COLLECTANEA ADAGIORUM


[A]VENTOS COLIS172417

Ἀνέμους γεωργεῖν, id est Ventos colere. Est inutilem operam capere.

835 [A]CARBONVM THESAVRVS418


Ἄνθρακες ὁ θησαυρός, id est Carbonis thesaurus. Dicitur in eos, qui magnum
quiddam sperantes frustrati sunt. Lucianus: Carbonum mihi thesaurum ostendisti.

[A]EX TARDO ASELLO EQVVS PROGNATVS.
[B] Ἀπὸ βραδυσκελῶν ὄνων ἴππος ὤρουσεν419

840

[A] In eum competit, qui ex obscuro genere natus clarus euasit. Graecum est
adagium.

[A]INEMPTVM MANCIPIVM VEL CVM SALE EMPTVM420



845
Si quando vilissimum nulliusque rei virum significare volumus: Inemptum
mancipium
, Graece ἀνώνητον ἀνδράποδον. Menander: Trax es generosus cum sale
emptus.

[A]CALABRI HOSPITIS MVNERA421




850




855

In eos dicitur, qui amicis donant quae ipsi contemnunt. Calabri enim, quoniam
pyris abundant, hospitibus pyra affatim apponunt saturosque domum auferre
iubent; quod si illi recusent accipere, porcis obiiciuntur comedenda. Horatius in
Epistolis:
 Non quo more pyris vesci Calaber iubet hospes,
 Tu me fecisti locupletem. 'Vescere sodes'.
 'Iam satis est'. 'At tu quantumuis tolle'. 'Benigne'.
 'Non inuisa feres pueris munuscula paruis'.

 'Tam teneor dono, quam si dimittor onustus'.
 'Vt lubet; haec hodie porcis comedenda relinques'.

[A]SEMPER AD POCVLA LEONTINI.
[B] Ἀεὶ Λεοντῖνοι πρὸς τοὺς κρατῆρας422


860
[A] Leontini assiduis compotationibus gaudebant. Quos vbi Phalaris bello vicisset,
pocula eiecit. Inde natum adagium: Semper circa crateras Leontini. Graecum est.

[A]INANITER AQVAM CONSVMES423



Primitus in patronos garrulos et ineptos dictum, quos ad clepsydras dicere solitos
constat. Ab his in multiloquos vaniloquosque translatum est. Graeci sic efferunt:
[B] Ἄλλως ἀναλίσκεις ὕδωρ.

865 [A]VTREM VERBERAS173424


De stulte laborantibus Graeci his quidem verbis dicebant: Ἀσκὸν δέρεις, [B]
Ἀσκῷ φαυρίζεις.

[A]TANDEM MVS PICEM GVSTAVIT. [B] Ἄρτι μῦς πίσσης γεύεται425


870
[A] In eos dicebatur, qui experiendi cupiditate in magnum aliquod malum inci-
dissent. Mus enim, si quando in picem incidit, emergere non potest.

[A]IN MARI AQVAM QVAERIS426



Ibi quaeris perinde ac si difficile sit inuentu, vbi nihil aliud licet inuenire. Quid
enim aliud in mari est quam aqua? In eos conuenit, qui in iis auctoribus vnum
aut alterum vicium inquirunt, in quibus viciosa sunt omnia.

875 [A]IGNORAT QVID INTERSIT INTER AES ET LVPINVM174427



Id est non habet discrimen inter optima et vilissima. Nam pecunia nihil precio-
sius, lupino nihil vilius.
 Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.

[A]CANTILENAM EANDEM CANIS428

880

Hoc est iam millies dicta repetis. Terentius in Phormione: Cantilenam eandem
canis.
Α peruetustis ac saepenumero auditis cantionibus translatum est.

[A]ALIQVID SVO ASSVET CAPITI429


Vbi cauendum a quopiam monemus, ne quid incommodi afferat. Terentius: Hei,
metuo lenonem, ne quid suo assuat capiti.

885 [A]SVI SIMILIS EST430





890


Et in bonum et in malum sensum dici accipique potest, vbi quis aliquid se
dignum facit: videlicet quum meretrix impudenter loquitur, leno peierat, fictus
dissimulat, detractor obloquitur, gloriosus ostentat, liber amicus recte monet eru-
ditus erudite dicit, simplex simpliciter, modestus modeste. Contra si periurum
aliquando quod iurauit praestare contingit, ibi sui dissimilis dici potest. Teren-
tius: Quam vterque similis est sui! de lenone dictum ac Phedria, altero blandis-
simo, altero auidissimo.

[A]DEFRAVDARE GENIVM431

Est naturae necessariis nonnihil subtrahere. Apud eundem est comicum.

895 [A]NATVRAM EXPELLAS FVRCA, TAMEN VSQVE RECVRRET432


Horatianus est versus in Epistolis. Non facile dediscuntur quae natura nobis
indidit. Terentius: Rursus ad ingenium redit.

[A]CAELVM, NON ANIMVM MVTANT QVI TRANS MARE CVRRVNT433

Id est frustra locum mutauit qui eundem animum retulit.

900 [A]VILIS AMICORVM EST ANNONA BONIS, VBI QVID DEEST434

Facile habentur amici, qui petant; qui dent, perquam pauci.

[A]OPTAT EPHIPPIA BOS PIGER, OPTAT ARARE CABALLVS175435

Mire dictum in eos, qui experta fastidiunt, optant inexperta.

[A]CVRA ESSE QVOD AVDIS436

905




Id est cura talis esse, qualem te homines per assentationem praedicant. Horatius
ad Quintium:
 Tu recte viuis, si curas esse quod audis,
 Iactamus iampridem omnis te Roma beatum,
 Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas.

910 [A]CAVTVS ENIM METVIT FOVEAM LVPVS ACCIPITERQVE
SVSPECTOS LAQVEOS, ADOPERTVM MILVIVS HAMVM437


Tres metaphorae venustissimae mire in eos conuenientes, qui mali metu a male-
ficio se continent, alioquin peccandi percupidi.

[A]CAECVS CAECO DVX. [B] Τυφλὸς τυφλοῦ ἡγεμών176438

915



[A] Euangelicum adagium in eos, qui indoctum docere conantur, indocti ipsi.
Simile est Horatianum: Caecus iter monstrat. Ita enim ad Scaeuam scribit: Vt si /
caecus iter monstrare velit, tamen aspice.
Quod perinde dictum ac si Sus Mineruam
dicas, Porphyrion monet.

[A]ODIT CANE PEIVS ET ANGVE439

920


Horatius:
 Alter Myleti textam cane peius et angue
 Vitabit chlamydem.

[A]SED TACITVS PASCI SI POSSET CORVVS, HABERET
PLVS DAPIS ET RIXAE MVLTO MINVS INVIDIAEQVE440

925



Ex apologo quopiam de coruo et vulpe sumptum nonnulli hoc prouerbium
putant, etiam si non probat Porphirion. Est autem huiusmodi sententia vt, si
quod munus a diuitibus accipiamus, eo taciti sine strepitu fruamur, hoc modo et
saepius accepturi et citra inuidiam possessuri.

[A]SINE CORTICE NABIS441

930




935

Prouerbialiter ab Horatio positum Acron admonet, transumptumque ab iis qui,
quum natare primum discunt, corticibus ventri subligatis natant; deinde exerci-
tatiores sine eiusmodi adminiculo natare incipiunt. Plautus in Aulularia:
 Quare pueros, qui natare discunt, scyrpo induitur ratis,
 Qui laborant minus, facilius vt nent et moueant manus.

Horatius: Simul ac durauerit aetas / membra animumque tuum, nabis sine cortice,
id est citra custodem et paedagogum ipse te reges ac moderaberis.

[A]AEGROTVS DVM SPIRAT, SPERAT442



940
Cicero ad Atticum: Vt aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad
Pompeius in Italiafuit, sperare non destiti.
Ex ipsa re sumptum adagium in eos dici
potest, qui in rebus afflictissimis spem tamen haud vnquam abiiciunt.

[A]PATERE ET ABSTINE443



  c944-946
945

Epictetus philosophus vniuersam viuendi rarionem duobus verbis complexus est
Ἀνέχου καὶ ἀπέχου, id est Patere et abstine. Quorum altero monemur, vt mala
177patienter toleremus, altero vt a voluptatibus interdictis temperemus. Eiusdem est
in philosophorum vulgus dictum: Ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν. Id signi-
ficat Factis procul, verbis tenus. Idem in blandos, sed fictos amicos dici potest.

[A]AEDIBVS IN NOSTRIS QVAE PRAVA AVT RECTA GERANTVR444



950



Hunc Homericum versum Socrati prouerbii vice in ore semper fuisse A. Gellius
scribit:
 Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακῶν ἀγαθῶν τε τέτυκται,
 Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur.
Quo versu monemur, vt ea modo, quae ad nos pertinent, curemus externa alie-
naque ne inquiramus.

[A]COTVRNIX HERCVLEM SERVAVIT. [B] Ὄρτυξ ἔσωσεν Ἡρακλῆ445

955
[A] Dici solitum, vbi quis praeter spem seruatus esset.

[A]IRA TARDISSIME OMNIVM SENESCIT178446

Graecum adagium Ὁ θυμὸς ἔσχατον γηράσκει.

[A]NE IN COENA QVIDEM LAVDABERIS.
[B] Οὐκ ἐπαινεθείης οὐδὲ περὶ δείπνῳ447

960



[A] In hominem vehementer inuisum. In coenis enim funeralibus defuncti
laudabantur, etiam si parum meruissent viui. Praeterea Graecis in vsu fuisse
videtur, vt in symposiis se laudarent, quemadmodum Alcibiades Socratem apud
Platonem.

[A]ASINVS IN APIBVS. [B] Ὄνος ἐν μελίτταις448

965
[A] De his, quae parum feliciter cadunt.

[A]OMNEM MOVEBO PETRAM449



Omnem mouebo lapidem. Vtrumque enim apud Graecos inueni. Πάντα κινήσω
πέτρον, id est omnia experiar nihilque intentatum relinquam, donec quod volo
effecero.

970 [A]ANTE VICTORIAM LAVDES CANIS450

Πρὸ τῆς νίκης τὰ ἐγκώμια. Qui rem nondum peractam laudant.

[A]FRVSTRA CANIS. [B] Πρὸς κενὸν ψάλλεις451

[A] De frustra suadentibus. A cantoribus translatum, qui canentes non audiuntur.

[A]IMPERATORVM MVLTITVDO CARIAM PERDIDIT.
975[B] Πολλοὶ στρατηγοὶ τὴν Καρίαν ἀπώλεσαν452


[A] Graecum adagium, quo significatum est male rem geri ab iis, qui inter se
dissentiunt, neque quisquam alteri concedit.

[A]SINE RIVALI DILIGERE453


980
Id amare, quod nemo alius appetat. Veluti simia catulos suos miratur et ample-
ctitur, sed sola. Apud Ausonium legitur.

[A]PEDIBVS IN SENTENTIAM DISCEDERE454


A curiae consuetudine ductum, idem est quod alterius sententiam approbare
consentiendo.

[A]MVS MALVS. [B] Μῦς κακός179455

985
  c985-989



[A] Graecum dictum in lasciuum et salacem hominem. Murem enim salacissi-
mum esse Aelianus multorum testimoniis authorum docet. Vnde amatorio blan-
dimento amatores quemadmodum passerculi, columbulae, ita et mures vocantur.
Martialis:
 Nam quum me murem, quum me tua lumina dicas.

990 [A]NVNQVID ET SAVL INTER PROPHETAS?456





995
In Malachon libris notissimam historiam de Saule, dum paternas asinas quaerit,
repente prophetico furore arrepto, ita vt inter reliquos prophetas nudus saltaret et
vaticinaretur, in prouerbium Hebrei verterunt. Commode eo vtemur de repente
180mutatis siue in eos, qui sui dissimilibus conuiuunt, veluti si miles inter monachos
aut poeta inter theologos neotericos versaretur.

[A]FACIES TVA COMPVTAT ANNOS457



Apud Iuuenalem in anum libidine iuuenculam. Dici potest in eos, qui iuuenes
videri cupiunt frontis rugis reclamantibus. Quod ideo ascribendum putaui, quia
prouerbii speciem quandam prae se ferebat.

1000 [A]MARE COELO CONFVNDERE458



Est omnia permiscere sine ordine. Quod Graeci dicunt ἄνω κάτω, id est sursum
deorsum; quod nonnulli Latinorum susque deque dixerunt, nihil referre quid fiat
significantes.

[A]IGNORAT QVID INTERSIT INTER CAPVT ET INGVEN459

5


Aut est prouerbium aut prouerbii certe simillimum quod de muliere ebria
scripsit Iuuenalis:
 Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit.

[A]QVI SEMEL SCVRRA, NVNQVAM PATERFAMILIAS460


10

Porphirion in Horatium prouerbium fuisse admonet. Vtitur eo et Cicero in
actione quadam dicens recte vulgo dici ex scurra diuitem quidem fieri posse, at
patremfamilias non posse.

[A]INTVS ET IN CVTE461


Prouerbialis sermo idem significans quod penitus. Persius:
 Ad populum phaleras; ego te intus et in cute noui.

15 [A]IOVEM LAPIDEM IVRARE462


Est quantumuis sancte deierare, a feriendi foederis ritu sumptum, quod a patre
patrato lapidem manu tenente conceptis verbis pronunciabatur.

[A]CIRCVLVM ABSOLVERE463


20
Est omnibus numeris ac partibus quippiam perficere. A cyclo illo et orbe disci-
plinarum deductum videri potest.

[A]CIMERIAE TENEBRAE181464

  c21-28


25



Cimeriorum regio in Scythia a cosmographis collocatur aeternis tenebris dam-
nata, cui solem nunquam oriri scripsit Homerus; in qua non ineruditus poeta
Ouidius Somno deo facetissimis versibus regiam aedificauit. Huius regionis
obscuritas in prouerbium abiit, quo Lactantius vsus aptissime est in Diuinarum
institutionum libro iiii.: O caecum pectus, o mentem Cimeriis, vt aiunt, tenebris
atriorem.
Quem veluti aemulatus Hieronymus Rogo, inquit, quae tanta est caecitas
et Cimeriis
(sicuti aiunt) tenebris inuoluta.

[A]MVTI MAGISTRI182465

30




Mutos magistros libros prouerbialiter olim nominabant. Docere enim possunt,
loqui non possunt. Et qui legendis modo eloquentium scriptis eloquentiam sunt
consequuti, ii gloriari possunt se a mutis praeceptoribus dicendi artem didicisse.
Aulus Gellius lib. xiiii. ca. ii.: Quoniam vocis (vt dicitur) viuae poenuria erat, ex
mutis
(quod aiunt) magistris cognoscerem, nimirum libros innuens.

35 [A]NON OMNIA PARI FILO CONVENIVNT466



Pro prouerbio Picus Mirandulanus protulit. E medio fortasse sumptum. Quo
significamus non omnes dicere omnia, neque omnia omnes posse, vt scripsit
Buccolicus poeta, sed minime buccolice.

[A]INTRA TVAM PELLICVLAM TE CONTINE467

40




45




50

Porphirion inde sumptum prouerbium putauit, quod doctores in pellibus dormi-
tent. Potest et ab apologo notissimo tractum videri, quo asinus leonis sibi pellem
adoptauit, quae res illi magno fuit malo. Horatius:
 Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Quo verbo monemur, vt pro sua quisque conditione nos geramus. Martialis in
sutorem quendam, qui prius in summas diuitias fortunae fauore subuectus, vt
venti erant, ita velum in altum sustulit, deinde ad pristinam rursus inopiam
largitionibus suis redactus, vt nihil iam nisi cerdo esset,
 Nunc (inquit) in pellicula, cerdo, tenere tua.
Plautus militem iactabundum et ostentatorem magnificum elephantino corio
circumtectum scribit, non suo, siue quod stolidum significaret, siue quod maiora
quam pro facultate loquentem.

[A]SICVLAE GERRAE. PERSAE NVGAE. LYRAE LYRAE468



55




60




65




70

Festus Pompeius scripsit gerras Graece crates significare vimineas eamque vocem
pro nugis et rebus ineptis leuibusque vsurpari vulgo coeptam hoc modo: Athe-
nienses quum Syracusas obtinerent et crebro gerras poscerent, irridentes, inquit, Siculi
gerras clamitabant.
Hinc gerrae pro nugis accipi coeptae. Ausonius Symmacho
Cogitans, illud, non illud Catullianum
 Cui dono lepidum nouum libellum?
sed amargoteron et verius
,
 Cui dono illepidum et rudem libellum
183non diu quaesiui. Tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit, ex omnibus
vnum semper eligerem. Misi itaque ad te friuola gerris Siculis vaniora. Plautus in
Penulo:
 Scitum per tempus hoc iam est verbum si verbum vetus.
 Nam tuae blandiciae mihi sunt, quod dici solet,
 Gerrae germanae aedepol, lyrae lyrae,
id est merae nugae. Ex quibus Plauti verbis mihi suspicio sit et lyras pro nuga-
mentis in prouerbio fuisse. Vnde senes aetatis vicio ineptientes delyrare dicantur.
Persolae nugae et Persae nugae pro meris ineptiis apud eundem poetam complu-
sculis locis leguntur. Congerro pro familiari et nugarum nostrarum participe
quum apud alios auctores tum apud Plautum saepicule ponitur.

[A]PLAVSTRO LOQVI. [B] Ἐξ ἁμάξης469



75

[A] Ex veteris comoediae libertate sumptum adagium, in qua iuuenes e plaustris
in obuium quemque scommata dicteriaque iactabant. Vnde Graeci, vbi quemquam
184liberius intemperantiusque conuitiatum signiftcant, ἐξ ἁμάξης eum, hoc est e
plaustro, loquutum ferunt.

[A]NON REMVLCO, SED PLENA VELIFICATIONE INVECTVS470



80


Priori persimile est, a nauali conflictu sumptum, in quo rostratae naues impetum
inter se faciunt. Itidem qui magna libertate in quempiam dixit scripsitue, non
remulco, sed plena velificatione inuectus dicitur. Nam hoc ipsum verbum inuehi,
quo veluti proprio iam vtimur, vel a curribus, in quibus pugnabant antiquitus, vel
certe a nauibus translatum est.

[A]AD ARISTOPHANIS LVCERNAM LVCVBRARE471

  c84-86
85
  c86-89


  c89-92
90


Aristophanis comici lucerna iam olim in prouerbio est ob exactam hominis dili-
gentiam, vt ad Aristophanis lucernam lucubrasse dicamus eum, qui plurimum
vigiliarum studio impenderit. Venit eadem de causa et Demosthenis lucerna in
vulgi sermonem, in quem, quod fere non nisi de scripto diceret lucubrataque
oratione, a maleuolentibus conuicio iactatum est illud τὰ τοῦ ἐκείνου ἐλλύχνιον
ὄζειν, id est opera illius lucernam olere. Et quid prohibet tertiam Cleantis lucernam
accedere, vt augeat adagiorum nostrorum coetum. Ad omnium profecto horum
lucernas lucubrandum est ei, qui circulum illum et orbem diciplinarum velit
absoluere.

[A]VEL CVM PVLVISCVLO472


95




100

Qua clausula omnia, ita vt sunt, tolli nihilque prorsus reliqui fieri significamus.
A frumentum ab area conuerrentibus transumptum videtur. Plautus in Ruden-
tibus:
 Conuerret iam hic me totum cum puluisculo.
Plautus in Truculento:
 Quo citius rem ab eo auferant cum puluisculo.
Eodem Iuuenalis videtur allusisse, quum dixit:
 Si reddat veterem cum tota erugine follem.

[A]A LIMINE SALVTARE473



105

Dicitur vel theologiam vel philosophiam vel aliam quamuis disciplinam, qui ei
neque admodum diuturnam neque impendiosam operam impertiit neque fami-
liarem vllam ac domesticam consuetudinem cum ea conuixit, verum veluti prae-
tereuntem a limine, hoc est foribus, salutauit.

[A]SVMMIS DEGVSTARE LABIIS. [B] Ἄκρου χείλεος185474

[A]EXTREMIS DIGITIS ATTINGERE. [B] Ἄκρων δακτύλων475


110



[A] Ad eandem sententiam faciunt illa nulli non notissima Summis degustare
labris
et Primoribus digitis attingere. Cicero pro Celio: Equidem multos et vidi in
hac ciuitate et audiui, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et
extremis
(vt dicitur) digitis attigissent, sed qui totam adolescentiam voluptatibus
dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam
(vt dicitur) recepisse.

[A]BONAE FRVGIS186476

115




Et hoc prouerbio dici solere Cicero nos admonet, si quando probum minimeque
nequam hominem significare voluissent. Contra nullius frugis hominem perditum
et nequam appellabant, metaphora ab arboribus aut agris ducta. Inde illud
comoediis familiare: Frugi es, quum quispiam collaudabitur, quod probe officio
sit functus.

120 [A]DE CALCARIA IN CARBONARIAM DECVRRIMVS477



Apud Politianum legitur pro adagio relatum. Quo dicto mihi orationis incon-
stantia notari videtur, quoties fit vt a re proposita in aliam subito longe a priore
diuersam delabimur, pene de calcaria, quod dicitur, in carbonariam decurrimus.

[A]PVLVEREM OB OCVLOS OFFVNDERE.
GLAVCONIAM OB OCVLOS OBIICERE478





130

Est de industria rem obscurare auditorique iudicium eripere. Cicero gloriatur in
actione quadam se iudicibus tenebras offudisse. Et Hieronymus in monachum
quendam, qui loquentiae plus satis habebat, eloquentiae nihil Illico, inquit, tene-
bras iudicibus ob oculos offudisset.
Eundem habet sensum Nebulam ob oculos
obiicere. Nec alium Plautinum illud Glauconiam ob oculos obiicere. Est autem
glauconia oculorum morbus caecitatem subinde adferens.

[A]SYBARITAE PER PLATEAM479

  c132-137

135


Sybaritarum nomen inter eorum exempla numeratur, qui victu cultuque immo-
dice indulserunt, a quibus manauit dicterium illud vulgatum apud veteres
Συβαρῖται διὰ πλατείας, Sybaritae per plateam, contra fastosius ingredientes. Aphri-
canus in oratione, quae Cestis inscribitur, Sed enim, inquit, Sybaritae fastu prae-
turgidi.

[A]DOMI, NON HIC, MILESIA480

  c139-142
140




Fuere Milesii luxu mollicieque notabiles. Α quibus illud profectum est prouerbium
Οἴκοι Μιλήσια, οὐ γὰρ ἐνθάδε, id est Domi, non hic, Milesia. Conuenit in eos, qui
domesticum luxum celebrant, vbi minus probatur. Sic
autem Lacedaemone Milesius
quidam hospes audiuit, qui delicias patrias extolleret. Apostolus Byzantius auctor.
Ethicum verbum, quo monemur domi quidem liberum esse suo quemque more
viuere, at foris alieno more viuere oportere.

145 [A]SVRDIS AGERE TESTIMONIIS481




Surdis testimoniis agere dicuntur qui per tabellas testimonium ferunt; eiusmodi
enim testes rogare non licet, propterea quod surdae sunt tabulae. Et nunc surdis
187agunt testimoniis qui auctores magnos et multos citant neque nomina neque loca
indicantes. Politianus: Neue surdis (quod aiunt) agatur testimoniis.

150 [A]ANSAM QVAERERE, ARRIPERE, PRAEBERE482




Venusta est metaphora, pro eo quod est occasionem quaerere seu ministrare.
Plautus: An non vides hunc ansam quaerere? id est occasionem rescindendae pa-
188ctionis. Ne maleuolis obtrectandi ansam praebeamus. Et ansam arripere, appraehen-
dere ansam apud eruditos inuenies, quod est occasionem arripere.

155 [A]OCCASIONEM ARRIPERE483

  c156-159


  c159-161
160


Quod ipsum Occasionem arripere prouerbii vim sapit. Est enim Occasionis dei
huiusmodi simulachrum, vt rotae pinnatis insistens pedibus in orbem sese quam
citatissimo rotatu circumagat, priore capitis parte capillis hirsuta, posteriore
glabra, vt appraehendi nequeat. Ad quod erudite allusit quisquis is fuit, qui hunc
versiculum scripsit:
 Fronte capillata post haec Occasio calua.
Atque hic deus Graece dicitur Καιρός.

[A]FENESTRAM APERIRE484


165


Similis huic metaphora, pro eo quod est occasionem atque aditum ministrare.
Terentius: Hui / quantam illi fenestram aperueris ad nequitiam. Et haud etiam scio
an e medio sumpta sit a Cicerone translatio, qua in oratione pro Planco vsus est:
Quanquam qua nolui ianua in causam ingressus sum.

[A]IN SINV GAVDERE. [B] Ἐν κόλπῳ χαίρειν485


170




175



[A] Est tacitum apud se gaudere neque aliorum applausus expectare, vt faciunt
qui recta conscientia contenti hominum iudicia flocci non faciunt. Cicero in
Tusculanis Quaestionibus li. v.: Quoniam haec plausibilia non sunt, vt in sinu
gaudeant, gloriose loqui desinant.
Tibullus:
 Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Propertius:
 In tacito cohibe gaudia clausa sinu.
Idem:
 Alter in alterius mutua flere sinu,
id est me de tuo malo cruciari, te vicissim de meo.

[A]SATIS DE QVERCV486

180



Ἅλις δρυός, id est Satis quercus aut Satis de quercu. Graecis in prouerbio erat in
eos, qui e tenui conditione ad lautiorem vitam fuissent prouecti. Inde sumptum,
quod prisci illi et primi mortalium, simul atque frumenti vsus esset repertus,
glandibus victitare desierint.

[A]TESTVDINEM PEGASO COMPARAS189487

185


Χελώνην Πηγάσῳ συγκρίνεις, id est Testudinem Pegaso comparas. De rebus
vehementer dissimilibus. Testudine enim nihil tardius, at Pegasus alatus equus
fingitur.

[A]SEMPER FELICITER CADVNT IOVIS TAXILLI.
[B] Ἀεὶ γὰρ εὖ πίπτουσιν οἱ Διὸς κύβοι488

190




[A] Graecum adagium, dici solitum tum in eos, quibus omnes res ex sententia
eueniunt, tum in illos, quorum virtutibus fortuna respondet. Est enim Iupiter
stella prospera honestisque studiis ac pietati fauens. Et haud scio an in iaciendis
talis id antiquitus fuerit obseruatum, Iouis iactum feliciorem esse. Nisi ad Iouis
Iunonisque fabulam referre maluimus.

195 [A]SIMVLARE CVPRESSVM190489





200

Acron Graecum prouerbium fuisse admonet in malum pictorem, qui praeter cupres-
sum nihil nouerat pingere.
A quo quum naufragus quidam petisset, vt vultum suum
exprimeret, ille interrogauit, num ex cupresso vellet adiici aliquid.
Vnde prouerbialis
sermo sumptus. Conuenit in eos, qui vnum quiddam praestare possunt, vti
concionatores, qui duas aut tres conciunculas edidicerunt neque extra eas quic-
quam possunt afferre eandem cantilenam semper canentes.

[A]DELPHINVM SYLVIS APPINGIT, FLVCTIBVS APRVM490


Horatianus versiculus est et, vt opinor, prouerbialis. Quadrat in eum, qui minime
apte minimeque in loco quippiam dicit facitque.

205 [A]PARTVRIENT MONTES, NASCETVR RIDICVLVS MVS.
[B] Ὤδυνεν ὄρός, εἶτα μῦν ἀπέκτεκεν491




210
[A] Eiusdem Horatii versus, quem Porphirion ex Aesopi apologo sumptum
prouerbialemque fuisse testatur. Dictus in homines ventosos et ostentatores, qui
magnificis promissis tum vultus vestitusque auctoritate miram de se mouent
expectationem, verum vbi ad rem ventum est, meras nugas adferunt.

[A]OMNE TVLIT PVNCTVM492

  c212-214


215




Adagium a comitiis mutuo sumptum, vbi tabella circumferri solita, in qua
puncto apposito significabant, cui candidatorum suffragarentur. Inde omne
tulisse punctum dicitur qui omnium iudicio probatur nullique non placet. Nam
qui iucunda scribunt, iis modo placent, qui voluptatem appetunt; qui vtilia, ab
iis modo probantur, quibus vtilitas quaeritur, non delectatio; at qui voluptatem
cum vtilitate miscuit, is omnium suffragio laudabitur. Horatius in Arte:
 Omne tulit punctum qui miscuit vtile dulci.
Idem in Epistolis: Discedo Alcaeus puncto illius.

220 [A]NON MISSVRA CVTEM NISI PLENA CRVORIS HYRVDO493




Prouerbii faciem certe habet et hic versiculus. Dicendus in homines improbos
atque importunos, qui quicquid faciunt id immodice faciunt et ad odium vsque,
non memores vulgatissimi sermonis, tum a lusu desistendum quum optimus est,
ne voluptatem molestia sequuta contaminet.

225 [A]SAT CITO, SI SAT BENE494





230

Ex oratione quadam Catonis sumptum. Quo verbo monemur, ne in negociis
agendis praecipites simus. Neque enim referre, quam cito quid fiat, modo bene
191fiat. Hieronymus ad Pammachium: Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat
bene. Quod nos, inquit, quondam adolescentuli, quum a perfecto oratore in praefa-
ciuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, quum omne Atheneum
scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene.

[A]BONA NOMINA NONNVNQVAM FIERI MALA, SI NVNQVAM INTERPELLES495



235


Alphii foeneratoris dictum apud Columellam, quod et ipsum in vulgi sermonem
abiit. Et ille quidem debitorum nomina intelligebat; nos ad amicos aut officii
debitores referre poterimus, vt accipiamus ex bonis diligentibusque amicis negli-
gentes fieri, nisi consuetudine ac litteris subinde beniuolentiam renouemus offi-
ciique mutui admoneamus.

[A]PVEROS ASTRAGALIS, VIROS IVRE IVRANDO FALLENDOS ESSE495A


240

Lysandri Spartani est apophthegma, quod significabat iusiurandum iis, qui viri
videri vellent, sanctissimum haberi oportere; pueros talis rebusque leuibus falli
posse, virum grauem nulla re alia quam iureiurando posse decipi.

[A]QVARTA LVNA NATI192496



245
Male fortunati quarta luna nati dicuntur, propterea quod astrologorum obserua-
tione ea luna rebus gerendis inauspicatior sit iudicata. Politianus: Ne quarta
omnino luna (sicuti prouerbium fertur) nati credamur.

[A]COPIAE CORNV497

  c247-249


250

Ἀμαλθείας κέρας, id est Amalthiae cornu. Translatum a fabula caprae, quae Iouem
aluerit. Dicitur de his, qui rerum omne genus domi conditum habent et a quibus
quiduis possis petere. Plautinus parasitus epistolam cornucopiae appellat. Et
Aulus Gellius Pliniusque testantur auctores nonnullos id tituli suis commentariis
indidisse, tanquam in eis nihil non contineretur, omniaque inde petenda esse.

[A]AQVILA NON CAPIT MVSCAS. [B] Ἀετὸς μυίας οὐχ ἁλίσκει498


[A] Significat summos viros in rebus leuiculis labi nonnunquam, non quod
parum assequantur, sed quia negligant.

255 [A]AQVILAM VOLARE DOCES. [B] Ἀετὸν ἵπτασθαι διδάσκεις499


[A] In eos dicitur, qui doctum docent aut qui memorem monent. Eandem habet
sententiam Delphinum natare doces et Piscem natare doces.

[A]AQVAM CVLPAT ARDEA500


260

Vulgatum quidem est et neotericum, verum non indignum, quod veteribus
annumeretur. Competit in eos qui, vt suam inscitiam praetexant aliquo pallio, res
culpare solent. Veluti si quis legendi imperitus characteres malos esse causetur.

[A]AQVILAE SENECTA. [B] Ἀετοῦ γῆρας501



265




[A] Prouerbium in senes, qui plus bibunt quam comedunt, vt scripsit Donatus in
Terentium; ab aquilae natura sumptum. Nam Plinius li. x. Naturalis historiae
refert aquilas neque senio neque aegritudine oppetere, sed fame, intantum superiore
accrescente rostro, vt aperiri non queat
, eoque aquilam tantum in senecta bibere aut
de praeda sanguinem sugere. Terentius in Heautontimorumeno:
 Nihil nimis narras; visa vero est (quod dici solet)
 Aquilae senectus.

270 [A]PALINODIAM CANERE502





275



Est diuersum ab iis, quae prius dixisti, dicere ac in contrarium mutare senten-
tiam. Translatum a Stesichori fabula notissima. Hanc clausulam Chrysostomus
193nominatim pro prouerbio posuit. Item et Augustinus ad Hieronymum: Quare
arripere obsecro te ingenuam et veram cum Christiana charitate seueritatem ad illud
opus corrigendum atque emendandum, et Palinodiam (vt dicitur) cane. Plato in
Epistolis: Quod si fateris, Stesichorum sapientem puta atque eius palinodiam imitatus
ex mendaci sermone te ad verum traducas.
Cicero ad Atticum: Expecta palinodiam
diuinam.

[A]CONTRA FLVMINIS TRACTVM NITI503

280



  a284-287
285




Est cum potentioribus certare, quos contendendo vincere nequeas. Vt enim flumen
ex alto decurrens vehementius insurgit, si contra nitare sique retardetur, ita quo-
194rundam ingenia, nisi obsequundes, violentiora redduntur. Concedendum igitur iis,
quibus frustra repugnetur. Laudat hanc prudentiam in Crispo Iuuenalis, quod
Domitiani violentiae concesserit nec vnquam contra torrentem brachia tendere
sit conatus:
 Ille igitur nunquam direxit brachia contra
 Torrentem.

Augustinus ad Hieronymum: Quur igitur conor contra fluminis tractum ac non
potius veniam peto?

290 [A]ILLOTIS PEDIBVS. [B] Ἀνίτττοις ποσίν504





295




300
[A] Quod nimis confidenter nimisque stolide fit, id illotis pedibus fieri dicitur.
Vt si quis sciolus et arrogans conetur theologiae mysteria tractare indocto
sermone, illotis pedibus de theologia disputare dici posset. A. Gellius in Noctibus
Atticis: Illotis (quod aiunt) pedibus et verbis repraehendit doctissimi hominis ora-
tionem. Macrobius Sat. li. i.: Illotis pedibus praetereunt. De litteratoribus loquitur,
qui reconditam illam et penitissimam in Vergiliano poemate doctrinam negligunt.
Denique sermonem parum verecundum nimisque procacem ac petulantem illotum
vocant, sumpta metaphora a rem diuinam facturis, qui nisi lotis pedibus sacri-
ficium inceptare non solent. Perinde est igitur illotis pedibus ac si dicas prophane
et irreuerenter. Pro eodem illotis manibus apud Graecos est [B] Ἀνίπτοις χερσίν.

[A]DIGNVS QVICVM IN TENEBRIS MICES505




305


Rusticum et peruetustum fuisse adagium Cicero commonstrat, dici solitum de
iis, qui certa spectataque fide essent. Cicero Off. iii.: Hoc nonne est turpe dubitare
philosophos quae ne rustici quidem dubitant? A quibus natum est id, quod iam

tritum est vetustate prouerbium. Quum enim fidem eius bonitatemque laudant,
dignum esse dicunt quicum in tenebris mices.
Erat, vt suspicor, ea micatio lusus
genus quoddam, in quo nonnulli dolo malo soleant vti.

[A]REM ACV TANGERE506


310


Est ipsam rem sine errore diuinare. Quod et ipsum a ludicro lusu sumptum
videri potest, in quo diuinator id, quod alius notasset, acu tangebat; qua in re qui
non errasset, ipsum calculum aut aliud quiduis acu tetigisse dicebatur. Plautus:
Rem acu tetigisti.

[A]SIC EST AD PVGNAM PROPERANDVM507


315

Dicitur in eos, qui re tota peracta tum demum accurrunt tanquam festinantes,
quemadmodum ignaui bellatores solent. Callicles in Gorgia Platonis ad Socratem
sero festinantem: Sic ad bellum et pugnam ferunt, o Socrates, accedendum.

[A]POST FESTVM VENIRE. [B] Κατόπιν ἑορτῆς ἥκεις195508



320
[A] Rettulitque statim Socrates prouerbio prouerbium, nimirum intelligens, quid
ille significaret. Numquid, inquit, post festum (vt dici solet) venimus tardiores?
Alterum a conflictu, alterum a sacrificio translatum.

[A]PVRGATIS AVRIBVS509




325
Idem indicat quod attentis vacuisque auribus. Horatius:
 Est mihi purgatam crebro qui personet aurem.
Plautus: Perpurgatis ambo damus tibi operam auribus. Persius:
 Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto.

[A]INDVLGERE GENIO. CVRARE CVTEM510




330
Indulgere genio est animo suomet obsequi ac voluptati operam dare. Persius:
Indulge genio. Pro eodem curare cutem dicimus. Voluptarii enim id curant modo,
vt cutis summa niteat, et ea gratia balneis vnguentis sole somno conuiuiis
vtuntur. Persius: Et assiduo curata cuticula sole.

[A]QVI QVAE VVLT DICIT, QVAE NON VVLT AVDIT196511




335
Celebratissimum adagium. Terentius:
 Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet.
Plautus: Contumeliam si dices, audies. Cecilius in Crysio apud Gellium: Audibis
male, si male dicis mihi.

[A]NODVM IN SCYRPO QVAERIS512




340

Idem prouerbium iisdem verbis legitur apud Plautum in Menechmis et apud
Terentium in Andria. Est autem nodum in scyrpo quaerere ea in re quaestionem
facere, vbi nulla inest quaestio, nam Donato scyrpus iunci species est leuis atque
enodis, aut etiam in re leuicula nulliusque momenti perinde vt magna in re
difficilem ac religiosum esse.

[A]PRIDIE CAVEAS, NE FACIAS QVOD PIGEAT POSTRIDIE513


  c344-347
345



Nihil profecto dici potuit prouerbialius. Est autem in fabula, cui Sticho nomen,
quae et ipsa inter Plautinas numeratur, etiamsi stilus alium auctorem sapit. Illic
Pynacium patri persuadere cupiens, ne senex vxorem ducat, his verbis vtitur:
 Qui potest mulieres vitare, vitet, vt quotidie
 Pridie caueat, ne faciat quod pigeat postridie
,
hoc est ne praesenti cupiditate addictus id committat, cuius in posterum poeniteat.

[A]STVLTITIA EST VENATVM DVCERE INVITAS CANES514

350




355


In eadem comedia Panegyris eius soror, patri interminans, ne se inuitas viris
collocet, adagio nimisquam festiuo est vsa,
 Stultitia est, inquiens, pater, venatum ducere inuitas canes.
Additque sententiam qua metaphoram explicat:
 Hostis est vxor, inuita quae ad virum nuptum datur.
Dici potest in eos, qui coactis operis vtuntur officiumque ab inuitis exigunt.
Manet hodieque apud nostrates prouerbium, incommodum admodum esse
inuitis iumentis quadrigas agere.

[A]ACTVM EST515


360




Desperantis est sermo, a iudiciorum consuetudine sumptus, vt Donato placet, in
quibus vtrisque auditis partibus, vbi iudices pronunciassent, praeco actum esse
197clamabat. Vnde quoties nihil esse reliquum spei significamus, actum esse dici-
mus, vt De me actum est, De tua actum est salute. Plautus:
 Nisi quid re praesidium apparas, acta haec res est;
 Certum est moriri.

365 [A]AEDILITATEM GERERE SINE POPVLI SVFFRAGIO516


Est ea in re imperiosum esse, in qua nemo ius imperandi fecit. Plautus in Sticho:
Sine suffragio / populi tamen aedilitatem hic quidem gerit.

[A]LVPVS IN FABVLA517


370
  c371-376



375




380



Quoties is, de quo sermocinamur, de improuiso colloquentibus interuenit,
lupum esse in fabula dicimus, adesse eum ipsum significantes, de quo fabula
narratur. Quod inde sumptum putat Donatus, quod lupus ei, quem prior viderit,
vocem adimere dicitur. Verum id commentum friuolum nihilque ad rem attinere
videtur. Alterum illud eiusdem de nutricum fabulis non improbatur quidem.
Verum tertium, quod addit, mihi maxime probaretur, nisi ille fictitium esse dixis-
set, videlicet Neuianae fabulae quum id ageretur, quemadmodum Romulus et
Remus a lupa essent nutriti, repente verum lupum actioni interuenisse; inde
natum adagium vt, quum de quopiam absente sermo fieret isque praeter expe-
ctationem repente interuenisset, lupum adesse in fabula dicerent. Ita Syrus ille
198Terentianus, quum de Demea, quem ruri esse credebant, narrat adolescenti, quibus
modis illum deluderet, isque repente adesset, Hem, inquit, tibi lupus in fabula.
Item et apud Plautum in Sticho de Gelasino parasito, qui fratribus de se fabu-
lantibus subito apparens:
 Atque eccum tibi lupus, inquiunt, in sermone: praesens esuriens adest.

[A]NOTA MALA RES OPTIMA EST518

385




390

Aenigmaticum quiddam habere videtur quod est apud Plautum in Trinummo:
Nota mala res optima est. Sunt autem verba senis amico suadentis, ne vxorem
tametsi malam mutaret, propterea quod plerumque qui commutat pro malo
peius accipiat, tum ignotum pro noto, postremo mala, quibus assueuimus, iam
mala non sunt, bona quoque contra, quibus non assueuimus, mala. Haec nos
sententia a rebus nouandis deterret, ne facile spe melioris regem, praeceptorem,
amicum, vxorem mutare velimus.

[A]GLADIVM DEDISTI, QVI SE OCCIDERET519



395



Hoc est 'ministrasti materiam et adiumenta ad perniciem'. Quod fecisse obiur-
gatur Plautinus senex, qui adolescenti pro aedibus pecuniam dederat, quam vna
ille seque perderet:
 Dedistine, inquit, hoc pacto ei gladium, qui se occideret?
 Et quid secus est, aut quid interest dare te in manus
 Argentum amanti homini adolescenti?

[A]A STIRPE520

400



Perinde est ac si dicas 'a fonte', ab eo vnde tamquam a stirpe omnia promana-
runt. Ex stirpe enim omnes rami progenerantur. Plautus:
 Quod si exquiratur vsque a stirpe auctoritas,
ex quo primum auctore ii rumores emanarint.

[A]NVNQVAM AEDEPOL TEMERE TINTINNABVLVM:
405NISI QVI ILLVD TRACTAT ACVET, MVTVM TACET521


In garrulos, qui eo vsque arcanum continent, dum percontator ac dicendi occasio
deest.

[A]LVCRVM PVDORI PRAESTAT. GRAECVM [B] Κέρδος αἰσχύνης ἄμεινον522


410




415
[A] Plautus:
 Nimio illud quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
199Sic in Pseudolo Plautus. Eundem sensum aliter in Trinummo extulit:
 Pol pudere quam pigere praestat totidem litteris.
Sententia graui viro indigna, eoque illic a lenone dicitur, hic a sene, sed com-
mode ad persuadendum sententiam etiam parum probatam arripuit; praestat
enim damnum admittere quam infamiam.

[A]QVOD HABES NE HABEAS ET ILLVD,
QVOD NVNC NON HABES, HABEAS MALVM523


Dici solitum in diuitem tenacem et sordidum, qui nec ipse diuitiis audet vti nec
alios vti sinit. Eadem in fabula est.

420 [A]EFFICIMVS PRO OPIBVS NOSTRIS MOENIA524





425

In tenues dicitur, qui et ipsi tamen pro rei modulo viuunt laute. Plautus in
Sticho:
 Quibus diuitiae sunt domi, scaphio et cantaris,
 Batiochis bibunt, nos nostro Samiolo poterio
;
 Tamen viuimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
Idem vulgo sic dicitur: Pusillae auiculae pusillos nidulos construunt.

[A]NE MVSCA QVIDEM200525



430

  c432-435


435
Vehementem hominum solitudinem quopiam in loco esse significare volentes, ne
muscam quidem illic esse dicimus. Plautus in Truculento:
 Quas tu mulieres
 Mihi narras? vbi musca nulla foemina est in aedibus.
Et hinc anceps iocus Chrispi in Caesarem, de quo rogatus, ecquis cum illo esset
in conclaui, ne muscam quidem esse respondit, videlicet ad Caesaris alludens
consuetudinem, qui quoties solitudinem fuisset nactus, muscas captabat captasque
stilo praeacuto figebat.

[A]SEMPER ADFERT LIBYA MALI QVIPPIAM.
[B] Ἀεὶ φέρει, ἡ Λιβύη τι κακόν526



440

[A] Aut idem aut certe simillimum cum illo Pliniano: Semper Africa noui aliquid
apportat. Quod adagium inde natum esse suspicor, quod Libya omne genus
veneni monstrorumque progignit. Dicitur in homines peruersos, qui noui semper
sceleris aliquid moliuntur.

[A]ACEASSEI LVNA527

  c443-446

445

Ἀκεασσάου σελήνη, id est Aceassei luna. Dictum in comperendinatores, quibus
noua subinde causa est, quur negocium proferant. Sumptum a nautae cuiusdam
moribus, cui Aceassaeo nomen fuerit. Is quo minus nauigaret, lunam se magis
oportunam expectare dictitabat.

[A]PLVRIS EST OCVLATVS TESTIS VNVS QVAM AVRITI DECEM528


  c449-452
450
  a459-452
Certiora sunt quae oculis quam quae auribus accepimus. Apud Plautum in Tru-
culento. [B] Ex ea re sumptum deuerbium, quod quae audimus recitari saepe
mendacia credimus, quae vero ipsi vidimus certissima esse, quia quod vidimus
testamur. Saepe tamen audita certiora sunt iis, quae vidisse putamus, quia visus
nos saepe fallit.

[A]PRVDENS IN FLAMMAM MITTO MANVM529


455
Id est sciens me certo periculo maloque expono. Apud Hieronymum. Simile illud
Terentianum: Prudens et sciens / viuus vidensque pereo.

[A]OMNIVM RERVM VICISSITVDO EST530



Quae sententia a Terentio scripta hodieque adeo in prouerbio perseuerat, vt
passim postibus ac fenestris inscribatur. Dici non inepte potest in eos, qui rebus
secundis insolentes facti impotentiores prouocant contumelia.

460 [A]NE NIMIVM CALLIDVM HOC SIT MODO201531





465
Donatus prouerbium esse admonet, quanquam anceps est lectio. Potest enim
vtrunque legi et calidum et callidum, vt prius illud ad festinatum consilium, alte-
rum ad nimis astutum referatur. Namque vtraque male solent euenire et quae
nimium calent, id est quae praecipitantius incipiuntur, et quae nimis audacibus
dolis instituuntur.

[A]IN ME HAEC CVDETVR FABA532




470

Hoc est Donato interprete in me hoc malum recidet, in me haec vindicabitur culpa.
Translatum vel a faba quum batuitur, id est tunditur fustibus, quumque exuitur
202silica; vel a faba male cocta et dura, quae ab iratis heris in coqui caput saxo com-
minui nonnunquam consueuit, tanquam fabam vlciscentibus, non coquum,
quum tamen vniuersum malum ad coquum perueniat.

[A]TVTE HOC INTRISTI: OMNE TIBI EST EXEDENDVM533



475




Simile hoc superiori Donatus ostendit sumptumque a pulmento aut rusticorum
alliato mortario.
Sensus autem huiusmodi est: 'Tu huius auctor rei fuisti; tibi
quoque ferendum, si quid ex ea incommodi acciderit'. Vel: 'Tu coepisti, idem
finias oportet'. Sic igitur Phormio, qui adolescenti suaserat, vt vxorem duceret,
loquitur: Ad te summa solum, Phormio, rerum redit; / Tute hoc intristi: tibi omne
est exedendum.
Eadem sententia nunc quoque vulgo manet, et item alia similis:
'Colo quod aptasti, id tibi ipsi nendum est'.

480 [A]EONE FEROX ES, QVIA HABES IMPERIVM IN BELVAS?534



Sordidum et seruile adagium, quod olim in stabularios et agasones mulionesque
dici consueuit. Dicitur apud Terentium in Eunucho a stolido milite in Stratonem
elephantorum praefectum.

[A]FLAMMA CIBVM PETERE POSSE535

485




490
Competit in homines parasiticos vehementerque famelicos, qui vel grauissimam
contumeliam ferre possunt, modo ventrem expleant. In eadem fabula parasito
dicitur:
 Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto
 Homines. Nam qui huic assentari animum induxeris
,
 Ex flamma te petere cibum posse arbitror.

[A]DOMINI SIMILIS ES536

Dicterium est in mali domini malum seruum.

[A]DIGNVM PATELLA COOPERCVLVM537


495

Apud Hieronymum est, veluti si malo populo malum regem aut malo viro
malam vxorem, malis Christianis malum pontificem contigisse dicas. Idem ad
Pammachium: Inuenitque protinus patella cooperculum.

[A]QVOD SCIO, NESCIO538



500



Adagium quo certam in tacendo fidem significamus, quasi perinde futurum
dicamus, quasi nesciamus id quod scimus. Terentius in Eunucho: Tu pol, si sapis,
203/ quod scias nescias. Idem in Heauton.: Ne scias quod scis, si sapis. Donato prouer-
bium hoc a dialecticorum ludis mutuatum videtur, apud quos huiusmodi pro-
poni solent: Facio et non facio et Sum amicus et non sum amicus et Audio et non
audio
atque id genus infinita.

[A]SINE CERERE ET BACCHO FRIGET VENVS539

505



Chremes in Eunucho:
 Verbum hercule hoc verum est: Sine Cerere et Baccho friget Venus.
Sententia notissima est, cibo et potu libidinem iuuari iisque subtractis langue-
scere. Hieronymus id prouerbii subinde vsurpat.

[A]OVEM LVPO COMMISISTI. [B] Τὴν ὄϊν τῷ λύκῳ πεπίστευκας540

510



[A] Id est ei seruandam rem commisisti, cuius gratia seruatorem adhiberi opor-
teat. Terentius in Eunucho de Cherea, cui soli virgo committebatur seruanda,
204propterea quod eunuchus putaretur: Scelesta, agnum lupo commisisti. Cicero: O
probum (quod dici solet) ouium custodem lupum!

[A]QVID SI ALIQVIS DEVS VOLVIT541

515

Prouerbialis consolatio in re dura atque incommoda, cuius nulla idonea ratio
reddi potest. Cherea idem: Ecquid si hoc quispiam voluit deus?

[A]IN TRANQVILLO ESSE542



520
Idem quod in tuto et sine periculo. Simile illi In vado, etiam si plus est in tran-
quillo quam in vado esse. Vtrumque a nauigatione tractum. Terentius: Tum
autem Phedriae / meo fratri gaudeo esse amorem in tranquillo.

[A]SAXVM VOLVERE543



Est inexhausto labore fatigare. Terentius: Satis diu iam hoc saxum voluo. Donatus
ait prouerbium fuisse in eos, qui inextricabili labore afflicti fuissent, idemque a
Sysiphi fabula tractum putat.

525 [A]CLAVDIANA TONITRVA544

  c526-529



In homines clamosos multumque obstreperos dici potest. Nam Claudius Pulcher
instituit, vt ludis post scaenam factis lapidum coniectus ita fieret, vt veri tonitrus
similitudinem imitaretur. Nam antea lenes admodum etparui sonitus fiebant, quum
claui et lapides in labrum aeneum coniicerentur.

530 [A]AIANTIS RISVS. Αἰάντειος γέλως545

In eos dicitur, qui temere et sine causa rident quasi furiosus risus.

[A]AVDIENDVM CVI QVATTVOR SINT AVRES.
[B] Ἄκουε τοῦ τέσσαρα ἔχοντος ὦτα546

  c534-536
535

[A] Graecum adagium, quo monemur eorum consiliis obtemperare, qui plurimas
res didicerunt audieruntque. Nam Lacedaemonii Apollinis simulachrum quat-
tuor auribus fingebant.

[A]INCVLTIOR LIBETHRIO547


Ἀμουσότερος Ληβηθρίων, id est insuauior vel asperior Libethrio monte neque
amoeno neque vllius frugis ferace. Quadrat in homines agresti incultoque ingenio.

540 [A]PVLCHRORVM ETIAM AVTVMNVS PVLCHER EST205548


Archelai apophthegma Euripide Agathonem iam pubescentem suauiante. In eos
conuenit, qui belle aetatem portant.

[A]AQVILA IN NVBIBVS. [B] Ἀετὸς ἐν νεφέλαις549

[A] In eos dicitur, qui ea optant, quae nequeant assequi.

545 [A]VVLPES NON ACCIPIT MVNERA. Ἀλώπηξ οὐ δωροδοκεῖται550


Graecum adagium in eos qui, quum sint auidissimi, munera tamen oblata
grauatim accipiunt, videlicet tanquam inuiti coactique accipiant.

[A]SCITVM EST PERICVLVM EX ALIIS FACERE206551


550
Est alieno experimento prudentiorem fieri. Et sic quidem Terentius extulit, Plautus
aliter: Feliciter sapit qui periculo alieno sapit.

[A]ANNVS EST552



Prouerbialis hyperbole, qua moram perlongam significamus. Terentius in Ecyra:
Et nostin mores mulierum: / dum moliuntur, dum comuntur, annus est. In conta-
torem dici potest.

555 [A]IN TEMPORE ADIRE OMNIVM EST MAXIMVM553

Maxime refert quo tempore accedas, si quid a quopiam velis impetrare.

[A]DIES AEGRITVDINEM ADIMIT554



560

Terentius:
 Aut ego profecto ex ingenio egregie ad miseriam
 Natus sum aut illud falsum est, quod vulgo audio
 Dici, diem adimere aegritudinem hominibus.

[A]ASINVM SVB FRENO CVRRERE DOCES555



565

Hoc est operam perdis. Horatius:
 Infelix operam perdas, vt si quis asellum
 In campum doceat parentem currere frenis.
Acron prouerbialiter de asello dictum admonet.

[A]PROVINCIAM CAPERE. TRADERE PROVINCIAM556



570




575

Vtrumque a Romanorum consuetudine traductum est, apud quos magistratus
prouincias sortiebantur. Terentius in Heautontimorumeno:
 Videlicet
 Ille Cliniae seruus tardiusculus est;
 Iccirco huic nostro tradita est prouincia
,
id est huic negotium datum est instruendae fallaciae. Idem in Phormione: O
Geta, prouinciam / cepisti duram, id est graue onus. Menander apud Gellium de
imperiosae vxoris marito: Prouinciam inexpugnabilem geris. [B] Quod Graeci
dicunt πρᾶγμα ἄμαχον λέγεις.

[A]BOLVS EREPTVS E FAVCIBVS207557



580

Bolus e faucibus eripi dicitur, quoties commoditas, quae iam propemodum tene-
batur, praeter expectationem subito eripitur. Ab animalibus, quibus praeda
aufertur, translatum putat Calphurnius. Terentius in Heauton.:
 Crucior bolum tantum mihi esse ereptum tam subito e faucibus.

[A]QVID SI NVNC CAELVM RVAT?558



585
In meticulosos dicitur, qui peiora omnia diuinant euentura. Terentius in Heau-
ton.:
 Quid si redeo ad illos, qui aiunt 'Quid si nunc coelum ruat?'

[A]DICTVM AC FACTYM208559



Vbi significamus nihil esse in negocio procurando praeteritum, dictum ac factum
dicimus. Terentius: Dictum ac factum reddidi. Idem in eadem fabula: Dictum ac
factum huc abiit Clithipho.

590 [A]SVMMVM IVS SVMMA MALICIA560





595
Non asscripturus eram, ne sententias, non adagia dicerer conscribere, ni a seruo
comico nominatim pro adagio referretur:
 Verum illud, Chreme,
 Dicunt: ius summum saepe summa malicia est.

Quo prouerbio monemur aequitatem potius quam legum litteras sequi.

[A]QVOD ABS TE ALLATVM ERAT, ID EST RELATVM561


In prologo est Phormionis. Prouerbium esse admonet Donatus, mirum, ni in eos,
qui pro malo malum recipiunt. Α mutua pecunia sumptum videtur.

[A]TRADVNT OPERAS MVTVAS562

600


In eos dici consueuit, qui se mutuo defendunt mutuoue laudant. Est in Phor-
mione. Ab opificibus tractum videtur aut vicinis agricolis, qui mutuo inter se
operam commodant.

[A]NE IN NERVVM ERVMPAT FORTITVDO563


605




Dicitur in temerariam inconsideratamque audaciam, quae plaerumque in
magnum malum adducit. Donatus a sagittariis sumptum putat, qui neruum
arcualem, dum immoderate adducunt, rumpunt nonnunquam. Terentius in
Phormione:
 Verum hoc saepe, Phormio,
 Vereor, ne ista fortitudo in neruum erumpat denique.

610 [A]PEDVM VISA EST VIA564



A viatoribus translatum, qui notis viis securius iter faciunt; itidem vt audaciores
sumus in his rebus, quarum antea fecimus periculum. Terentius in Phormione:
 Ah non ita. Factum est periculum; iam pedum visa est via.

[A]RETE NON TENDITVR ACCIPITRI AVT MILVO209565

615



Calumniatoribus ipsis nemo calumniam struit, verum simplices dolis appetuntur,
qui fallere non norunt et falli possunt. In eadem fabula:
 Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,
 Qui male faciunt nobis; illis, qui nihil faciunt, tenditur.

[A]AMICO AMICVS566

620


Solus est homo amico amicus. Paroemiam esse Donatus indicauit. De iis qui mini-
mis facti sunt amici, estque apud Apollodorum, cuius Phormio Graeca est, hoc
modo: Μόνος ἐπίσταται φιλεῖν τοὺς φίλους, [B] id est Solus nouit diligere amicos.

[A]IPSA SENECTVS MORBVS EST567


625


Senibus nunquam deest morbus. Horatius:
 Multa ferunt anni venientes commoda secum,
 Multa recedentes adimunt.
Apollodorus Graece hoc modo: Τὸ γῆράς ἐστιν αὐτὸ νόσημα.

[A]SVDABIS SATIS210568


630
His verbis prouerbiali figura inanis conatus significatur. Terentius in Phormione:
Eia sudabis satis, / si cum illo incoeptas homine.

[A]VORSVRAM SOLVIS569




635



In eum dicitur, qui e praesenti quidem malo sese expedit, verum ita vt grauius
aliunde impediatur. Donato enim vorsuram facere est aes alienum ex aere alieno
soluere
aut minore foenore maiorem acceptam pecuniam occupare. Terentius in
Phormione:
 In eodem luto haesitas; vorsuram solues;
 Praesens quod fuerat malum in diem abiit, plagae crescunt.

Seneca: Domi (quod aiunt) vorsura fit.

[A]ANIMAM DEBET570

640

In eum quadrat, qui immodico aere alieno tenetur. Terentius: Quid si animam
debet?
Donatus Graecum prouerbium ascripsit: Τὴν ψυχὴν ὀφείλει.

[A]EODEM IN LVDO DOCTI SVNT571

Hodie quoque vulgo dicunt in eos, quorum mores vehementer conueniunt.

[A]SVO SOREX INDICIO PERIIT572

645

In eum, qui ipse sese prodit, veluti Parmeno ille in Eunucho. Hieronymus: Qui
iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio.

[A]QVODCVNQVE IN SOLVM VENIS573



650
Cicero De natura deorum libro primo: Abuteris ad omnia athomorum regno vel
nomine vel licentia. Hinc quodcunque in solum venis
(vt dicitur), effingis atque
efficis.

[A]MANCIPII CAPILLVS. Ἀνδραποδώδης θρίξ574



In dura mente homines dicitur, vt eum seruilibus capillis dicamus, cui rusticum
seruile et agreste ingenium esse significare volumus. Plato huiusmodi hominum
generi mancipiorum pilos in animo esse scripsit.

655 [A]LAC GALLINACEVM SEV γάλα ὀρνίθων. LAC GALLINARVM211575




Graecum adagium de inuentu rarissimis, vnde quoties quapiam in re nihil non
inueniri posse significamus, vel illud quod nusquam inuenitur, et gallinaceum lac
inde hauriri posse dicimus. Plinius: Alii caeras Amaltheas, quod copiae cornu, velut
lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum.

660 [A]SVSPENDIO ARBOR DELIGENDA576





665


Vbi rem vehementer indignam nullique prorsus tolerandam innuimus, arborem
suspendio deligendam esse dicimus. Quod adagium inde ortum Plinius scribit
auunculus, quod in Theophrastum philosophorum principem Leontium mere-
tricula scribere esset ausa. Plinii super hac re haec sunt verba: Ceu vero nesciam
aduersus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, vt nomen diuinum inde
inuenerit, scripsisse etiam foeminam, et prouerbium inde natum: suspendio arborem
eligendam.

[A]MINERVAE FELEM212577

  c669-671
670

In eos dictum, qui deteriora praestantioribus comparant, propterea quod leuicula
quapiam in re conueniant. Quid enim Minerua cum fele habet commune praeter
glaucorem oculorum? Graeci sic: Ἀθηνῇ τὸν αἴρουλον.

[A]ATTICI ELEVSINIA, SVBAVDI 'CELEBRANT'578



675
De re vehementer arcana celandaque dicitur. Cereris enim Eleusinae mysteria
prodere capitale erat apud Atticos; inde de re, quae celatur, adagium Ἀττικοὶ
Ἐλευσίνια, id est Attici Eleusinia sacra, subaudi 'faciunt'.

[A]SAL VNDE VENERAT REDIIT.
[B] Ἁλῶν δὲ φόρτος ἔνθεν ἦλθεν ἔνθ᾿ ἔβη579



680


[A] Graecum est, a mercatore quodam sumptum, qui quum salem dono acce-
ptum naui veheret, sentina adaucta in salem influxit soluitque vniuersum et
corrupit ipso dormiente. Itaque quod ex aqua marina coctum erat, in eandem
resolutum est. Simillimum habet sensum Plautinum illud: Male partum male
disperit.

[A]LARI SACRIFICARE. [B] Ἑστίᾳ θύειν580


685
[A] Est consilio vehementer occulto quippiam moliri. Ex huiusmodi enim sacris
nefas erat quicquam foras efferri.

[A]CANTHARVS AQVILAM QVAERIT581



Ex apologo sumptum adagium. Cantharus enim, vt contemptum vlcisceretur,
aquilae oua e nido extruserat. Conuenit in eos, qui iniuria quapiam exasperati
vindictam parant. Graece hoc modo: Ἀετὸν κάνθαρος μαιεύεται.

690 [A]PASTILLOS RVFILLVS OLET, GORGONIVS HIRCVM582





695
Quum singulae illustrium poetarum sententiae adagiorum vice possunt vsurpari,
tum hoc Horatiano versu nihil potest fingi prouerbiale magis, in homines
diuersis viciis laborantes, veluti in loquacem et nimis taciturnum, in ineptum
solutum ac nimium tristem, sordidum et prodigum, arrogantem et putido abie-
ctoque animo.

[A]CAPRA SYRA. Αἲξ Σκυρία583



In eos quadrat, qui recte facta viciis adiunctis contaminant quique bene coepta
male finiunt. Veluti capra Syra mulctrum, quod lacte impleuerat, ipsa rursus
euertit atque hoc modo beneficium, quod dederat, eadem perdidit.

700 [A]CANIS PER PHRATORES DVCTVS. Ἀγόμενος διὰ φρατόρων κύων213584


Dici solitum in eos, qui scelerum suorum aliquando poenas debitas pendunt.
Phratores enim populi sunt, apud quos canes adducti statim occiduntur.

[A]INEXPERTA AVT EXPERS NVPTIARVM. Ἁγνὴ γάμων585


705

Recto sensu de casta dicitur et innupta, figurato de impudicis, quae quum nulli
nupserint, quotidie tamen nuptiis dant operam. De quibus est illud Ciceronis:
Mater huius quotidianis nuptiis delectatur.

[A]CVM LARVIS LVCTARI586

Est in mortuos inuehi sepultorumque scripta repraehendere.

[A]CVM MORTVIS NON NISI LARVAE LVCTANTVR214587

710



Plinius auunculus in praefatione: Nec Plancus illepide, qui quando diceretur
Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut liberis post mortem Planci
ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi laruas luctari. Quo dicto sic
repercussit illos, vt apud eruditos nihil impudentius videretur.

[A]MOLA SALSA LITANT QVI THVRA NON HABENT588

715




720
Quod bono offertur animo quantumlibet exiguum munus, id aequi bonique
consulere conuenit. Plinius in eadem praefatione: Te quidem in excelsissimo
humani generis fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum,
religiose adiri etiam a salutantibus scio. Et ideo immensa praeter caeteras subit cura,
vt quae tibi dicantur condigna sint. Verum et diis lacte rustici multaeque gentes sup-

plicant, et mola tantum saisa litant qui non habent thura.

[A]MVRVS AHENEVS589




Pro decreto certo atque immutabili est in primo Epistolarum Horatii:
 Hic murus aheneus esto
 Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

725 [A]QVO TENEAM WLTVS MVTANTEM PROTEA NODO590

  c726-728


Mire dictum est ab Horatio in homines subinde animum mutantes. Proteus enim
(vt est in fabula notissima), quo vinculis elaberetur, in omnes se rerum formas
transformare consueuit.

[A]SYNCERVM EST NISI VAS, QVODCVNQVE INFVNDIS ACESCIT591

730




735
Eiusdem est apophthegma. Conuenit in eos, quibus bonae res animi vicio sunt
malae quiue recte et vtiliter dicta in malum et perniciem conuertunt. Epicteti
sententia est, cuius in improbum philosophum haec sunt apud Gellium verba:
Homo, vbinam mittis, considem, numquid vas purgatum sit. Nam si ad inanem opi-
nionem ea inuergas, prorsum interierint; sin computrescant, in vrinam aut acetum

conuertentur aut si quid iis ipsis est deterius.

[A]QVO SEMEL EST IMBVTA RECENS, SERVABIT ODOREM
TESTA DIV592

Adeo in teneris consuescere multum est.

[A]CORNIX FVRTIVIS PLVMIS EXORNATA, 215
740VEL CORNIX ALIENIS PLVMIS SVPERBIT593





745
Iam olim ex apologo in prouerbium translata est. Horatius:
 Ne si forte suas repetitum venerit olim
 Grex auium pennas, moueat cornicula risum
 Furtiuis nudata coloribus.

In eos conuenit, qui aliena inuenta pro suis vsurpant itaque se venditant.

[A]CORPVS SINE PECTORE594



Significat hominem sine mente, brutum et stolidum. Horatius ad Albium:
 Non tu corpus eras sine pectore; dii tibi formam,
 Dii tibi diuitias dederant artemque fruendi.

750 [A]CERITE CAERA DIGNI216595





755

Notari ignominia digni Cerite caera digni dicebantur, propterea quod Acrone
Porphyrioneque auctoribus Romani Ceritibus bello subactis eam dixere condi-
tionem, ne suffragii ferendi ius haberent, ne leges vllas aut ederent aut haberent.
Vnde prouerbio insignem ignominiam Ceritem caeram vocabant. Horatius:
 Quid deceat, quid non obliti, Cerite caera
 Digni.

[A]ARANEARVM TELAM TEXERE596


Est in re friuola nulliusque frugis infinitum laborem capere. Apud Basilium in
principio Hexameron legitur.

760 [A]VTRANQVE PAGINAM FACIT597




Plinius auunculus Historiae naturalis ca. vii. li. ii. de Fortuna dea agens Huic,
inquit, omnia expensa, huic omnia feruntur accepta, et in tota ratione mortalium
sola vtranque paginam facit
, id est siue quid boni obtigit, Fortuna laudatur quasi
dederit, siue mali quid accidit, eadem incessitur tanquam malorum author.

765 [A]VLYSSIS REMIGIVM598


In homines viciosos et perditis moribus, cuiusmodi erant Vlyssis comites, qui sibi
nec a Circes poculis nec a Syrenum cantu temperare potuerunt.

[A]AB OVO VSQVE AD MALA599


770

Pro eo quod est tota coena. Veteres namque coenam ab ouis auspicabantur bella-
riisque finiebant. Horatius Satyra tertia: Si collibuisset, ab ouo / vsque ad mala
citaret 'Io Bacche'.

[A]NEGLECTIS VRENDA FILIX INNASCITVR AGRIS600



775
Ex eadem Satyra sumptum. Metaphora aptissima. Sensus est huiusmodi: animis
nostris vicia innasci sua sponte, nisi honestis disciplinis excolantur, veluti ager
incultus filice inutili herba occupatur.

[A]BALBINVM POLYPVS AGNAE DELECTAT601




780

In eum conuenit, qui studio amoreque excoecatus vicium pro virtute admiratur
ac laudat. Quemadmodum Balbino amatori Agnae suae polypus suaue olebat.
Horatius:
217 Turpia decipiunt coecum vicia, aut etiam ipsa haec
 Delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.

[A]QVI NE TVBERIBVS PROPRIIS OFFENDAT AMICVM
POSTVLAT, IGNOSCET VERRVCIS ILLIVS602

Qui sibi maiora vicia ignosci volet, aliorum minora ferat.

785 [A]CYGNAEA CANTILENA. [B] Κύκνειον ᾆσμα603




[A] De iis dici solitum, qui morti vicini supremum loquuntur. Cygnos enim
morientes canere perhibent. Hieronymus: Nescio quid cygnaeum vicina morte ceci-
nerunt
, de senibus loquens poetis, qui quo fuere morti propiores, eo in scriptis
fuere suauiloquentiores.

790 [A]COMMVNIS MERCVRIVS. [B] Κοινὸς Ἑρμῆς604


[A] De re furtiua dicitur, quam Mercurius furtorum auctor communem esse
docuit.

[A]MALI CORVI MALVM OVVM NASCITVR. Κακοῦ κόρακος κακὸν ᾠὸν ἔφυ218605


795

Id est ex malis parentibus malus filius, ab indocto praeceptore indoctus disci-
pulus. Quod adagium in Coracem Ctesiamque altercantes reciproco dilemmate
succlamatum fuisse Gellius refert.

[A]SACRAM MOVERE [B] ANCORAM. Κινεῖν τὴν ἀφ᾿ ἱερᾶς606


[A] Est extrema experiri et nihil intentatum relinquere. [B] Nam extremam anco-
ram sacram olim vocabant, quam non nisi extremo in discrimine iaciebant.

800 [A]CASSIOTICVS NODVS. [B] Κασσιωτικὸν ἅμμα607


[A] In astutos et calumniosos homines dicitur. Cassiotae enim nodos quosdam
inexplicabiles excogitasse feruntur.

[A]COLOPHONIA CONTVMELIA. [B] Κολοφωνεία ὕβρις608


805

[A] In potentes, qui tenues iniuria afficiunt. Plato in Epistolis ad Dionysium:
Promissis omnibus, o vir mirabilis, Colophonium (vt aiunt) suffragium finemque glo-
riosissimum imposuisti.

[A]VENTIS SEQWNDIS NAVIGAT. [B] Κατὰ ῥοῦν φέρεται609

[A] De feliciter agentibus dici solitum.

[A]IN AQVA SCRIBERE. [B] Καθ᾿ ὕδατος γράφειν610

810
[A] Est inanem laborem conari.

[A]CAMELVS VEL SCABIOSA MVLTORVM ASINONVM PORTAT ONERA.
[B] Κάμηλος καὶ ψωριῶσα πολλῶν ὄνων ἀνατίθεται φορτία611


[A] De his dici solitum, qui tametsi senes multis tamen iuuenibus praestant
potentia.

815 [A]CRETENSIS CONTRA AEGINITAM. [B] Κρὴς πρὸς Αἰγινίτην612


[A] Id est improbus cum improbo agit. Sunt enim vtrique et Cretenses et Aegi-
nitae vanis et subdolis ingeniis.

[A]PEDETENTIM. Κατὰ ποδὸς βάσιν613


820
A caute glaciem ingredientibus tractum. Terentius: Dii bene vertant quod agas,
pedetentim tamen, id est sensim et leniter.

[A]CANCER LEPOREM VENATVR. [B] Καρκίνος λαγωὸν αἱρεῖ. 219
ITEM [A] LVPVS OVEM SERVAT.614

De re neutiquam verisimili vtrumque dicitur.

[A]FICTILES DIVITIAE. [B] Κεραμέως πλοῦτος615

825
[A] De opibus incertis et fragilibus dictum, cuiusmodi sunt quae facile pereunt.

[A]HOMO FICTILIS. [B] Κεραμεὺς ἄνθρωπος220616

[A] Id est mollis minimeque validus, a figulorum vasis tractum.

[A]INVENIT MALI COAGVLVM. [B] Αὐτὸς ἀνεῦρε τοῦ κακοῦ τὴν πιτύαν617

[A] Competit in hominem meritas poenas dantem.

830 [A]LEPVS DORMIENS. [B] Λαγὼς καθεύδων. [A] VEL LEPORIS SOMNVS618


Quadrat in eum, qui quod non facit facere se adsimulat aut quod facit facere dis-
simulat. Leporem enim patentibus genis dormire constat.

[A]LEMNIVM MALVM. [B] Λήμνιον κακόν619

  c833-835
835
[A] In morosam mulierem dicebatur. Lemni enim mulieres pessimas abundare
ferunt.

[A]LEPVS PRO CARNIBVS. [B] Λαγὼς περὶ κρεῶν620



[A] In eos conuenit, qui ob diuitias suas aut vtilitatem quampiam in periculum
veniunt. Leporem enim non quod noceat venamur vt lupum, sed quod pulpa-
mentum habet.

840 [A]LIBYCA FERA. [B] Λιβυκὸν θηρίον621

  c841-843

[A] Dictitabatur in hominem vafrum callidum versipellem variis moribus; eius-
modi monstrum Catilinam fuisse Cicero testatur. In Libya namque variae ferarum
species miscentur.

[A]ALBVM SVFFRAGIVM. [B] Λευκὴ ψῆφος622

845



[A] Pro felici rerum successu dicitur; albis enim et nigris calculis olim suffragia
ferebantur. Inde albus calculus pro fauore apud Plinium, et apud Plautum
nigrum calculum pro candido inserere, pro eo quod est malum et incommodum
adferre.

[A]LYNDII SACRIFICIVM. [B] Λύνδιοι τὴν θυσίαν623

850

  c852-854


[A] Est apud Lactantium fabula de Hercule, qui Lyndio cuidam duos boues
ereptos per vim mactauit; senex autem Herculi comedenti multa maledicens risui
fuit, ita vt Hercules nullum vnquam conuiuium sibi suauius fuisse diceret. Potest
in eos torqueri, qui de rapto sacrificant, vel in eos, qui accepta iniuria vltro etiam
ridentur ab iis, qui fecerunt.

855 [A]LINVM LINO COPVLAS. [B] Λίνῳ λίνον συνάπτεις221624

  c856-858

[A] Id est debilia debilibus adiungis. Ctesippus in Eutydemo Platonis: Non (vt
fertur
), Eutydeme, lino linum connectis. Grauem rem dicis, si pater tuus pater est
omnium.

[A]LOCRENSE PACTVM. [B] Λοκρῶν σύνθημα625

860
[A] De foedifragis dictum, cuiusmodi Locros fuisse perhibent.

[A]LVPI ALAS QVAERIS. [B] Λύκου πτερὰ ζητεῖς222626

[A] Hoc est quaeris ea, quae nusquam sunt.

[A]LVPVS HIAVIT. [B] Λύκος ἔχανεν.
[A] LVPVS PVTEVM CIRCVMIT. [B] Λύκος περὶ φρέαρ χορεύει627

865
  c865-867

[A] In frustra rei cuipiam inhiantes dictum. Lupus enim famelicus, vbi praeda
non datur, hians circumambulat idemque sitiens puteum circumcursat, quid velit
ostendens, at frustra. Eundem habet significatum Canis circum intestina.

[A]LEONEM TONDERE. [B] Λέοντα ξυρᾶν628

  c869-871
870


[A] Est potentibus dolos struere. Socrates De republica primo ad Trasymachum
saeuum et animosum Putasne me adeo furere, inquit, vt leonem tondere audeam et
aduersus Trasymachum insidias tendere?
Agni nimirum citra periculum tondentur,
leones eodem modo tractari nolunt.

[A]QVAVIS INCANTATIONE MELIVS629


875

De ratione vehementer efficaci dicebatur. Plato in Epistolis: Puto enim respon-
siones nostras iusticia et pudore (nisi quid magnum subsit) magis omni (vt dicitur)
incantatione vos in pristinam amicitiam et communionem copulaturas.

[A]LVCERNAM IN MERIDIE ACCENDERE. [B] Λύχνον ἐν μεσημβρίᾳ ἅπτειν630

[A] Est intempestiue quippiam adhibere, quum nihil est opus.

[A]SOLI LVMEN INFERRE631

880
Est per se clarissima velle oratione illustrare, apud Fabium.

[A]LACONICAE LVNAE. [B] Λακωνικὰς σελήνας632


[A] Lacones pacta differre consueuerunt lunam causantes. Inde de pactionibus
infirmis et dubiis adagium Lunae Laconicae.

[A]LYCHNO PINGVIOR. [B] Λιπαρώτερος λύχνου.
885 [A] LECYTHO CRASSIOR. [B] Λιπαρώτερος ληκύθου633

[A] In sordidos dictum aut in luxu superfluentes.

[A]MEGARENSIVM LACHRYMAE. [B] Μεγαρείων δάκρυα223634

  c887-890

890
[A] Coactae sunt lachrymae. Megarenses enim regem suum defunctum coacti
sunt omnes simul deflere. Ad nouercae tumulum flere eundem sensum obtinet,
quod aliubi posuimus: [B] Πρὸς σῆμα μητρυᾶς θρηνεῖν.

[A]AD MENSVRAM AQVAM BIBVNT, SINE MENSVRA OFFAM COMEDVNT.
[B] Μέτρῳ ὕδωρ πίνοντες, ἀμετρίᾳ μᾶζαν ἔδοντες636


[A] Quadrat in eos, qui praepostera ratione ibi parcissimi sunt, vbi nihil opus;
vbi oportet, intemperantissimi.

895 [A]NE PVERO GLADIVM. [B] Μὴ παιδὶ μάχαιραν637


[A] Subaudi 'commiseris', id est rerum imperitis caue quicquam magni negocii
committas, ne vel in suam vel aliorum perniciem abutantur potestate accepta.

[A]NON VNA HYRVNDO VER EFFICIT. [B] Μία χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ224638

  c898-900
900
[A] Id est non vnum quiddam est satis, in quo multa requiruntur. Veluti si ex vna
coniectura quis iudicet.

[A]NE TEMERE ABYDVM. [B] Μὴ εἰκῇ Ἄβυδον639


[A] Subaudiendum 'nauiges', id est nullum sine magna causa periculum magnum
suscipiendum.

[A]MALVM BENE QVIESCENS NE COMMOVERIS.
905[B] Μὴ κινεῖν κακὸν εὖ κείμενον640


[A] Mala sopita non esse renouanda. Simile: 'Cinere conditum ignem ne resu-
scites', 'Hoc vlcus ne moueas', 'Hanc cicatricem ne refrices'.

[A]NEQVE NATARE NEQVE LITTERAS. [B] Μήτε νεῖν μήτε γράμματα641


910


[A] Aut subaudi aut adde 'didicit' aut 'nouit'. Haec enim duo Athaenis pueri
statim discebant. Vnde et in eos dicitur, qui nihil bonarum artium in puericia
didicerunt. Plato libro De legibus tertio: Qui vero contra affecti sunt, sapientes
habendi, etiam si neque litteras
(vt dicitur) neque natare sciant.

[A]NE CAPREA CVM LEONE PVGNAM INEAS642


915
Μὴ πρὸς λέοντα δορκάς, id est Ne contra leonem caprea. Ne impar cum potentiore
decertes; dorcas enim siluestris est caprea.

[A]PARVVM MALVM, MAGNVM BONVM. [B] Μικρὸν κακὸν μέγα ἀγαθόν643


[A] Ex paulo incommodo laboreque summa commoda capiuntur. Nisi malumus
Terentianum illud intelligere: Ex malo principio maximas conflari amicitias.

[A]NE GLADIVM TOLLAT MVLIER. [B] Μὴ μάχαιραν αἴρει θῆλυ644

920
[A] Id est ne conetur qui opem ferre nequeat.

[A]MIDAS AVRICVLAS ASINI HABET. [B] Μίδας ὄνου ὦτα645




925
[A] Vel in stolidos dici potest vel in tyrannos, qui longinquis etiam in locis
audiunt, nempe auscultatoribus dimissis. Ferunt Persianum illud hemistichon:
Auriculas asini quis non habet? prius fuisse scriptum: Auriculas Mida rex habet. Ex
fabula notissima sumptum adagium.

[A]IGNEM IGNI NE ADDAS. [B] Μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ225646

[A] A carbonario quodam exusto natum ferunt, id est malum malo ne addas.

[A]NEBVLAS DETEXIS. [B] Νεφέλας ξαίνεις647

[A] In vane laborantem dictum.

930 [A]ASINVS MYSTERIA VEL SACRA PORTAT. Ὄνος ἄγει μυστήρια648





935
Inde natum, quod sacra et ad solemnitatem necessaria asinis imponebantur.
Cuius rei testis abunde Apuleius, cum asinus sacerdotibus illis impurissimis
226seruiret. De honore dicitur indigno commisso. Eundem habet sensum Simia
purpurata et quod hodie dicunt 'Inaurare nucum putamina' et 'Sudem purpura
vestire'.

[A]DE ASINI VMBRA. [B] Περὶ ὄνου σκιᾶς649

  c937-939


940

[A] Subaudi 'altercantur' aut 'rixantur'. Ferunt a quodam asinum conductum. Is
aestuante sole sub asino cubans a sole se defendit. Mouit hinc rixam locator
negans se asini vmbram locasse, sed asinum. Simillimum est illi de lana caprina.
Meminit et Apuleius de se, quod dum per fenestram prospectat asinus et vmbra
proditus deprehenditur, adagium fuisse diuulgatum.

[A]CRETIZARE. [B] Κρητίζειν. SIMILITER [A] GRAECARI650


Pro eo quod est dolis agere. Eadem ratione Plautus graecari et pergraecari dixit,
pro eo quod est voluptariam vitam agere. A gentis moribus vtrunque sumptum.

945 [A]FRATER ADESTO VIRO. [B] Ἀδελφὸς ἀνδρὶ παρείη651





950
  c950-952


  c952-954
955

[A] Apud Platonem secundo De republica libro Adamantus Glauconis contra
Socratem disputantis partes excipiens Nondum, inquit, o Socrates, satis de hac re
dictum. Quur nam? Id namque dictum non est, quod maxime dici oportuit.
Tum
Socrates: Frater adesto viro, vt habet prouerbium. Quare tu, si quid hic reliquit,
adiuua. Vnde natum sit, Plato idem in Protagora monstrat, vbi Socrates Prodi-
cum aduocans, vt Simonidem conciuem suum [conuenit] a Protagorae calumnia
tueatur: Videor equidem aduocare te, inquit, quemadmodum ait Homerus Scaman-
drum ab Achille obsessum Simeontem aduocasse: O dulcis frater, viri huius vna ambo
vim comprimamus.
Iisdem autem verbis Cassius Caesarem aggrediens fratrem
adiutare iussit, et quidem Graece, vt refert Plutarchus. De eo dictitatum, qui
deficientem et imparem mutuis viribus adiuuat.

[A]SINE OBSONIO CONVIVAS FECISTI652



960

Qui in animo quippiam constituunt non expendentes, quid ad id efficiendum
requiratur. Nam apud Platonem quum Socrates ciuibus, quos oratione finxerat,
nullum alium adderet victum praeter panem et vinum, tum Glauco Sine obsonio,
vt videtur
, inquit, conuiuas fecisti.

[A]LYNCEVS. [B] Λυγκεύς653



965




970

[A] Lyncei oculi iam olim in prouerbio sunt. Plato in Epistolis: Ne Lynceus
quidem, vt eiusmodi animus videat, efficere possit.
Horatius in Epistolis:
 Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
 Non tamen iccirco contemnas lippus inungi.
227Plinius Secundus de luna loquens: Nouissimam vero primamque eadem die nullo
alio in signo quam in ariete conspici. Id quoque paucis mortalium contingit. Et inde
fabula cernendi Lynceo.
De eodem plura alias idem Plinius. E diuerso caecum
Tiresiam vocamus. Iuuenalis:
 Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

[A]TRICAE. APINAE654

  c973-979

975




Martialis:
 Quaecunque lusi iuuenis et puer quondam
 Apinasque nostras.
Idem alibi:
 Sint apinae tricaeque et si quid vilius istis.
228De leuissimis vilissimisque rebus dictum. Inde natum, quod (vt auctor est Pli-
nius) veteres Apinam vrbem euersam in ludicrum verterunt.

980 [A]IN TOGA SALTANTIS PERSONAM INDVCERE655



Est in re ludicra seria miscere aut contra in re seria ludicra inducere. Nec dissi-
mile est huic Hebreum illud: Musica in luctu. Martialis: Noli ergo, si tibi videtur,
rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam.

[A]REM FACTAM PVTARE656

985



Semel atque iterum est apud Martialem pro eo quod est rem certam et indubi-
tatam habere. Ad Porcillum:
 Tu factam tibi rem statim putasti.
 Iam te rem factam, Bythinice credis habere?

[A]ECHINO ASPERIOR. [B] Ἐχίνου τραχύτερος657

990

[A] Graecum adagium in homines morosos et intractabiles. Est enim echinus
apud Plinium piscis aculeata vndique testudine.

[A]ODIVM VATINIANVM658



995


Vatinius intantum populi Romani odium peruenit, vt in prouerbium abierit.
Nam capitale acerbumque odium significare volentes Vatinianum odium dice-
bant. Catullus:
 Munere isto
 Odissem te odio Vatiniano.

[A]FVMOS VENDERE659


1000

  c2-6
  a2-6

5


Pro eo quod est ambitiosa assentatione gratiam captare. Apud Martialem:
 Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
 Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.
A Thurino quodam natum, quem Alexander Seuerus imperator Romanus fumo
enecari iussit, quod simulatam apud herum suum gratiam et officium commen-
dationis cuidam subornato ad hoc ipsum a Caesare vendidisset, proinde praecone
iusso dicere 'Fumo perit qui fumos vendidit', quemadmodum scribit Spartianus
in eius imperatoris vita. Consimile euangelicum Oleum vendere, prius illud a thu-
rificantibus, hoc ab vnctoribus translatum.

[A]PELLEM CANINAM RODERE229660


10



Id est maledicis maledicere. Martialis in detractorem et allatratorem:
 Non deerunt tamen hac in vrbe forsan
 Vnus vel duo tresue quattuorue,
 Pellem rodere qui velint caninam;
 Nos hac a scabie tenemus vngues.

[A]OLEVM AVRE VEL ORE FERRE661

15




Si Domitio credere libet, qui loqui non quissent, eos olim prouerbio oleum ore
gestare dicebant. Eoque Martialis in quendam fastidiosa aure, quod neminem
audire vellet:
230 Narratur belle quiddam dixisse, Marulle,
 Qui te ferre oleum dixit in auriculam.

20 [A]VIVI VRSI FVMANTEM NASVM NE TENTAVERIS662





25


Ne potentiorem irritaueris, ne ioco quidem. Martialis:
 Rabido nec perditus ore
 Fumantem nasum viui tentaueris vrsi.
 Si placidus licet et lambat digitosque manusque
,
 Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
 Vrsus erit: vacua dentes in pelle fatiges.
A canibus vrsum sectantibus translatum.

[A]ALIA VOCE PSYTACVS, ALIA COTVRNIX LOQVITVR663


30


De musicis aut poetis dispari facultate. Martialis in clancularium quendam
poetam, qui suos versiculos Martialis nomine in vulgus spargebat,
 Credis, inquit, hoc, Prisce,
 Voce vt loquatur psytacus coturnicis?

[A]DIES ALBO LAPILLO NOTANDVS664


35


Veteres si quem diem faustum felicemque euenisse significabant, eum albo lapillo
notandum dicebant, aut candido vnione aut niueo calculo albaue gemma; contra
infaustum carbone et atro lapillo numerandum. Exempla et notiora et frequen-
tiora sunt apud auctores, quam vt hic ascribenda sint.

[A]CALVVS COMATVS665


40
In eum dicitur, qui se asciticio cultu venditat. Martialis:
 Caluo turpius est nihil comato.

[A]BARBAM LEONI MORTVO VELLERE666




45
Domitius prouerbium fuisse admonet in eum, qui eum excitare conaretur, qui
moueri non posset. Martialis:
 Quare si pudor est, Ligella, noli
 Barbam vellere mortuo leoni.

[A]CONGREGARE CVM LEONIBVS VVLPES667


Est impares dissimilesque res permiscere. Martialis:
231 Quid congregare cum leonibus vulpes?

[A]AQVILAM NOCTVAE COMPARARE668

50

Dissimillima similia videri velle. Martialis:
 Aquilisque similes facere noctuas quaeris.

[A]NE MIHI SVFFENVS ESSEM669



55




60

Id est ne mihi placerem. Erat enim Suffenus poeta omnium ineptissimus, in alio-
rum vicia dicax, ad sua caecus. Huius mores et ingenium depinxit Catullus:
 Idem infaceto est infacetior rure,
 Simul poemata attigit; neque idem vnquam
 Aeque est beatus ac poema quum scribit.
 Tam gaudet in se tanque se ipse miratur.

Ibidem:
 Quem non in aliqua re videre Suffenum
 Possis,
232id est suis erroribus blandientem. Pari ratione dici licet: Ne tibi sis Maeuius, de
quo Horatius: 'Egomet mi ignosco, Maeuius inquit.

[A]SICVLVS VEL SAMIA FVRATVR. [B] Σικελὸς ὀστρακίζεται670

65
[A] Graecum in eos, qui ne a vilissimis quidem rebus furaces manus abstinent.

[A]VITAE PVGILLVS. Ἡ σπιθαμὴ τοῦ βίου671

Id est minimum. Plautus animae salillum pro eodem dixit.

[A]SYRI CONTRA PHOENICES. [B] Σύροι πρὸς Φοίνικας672

[A] Cum versutus agit cum versuto. Nam vtraque gens dolis insignis est.

70 [A]EX TRIPODE. [B] Ἐκ τοῦ τρίποδος673



[A] Perinde est ac si ex oraculo Apollinis dicas. Inde comicum: Apollinis oraculum
non verius fuerit.
Proinde si quis se vera dicere significare velit, hoc modo loqui
poterit: Ex tripode tibi dictum puta.

[A]PELOPIS VEL TANTALI TALENTA. [B] Πέλοπος ἢ Ταντάλου τάλαντα674

75

[A] Pro immensis diuitiis apud Graecos legitur.
 Non mi aurum posco Pelopis nec magna talenta.

[A]TALPA CAECIOR. Τυφλότερος ἀσπάλακος675

[B] Hyperbolicos in multum caecutientes dicitur.

[A]EPHYRAEVM [B] SEV DODONAEVM [A] AES. Τὸ Δωδωναῖον χαλκεῖον676

80

In garrulos et obstreperos dictum antiquitus, propterea quod Ephyraeum aes
maxime tinniat.

[A]PARNI SCAPHVLA. Τὸ Πάρνου σκαφίδιον677


In eos conuenit, qui ob res minutulas nimium sunt molesti. Parnus enim quidam
ob nauiculam perditam populo molestissimus fuisse legitur.

85 [A]HYLAM VOCAS. Τὸν Ὕλαν κράζεις678


  c87-89


90

De frustra querentibus clamantibusque dictum. Ab historia tractum adagium.
Hylas enim vnus ex Herculis comitibus fuit, qui aquatum egressus in fonte periit
233atque inde a nymphis raptus fingitur. Ei sacra instituta, in quibus per montes et
circum fontes a saltantibus nomen illius inclamabatur. Vnde Vergilius:
 His adiungit Hylam, nautae quo fonte relictum
 Clamassent, vt littus Hyla Hyla omne sonaret.

[A]TYRTVRE LOQVACIOR. Τρυγόνος λαλίστερος679

Notissima metaphora in garrulos. Vulgo 'Pica loquacior' et hodie dicunt.

[A]COLOPHONIVM SVFFRAGIVM234680

95




100
In Graecorum collectaneis huiusmodi adagium inuenio: Τὸν κολοφῶνα ἐπέθηκεν
ἐπὶ τῆς βεβαίας ψήφου, id est Colophona statuit ad inuiolatum suffragium. Ex quo
intelligitur illa Platonis ironia in Dionysium tyrannum. Quum enim, inquit,
bonorum Dionis omnium venditionem faceres absque eius consensu, quanquam ita
demum hoc faciendum dixeras, si ille assentiretur, promissis omnibus, o vir mirabilis
,
Colophonium (vt aiunt) suffragium finemque gloriosissimum imposuisti.

[A]TITHONI SENECTVS. [B] Τιθωνοῦ γῆρας681

[A] A fabula Tithoni sumptum notiore quam vt hic sit recensenda.

[A]PRIMVM OPTIMOS AEGINA ALIT. [B] Τὰ πρῶτ᾿ ἀρίστους Αἴγινα τρέφει.682

  c104-106
105

[A] A ciuitatum natura ductum, quae primum moribus seueris et parsimonia
coalescunt et augentur, deinde paulatim cum opibus vicia immigrant. In eos
dicitur, qui prius parce vixerunt, deinde ad luxum sese conuertunt.

[A]FVMVM FVGIENS IN IGNEM DECIDIT.
[B] Τὸν καπνὸν φεύγων εἰς τὸ πῦρ ἐνέπεσον683

[A] Id est aliud vitans incommodum in aliud grauius incidit.

110 [A]TITANAS VOCAS. [B] Τιτᾶνας καλεῖς684


[A] Id est auxilium imploras. A Titanum fabula tractum, qui Ioui contra
Gigantes auxilio venerunt.

[A]FRICANTEM REFRICA. [B] Τὸν ξύοντα δὲ ἀντιξύειν685

[A] Id est gratificanti vicissim gratificari, blandienti blandiri, palpanti palpare.

115 [A]FICVLNO FOLIO ANGVILLAM. [B] Τῷ θρίῳ τὴν ἔγχελυν686



[A] Id est ficulno folio anguillam tenes. Est autem fici folium scabrum eoque ad
anguillam tenendam, quae natura lubrica, idoneum. In calumniosum dicitur, qui
arctiore nodo illigatus tenetur, vt iam elabi non queat.

[A]SVB OMNI LAPIDE SCORPIVS DORMIT.
120 [B] Ὑπὸ παντὶ λίθῳ σκορπίος εὕδει687

[A] In morosos dicebatur et meticulosos.

[A]SVS SEIPSAM LAVDAT. [B] Ὗς ἑαυτὴν ἐπαινεῖ235688

[A] De iis, qui de malefactis etiam gloriantur.

[A]HYDRAM INFICIS689

125
Id est per se sceleratum ad scelera instigas.

[A]SVEM PROVOCAT. Ὗν ὀρίνει690

In rixarum auidos dictum.

[A]PHALARIDIS IMPERIVM. [B] Φαλάριδος ἀρχαί236691

[A] In eos dictum, qui nimis insolenter et crudeliter abutuntur potestate.

130 [A]PHOENICVM CONVENTA. [B] Φοινίκων συνθῆκαι692

[A] A gentis moribus ductum, in foedifragos.

[A]Δάθος ἀγαθῶν. [B] DATHOS AGATHON [A] ET SIMILIA693

  c133-137

135


Refert apud Hermolaum Eustathius Thasiorum celebrem coloniam Dathon fuisse
circa Strymonem, adeo vt in prouerbium quoque illorum opes venerint: Dathos aga-

thon, id est Dathos bonorum, quasi ἀγαθῶν ἀγαθίδες, quod item prouerbii loco est
apud Graecos, vt verbum Agathides loci nomen sit.
Eodem auctore et Thasos bono-
rum
in eundem sensum dicebatur.

[A]CALAVRIAM INSVLAM694

  c139-143
140



Calauriam insulam Neptunus pro Delo possedisse legitur, commutatione facta
cum Latona, sicut Taenarum pro Pythone, vt in prouerbium res abierit vel permu-
tationis vel actionis eius, quae praescriptis verbis fit 'Do vt des'.

 Ἶσόν τοι Δῆλόν τε Καλαύριάν τε νέμεσθαι
 Πυθὼ δ᾿ ἠγαθέην καὶ Ταίναρον ἠνεμόεσσαν.

[A]PSYRICE FACTA. [B] Ψυρικῶς πραχθέντα695

145
  c145-148


[A] Psyrum seu Psyries insulae nomen est ignobilis apud Plinium li. v., adeo vt
illius obscuritas et in prouerbium versa sit, vt olim quae parum magnifice sordi-
deque facta viderentur, ea Psyrice facta dicerent. Cratinus: Ψύρα τὸν Διόνυσον
ἄγοντες, καὶ Ψύρα τὴν Σπάρτην ἄγεις.

[A]FELIX QVI NIHIL DEBET. [B] Ὄλβιος ὁ μηδὲν ὀφείλων696

150
[A] Graecum Merula auctore apud Hermolaum. Sensus notissimus.

[A]MYCONIVM CAPVT697


Pro caluo in prouerbio fuisse Strabo his verbis docet: Caluos, inquit, ipsos moris
est dicere Myconios, quod in ea insula quasi gentile id vicium est.

[A]CLEMATIS AEGYPTIA698

155




Phalerius Demetrius 'In prouerbium, inquit, 'cessit clematis Aegyptia, nominatis ita
qui procero et nigro sunt corpore'.
Est autem herba, cuius plures species comme-
237morat Plinius in Historia mundi libro xxiiii. ca. xv. Quarum vna clematis Aegy-
ptia cognominatur; eadem ab aliis partim daphnoides, partim polygonides vocatur,
longa tenuisque nigro folio.
Etiamsi in Plinio clamatis legitur, non clematis.

160 [A]OPTIMVM NON NASCI AVT OCYSSIME ABOLERI238699



  c163-169

165




170




Plinius in septimi libri praefatione collectis innumerabilibus tum natiuitatis tum
vitae nostrae incommodis prouerbialem sententiam vsurpauit. Itaque multi exti-
tere
, inquit, qui non nasci optimum censerent aut quam ocyssime aboleri. Eam Grae-
cis duobus senariis sic efferunt:
 Τὸ μὴ γενέσθαι μεντ᾿ ἄριστον ἐστ᾿ ἀεί·
 Ἐπὰν δὲ γένηται, ὡς τάχιστ᾿ εἶναι τέλος.
Theognis in Angeltico:
 Ἀρχὴν μὲν μὴ φῦναι ἐπιχθονίοισιν ἄριστον,
 Φύντα δ᾿ ὅπως ὤκιστα πύλας Ἀΐδαο περῆσαι.
Lactantius in Institutionibus hanc sententiam a Sileno nescio quo profectam
scribit, eandemque Ciceronem libro De consolatione sic vsurpasse, vt vtrique
parti metaphoram ornandi gratia adiungeret hoc pacto: Non nasci longe optimum,
nec in hos scopulos incidere vitae; proximum autem, si natus sis, quam primum mori,
tanquam ex incendio effugere violentiam fortunae.

175 [A]Ἀδώνιδος κῆποι, ID EST ADONIDIS HORTI700

  c176-178



180
Pausanias grammaticus Adonidis ait hortos lactucis et feniculis frequentes ac Veneri
dicatos fuisse, in quibus semina deponi haud aliter quam in testis solerent, eoque rem
in prouerbium abiisse contra futiles ac leuiculos.
De Adonio lege Plinium li. xxi.
ca. x. Meminit de his hortis et Plato, vnde flosculos protinus emorituros colligi
significat.

[A]BONAE LEGES A MALIS MORIBVS PROCREANTVR701

Notissima sententia et veteri prouerbio trita.

[A]HOMO BVLLA702

Vetus adagium, quo vitae humanae fragilitas significatur.

185 [A]CROCODILI LACHRYMAE. [B] Κροκοδείλου δάκρυα703



[A] Crocodilus eminus conspecto homine lachrymare dicitur atque eundem mox
deuorat. Inde prouerbium Crocodili lachrymae in eos, qui se grauiter ferre simulant
incommodum eorum, quibus ipsi incommodum attulerunt.

[A]MINIMO PROVOCARE704

190




Est ad aequum certamen prouocare, contemptim. Horatius in Sermonibus:
239 Ecce
 Crispinus minimo me prouocat. Accipe, si vis,
 Accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
 Custodes; videamus, vter plus scribere possit.

195 [A]MANDARE LAQVEVM. MEDIVM VNGVEM OSTENDERE705





200




205
Vtroque adagio extremum contemptum significabant. Mandamus enim laqueum
iis, quos adeo a nobis negJigi significamus, vt si vel suspendant sese, nihil ad nos
attineat. Iuuenalis de Democrito:
 Ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
 Interdum et lachrymas, quum Fortunae ipse minaci
 Mandaret laqueum mediumque ostenderet vnguem.
240Eandem habet significationem puta contemptus posterius illud medium vnguem
ostendere, quo et Martialis eodem sensu est vsus:
 Atque illi digitum porrigerem medium.
A gestu sumptum certe hoc, fortassis et prius illud.

[A]ILLI ALABASTRVS VNGVENTI PLENA PVTET706

Id est quae sunt optima, pessima videntur. Apud Ciceronem.

[A]CROCODILVS IN FVGIENTEM707


210
Ab animantis natura mutuatum. Scribit Plinius crocodilum in fugaces esse fero-
cem, insequentibus fugacem.

[A]PROMVSQVE QVAM CONDVS MAGIS708


Ab Ausonio dictum in hominem profusiorem, qui parta prodigere nouit, quae-
rere non nouit. Promus promendis rebus praefectus vt condus condendis.

[A]PISTILLO RETVSIVS709

215

Apud Hieronymum non semel pro hebete ac stolido: O crassum ingenium et omni
(vt dicitur) pistillo retusius.

[A]PVPPIS ET PRORA710



220
Id est initium et finis rei vniuersae. Apud Hermolaum legitur: Vt in vna, inquit,
ea latinae rei puppis et prora versetur. Ab iis enim duabus partibus nauis tota
pendet.

[A]VT PRAENESTINIS GONEA EST CICONIA711




225
Apud Plautum est in Truculento. In eos, qui truncatas et mutilatas voces pro-
nunciant, primoribus ademptis litteris. In ea nimirum fabula rusticus quidam
adolescens correptus, quod rabonem pro arrabone diceret, Ita, inquit, facio lucri,
/ vt Praenestinis gonea est ciconia.

[A]MEA EST PILA712


Id est vinco composque sum voti. A pilae ludo transsumptum, in eadem est
comoedia.

[A]CLVRINVM PECVS. [B] RVS MERVM241713

230

[A] Apud eundem in fabula, in hominem stolidum vtrunque:
 Rus merum est hic quidem, pudendum et vero clurinum pecus.

[A]CONLATINVS VENTER714



235
Magnus ac turgidus a Plauto dicitur. Is, opinor, ad Collatinum nomen alludens
conlatinum ventrem dixit capacem, in quem omnia conferri possent. Auctor
Festus Pompeius.

[A]CYPRIO BOVI MERENDAM242715




Sotadicus Ennii versus, quo significatur id, quod in Cypro insula fieri consueuit,
in qua boues humano stercore pascebantur. Eodem Pompeio auctore. Dici conue-
niet, quoties sordidus conuiua sordido conuiuio accipitur.

240 [A]QVANDOQVE BONVS DORMITAT HOMERVS 716





245
Allegoria iam in prouerbium translata significantibus nobis neminem esse sic in
arte sua absolutum, vt non alicubi cesset suique dissimilis appareat. Ita Horatius
in Arte poetica:
 Quandoque bonus dormitat Homerus,
 Verum operi longo fas est ignoscere somnum.

[A]QVAM CVRAT NVMERVM LVPVS717




Bucolicum prouerbium apud Maronem, quo nihil laborari nihilque referre signi-
ficamus. Extat hodieque nostratibus celebratum adagium lupum et numeratas
oues deuorare.

250 [A]ALIA VITA, ALIA DIAETA. Ἄλλος βίος, ἄλλη δίαιτα718




In eos competit, qui nouum vitae institutum arripuerunt, aut in eos, qui mutata
in melius fortuna et vitae rationem moresque commutant. Vnde illud apud
omnes tritissimum: mores sequi fortunam.

[A]DE SALE ET FABA719

255


Qui de rebus arcanis communicant, περὶ ἁλὸς καὶ κυάμου, id est de sale et faba,
dicuntur agere. A vetusto vaticinatorum more transsumptum salem fabamque
ponentium.

[A]CAPRA GLADIVM [B] SEV MACHAERAM. [A] Αἲξ τὴν μάχαιραν720

  c259-261
260

Subaudi 'repperit'. Conuenit in eos, qui ipsi sibi exitii causam adferunt. Inde
natum, quod olim apud Corinthios capra Iunoni immolanda gladium, quem
humo absconderant, ipsa pedibus excalpens prodidit, vnde periret.

[A]SEMPER GRACVLVS CVM GRACVLO CONGREGATVR.
Αἰεὶ κολοιὸς πρὸς κολοιὸν ἱζάνει721

Id est similis cum simili, improbus cum improbo.

265 [A]COMPLVRIVM FOLIORVM FICVLNORVM STREPITVM AVDIVI. 243
[B] ΙΙολλῶν θρίων ψόφον ἀκήκοα722



[A] Commode ab eo dicetur, qui se iram minasque cuiuspiam magnopere vili-
pendere significabit. [B] Nam ficulna folia incensa praeter ingentem crepitum
nihil habent.

270 [A]PROSPECTANDVM VETVLO CANE LATRANTE723





275
Ne nihil a vulgo mutuati videamur neue nostram aetatem vsquequaque contem-
psisse, huic certe adagio praeter antiquitatem et auctorem quid desit non video.
244Est autem sensus metaphoricus: tum demum vigilandum esse, vbi senes metuen-
dum esse periculum ostendunt. Translatum a canibus excubitoribus qui, quum
vetuli sunt, non temere latrant.

[A]CANES QVI PLVRIMVM LATRANT, PERRARO MORDENT724



Dicitur hac aetate et hoc in homines maledicos et minaces, caeterum ad facien-
dum ignauos timidosque.

[A]CANES OMNIBVS IGNOTIS ALLATRANT725

280
In eos, qui quicquid non intelligunt, id damnant ac repraehendunt.

[A]AZANEA MALA. Ἀζαναῖα κακά726



Dicitur res infiniti laboris et inexpugnabilis, nullius autem frugis. Nam Ἀζαναῖα
Graece locum significat asperum cultu et senticosum, in quo agricolae frustra
exerceantur.

285 [A]ANAGYRVM IRRITAS. Ἀνάγυρον κινεῖς727




In eum dici solitum, qui iniuria lacessit eum, qui prouocatus magnum malum
sit allaturus. Ἀλληγορικῶς ab Anagyro quodam diuite sumptum, qui a vicinis
iniuria prouocatus omnes funditus perdidit.

[A]IPSIS PLACET. [B] Αὐτοῖς ἀρέσκει728

290


[A] Plato libro De legibus tertio: Tunc enim illud fabulae ipsis, vt dicitur, placuit,
tripertito exercitu diuiso vrbes tres habitarent Argos Messenen Lacedaemona.
Teren-
tius in Andria: Atqui ipsis commentum placet.

[A]PVLCHRE NARRAS. BELLE DICIS. [B] Καλῶς ἔλεξας729


295
[A] Prouerbialis sermo in eos, qui magnifice pollicentur. Socrates in Eutydemo
Platonis: En, Eutydeme, vt prouerbio fertur, quam belle loqueris.

[A]IOVIS CORINTHVS. [B] Διὸς Κόρινθος730




300

[A] Socrates in eodem sermone Quo, inquit, boni nobis erunt? quoue vtiles? an
dicemus iterum, quod alios bonos facient, aliique illi alios iterum; quo autem boni
sunt, nusquam apparet, postquam illa, quae ciuilis artis opera praedicantur, neglexi-

mus et, quod prouerbio fertur, quum aiunt Iouis Corinthus nobis accidit. Hactenus
Plato. De immensis opibus dici videtur solitum, deque variis et raris operibus.

[A]CORVVM HIANTEM DELVSIT245731



305


Proprie in eum competit, qui testamento multum diuque expectato frustratus
est captatorem. Imminet enim haec auis cadaueribus. Horatius de Corano, qui
Nasicae socero testamenti spe ostentata moriens nihil praeter plorare legauit,
 Plerumque (inquit) recoctus
 Scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem.

[A]TRAGICE LOQVI732


310
Pro obscurius loqui apud Platonem libro De republica iii. Est enim tragicorum
figura sublimior minimeque vulgaris.

[A]MIDA LOCVPLETIOR733

Pro quantumuis opulento eodem in libro est.

[A]CORINTHIVS LVXVS. [B] Κορίνθια ἀσέλγια246734

  c313-315
315
[A] Siracusana mensa, Sicula obsonia, Attica bellaria condimentaque in eodem
sermone leguntur.

[A]HYDRAE CAPVT AMPVTAS. [B] Ὕδραν τέμνεις735

[A] Id est ita vnum malum tollis, vt plura alia recipias. Apud Platonem.

[A]VITILITIGATORES736


320


Nouum verbum primum a Catone confictum compositumque a viciis et liti-
gando apud eruditos tanquam in adagionem abiit. Merentur autem hoc nomen,
qui ipsi nihil agentes aliorum opera studiose repraehendunt litigandi veluti
morbo quodam.

[A]DIONYSIVS CORINTHI. [B] Ὁ Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ737


325


[A] Allegoria prouerbialis a Graecis olim celebrata de iis, qui e summa fortuna ad
infimam detrusi fuissent. De hoc adagio Fabius libro viii. his verbis meminit: Est
in exemplis allegoria, si non praedicta in oratione ponantur. Nam 'vt Dionysium
Corinthi esse, quo Graeci omnes vtuntur, ita plura similia dici possunt.

[A]ARCHITECTVS INVIDET ARCHITECTO. [B] Τέκτων τέκτονι φθονέει738

  c328-330
330
[A] Hesiodia sententia. Quam Maro in Cornificium inuidum et oblatratorem
clancularium eleganter vsurpauit.

[A]IOVI FVLMEN, HERCVLI CLAVAM EXTORQVERE739

De rebus factu difficillimis dicitur vtrunque. Et vtrunque a Marone profectum.

[A]HVNC CESPITEM CIRCVMDEMVS740


335
Id est hanc rem excutiamus. A venatorum indagine sumptum, qui cespitem, sub
quo feram latere putant, cingunt. Est apud Platonem libro De republica quarto.

[A]ALGA VILIOR. RVSCO HORRIDIOR. SARDOIS HERBIS AMARIOR741




340
Prouerbiale quiddam habent et hae comparationes, quae sunt in Thyrside Vergi-
liano:
 Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
 Horridior rusco, proiecta vilior alga.

[A]ARCEM TENERE247742


Est principatum primamque laudem in re quapiam obtinere, vt Cicero eloquen-
tiae, Plato philosophiae arcem tenet.

[A]HVMI SERPERE743

345


Sermo pressus humilisque humi serpere dicitur. Horatius:
 Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Et alibi: Sermones / repentes per humum.

[A]VENEREVM IVSIVRANDVM IRRITVM. 248
[B] Ἀφροδίσιος ὅρκος οὐκ ἐμποίνιμος744

350

[A] Plato in Conuiuio: Vulgo fertur, quod solis amatoriis periuriis dii dant veniam.
Venereum quippe iusiurandum nihil valere aiunt.

[A]IN DOLIO FIGVLINAM. [B] Ἐν πίθῳ τὴν κεραμείαν745



355

[A] Plato in Lachete de iis, qui artis suae in re magna, quum in leuibus oporteat,
periculum faciunt, Et profecto, inquit, (vt habet prouerbium) in vasis ipsius iactura
artem figulariam experimini.

[B]Γηράσκω δὲ ἀεὶ πολλὰ διδασκόμενος.
[A] CONSENESCO QVOTIDIE ADDISCENS ALIQVID746



Solonis verbum et a Platone prouerbii vice citatur et hodie quoque vulgo tritum
est. 'Dum viuimus', inquiunt, 'discimus'.

360 [A]DIFFICILIA QVAE PVLCHRA. [B] Δύσκολα τὰ καλά747


[A] Plato tum alibi, tum in Cratylo prouerbii loco posuit. Veteri, inquit, prouerbio
fertur pulchra esse cognitu difficilia.

[A]TANQVAM MEVM NOMEN. TANQVAM DIGITOS MEOS TENEO748


365




370
De certa firmaque memoria prouerbio dicebatur. Martialis:
 Totis diebus, Afer, haec mihi narras,
 Et teneo melius ista quam meum nomen.
Iuuenalis: Tanquam vngues digitosque suos. Contra, quum vehementer obliuiosum
innuimus, proprii nominis oblitum dicimus. Naso:
 Nominis ante mei venient obliuia nobis.
Hieronymus: Vt fere nominis mei fuerim oblitus.

[A]FALCEM IN MESSEM ALIENAM MITTERE749

Est alienum negocium curare.

[A]CANIS REVERSVS AD VOMITVM750


375

In apostolicis epistolis pro eo quod est post innocentiam arreptam denuo in vete-
rem vitam reuolutus. Sus lota in volutabro luti eodem in loco eodem significatu
ponitur.

[A]HOMVNCVLVS EX CARIA. [B] Ἀνθρωπίσκος ἐκ τῆς Καρίας249751



380
[A] Est quispiam vilis exiguique precii. Socrates in Euthydemo vel in se pericu-
lum transformationis fieri iubet, velut in homunculo ex Caria, id est leui vilique;
quem si perdas, nihil etiam damni feceris.

[A]CARICA MVSA. [B] Καρικὴ μοῦσα752

[A] Pro agresti rusticanaque. Pro Graeco adagio recensetur.

[A]SEQVITVR VER HYEMEM250753


385
Ausonius in praefatione monosyllaborum: Vt in vetere verbo est, sequitur ver
hyemem, iam similium nugarum subtexo nequiciam.

[A]SACRA HAEC NON ALITER CONSTANT754




390
Id est haec res alio pacto peragi non potest. Est apud Ausonium. Is nuptialis
carminis a se concinnati licentiam excusans Etenim fabula est, inquit, de nuptiis,
et velit nolit sacra haec aliter non constant.
Haec clausula si cui prouerbialis non
videtur, alio quouis titulo notetur.

[A]TENVI FILO. DIVITE VENA. PAVPERE VENA755



Vtraque metaphora prouerbii vice apud magnos auctores legitur. Tenui filo, id est
presso et acuto stilo, et paupere diuiteue vena, id est inopi foecundoue ingenio.
Altera a nentibus, altera a fontibus sumpta.

395 [A]TVA VOLVNTATE COACTVS756


Charinus Terentianus Tu voluntate, inquit, coactus es tua. In eos conuenit, qui
quod libenter et auide faciunt, coacti facere videri volunt.

[A]SAGVNTINA FAMES757


400

Extrema fames, qualem longa obsidio solet adferre. Ausonius:
 Iam iam peresam, iam Saguntina fame
 Lucaniacum liberet.

[A]FABER QVAS FECIT COMPEDES IPSE GESTAT758



405



Prouerbium fuisse tum sermonis facies indicat, tum hoc argumento est, quod
apud Ausonium curiosum poetam prouerbio Terentiano subnectitur, vt superioris
adagii sensum commutatis verbis referat. Ausoniani versus hii sunt:
 Tu molestus flagitator lege molesta carmina;
 Tibi quod intristi, exedendum est. Sic vetus verbum iubet,
 Compedes, quas ipse fecit, ipsus vt gestet faber.

[A]TOLLAT TE QVI NON NOVIT759

410




415




420




425
Quintilianus libro Institutionum sexto Simile est, inquit, quod dicitur <παροιμία>
et prouerbia opportune aptata, vt de homine in aquam lapso et vt alleuaretur
251roganti: 'Tollat te qui non nouit'. Hactenus Fabius. At Horatius in Epistolis idem
prouerbium de plano scurra commemorat, qui sponte saepe cadens tanquam
crure fracto miserandis vocibus praetereuntes implorabat, vt humo tolleretur.
Peregrinus autem quispiam, si quando alleuandi gratia accessisset, is a scurra ludi-
brio habebatur. Verum vbi iam illius simulatio multis innotuisset isque aliquando
crure vere fracto tolli precaretur, nemo subuenit omnibus planum solitos agere
ludos arbitrantibus. De hoc ita Flaccus:
 Nec semel irrisus triuiis attollere curat
 Fracto crure planum, licet illi plurima manet
 Lachrima, per sanctum dicat iuratus Osirim
 'Credite, non ludo: crudeles, tollite claudum'.
 'Quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat.

252Proinde quorum dolos iam nobis non ignotos significamus neque posse posthac
nos ab illis decipi, iis dicemus: 'Tollat te qui <non> nouit' aut 'Hospitem quaere'.

[A]NEBVLAE IN PARIETE PICTAE760




430

Pro re vana futilique apud Ausonium leguntur in epistola quapiam ad Gregorium
fllium scripta. Aut vnquam vidisti, inquit, nebulam pictam in pariete? Significat
enim prouerbialiter per pictam in pariete nebulam carminis, quod ei epistolae
subscriptum est, lemma vanumque et friuolum somniique simillimum argumen-
tum. Nebula nanque res vanior, quam vt coloribus exprimi possit.

[A]OMNIVM HORARVM HOMO760A


Est iocis seriisque pariter accommodatus, idque de Asinio Pollione olim dictum
fuisse Fabius est auctor.

435 [A]IN CAELO SVM761


Perinde est ac dicas 'Deus sum'. Cicero ad Atticum: Si vero quae de me pacta sunt,
ea non seruantur, in caelo sum.

[A]DEVM FACERE762

Est vehementer laudibus efferre. Terentius: Deum te facio.

440 [A]OMNIBVS VESTIGIIS INQVIRERE763

Id est summa cura vigilantiaque quaerere.

[A]NE SIS PATRWS MIHI. [B] NE SIS MIHI TVTOR764



445




[A] Patruorum in nepotes seueritas prouerbio locum fecit, quod est apud Hora-
tium: Siue ego praue / seu recte hoc volui, ne sis mihi patruus, ne me castiges. Idem
in Odis patruam linguam minacem ac repraehensoriam dixit:
 Metuentis patruae verba linguae.
Cicero contra Herennium: Fuit in hac causa quidam patruus, censor, magister;
obiurgauit M. Coelium, sicut neminem vnquam parens.
Simile est Persianum illud:
 At tu deterior palles. Ne sis mihi tutor.

450 [A]ARISTARCHI OBELISCI ASTERISCIQVE. CENSORIA VIRGVLA765





455



Eodem modo Aristarchi obelisci asteriscique in communem sermonem venerunt;
vt obelixein pro oblitterare atque delere dicamus et asteriscon, id est stellulam,
253praenotare pro probare et tanquam eminus annotare. Sunt qui a nauigantibus
translatum putant, qui littus aut portum stellula notant. Est apud Hieronymum
passim: O nostri temporis Aristarche, id est tu qui de omnium ingeniis iudicem te
profiteris et alium laudas, alium damnas, id quod Aristarchus in Homericis
versibus fecit. Horatius: Fiet Aristarchus. Censoria virgula eandem habet significa-
tionem, in quam item multis locis iocatur Hieronymus.

[A]REFRICARE CICATRICEM. VVLNVS RECRVDESCERE766

460




465

Vt dolor iam temporis mora lenitus, quum renouatur, refricari cicatrix prouerbio
dicitur, ita quum redintegratur animi molestia, vulnus recrudescere dicimus, pul-
cherrima vtrinque translatione. Quae exempla frequentiora sunt, quam vt vllum
repeti debeat. Eam metaphoram <M. Tullius> venustissime extulit in Clodium,
qui populum fame iam exasperatum concionibus insuper seditiosis in rabiem
254agebat: Vt tu, inquit, in hoc vlcere tanquam vnguis existeres. Suffricare pro leuiter
renouare: Suffricare memoriam.

[A]DOMI HABET767



470



Domi habere dicimur quod in nobis est situm neque necesse est aliunde petere.
Ab ea, de qua diximus, foris rogandae supellectilis consuetudine manasse videtur.
'Domi philosophos habet'. Domi habet vnde discat. Hanc ego domi coniecturam
facio. Id domi experior
, id est in meipso. 'Domi habes vnde beatus esse possis'.
'Domi consilium habes; ne foris petas'. In domo esse pro eo quod est paratum esse
et veluti domi repositum, saepicule apud Plautum est.

[A]OBVIIS VLNIS768

475



A gestu traductum ad animum, hoc est miro affectu et cupide, vt solemus charis-
simos amicos, quos eminus conspexerimus, quorum magno desiderio tenebamur.
Est apud Quintilianum: Vt opus tuum nemo erat, qui non cupienter et obuiis (vt
aiuni
) manibus exceperit aut obuiis vlnis.

[A]BELLICVM CANERE. RECEPTVI CANERE769

480




485

Vtrumque a militari consuetudine deductum est. Praelium enim inituri bellicum
canunt; in castra redituris receptui signum datur, hoc est receptui canitur. Vnde
nos prouerbiali translatione bellicum canere pro exhortari excitareque vsurpamus,
receptui canere pro eo quod est finem facere, maxime si id, ad quod hortamur
cuiue finem imponimus, bellici tumultus simile quiddam habet. Neque nos in re
tam nota exemplis vtemur. Signa canant apud Martialem pro eo quod est 'Confli-
gamus'.

[A]STILVM VERTERE. STILVM INFIGERE. STILO APPETERE770



490




495
Stilus, quo veteres scriptitabant, aliquot prouerbiales translationes suppeditat.
Vertere enim stilum dicunt pro eo quod est mutare quod scripseris aut etiam
vituperare quae laudaris. Hieronymus contra Rufinum: Quam diu non renuebam
laudationem tuam, sequebaris vt magistrum, fratrem et collegam vocabas, et catho-
licum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnoui laudes tuas et me indignum
tanti viri praeconio iudicaui, ilico vertis stilum et omnia laudata prius vituperas, de
eodem ore et dulce proferens et amarum.
Stilum infigere est scriptis inuehi, stilo
appetere scribendo insectari.

[A]IACERE ALEAM. EXTRA OMNEM ALEAM771




500




505

Quoniam alea fortunae et casui dicata est, eam pro dubio euentu accipimus.
Caesar Rubiconem traducturus copias Omnis, inquit, iacta sit alea, id est rem
255vniuersam fortunae permittamus, quorsum eueniat; nos certe periculum facie-
mus. Plinius in praefatione Historiae mundi: Vtitur illa Marcus Tullius extra
omnem ingenii aleam positus. Et in hac re nulla inest alea, id est non potest praeter
expectationem euenire. Translatio a iactu alearum sumpta. Quintilianus eandem
rem diuersa translatione explicauit: Permittamus, inquit, vela ventis et oram
soluentibus bene precemur. Prouerbialiter et hoc Horatius dixit: Perraro hec alea
fallit, id est vix vnquam male euenit, et in Odis:
 Periculosae plenum opus aleae.

[A]AD VNGVEM256772



510




515



A marmorariis sumpta metaphora, qui superducto vngui commissuras explorant
marmorum. Vnde ad vnguem fieri dicitur, cui extrema adhibetur cura, ita vt
nihil artificis diligentiam suffugiat. Horatius: Cocceius ad vnguem / factus homo.
Idemque alibi:
 Carmen repraehendite, quod non
 Multa dies et multa litura coercuit atque
 Perfectum decies non castigauit ad vnguem.

Et hanc metaphoram et quae sequitur Persius vno loco mire expressit:
 Vt per leue seueros
 Effundit iunctura vngues, scit tendere versum
 Non secus ac si oculo rubricam dirigat vno.

[A]AD AMVSSIM. AD PERPENDICVLVM773

520
  c520-523



525


Quotiens item absolutam curam operisque perfectionem significamus, ad amus-
sim
factam rem dicimus aut examussim (vtrumque enim legimus) aut amussatim.
Est enim amussis regularis ille funiculus, quo cementa pauimentaque exaequant
fabri. Ad perpendiculum idem declarat quod ad amussim, hodieque quod ita factum
significare volumus, vt nihil desiderari queat, ad filum factum dicimus. Praeterea
quod attentissima vigilantia summoque iudicio tractatum videri volebant veteres,
id pensiculate seu pensiculatim factum dicebant. A libripende sumptus sermo.
Verum haec monendi gratia attigisse modo abunde satis existimo.

[A]ELIMARE. PRIMA ET SVPREMA MANVS. AD VMBELICVM774

  c529-531
530



Ab officinis artificum translatum est. Elimare librum et adhibere limam. Summam
manum imponere, id est extremam operam, quae vbi accessit, nihil praeterea in
opere requiratur. 'Nihil huic operi deest praeter supremam manum'. Horatius ad
vmbelicum ducere
dixit pro eo quod est perficere. Primam item artificis operam
primam manum appellant, qua rude adhuc opus significant.

[A]TENERIS VNGVICVLIS775

535




Graecis in prouerbio fuisse testatur Cicero, A teneris, inquit, (vt Graeci dicunt)
vnguiculis. Horatius:
 Et incestos amores
 De tenero meditatur vngui.

Ab incunabulis eundem habet sensum, videlicet iam inde a prima puericia.

540 [A]PANDERE VELA. CONTRAHERE VELA776 257


Metaphorae passim vsurpatae. Pandere vela est audacius confidentiusque rem
agere, contrahere vela modestius ac parcius.

[A]PLVMBEO GLADIO IVGVLARE258777


545

Est friuolo futilique argumento tamen hominem conuincere. Cicero ad Atticum:
Quum illum plumbeo gladio iugulatum tamen iri diceret. Idemque alias frigidum
argumentum Plumbeum pugionem appellat.

[A]LVPI ILLVM PRIORES VIDERVNT778



550


Quod est apud Vergilium in Aegloga, cui titulus Moeris: Lupi Moerim videre
priores
, a quodam non infimae doctrinae pro prouerbio refertur. Et fieri potest, vt
pastorale fuerit adagium de eo, cui vox perisset. Seruius non hoc quidem prouer-
bium fuisse affirmat, sed ex eo, quod physici scribunt lupum, quem prior
conspexerit, ei vocem adimere, natum Terentianum illud: Lupus in fabula.

[A]Πανικός, ID EST PANICVS CASVS779


555



Prouerbii simulachrum habet apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum: Ego bel-
lum (inquit) foedissimum futurum puto, nisi qui (vt tu scis) panicus casus extiterit.
A Pane deo, qui nouos et repentinos tumultus animorumque mutationes solet
immittere, vt intelligas bellum futurum, nisi subita quaedam et tanquam Panica
animorum fiat mutatio.

[A]CELERIVS ELEPHANTI PARIVNT780

560




565




570
Sunt quibus inter prouerbia annumerandum videtur, quod est apud Plynium
Secundum in praefatione Historiae mundi: Nam de grammaticis semper expectaui
parturiri aduersus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus fecere iam
decem annis, quum celerius etiam elephanti pariant.
Celerius itaque elephantes
parere dicemus tardam conctationem nimisque lenta molimina significantes. De
elephantorum partu Plautus in Sticho:
 Audiui saepe hoc vulgo dicier,
 Solere elephantum grauidam perpetuos decem
 Esse annos.
Idem Plinius lib. viii.: Decem annis gestare in vtero vulgus existimat, inquit, etiam
si Aristoteles biennio parere putat, nec saepius quam semel singulos gignere.

[A]PARVO PEDI MAGNOS CALCIOS CIRCVMDARE781


  c573-577

575


Quod est apud Quintilianum in Insti. prouerbialiter vtique scriptum eos, qui in
re non copiosa copiose dicere conantur, puero Herculis cothurnos inducere, ab
Agesilai apophthegmate deductum videtur. Cui quum quispiam sophistam quen-
dam maiorem in modum laudaret, quod res minimas dicendi artificio maximas
faceret, 'Equidem hunc ego cerdonem neutiquam tam bonum iudico', inquit,
'qui paruo pedi magnos calcios inducat'.

[A]SVS MINERVAM. [B] Ὗς Ἀθηνᾶν259782


580



[A] Celebratissimum adagium in eum, qui indoctus eum docere conatur, a quo
sit ipse potius docendus. Hieronymus contra Ruffinum: Praetermitto Graecos,
quorum tu iactas scientiam et, dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne

260vetere prouerbio sus Mineruam docere videatur. Apparet autem ex vetusto quopiam
apologo natam paroemiam.

[A]MVLTI MANNII ARICIAE783

585
  c585-587

Mannius apud Festum Pompeium Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus
dicitur, consecrasse legitur. Ex eo Mannio quamplurimi clarissimi viri extiterunt
eodem nomine; inde natum prouerbium multos Ariciae Mannios esse.

[A]DIOMEDIS ET GLAVCI PERMVTATIO784


590




595




600




605




Quae refertur ab Homero inter Diomedem Glaucumque facta armorum com-
mutatio, sicuti pleraque eius poetae alia, in prouerbium abiit. Ea autem in sexto
Iliados libro recensetur hoc modo: Diomedem et Glaucum in medium processisse
singulari certamine
congressuros. Tum Glaucum post commemoratos suos natales a
Diomede inuitatum, vt ex hostibus hospites fierent
, atque id vt caeteri intelligant,
inquit, arma permutemus.
Itaque Glaucum priorem sua donasse Diomedi arma,
quae erant aurea centumque bobus aestimata. Tradidisse verum Diomedem sua
aerea, non pluris nouem bobus aestimata. Exacta dispari permutatione Diomedem
astutum, Glaucum stupidum
fuisse inuocatum. Vnde quoties permutationem
vehementer inaequalem significare volumus, Diomedis et Glauci commutatio-
nem esse dicimus. Plinius Cecilius ad Flaccum: Recipies epistulas feruias et simpli-
citer ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imi-
tantis.
Aulus Gellius in Noctibus libro secundo, vbi Cecilianam translationem
cum ipso Menandro componit eamque nimis degenerare significat, Diomedis
hercle arma et Glauci
, inquit, non dispari magis precio aestimata sunt. Eiusdem
permutationis fit mentio in prooemio Digestorum iis quidem verbis: Nostris tem-
poribus talis legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis
virtutis Glaucus et Diomedes inter se faciunt, dissimilia permutantes.
Martialis:
 Tam stupidus nunquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
 Chalcea donanti chrisea qui dederas
,
id est qui aerea donanti aurea dederas.

610 [A]NON SVS QVIVIS INTELLIGIT785


De re intellectu praedifficili. Plato in Lachete: Quare, vt prouerbio fertur, non sus
hoc quiuis norit.

[A]FLERE AD NOVERCAE TVMVLVM. [B] Πρὸς τὸ σῆμα μητρυᾶς θρηνεῖν786


615
[A] Est fictis lachrymis dolorem simulare, quum re gaudeas. Graecum adagium
est.

[A]ΗΟΜΟ ΝΟΝ ΗΟΜΟ261787




620

In virum effoeminatum et parum virum conuenit. Meminit aenigmatis huiusce-
modi Plato li. Rep. v., quod etiamsi ille puerile nominat, ascribendum putaui:
Homo non homo, videns non videns, percussit non percussit, lapide non lapide, auem
non auem, super arbore, id est eunuchus luscus percussit alam vespertilionis pumice
super sambuco.

[A]POLYPVS. [B] Πολύποδος ὁμοιότης788



625


[A] Plautus in Aulularia homines furaces viscatisque digitis polypos prouerbia-
liter, vt opinor, eleganter certe appellat.
 Ego istos noui polypos, inquit, qui vbi quicquid tetigerunt tenent.
Ad polypi piscis naturam respexit caliculis illis et acceptabulis flagellisque bra-
chiorum quod inuasit suctu quodam tenentis atque attrahentis.

[A]VICTITANT SVCCO SVO262789


630


Mire in parasitos quadrat, ingurgitantes sese, vbi coena contingit lautior, rursum
diutinam inediam sustinentes, vbi non datur coena. Est autem a cocleis trans-
sumptum, quae per aestum intra testam contractae succo suo aluntur, dum
pluuia acciderit. Legitur apud Plautum in Captiui duo.

[A]NVCLEVM AMISI, RELIQVIT PIGNORI PVTAMINA790


635



Plautinus versiculus ex eadem fabula ab Egione dictus. Is vbi resciuisset se dece-
ptum pro seruo herum emisisse seruumque pro hero retinuisse,
 Nucleum, inquit, amisi, reliquit pignori putamina,
id est is, ex quo fructum expectabam, effugit relicto eo, ex quo nihil est com-
modi.

[A]EXORDIRI TELAM791

640

Pro eo quod est negotii quippiam arte instituere. In Bachidibus Plautina:
Exorsa haec tela est non male omnino mihi.

[A]LEONINAM PELLEM INDVTVS. [B] Τὴν λεοντῆν ἐνδυόμενος792



645


[A] Socrates in Cratylo Platonis: Verumtamen postquam leoninam pellem sum
indutus, haud deterreri decet, immo praeclara ipsa, vt ais, nomina
, id est quando
mihi hanc arrogantem praeceptoris personam sumpsi. Etiam si in codicibus
impressis leontinam legitur. Porro adagium ex apologo de asino fugitiuo, qui pelle
leonis amictus feras ignaras territabat, sumptum apparet.

[A]VALLVM CAVEAMVE SVPERGREDI. [B] Ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδᾶν793


650

[A] Est vltra quam conuenit quamque permissum est progredi. Socrates in eodem
sermone: Videor iam vlterius quam decet exigere et caueam (vt dicitur) vallumque
supergredi.
A certantum septis traductum.

[A]EX TVA OFFICINA. EX ALIENA OFFICINA794



655

Ex nostra officina depromere dicimur quae a nobis ipsis excogitata sunt. A quae-
stuariis tractum, quorum alii sua, alii venditant aliorum opera. Hermogenes in
Cratylo: Videris, o Socrates, ex aliquo audisse haec neque ex tua officina ruditer
deprompsisse.

[A]A SEIPSO DECIPI PERNICIOSISSIMVM263795



660

Socratica apud Platonem sententia, digna quae semper in ore, semper habeatur in
pectore. Addit Socrates rationem sententia dignam: Nimis enim, inquit, periculosa
res, quum abest seductor nunquam semperque deceptum proxime comitatur. Fallitur
autem a seipso qui sibi stulte placet suaque vicia pro virtutibus amplectitur.

[A]A FRONTE PARITER ATQVE A TERGO CONTEMPLARI796



665
Est rem diligentius pressiusque considerare. Socrates in Cratylo Platonis: Oportet
itaque superiora frequenter animaduertere et, vt poeta ille ait, ante illa retroque

conspicere.

[A]AB HAC MENSA NON POTES ABESSE797




670

Id est voluptate, cuius es auidissimus, carere non potes. Socrates in Phedro: Qui
enim quirem ab hac mensa abesse?
Iurauerat enim Phedrus se Socrati orationum
264audiendarum cupientissimo nullam vnquam orationem dicturum, nisi quod
ostenderat diceret. Ea vna re praepelli se Socrates iocatur, qui ea voluptate carere
nequiuerit.

[A]DVLCIS ANCON798



675



Socrates in Phedro: prouerbium illud Dulcis ancon, id est cubitus, O Phedre, te
latuit
, a longo cubitu, qui prope Nilum est, ductum fuisse, neque id solum, sed illud
quoque te fugit, quod excellentes prudentia ciues in conscribendis posteritatique relin-
quendis orationibus summopere student, qui vsque adeo laudatores suorum operum
diligunt, vt primos eos adscribant, qui scripta vbique laudent.
Hec illic quidem
Socrates. Verum huic interim adagio lamba subscribemus, donec magis liquebit.

[A]A CELO AD TERRAM799

680


Apud Plautum roganti cuipiam, num ex puella sciscitari quaedam liceret, vendi-
tori quantum vellet percontaretur permittens, A coelo, inquit, ad terram quod
libet.

[A]ANTE PEDES. AD PEDES REVOLVI800


685
Id quod praesens adest et vltro obuium, ad pedes volui dicitur non semel apud
Platonem.

[A]IN EASDEM ANSAS PERVENISTI801


Plato in Phedro: Hac de re, o amice, in easdem ansas peruenisti. Id est 'non isto
modo elaberis; immo compraehensus es, nec effugies, quin dicas'.

[A]HERCVLEM INSIMVLAS IGNAVIAE802

690


Id est crimen imponis, quo nihil minus in eum cadit. Veluti si quis Catonem
leuitatis, Lucretiam impudicitiae, Socratem incontinentiae, Ciceronem infantiae.
Apud Plutarchum legere memini.

[A]DARES ENTELLVM PROVOCAS803


695




Vergilius Aeneidos libro v. Daretem inducit viribus et iuuenta elatum insolentius
sese iactantem Entellumque senem quidem, sed exercitatiorem ad certamen
prouocantem, verum ab eodem mox superatum. Hieronymus ad Augustinum
Memento, inquit, Daretis et Entelli, id est caue tu iuuenis et arrogantior me senem
et tanquam his certaminibus defunctum rursum ad fustes prouoces, quid possim
irritatus, magno fortassis tuo malo experturus.

700 [A]IN AERE MEO EST265804


Quem nobis beneficiis deuinctum significamus, eum in aere nostro esse dicimus.
Apud Ciceronem legitur.

[A]AMICI MORES NOVERIS, NON ODERIS805


705
Prouerbialem sententiam fuisse Porphyrion admonet, ne quis sit in leuibus ami-
corum viciis morosior.

[A]BITHVS CONTRA BACHIVM266806




710

Bithus et Bachius nobile par gladiatorum, quorum meminit Suetonius, pari arte
parique audacia. Vnde quum duo aeque improbi inter se contendunt, ita vt
neuter alteri velit concedere, hac allegoria licebit vti. Horatius in Sermonibus: Vt
non / compositi melius cum Bitho Bacchius, Rupili Persiique parem inter se impro-
bitatem significans.

[A]COMMODANDVM AMICIS, SED VSQVE AD ARAS807



715
Pericles (vt in Noctibus refert Gellius) ab amico rogatus, vt in causa quadam fal-
sum deieraret, hunc in modum respondit: Δεῖ με συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ
μέχρι θεῶν. Opus est commodare amicis, sed vsque ad aras deorum.

[A]VEL CAECO APPAREAT808

De re vehementer perspicua prouerbialis hyperbole.

[A]CASCVS CASCAM DVXIT809


720
Quoties vetulo marito vetula vxor nubit, deformi deformis, μεταφορικῶς dicitur,
quum turpia turpibus placent, stulta stultos delectant.

[A]MOPSO NISA DATVR810

Vbi res praeclara homini admodum indigno contingit.

[A]FLORIBVS AVSTRVM IMMISISTI811


725
Buccolica metaphora in eum, qui noxiis pro salutaribus vtitur quiue perniciosas
res optauit.

[A]APROS FONTIBVS IMMITTERE812




730
Eundem cum superiore translatione obtinet significatum. Est autem vtraque
apud Vergilium in Aeglogis:
 Eheu, quid volui misero mihi? Floribus austrum
 Perditus et liquidis immisi fontibus apros.

[A]IBYCI GRVES813




735



Αἱ Ἰβύκου γέρανοι apud Graecos in prouerbium venerunt. Quoties enim sceleri-
bus nouo quodam et improuiso casu proditis scelesti poenas darent, Ibyci grues
267adesse dicebant. Eamque allegoriam ab huiusmodi euentu natam ferunt. Ibycum
quempiam, quum a latronibus occideretur, grues forte superuolantes obtestatum.
Eos latrones multo post in foro sedentes superuolantibus gruibus per iocum inter
se dixisse 'En Ibyci grues'. Eum sermonem assidentes rapuisse in suspicionem
atque ita proditos supplicium confessos dedisse.

[A]IPSI TESTVDINES COMEDITE QVI CEPISTIS.
740Αὐτοὶ χελώνας ἐσθίετε οἵπερ εἵλετε 814


  c742-745


745


Simillimum est illi Terentiano : Tute intristi; tibi omne est exedendum. Ex apologo
natum putant, quo narrantur piscatores testudinem captam inter se partiti fuisse,
a cuius esu quum abhorrerent, Mercurium ad edendi partes inuitasse. Verum ille
recusans iussisse ipsos testudinem peredere , qui cepissent. In eos quadrat, qui
negocio male instituto alios deinde conantur admiscere. Iis respondendum hunc
268in modum: 'Sine me coepistis, sine me perficite. Ipsi testudinem comedite, quam
cepistis'.

[A]VENTRES. [B] Γαστέρες815


750

Homines edaces ventrique vni deditos ventres appellamus. Epimenides Cretenses
'pigros ventres' appellat, Lucilius parasitos et epulones item ventres dixit. Teren-
tius: In ventrem ingere parasitum totum significans.

[/4]RVDEM ACCIPERE. RVDE DONATVM816



755




Gladiatores, quibus permissum erat a gladiatorio munere cessare, rude donati
dicebantur. Ea cessatio virga dabatur, quam rudem appellabant; vnde hoc modo
dimissi rudiarii vocabantur. A qua dimissione quibus ob aetatem concessum est,
vt ab administratione rerum semoti quietem agant, veluti iam rebus perfuncti,
rudem accepisse prouerbiali metaphora dicuntur. Horatius in Epistolis:
 Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
 Moecenas, iterum antiquo me includere circo.

760 [A]ALBAE GALLINAE FILIVS817

In hominem feliciter natum conuenit. Iuuenalis: Quia tu gallinae filius albae.

[A]DEMVLCERE CAPVT818


Est blande cuipiam assentari, ab adulantium gestu sumptum. Hieronymus ad
Augustinum: Praetermitto blandimenta, quibus meum caput demulces.

765 [B]OEDIPI IMPRECATIONES. Οἰδίποδος ἀρά819

  c765-839
Citatur ex Aeschylo pro diris et acerbis malis. Oedipus enim imprecationibus suis
vtrunque filium et genus omne subuertit.

[B]NOVI SIMONEM ET SIMON ΜΕ. Οἶδα Σίμωνα καὶ Σίμων ἐμέ820

De malis inter se notis.

770 [B]TVIS TE PINGAM COLORIBVS821




Pro eo quod est talem te praedicabo, qualis es, idque in malam partem. Hiero-
nymus in Rufinum: Possem et ego te tuis coloribus pingere et insanire contra insa-
nientem.
Idem contra eundem: Et haec in medium prolaturum meisque me colori-
bus esse pingendum.

775 [B]SIMIA VEL PVLCHERRIMA DEFORMIS EST269822



De his dicitur, quae ipso genere sunt mala atque aspernanda, vti si quis diceret
Poenum integerrimum tamen perfidum esse. Refertur a Platone in Hippia
maiore Heraclyti nomine.

[B]VESPA CICADAE OBSTREPIT823

780

Quum inferior multo prouocat doctiorem. Theocritus in Buccolicis: Σφὰξ
βομβῶν τέττιγος ἐναντίον.

[B]DOLIO HAVRIS824


De eo, qui affatim potitur optatis. Theocritus: Ἐκ πίθου ἀντλῆς δῆλον, E dolio
nimirum hauris.

785 [B]GRAVIORA SAMBICO PATITVR. Δεινότερα Σαμβίκου πάσχει270825





790
In eos competit, qui dira ferunt ac diuturna mala. Refertur, si satis memini, in
Problematis Plutarchi. Natum a Sambico quopiam malefico, qui statuis Olym-
piacis sublatis ac diuenditis deinde Aristarcheo Dianae Elidensis templo incenso
compraehensus et, vt facinorum socios proderet, annum perpetuum dirissimis
cruciatibus subiectus est.

[B]OLEO TRANQVILLIOR826



Plautus in Poenulo:
 Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
Oleum enim tacite leniterque fluit. Vtitur eodem et Plato in dialogo de scientia.

795 [B]AVRICVLA INFIMA MOLLIOR827



Simillimum est superiori. Cicero in Epistolis ad Atticum: Tu quemadmodum me
censes oportere esse in republica et nostris inimiciciis, ita et esse et fore auricula infima
scito molliorem.

[B]MANV FACERE828

800


Est omnia diligentia fingere formareque natura non multum adiuuante. Cicero
in epistolis: Quaedam ingenia facilia et expedita, quaedam manu (vt aiunt)
facienda sunt.

[B]FICOS DIVIDERE. Σῦκα μερίζειν829


805
In parcos olim dicebatur. Martialis:
 Quadringenta secat, qui dicit σῦκα μέριζε.

[B]CVMINI SECTOR830

Pro eodem refertur apud Aristotelem.

[B]RES EST IN CARDINE831


810

Pro eo quod est: Proxima est, vt efficiatur. Seruius prouerbium esse admonet
exponens illud Maronis: Haud tanto cessabit cardine rerum. Cicero: In eo cardo rei
vertitur.

[B]MATVRA SATIO SAEPE FALLIT, SERA NVNQVAM NON FALLIT271832



815
Prouerbium rusticorum, quo monemur in omni negocio maturandum magis
quam comperendinandum. Refertur a Columella his verbis: Vetus est agricolarum
prouerbium maturam sationem saepe decipere solere, seram nunquam quin mala sit.

[B]Γέλως Ἰωνικός833

Risus Ionicus. Olim iactatum in cinedos, propterea quod Ionum mollicies, ita vt
Milesiorum et Sybaritarum, in fabulam abiit.

[B]PVRIOR CLAVO. Ἁγνότερος πηδαλίου834

820

Ὑπερβολὴ παροιμιώδης in homines vehementer integros et incorruptos. Clauus
enim semper fluctibus alluitur.

[B]DORICA MVSICA. Δωρικὴ μουσική835

  c823-829

825




In homines munerum appetentes dici potest. Est autem anceps allusio et ad
vocem τοῦ δώρου et ad notissimas illas speties musices Doriam, Lydiam, Phry-
272giam, Beoticam. Aristophanes in Equitibus in Cleonem iocatur, qui nullam aliam
musicam discere potuerit quam Doricam:
 Οὗτος οὐ δύναται μαθεῖν,
 Ἢν μὴ δωροδοκηστί,
deprauate pro eo quod est δωριστί.

830 [B]NEQVE TERRAM ATTINGENS NEQVE COELVM.
Οὔτε γῆς οὔτε οὐρανοῦ ἁπτόμενος836


De iis, quae longe absunt ab eo, de quo agitur. Vtitur eo prouerbii loco Lucianus
in Pseudomante.

[B]NIHIL AD CHORDAM. Μηδὲν πρὸς τὴν χορδήν837

835

De hiis, qui longe discrepant ab eo, quod spectatur. Translatum a saltationibus,
vbi gestus debet ad fides citharae respondere.

[B]HAVD ITERVM CAPITVR LAQVEO VVLPES838




840

Ἀλλ᾿ οὐκ αὖθις ἀλώπηξ, deest 'in laquaeum inducitur'. De callidis, quos frustra
coneris iterum fallere.

Veterum insigniumque adagiorum ab Erasmo Roterodamo Canonico et sacrae
theologiae professore disertissimo hactenus collectorum finis.




Coll. 1-416