LB 1DES. ERASMI ROTERODAMI45
PROVERBIORVM CHILIAS PRIMA

[PROLEGOMENA]
[A]I. QVID SIT PAROEMIA

5




10




15




20




25




30




35




40



LB 2
45


Paroemia definitore Donato est accommodatum rebus temporibusque prouerbium.
Diomedes autem finit hunc ad modum: Paroemia est prouerbii vulgaris vsurpatio,
rebus temporibusque accommodata, cum aliud significatur quam dicitur.
Apud Graecos
scriptores
variae feruntur finitiones. A nonnullis describitur hoc pacto:
Παροιμία ἐστὶ λόγος ὠφέλιμος ἐν τῷ βίῳ, ἐπικρύψει μετρίᾳ πολὺ τὸ χρήσιμον ἔχων
ἐν ἑαυτῷ, id est Prouerbium est sermo ad vitae rationem conducibilis, moderat quadam
obscuritate, multam in sese continens vtilitatem.
Ab aliis hoc finitur modo:
Παροιμία ἐστὶ λόγος ἐπικαλύπτων τὸ σαφὲς ἀσαφείᾳ, id est Prouerbium est sermo
rem manifestam obscuritate tegens.
Neque me clam est complureis alias et apud 46
Latinos et apud Graecos paroemiae finitiones extare, verum eas omneis hic
referre non arbitratus sum operaepretium fore, cum quod in hoc opere
praecipue propositum sit, breuitatem illam, quam a docente requirit Horatius,
vbique quoad licebit sequi, tum quod eandem fere cantilenam canunt
eodemque recidunt; maxime quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim
naturamque prouerbii sic complectatur, vt non aliquid vel redundet vel
diminutum sit.
    Siquidem Donatus ac Diomedes, vt interim alia non excutiam, in omni
paroemia requirere videntur inuolucrum aliquod, vt qui eam allegoriae
speciem fecerint. Deinde γνωμικόν, id est sententiale quiddam expectant, cum
addunt rebus temporibusque accommodatum. Graecorum item quotquot sunt
finitiones, aut sententiam ad vitam instituendam conducibilem aut metaphorae
tectorium admiscent, quaedam vtrunque cum altero coniungunt. Atqui per-
multa reperies apud ἀκινήτους, id est neutiquam violandae autoritatis scriptores,
prouerbii nomine citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca,
quae nihil omnino pertineant ad institutionem vitae et a sententiae ratione
prorsus ἐκ διαμέτρου, quod aiunt, dissideant. Exempla pro multis duo
suffecerint: Μηδὲν ἄγαν, id est Ne quid nimis, nemo non ponit inter adagia,
nihil tamen habet integumenti, et Τίς ἂν ἀπὸ θύρας ἁμάρτοι; hoc est Quis
aberret a foribus?
ab Aristotele paroemiae titulo refertur; at id non video quid
conferat ad vitae rationem. Iam vero non omne prouerbium allegoria quapiam
tegi vel ex Fabio liquet, cuius haec verba sunt libro Institutionum quinto: Cui
confine est paroemias genus illud, quod est velut fabella breuior
, videlicet palam
indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non sint allegoriae confmes.
Quanquam haud inficias iuerim maximam adagiorum partem aliqua meta-
phorae specie fucatam esse. Tum optimas fateor eas, quae pariter et translatio-
nis pigmento delectent et sententiae prosint vtilitate.
    Verum multo aliud est commendare paroemiam et quaenam sit optima demonstrare,
aliud quid ea sit in genere definire. Mihi, quod grammaticorum
pace fiat, absoluta et ad nostrum hoc institutum accommodata paroemiae
finitio tradi posse videtur ad hunc modum: Paroemia est | celebre dictum,
scita quapiam nouitate insigne, vt dictum generis, celebre differentiae, scita quapiam
nouitate insigne proprii vicem obtineat. Quandoquidem his tribus
partibusperfectam constare definitionem dialecticorum consensus est.

II. QVID PAROEMIAE PROPRIVM ET QVATENVS


50




55




60




65




70




75




80




85
LB 3


Itaque peculiariter ad prouerbii rationem pertinent duo: τὸ θρυλλούμενον καὶ
καινότης, hoc est vti celebratum sit vulgoque iactatum. Nam hinc etiam
paroemiae Graecis vocabulum, videlicet ἀπὸ τοῦ οἴμου τὸ ὁδός, ὥσπερ τρίμμα
καὶ παροδικόν, quod passim per ora hominum obambulet; et adagii Latinis,
quasi dicas circumagium autore Varrone. Deinde scitum, vt aliqua ceu nota
discernatur a sermone communi. Neque enim protinus, quod populari ser- 47
mone tritum sit aut figura nouatum in hunc catalogum adlegimus, sed quod
antiquitate pariter et eruditione commendetur: id enim scitum appellamus.
    Quibus ex rebus accedat nouitas adagiis mox ostendemus, nunc quot modis
celebritas contingat paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel
ex oraculis numinum, quod genus illud: Οὔτε τρίτοι οὔτε τέταρτοι, id est Neque
tertii neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitas oraculorum
instar celebrauit, quale est illud: Δύσκολα τὰ καλά, hoc est Ardua quae pulchra.
Vel e poeta quopiam maxime vetusto vt Homericum illud: Ῥεχθὲν δέ τε
νήπιος ἔγνω, id est Rem factam etiam stultus intelligit. Item illud Pindaricum:
Ποτὶ κέντρον λακτιζέμεν, id est Contra stimulum calcitrare, et illud Sapphus:
Μήτε μοι μέλι μήτε μέλισσα, id est Neque mel mihi neque apis. Siquidem dum 48
linguae adhuc incorruptae manerent, poetarum versus in conuiuiis etiam
canebantur. Vel e scena, hoc est tragicorum et comicorum actis fabulis, quod
genus illud ex Euripide: Ἄνω ποταμῶν. Rursum illud ex Aristophane: Βάλλ᾽
ἐς κόρακας. Praecipue vero comoedia mutuo quodam commercio et vsurpat
pleraque iactata vulgo et gignit traditque vulgo iactanda. Nonnulla ducuntur
ex fabularum argumentis vt Ἄπληστος πίθος, ex Danaidum fabula, Ἅιδου
κυνῆ, Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam trahuntur ex apologis, e quibus
illud:
 At non videmus manticae quod in tergo est.
Aliquot ex euentu nascuntur sicut hoc: Ἄλλα μὲν Λεύκων, ἄλλα δὲ Λεύκωνος
ὄνος φέρει, id est Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot
mutuo sumpta sunt, quorum est illud: Romanus sedendo vincit. Quaedam
profecta sunt ex apophthegmatis, hoc est scite breuiterque responsis sicut
illud:
 Ὃς αὐτὸς αὐτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει,  id est
 Qui semet ipse non habet, Samum petit.
Sunt quae ex verbo temere dicto sunt arrepta velut Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ id
est Non est curae Hippoclidi. Denique mores, ingenium, seu gentis siue hominis
alicuius siue etiam animantis, postremo rei quoque vis quaepiam insignis ac
vulgo nota locum fecerunt adagio. Cuiusmodi sunt: Σύροι πρὸς Φοίνικας id est
Syri contra Phoe|nices, Ἀκκίζειν pro eo, quod est Ficte recusare, quod accipere
cupias, et Ἀλώπηξ οὐ δωροδοκεῖται, id est Vulpes non capitur muneribus, et Δὶς
κράμβη θάνατος, Bis crambe mors, et Κληματὶς Αἰγυπτία, Clematis Aegyptia.

III. QVIBVS EX REBVS ACCEDIT NOVITAS PAROEMIAE

90




95




100




105




110




115




120
Iam quod de nouitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc nonnun-
quam ipsa res secum adfert vt Κροκοδείλου δάκρυα, Crocodili lachrymae. Non-
nunquam eam figura conciliat, cum per omneis ferme schematum species
adagium varietur, quas singillatim persequi non est necesse. Eas duntaxat
attingam, quas frequentissime recipit. Metaphora pene semper adest. Multas
autem parteis ea complectitur. Allegoria non minus crebra, quanquam et haec
quibusdam metaphorae species est. Exemplum prioris Res omnis in vado est,
posterioris Λύκος ἔχανεν, Lupus hiat. Nec infrequens hyperbole velut Γυμνό-
τερος λεβηρίδος, id est Nudior exuuio serpentis. Nonnunquam vsque ad aenigma
peruenit, quod autore Quintiliano nihil aliud est quam obscurior allegoria,
quod genus Πλέον ἥμισυ παντός, id est Dimidium plus toto. Nonnunquam
allusio venerem adiungit paroemiae veluti Βάλλ᾽ οὕτως, id est Sic ferito, et Σύν
τε δύ᾽ ἐρχομένω, id est Duobus simul euntibus, et
 Ὅττι σοὶ ἐν μεγάροισι κακῶν τ᾽ ἀγαθῶν τε τέτυκται,  id est 49
 Aedibus in propriis quae rectaue prauaue fiant.
Aliquoties αὐτὴ διάλεκτος καὶ ἰδίωμα, id est verbi proprietas, prouerbii simula-
crum addit vt Ὠγυγιον κακόν, id est Ingens malum. Fit interdum, vt ipsum 50
ἀμφίβολον, hoc est ambiguitas, decus apponat prouerbio. Cuius generis est Βοῦς
ἐπὶ γλώσσῃ, id est Bos in lingua, et Ὅσα Μῦς ἐν Πίσσῃ, id est Quaecunque Mus in
Pisa.
Siquidem bos et animal significat et nomisma. Mus item animantis est
nomen et idem athletae cuiusdam vocabulum. Et Pisa nomen vrbis accessione
literulae auctum picem significat, πίσσα. Nonnunquam ipsa eloquendi nouitas
paroemiam efficit vt Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια, id est In vino veritas. Nam si dicas ebrios
vera loqui, non videbitur adagium. Item si dicas: 'Sine cibo et potu languet
libido', non habebit adagii faciem, contra: Sine Cerere et Baccho friget Venus,
nemo non agnoscit adagii speciem. Quanquam haec ipsa nouitas, vt omnis
alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et antiquitas vt Ἐγγύα, πάρα δ᾽
ἄτη, Sponde, sed praesto est iactura. Denique in paroemiis omneis τοῦ γελοίου, id
est ridiculi, formas inuenies. Sed haec minutim persequi molestae cuiusdam
diligentiae fore videatur. Tametsi de figuris prouerbialibus paulo post aliquanto
copiosius dicturi sumus.

IV. QVOMODO PAROEMIA DIFFERAT AB IIS, QVAE VIDENTVR ILLI CONFINIA




125




130




135



LB 4
140




145




150




155




160




165




170




175

Sunt autem quaedam affinia paroemiis, puta γνῶμαι, quas nostri sententias
appellant; ad haec αἶνοι, qui a nostris apologi vocantur. Tum ἀποφθέγματα,
quae Latine breuiter ac scite dicta vertere licebit. Praeterea σκώμματα, id est salse
dicta. Denique quicquid allegoriam aut aliam quampiam figuram prouerbialem
ceu personam prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere
secernere, si quis ad finitionem tanquam ad gnomonem et regulam vnumquodque
norit applicare, tamen quo faciam satis etiam imperitioribus, haud
grauabor rudius et pinguiore, quod aiunt, Minerua rem explicare, vt plane
constet, quid in hoc opere sim sequutus.
    Primum inter sententiam et paroemiam eiusmodi ratio est, vt vtraque cum
altera coniungi, vtraque rursus ab altera queat seiungi non aliter quam album
ab homine. Vt enim non statim album quod homo, neque protinus homo
quod album, nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo. Ita non raro fit,
vt sententia paroemiam complectatur; at non statim quod paroemia fuerit,
idem erit et sententia, neque contra velut
 Auaro tam deest quod habet, quam quod non habet, et
 Pascitur in viuis liuor, post fata quiescit,
non vt sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diuerso | Ego in portu nauigo, vt est
prouerbium, ita sententia non est. Rursum Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν, id est Ne
puero gladium, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur,
denique et allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui
grauati non sunt operam in hoc genere sumere γνωμολογίαν, id est sententiarum
collectionem, conscribentes, inter quos praecipuus Ioannes Stobaeus; quorum
ego certe laborem probarim libentius quam aemulari velim.
Sed ad reliqua: αἶνον Aphthonius in Progymnasmatis simpliciter μῦθον, id est 51
fabulam, vocat. Huic sunt, vt ait, varia ex inuentoribus cognomina:
Συβαρίτης, Κίλίξ, Κύπριος, Αἰσώπειος. Quintilianus αἶνον ait a Graecis appellatum
λόγον μυθικὸν αἰσωποποίητον, a Latinorum nonnullis apologationem non, 52
satis in vsum recepto nomine. Neque negat αἶνον paroemiae confinem esse, verum
ita distingui vt αἶνος totus sit apologus, paroemia veluti fabella breuior. Exempli
loco posuit: Non nostrum onus, bos clitellas. Ad hunc quidem modum vsurpauit
Hesiodus:
 Νῦν δ᾽ αἶνον βασιλεῦσ᾽ ἐρέω, νοέουσι καὶ αὐτοῖς.
 Ὧδ᾽ ἴρηξ προσέειπεν ἀηδόνα ποικιλόδειρον,  id est
 Aenon principibus referam, norint licet ipsi.
 Vocalem accipiter sic affatus philomenam est.

Vtitur eundem ad modum et Archilochus et Callimachus. Etiamsi Theocritus
ἐν Κυνίσκαις, αἶνον pro paroemia videtur vsurpasse:
 Αἶνός θην λέγεταί τις 'ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν'.
Iam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis quam
sententiae. Quemadmodum enim illud: Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει,
simul et adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in
conuiuio tacentem: Εἰ μὲν ἠλίθιος εἶ σοφὸν πρᾶγμα ποιεῖς, εἰ δὲ σοφός, ἠλίθιον,
[B] id est Si quidem stultus es, sapientem rem facis, si vero sapiens, stultam, [A] item
illud: Decet Caesaris vxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione
vacare
, apophthegma quidem est, at non item paroemia. Item Soles duabus
sedere sellis
simul et prouerbium et λοιδόριον est; contra Mater nunquam, pater persaepe,
item illud Turonii: Ad molas sunt σκῶμμα quidem est, at non item adagium.
Quanquam sunt in hoc genere quaedam adeo commode dicta, vt facile possint
in adagiorum ordinem ascisci velut illud: Μέχρι βωμῶν φίλος εἰμί, id est Vsque
ad aras sum amicus.
Adest enim simul et breuitas et sententia et figura.
Haec paulo verbosius inculcauimus, ne quid a nobis in hoc expectetur
opere, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem, neue quis per negligentiam
praeteritum existimet, quod prudentes consultoque tanquam ab argumento
alienum praetermisimus.

V. COMMENDATIO PROVERBIORVM A DIGNITATE



180




185



  c189-191
190


LB 5

195


  c198-202

200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265


Porro autem ne quis hanc doctrinae partem tanquam nimium humilem et
impendio facilem peneque puerilem fastidiat atque aspernetur, paucis exponam,
quantum haec, sicuti videntur minutula, apud antiquos illos obtinuerint
dignitatis; deinde quantum adferant commoditatis, si quis in loco sciteque
vtatur; postremo non vsqueadeo cuiuslibet esse recte prouerbiis vti.
    Principio cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos
viros, vel illud sat argumenti puto, quod primi nominis autores non indigna
duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum
primus est Aristoteles, nimirum tantus philosophus, vt vnus hic pro multis
suffecerit. Reliquit is teste Laertio de paroemiis volumen vnum. Chrysippus
item ad Zenodotum duos de prouerbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de 54
re Cleanthes. Quorum virorum si labores extarent, nobis non fuisset necesse
tanto sudore quaedam ex minutis istis scriptoribus, et iisdem vt indiligentibus,
ita deprauatissimis etiam, expiscari. Reperiuntur nonnulla prouerbiorum collectanea
Plutarchi nomine, sed paucula eaque ferme nuda. Inter paroemiogra-
phos | subinde citatur tum ab aliis tum ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus
Solensis, [C] Aristotelis auditor, et Aristides, [A] deinde Zenodotus, qui
Didymi Tarrhaeique paroemias in compendium redegit. [B] Citantur et
Theophrasti prouerbia in commentariolis Demosthenis. [A] Vnde liquet et
illos hisce de rebus commentarios reliquisse. Neque me fugit id operis
Zenobii nomine circumferri. Verum quoniam inuenio quaedam apud Aristophanis
interpretem Zenodoti eius, qui Didymum ac Tarrhaeum in compen- 56
dium redegerit, nomine relata, quae ad verbum in huius commentariis
leguntur, velim mihi citra fraudem esse, quod is quocunque fuerit nomine
(quid enim refert?) in hoc opere Zenodoti titulo adducetur. Hic praeter alios
Milonem quendam paroemiographum allegat. Citatur et Daemon quispiam
[C] cum ab aliis compluribus tum ab eo qui dictiones aliquot ex orationibus
Demosthenis est interpretatus, [B] qui multos [C] de prouerbiis [B] libros
videtur composuisse. Nam citatur liber xl. [A] Extant et Diogeniani collecta-
nea. [C] Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata prouerbia, quae
nudius recensuisset Diogenianus, etiam si opus ipsum pugnat cum suo
prologo, cum is nomenclaturam autorum profiteatur et prouerbiorum argu-
menta, hic ita nudus sit, vt nihil esse possit magis. Vnde in coniecturam
adducor opus hoc copiosius ab autore descriptum post ab alio quopiam in
compendium contractum. [A] Suidas, qui et ipse in hoc numero ponendus
est, Theaetetum quendam adducit, qui de prouerbiis conscripserit. Sed quid
ego hos, cum sapientes illi Hebraei non dubitarint hoc titulo libros aliquot
aedere et arcani numinis adoranda mysteria paroemiis includere, in quibus
eruendis tot tantorum theologorum ingenia desudarunt hodieque desudant?
Nec illud argumentum leue, quod inter bonos autores, vt quisque fuit
eruditissimus eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris
aspersit. Et vt a Graecis exordiar, quid magno illo Platone (ne dicam diuino)
παροιμιωδέστερον, vt sic dixerim? Aristoteles, serius alioqui philosophus,
haudquaquam grauatur suis illis disputationibus paroemias crebras ceu gemmulas 58
intertexere. Quem quidem sicut in caeteris, ita hac quoque in parte
Theophrastus est aemulatus. Plutarchus grauis sanctusque ac pene tetricus
autor, quam multis vndique scatet adagiis? Quem nec piguit inter problemata
quasdam paroemias et proponere et excutere idque Aristotelis exemplo.
Iam vt ad Latinos veniam omissis vtroque in genere grammaticis ac poetis,
nisi si quis in his M. Varronem existimat annumerandum, qui Menippeis illis
suis prouerbiales indidit titulos, vt plane consentaneum sit illum argumenta
fabularum non aliunde quam a prouerbiis sumpsisse mutuo. Romani principes
non existimarunt inferius esse maiestate imperiali, vt magnis de rebus consulti
prouerbio responderent, quod etiam nunc extat in Digestis: Οὔτε πάντα οὔτε
πάντῃ οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec omnia nec passim nec ab omnibus.
Denique quis ausit hoc genus fastidire, cum videat sacrorum vatum oracula
quaedam prouerbiis constare? Quorum de numero est illud: Patres nostri
comederunt vuam acerbam et dentes nostri obstupuerunt. Quis non etiam veneretur
vt rem quampiam sacram et mysteriis accommodatam, cum vbique nobis
imitandus Christus ipse peculiariter hoc sermonis genere delectatus fuisse
videatur? Apud Graecos hoc adagium fertur: Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον
γινώσκω, id est E fructu arborem iudico. Apud Lucam item legitur: Οὐ γὰρ ἐστι
δένδρον καλὸν ποιοῦν καρπὸν σαπρόν, οὐδὲ δένδρον σαπρὸν ποιοῦν καρπὸν καλόν,
id est Non enim est arbor bona quae fructum faciat vitiosum, neque arbor vitiosa quae
fructum faciat bonum.
Apud Graecos Pittacus philosophus consultorem suum
ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda vxore prouerbio
doceatur audiatque τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα. Christus puerorum citat paroemiam
sic in foro ludentium: Ηὐλήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ὠρχήσασθε· ἐθρηνήσαμεν ὑμῖν
καὶ οὐκ ἐκλαύσατε, id est Cecinimus vobis tibiis et non saltastis; cecinimus lugubre et
non plora|stis. Cui simillimum est illud Theognidis, si sacra licet conferre
profanis:
 Οὐδὲ γὰρ ὁ Ζεὺς
 Οὔθ᾽ ὕων πάντας ἁνδάνει οὐτ᾽ ἀπέχων,  [B] id est
 Non etenim cunctis placeat vel Iupiter ipse,
 Seu mittens pluuiam seu cohibens pluuiam.

[A] Quodsi quem mouet antiquitatis autoritas, nullum doctrinae genus
antiquius fuisse videtur quam paroemiarum. In his ceu symbolis tota ferme
priscorum philosophia continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientum
oracula quam prouerbia? Quibus tantum honoris habitum est olim, vt non ab
homine profecta, sed coelitus delapsa viderentur. E coelo, inquit Iuuenalis, 60
descendit Γνῶθι σεαυτόν, [B] id est Nosce teipsum. [A] Proinde pro foribus
templorum veluti digna diis inscribebantur passimque columnis ac marmori-
bus inscalpta visebantur tanquam immortali digna memoria.
Quodsi minutula quaepiam res videtur adagium, meminerimus ista non
mole, sed precio aestimari oportere. Quis enim sanus non pluris faciat
gemmulas quamuis perpusillas quam saxa quaedam ingentia? Et vt autore
Plinio in minutissimis animantibus, velut araneolo culiceque, maius est
naturae miraculum quam in elephanto, siquis modo propius contempletur,
itidem in re literaria nonnunquam plurimum habent ingenii, quae minima
sunt.

VI. AD QVOT RES VTILIS PAROEMIARVM COGNITIO


270




275




280




285




290




295




300


LB 7

305




310




315

Reliquum est, vt paucis ostendamus non minus vtilitatis inesse prouerbiis
quam olim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiarum cognitio cum ad
alia permulta tum potissimum ad quatuor: ad philosophiam, ad persuaden-
dum, ad decus et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque autores.
Principio, ne cui mirum videatur quod prouerbia dixerim ad philosophiae
scientiam pertinere, Aristoteles apud Synesium existimat nihil aliud esse
paroemias quam reliquias priscae illius philosophiae maximis rerum humana-
rum cladibus extinctae. Easque seruatas esse partim ob compendium breuita-
temque partim ob festiuitatem ac leporem, ideoque non segniter nec oscitan-
ter, sed pressius ac penitius inspiciendas. Subesse enim velut igniculos
quosdam vetustae sapientiae, quae in peruestiganda veritate multo fuerit
perspicacior quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus item in commen-
tario, cui titulum fecit Quo pacto sint audiendi poetae, veterum adagia
simillima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res ac
diuinae minutulis et in speciem pene ridiculis ceremoniis significari solent. His
enim tam breuibus dictis per inuolucrum quoddam eadem innui, quae
philosophiae principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi
velle paroemiam illam Hesiodiam Πλέον ἥμισυ παντός, quam quod Plato tum
in Gorgia tum in libris politicis tam multis argumentis conatur ostendere:
Βέλτιον εἶναι τὸ ἀδικεῖσθαι τοῦ ἀδικεῖν, id est Satius esse iniuriam admittere quam
iniuriam inferre. Quod autem vnquam dogma proditum est a philosophis vel
ad recte instituendam vitam salubrius vel Christianae religioni vicinius? At
rem tantam videlicet tantillum prouerbiolum complectitur Πλέον ἥμισυ παντός,
id est Dimidium plus toto. Nam qui totum aufert, is alterum fraudat, vt cui
nihil reliqui faciat. Contra, qui dimidium duntaxat accipit, is aliqua parte
fraudatus videtur. Praestat autem fraudari quam fraudare. Praeterea si quis
Pythagoricum illud Κοινὰ τὰ τῶν φίλων, [B] id est Communes res amicorum, [A]
diligentius penitiusque discutiat, nimirum inueniet in tam breui dicto felicita-
tis humanae summam esse comprehensam. Quid enim aliud agit Plato tot
voluminibus quam vt communitatem persuadeat et huius autorem amicitiam? 61
Quae si mortalibus persuaderi queat, ilico facessant e medio bellum; inuidia,
fraus, breuiter vniuersum malorum agmen semel e vita demigret. Quid aliud
egit princeps nostrae religionis Christus? Nimirum vnicum duntaxat praecep-
tum mundo tradidit charitatis admonens ab ea vna summam et legum et
prophetarum pendere. Aut quid aliud hor|tatur charitas quam vt omnium
omnia sint communia? Videlicet, vt amicitia coagmentati cum Christo glutino
nimirum eodem, quo ille cum Patre cohaeret, absolutissimam illam commu-
nionem quoad licet imitantes, per quam ille et Pater idem sunt, nos item idem cum
illo simus et, vt ait Paulus, vnus spiritus et vna caro cum Deo efficiamur,
iamque amicitiae iure omnia illi nobiscum, omnia nobis cum illo sint
communia. Deinde paribus amicitiae vinculis alii cum aliis inter nos copulati
velut eiusdem capitis membra, tanquam idem et vnum corpus eodem anime-
mur spiritu, iisdem doleamus, iisdem gaudeamus. Id quod etiam mysticus ille 62
panis e pluribus granis in eandem coactus farinam et vini potus e multis
racemis in eundem liquorem confusus admonet. Postremo, vt cum summa
rerum creatarum sit in Deo, Deus vicissim in omnibus, omnium vniuersitas
velut in vnum redigatur. Vides quantum philosophiae vel theologiae magis
oceanum nobis paroemia tantilla aperuit.

VII. AD PERSVADENDVM CONDVCERE PROVERBIA



320




325




330




335




340




345




350




355


LB 8
  c359-362
360




365




370


Quod si cui satis non sit ipsum sapere, verumetiam aliis persuadere cupiat,
quam non inutilis sit haec prouerbiorum supellex vel Aristoteles ipse satis
declarat, qui non semel in Rhetorices praeceptis paroemias inter testimonia
connumerat, Quemadmodum inquiens, si quis suadere velit, ne cum homine sene
copulet aliquis necessitudinem, vtetur huius prouerbii testimonio:
Μήποτ᾽ εὖ ἔρδειν
γέροντα, [B] id est Ne vnquam benefacias seni. [A] Rursum si quis persuadere
studeat, vt liberos item interficiat qui parentem occiderit, huic vsui futurum
est hoc prouerbium:
 Νήπιος ὃς πατέρα κτείνας παῖδας καταλείποι,  [B] id est
 Stultus qui natos occiso patre relinquat.

[A] Quantum autem adferant ad persuadendi facultatem momenti testimonia,
cui non cognitum est? Neque mediocriter conducunt sententiae. At inter haec
quoque idem prouerbia collocat.
    Quintilianus item in Institutionum libris compluribus locis prouerbiorum
mentionem facit tanquam non vna ratione ad bene dicendum conducentium.
Nam quinto libro paroemias exemplis adiungit vt parem cum illis vim
obtinentes, quorum est vel praecipua. Rursum easdem eodem in libro in
argumentorum genere collocat, quas Graece κρίσεις appellant; quorum et
frequentissimus vsus et ad persuadendum mouendumque non mediocris
vtilitas. Quin magis ipsa Fabii verba libet adscribere: Ne haec quidem, inquit,
vulgo dicta et recepta persuasione populari sine vsu fuerint testimonia. Sunt enim
quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et

gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima
videbantur.
Pauloque inferius: Ea quoque quae vulgo recepta sunt hoc ipso, quod
incertum autorem habent, velut omnium fiunt. Quale est, Vbi amici, ibi opes, et
Conscientia mille testes, et apud Ciceronem, Pares cum paribus (vt est in veteri
prouerbio) facillime congregantur. Neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera

omnibus viderentur. Hactenus Fabii verba retulimus. Idem autem paulopost
deorum oracula paroemiis subnectit velut his affinia cognataque. Iam quid M.
Tullius? Nonne in actione pro L. Flacco prouerbio fidem testibus abrogat? Id
est huiusmodi: Ἐν Καρὶ τὸν κίνδυνον, id est ln Care periculum. An non in
eadem totius gentis Graecorum in ferendis testimoniis fidem eleuauit [B] hoc
prouerbio? [A] Da mihi testimonium mutuum. Quid quod ipsi etiam philosophi
passim suas rationes prouerbiis fulciunt? Quo minus mirandum, si frequenter 63
historiographi narrationis fidem ex adagio quopiam petunt. Adeo quod in
literis intercidit, quod titulis, quod colossis, quod marmoribus seruari non
potuit, prouerbio seruatur incolume, vt et hanc obiter adagiorum laudem
indicem.
    Denique non grauatur diuus Hieronymus Euangelicam sententiam adagii
vulgati testimonio confirmare: Diues aut iniquus aut iniqui haeres. Ne Paulus
quidem ipse dedignatur locis aliquot | prouerbiorum vti testimoniis neque
iniuria. Etenim si τὸ πιθανόν, id est probabilitas, ad persuadendum vel primas
obtinet partes, quid, quaeso, probabilius quam quod nemo non dicit? Quid 64
verisimilius quam id, quod tot aetatum, tot nationum consensus et velut idem
suffragium comprobauit? Inest nimirum, inest in his paroemiis natiua quae-
dam et genuina vis veritatis. Alioquin qui fieri potuit, vt eandem plerunque
sententiam in centum dimanasse populos, in centum videamus transfusam
linguas, quae ne tot quidem seculis, quibus nec pyramides obstiterunt, vel
interierit vel consenuerit? Vt merito dictum illud videatur veritate nihil esse
robustius. Deinde fit, nescio quo pacto, vt sententia prouerbio quasi vibrata
feriat acrius auditoris animum et aculeos quosdam cogitationum relinquat
infixos. Nam longe minus tanget animum, si dixeris 'Caduca et breuis est
hominis vita', quam si prouerbium cites Homo bulla. Postremo quod de risu
scribit Fabius maximas difficultates causarum, quae nullis argumentis dissolui
queant, ioco eludi, id vel maxime praestat paroemia.

VIII. AD ORNATVM CONDVCERE PAROEMIAM


375




380
  c381-385



385
Porro quantum vel dignitatis vel veneris adiungat orationi tempestiuus
prouerbiorum vsus, non arbitror pluribus explicandum. Primum enim quis
non videt quantum maiestatis vel ex ipsa antiquitate concilient orationi? Tum
si quod schema, quod amplitudinem ac sublimitatem apponat sermoni,
rursum si quod ad gratiam dictionis facit, denique si qua ratio festiuitatis, cum
paroemia plerunque per omnes figurarum species, per omneis facetiarum
formas varietur, nimirum, quicquid illa solent adferre, conferet ac genuinam
quandam peculiaremque gratiam de suo insuper adiunget. Proinde si scite et
in loco intertexantur adagia, futurum est, vt sermo totus et antiquitatis ceu
stellulis quibusdam luceat et figurarum arrideat coloribus et sententiarum
niteat gemmulis et festiuitatis cupediis blandiatur, denique nouitate excitet,
breuitate delectet, [C] autoritate persuadeat.

[A]IX. AD INTELLIGENDOS AVTORES CONDVCERE PAROEMIAM




390




395




400




405




LB 9
411
Iam vt non sit alius paroemiarum vsus, certe ad intelligendos optimos
quosque, hoc est vetustissimos autores, non vtiles modo sunt, verumetiam
necessariae. In quibus cum pleraque sunt deprauata, tum hae vel deprauatis-
simae sunt, propterea quod fere aenigmaticum quiddam habent, vt etiam a
mediocriter eruditis non intelligantur; tum quod plerunque velut ex abrupto
interseruntur nonnunquam etiam mutilatim vt Ἄνω ποταμῶν, [B] id est
Sursum fluminum;
[A] aliquoties vnico verbo notantur vt apud Ciceronem in
Epistolis ad Atticum: Subueni, quaeso, dum est ἀρχή, [B] id est principium. [A]
Indicat autem illud prouerbium:
 Ἀρχὴν ἰᾶσθαι, πολὺ λώϊον ἠὲ τελευτήν,  [B] id est
 Principio praestat quam fini adhibere medelam.

[A] Haec itaque multum offundunt tenebrarum, si ignorentur. At rursum 65
lucis plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Hinc illae tum Graecorum tum
Latinorum codicum prodigiosae deprauationes, hinc foedi interpretum
lapsus Graeca Latine vertentium, hinc quorundam etiam eruditorum in
enarrandis autoribus ridicula somnia meraque deliramenta. Quorum equidem
hoc loco nonnulla referrem, nisi placabilius iudicarem meoque accommoda-
tius instituto, vt nostris perlectis commentariis sua cuique cogitatio suggerat,
quantopere magni nominis scriptores quibusdam in locis delirarint. Denique
fit nonnunquam, vt scriptor tacite ad prouerbium alludat; quod si nos fugerit,
etiam si videbitur intellecta sententia, tamen magna voluptatis pars aberit
ignorata paroemia. Quod genus est Horatianum illud: Equus vt me portet, alat
rex.
Et apud Vergilium: Fatis nunquam concessa moueri / apparet Camarina procul. |
[B] Subest enim in illo prouerbium: Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει, in
hoc: Μὴ κινεῖν τὴν Καμάριναν.

[A]X. COMMENDATIO A DIFFICVLTATE



415




420


Quod si iuxta prouerbium Δύσκολα τὰ καλά eaque vulgo ceu vilia fastidiuntur
quaecunque facilia videntur, (vt de me interim nihil dicam quantis sudoribus
opus hoc mihi constiterit) ne quisquam arbitretur vsqueadeo procliue vel
intelligere vel sermoni paroemiam intexere. Siquidem vt non mediocris est
artificii gemmulam scite includere anulo et aurum purpurae intertexere, ita
non est, mihi crede, cuiusuis paroemiam apte decenterque orationi inserere.
Quodque Fabius scribit de risu nihil affectari periculosius, idem de prouerbio
non iniuria dixeris. Etenim in huiusmodi, quemadmodum et in musica, nisi 66
summum praestes artificem, ridiculus sis; et aut laudem eximiam aut risum
auferas oportet.

XI. QVATENVS VTENDVM ADAGIIS


425




430


  c433-439

435




440




Proinde quatenus quibusque modis vti conueniat adagiis, indicabimus. Ac
primo loco meminisse oportebit, vt quod eleganter Aristoteles in commenta-
riis Rhetorices admonuit de adhibendis epithetis, id nos in vsurpandis adagiis
obseruemus, nempe vt illis vtamur non tanquam cibis, sed veluti condimentis,
id est non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quouis inseramus loco:
quemadmodum enim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris,
itidem absurdum, si non suo loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius
libro Institutionum octauo de sententiis vsurpandis praecepit, id totidem
ferme verbis de paroemiis praecipi queat. Primum ne, quemadmodum dictum
est, nimis crebriter vtamur. Densitas enim earum obstat inuicem, quominus
eluceant, quemadmodum nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoque
artifices etiam cum plura in vnam tabulam opera conferunt, spatiis distinguunt, ne
vmbrae in corpora cadant. Subsistit enim omnis paroemia, ideoque post eam vtique aliud
est initium. Vnde soluta fere oratio est et e singulis non membris, sed frustis collata,
structura caret. Porro vt adfert lumen clauus purpurae in loco insertus, ita certe
neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoque incommodi, quod
crebras captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas vel
coactas. Non enim potest esse delectus, vbi de numero laboratur. Postremo gratiam
amittit quicquid aut immodicum est aut intempestiuum. In epistolis tamen
familiaribus licebit paulo liberius hoc genere ludere; in oratione seria, sicuti
parcius, ita etiam accuratius adhibendae.

445XII. VARIVS PROVERBIORVM VSVS





450




455




460



LB 10
465




470




475




480

Hoc in loco non ab re futurum arbitror, si paucis velut indicaro, quibus
rationibus variari queat paroemiarum vsus, vt possis idem adagium alia atque
alia forma producere. Principio nihil vetat interdum, quominus idem dictum
ad complureis sensus accommodes, vt illud Τετριμμένος πίθος, id est Pertusum
dolium, vel ad obliuiosum vel ad profusum vel ad auarum vel ad futilem [C]
vel ad ingratum [A] traduci potest. Effluit enim, quicquid infuderis in
animum immemoris. Apud prodigum nihil durat. Auari cupiditas nunquam
expletur. Futilis et garrulus nihil continet. [C] Perit quicquid contuleris in
hominem ingratum. [A] Nonnunquam per ironiam ad contrarias etiam
sententias deflectitur; quod genus, si de mendacissimo quopiam loquens
dicas: Ἄκουε τὰ ἐκ τρίποδος, [B] id est Audi e tripode dicta. [A] Fit interim, vt
vnius voculae commutatione diuersis conueniat vt Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα, [B] id
est Hostium munera non munera, [A] et πενήτων ἄδωρα δῶρα, κολάκῶν ἄδωρα
δῶρα, ποιητῶν ἄδωρα δῶρα, [C] vt idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad 67
assentatores, ad poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem
adferre creduntur. Et si quid donant pauperes aut adulatores aut poetae, captationes
sunt verius quam munera.
    [A] Breuiter ad omnia in quae quocunque modo haec similitudo competit,
accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omni|bus, quoties a persona
ad rem aut contra fit deflexio. Ad personam hoc pacto: Prouerbium est Μηδ᾽
Ἡρακλῆς πρὸς δύο, [B] id est Ne Hercules quidem aduersus duos, [A] 'ego vero
Thersites magis quam Hercules, qui possim vtrique respondere?'. Ad rem
torquebitur hoc modo: Trouerbio dictum est Μηδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, ego
qui possim pariter et morbo et inopiae tolerandae par esse?' Variatur et
inuersione prouerbium, vt dictum est: 'Μηδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, et tu vnus
contra duos Hercules audes congredi?'. Item hoc pacto: 'Contra tritum
Graecis prouerbium, expectatis carbonibus thesaurum reperi', et: 'Commu-
tauimus non χρύσεα χαλκείων, [B] id est aurea aereis, [A] 'sed plane χάλκεα
χρυσείων', [B] id est aerea aureis. [A] Praeterea nonnunquam explicatur
adagium et confertur, nonnunquam simplex allegoria refertur. Aliquoties
etiam mutilum proponitur, vt si quo respondente quod nihil ad rem pertineat,
dicas: Ἄμας ἀπῄτουν, [B] id est Falces postulabam. [A] Et apud Ciceronem: Τὰ 68
μὲν διδόμενα, [B] id est Quae dantur. [A] Interim satis est vnico verbo allusisse
vt apud Aristotelem omnes eiusmodi inter ipsos κεραμεῖς, [B] id est figuli. [A]
Sunt et aliae variandi rationes; verum eas, si quis exactius persequi cupiet, e
nostris commentariis, quos de duplici copia conscripsimus, petat licebit.

XIII. DE FIGVRIS PROVERBIALIBVS



485




490




495




500




505


  c508-511

510




515



LB 11
520




525




530




535




540




545




550




555
  c556-560



560




565




570




575

  c577-580

LB 12
580




585




590



Reliquum est vt ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius figuras
aliquot prouerbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non
magnopere prouerbiali, quaedam autem παροιμιώδη, id est prouerbiali figura, vt
facile possint in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum prouerbio-
rum generi confinis est omnis sententia, praeterea metaphora, peculiariter
allegoria, et in his praecipue quae sumuntur a rebus insignibus et vulgo
celebratis vt a nauigatione, a bello. Quod genus sunt illa: secundis nauigare
ventis, naufragium facere, vertere vela, tenere clauum et exhaurire sentinam et tradere
ventis vela, contrahere vela.
Item illa: bellicum canere et vorsis gladiis pugnare, receptui
canere, cominus atque eminus pugnare, conferre pedem, conserere manus
atque id genus
alia sexcenta, quae si paulo longius traducantur, abeunt in paroemiae formam.
Item quae ducuntur a rebus notis ac vehementer quotidiano sensui familiari-
bus, vt quoties corporis gestus ad animi rem transferuntur. Cuiusmodi sunt
premere pollicem pro fauere, corrugare frontem pro moleste ferre, ringi pro
indignari, exporrigere frontem pro hilarescere. Praeterea quae trahuntur a
sensibus corporis velut olfacere pro resciscere, degustare pro experiri. Prouerbii
fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio
detorquentur vt δὶς διὰ πασῶν, [B] id est bis per omnia [A] a musicis, ἐκ
διαμέτρου, [B] id est ex dimetiente [A] a mathematicis item sesquipedalia verba,
incudi reddere
a fabris aerariis, ad amussim a fabris lapidariis, nullam lineam duxi a
pictoribus, extremum actum adiungere a scenis. Interdum citra figuram tacita
allusio prouerbiale quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad autorem
aut rem spectat magnopere celebrem nullique incognitam, qualis est apud
Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius. Quod genus est illud apud
Plutarchum: Ἐπεὶ μάρτυρες γε τῷ Πλάτωνι πολλοί τ᾽ ἀγαθοί τε πάρεισιν, [B] id
est Quandoquidem testes sane Platoni multique bonique adsunt. [A] Allusum est
enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere consueuit: Τίς τῇδε; [B]
id est Quis hic? [A] Deinde qui aderant, respondebant: Πολλοί τ᾽ ἀγαθοί τε
πάρεισιν, [B] id est Multique bonique adsunt. [A] Item illud apud Ciceronem ad
Atticum: Σύν τε δύ᾽ ἐρχομένω, [B] id est Simul duobus euntibus, [A] et apud
Lucianum: Ἰατρῶν παῖδες, [B] id est Medicorum filii, [A] pro medicis ipsis.
    Accedunt ad prouerbii speciem et illa bucolico carmini familiaria, ἀδύνατα,
ἀναγκαῖα, ἄτοπα, ὅμοια, ἐναντία, id est impossibilia, necessaria, absurda, contraria,
similia.
Ἀδύνατα sunt huiusmodi:
 Ἀλλ᾽ ἶσος γὰρ ὁ μόχθος ἐπ᾽ ᾀόνι κύματα μετρεῖν,  [B] id est 70
 Sed labor adsimilis metiri in littore fluctus. |
[A] Et apud Vergilium:
 Ante leues ergo pascentur in aethere cerui,
 Et freta destituent nudos in littore pisces.
Ἀναγκαῖα sunt huiusmodi:
 Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit.
Et apud Senecam:
 Lucida dum current annosi sydera mundi.
Ἀτοπων exemplum hoc erit:
 Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Contrariorum hoc:
 Nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
 Me tamen vrit amor.
Item apud Theocritum:
 Ἠνίδε σιγᾷ μὲν πόντος, σιγῶντι δ᾽ ἀῆται·
 Ἁ δ᾽ ἐμὰ οὐ σιγᾷ στέρνων ἔντοσθεν ἀνία,  [B] id est
 Ecce silet maris vnda, silent et flamina venti;
 Haud tamen intra nostra silent praecordia curae.
[A] Similium:
 Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam.
Et apud Theocritum:
 Ἁ αἲξ τὸν κίτυσον, ὁ λύκος τὴν αἶγα διώκει,  [B] id est
 Capra petit citysum, sequitur lupus ipse capellam.
[A] Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae
constant vel eiusdem aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu.
Quod genus sunt: Ἀπό σ᾽ ὀλῶ κακὸν κακῶς, κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν, [B] id
est Perdam te malum male, mali corui malum ouum, [A] et θρέμμα σοφοῦ σοφόν,
[B] id est alumnus sapientis sapiens, [A] (id quod est apud Graecos comicos
pariter ac tragicos pene solenne) et eueniunt digna dignis, amico amicus, malis
malus, bonis bonus, vterque vtrique cordi, suus rex reginae placet
et manus manum
fricat, graculus ad graculum.
Contrariorum genus sic habet: καὶ δίκαια κἄδικα, εὖ
καὶ μιαρῶς, [B] id est et iusta et iniusta, probe et improbe, [A] apud Aristopha-
nem; ἑκοῦσί τε καὶ ἄκουσι, [B] id est volentibus et nolentibus, [A] apud Platonem,
item οὐδὲν ἔπος οὐδὲ ἔργον, [B] id est nullum dictum neque factum, [A] apud 71
nostros item verum vbi fas versum atque nefas, facta atque infecta canebat. [H] Quo
tropo sic vsus est Valerius Maximus,, vt ad verum sensum non cohaereat,
tantum exaggerat. Obtestantem, inquit, se aduersus omne phas et nephas, quum in
summo esset imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam qui consistit, vt
facinus nepharium dicatur esse factum aduersus omne nephas? [A] Quo iure
quaque iniuria, quiduis et facere et pati, digna atque indigna, quid dixit aut quid tacuit?
72
domi bellique, publice priuatim, quod scis nescis, clamque palamque, iocaque et seria,
manibus pedibusque, noctesque diesque, quae prima aut vltima ponas, neque magnum

neque paruum, iuuenesque senesque, diis hominibusque plaudentibus. Ad hanc formam
pertinent etiam haec passim apud poetas obuia: παρθένος ἀπάρθενος, ἄνυμφος
νύμφη, ἄγαμος γάμος, ἄπολις πόλις, δύσπαρις Πάρις, δυσδαίμων εὐδαιμονία,
ἄδωρα δῶρα, ἀδεὲς δέος, ἀπόλεμος πόλεμος, [B] ἄκοσμος κόσμος, ἄχαρις χάρις,
[F] ἄπλουτος πλοῦτος, [B] id est virgo non virgo, sponsa non sponsa, nuptiae non
nuptiae, non ciuitas ciuitas, malus Paris Paris, infelix felicitas, non dona dona, non
metuendus metus, non bellum bellum, ornatus inornatus, ingrata gratia
, [F] inopes opes.
[A] Haec ἐναντίωσις nonnunquam accidit et in dictione composita vt μωρόσο-
φος, [B] id est stulte sapiens, et γλυκόπικρος, id est dulciter amarus. Sic etiam
Plutarcho teste suum affectum vocant amantes ex voluptate et dolore mixtum,
ita vt libenter contabescant. [A] Huc pertinet et illa ἐναντίωσις αἰνιγματώδης,
[B] id est contrarietas aenigmatica, [A] vt φέρων οὐ φέρω, ἔχων οὐκ ἔχω et ἀνὴρ
καὶ οὐκ ἀνὴρ, ὄρνιθα καὶ οὐκ ὄρνιθα, ἰδών τε καὶ οὐκ ἰδών, ἐπὶ ξύλου καὶ οὐ ξύλου,
καθημένην καὶ οὐ καθημένην, λίθῳ καὶ οὐ λίθῳ, βάλλει τε καὶ οὐ βάλλει, [B] id est
portans non porto, habens non habeo, vir et non vir, auem et non auem, vidensque et non
videns, in ligno et non ligno, sedentem et non sedentem, lapide et non lapide, iaculatur et
non iaculatur. [A] Quod aenigma refertur et apud Athenaeum [C] ex Clearcho
[A] et apud Tryphonem, cuius meminit Plato quoque. [C] Huius formae sunt
et illa: ἄγλωσσος λάλος, id est elinguis loquax, τρωτὸς ἄτρωτος, id est vulnerabilis
inuulnerabilis, δασὺς λεῖος, id est hirsutus leuis, ἄγονος | γόνος, id est foetus non
foetus. Cuiusmodi permulta proponit ac soluit Athenaeus libro decimo. [A]
Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obscuritatem, quanquam alias
improbatam, imo veluti familiarem libenter amplectitur. Quod genus fuerit, si
quis parum sane locutum iubeat Anticyram nauigare aut porcum caedere aut squillam
e sepulchris vellere
, quorum primum est apud Horatium, alterum apud
Plautum, tertium apud Theocritum. Proinde et oracula pleraque in ius
prouerbiorum abierunt et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam
videntur pertinere. Praecipue peculiaris est adagiorum generi hyperbole vt
coelum territat armis et saxa clamore rumpit et risu diffluo, maxime si qua
metaphorae species admisceatur. Effertur variis modis vel per denominatio-
nem vel per comparationem vel per similitudinem vel per epitheton. Exempla
sunt: alter Aristarchus et noster hic phalaris et Stentore clamosior, velut leaena in 74
machaera, Stentorea vox Nestorea facundia. Neque vero pigebit ceu fontes
aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit.

AB IPSA RE

595
  c595-665
  c595-599


600




Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum scelus appella-
mus, dedecorosum dedecus, pestilentem pestem, lurconem barathrum, tenebrio-
nem tenebras, contaminatum labem, spurcum coenum, contemptum quisquilias,
impurum sterquilinium, portentosum portentum, molestum hulcus, carcere
dignum carcerem. Quorum vnumquodque fere potest et per comparationem
efferri vt χρυσοῦ χρυσοχέρα, id est auro magis aurea, et ipsa nequitia nequior,
caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior,
paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantior infantia.
Ad hanc
classem pertinent et illa: pater esuritionum et omnis eloquentiae fons et plus quam
infantissimus et plus quam perditus.

605A REBVS SIMILIBVS

c606-617



610




615


Huic proxima sunt, quae a rebus similibus trahuntur vt melle dulcior, pice
nigrior, niue candidior, oleo tranquillior, infima auricula mollior, auro purior, plumbo
stupidior, stipite tardior, litore surdior, iracundior Adria, aequore surdior, spongia
bibacior, harenis sitientior, pumice siccior, aere Dodonaeo loquacior, vitro fragilior, pila

volubilior, cothurno instabilior, clemate Aegyptia gracilior, alno procerior, cote durior,
sole clarius, sydere pulchrior, buxo pallidior, Sardois herbis amarior, alga vilior, Aetna

aestuantior, beta insulsior, trutina iustior, spina distortior, ampulla vanior, pluma 76
leuior, vento instabilior, morte odiosior, barathro capacior, labyrintho inuolutior,
corchoro vilior, subere leuior, dolio pertuso incontinentior, laterna perlucentior, clepsydra

perstillantior, fonte purior, Euripo mobilior, oculis charior, luce dulcior, vita antiquior,
rubo arefacto praefractior, crambe recocta molestior, clauo purior, Floralibus licentio-
sior.

AB ANIMANTIBVS

c618-634
620




625




630

LB 13


[B] Item ab animantibus [A] vt muliere loquacior, passere salacior, hirco libidino-
sior, ceruo viuacior, cornice annosior, graculo magis obstreperus, luscinia vocalior, dipsade
nocentior, vipera virulentior, vulpe fraudulentior, echino asperior, porcello Acarnanio
lenior, anguilla magis lubricus, lepore timidior, limace tardior, pisce satiior, pisce magis
mutus, delphino lasciuior, Phoenice rarior, scropha foecundior alba, nigro cygno rarior
,
hydra magis versipellis, albo coruo rarior, vulture edacior, scorpiis improbior, testudine 78
tardior, glire somniculosior, sue indoctior, asello stolidior, bydris immitior, dama
pauidior, hirudine bibacior, cane rixosior, vrso hispidior, tippula leuior. Cuiusmodi
quaedam congerit et Lucianus: Ὀργιλώτεροι μὲν τῶν κυνιδίων ὄντες, δειλότεροι
δὲ τῶν λαγωῶν, κολακευτικώτεροι τῶν πιθήκων, ἀσελγέστεροι δὲ τῶν ὄνων,
ἁρπακτικώτεροι δὲ τῶν γαλῶν, φιλονεικότεροι δὲ τῶν ἀλεκτρυόνων, id est Cum
sint iracundiores catellis, timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asinis,
rapaciores felibus, contentiosiores gallis gallinaceis. Item Plutarchus Aduersus vsu-
ram, | Ἀπιθανώτερος ὢν κολοιοῦ, ἀφωνότερος πέρδικος καὶ κυνὸς ἀγεννέστερος,
id est Cum minus fidei tibi habeatur quam graculo, magis mutus sis quam perdix,
abiectior seruiliorque cane.

635A PERSONIS DEORVM

c635-649


[B] Ducuntur a personis deorum: [A] Diana intactior, ipsis Charitibus humanior,
Priapo salacior, Venere formosior, Mercurio facundior, Momo mordacior, Vertumno
inconstantior, Proteo mutabilior, Empusa magis varius.

A PERSONIS FABVLOSIS

640




645
[B] A personis fabulosis: [A] Tantalo sitientior, Atreo crudelior, Cyclope imma-
nior, Oreste insanior, Vlysse dolosior, Nestore facundior, Glauco stupidior, Iro
pauperior, Penelope castior, Nireo formosior, Tithono viuacior, Erisichthone esurien-
tior, Niobe foecundior, Stentore clamosior, Tiresia caecior, Busiride illaudatior, Sphinge

inuolutior, Labyrintho intricatior, Daedalo ingeniosior, Icaro audacior, Gigantibus 80
elatior, Gryllo stultior, Lynceo perspicacior, Excetra pertinacior.

A PERSONIS COMOEDIARVM




[B] A personis comoediarum: [A] Thrasone Terentiano gloriosior, Demea iurgio-
sior
, [C] Mitione facilior, [A] Gnathone adulantior, Phormione confidentior, Dauo
versutior, Thaide blandior
, [C] Euclione parcior.

650 [A]A PERSONIS HISTORIARVM






655



[B] A personis historiarum: [A] Zoilo inuidentior, Catone seuerior, Timone
inhumanior, Phalaride crudelior, Timotheo felicior, Sardanapalo nequior, Numa
religiosior, Phocione iustior, Aristide incorruptior, Croeso ditior, Crasso numatior,
Codro pauperior, Aesopo luxuriosior, Herostrato ambitiosior, Fabio cunctantior
,
Socrate patientior, Milone robustior, Chrysippo acutior, Trachalo vocalior, Curione
obliuiosior, nostri temporis Aristarchus, Christianorum Epicurus, item praeposterus 82
Cato.

A GENTIBVS

  c658-662
660


[B] A gentibus: [A] Poeno perfidior, Scytha asperior, Scythotauris inhospitalior,
Cretensi mendacior, Parthis vanior, Thracibus bibacior, Thessalo perfidior, Care vilior,
Sybarita fastuosior, Milesiis effoeminatior, Arabis ditior, Pygmaeo breuior, Arcade
stolidior.

AB OFFICIIS


665
[B] Ab officiis: [A] lenone magis periurus, cinaedo mollior, milite gloriosior,
Areopagita tristior, tyranno violentior, carnifice immanior.

XIV. DE PRAEMOLLIENDA PAROEMIA




670




675




680



Iam illud tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen postea quam
docendi munus suscepimus, non grauabimur propter imperitiores admonere
videlicet vt in vsurpandis adagiis meminerimus, quod in verbis nouatis aut
durius translatis fieri Fabius iubet (id quod ait a Graecis elegantissime
praeceptum esse) videlicet προεπιπλήττειν τῇ ὑπερβολῇ, ita nos oportebit
προεπιπλήττειν τῇ παροιμίᾳ, hoc est praecastigare et velut occurrere paroemiae,
siquando vel obscurior vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus,
sicuti paulo superius ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras et
nouationes vocum licentiosas et hyperbolas parum pudentes et allegorias ad
aenigma vsque obscuras. Graeci προεπιπλήττουσιν his ferme modis: κατὰ τὴν
παροιμίαν, ὥς φασι, φασί, τὸ λεγόμενον, τὸ τοῦ λόγου, ὡς παλαιός φησι λόγος,
ὥσπερ λέγουσιν, ὡς λέγεται, ὡς λέγομεν παροιμιαζόμενοι, ὡς λέγουσιν οι παίζον-
τες, καλῶς εἴρηται, [B] id est iuxta prouerbium, vt aiunt, aiunt, quod dicitur, quod
dici solet, vt antiquum ait dictum, vt dicunt, vt dicitur, vt dicimus prouerbio, vt dicunt
iocantes, recte dictum est. [A] Iisdem ferme rationibus vtuntur Latini: Aiunt, vt
aiunt, vt est in veteri prouerbio, iuxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici
consueuit, vt vetus verbum vsurpem, vt adagio dictum est, vere hoc dicunt.

[A]AMICORVM COMMVNIA OMNIA 184

685

LB 14


690




695




700




705




710




715




720




725




730




735




740

Τὰ τῶν φίλων κοινά, id est Amicorum communia sunt omnia. Quoniam non aliud
hoc prouerbio neque salubrius neque celebratius, libuit hinc adagiorum
recensionem velut omine felici auspicari. Quod qui|dem si tam esset fixum in
hominum animis, quam nulli non est in ore, profecto maxima malorum parte
vita nostra leuaretur. Ex hoc prouerbio Socrates colligebat omnia bonorum
esse virorum non secus quam deorum. 'Deorum', inquit, 'sunt omnia. Boni
viri deorum sunt amici, et amicorum inter se communia sunt omnia. Bono-
rum igitur virorum sunt omnia'. Refertur apud Euripidem in Oreste:
 Κοινὰ γὰρ τὰ τῶν φίλων,  id est
 Inter enim amicos cuncta sunt communia.
Idem in Phoenissis:
 Κοινὰ γὰρ φίλων ἄχη,  id est
 Communis omnis est amicorum dolor.

Idem in Andromacha:
 Φίλων γὰρ οὐδὲν ἴδιον οἵτινες φίλοι
 Ὀρθῶς πεφύκασ᾽, ἀλλὰ κοινὰ χρήματα,  id est
 Nam vere amicis proprium prorsus nihil,
 Sed inter ipsos cuncta sunt communia.

Terentius in Adelphis:
 Nam vetus quidem hoc verbum,
 Amicorum inter se communia esse omnia.
Testantur et apud Menandrum fuisse in eadem fabula. M. Tullius libro
Officiorum primo Vt in Graecorum, inquit, prouerbio est, amicorum esse omnia
communia.
Citatur et ab Aristotele libro Moralium octauo et a Platone De
legibus quinto. Quo loco conatur demonstrare felicissimum reipublicae sta-
tum rerum omnium communitate constare: Πρώτη μὲν τοίνυν πόλις τέ ἐστι καὶ
πολιτεία καὶ νόμοι ἄριστοι, ὅπου τὸ πάλαι λεγόμενον ἂν γίγνηται κατὰ πᾶσαν τὴν

πόλιν ὅτι μάλιστα· λέγεται δὲ ὡς ὄντως ἐστὶ κοινὰ τᾶ φίλων, id est Prima quidem
igitur ciuitas est et reipubicae status ac leges optimae, vbi quod iam olim dicitur, per
omnem ciuitatem, quam maxime fieri potest, obseruabitur. Dictum est autem vere res

amicorum communeis esse. [B] Idem ait felicem ac beatam fore ciuitatem, in qua
non audirentur haec verba: 'meum' et 'non meum'. Sed dictu mirum quam
non placeat, imo quam lapidetur a Christianis Platonis illa communitas, cum
nihil vnquam ab ethnico philosopho dictum sit magis ex Christi sententia. [F]
Aristoteles libro Politicorum ii. temperat Platonis sententiam volens posses-
sionem ac proprietatem esse penes certos, caeterum ob vsum, virtutem et
societatem ciuilem omnia communia iuxta prouerbium. [A] Martialis libro ii.
iocatur in quendam Candidum, cui semper in ore fuerit hoc adagium, cum 85
alioqui nihil impartiret amicis:
 Candide, κοινὰ φίλων sunt haec tua, Candide, πάντα,
 Quae tu magniloquus nocte dieque sonas?
Atque ita concludit epigramma:
 Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων
Eleganter Theophrastus apud Plutarchum in commentariolo, cui titulus Περὶ 86
φιλαδελφίας Εἰ κοινὰ τὰ φίλων ἐστί, μάλιστα δεῖ κοινοὺς τῶν φίλων εἶναι τοὺς
φίλους, id est Si res amicorum communes, maxime conuenit, vt amicorum item amici
sint communes.
M. Tullius libro De legibus primo videtur hoc adagium
Pythagorae tribuere, cum ait: Vnde enim illa Pythagorica vox, τὰ φίλων κοινὰ καὶ
φιλίαν ἰσότητα, [B] id est res amicorum communes et amicitiam aequalitatem. [A]
Praeterea Timaeus apud Diogenem Laertium tradit hoc dictum primum a
Pythagora profectum fuisse. [B] A. Gellius Noctium Atticarum libro primo,
capite nono testatur Pythagoram non solum huius sententiae parentem fuisse,
verumetiam huiusmodi quandam vitae ac facultatum communionem in-
duxisse, qualem Christus inter omneis Christianos esse vult. Nam quicunque
ab illo in cohortem illam disciplinarum recepti fuissent, quod quisque pecuniae
familiaeque habebant, in medium dabant; quod re atque verbo Romano appellatur
κοινόβιον, id est coenobium, nimirum a vitae fortunarumque societate.

[A]AMICITIA AEQVALITAS. AMICVS ALTER IPSE2



LB 15
746



750




755




760




765

Haec quoque ad Pythagoram autorem referunt, quod eandem complectuntur
sententiam: Τὴν φιλίαν ἰσότητα εἶναι καὶ μίαν ψυχήν, τὸν φίλον  ἕτερον αὐτόν, id
est Amicitiam aequalitatem esse et eandem animam et amicum | alterum ipsum.
Neque enim quicquam non commune, vbi fortunarum aequalitas; neque
dissensio, vbi idem animus; neque diuortium, vbi coagmentatio duorum in
vnum. [E] Aristoteles Magnorum Moralium lib. ii.: Ὅταν βουλόμεθα σφόδρα
φίλον εἰπεῖν, μία φαμὲν ψυχὴ ἡ ἐμὴ καὶ ἡ τούτου, id est Quoties volumus vehementer
amicum dicere, vna inquimus anima mea et huius. Idem eodem libro: Ἔστι γὰρ, ὥς
φαμεν, ὁ φίλος ἕτερος ἐγώ, id est Est enim, vt dicere solemus, amicus alter ego. [A]
Plato libro De legibus sexto citat tanquam vetus dictum et ceu prouerbio
iactatum: Παλαιὸς· γὰρ ὁ λόγος ἀληθὴς ὤν, ὡς ἰσότης φιλότητα ἀπεργάζεται,
μάλα μὲν ὀρθῶς εἴρηται καὶ ἐμμελῶς, id est Nam vetus illud verbum et vere et
eleganter dictum est aequalitatem amicitiae autorem esse. Neque tamen id sentit
Plato, iuuenibus ac senibus, doctis atque indoctis, stultis ac sapientibus,
robustis ac debilibus, omnia aequalia exhibenda esse, sed cuique pro sua
dignitate distribui oportere. Alioqui, quemadmodum ait inibi Plato, Τοῖς
ἀνίσοις τὰ ἴσα ἄνισα γίγνοιντ᾽ ἄν, id est Inaequalibus aequalia erunt inaequalia, et vt
summum ius in summam iniuriam vertitur, ita summa aequalitas summa fit
inaequalitas. Quemadmodum festiuiter dixit Plinius: Aequalitate in ferendis
sententiis nihil inueniri posse inaequalius.
Quanquam hoc quoque quidam ex
Homero sumptum existimant, apud quem est illud aliquoties, Ἷσον ἐμῇ
κεφαλῇ, id est Aeque atque meum ipsius caput. Nec ab hoc dissidet Hebraeorum
lex
iubens, vt proximum perinde vt nosmetipsos diligamus. [B] Atque haec
omnia Aristoteles libro Moralium ix. prouerbii titulo citat.

[A]PYTHAGORAE SYMBOLA



770




775

Sed quandoquidem in Pythagorae mentionem incidimus, non grauabor et 87
reliqua illius symbola priscis illis oraculorum instar celebrata adscribere, quae 88
quidem in praesentia licuit apud Graecos inuenire scriptores. Nam ea tametsi
prima, quod aiunt, fronte superstitiosa quaepiam ac deridicula videantur,
tamen si quis allegoriam eruat, videbit nihil aliud esse quam quaedam recte
viuendi praecepta. Nihil enim opus est Tyrrhenorum imitari superstitionem,
qui haec etiam citra vllam allegoriam obseruant, vt testatur in Symposiacis
Plutarchus. [F] Idem in vita Numae tradit quaedam huius generis symbola
Numae conuenisse cum Pythagoricis.

[A]I. NE GVSTARIS QVIBVS NIGRA EST CAVDA



780




785




Μὴ γεύεσθαι τῶν μελανούρων, id est Ne gustes ex iis, quibus est nigra cauda.
Interpretatur Plutarchus in commentariis De liberis instituendis, ne commer-
cium habeas cum improbis et iis, qui sunt nigris ac infamibus moribus.
Tryphon grammaticus inter aenigmatis exempla hoc quoque commemorans
interpretatur hoc modo: Ψευδῆ λόγον μὴ προίεσθαι. Τὸ γὰρ ψεῦδος ἐν τοῖς
ἐσχάτοις μέρεσι μελαίνεται καὶ ἀμαυροῦται, id est Ne mendacem sermomem
protuleris. Mendacium enim in extremis partibus nigrescit et obscuratur.
Quidam ad
sepiam piscem referunt, qui atramento, quod in cauda gestat, semet occulit.
[G] Quanquam Plinius libro xxxii., capite vltimo melanurum inter pisces
recenset, quum de sepiis multa prioribus libris disseruerit, vt videatur non
idem esse piscis melanurus et sepia. Theodorus Gaza melanurum 'oculatam'
vertit, quem piscem nominat tantum loco quem modo indicauimus.

[A]II. STATERAM NE TRANSGREDIARIS

791



795
Μὴ ζυγὸν ὑπερβαίνειν, id est Stateram ne transilias, hoc est ne quid facias praeter
ius et aequum. Nam stateram olim aequitatis symbolum habuisse vulgo vel
Doricum illud prouerbium indicat: Σταχάνης δικαιότερος, id est Trutina iustior.
[C] Ad eum modum interpretatur Demetrius Byzantius [E] apud Athenaeum
[C] libro Dipnosophistarum decimo.

[A]90III. CHOENICI NE INSIDEAS

LB 16


800


  c803-806

805




810




815


  c818-822

820




825




830

  c832-856


835




840
  c841-844



845



  c849-856
850

LB 17


855




860


Χοίνικι μὴ ἐπικάθισαι, id est Choenici ne insideas. Inter|pretatur diuus Hierony-
mus de victu, ne fueris solicitus in diem crastinum. Est enim choenix
demensum et cibus diurnus, vt apud Homerum Odysseas τ:
 Οὐ γὰρ ἀεργἀνέξομαι, ὅς κεν ἐμῆς γε / χοίνικος ἅπτηται,  id est
 Nanque operae immunem haud patiar, quicunque meam vnquam
 Choenica contigerit.

Eodem pacto Laertius et Suidas exponunt. [C] Porro seruis olim cibus
diurnus choenice distribuebatur, vt illi vicissim operis pensum persoluerent;
quam ob causam Apollo Pythius Corinthios χοινικομέτρας appellauit,
quod seruos possiderent quadragies sexies mille. Autor Athenaeus libro sexto. [A]
Plutarchus autem longe diuersius, puta: non indulgendum ocio, sed industria
prospiciendum victum, ne desit in posterum. Idem in Symposiacis huius
symboli meminit his quidem verbis: Μετὰ τῆς Πυθαγορικῆς χοίνικος, ἐφ᾽ ἧς
ἀπηγόρευε καθῆσθαι, διδάσκων ἡμᾶς ἀεί τι τοῦ παρόντος ἐς τὸ μέλλον ἀπολιπεῖν
καὶ τῆς αὔριον ἐν τῇ σήμερον μνημονεύειν, hoc est Vna cum Pythagorica choenice, in
qua vetuit desidere, docens nos, vt ex eo quod praesens est, semper aliquid in futurum
relinquamus et crastini diei in hodierno meminerimus.
Existimat autem idem maiores
significare voluisse, quibus religiosum habitum est mensas inanes tollere. [C]
Demetrius Byzantius apud Athenaeum interpretatur non oportere spectare
tantum quae praesentis diei sunt, quin crastinum semper esse expectandum,
propemodum cum Plutarcho consentiens.
    [A] Ego certe (quandoquidem in huiusmodi symbolis diuinare non solum
licet, verumetiam necesse est) opinor Pythagoricum hoc aenigma sumptum ex
Homeri loco, quem modo citauimus, significarique non oportere per inertiam
ocium et cibum alienum sectari, sed sua quenque industria sibi parare
facultates, quibus mundiciem vitae sustineat. Parasiticum enim ac foedum,
aliena viuere quadra nec vllam artem callere, qua possis οἰκόσιτος viuere. Notat
id Homerus etiam in Iro, cum ait Odysseae σ:
 Μετὰ δ᾽ ἔπρεπε γαστέρι μάργῃ
 Ἀζηχὲς φαγέμεν καὶ πιέμεν οὐδέ οἱ ἦν ἲς
 Οὐδὲ βίη,  id est
 Sed ventre insignis inerti,
 Assidue bibere at que edere; ast industria nulla
 Nullaque vis aderat.
Nec abhorret hinc illud Pauli apostoli, ne ipsum quidem incelebre vulgo: Qui
non laborat, nec manducet. [C] Cum nobis adornaretur sexta, ni fallor, Chiliadum
aeditio, nempe anno ab orbe redempto millesimo quingentesimo decimosep- 92
timo, commodum in lucem exiit opus Antiquarum lectionum Ludouici Caelii
Rhodigini, de quo quid in totum sentiam, non habeo necesse nunc ferre
sententiam. Tametsi ipse operis gustus (nam delibaui duntaxat) protinus arguit
hominem inexplebili legendi auiditate per omne genus autorum circumuoli-
tantem et ex retextis aliorum sertis nouas subinde corollas concinnare gaudentem.
Quod autem Georgii Vallae, Volaterrani meique nusquam, quod quidem
compererim, admiscuerit mentionem, quorum tamen commentariis nonnihil
adiutum fuisse probabile est, scio iudicio factum, non liuore, [D] etiamsi hoc
ipsum tractans symbolum negat se quicquam adferre velle in medium, quod
in aliorum commentariis rebulliat (sic enim ille loquitur), cum non pauca
adducat quae in meis Chiliadibus reperio. [C] Nec enim arbitror ad me
pertinere, quod ille gignit etiam prouerbia, sed cuiusmodi chiliadas sexcentas
explere possis, si fors ea res cordi sit. Vbi plusculum ocii continget, non
grauabimur attentius etiam obseruare, si quid illic sit, quod ad nostrum hoc
institutum pertineat, haudquaquam hominem sua laude fraudaturi, si quid
contulerit. Caeterum quod ad huius aenigmatis explanationem attinet, non me
fugit quid de choenice deque stragulis conuolutis diuinarit ille, cuius equidem
commentum in praesentia nec probo nec refello. Mihi certe non libeat ad
istum diuinare modum, si quid alioquin a probis autoribus | suppeditetur.
Quae praesidia simul atque nos defecerint, tum fortasse diuinabimus et ipsi,
sed ita, vt in huiusmodi rebus non multum operae seriae ponamus. Quorsum
enim attinet anxie disquirere, quid senserit is, qui data opera curauit ne possit
intelligi? [F] Quum haec scriberem, ex eruditorum literis cognoui Rhodigi-
num obisse supremum vitae diem, non sine graui dolore studiosorum et 94
iactura studiorum. Narrant enim qui illum domestice norunt, fuisse virum
integritatis Christianae, nullo studiorum labore fatigabilem, quum ad extre-
mam senectutem peruenerit. Itaque tot virtutibus facile condono, si minus
candide de nobis sensit. Plus enim apud me valet publica studiorum vtilitas
quam mei nominis ratio.

[A]IV. NE CVIVIS DEXTRAM INIECERIS


865




Μὴ παντὶ ἐμβάλλειν δεξιάν, id est Ne cuiuis porrigas dextram, hoc est ne temere
quemlibet in familiaritatem admittas, sed deligas quem diligas. Idem citatur
[B] atque exponitur [A] a Plutarcho ἐν τῷ Περὶ τῆς πολυφιλίας. Conuenit cum
illo Solonis apophthegmate, quod ex Apollodoro refert Diogenes Laertius,
Φίλους μὴ ταχὺ κτῶ· οὓς δ᾽ ἂν κτήσῃ μὴ ἀποδοκίμαζε, id est Amicos ne cito pares;
quos autem paraueris, ne reiice.

870 [A]V. ARCTVM ANVLVM NE GESTATO

Μὴ φορεῖν στενὸν δακτύλιον, id est Arctum anulum ne gestato, hoc est interprete
diuo Hieronymo ne vixeris anxie et ne temet in seruitutem coniicias aut in
eiusmodi vitae institutum, vnde te non queas extricare. Siquidem quisquis
anulum angustum gestat, is sibi quodammodo vincula iniicit.

875 [A]VI. IGNEM NE GLADIO FODITO





880




885




890




895

Πῦρ σιδήρῳ μὴ σκαλεύειν, id est Ignem gladio ne fodito, hoc est ira percitum ne
lacessas. Quin magis concedere conuenit et blandis verbis tumidum animum
placare. Ita diuus Hieronymus [C] et apud Athenaeum Demetrius Byzantius.
[A] Diogenes Laertius exponit potentium et ferocium iracundiam non esse
conuitiis exagitandam, propterea quod flamma quo magis exagitatur, hoc
magis atque magis inualescit. Neque dissentit ab hoc interpretamento Plutarchus.
Quanquam Plato libro De legibus sexto sic vsurpauit, vt de iis dici
solitum videatur, qui frustra moliuntur quod effici nullo pacto queat, osten-
dens id lusus genus quoddam fuisse, vt ignem gladio dissecarent. Ad eundem
ferme sensum retulit diuus Basilius in Epistola ad nepotes, vt idem sibi velint
ignem gladio dissecare et cribro haurire aquam. Huc nimirum allusit Lucianus
in secundo Verarum narrationum libro, cum ex insulis fortunatis dimitteretur,
fingens se a Rhadamantho admonitum, vt si quando rediret in hunc nostrum
orbem, tria quaedam obseruaret, Μὴ πῦρ μαχαίρᾳ σκαλεύειν, μήτε θερμούς
ἐσθίειν, μήτε παιδὶ ὑπὲρ τὰ ὀκτωκαίδεκα ἔτη πλησιάζειν, id est Ne gladio ignem
diuerberaret, ne lupinis vesceretur, ne se puero decimumoctauum annum egresso adiunge-
ret.
Si quidem horum meminisset, futurum vt aliquando ad eam insulam
reuerteretur. [H] Horatius hoc dicto videtur indicare crudelitatem cum insania
coniunctam. Amor enim per se furor est, qui si erumpat in pugnas ac caedes, 95
ignis gladio perfoditur. Libro Sermonum secundo, satyra iii.: His adde cruorem 96
/ atque ignem gladio scrutare.

[A]VII. COR NE EDITO

LB 18

900




905




910




915




920
Μὴ ἐσθίειν τὴν καρδίαν, id est Cor ne edito, hoc est ne | curis tuum ipsius
animum excrucies. [C] Ad hunc modum enarrat Demetrius Byzantius apud
Athenaeum. [A] Aut ne solicitudinibus vitam reddas breuiorem. Aristoteles
enim libro De partibus animalium tertio narrat cor esse fontem omnium
sensuum vitaeque ac sanguinis. Aristophanes in Nebulis:
 Ὅμως δὲ τὸν θυμὸν δακὼν ἔφην,  id est
 Animum tamen mordens meum, sic inquam.
Item Theognis:
 Καὶ δάκνομαι ψυχὴν καὶ δίχα θυμὸν ἔχω,  id est
 Et rodor mentem sumque animi ambiguus.
Videtur ex Homero sumptum, apud quem est Iliados ζ:
 Ἦ τοι ὁ κὰπ πεδίον τὸ ἀλήιον οἶος ἀλᾶτο
 Ὃν θυμὸν κατέδων πάτον ἀνθρώπων ἀλεείνων,  id est
 Solus at ille quidem vacuis errabat in agris
 Cor adedens curis hominum vestigia vitans.

Et Ω: Σὴν ἔδεαι κραδίην, [B] id est Tuum edis cor. [A] Idem Odysseae ι:
 Ἔνθα δύω νύκτας δύο τ᾽ ἤματα συνεχὲς αἰεὶ
 Κείμεθ᾽, ὁμοῦ καμάτῳ τε καὶ ἄλγεσι θυμὸν ἔδοντες,  id est
 Hic soles nocteisque duas consedimus vsque
 Rodentes animum curis simul atque labore.

Idem Iliados α:
 Σὺ δ᾽ ἔνδοθι θυμὸν ἀμύξεις,  id est
 Tu intus praecordia rodes.

[A]VIII. A FABIS ABSTINETO




925




930


  c933-946

935




940




945


LB 19

950




955




960




965




970
  c971-983


  a974-983
975




980



Κυάμων ἀπέχεσθαι, id est A fabis abstineto. Huius aenigmatis varia reperitur
interpretatio. Plutarchus in commentario De liberis educandis ad hunc enarrat
modum. Abstinendum a tractandis reipublicae muneribus, propterea quod
antiquitus in creandis magistratibus suffragia per fabas vice calculorum
ferebantur. Quanquam idem in Problematis diuersam adfert causam, nempe
quod omnia legumina ventum et humorem impurum adferant corporibus
atque hanc ob causam ad venerem incitent. In eadem sententia M. Tullius
item fuisse videtur, qui in libro De diuinatione primo scribit ad hunc modum: 97
Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, vt nihil sit quod errorem
animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne
faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam. Is cibus tranquillitatem mentis
quaerentibus constat esse contrarius. Aristoxenus tamen apud A. Gellium libro
quarto, capite vndecimo, refellit hanc opinionem affirmans Pythagoram nullo
legumine saepius vsum quam fabis, quod is cibus et aluum sensim subduceret et leuigaret.
Porro Gellius de cyamo non esitato causam erroris fuisse putat, quod in Empedoclis
carmine, qui disciplinas Pythagoricas sectatus est, versus hic inuenitur:
 Δειλοί, πως δειλοί, κυάμων ἀπὸ χεῖρας ἑλέσθαι,  id est
 Ah miseri, a cyamo, miseri, subducite dextras.
Opinati enim sunt plerique κύαμον legumentum vulgo dici. Sed qui diligentius scitiusque 98
carmina Empedoclis arbitrati sunt (vtar enim verbis Gellianis) κυάμους hoc in loco
testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους
appellatos, quia sint εἰς τὸ κυεῖν δεινοὶ καὶ αἴτιοι τοῦ κυεῖν (id est ad ferendum
vterum efficaces causaeque ferendi vteri) et geniturae humanae vim praebeant.
Idcirco Empedoclem versu isto non a fabulo edendo, sed a rei Venereae proluuio voluisse
homines deducere. De causis interdictae fabae haec ex Aristotele refert Laertius:
Φησὶ δὲ Ἀριστοτέλης ἐν τῷ Περὶ τῶν κυάμων παραγγέλλειν αὐτὸν ἀπέχεσθαι
τῶν | κυάμων ἤτοι ὅτι αἰδοίοις εἰσὶν ὅμοιοι ἢ ὅτι Ἅιδου πύλαις. Ἀγόνατον γὰρ
μόνον· ἢ ὅτι φθείρει ἢ ὅτι τῇ τοῦ ὅλου φύσει ὅμοιον ἢ ὅτι ὀλιγαρχικόν. Κληροῦνται
γοῦν αὐτοῖς, id est Ait autem Aristoteles in libro de fabis illum iussisse a fabis
abstineri, vel quod pudendis essent similes vel quod inferorum portis. Vnum enim hoc
legumen expers geniturae; vel quod corrumpat vel quod vniuersi naturae simile vel quod
ad oligarchiam pertineat. Nam fabis sortiuntur.
[C] Cum eo, quod postremo loco
attigit Aristoteles, conuenit quorundam sententia, qui putant Pythagoram hoc
aenigmate deterruisse a capessenda republica. Mihi magis etiam arridet, quod
addit is qui historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit, collegit, edere
fabas, qui lucro corrupti ferunt suffragia. [A] Plutarchus apud eundem
Gellium testatur Aristotelem scriptum reliquisse, quod Pythagoras μήτρας καὶ
καρδίας καὶ ἀκαλυφῆς καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπήχετο, id est vulua, corde et
marina vrtica atque id genus quibusdam aliis abstinuerit. Theon grammaticus apud
Plutarchum in Symposiacis narrat apud Aegyptios tantam esse fabarum
religionem, vt eas neque serant neque comedant, imo nec aspicere fas sit
Herodoto teste. [B] Quin et apud Romanos inter funesta habebantur fabae,
quippe quas nec tangere nec nominare Diali flamini liceret, quod ad mortuos pertinere
putarentur. Nam et lemuribus iaciebantur laruis et parentalibus adhibebantur sacrificiis
et in flore earum literae luctus apparere videntur, vt testatur Festus Pompeius.
Plinius existimat ob id a Pythagora damnatam fabam, quod hebetet sensus et
pariat insomnia, vel quod animae mortuorum sint in ea. Qua de causa et in
parentalibus assumitur. [F] Vnde et Plutarchus testatur legumina potissimum
valere ad euocandos manes. [B] Varro ob hoc flaminem ea non vesci tradit, quoniam
et in flore eius literae lugubres inueniuntur. [F] Caeterum quod Plutarchus in
Problematibus rerum priscarum inter caetera refert ob id damnatas fabas,
quod Lethes et Erebi sint cognomines, quid sibi velit, non satis intelligebam,
[G] nisi quod consultis Graecis codicibus comperi tandem vel librarii vel
interpretis errorem. Siquidem Graeca sic habent: Πότερον, ὡς οἱ Πυθαγορικοί,
τοὺς μὲν κυάμους ἀφωσιοῦντο διὰ τὰς λεγομένας αἰτίας, τὸν δὲ λάθυρον καὶ τὸν
ἐρέβινθον ὡς παρωνύμους τοῦ Ἐρέβους καὶ τῆς Λήθης; id est An quod Pythagorici
fabas quidem abominabantur ob causas quae feruntur, lathyrum autem et erebinthum,
quod nomen a Lethe et Erebo deductum habeant?
Hactenus Plutarchi verba
retulimus. Lathyrus autem et erebinthus ciceris genera sunt. Lethe Graecis
obliuionem sonat. Erebus a caligine nomen habet, inauspicatae voces sapien-
tiae studiosis. Hic lapsus in hoc profuit, vt Latini codicis mendum ostenderi- 99
mus, ne quis ad eundem impingat lapidem.

[A]100IX. CIBVM IN MATELLAM NE IMMITTAS

985




990


Σιτίον εἰς ἀμίδα μὴ ἐμβάλλειν, id est Cibum in matellam ne immittas. Interpreta-
tur Plutarchus, ne sermonem vrbanum immittas in animum hominis improbi.
Nam oratio cibus est animi; is corrumpitur et putrescit, si in animum
insincerum inciderit. Hoc est, quod apud Gellium admonet Epictetus, etiam
atque etiam videndum, in cuiusmodi animum mittamus sermonem. Etenim si
in vas insincerum immiserimus, in acetum aut lotium verti. Huc allusit
Horatius:
 Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.

[A]X. AD FINEM VBI PERVENERIS NE VELIS REVERTI


995




1000

Μὴ ἐπιστρέφεσθαι ἐπὶ τοὺς ὅρους ἐλθόντας, id est Ne reflectas vbi ad terminos
perueneris, hoc est interprete Plutarcho cum aderit fatalis dies viderisque vitae
finem adesse, aequo animo feras neque turpi vitae cupiditate exanimeris.
[F]
In vita Numae paulo secus refert: Βαδίζοντας εἰς ἀποδημίας μὴ μεταστρέφεσθαι,
hoc est Qui peregrinationem ingressi sunt, ne reuertantur. [A] Hieronymus aliter:
Post mortem hanc ne desideres vitam. Quemadmodum vulgo quosdam dicentes
audimus Vergilianum illud:
 mihi praeteritos referat si Iuppiter annos! |

LB 20 [F]XI. SVPERIS IMPARI NVMERO, INFERIS PARI SACRIFICANDVM



5
  c5-12



10




15




20

Τοῖς μὲν οὐρανίοις περισσὰ θύειν, ἄρτια δὲ τοῖς χθονίοις, id est Superis quidem
imparibus sacrificandum, inferis vero paribus.
Sed refert tantum vt aenigma
Pythagoricum, non interpretatur. Caeterum in Problematibus Romanarum
antiquitatum docet apud veteres primum mensem diis coelestibus habitum
sacrum, secundum vero diis inferis, in quo et lustrationibus quibusdam vti
mos erat et mortuis parentabant. Quinetiam totius mensis tres dies principes
et autores esse voluerunt, Calendarum, Nonarum et Iduum, quos festos ac
sacros habebant veluti diis superis dicatos; qui hos sequerentur, hoc est
postridie Calendas, Nonas et Idus, diis manibus attribuebant ac proinde
nefastos ac religiosos iudicabant. Sic et apud Graecos tertius crater sospitatori
Ioui, secundus semideis ac daemonibus tribuebatur. Principium autem omnis
numeri est ἑνάς, cui aduersatur δυάς, inter pares numeros primus nec finem
habens nec perfectus, cum ternio sit absolutus. Ac de numerorum quidem
mysteriis multa reperias apud Platonem et Pythagoricos, nonnulla etiam apud
priscos theologos. Quod ad explicandum huius symboli sensum attinet,
arbitror illud significatum deum, quoniam mens est simplicissima et in seipso
perfecta, dotibus animi potissimum delectari. Nam quae corporis sunt,
composita sunt ac propagatione in immensum multiplicantur, cum animus sit 101
simplex, immortalis et seipso contentus.

[A]102XII. PER PVBLICAM VIAM NE AMBVLES



25




Λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Per publicam viam ne ambules. Diuus Hieronymus
exponit: Ne vulgi sequaris errores. Nunquam enim tam bene cum rebus humanis
actum est, vt optima plurimis placuerint. Vnde quidam hoc sic efferunt: Viam
regiam declinato, per semitas ingreditor.
Quod quidem praeceptum non abhorret
ab Euangelica doctrina, quae monet, vt declinata via spaciosa per quam
ambulant plerique, per angustam ingrediamur viam a paucis quidem tritam,
sed ducentem ad immortalitatem.

30 [A]XIII. TOLLENTI ONVS AVXILIARE, DEPONENTI NEQVAQVAM



LB 21

35

Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συνεπιτιθέναι. Diuus Hieronymus hoc ita refert:
Oneratis superimponendum onus, deponentibus non connitendum, putatque hunc esse
sensum: Ad virtutem incedentibus augenda praecepta, | tradentes se ocio relinquendos.
Vnde proferendum hoc pacto: Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συναποτιθέναι, id est
Tollenti onus auxiliandum, haud adiuuandus tamen qui deponat. Hoc admonendum
putaui, quod in quibusdam impressis codicibus deprauatum est hoc symbolum.

[A]XIV. OLLAE VESTIGIVM IN CINERE TVRBATO



40

Χύτρας ἴχνος συγχεῖν ἐν τῇ τέφρᾳ, id est Ollae vestigium in cinere turbato.
Plutarchus in Symposiacis interpretatur nullum euidens iracundiae vestigium
oportere relinqui, sed simulatque deferbuerit atque resederit animi tumor,
omnem praeteritorum malorum memoriam penitus tollendam esse.

[A]XV. VNGVIVM CRINIVMQVE PRAESEGMINA NE COMMINGITO



45


Ἀπονυχίσμασι καὶ κουραῖς μὴ ἐπουρεῖν μηδὲ ἐφίστασθαι, id est Vnguium
criniumque praesegmina ne commingito neque insistito.
Huius nullum adhuc interpre-
tamentum reperi. Verum coniicio sensum hunc esse, si quos habeamus affines
aut cognatos humiles et inutiles, eos tamen non esse vsquequaque spernendos
et contumeliis insectandos.

[A]XVI. EXTRA PVBLICAM VIAM NE DEFLECTAS


50




55

Ἐκτὸς λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Extra viam publicam ne ingrediaris. Hoc
quoque refertur inter Pythagorica symbola a Diogene Laertio, tametsi supe-
riori diuersum. Neque est quod hanc miremur pugnantiam, quandoquidem
(vt recte praeceptum est) loquendum vt plures, sapiendum vt pauci. Ita sunt
quaedam, in quibus cum vulgo conuenire dexteritatis est; sunt rursum, in
quibus a vulgo quam maxime dissidere virum bonum oportet. [F] Recte 104
Flaccus:
 Interdum et vulgus rectum videt, est vbi peccet.

[A]XVII. QVAE VNCIS SVNT VNGVIBVS, NE NVTRIAS



60



Γαμψώνυχα μὴ τρέφειν, id est Quae sunt vnguibus vncis, ne nutrias. Rapacitatem
fugito, interprete Tryphone. Equidem arbitror conuenire cum illo Aeschyli
dicto, quod suo reddemus loco, catulum leonis non esse alendum in republica,
hoc est non admittendos δημοβόρους, vt ait Homerus, βασιλέας, [B] id est reges
populi deuoratores [C] aut factiosos et praepotentes, qui opes ciuium ad paucos
contrahunt, id quod nunc solenne est.

[A]XVIII. ADVERSVS SOLEM NE LOQVITOR

65



Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ λαλεῖν, id est Aduersus solem ne loquitor, hoc est
manifestis ne repugnes. Nam quod maxime constat maximeque in confesso
est, id sole clarius dicimus. Ergo contra solem loquitur, qui dicit:
 Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

[A]XIX. GLADIVM ACVTVM AVERTAS

70


Ὀξεῖαν μάχαιραν ἀποστρέφειν, id est Ensem acutum auertas. Opinor innui
a periculosis negociis abstinendum. Nam fertur et aliud prouerbium: Μὴ παιδὶ
μάχαιραν, Ne puero gladium, subaudiendum 'committas'.

[A]XX. ADVERSVS SOLEM NE MEIITO


75




80




85




LB 22
91



95




Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ ὀμιχεῖν, id est Aduersus solem ne meiito. Opinor
commendari verecundiam. Tametsi Plinius superstitiosam huius rei causam
reddit lib. xxviii., cap. vi., verba ipsius subscribam: Auguria valetudinis ex vrina
traduntur. Si mane candida, dein rufa sit, illo modo concoquere, hoc concoxisse
significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis et crassae, in qua quod
subsidit, si album est, significat circa articulos aut viscera dolorem imminere, eadem
viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. Mala et in qua veluti furfures
atque nubeculae apparent. Diluta quoque alba vitiosa est. Mortifera vero crassa graui
odore et in pueris tenuis ac diluta. Magi vetant eius rei causa contra solem lunamque
nudari aut vmbram cuiusquam ab ipsa aspergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet,
ne deum nudatio aliquem offendat. Locus hic quem Plinius citat et ex quo
symbolum Pythagorae sumptum apparet, est in opere, cui titulus Ἔργα καὶ
ἡμέραι:
 Μηδ᾽ ἄντ᾽ ἠελίοιο τετραμμένος ὀρθὸς ὀμιχεῖν, 105
 Αὐτὰρ ἐπεί κε δύῃ μεμνημένος ἔς τ᾽ ἀνιόντα.
 Μήτ᾽ ἐν ὁδῷ μήτ᾽ ἐκτὸς ὁδοῦ προβάδην οὐρησῃς |
 Μηδ᾽ ἀπογυμνωθείς, μακάρων τοι νύκτες ἔασσιν.
 Ἑζόμενος δ᾽ ὅ γε θεῖος ἀνήρ, πεπνυμένα εἰδώς, 106
 Ἢ ὅ γε πρὸς τοῖχον πελάσας ἐυερκέος αὐλῆς,  id est
 Aduersus solem rectus ne meiito, verum vt
 Occiderit, donec redeat, facere ista memento.
 Sed neque progrediens locium desperseris vnquam,
 Inue viis extraue vias, neque membra renudes
 Micturus, siquidem diuis nox sacra beatis.
 At qui vir fuerit prudensque piusque, recumbens
 Siue domus muris admotus corpore, meiet.

100 [A]XXI. HIRVNDINES SVB EODEM TECTO NE HABEAS




  c104-128
105




110




115




120




125


LB 23

130


Ὁμωροφίους χελιδόνας μὴ ἔχειν, hoc est Hirundines ne habeas sub eodem tecto.
Diuus Hieronymus Aristotelis autoritatem secutus interpretatur abstinendum
a commercio garrulorum et susurronum. Verum hoc interpretamentum
refellitur apud Plutarchum Symposiacôn decade octaua. Nam haud aequum
videri, vt auem domesticam et humani conuictus citra noxam amantem
perinde vt sanguinariam et rapacem propellamus. Quod enim de garrulitate
causantur, id esse friuolum, cum gallos, graculos, perdices, picas cumque his
alias complureis multo magis obstreperas non arceamus a domestico contu-
bernio, imo nihil pene minus in hirundinem conuenire quam garrulitatem. Ne
id quidem accipiendum videtur, quod quidam Pythagoricum symbolum ad
tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum
adferat. Nam hac ratione philomenam item eiici oportere, vt quae ad eandem
pertineat tragoediam. Itaque vero propius videtur ob id improbatam hirundi-
nem, quod eidem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aues aduncis
vnguibus. Siquidem carnibus victitat et cicadas, animal maxime vocale ac
Musis sacrum, venatur, praeterea humi volans minutis animantibus insidiatur,
deinde sola auium in tectis versatur nullam adferens vtilitatem. Nam ciconia
cum ne tecto quidem vtatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem contu-
bernii gratiam refert bufones, serpentes, hostes hominum, e medio tollens.
Contra hirundo, postea quam sub nostro tecto suos educauit pullos, abit nulla
relata gratia communicati hospitii. Denique (quod est omnium grauissimum)
duo duntaxat animalia domestica sunt, quae nunquam humano conuictu
mansuescunt neque tactum admittunt neque consuetudinem neque vllius rei
aut disciplinae communionem. Musca semper pauitat ne quid mali patiatur, et
ob hanc causam indocilis ac semifera. Hirundo item natura videtur hominem
exosum habere, proinde nec cicuratur, vtpote diffidens semper semperque
suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras conuictorem ingra-
tum pa|rumque firmum hirundinis symbolo monuit ablegandum. Huiusmodi
ferme Plutarchus eo quem ostendi loco. Quibus illud vnum videtur adden-
dum Ciceronem, seu quisquis is fuit, in Rhetoricis ad Herennium infidae
amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto
sint, hyeme instante deuolent.

[A]107XXII. STRAGVLA SEMPER CONVOLVTA HABETO


135



Τὰ στρώματα ἀεὶ συνδεδεμένα ἔχειν, id est Stragula semper conuoluta habeto. Id his
quoque temporibus inelegans et inurbanum habetur, si quis stragula lecti non
componat. Quid autem sibi velit hoc symbolum, aliis diuinandum relinquo.
Tametsi suspicor commendatam verecundiam etiam his in rebus, quibus
cogimur naturae necessitati satisfacere.

[A]XXIII. IN ANVLO DEI FIGVRAM NE GESTATO

140

Ἐν δακτυλίῳ θεοῦ εἰκόνα μὴ περιφέρειν, id est In anulo dei imaginem ne
circumferas.
Fortassis admonet non passim admiscendam dei mentionem.

[A]108XXIV. SELLAM OLEO NE ABSTERSERIS



145
Λαδίῳ εἰς θᾶκον μὴ ὀμόργνυσθαι, id est Ne sedem absterseris oleo. Nec huius
interpretamentum occurrit. Arbitror innui, non esse abutendum rebus optimis
ad ea, quibus neque dignae videntur neque vtiles.

[A]XXV. CORONAM NE CARPITO




150
Στέφανον μὴ δρέπεσθαι, id est Coronam ne carpseris. Diuus Hieronymus Aduer-
sus Rufinum interpretatur vrbium leges obseruandas esse, non violandas
neque reprehendendas, [C] quod vrbium turrita moenia coronarum speciem
praebeant.

[A]XXVI. QVAE DECIDERINT NE TOLLITO




155


Τὰ πεσόντα μὴ ἀναιρεῖσθαι, id est Quae deciderint ne tollas. Admonet, vt
assuescamus moderatius cibum sumere. Aristophanes in Heroibus teste Laer-
tio superstitiosam huius symboli causam adfert. Heroum enim esse quae
ceciderint e mensa eoque nefas gustare. [C] Alii sic efferunt:
 [A] Μηδὲ γεύεσθ᾽ ἅττ᾽ ἂν ἐντὸς τῆς τραπέζης καταπέσῃ,  [B] id est
 Ne gustate, quaecunque in mensa deciderint.

[A]XXVII. A GALLO CANDIDO ABSTINEAS


160
Ἀλεκτρυόνος μὴ ἅπτεσθαι λευκοῦ, id est Albo gallo ne manum admoliaris, quod
Mensi sacer sit, vtpote horarum nuncius.

[A]XXVIII. PANEM NE FRANGITO




165

Ἄρτον μὴ καταγνύειν, id est Panem ne frangito. Admonet non esse dirimendam
amicitiam, propterea quod antiquitus amicitia pane conciliabatur. [C] Vnde et
Christus, princeps noster, distributo pane perpetuam inter suos amicitiam
consecrabat; [B] proinde non conuenire frangi id, per quod amici conglutina-
rentur.

[A]XXIX. SALEM APPONITO



170
Τὸν ἅλα παρατίθεσθαι, id est Salem apponito. Admonet iustitiam et aequitatem
omni adhibendam negocio. Sal enim quicquid occupauerit, seruat et ex rebus
purissimis constat, aqua et mari.

[A]XXX. IN VIA NE SECES LIGNA

Ἐν ὁδῷ μὴ σχίζειν ξύλα, id est In via ne seces ligna. Quidam exponunt non esse
discruciandam et abbreuiandam vitam curis et anxiis cogitationibus.

[A]109XXXI. NE LIBARIS DIIS EX VITIBVS NON AMPVTATIS

175

LB 24


180

Μὴ σπένδειν θεοῖς ἐξ ἀμπέλων ἀτμήτων, id est Ne libaris diis ex vitibus non
amputatis. Nihil gratum superis, quod non purum purgatumque sit. [F] Hoc 110
aenigma Plu|tarchus tribuit Numae in ipsius vita diuinans eo mansuetudinem
commendari, quae pars sit pietatis, quemadmodum et Euangelica doctrina
reiicit munera ferocis, qui nolit fratri suo reconciliari. Quod enim purgatum
non est, agreste est, et farina conducit leniendis quae dura sunt. Addit enim
quod mox subiiciam.

[A]XXXII. NE SACRIFICATO SINE FARINA

Μὴ θύειν ἄτερ ἀλφίτων, id est Absque farina m sacrificato. [C] Hoc aenigma [A]
morum mansuetudinem commendat, [F] vt dictum est.

185 [A]XXXIII. ADORATO CIRCVMACTVS



  c188-196

190




195

Προσκυνεῖν περιφερόμενος, id est Adorandum circumactu corporis. Nimirum ad
imitationem coeli perpetua vertigine circumacti, coelum autem deum antiqui-
tas credidit. [F] Plutarchus et hoc tribuit Numae ceu peculiare. Ac meminit
quidem de coeli circumactu, caeterum addit et alias interpretationes: videlicet
cum sacra spectent exortum solis, qui adorat vertens se circumacto corpore ad
orientem, videtur semet ad deum conuertere factoque circulo per vtranque
mundi partem vota facere. Subiicit et tertiam, quam videtur maxime probare.
Corporis vertigine significari rotas Aegyptias sentit (opinor de hieroglyphi-
cis), quibus illi significabant nihil in rebus humanis esse stabile aut perpe-
tuum, sed vtcunque visum fuerit deo vitam nostram vertere ac voluere,
aequum esse, vt boni consulamus.

[A]XXXIV. ADORATVRI SEDEANT



200
  c201-206



205
  c206-209



210

Καθῆσθαι προσκυνήσοντας, id est Adoraturi sedeant, significat vota certa conci-
pere oportere et in his, quae sunt optima, perseuerare. [F] Et hoc Plutarchus
asscribit Numae, nisi quod in aedito per Aldinos volumine προσκυνήσαντας
legimus, non προσκυνήσοντας, addens id fuisse velut augurium vota rata
firmaque fore. Addit quibusdam hanc quietem videri distinctionem actionum,
tanquam qui priori actioni finem imposuerint sedentes apud deos initium
alterius actionis ab iisdem auspicentur. Quidam arbitrantur alium subesse
sensum, quod oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter ac velut aliud
agentes hoc facere, sed vacuos ac totos rei diuinae intentos. Vnde Plutarchus
idem tradit, quoties pontifex auguria seu sacra aggrediebatur, praecones
clamabant: 'Hoc age'. Ea vox hortabatur, vt qui sacra adirent, reuerenter et
attente id facerent. Idem in Problematibus rerum priscarum refert, qui diis
vota fecissent, in templis manere et quietem agere solitos, quod actiones huius
vitae frequenter inuoluant hominem molestiis.

[A]111XXXV. SVRGENS E LECTO VESTIGIVM CORPORIS CONFVNDITO

Ἀναστὰς ἐξ εὐνῆς συνταράττειν τὰ στρώματα, id est Cum surrexeris, stragulas
confundito.
Videtur idem cum superiore de stragulis complicandis.

215 [A]112XXXVI. A PISCIBVS ABSTINETO

  c216-220



220


  c223-239

LB 25
226



230




235




240
  c240-246



245



  c249-254
250




255




260



  c264-267
265




Ἰχθύων μὴ γεύεσθαι, id est Pisces ne gustato. Quamobrem Pythagoras ab vrtica
marina iusserit abstinere, fortassis illud in causa fuit, quod is piscis Hecatae sit
sacer propter mysterium ternionis, quem aiunt huic deae dicatum; sed qua
gratia reliquorum item piscium esum interdixerit, non aeque promptum fuerit
expedire. Quanquam apud Plutarchum in Quaestionibus conuiuialibus quis-
piam huiusmodi causam adfert: Pisces quodammodo Pythagoricae disciplinae
contubernales videri propter ἐχεμυθίαν, id est silentium, ita vt etiam in
prouerbium abierit, Ἀφωνότερος ἰχθύος, id est Magis mutus quam piscis. Theon
grammaticus apud eundem Plutarchum diuersam rationem allegat. Nam
piscem maris indigenam et alumnum esse, elementi vi|delicet non solum
alienissimi, verumetiam inimicissimi naturae hominis. Neque enim deos hinc
ali, quemadmodum de stellis opinantur Stoici, quin parentem et seruatorem
regionis Aegyptiorum Osiridem in hoc deiectum perisse. Proinde nec aqua
maris ad potum vtuntur nec quicquam eorum, quae in eo gignuntur alun-
turque, purum et ad hominis vsum accommodatum existimant, vt cum quibus
nec aerem communem neque regionem habeamus communem. Quinimo aer
hic, per quem reliqua omnia viuunt alunturque, illis perniciem adfert tanquam
praeter naturam citraque vsum et genitis et viuentibus. Neque mirum, inquit,
si ab animantibus abstinent propter elementum maris ab humana natura
alienis nec ob id idoneis, quae cum nostro spiritu ac sanguine misceantur,
quando neque nautas alloqui dignantur Aegyptii, si quando fiant obuii,
quippe qui ex mari victum sibi parent. Rursum Sylla eodem in loco causam
aliam adducit: nempe Pythagoram fere vesci solitum iis, quae fuissent diis
immolata, primitiis illis dicatis. Atqui nullus piscis idoneus ad sacrificium.
    Plutarchus ipse rationes superiores ita refellit, vt dicat hoc ipso nomine magis
oportere vesci piscibus, quod peregrini generis esse videantur. Immane enim
planeque Cyclopicum esse, si quae sunt eiusdem generis mutuo laniatu
pascantur. Nam quod narrant aliquando Pythagoram empto retium iactu
pisces captos emisisse, non eos contempsit velut hostes et alienigenas, sed
tanquam amicis iam factis et captiuis pepercit persoluto illorum nomine
precio. Reddit autem duplicem causam, quare Pythagorae non probaretur
piscium esus, partim quod res cum iniustitia coniuncta videretur, persequi,
occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem aut
laedere possit; deinde quod non ad necessitatem, sed ad luxum superuaca-
neamque gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hinc esse quod Homerus
fecerit non Graecos solum, cum circa Hellespontum militarent, a piscibus
abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos alioqui helluones. Ne procis quidem
lurconibus marinum obsonium apposuit, cum vtrique insulares essent. [C]
Nam apud hos maiorem fere videmus tum immanitatem tum luxum. [A]
Neque socii Vlyssis vnquam aut hamo aut retibus vsi sunt, donec farina
suppeteret. Verum omni commeatu absumpto paulo prius quam sacros Soli
boues deuorarent, piscari coeperunt non obsonii causa, sed ob famem 113
depellendam. Commemorantur hoc loco apud Plutarchum et alia nonnulla de
piscium abstinentia, sed haec ad symboli interpretationem satis esse visa sunt.
    Tribuitur Pythagorae et illa nobilis sententia teste Plutarcho in commentario
De exilio: Ἑλοῦ βίον τὸν ἄριστον, ἡδὺν δὲ αὐτὸν συνήθεια ποιήσει, id est
Optimam vitae rationem elige, eam iucundam reddet consuetudo.
Diuus Hieronymus
hoc etiam dogma Pythagoricum refert, quo vir ille totius moralis philosophiae
summam complexus videtur: Δεῖ φυγαδεύειν πάντα τρόπον καὶ ἐκκόπτειν τὴν 114
νόσον ἀπὸ τοῦ σώματος, τὴν ἀπαιδευσίαν ἀπὸ τῆς ψυχῆς, τὴν ἀσέλγειαν ἀπὸ
γαστρός, τὴν στάσιν ἀπὸ πόλεως, τὴν διαφωνίαν ἀπὸ τῆς οἰκίας, καὶ κοινῆ ἀπὸ
πάντων τὸ ἀκρατές, id est Fugare conuenit ac modis omnibus resecare, morbum a
corpore, inscitiam ab animo, luxuriem a ventre, seditionem a ciuitate, discordiam a
familia, in summa ab omni negocio intemperantiam.

270 [A]NEMO BENE IMPERAT, NISI QVI PARVERIT IMPERIO3





LB 26
276



280




285




290




295
Οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν μὴ ἀρχθέντα, id est Fieri non potest, vt bene gerat imperium, qui
non tulerit Imperium. Manet hoc adagium hodieque vulgo celebre, neminem
recte dominum agere, qui non ante ministrum gesserit. Citat autem Aristote-
les Politicorum libro tertio : Διὸ λέγεται καὶ τοῦτο καλῶς, ὡς οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν
μὴ ἀρχθέντα, id est Quapropter illud etiam recte dicitur neminem bene | imperium
gerere, qui non ipse prius sub imperio fuerit. Rursum eodem libro : Τόν τε γὰρ
μέλλοντα ἄρχειν καλῶς ἀρχθῆναί φασι δεῖν πρῶτον, id est Eum enim qui bene sit
administraturus imperium, aiunt imperium ferre prius oportere.
Magis prouerbialiter
extulit Plato libro De legibus sexto: Δεῖ δὴ πάντ᾽ ἄνδρα διανοεῖσθαι περὶ
ἁπάντων ἀνθρώπων, ὡς ὁ μὴ δουλεύσας οὐδ᾽ ἂν δεσπότης γένοιτο ἄξιος ἐπαίνου,
id est Iam illud oportet vnumquenque de mortalibus vniuersis cogitare, qui non seruierit,
eum haudquaquam dominum fore laude dignum.
Plutarchus In ducem imperitum:
Οὔτε γὰρ πίπτοντός ἐστιν ὀρθοῦν οὔτε διδάσκειν ἀγνοοῦντος οὔτε ἀκοσμοῦντος
κοσμεῖν ἢ τάττειν ἀτακτοῦντος ἢ ἄρχειν μὴ ἀρχομένου, id est Neque enim lapsi
partes sunt altos erigere neque inscii docere neque incompositi componere neque ordinare
inordinati neque imperare, qui imperium non sit passus.
[H] Idem hoc laudis
peculiariter tribuit Agesilao: Ἐλθεῖν ἐπὶ τὸ ἄρχειν μὴ ἀπαίδευτον τοῦ ἄρχεσθαι,
id est Venisse ad imperium non indoctum parere imperio. Seneca libro De ira ii.:
Nemo regere potest, nisi qui et regi. [A] Natum adagium a nobili illo Solonis
apophthegmate, quod in eius vita refert Diogenes Laertius: Ἄρχε πρῶτον
μαθὼν ἄρχεσθαι, id est Imperium gere, sedvbi prius imperium ferre didiceris. Itaque
referri potest vel ad eos, qui prius alieno parendo imperio discunt imperium
in alios gerere vel qui prius cupiditatibus imperant suis, quam in alios
exerceant imperium. Neque enim idoneus est vt aliis dominetur, qui ipse
seruit affectibus, neque rex aliis esse potest, nisi quem ratio rexerit.

[A]ADONIDIS HORTI4

  c298-302


300




305



  c309-312
310




315




320




325

LB 27


330



  c334-339
335
  c336-339



Ἀδώνιδος κῆποι, id est Adonidis horti, de rebus leuiculis dicebatur parumque
frugiferis et ad breuem praesentemque modo voluptatem idoneis. Pausanias
testatur Adonidis hortos olim in delitiis fuisse, lactucis potissimum ac 116
foeniculis frequentes, in quibus semina haud aliter atque in testa deponi
consueuerint, eoque rem in prouerbium abiisse contra futiles ac nugones
homines et voluptatibus ineptis natos; cuiusmodi sunt cantores, sophistae,
poetae lasciui, cupediarii atque id genus alii. Erant autem ii horti Veneri sacri
propter Adonidem eius amasium primo aetatis flore praereptum atque in
florem conuersum. Horum mentionem facit Plato in Phaedro: Ὁ νοῦν ἔχων
γεωργός, ὧν σπερμάτων κήδοιτο καὶ ἔγκαρπα βούλοιτο γενέσθαι, πότερα σπουδῇ
ἂν θέρους εἰς Ἀδώνιδος κήπους ἀρῶν χαίροι θεωρῶν καλοὺς ἐν ἡμέραισιν ὀκτὼ
γιγνομένους, [C] ἢ ταῦτα μὲν δὴ παιδιᾶς τε καὶ ἑορτῆς χάριν δρώῃ ἄν, ὅτε καὶ
ποιοῖ; [A] id est Num agricola qui sapiat semina quae curae haberet quaeque cuperet
aliquando fructum adferre, aestatis tempore summo studio in Adonidis hortos mittet
gaudetque spectare eos intra dies octo iam pulchros effectos
, [C] an ea quidem per lusum
ac festi gratia faciet, si quando tamen fecerit?
[A] Item Plutarchus in commenta-
rio, cui titulus Περὶ τοῦ βραδέως ὑπὸ θείου τιμωρουμένου, [B] id est De eo, qui a
numine sero punitur
: [A] Ἀλλὰ μικρός τις καὶ κενόσπουδος ὁ θεός ἐστιν ὥστε
μηδὲν ἡμῶν ἐχόντων θεῖον ἐν αὑτοῖς μηδὲ προσόμοιον ἁμωσγέπως ἐκείνῳ καὶ
διαρκὲς καὶ βέβαιον, ἀλλὰ φύλλοις, ὡς Ὅμηρος ἔφη, παραπλησίως ἀπομαραινο-
μένων παντάπασι καὶ φθινόντων ἐν ὀλίγῳ, ποιεῖσθαι λόγον τοσοῦτον, ὥσπερ αἱ
τοὺς Ἀδώνιδος κήπους ἐπ᾽ ὀστράκοις τισὶ τιθηνούμεναὶ και θεραπεύουσαι γυναῖ-
κες, ἐφήμερους ψυχὰς ἐν σαρκὶ τρυφερᾷ καὶ βίου ῥίζαν ἰσχυρὰν οὐ δεχόμενῃ
βλαστανούσας, εἶτα ἀποσβεννυμένας ἀεὶ ὑπὸ τῆς τυχούσης προφάσεως, id est Imo
morosior quispiam et leuicularum rerum curiosus est deus, qui cum nihil habeamus
diuinum in nobis, neque quod vllo modo ad illius similitudinem accedat quodque constet ac
stabile perpetuumque sit, quin magis foliorum ritu, quemadmodum ait Homerus,
vndequaque marcescamus intereamusque breui, tantam nostri curam habeat non aliter

quam mulieres, quae Adonidis hortos ad dies pauculos vernantes in testulis quibusdam
nutriunt fouentque animas breui duraturas in carne | tenera et solidam vitae radicem non
recipiente suppullulantes ac mox ad quamuis occasionem interituras.
Meminit et
Theocritus Idyllio Θ:
 Πὰρ δ᾽ ἁπαλοὶ κᾶποι πεφυλαγμένοι ἐν ταλαρίσκοις
 Ἀργυρέοις,  id est
 Adsunt et teneri calathis candentibus horti,
 Seruati.

Effertur paroemia etiam hoc modo, Ἀκαρπότερος τῶν Ἀδώνιδος κήπων, id est
Infructuosior Adonidis hortis. [H] Non dissimili figura Isaeus apud Philostratum
iuueniles voluptates appellat Ταντάλου κήπους, quod vmbris ac somniis
persimiles sint nec expleant hominis animum sed iritent potius. Similiter
Pollux sophistae Athenodori dictionem appellabat Tantali hortos, quod
iuuenilis esset ac leuis, speciem prae se ferens, quasi esset aliquid, quum nihil
esset.

340 [A]INFIXO ACVLEO FVGERE5





345




350




355




360




365




370




375
Βαλὼν φεύξεσθαι οἴει; id est Iaculo immisso fugiturum te putas? Metaphora
prouerbialis, vbi quis dicto conuitio seu maleficio quopiam peracto statim 118
subducit sese, ne vel tueri cogatur quod dixerit aut ne mutuum recipiat.
Eryximachus, medicus in Conuiuio Platonis, Aristophani discedere paranti ne
cogeretur et ipse laudare Cupidinem ac iocis quibusdam poeticis eludenti:
Βαλών γε, φάναι, ὦ Ἀριστόφανες, οἴει ἐκφεύξεσθαι; ἀλλὰ πρόσεχε τὸν νοῦν καὶ
οὕτως λέγε ὡς δώσων λόγον. Ἴσως μέντοι, ἂν δόξῃ μοι, ἀφήσω σε, id est Vt
videtur, inquit, Aristophanes, immisso in nos iaculo fugiturum te credis? Quin tu
animum aduerte atque ita loquere tanquam rationem redditurus. Sane, si mihi videbitur,

fortassis te dimittam. Vtitur item in Phaedone [B] et in primo De republica
libro, quanquam hoc loco mutat metaphoram et ad balneatorem iniecta aqua
discedentem refert: Ταῦτα εἰπὼν ὁ Θρασύμαχος ἐν νῷ εἶχεν ἀπιέναι, ὥσπερ
βαλανεὺς ἡμῶν καταντλήσας κατὰ τῶν ὤτων ἁθρόον καὶ πολὺν τὸν λόγον, id est
Haec locutus Thrasymachus in animo habebat discedere, ceu balneator quispiam offusis in

aures copiosis ac multis verbis. Ac mox eodem in loco, Οἷον ἐμβαλὼν λόγον ἐν νῷ
ἔχεις ἀπιέναι, id est Velut iniecto dicto paras discedere. Respexit ad prouerbium
Plutarchus in commentario De iis, qui tarde puniuntur a numine: 'Ἀλλ οὐδ᾽ εἰ
βαλών, εἶπεν, ἀπηλλάγη, καλῶς εἶχε περιορᾶν τὸ βέλος ἐγκείμενον, id est
Quinetiam si discessit, inquit, immisso iaculo, non conuenit telum inhaerens negligere.
[A] Allusit ad hanc paroemiam Aristoteles in tertio Naturalium auditionum
libro. Refellens enim Anaxagorae sententiam, qui dixisset infinitum immotum
esse et in seipso conquiescere, negat satis esse dixisse tantum et aufugere, cum
causam etiam reddere debuerit, quamobrem infinitum moueri non posset: [F]
Οὐ γάρ, inquit, ἱκανόν, τὸ οὕτως εἰπόντα ἀπηλλάχθαι, vt obiter et orthogra-
phiam emendem, non Aristotelis, sed typographi. [A] Quadrabit igitur in eos,
qui velut oracula quaedam pronunciant aliis coniectandi materiam ministran-
tes, vt qui non interpretentur quamobrem ita senserint. Translatum videtur ab
apibus aut vespis, quae infixo aculeo statim aufugiunt. Id enim innuit Plato in
Phaedone. Potest et ad Parthos referri, qui iaculo coniecto in hostem mox
equis versis se fuga proripiunt nec audent cominus congredi. [F] Simillimum
est huic, quod est apud Ciceronem libro De finibus bonorum quarto:
Scrupulum, inquam, abeunti, sed videbimus. Solet enim scrupulus esse molestus
ambulantibus. [I] Idem apertius in oratione pro L. Flacco: Flacco vero quid
profuit, qui valuit tam diu dum huc prodiret? Mortuus est aculeo iam dimisso ac dicto
testimonio. |

LB 28 [A]NODVM SOLVERE6


  c378-383

380




385

Κάθαμμα λύειν, id est Nodum soluere, dicebatur qui negocium alioqui impedi-
tum facile conficeret. Natum hinc aiunt, quod tradunt Midam curru nodis
quibusdam inexplicabilibus [H] e corni libro [A] connexo vectari solitum. De
hoc in templo reposito proditus erat apud Phrygas rumor, vt qui vinculum
illius soluisset, eum Asiae imperio potiturum. Alexander Magnus explicuit
[H] exempto clauo, qui iugum temoni connectebat; [A] quidam aiunt gladio
dissecuisse. Cuius historiae alio loco mentionem faciemus [H] in prouerbio 119
Herculanus nodus. [A] M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quinto: Caesari
nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expeditur, id est dum hoc negocium
conficitur.

[A]DODONAEVM AES1207


  c389-394
390




395




400
  c400-407



405




410



Δωδωναῖον χαλκεῖον, id est Dodonaeum cymbalum aut tintinnabulum. In hominem
dici consueuit improbae atque importunae loquacitatis. Zenodotus citat ex
Ariphoro Menandri. Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas,
in altera positam peluim aeream, in altera pensile pueri simulachrum flagellum
aereum manu tollentis, quoties autem ventus vehementius flauerit, fieri vt
scutica impulsa crebrius lebetem feriat isque percussus tinnitum reddat ad
multum etiam temporis resonantem. Alii referunt ad aera Corinthia, quae prae
caeteris clarius tinniant. Meminit huius adagii Stephanus in dictione Dodone.
Iuuenalis ad adagium allusisse videtur, cum ait:
 Tot pariter pelues, tot tintinnabula credas
 Pulsari
,
muliebrem garrulitatem taxans. Suidas diuersam adagii adfert interpretatio-
nem ex Daemone. Ait enim oraculum Iouis quod olim erat in Dodona,
lebetibus aereis vndique cinctum fuisse, ita vt inuicem sese contingerent.
Itaque necessum erat fieri, vt vno quopiam pulsato vicissim et omnes
resonarent sonitu per contactum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in
longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono. Putatque
paroemiam dictam in sordidos et quantumuis pusilla de re querulos. Verum
Aristoteles hoc commentum vt fictitium refellit adferens aliud interpretamen-
tum, quod modo retulimus, de columnis duabus et simulachro pueri. [B]
Plutarchus in commentario Περὶ τῆς ἀδολεσχίας indicat in Olympia porticum
quandam fuisse ratione mathematica ita compositam, vt pro vna voce multas
redderet, atque ob id ἑπτάφωνον appellatam. Cumque hac confert homines
impendio loquaces, quos si verbulo tangas, continuo referunt tantum verbo-
rum, vt nullus omnino sit garriendi finis. Meminit huius adagionis et Iulius
Pollux libro sexto, capite de loquacibus, his verbis: τὸ ἐκ Δωδώνης χαλκεῖον.

[A]PRORA ET PVPPIS 8

415




420




425




430

LB 29


435




440




445




450




455
Πρῶρα καὶ πρύμνη, id est Prora et puppis. M. Tullius libro Familiarium
epistolarum vltimo scribens ad Tyronem suum paroemiam hanc refert his
verbis: Mihi prora et puppis, vt Graecorum prouerbium est, fuit a me tui dimittendi,
vt rationes meas explicares.
Prora itaque et puppi summam consilii nostri
significamus, propterea quod a prora et puppi, tanquam a capite et calce,
pendeat tota nauis. Apud Graecos inuenio pronunciatum hoc pacto: Τὰ ἐκ
πρώρας καὶ τὰ ἐκ πρύμνης ἀπόλλυται, id est A prora pariter atque a puppi pereunt
[C] siue prora pariter ac puppis perit, [A] hoc est ad internecionem. [E]
Philostratus in Heroicis: Ἀλλὰ δεῖ προσδεδέσθαι τῇ νηί, καθάπερ τὸν Ὀδυσσέα,
εἰ δὲ μή, καὶ τὰ ἐκ πρώρας φασὶ καὶ ἐκ πρύμνης ἀπολεῖται, id est Sed oportet [G]
Vlyssis in morem [E] naui alligatum esse, alioqui et prora, quod dici solet, et puppis
perit. [A] Consimili figura dictum est in Apocalypsi: Ἐγώ εἰμι ἄλφα καὶ ὦ, 121
Ego sum alpha et ω. Ego sum rerum omnium summa. Omnia proficiscuntur a
me velut a fonte, et ad eundem omnia referuntur tanquam ad felicitatis
portum. Nam alpha, α, Graecis prima litera est, ω magnum postrema. Neque
dissidet hinc illud Theocriticum in Encomio Ptolemaei:
 Ἀνδρῶν αὖ Πτολεμαῖος ἐνὶ πρώτεσσι λεγέσθω |
 Καὶ πύματος καὶ μέσσος,  id est
 Ast hominum in numero decantetur Ptolemaeus
 Primus et vltimus ac medius.

Item Vergilianum illud: A te principium, tibi desinet. Huc pertinet, quod 122
Demosthenes pronunciationem τὸ πρῶτον, τὸ δεύτερον καὶ τὸ τρίτον esse dixit
vniuersam eloquentiam intelligens. Plato De legibus libro quarto: Ὁ μὲν δὴ
θεός, ὥσπερ καὶ ὁ παλαιὸς λόγος, ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν καὶ μέσα τῶν ὄντων
ἁπάντων ἔχων, id est Iam deus quidem ipse, quemadmodum vetusto verbo dicitur, tum
initium tum finem tum medium rerum omnium complectens. [H] Plutarchus in
commentario De liberis educandis: Ὅτι ἓν πρῶτον καὶ μέσον καὶ τελευταῖον ἐν
τούτοις κεφάλαιον ἀγωγὴ σπουδαία καὶ παιδεία νόμιμός ἐστι, id est Quod vna res
primum et medium ac postremum hic caput est, proba institutio legitimaque eruditio.
[A] Aristoteles libro Rhetoricorum tertio refert ex Alcidamante quodam, qui
philosophiam 'legum vallum ac fossam' appellarit, omne legum praesidium in
philosophia situm innuens. At philosophus eam metaphoram tanquam duram
ac frigidam damnat, quasi vero non durior sit illa superior Πρῶρα καὶ πρύμνη.
Verum in oratione seria fortassis vitiosae fuerint, in adagiis non item offendit
duricies, vt quae saepenumero vel aenigmatum simillima sint eaque ferme
laudatissima videantur, quae paulo longius detorta fuerint. Proinde quoties
summam totius negotii et omne momentum praesidiumque significabimus,
proram et puppim aut fossam et vallum dicemus, vt pietas studiorum
nostrorum prora et puppis esse debet. Quibusdam omnium rationum prora et
puppis est pecunia. Aduersus Carthaginensium vim Scipio fossa pariter et
vallum erat, id est praecipuum tutamentum.

[A]VMBRAE9




460




465
  c466-468

  c468-470

470




475




480




485
LB 30



490




495


Σκιαί, id est Vmbrae, prouerbiali ioco dicebantur olim ii, qui venirent ad
conuiuium non ipsi quidem vocati, sed comites eorum qui vocati fuerant, sic
illos sequentes velut vmbra corpus vltro sequitur. Ad hanc paroemiam allusit
Horatius Epistolarum libro primo scribens ad Torquatum:
 Brutam tibi Septimiumque,
 Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum
 Detinet, ad summam, locus est et pluribus vmbris,
 Sed nimis arcta premunt olidae conuiuia caprae.

Hoc loco neque Acron prouerbii facit mentionem, opinor, quod rem vulgo
iactatam ceu notam praeterierit. Christophorus Landinus, vir alioqui doctus,
vmbras interpretatur loca in rure operta vmbris, in quibus commode discum-
bant conuiuae. Praeterea capras interpretatur scurras mordaces. Postremo: Dic
quotus esse velis, ad hunc exponit modum: Rescribe, cuius fortunae homines tibi
conuiuas adhibeam. Nam si cupis digniores te, eris postremus, si inferiores, eris primus.
Haec non fueram adscripturus, nisi conduceret ostendisse in quae deliramenta
virum eruditum adigat nonnunquam vnius prouerbioli ignorantia. Sensus
autem Horatiani carminis sic habet. Admonet Torquatum, vt ad coenam
veniat paucis comitatus, videlicet Bruta, Septimio et Sabino, non quod sit
defuturus in accubitu locus, si velit plureis vmbras secum adducere, verum id 123
futurum incommodi, vt alarum odor offendat conuiuii suauitatem, si angus-
tius sedeatur. Deinde si velit omnino plureis vmbras, id est comites, praemo-
neat se de numero, ne non respondeat apparatus. Brutam itaque, Septimium
et Sabinum vmbras Torquati vocat, si veniant non ipsi quidem inuitati, sed a
Torquato, quem vocarat Horatius, ceu comites adducti. Idem alibi:
 Cum Seruilio Balatrone 124
 Vibidius, quos Moecenas adduxerat vmbras,
id est vltroneos comites. Plutarchus Συμποσιακῶν libro septimo, quid sint
vmbrae narrat his verbis: Τὸ δὲ τῶν ἐπικλήτων ἔθος, οὓς νῦν σκιὰς καλοῦσιν, οὐ
κεκλημένους αὐτούς, ἀλλ᾽ ὑπό τῶν κεκλημένων ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἀγομένους, ἐζητεῖτο
πό|θεν ἔσχε τὴν ἀρχήν· ἐδόκει δὲ ἀπὸ Σωκράτους, Ἀριστόδημον ἀναπείσαντος οὐ
κεκλημένον εἰς Ἀγάθωνος ἰέναι σὺν αὐτῷ καὶ παθόντα τι γελοῖον· ἔλαθε γὰρ κατὰ
τὴν ὁδὸν ὑπολειφθεὶς ὁ Σωκράτης, ὁ δὲ προεισῆλθεν, ἀτεχνῶς σκιὰ προβαδίζουσα
σώματος ἐξόπισθεν τὸ φῶς ἔχοντος, id est Mos autem adducendi comites, quos nunc
vmbras appellant, non ipsos quidem vocatos, sed ab aliis qui vocati fuerant ad conuiuium
adductos, quaesitum est, vndenam inoleuerit. Existimabant natum a Socrate, qui
Aristodemo persuaserit, vt non vocatus secum ad Agathonis conuiuium accederet.
Acciderat enim Aristodemo ridiculum quiddam. Siquidem cum inter eundum non
sentiret Socratem a tergo relictum, prior ingressus est, plane velut vmbra corpus

praecedens lumine a tergo sequente. Hactenus Plutarchus. Est autem haec de
Socrate et Aristodemo fabula apud Platonem in dialogo, cui titulus Συμ-
πόσιον.

[A]NIHIL AD PARMENONIS SVEM10


500

  c502-514


505




510




515




520
Οὐδὲν πρὸς τήν Παρμένοντος ὗν, id est Nihil ad Parmenonis suem. De aemula-
tione dictum, quae longo interuallo abesset ab eo quod imitaretur. Plutarchus
in Symposiacis, quintae decadis secundo problemate, quo pacto natum sit
adagium narrat ad hanc ferme sententiam: Parmeno quispiam fuit ex homi-
num eorum genere, qui nostris etiam temporibus varias animantium et
hominum voces ita scite imitantur ac repraesentant, vt audientibus tantum,
non etiam videntibus verae, non imitatae voces videantur. Neque desunt quos
hoc artificium maiorem in modum delectet. Parmenon igitur hac arte vulgo vt
iucundissimus ita etiam celeberrimus fuisse perhibetur; quem cum reliqui
conarentur aemulari ac protinus ab omnibus diceretur illud: Εὖ μέν, ἀλλ᾽ οὐδὲν
πρὸς τὴν Παρμένοντος ὗν, hoc est Recte quidem, verum nibil ad Parmenonis suem,
quidam prodiit veram suculam sub alis occultatam gestans. Huius vocem cum
populus imitaticiam esse crederet statimque, sicut solent, reclamarent: Τί οὖν
αὕτη πρὸς τὴν Παρμένοντος; id est Quid haec ad Parmenonis suem? vera sue
deprompta ac propalam ostensa refellit illorum iudicium, vtpote non ex vero
sed ex imaginatione profectum. [B] Meminit idem Parmenonis ac suis
adumbratae in commentariis De audiendis poetis. [A] Nec intempestiuiter
vtemur hoc adagio, quoties aliquis opinione deceptus de re perperam iudicat.
Veluti si quis epigramma parum eruditum ac neotericum supra modum
admiraretur persuasus antiquum esse. Rursum, si quod antiquum esset et
eruditum, ceu nuperum damnaret. Tantum enim valet haec imaginatio, vt
eruditissimis etiam viris in iudicando imponat

[A]SYNCRETISMVS12511




525




530


LB 31

535




540




545


Συγκρητισμός Cretico prouerbio dicebatur, quoties fieret, vt qui modo vide-
bantur hostes acerrimi, repente in summam concordiam redigerentur. Id quod
frequenter euenire solet, maxime si quando malum aliquod inciderit vtrisque
commune. Plutarchus in commentario Περὶ φιλαδελφίας, [B] id est De fraterna
charitate
, [A] recenset simulque explicat paroemiam his verbis: Ἔτι τοίνυν
ἐκεῖνο δεῖ μνημονεύειν ἐν ταῖς πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς διαφοραῖς καὶ φυλάττειν, τὸ τοῖς
φίλοις αὐτῶν ὁμιλεῖν καὶ πλησιάζειν τότε μάλιστα, φεύγειν δὲ τοὺς ἐχθροὺς καὶ μὴ
προσδέχεσθαι, μιμούμενον αὐτὸ γοῦν τοῦτο τὸ Κρητῶν, οἳ πολλάκις στασιάζοντες
ἀλλήλοις καὶ πολεμοῦντες ἔξωθεν ἐπιόντων πολεμίων διελύοντο καὶ συνίσταντο·
καὶ τοῦτο ἦν ὁ καλούμενος ὑπ᾽ αὐτῶν συγκρητισμός, id est Praeterea oportebit et
illud meminisse fratribus inter se dissidentibus obseruareque, vt potissimum eo tempore
consuetudinem habeas et conuictum cum illorum amicis. Rur|sum, inimicos fugias neque
admittas ad familiaritatem, illud videlicet Cretensium exemplum sequutus qui frequen-
ter, cum factionibus et bellis intestinis inter sese pugnarent, inuadentibus aliunde hostibus
omissa contentione coniuncti sunt. Atque is erat, quem illi syncretismum appellabant.
Hactenus Plutarchus. [C] Simile quiddam refert de Sudracis et Mallis Quintus
Curtius libro nono, quos alias bellare inter se solitos, periculi societas iunxerat
imminente Alexandro. [A] Pertinet huc, quod alias ex Aristotele referemus:
Συνάγει τοὺς ἀνθρώπους τὰ κακά, id est Conciliant homines mala. Adagium recte
accommodabitur et in illos qui amicitiam ineunt, non quod sese ex animo
diligant, sed quod alter alterius opis egeat aut quo veluti coniunctis copiis
communem inimicum pessundent. [C] Id quod his temporibus saepenumero
factitari videmus, vt arma iungant alioqui inter se infensissimis animis. Tanta
inest et Christianis hominibus vlciscendi rabies. [A] Refertur et ab Apostolio 126
quodam Byzantino, [B] recentissimo apud Graecos prouerbiorum coacerua-
tore.

[A]QVI CIRCA SALEM ET FABAM12

  c549-552
550




555




560
  c561-564


  c564-566
565




570


LB 32
  c574-604
575



  c579-584
580




585
  c585-591



590

  c592-604


595




600




605




Περὶ ἅλα καὶ κύαμον, id est luxta salem et fabam. In eos dicebatur, qui se
simularent scire quod nescirent. Siquidem diuini responsuri fabam et salem
apponebant. Vnde qui inter sese de rebus arcanis communicarent, τοὺς περὶ
ἅλα καὶ κύαμον appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in
Diogeniano reliquisque Graecarum paroemiarum collectoribus. Verum Plu-
tarchus in Symposiacorum problematum decade quarta non fabam, sed
cuminum scribit, nisi forte deprauatus est codex: Ἐκεῖνο δέ πως ὑμᾶς λέληθε
τοὺς περὶ ἅλα καὶ κύμινον, ὅτι τὸ μὲν ποικίλον ἐστί, τὸ δὲ ἥδιον, id est At illud
fortasse vos fugit, quod aiunt, qui iuxta salem ac cuminum, quod illud quidem lautius,
hoc suauius.
Rursum eiusdem operis decade quinta: Ἐζήτει Φλῶρος ἑστιωμένων
ἡμῶν παρ᾽ αὐτῷ, τίνες ἂν εἶεν οἱ περὶ ἅλα καὶ κύμινον ἐν τῇ παροιμίᾳ λεγόμενοι,
id est Quaerebat Florus, cum apud ipsum coenaremus, quinam essent, qui in prouerbio
iuxta salem et cuminum dicerentur. Apollophanes autem grammaticus sic eam
quaestionem dissoluit, vt dicat adagium summam familiaritatem significare.
Siquidem qui magnopere inter se familiares sunt, hi vel salem vel cuminum
vna coenant neque requirunt apparatum vllum ciborum. Vnde et ille iocus est
Octauii Caesaris ad quendam, a quo fuerat conuiuio perparco frugalique
acceptus: Nesciebam me tibi esse tam familiarem. Huc pertinet etiam illud, quod
suo loco referemus: Ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν, id est Non oportet
transgredi salem et mensam
, hoc est amicitiae ius, quod his rebus conciliatur, non
est violandum. Porro salis nomine frugalem victum innui, passim ex poetis
licet cognoscere. Horatius in Odis:
 Viuitur paruo bene, cui paternum
 Splendet in mensa tenui salinum.

Idem in Sermonibus: Modo sit mihi mensa tripes et / concha salis puri. | Verum in
diuinationibus videtur magis religionis causa solitus apponi. Cur autem hic
honos sali potissimum sit habitus, quaeritur apud Plutarchum in eo quem
modo citaui loco. Nam et Homerus salem diuinum appellat et Plato scripsit
salem rebus diuinis amicissimum familiarissimumque. Proinde Aegyptii hono-
ris causa prorsum a sale abstinent, adeo vt ne panibus quidem vescantur sale
conditis. Tametsi Plutarchus arbitratur Aegyptios hac gratia potius absti-
nuisse, si quando pure viuere vellent, quod praecipue libidinem iritare putetur
idque propter calorem. Praeterea non est veri dissimile illos abdicasse sibi
salem tanquam condimentum omnium suauissimum, ita vt non immerito
opsoniorum opsonium appellari possit. Nam sunt qui hac de causa salem
gratiam nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque.
Quanquam illud maxime diuinum in se sal habere videtur, quod a corporibus 127
vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet neque sinit prorsum interire diu
morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens. Atqui nihil est
anima diuinius. Huius vt est officium animantia tueri continereque neque
sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum
harmoniam ad tabem tendentium et membrorum inter sese amicitiam con-
seruat. Hac eadem ratione fulguris ignem sacrum ac diuinum arbitrantur, quod
ictorum corpora multo tempore perdurent neque putrescant. Habet et illud
quasi diuinum sal, quod vim quandam gignendi genuinam habere credatur vel
hoc argumento, quod sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem
expergefacit acuitque. Proinde qui canibus alendis dant operam, salsis carni-
bus ac salsamentis eos pascunt, quo ad gignendum reddantur alacriores.
Accedit huc, quod e nauibus marinis immensa murium vis soleat enasci. 128
Neque desunt qui dicant mulieres etiam citra virilem operam fieri grauidas, si
salem lingant. Praeterea putant huc allusisse poetas, qui non sine causa
finxerunt Venerem geniturae principem e salo natam fuisse, quam etiam
ἁλιγενῆ, id est saligenam, cognominant. Quin iidem deos omneis marinos
foecundos et plurimorum liberorum progenitores faciunt. Denique nullum est
animal neque terrestre neque volatile perinde foecundum, vt sunt omnia
marina.
Huiusmodi ferme de sale disseruntur apud Plutarchum, quae quidem hoc
magis libuit referre, quod in Christianis etiam mysteriis, praecipue baptismi,
quo renascimur ac denuo gignimur ad salutem, sal in primis admisceatur, vt
ex his, quae veteres de sale senserunt, non nihil etiam theologus ad suum
vsum possit accommodare.

610 [A]DVABVS ANCORIS FVLTVS13





615


Ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖ, id est Duabus nixus in portu sedet, subaudiendum 'ancoris'. De
firmis et immotis et qui rem suam probe constabilierunt. Ductum a nauibus
intra portum tuto manentibus a prora simul et a puppi proiectis ancoris.
Meminit Aristides in Panathenaicis. Ab eadem metaphora ductum est, quod
aduersus Ctesiphontem dixit Demosthenes: Οὐκ ἐπὶ τῆς αὐτῆς ὁρμεῖ τοῖς
πολλοῖς subaudiendum 'ἀγκύρας', id est Haud eadem ancora nixus est, qua vulgus
hominum.

[A]SINE CAPITE FABVLA14


620




625



LB 33
630

Ἀκέφαλος μῦθος, id est Sine capite sermo, dicitur imperfectus ac mutilus. Plato
libro De legibus sexto: Οὔκουν δή που λέγων γε ἂν μῦθον ἀκέφαλον ἑκὼν
καταλίποιμι· πλανώμενος γὰρ ἂν ἀπάντῃ τοιοῦτος ὢν ἄμορφος φαίνοιτο, id est
Nequaquam profecto, postea quam dicendi parteis suscepi, sermonem absque capite libens
reliquerim. Etenim si oberrans talis occurrat alicui, foedus videretur. [D] Rursus in
Gorgia: Ἀλλ᾽ οὐδὲ τοὺς μύθους φασί μεταξὺ θέμις εἶναι καταλείπειν, ἀλλ᾽
ἐπιθέντας κεφαλήν, ἵνα μὴ ἄνευ κεφαλῆς περιΐῃ, id est At ne sermones quidem
interim aiunt fas esse deserere, quin potius imponendum illis caput, ne sine capite
obambulent. [B] Fortassis allusit ad id, quod refert Plutarchus in dialogo De
defectis oraculis. Apud Cretenses festum quoddam nouis et absurdis ceremo-
niis agebatur ostenso hominis simulacro sine capite. Hunc aiebant Ho|merioni
patrem fuisse, qui constuprata per vim nympha sine capite fuerit repertus.
Prouerbium [A] refertur a Zenodoto.

[A]INTER SACRVM ET SAXVM15



635




640
  c641-643



645
Tyndarus apud Plautum, alter e captiuis, cum iam proditis dolis esset
deprehensus nec haberet, quanam arte posset elabi,
 Nunc ego, inquit, omnino occidi. 129
 Nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Apuleius Asini sui libro vndecimo: Plurimum ergo duritia paupertatis intercedente,
quod ait vetus prouerbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar.
Explicat autem
Apuleius allegoriam adagii videlicet alludens ad sacerdotium, cui erat initian-
dus, et paupertatem saxo duriorem, per quam non suppetebant sumptus.
Sumptum apparet ex priscis foederis feriendi ceremoniis, in quibus fecialis
porcum saxo feriebat haec interim pronuncians: 'Qui prior populus foedus
rumpet, Iupiter ita eum feriat, quemadmodum ego porcum hoc lapide ferio'.
Sed vndecunque fluxit adagium, satis liquet dici solitum in eos, qui perplexi
ad extremum periculum rediguntur.

[A]INTER MALLEVM ET INCVDEM16




650

Μεταξὺ τοῦ ἄκμονος καὶ σφύρας, id est Inter incudem et malleum. Huic non
dissimile refertur ab Origene theologo quadam in Hieremiam homilia his
quidem verbis: [C] (nam Graeca desideramus) [A] Iam quoddam est apud 130
nationes tritum vulgi sermone prouerbium, vt de his qui anxietatibus et ingentibus malis
premuntur, dicant: Inter malleum sunt et incudem.

[A]NVNC MEAE IN ARCTVM COGVNTVR COPIAE17



655

Rem eandem diuersa significat allegoria Terentius in Heautontimorumeno,
cum ait: In angustum oppido nunc meae coguntur copiae. Metaphora sumpta ab
exercitu, qui laborat iniquo conclusus loco et vndique obsidetur ab hostibus,
vt difficile sit effugere.

[A]IN ACIE NOVACVLAE18



660




665




670




675




680
Nec abhorret a superioribus illud, quod ab Homero sumptum maximisque
celebratum autoribus in adagionem abiit: Ἐπὶ ξυροῦ ἀκμῆς, id est In nouaculae
cuspide siue acie, pro eo, quod est: in summo discrimine. Sic enim in Iliadis
decimo loquitur Nestor:
 Νῦν γὰρ δὴ πάντεσσιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμῆς,
 Ἢ μάλα λυγρὸς ὄλεθρος Ἀχαιοῖς ἠὲ βιῶναι,  id est
 Nunc etenim cunctis sita res in cuspide ferri est,
 Viuantne an tristi exitio absumantur Achiui.
Sophocles in Antigone:
 Φρόνει, βεβὼς αὖ νῦν ἐπὶ ξυροῦ τύχης.
Sunt autem Tiresiae vatis verba Creontem admonentis, vt sapiat in tanto
constitutus periculo. Rursum in Epigrammatibus,:
 Εὐρώπης Ἀσίης τε δορυσθενέες βασιλῆες,
 Ὑμῖν ἀμφοτέροισιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμή,  id est
 Europae atque Asiae reges Mauorte potentes,
 Nunc vobis vtrisque nouaclae in acumine res est.

De Menelao ac Paride singulari certamine decernentibus, vter Helena potire-
tur. Theocritus in Dioscuris:
 Ἀνθρώπων σωτῆρας ἐπὶ ξυροῦ ἤδη ἐόντων,  id est
 Certa salus hominum iam ferri in cuspide stantum.
Sumptum videtur a circulatoribus, qui in cuspide gladiorum ingrediuntur, aut
ab iis, qui ferrum manu contrectant, [F] vt admonent in hunc autorem edita
scholia.

[A]RES EST IN CARDINE19




685


LB 34

Huic non omnino diuersum est illud: Res est in cardine, quod Seruius
prouerbium esse admonuit enarrans illud Maronis: Haud tanto cessabit cardine 131
rerum, putatque perinde valere, quasi dicas 'Res est in articulo'. M. Tullius In
eo cardo rei vertitur dixit pro eo, quod est: ex hoc tota res pendet. Quintilianus
libro duodecimo: Nam vt taceam de negligentibus, quorum nihil refert, vbi litium
cardo vertatur. Idem libro quinto: Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta
esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si | victus fuerit, etiam in
sequentibus ruit. Sumptum ab ostiis, quae cardinibus sustinentur voluunturque.

690 [A]NOVACVLA IN COTEM13220





695

  c697-700


700
Ξυρὸς εἰς ἀκόνην, id est Nouacula in cotem. Dici solitum in hos, qui forte in eas
res inciderunt, in quas minime volebant. Neque nouacula potest incommodius
cadere, quam si in cotem incurrat. Ab hoc non ita multum abhorret illud
Horatianum: Et fragili quaerens illidere dentem / infringet solido. Recte accommo-
dabitur et in eum, qui laedendi cupidus tandem hominem nactus est a quo
vicissim laedatur, cum illi nocere non possit. Siquidem nouacula, si in molle
quippiam inciderit, dissecat; si in cotem, retunditur. Huc respexit Tarquinius,
qui dixit sibi in animo esse, vt [G] Actius Nauius augur [A] nouacula cotem
discinderet, significans in cotem nihil posse nouaculam, [G] quanquam ab
augure factum quod ille fieri posse non credebat. Refert Liuius libro primo.

[A]CALIGA MAXIMINI21




705




710




Caliga Maximini vulgo dictitatum est in homines insulsos et immodicae
proceritatis. Id adagii refert Iulius Capitolinus in vita Maximini imperatoris
Nam cum esset, inquiens, Maximinus pedum, vt diximus, octo et prope semis,
calciamentum eius, id est campagium regium, quidam in luco qui est inter Aquileiam et
Aritiam
, [G] (Arziam legunt quidam, alii malunt inter Anagniam et Aritiam)
[A] posuerunt, quod constat pede maius fuisse hominis vestigio atque mensura. Vnde
etiam vulgo tractum est, cum de longis atque ineptis hominibus diceretur: Caliga
Maximini.
Hactenus Iulius. Ergo prouerbium rectius vsurpabitur, si cum odio
contemptuue dicatur, propterea quod is Maximinus (vnde natum esse constat)
inuisissimus esset pariter et populo Romano et senatui, quippe Thrax natione,
deinde sordido genere, postremo moribus barbaris ac feris. Quinetiam nunc
homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tanquam socordes atque
inertes.

715 [A]CLEMATIS AEGYPTIA22





720


  c723-726

725




Huic confine est, quod a Phalereo Demetrio refertur: Κληματὶς Αἰγυπτία, id
est Clematis Aegyptia. Id ait ioco dici solitum in eos, qui corpore praeter
modum procero atque atro colore essent. Natum haud dubie ab eius herbae
specie, de qua meminit Dioscorides libro quarto. Plinius lib. xxiv., cap. xv.,
Itali, inquit, centunculum vocant, rostratis foliis, ad similitudinem capitis penularum,
iacens in aruis. Graeci
autem clematidem appellant. Sed cum clematidis multae
sint species, quas inibi recenset Plinius, vna duntaxat prouerbio locum fecisse
videtur, ea nimirum quae clematis Aegyptia cognomine dicitur. Dicitur autem,
quod hanc maxime gignat Aegyptus, folio lauri longo tenuique, aduersus serpentes
et priuatim aspides ex aceto pota efficax, quae eadem ab aliis daphnoides, ab aliis
polygonoides vocatur. Laertius in vita Zenonis ex autoritate Apollonii scribit
Zenonem gracili fuisse corpore, statu procero, atra cute. Deinde autorem citat 134
Chrysippum, qui in secundo Prouerbiorum suorum libro scripserit ob eam
causam a quodam Clematidem Aegyptiam fuisse dictum.

730 [A]RES AD TRIARIOS REDIIT23





735




740
LB 35
  c740-743


745
  c746-769



750




755




760




765




770




775




780

Romanum extat adagium elegans cum primis et annotandum: Res ad triarios
rediit.
Eo licebit vti cum significabimus rem eo periculi redactam esse, vt
extremo conatu summisque viribus sit enitendum et ad suprema confugien-
dum consilia, quibus si nihil proficiatur, iam nihil reliquum esse videatur,
vnde subsidium sperare possis. Veluti si in disceptatione quapiam literaria
mediocribus ambigentibus ad vnum aliquem summae doctrinae virum rem
deferre cogeremur. Aut in ancipiti negocio potentissimorum amicorum opem
implorare compelleremur, quos non nisi maxima quadam adacti necessitate
soleamus interpellare. Denique si cum vulgaribus illis consiliis res explicari
nequit, ad nouum aliquod et egregie callidum confugitur. Quemadmodum
Terentianus ille Phormio in sui nominis fabula, cum significaret | neque in
Antiphone neque in Phaedria neque in Geta satis esse praesidii ad retunden-
dam senis saeuitiam, Ad te, inquit, Phormio, summa redit. Natum est adagium a
ratione modoque componendi Romani exercitus. Refertur autem pariter et
explicatur a T. Liuio, primae decadis libro octauo, cuius verba libuit subscri-
bere: Postremo in plureis ordines acies distribuebatur. Ordo enim sexagenos [G] siue
vt alii legunt sexcenos [A] milites, duos centuriones, vexillarium vnum habebat.
Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spacium.
Manipulus leues vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leues autem, qui

hastam tantum gessaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie florem iuuenum
pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus
principibus est nomen, hos sequebantur scutati omnes, insignibus maxime armis. Hoc
triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim
ordines locabantur, ex quibus ordo vnusquisque tres partes habebat. Earum vnam-

quamque primum pilum vocabant. Tribus ex vexillis constabat. Vexillum centum
octoginta tres
[G] vt alii sex [A] homines erant. Primum vexillum triarios ducebat,
veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios minoris roboris aetate factisque,
tertium accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiiciebantur.
Vbi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si

hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes in interualla ordinum
principes recipiebant. Tum principum pugna erat, hastati sequebantur. Triarii sub
vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide
in terram fixas, vt haud secus quam vallo septa inhorreret acies, tenentes. Si apud
principes quoque haud satisprospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim

referebantur; inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, prouerbio increbuit. Triarii
consurgentes, vbi in interualla ordinum suorum principes et hastatos recepissent,
extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, vnoque continente agmine, iam nulla

spe post relicta, in hostem incedebant. Id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos 135
insecuti nouam repente aciem exurgentem auctam numero cernebant. Hactenus T.
Liuius, cuius ex verbis satis arbitror liquere prouerbium, vt nostra interpreta-
tione iam non sit opus. [B] Item Vegetius De re militari libro ii. declarat post
omnes acies solere collocari triarios omni armorum genere instructos, qui genu
posito subsidebant
, vt, si primam aciem vinci contigisset, ab iis integrato praelio
victoria repararetur. Modestus in libello De vocabulis rei militaris Sextus,
inquit, ordo post omneis a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis,
bellatores tenebat, quos antiqui triarios appellabant. Hi vt requieti et integri acrius
inuaderent hostes, post vltimas acies sedere consueuerunt et, si quid in primis ordinibus
accidisset, de eorum viribus reparaturis spes tota pendebat
. [C] Flauius Vopiscus in
Vita Firmi imperatoris indicat robustissimum quemque militem in triarios 136
allegi solitum, docens eum neruis robustissimis fuisse hoc argumento, quod
triarium quoque vinceret.

[A]SACRAM ANCORAM SOLVERE24



785




790



LB 36
795




800

Huic finitimum est illud, quod apud Graecos celebratur: Ἱερὰν ἄγκυραν
χαλάζειν, id est Sacram soluere ancoram, quoties ad extrema praesidia confugitur.
Translatum a nautis, qui maximam ac validissimam ancoram sacram vocant
eamque tum demum mittunt, cum extremo laborant discrimine. Lucianus in
Ioue tragoedo: Ἄκουσον δὴ ἱεράν, φασίν, ἄγκυραν καὶ ἣν οὐδεμιᾷ μηχανῇ
ἀπορρήξεις, id est Audi iam sacram, vt aiunt, ancoram quamque nulla vi queas
abrumpere.
Sic enim appellat argumentum insolubile. Rursum in Drapetis:
Ἔδοξεν οὖν σκοπούμενους τὴν ὑστάτην ἄγκυραν, ἣν ἱερὰν οἱ ναυτιλλόμενοί φασι,
καθιέναι, id est Visum est igitur re perpensa extremam ancoram, quam nautae sacram
nominant, demittere. Rursum in Apologia: Μία μοι ἴσως ἐκείνη ἄγκυρα ἔτι
ἄβροχος, id est Mihi fortassis vna illa ancora adhuc superest integra, id est illud mihi
ad|huc superest, quo possim confugere. Euripides in Helena:
 Ἄγκυρα δή μου τὰς τύχας ὀχεῖ μόνη,  id est
 Mihi ab vnica fortuna pendet ancora,
hoc est vna duntaxat spes mihi superest. [B] Aristides in Themistode: Καὶ
ὥσπερ τῆς ἱερᾶς ἀγκύρας τῆς ἐκείνου φωνῆς ἐχόμενοι, id est Ac velut a sacra
ancora de illius voce pendentes.
[G] Diuus Chrysostomus de Lazaro concione 4.
conscientiam appellat ἱερὰν ἄγκυραν, quod illa nunquam patiatur hominem
abripi vi cupiditatum veluti ventorum procella, quin obnitatur.

[A]MOVEBO TALVM A SACRA LINEA25



805
  c805-10



810




815




820




825



Idem pollere putat Diogenianus: Κινῶ τὸν ἀφ᾽ ἱερᾶς, id est Sacrae lineae talum
moueo.
De iis, qui extrema parant experiri. Id Iulius Pollux [E] libro nono [A]
exponens ait a ludo quopiam tesserarum natum esse adagium. Lusum autem
fuisse huiusmodi, vt vtrique ludentium essent calculi quinque totidem impo-
siti lineis; vnde et Sophocles dixerit πεσσὰ πεντέγραμμα, id est tesserae quinque
linearum.
Inter eas lineas, vtrinque quinas, vnam fuisse mediam, quam sacram
vocabant; vnde qui talum mouisset, is sacrae lineae calculum mouere diceba-
tur. Id vero non fiebat, nisi cum res posceret, vt ludens ad extrema confugeret
auxilia. Vsurpat hoc adagium Plato libro De legibus quinto: Καθάπερ πεττῶν
ἀφ᾽ ἱεροῦ, id est Tanquam a sacra tessera. Plutarchus in libro, qui inscribitur An
seni sit gerenda respublica: Τελευταίαν ὥσπερ τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς ἐπάγουσιν ἡμῖν τὸ
γῆρας, id est Postremam nobis tanquam a sacra linea senectam allegant, hoc est
veluti causam grauissimam. [B] Idem commentario De comparatione terres-
trium ac marinorum: Φέρε κινήσαντες τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς βραχέα περὶ θειότητος
αὐτῶν καὶ μαντικῆς εἴπωμεν, id est Age moto talo a sacra linea paucis de diuinitate 137
eorum et diuinatione dicamus. Rursum idem Aduersus Colotam Epicureum:
Εὐθὺς οὖν τὸν ἀφ᾽ ἱερᾶς κεκίνηκεν ὁ Κολώτης, id est Protinus igitur talum a sacra
mouit Colotes, hoc est statim id quod est grauissimum aggressus est, vt
impugnaret Apollinis de Socrate iudicium. [H] Idem in vita Martii Coriolani
de ciuitate Romana ob Coriolani minas perturbata: Ἄρα τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς ἀφῆκεν, 138
id est Sublatam a sacra linea tesseram misit. Desperatis enim rebus ad deorum
religionem confugiebat supplicatum missis sacrificis, aedituis, initiatoribus,
auguribus etc. [A] Huc allusit et Theocritus in Bucoliastis:
 Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον,  id est
 Atque a lineola lapidem mouet,
[F] de quo nobis et alias facta mentio.

[A]NVDIOR LEBERIDE26

830
  c831-838



835




840



Γυμνότερος λεβηρίδος, id est Nudior leberide, de vehementer tenuibus. Leberis
enim serpentis exuuium significat, quo nihil esse potest inanius. [B] Accidit
autem hoc omnibus fere, quae cortice integuntur sed molliore velut stellioni,
lacertae, praecipue serpentibus; atque haec ferme bis exuunt, vere et autumno,
praesertim vipera. Serpenti primum ab oculis incipit decedere pellis, ita vt
obcaecari videatur iis, qui rem non intelligunt; atque vna nocte et die senectus
tota exuitur a capite vsque ad caudam.
Ex insectis reiuuenescunt silpha et
culex eaque, quorum pennae vaginis obteguntur vt scarabei, item locustae et
cicadae. In genere marinorum exuit et cancer idque saepius anno. Atque
hoc exuuium Graecis etiam σῦφαρ dicitur, cuius mira sentitur tum leuitas tum
siccitas vniuerso humore in nouum foetum consumpto. Autor Aristoteles
libro De natura animantium octauo. [A] Ait Suidas Leberidem hominem
fuisse supra modum pauperem, ita vt vulgari sermoni locum fecerit. Athe-
naeus [C] in Dipnosophistis: [A] Σαυτὸν ἀποφαίνεις κενώτερον λεβηρίδος, id est
Ostendis teipsum inaniorem leberide.

845 [A]QVI QVAE VVLT DICIT, QVAE NON VVLT AVDIET27



LB 37

850




855




860




865




870




875




880




885




890




895




900




905




910


[B] Si dixeris quae vis, quae non vis audies. [A] Diuus Hieronymus in
Rufinum nominatim prouerbii loco citat: Nihilque super hoc audies, inquit, nisi
illud e triuio: | cum dixeris quae vis, audies quae non vis. Terentius in Andria:
 Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet.
Rursum in prologo Phormionis:
 Benedictis si certasset, audisset bene.
Eodem allusit in prologo Andriae:
 Desinant
 Maledicere, malefacta ne noscant sua.

[D] Obscurius etiam in prologo Eunuchi:
 Tum si quis est, qui dictum in se inclementius 139
 Existimet esse, sic existimet, sciat
 Responsum non dictum esse
,
responsum enim vocat conuicium conuicio redditum. Sed hic locus admonet,
vt quorundam errorem coarguam, qui in margine adscripserant me in his
quae sequuntur legere, quia laesit prius: imo sic legebatur in vulgatis exempla-
ribus. Ego primus ex fide veterum restitui germanam lectionem, nimirum
hanc:
 Quale sit, prius
  Qui bene vertendo et eas describendo male
 Ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,
 Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit
,
vt quale sit idem valeat quod apud Graecos οἷον, apud Latinos 'velut' aut 'quod 140
genus sit', quibus vtimur exemplum proposituri. Meminerat enim de conuicio
regerendo, eius mox subiicit exemplum, deinde prius respondet ad aduerbium
quod sequitur, nuper. Qui prius male verterat multas fabulas, quarum non
meministis, idem nuper dedit ineptam fabulam Phasma, cuius potestis memi-
nisse. Verum vt ad rem redeamus, [A] primus huius adagii pater Homerus
fuisse videtur, apud quem hic versus est in Iliadis Υ:
 Ὁπποῖόν κ᾽ εἴπῃσθα ἔπος, τοῖόν κ᾽ ἐπακούσαις,  id est
 Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse.
Item Hesiodus libro, cui titulus Opera et dies:
 Εἰ δὲ κακόν τ᾽ εἴποις, τάχα κ᾽ αὐτὸς μεῖζον ἀκούσαις,  id est
 Fors male dicenti dicentur plura vicissim.
Rursus in eodem:
 Εἰ δέ κεν ἄρχῃ
 Ἤ τι ἔπος εἰπὼν ἀποθύμιον ἠὲ καὶ ἔρξας,
 Δὶς τόσα τίννυσθαι μεμνημένος,  id est
 Si quod prior ipse
 Aut verbum aut factum dicasue gerasue molestum,
 Ad te cum duplici rediturum foenore noris.
Euripides in Alcestide:
 Εἰ δ᾽ ἡμᾶς κακῶς
 Ἐρεῖς, ἀκούσῃ πολλὰ κοὐ ψευδῆ κακά,  id est
 Si dixeris nobis male,
 Mala inuicem permulta nec falsa audies.
Longe venustius idem extulit Sophocles citante Plutarcho:
 Φιλεῖ γὰρ γλῶτταν ἐκχέας μάτην
 Ἄκων ἀκούειν οὒς ἑκὼν εἴπῃ λόγους,  id est
 Etenim solet qui dicta temere iecerit,
 Audire nolens verba, quae dixit volens.
[H] Refertur ex Sophocle:
 Φιλεῖ δὲ πολλὴν γλῶσσαν ἐκχέας μάτην
 Ἄκων ἀκούειν οὓς ἑκὼν εἶπεν κακῶς,  id est
 Qui multa temere verba fudit, is solet
 Audire nolens quae volens dixit male.
[A] Quin etiam his nostris temporibus eiusmodi quiddam vulgo dictitant: Vt
salutabis, ita et resalutaberis,
hoc est vt tua fuerit oratio, ita tibi respondebitur.
Plautus: Contumeliam si dices, audies. Caecilius in Chrysio apud Gellium:
Audibis male, si male dicis mihi. Eodem pertinet Euripideum illud apud autores
passim obuium: Ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ᾽ ἀφροσύνης τὸ τέλος δυστυχία,
id est Infrenis oris et iniquae vecordiae finis [F] seu vectigal, [A] calamitas. 141
Celebratur et hoc inter Chilonis apophthegmata: Μὴ κακολογεῖν τοὺς πλησίον·
εἰ δὲ μή, ἀκούσεσθαι ἐφ᾽ οἷς λυπήσεσθαι, id est Non esse maledicendum iis,
quibuscum agimus; alioquin audituros, quae molestiam adferant. [H] Huc arbitror
asscribendum versiculum, quem Quintilianus vt vulgo iactatum citat:
Nec male respondit, male enim prior ille rogarat.

[A]SERO SAPIVNT PHRYGES28

c914-919
LB 38
916



920




925


  c928-930

930
Hoc prouerbium ex vetustissima tragoedia Liuii Andronici mutuo sumptum
est, quae inscribitur Equus | Troianus: Sero sapiunt Phryges. Vsurpatur a 142
Cicerone in Epistolis familiaribus: In equo, inquit, Troiano scis esse: sero sapiunt
Phryges. Conuenit in eos, quos stulte factorum sero poenitet. Siquidem Troiani
tot iam acceptis cladibus vix decimo demum anno de restituenda Helena
consultare coeperunt; quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent,
innumerabilibus sese calamitatibus subduxissent. Euripides in Oreste:
 Ὀψέ γε φρονεῖς εὖ, τότε λιποῦσ᾽ αἰσχρῶς δόμους,  id est
 At nunc profecto serius sapis bene,
 Cum tunc penates turpiter reliqueris.

Nam verba sunt ad Helenam Electrae. [B] Refertur et a Festo Pompeio
prouerbii titulo. [A] Demades autore Plutarcho dicere solebat Athenienses
nunquam decernere pacem nisi pullis vestibus indutos, innuens eos bellandi
cupidiores quam sat esset, nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare.
[C] At nos quanto sumus Atheniensibus vecordiores, qui ne tot quidem
annorum malis docti bellum odimus nec de pace, quam inter Christianos
perpetuam esse oportebat, tandem incipimus cogitare.

[A]PISCATOR ICTVS SAPIET29


  c933-936

935




Eandem habet sententiam illud apud Graecos celebratissimum: Ἁλιεὺς πλη-
γεὶς νόον οἴσει, id est Piscator percussus sapiet. Idque ferunt ab huiusmodi
quodam euentu natum: Cum piscator quispiam piscibus, quos intra rete
tenebat, manum admouisset atque a scorpio pisce feriretur, 'ictus', inquit,
'sapiam'. Itaque suo malo doctus cauit in posterum. [B] Plinius libro
trigesimosecundo demonstrat id esse peculiare draconi et scorpio pisci, vt
laedant aculeis, si manu tollantur. [A] Zenodotus ait paroemiam extare apud
Sophoclem.

940 [A]FACTVM STVLTVS COGNOSCIT30





945




950




955




960



Idem aliter effertur ab aliis: Ῥεχθὲν δε τε νήπιος ἔγνω, id est Rem peractam
stultus intellexit.
Sumptum est autem ex Homero, qui pluribus locis hanc
vsurpauit sententiam. Vt in Iliados Π [G] et Υ:
[A] Μήτε ἀντίος ἵστασ᾽ ἐμοῖο,
 Πρίν τι κακὸν παθέειν· ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω,  id est
 Mihi obuius ire caueto, prius quam
 Noxae aliquid capias; nam factum nouit et excors.

Huc allusit Euripides in Bacchis:
 Κακοῦ γὰρ ἐγγὺς ὢν ἐμάνθανεν,  id est
 Nam didicit affinis malo,
de Pentheo, qui sero nec nisi sua pernicie doctus coepit reuereri Bacchum. 143
Neque huic diuersum est, quod admonet senarius ille inter Graecanicas
sententias celebris:
 Ἡ δὲ μετάνοια γίγνετ᾽ ἀνθρώποις κρίσης,  id est
 Tum iudicant homines, vbi iam poenitet.
Eodem pertinet Vergilianum illud: 144
 Discite iustitiam nioniti et non temnere diuos.
Item illud Demosthenicum: Non emo tanti poenitere. Vnde perquam eleganter
Fabius apud Titum Liuium euentum stultorum magistrum appellat Nec euentus
doceat hoc, inquiens, qui stultorum magister est, sed ratio. Plinius in Panegyrico,
quem Traiano dixit, huiusmodi seram et infrugiferam prudentiam miseram
vocat. Terror, inquit, et metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, vt
a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos auerteremus.

[A]MALO ACCEPTO STVLTVS SAPIT31

965




970




LB 39
976



980




985




990




995




1000




5




10




15




20




Paulo diuersius extulit Hesiodus eandem tamen sententiam, cum ait in libro,
cui titulus Opera et dies:
 Δίκη ὑπερύβριον ἴσχεί,
 Ἐς τέλος ἐξελθοῦσα· παθὼν δέ τε νήπίος ἔγνω,  id est
 Tandem sua poena nocentem
 Consequitur passusque sapit tum denique stultus.
Ad quam sententiam videtur alludere et Homerus in Iliados Ψ:
 Ἵνα γνοίης ἀποτίνων,  id est
 Vti tuo damno cognoscas.
Plato in Symposio: [E] Ἃ δὴ καί σοι λέγω, ὦ Ἀγάθων, μὴ ἐξαπατᾶσθαι ὑπὸ
τούτου, ἀλλὰ ἀπὸ τῶν ἡμετέρων παθη|μάτων γνόντα εὐλαβηθῆναι, καὶ μὴ κατὰ
τὴν παροιμίαν ὥσπερ νήπιον παθόντα γνῶναι, id est Quae sane tibi quoque dico,
Agathon, ne ab hoc fallaris, sed
[A] ex cognitis his, quae nobis acciderunt, caueas, nec
iuxta prouerbium veluti stultus post acceptum malum sapias
. Huc referendum et
Plautinum illud [D] in Mercatore: [A] Feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit.
[D] In eandem sententiam Tibullus Elegiarum libro tertio:
 Felix quicunque dolore
 Alterius disces posse carere tuo.

[A] Huc alludunt et lllae sero sapientium voces: Nunc scio quid sit amor.
 Nunc ego
 Et illam scelestam, et me miserum esse sentio.
 Ah, / vix tandem sensi stolidus.
Videtur adagium ex illa vetustissima fabula manasse, de duobus fratribus
Prometheo atque Epimetheo, quae quidem refertur apud Hesiodum ad hanc
ferme sententiam: Iupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum e
coelo ac mortalibus redditum cupiensque illum simili retaliare dolo Vulcano
negocium dat, vt e luto puellae simulachrum quanto maximo posset artificio 145
fingat. Id simul atque factum est, singulos deos deasque monet, vt ei
simulachro suas quisque dotes adiungerent; vnde et virgini Pandorae nomen
affictum apparet. Hanc igitur omnibus formae, cultus, ingenii linguaeque
dotibus cumulatam Iupiter cum pyxide pulcherrima quidem illa, sed intus
omne calamitatum genus occulente ad Prometheum mittit. Is recusato munere
fratrem admonet vt, si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet.
Redit Pandora persuasoque Epimetheo pyxidem donat. Eam simul ac aperuis-
set euolantibusque morbis sensisset Iouis ἄδωρα δῶρα, sero nimirum sapere
coepit. Vbi Hesiodus palam ad adagionem alludens ait:
 Αὐτὰρ ὁ δεξάμενος ὅτε δὴ κακὸν εἶχ᾽ ἐνόησεν,  id est
 Accepit tactusque malo tum denique sensit.
Idem significat in Theogonia. Haec, inquit, peperit Προμηθέα
 Ποικίλον αἰολόμητιν, ἁμαρτίνοόν τ᾽ Ἐπιμηθέα,
Prometheum vafrum nominans ac variis instructum consiliis, Epimetheum post 146
erratum sapientem. [E] Vnde et Pindarus in Pythiis appellat illum ὀψίνοον quasi
sero sapientem. [A] Quod ipsa etiam indicant vocabula. Nam προμηθεύς Graecis
eum significat, cui prius quam rem aggrediatur, suppetit consilium; ἐπιμηθεύς,
cui re peracta tum demum consilium in mentem venit; προμηθεύεσθαι est
consilio maus imminentibus occurrere. Lucianus in dialogo quodam ex
comico quopiam citat hunc versiculum dictum in Cleonem, quod sero nec nisi
confecto negocio saperet:
 Κλέων Προμηθεύς ἐστι μετὰ τὰ πράγματα,  id est
 Rebus peractis est Cleon Prometheus.
Idem in calce eiusdem dialogi: Ἐπεὶ τό γε μεταβουλεύεσθαι Ἐπιμηθέως ἔργον,
οὐ Προμηθέως ἐστίν, id est Nam illud quidem post rem consulere Epimethei est, non
Promethei. Effertur etiam ad hunc modum paroemia: Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτε-
ρος, id est Post mala prudentior. Rursum hoc pacto: Ἐξ ὧν ἔπαθες, ἔμαθες, id est,
[C] vt sententiam magis quam verba reddam, [A] Quae nocent, docent. At multo
consultius est alienis malis prudentiorem reddi iuxta Graecam sententiam:
 Βλέπων πεπαίδευμ᾽ εἰς τὰ τῶν ἄλλων κακά,  id est
 Aliena spectans doctus euasi mala.
Circunfertur et illud nostrati vulgo iactatum: Mortaleis pudore et iactura doctiores
euadere.

25 [A]ALIQVID MALI PROPTER VICINVM MALVM32





30




35
LB 40



40




45




50




55




Lysimachus apud Plautum in Mercatore:
 Nunc ego verum esse illud verbum experior,
 Aliquid mali esse propter vicinum malum.

Quibus ex Plauti verbis satis liquet hanc sententiam vulgari sermone fuisse
celebratam. Eam Hesiodus eleganter expressit in opere, cui titulus Opera et
dies:
 Εἰ γὰρ τοι καὶ χρῆμ᾽ ἐγχώριον ἄλλο γένηται,
 Γείτονες ἄζωστοι ἔκιον, ζώσαντο δὲ πηοί.
 Πῆμα κακὸς γείτων ὅσσον τ᾽ ἀγαθὸς μέγ᾽ ὄνειαρ.
 Ἔμμορέ τοι τιμῆς ὅς τ᾽ ἔμμορε γείτονος ἐσθλοῦ. |
 Οὐδ᾽ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾽, εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη,  id est
 Si qua domi inciderit tibi res, tunc ilico omissis
 Adsunt vicini zonis, cinguntur at ipsi
 Affines; noxa est vicinus vt improbus ingens
,
 Contra ita maxima commoditas, si commodus adsit.
 Deest honor huic, bona quem vicinia deficit, at nec
 Intereat bos, ni vicinus vbi improbus adsit.

Neque tantum inter priuatos vicinos haec sententia locum habet, verumetiam 147
experimentis obseruatum est populos a vicinis subuersos. Quemadmodum
Aetolis et Acarnanibus euenit, qui se mutuis cladibus euerterunt, inter se
finitimi. Item Carthaginensibus et Byontinis; quarum historiarum meminerunt
Hesiodi interpretes. Huc videtur leuiter allusisse Vergilius in Eclogis, cum
ait:
 Nec mala vicini pecoris contagia laedent, [E] et,
 Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae.
[A] Admonet autem paroemia, vti bonorum conuictum et consuetudinem
expetamus, a malis nos quammaxime possumus abducamus. Proinde scitum
est illud Themistoclis apud Plutarchum, qui cum praedium quoddam vende- 148
ret, hoc quoque praeconem addere iussit: Ὅτι καὶ ἀγαθοὺς ἔχει γείτονας, id est
Quod vicinos etiam haberet bonos, quasi vicini commendatione futurum esset
longe vendibilius. Neque multum abhorret hinc illud eiusdem Hesiodi car-
men:
 Πολλάκι καὶ ξύμπασα πόλις κακοῦ ἀνδρὸς ἐπαυρεῖ,  id est
 Saepe mali malefacta viri populus luit omnis.

60 [A]MANVS MANVM FRICAT33


  c61-64


65




70




75




Socrates in Axiocho Platonis ait Prodico sophistae hunc Epicharmi comici
versiculum semper in ore fuisse:
 Ἡ δὲ χεὶρ τὴν χεῖρα κνίζει, δός τι καὶ λάβοις τι,  id est
 Affricat manum manus, da quiddam et aliquid accipe,
videlicet hominis quaestum facete taxans, qui neminem gratis doceret et a quo
se quoque quae tum dicturus esset, didicisse affirmabat, at ne id quidem
gratuito, imo numerata mercede. Sententia digna tum homine Siculo tum
'vafro poeta'; sic enim illum appellat Cicero. Monet autem neminem ferme
mortalium inueniri, qui velit in quempiam beneficium collocare, a quo non
speret aliquid emolumenti vicissim ad se rediturum, sed officium inuitari
officio, beneficium beneficio prouocari. Idem adagium effertur et hoc pacto:
Χεὶρ χεῖρα νίπτει, id est Manum manus lauat. Idem pollet vtraque metaphora.
Nam mutua commoditas est, quoties vel fricat vel abluit manus manum.
Circunfertur inter Graecanicas sententias huiusmodi distichon:
 Ἀνὴρ γὰρ ἄνδρα καὶ πόλις σῴζει πόλιν.
 Χεὶρ χεῖρα νίπτει, δάκτυλος τε δάκτυλον,  id est
 Vrbs seruat vrbem, seruat itidem vir virum.
 Manus manum, digitumque digitus abluit.
[C] Vtitur eo et Seneca in ludicro libello de morte Claudii Caesaris.

80 [A] GRATIA GRATIAM PARIT34





85




90




95

Eandem sententiam Sophocles simpliciter extulit in Oedipo Coloneo: Ἡ
χάρις χάριν φέρει, id est Gratiam adfert gratia. Rursum apud eundem in Aiace
Mastigophoro:
 Χάρις χάριν γάρ ἐστιν ἡ τίκτουσ᾽ ἀεί,  id est
 Beneficium semper beneficium parit.
Quod Hesiodus velut enarrans in primo Georgicôn:
 Τὸν φιλέοντα φιλεῖν καὶ τῷ προσιόντι προσεῖναι
 Καὶ δόμεν ὅς κεν δῷ, καὶ μὴ δόμεν ὅς κεν μὴ δῷ· 149
 ἔδωκεν, ἀδώτῃ δ᾽ οὔτις ἔδωκεν,  [G] id est
 Aequum vt ametur amans, qui accedit iungitor illi,
 Da, tibi qui dederit, qui non dederit tibi, ne da,
 Danti aliquis dedit, at non danti non dedit vllus.

[A] Quibus significatur beneficium inuitari beneficio et officium officio 150
prouocari. Euripides in Helena:
 Χάρις γὰρ ἀντὶ χάριτος ἐλθέτω  id est
 Beneficium beneficio respondeat. |

LB 41 [A]PAR PARI REFERRE. ΙΣΟΝ ΙΣΩΙ ΕΠΙΦΕΡΕΙΝ35



100




105




110




115




120




125




130




135




140


Terentius in Eunucho paroemiam vsurpat superiori non admodum dissimi-
lem: Par pari referto. Qua monemur, vt tales simus in alios, quales in nos illos
experimur. Ac iuxta Medeam Euripideam amicis simus amici, inimicis infesti,
in perfidos perfidi, parcos parci, clamosos clamosi, impudentes improbi;
denique vtcunque meritum merito simili retaliemus. Idem in prologo Phor-
mionis:
 Quod ab ipso allatum est, sibi id esse relatum putet.
Non inconcinne tum quoque vsurpauerimus, si quando verba verbis, blandi-
cias blandiciis, promissa promissis pensamus. Huc pertinet illud non illepidum
quod refert Aristoteles libro Moralium nono. Dionysius citharoedum accer-
siuerat, vt sibi caneret in nuptiis, atque cum eo his pactus est legibus, vt quo
doctius meliusque caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem. Annixus est
omni artificio citharoedus, vti quam scitissime caneret sperans amplissimum
praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti musico, qui conduxerat,
ait iam persoluisse sese, quod esset pollicitus, nempe par pari retulisse proque
voluptate reposuisse voluptatem, spem lucri significans, quae quidem hoc
maior fuerat, quo magis ex arte cantasset. Verum hoc loco negat philosophus
par pari relatum, propterea quod alter id quod volebat accepit, alter eo quod
expetebat frustratus est. Huc videtur respexisse Euripides, cum ait in Andro-
mache:
 Σώφρων καθ᾽ ἡμᾶς σώφρον᾽ ἀντιλήψεται,
 Θυμούμενος δὲ τεύξεται θυμουμένων,  id est
 Modestus in nos sentiet modestum item,
 Commotus autem nos reperiet concitos.
Porro prouerbium natum videri potest a compotationibus veterum Graeco-
rum, apud quos aequalibus cyathis bibere mos erat. Archippus in Amphi-
tryone secunda apud Athenaeum [C] libro decimo:
 [A] Τίς ἐκέρασε σφῶν, ὦ κακόδαιμον, ἴσον ἴσῳ;  id est
 Quis par, sceleste, miscuit vobis pari?
Item Cratinus in Pytine:
 Τὸν δ᾽ ἴσον ἴσῳ φέροντ᾽ ἔγωγ᾽ ἐκτίσομαι,  id est
 At par pari reddenti ego respondero.
[C] Item libro sexto: Οὐ διὰ τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ ἴσον ἴσῳ τὸν ἰχθὺν πωλούντων, id est 151
Non per eos, qui Romae piscem vendunt parem pari, sentiens singulos pari
precio aestimatos vendi. [A] Erat haec vox ἴσον ἴσῳ solennis inter propinan-
dum, vt ex eodem autore facile liquet. [C] Ea significabant aut pares esse
cyathos aut tantundem additum aquae, quantum inesset vini. [H] Huius
formae sunt illa: paria facere, pro pensare ex aequo, et parem calculum ponere.
Plinius ad Flaccum: Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere
nec vrbis copiis ex Laurentino nec maris iam turbidi tempestatibus possum.
[I] M.
Tullius libro De oratore ad Brutum par pari retulit ad schema rhetoricum,
quo membra orationis pari syllabamm numerum sibi respondent. Nam,
inquit, quum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae
similiter cadunt verba verbis comparantur, quicquid ita concluditur, plerunque fit vt
numerose cadat.

[A]EADEM MENSVRA36


145




150




155

LB 42


160

Quod modo retulimus, videtur pariter et ad officii et ad iniuriae retaliationem
pertinere, verum ad beneficii pensationem magis referendum, quod ait Hesio- 152
dus:
 Αὐτῷ τῷ μέτρῳ, καὶ λώϊον, αἴ κε δύνηαι,  id est
 Aut mensura eadem, aut melius quoque, si qua facultas.
Quo docet officium remetiendum esse eadem mensura aut etiam copiosiore, si
suppetat facultas, prorsumque hac parte imitandos esse foecundos agros, qui
sementem depositam multo cum foenore reddere consueuerunt. Citatur a
Luciano prouerbii vice in Imaginibus: Αὐτῷ μέτρῳ φασὶ <ἢ> και λώϊον, id
est Eadem mensura, quod aiunt, aut melius. M. Tullius Epistolarum ad Atticum
libro decimotertio: Ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, vt αὐτῷ
τῷ μέτρω καὶ λώϊον, si modo potuissem. Nam hoc etiam Hesiodus asscribit, αἴ κε
δύνηαι. Hoc adagio non grauatus est vti praeceptor noster Christus in |
Euangelio, cum ait futurum, vt qua mensura fuerimus aliis emensi, eadem
nobis alii remetiantur. [B] Sic enim loquitur apud Matthaeum: Ἐν ᾧ γὰρ
κρίματι κρίνετε, κριθήσεσθε, καὶ ἐν ᾧ μέτρῳ μετρεῖτε, μετρηθήσεται ὑμῖν, id est
In quo iudicio iudicatis, in eo iudicabimini, et qua mensura metimini aliis, illa
remetientur vobis
n).

[A]CRASSA MINERVA. PINGVI MINERVA. CRASSIORE MVSA37



165




170




175




180


Minerua [C] iuxta poetarum fabulas [A] artibus atque ingeniis praesidet.
Vnde et illud fluxit: Inuita Minerua. Praeterea illud Pingui seu crassa Minerua,
quod quidem iam olim prouerbii vice celebratur. Columella libro De re
rustica duodecimo, [G] capite primo [A] In hac autem, inquit, ruris disciplina
non consideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur, pingui Minerua, quantumuis
vtile continget villico tempestatis futurae praesagium.
Idem in primi libri praefa-
tione: Potest enim nec subtilissima nec rursum, quod aiunt, pingui Minerua res agrestis
administrari. [G] Idem libro decimo: Nec tamen Hipparci subtilitas pinguioribus,
vt aiunt, rusticorum literis necessaria est
. [A] Dicitur pinguiore Minerua fieri, quod
inconditius simpliciusque quasique indoctius fit, non autem exquisita arte nec
exactissima cura. Vnde et Priapus ille, cum rem obscoenam, quam poterat
vrbanius per inuolucra verborum petere, nudis verbis rogat, Crassa, inquit,
Minerua mea est. Et Horatius philosophum describens non exactis illis Stoico-
rum rationibus atque argutiis instructum, sed veluti citra artem philosophiam
moribus exprimentem neque tam disertum quam simplicem ac syncerum,
 Rusticus, inquit, anormis sapiens crassaque Minerua.
Aulus Gellius lib. xiiii., cap. i.: Nequaquam tamen id censebat in tam breui
exiguoque vitae spatio, quantouis hominis ingenio comprehendi posse et percipi, sed
coniectari pauca quaedam et, vt verbo ipsius vtar
, παχύτερον, id est crassius et pingui
Minerua.

[A]CRASSIORE MVSA15338


185




190


Παχύτερα Μούσῃ, id est Crassiore Musa. Eandem paroemiam sic extulit Quinti-
lianus Institutionum oratoriarum libro i.: Libet propter quosdam imperitiores
etiam crassiore, vt vocant, Musa dubitationem huius vtilitatis eximere. Inuenitur
aliquoties apud scriptores non inidoneos pinguiore formula pro eo, quod est:
planius atque intelligibilius. [I] Dictum est et Latine loqui pro eo, quod est: 154
aperte et simpliciter. M. Tullius in Verrem: Latine me scitote, non accusatorie
loqui. Idem in Philip.: Sed vt solent ii, qui plane et Latine loquuntur. In Priapeiis:
 Simplicius multo est, da paedicare, Latine
 Dicere.

[A]RVDIVS AC PLANIVS39


195




200




205
  c206-209


  c209-212
210
LB 43


Inelegantius quidem est illud apud Graecos, sed idem tamen pollet: Ἀμαθέστε-
ρον καὶ σαφέστερον εἰπέ, quod apud eundem refertur Gellium. Nosti enim,
inquit, credo, verbum illud vetus et peruulgatum, Ἀμαθέστερον εἰπὲ καὶ σαφέστερον,
id est Indoctius rudiusque quodammodo loquere et apertius ac clarius fare. Sumptum
apparet ex Aristophanis comoedia, cui titulus Βάτραχοι, id est Ranae:
 Ἀμαθέστερον πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον,  id est
 Indoctius proloquitor atque clarius.
Quo carmine Bacchus Euripidis obscuritatem taxat, qui nescio quid parum
dilucide proposuerat. Suidas et interpres admonent subesse prouerbium, quod
hunc ad modum feratur:
 Σαφέστερόν μοι κἀμαθέστερον φράσον,  id est
 Apertius mihi loquere atque indoctius.
Suspicor inde sumptum, quod antiquitus illi σοφοί, quos vocant, soleant
mysteria sapientiae quibusdam aenigmatum inuolucris [C] data opera [A]
obtegere, videlicet ne prophana turba ac nondum philosophiae sacris initiata
posset assequi. [C] Quin et hodie nonnulli philosophiae ac theologiae profes-
sores, cum ea quandoque tradant, quae quaeuis muliercula aut cerdo dicturus
sit, tamen quo docti videantur, rem spinis quibusdam ac verbo|rum portentis
implicant et inuoluunt. Sic Plato numeris suis obscurauit suam philosophiam.
Sic Aristoteles multa mathematicis collationibus reddidit obscuriora.

[A]SVS MINERVAM40

215




220




225




230




235




240




245




250




255


  c258-262

260


Tritissimum apud Latinos autores adagium Ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Sus
Mineruam
, subaudiendum 'docet' aut 'monet', dici solitum, quoties indoctus
quispiam atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus
[B] aut, vt Festi Pompeii verbis vtar, cum quis id docet alterum, cuius ipse est
inscius
. [A] Propterea quod Mineruae artium et ingeniorum, vt diximus, tutela
tribuitur a poetis. Porro sue nullum aliud animal magis brutum [B] magisque
sordidum, vt quod stercoribus impense gaudeat vel ob iecoris magnitudinem,
quae sedes est concupiscentiae ac libidinis, vel ob narium crassitudinem et
olfactum hebetem, vnde fit vt non offendatur foetore; tum adeo pronum
ciboque deditum, vt si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat 155
ob insolentiam, vt tradit Alexander Aphrodiseus. Nec est aliud [A] magis
indocile, proinde non ad vsum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae,
sed ad epulas duntaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Plinius lib.
viii., cap. li. Animalium, inquit, hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam,
non illepide existimabatur. Idem affirmat Varro libro De re rustica secundo,
Suillum, inquit, pecus donatum a natura dicunt ad epulandum. Itaque his animam
datam pro sale, quae seruaret carnem
. [B] Atque haec quidem verba quid sibi
velint, explicat M. Tullius libro De finibus bonorum quinto, Etenim omnium
rerum, inquit, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut non multo
secus, eorum summum bonum in corpore est, vt non inscite illud dictum videatur in suem
,
animum illi pecudi datum pro sale, ne putresceret. Sunt autem bestiae, in quibus inest 156
aliquid simile virtutis vt in leonibus, vt in canibus, vt in equis, in quibus non corporum
solum vt in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus aliquos videmus
. [A]
Aristoteles in Physiognomicis scribit exigua fronte homines indociles et ad
disciplinas ineptos videri atque ad suum genus pertinere, tanquam a docilitate
humanisque artibus longe omnium alienissimum. Nam reliqua ferme docilita-
tis esse capacia, vnde nunc quoque vulgo insipidos istos et quasi ventri atque
abdomini natos sues appellare consueuimus.
    Quin et Suetonius in catalogo illustrium grammaticorum refert Palaemo-
nem arrogantia tanta fuisse, vt M. Varronem porcum appellaret, secum et natas et
morituras literas. Praeterea si quid indoctum atque illiteratum significare
volumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in
Pisonem: Ex hara productae, non schola. Hinc igitur natum adagium Sus
Mineruam.
L. Caesar apud Ciceronem libro De oratore secundo, Sic ego, inquit,
Crasso audiente primum loquar de facetiis et docebo sus, vt aiunt, oratorem eum, quem
cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cicero libro de
Academicis quaestionibus primo: Nam etsi non sus Mineruam, vt aiunt, tamen
inepte quisquis Mineruam docet.
Hieronymus in Rufinum: Praetermitto Graecos,
quorum tu iactas scientiam, et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne
vetere prouerbio sus Mineruam docere videatur.
Vsurpat idem verbis commutatis in
epistola ad Marcellam, cuius initium Mensuram charitas non habet. [B] M. Varro
et Euemerus adagium ad fabulas retulerunt, id quod ex Pompeii verbis licet
coniicere. Quam rem, inquit, in medio, quod aiunt, positam ineptis μύθους inuoluere
maluerunt, quam simpliciter referre.
Celebratur a multis Demosthenis scomma,
qui cum Demades vociferaretur in eum: Δημοσθένης ἐμὲ βούλεται διορθοῦν, ἡ
ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Demosthenes vult me corrigere, sus Mineruam, respondit:
Αὕτη μέντοι πέρυσιν ἡ Ἀθηνᾶ μοιχεύουσα εἰλήφθη, id est Atqui nuper haec
Minerua in adulterio fuit deprehensa. [F] Dictum allusit ad Mineruam virginem.

[A]SVS CVM MINERVA CERTAMEN SVSCEPIT41


265
LB 44



270
  c271-273


Cum hoc aut idem aut certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum
legitur in Hodoeporis: |
 Ὗς ποτ᾽ Ἀθηναίαν ἔριν ἤρισε,  id est
 Cum diua est ausus sus decertare Minerua.
Quoties indocti stolidique et depugnare parati non verentur summos in omni
doctrina viros in certamen literarium prouocare. Theocriti enarrator sic efferri
vulgo παροιμίαν scribit: Ὗς ὢν πρὸς Ἀθήνην ἐρίζεις, id est Sus cum sis, cum
Minerua contendis
. [F] Scholiastes nescio quis addit eos ἐρίζειν dici, qui verbis
certant, ἐρείδειν, qui factis, quo magis ridiculum est, si sus indocilis certet cum
Minerua disciplinarum praeside.

[A]INVITA MINERVA15742

275




280


Latinis et illud est celebratissimum: Inuita Minerua pro eo, quod est: refra-
gante ingenio, repugnante natura, non fauente coelo. Cicero in Officiis: Inuita,
vt aiunt, Minerua
. [E] Idem libro Epistolarum familiarium duodecimo: Quin-
quatribus frequenti senatu causam tuam egi non inuita Minerua.
Rursum eiusdem
operis libro tertio: Idque quoniam tu ita vis, puto me non inuita Minerua facturum.
[A] Horatius:
 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua.
Huc allusit Seneca, cum dixit: Male respondere coacta ingenia.

[A]ABIIT ET TAVRVS IN SYLVAM15843


285




290




295




300




305




310




315
  c316-318

  c318-321
LB 45
320




325




330




335




340




345




350




355




360




365




370


  c373-376

375



LB 46
380




385



Ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν, id est Abiit et taurus in syluam. Pastorale prouerbium,
allegoria subturpicula, significans diuortium ac neglectum veteris amicae.
Tametsi licebit in vsum verecundiorem trahere hoc modo, si per iocum
accommodabitur ad eos, qui pristinos amicos negligere videntur et a familia-
rium congerronumque grege desuescere. Aut in illos etiam, qui a solitis
desciscunt studiis diuersumque vitae sequuntur institutum. Theocritus in
Idyllio, cui titulus est Theonycho, nominatim etiam prouerbii vice refert:
 Αἶνος θην λέγεταί τις 'ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν',  id est
 Fertur et hoc olim in syluam secedere taurum.
Queritur autem amans se iam pridem ab amica relictum plurimumque iam
esse temporis ostendit, quod Cynisca, [F] id est Catella, nam id erat nomen
puellae, [A] sese Lyco quodam oblectet neque omnino curet ad pristinam
redire consuetudinem, non magis quam tauri, qui et ipsi nonnunquam a
vaccarum armentis secedunt et aut reliquis aggregantur tauris aut solitarii per
nemora vagantur nullo foeminarum desiderio tacti. Eum secessum eumque
vaccarum neglectum quasique diuortium, pastores peculiari verbo vocant
ἀτιμαγελεῖν voce nimirum composita ἐκ τοῦ ἀτιμεῖν, τὸ ἀτιμάζειν καὶ καταφρο-
νεῖν, quod est despicere negligereque ac pro nihilo ducere, et ἐκ τοῦ ἀγέλη, quod
armentum sonat. Ac tum ἀτιμαγελεῖν dicuntur tauri, cum segregati a vaccarum
commercio adeo non curant illas, vt non modo coitum non appetant, sed ne
pascuis quidem iisdem vti velint. Hunc animantis morem simulque vocem
ipsam ei tributam rei demonstrat Aristoteles libro De natura animalium sexto
his verbis: Ὁ δὲ ταῦρος ὅταν ὥρα τῆς ὀχείας ᾖ, τότε γίνεται σύννομος καὶ
μάχεται τοῖς ἄλλοις. Τὸν δὲ πρότερον χρόνον μετ᾽ ἀλλήλων εἰσίν, ὃ καλεῖται
ἀτιμαγελεῖν. Πολλάκις γὰρ οἵ γε ἐν τῇ Ἠπείρῳ οὐ φαίνονται τριῶν μηνῶν ὅλως
δὲ τὰ ἄγρια πάντα ἢ τὰ πλεῖστα οὐ συννέμονται ταῖς θηλείαις πρὸ τῆς ὥρας τοῦ
ὀχεύειν. Ea verba nos appendemus magis quam annumerabimus hoc modo:
At taurus, cum tempus coitus adfuerit, tum demum incipit communibus cum vaccis
pascuis vti cumque reliquis tauris dimicat. Nam ante id temporis inter sese pascuntur,
quod quidem appellant
ἀτιμαγελεῖν. Sane qui sunt in Epiro prouincia tauri, saepe-
numero trium mensium spacio non apparent; porro fera animantia aut omnia aut certe

pleraque ante tempus coeundi non aggregantur ad communes cum foeminis pascuas.
    Illud admonitu dignum mihi visum est in versione Theodori Gazae pro
Graeca voce ἀτιμαγελεῖν, quam Romana lingua nullo pacto reddere potest,
scriptum esse coarmentari. Idque verbi doctis etiam viris non parum caliginis
offudit, ita vt deprauatum apud Aristotelem locum existiment com|mutataque
lectione longe diuersum sensum inducant putentque Theodorum in transfe-
rendo non mediocriter hallucinatum. At ego tota re diligentius pensiculata
videre videor Aristotelicorum verborum sententiam citra vllius vocis commu-
tationem adamussim quadrare: videlicet taurum aggregari cum vaccis et in
iisdem versari pascuis appetente coitus tempore eumque non conuenire cum
reliquis taurorum armentis, sed bellum cum aliis gerere, reliquis autem 159
temporibus tauros cum tauris socialiter iisdem vti pascuis neque foeminarum
conuictum sequi, sed inter sese agere, quod idem accidat in feris ferme
omnibus. Hanc autem taurorum cum tauris societatem neglectis vaccarum
armentis vocari ἀτιμαγελεῖν. Quaeso quid hic scrupuli, cur Aristotelicam
lectionem mutandam existimemus, nisi si quid offendit mutatus numerus in
ταῦρος et εἰσίν, id quod Aristoteli praesertim eo in opere pene familiare
deprehenditur. Dictionem autem illam coarmentari non germanam, sed sup-
posititiam esse dubium non est, et aut librariorum incuria aut alicuius parum
eruditi temeritate inductam. Suspicor enim legendum vel dearmentari vel
abarmentari. Neque enim adduci possum, vt credam Theodorum hominem
tam in omni doctrinae genere absolutum fuisse lapsum praesertim in voce
neque magnopere prodigiosa nec inusitata Graecis autoribus, vtpote cuius 160
vim vel ipsa statim indicat etymologia, praeterea quae apud Theocritum
autorem vsqueadeo notum vulgatumque legatur ἐν Νομεῖ ἢ Βωκόλοις, [B] id
est in Pastore siue Bubulcis:
 [A] Χοἲ μὲν ἁμᾷ βόσκοιντο καὶ ἐν φύλλοισι πλανῷντο
 Οὐδὲν ἀτιμαγελεῦντες,  id est
 Atque hi pascuntur simul inque comantibus herbis
 Errant et non vlla gregis diuortia quaerunt.

Ad haec Suidas ostendit ταῦρον ἀτιμάγελον appellatum τὸν τῆς ἀγέλης κατα-
φρονοῦντα, id est qui negligeret armentum. Huc mihi videtur nonnihil allusisse
Vergilius in Sileno:
 Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras.
 Ille latus niueum molli fultus hyacintho
 Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas
 Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, nymphae,
 Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
 Si qua forte ferant oculis sese obuia nostris
 Errabunda bouis vestigia; forsitan illum
 Aut herba captum viridi aut armenta secutum
 Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Cum enim ait,
 Ille latus niueum molli fultus hyacintho
 Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas
,
taurum innuit ἀτιμάγελον. Item cum ait: Errabunda bouis vestigia. Significat
autem poeta taurum, quem adamabat Pasiphae, aut prorsus ἀτιμαγελεῖν aut
eatenus ἀτιμαγελεῖν, vt suo armento neglecto vaccas alias sequeretur. Porro de
pugna taurorum inter ipsos coitus tempore meminit idem Maro libro Georgi-
côn tertio:
 Nec mos bellantes vna stabulare, sed alter
 Victus abit longeque ignotis exulat oris
 Multa gemens ignominiam plagasque superbi
 Victoris, tum quos amisit inultus amores,
 Et stabula aspectans regnis excessit auitis.

Equidem arbitror hanc ipsam vocem, si deflectatur alio, prouerbialem esse,
quemadmodum sunt et illae καπροῦν et ἱππομανεῖν, ad eamque potissimum
respexisse Theocritum, cum ait prouerbio dici: Ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν. [F]
Scholia quae feruntur in Theocritum, habent ἔβα κεν ταῦρος pro καὶ coniunc-
tione copulatiua mutata κεν expletiua; addunt esse prouerbium de his dici
solitum, qui abessent non reuersuri. Taurus enim si semel aufugerit in syluam,
capi non potest. [A] Vnde non inconcinne quis dixerit maritum diutius ab 161
vxore secubantem ἀτιμαγελεῖν et eum, qui familiares desierit inuisere, ἀτιμαγε-
λεῖν et qui diutius a Musis ac librorum abstinuerit contubernio, ἀτιμαγελεῖν.
Item qui a | conuictu hominum abhorreat secumque viuat, ἀτιμάγελον licebit
appellare. Et qui a legitimo contubernio aberrarit secesseritque, non inepte
dicetur ἀτιμαγελεῖν. [E] Nec prorsus abhorret ab hac forma, quod est apud
Aristophanem in Lysistrata:
 Οἴκοι δὲ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον,  id est
 Domi absque tauro coelibem vitam exigam.
Sic enim significauit vitam coelibem foeminae negligentis taurum, id est
maritum. Sic et Horatius:
 Pereat male quae te
 Lesbia quaerenti taurum monstrauit inertem.

[A]ANNVS PRODVCIT, NON AGER44

390




395




400




405




410




415



  c419-424
420




425




430



LB 47
435
  c436-445



440




445




450


 Ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουρα,  id est
 Annus producit segetem, non aruum.
Hemistichion prouerbiale quod refertur a Theophrasto libro De plantis
octauo: Πρὸς αὔξησιν δὲ καὶ τροφὴν μέγιστα μὲν ἡ τοῦ ἀέρος κρᾶσις συμβάλλεται
καὶ ὅλως ἡ τοῦ ἔτους κατάστασις. Εὐκαίρων γὰρ ὑδάτων καὶ εὐδιῶν καὶ χειμώνων
γινομένων ἅπαντα εὔφορα καὶ πολύκαρπα, κἂν ἐν ἁλμώδεσι καὶ λεπτογείοις ᾖ. Διὸ
καὶ παροιμιαζόμενοι λέγουσιν οὐκ ἄλλως, ὅτι ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουρα. Μέγα δὲ καὶ
αἱ χῶραι διαφέρουσιν, id est Ad incrementum autem alimentumque plurimum quidem
coeli temperies et in totum anni conditio iuuat. Etenim si imbres, serenitates et hyemes 162
accidant opportunae, cuncta felicius atque vberius proueniunt, etiam in salsuginosis ac
parum pinguibus agris. Vnde non ab re est, quod prouerbio dicunt annum producere
fructum, non aruum. Veruntamen non parui refert, quae sit regionum ratio.
Hic illud
obiter admonendum duxi in impressis exemplaribus legi οὐ καλῶς, id est non
recte
, atque hoc ipsum, vt mea quidem est opinio, οὐ καλῶς, partim quod
Theodorus Gaza verterit hoc loco non perperam, partim quod non perinde
quadret ad Theophrasti sententiam. Nam is fatetur verum esse plurimum
habere momenti coeli conditionem, id quod etiam prouerbio testatum sit, quo
non sine causa tota prouentus ratio tribuitur aeri, tamen nonnihil etiam
discriminis situm esse in ipso soli ingenio. Proinde legendum suspicor pro οὐ
καλῶς, οὐκ ἀλλῶς, id est non temere. Quanquam equidem video et illud οὐ
καλῶς vtcunque posse defendi. Nimirum vt Theophrastus improbet vulgare
dictum, quod coelo momentum omne tribuit, cum et a soli ratione magna
pars pendeat. Mihi tamen superior lectio magis arridet, atque huic meae
sententiae doctos calculum suum addituros existimo. [B] Repetit idem ada-
gium libro De causis plantarum tertio rationem reddens cur in frigidis pariter
et calidis regionibus triticum proueniat, haud negans agri naturam nonnihil
conferre ad fertilitatem, sed multo maximum momentum habere aerem
circumfusum et cuiusmodi coeli ventorumque temperies contingat, tum ad
quos flatus oppositus sit ager. Meminit et Plutarchus in Symposiacis decade
septima, problemate secundo. [A] Porro si libebit vsum prouerbii dilatare,
non intempestiuiter accommodabitur in hanc sententiam, si quis dicat ad
virtutem educationem longe plus adferre momenti quam genus, ac plane
perparui referre, quibus maioribus sis natus, sed multo maxime quibus
rationibus educatus quibusque moribus sis institutus. Nam coelum velut
educat quod progignit terra. Ad hoc adagii videtur allusisse Euripides in
Hecuba, quam ita loquentem facit:
 Οὔκουν δεινόν, εἰ γῆ μὲν κακὴ
 Τυχοῦσα καιροῦ θεόθεν εὔσταχυν φέρει,
 Χρηστὴ δ᾽ ἁμαρτοῦσ᾽, ὧν χρεὼν αὐτὴν τυχεῖν,
 Κακὸν δίδωσι καρπόν, ἀνθρώποις δ᾽ ἀεὶ
 Ὁ μὲν πονηρὸς οὐδὲν ἄλλο πλὴν κακός,
 Ὁ δ᾽ ἐσθλὸς ἐσθλός, οὐδὲ συμφορᾶς ὕπο
 Φύσιν διέφθειρ᾽, ἀλλὰ χρηστός ἐστ᾽ ἀεί;
 Ἆρ᾽ οἱ τεκόντες διαφέρουσιν ἢ τροφαί; |
 Ἔχει γέ τοι τι καὶ τὸ θρεφθῆναι καλῶς
 Δίδαξιν ἐσθλοῦ,  id est
 Non nouum ergo, si mala
 Fauente coelo terra fert segetem bonam,
 Bona destituta, quibus opus fuerat, malum
 Fructum aedit. At mortalium quisquis malus
 Nil possit aliud esse quam semper malus,
 Frugi vsque frugi. Sors nec ingenium viri 163
 Aduersa vitiat, sed probus semper manet?
 Vtrum id parentum an educantium magis?
 Recte educari scilicet nonnullam habet

 Doctrinam honesti.
Videtur Hecuba plusculum tribuere geniturae quam institutioni miraturque
proinde non idem euenire in mortalium moribus, quod in prouentu segetum
accidat. Porro quanto plus valeat institutio quam genus, Lycurgus eleganter
ostendit prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa
matre natus, propter institutionem gnauiter feram est insecutus, alter genero-
sis ortus parentibus, quod institutus non esset, turpiter relicta fera ad odorem
panis ac cibi restitit.

[A]IN VADO45


455




Metaphora prouerbialis In vado esse pro eo, quod est: in tuto citraque
discrimen, sumpta a natantibus aut nauigantibus. Terentius: Omnis res in vado est.
Plautus in Aulularia:
 Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.
Vadum autem est aquae fundus; in quo quisquis constiterit, is iam effugit 164
periculum ne mergatur.

460 [A] IN PORTV NAVIGARE46





465




470
Affinis est huic allegoria: Ἐν λιμένι πλεῖν, id est In portu nauigare, qua
significamus nos iam a periculo abesse. Propterea quod qui mediis adhuc in
fluctibus nauigant, hi ventorum et aestus arbitrio nauigant. Contra qui iam
intra portum sunt, nihil habent negotii cum vndis ac ventis. Vnde vulgatis-
sima metaphora hominem, in cuius praesidio conquiescimus, portum appella-
mus. Et qui sese ad tranquillam tutamque aliquam vitae rationem traducunt,
in portum se recipere dicuntur. Terentius in Andria:
 Nunc huius periculo fit: Ego in portu nauigo.
Maro paulo diuersius in Aeneidos libro septimo:
 Nunc mihi parta quies, omnisque in limine portus.

[A]BOS LASSVS FORTIVS FIGIT PEDEM47




475




480




485


Diuus Hieronymus oppido quam elegans adagium vsurpauit ad beatum
Aurelium Augustinum scribens eumque deterrere cupiens, ne iuuenis senem
prouocet. Propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur hi, qui iam
sunt aetate quasi fessi, verum iidem grauius saeuiunt atque vrgent, si quando
senilis illa virtus iritata recaluit: Memento, inquit, Daretis et Entelli et vulgaris
prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem.
A veteri triturae more ductum
apparet, cum circumactis a bubus super manipulos plaustris grana excutieban-
tur, partim a rotis in hoc armatis, partim a taurorum vngulis. Et lex illa
Mosaica, quam citat apostolus Paulus ad Timotheum, vetat, ne boui trituranti
os obligetur. Itaque bos lassus, quoniam grauius figit pedem, magis est ad
trituram idoneus. At non item equus ad cursum. Potest allusum videri et ad
hoc, quod iuuenes corporis agilitate praepollent, senes in stataria pugna ac
viribus superiores sunt, id quod et Vergilius in Daretis et Entelli congressu
declarat. Nec admodum hinc abludit illud, [C] quod in Graecorum collecta-
neis positum reperio, [A] Ἀτρέμας βοῦς, id est Lente bos, subaudiendum
'mouet pedem'. Nam sensim quidem mouet, at grauius premit.

[A]TOTA ERRAS VIA48


490


LB 48

495




500
  c501-504



505

Τῇ πάσῃ ὁδῷ ἀφαμαρτάνεσθαι, id est Tota aberrare via. Prouerbium est in eos,
qui vehementer aberrant. Terentius in Eunucho: Tota erras via. Translatum a
viatoribus, qui nonnunquam ita solent aberrare a via, vt non sine dispendio
quidem, tamen quo tendebant, perueniant; nonnunquam sic aberrant, vt
longe di|uertant [C] et in diuersum tendant. [A] Vnde et exorbitare dicuntur, 165
qui a vero aberrant. Aristoteles in Ethicis: Haud tota aberrant via. Idem
Naturalium libro i. scribit priscos illos philosophos, naturalium causarum
scrutatores, exorbitasse ac velut e via depulsos prorsus aberrasse a vero. [B]
Sumptum est ex Aristophanis Pluto:
 Ἢ τῆς ὁδοῦ τὸ παράπαν ἡμαρτήκαμεν;  id est
 Viane tota prorsus exerrauimus ?
[A] Quinetiam hodie dictitant eos in via esse, qui recto consilio quippiam
instituunt, extra viam, qui qua non oportet ratione rem aggrediuntur. Sunt
ferme prouerbiales et illae metaphorae doctis vsitatissimae: 'Depellere a via',
'reducere in viam', 'monstrare viam', 'facere viam', 'sternere viam', 'aperire
viam', 'praecludere viam', 'intercludere viam'. Cicero in prima Philippica:
Quod si putas, totam ignoras viam gloriae. Celebre habetur et illud apophthegma,
Bene currunt, sed extra viam: Καλῶς μὲν τρέχουσιν, ἀλλ᾽ ἐκτὸς τῆς ὁδοῦ.

[A]TOTO COELO ERRARE16649



510




515



Huic confine est, quod vsurpat Macrobius Saturnalium libro tertio. Nun-
quamne
, inquit, Praetextate, tibi venit in mentem toto, vt aiunt, coelo errasse
Vergilium? [B] Sumptum videtur ex Aristophanis Ranis:
 Εὐθὺς γὰρ ἡμάρτηκεν οὐράνιόν γ᾽ ὅσον.
Ab Euripide dicitur in Aeschylum, qui plurimum errasset in his quae dixerat.
[A] Metaphora ducta vel a Phaethontis aut Cereris fabula, vel a nauigantibus,
qui coeli syderumque obseruatione cursum moderantur. Proinde naucleri,
cum vehementer aberrant, in coeli parte longe diuersa Cynosuram imaginan-
tur nonnunquam totoque aberrant cursu. Nisi malumus coelum pro regione
accipere velut Horatius:
 Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt.

[A]SVO IVMENTO SIBI MALVM ACCERSERE50

520




525

Qui ipse sibi malorum est autor, suo iumento sibi malum accersere dicitur,
tanquam suo sumptu suaque opera quasi suopte plaustro malorum sarcinam
adportet sibi. Plautus in Amphitryone:
 Ipse homo sibi a me malam rem arcessit iumento suo.
Sumpta metaphora a plaustris onerariis (nam id quoque significat iumentum,
autore Gellio [G] lib. xx., cap. i.) [A] aut certe ab animalibus tergo
vectantibus onera.

[A]SVO SIBI HVNC IVGVLO GLADIO, SVO TELO51



530




535
  c536-539



540




545




550

LB 49


555




Suo gladio suoue telo iugulari dicitur, qui suis ipsius dictis reuincitur aut qui
suopte inuento doloue capitur, denique in quem quocunque modo seu dictum
seu factum retorquetur, quod ab ipso profectum sit, veluti si quis exemplo
Protagorae antistrephon dilemma in eum, qui proposuerit, retorqueat aut si
quemadmodum Phalaris Perillum mali repertorem suo inuento conficiat.
Itaque in Adelphis Terentii Mitio senex fratris Demeae saeuitiam increpans
huiusmodi vtitur sententia: Hoc vnum affert vitii senecta, attentiores ad rem sumus
quam oportet. Eandem Demea paulo post in fratrem retorquens,
 Postremo, inquit, non meum illud verbum facio, quod tu, Mitio,
 Bene et sapienter dixti dudum. Vitium commune omnium est,
 Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet
 Effugere.
Hac ratione cum Mitio constringeretur adigereturque, vt agrum, quem
rogabatur, daret, turti Demea Suo, inquit, sibi hunc iugulo gladio. Translata
metaphora ab his, qui in pugna suis ipsorum telis aliquoties confodiuntur. 167
Plautus in Amphitryone:
 Atque hunc telo suo sibi, malitia sua, a foribus pellere.
Cicero pro Cecinna: Aut tuo, quemadmodum dicitur, gladio aut nostro defensio tua
conficiatur necesse est.
Huc allusit Ouidius in Epistolis Heroidum:
 Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires;
     Heu, patior telis vulnera facta meis.

Eodem pertinent et illa Ciceronis: In tuum ipse mucronem incurras, necesse est.
Rursum: Hic est defensionis tuae mucro; in eum incurrat oratio tua necesse est. Neque
vehementer hinc abludit Liuianum illud [G] libro ii. de secundo bello Punico:
[A] Sentiebat Hannibal suis | se artibus peti. Lucianus in Piscatoribus: Ὡς παρ᾽ 168
ἡμῶν τὰ τοξεύματα, ὡς φής, λαβὼν καθ᾽ ἡμῶν ἐτόξευες, id est Quae quidem tela
a nobis, vti fateris, sumpta aduersus nos iaculatus es. [B] Tradit Plutarchus Brasidam
ducem educto e corpore telo eodem confodisse eum, qui miserat. [C] Marius
vnus e triginta tyrannis a milite quodam interemptus narratur a Trebellio
Pollione, qui adoriens dixerit: Hic est gladius, quem ipse fecisti; nam Marius ante
imperium faber ferrarius fuerat et eius militis opera in fabrili officina vsus.
Hunc igitur vere suo gladio dixeris iugulatum.

560 [A]INCIDIT IN FOVEAM QVAM FECIT52





565
Idem pollet illud, quod in Odis Dauidicis refertur psalmo vii.: Λάκκον ὤρυξε
καὶ ἀνέσκαψεν αὐτὸν καὶ ἐμπεσεῖται εἰς βόθρον, ὃν εἰργάσατο, id est Lacum fodit
et aperuit eum et incidet in foueam, quam fecit. Translatum vel ab his, qui foueis
effossis aut reliquis id genus decipulis insidiantur feris, vel a bellis, in quibus
aliquoties suffossis cuniculis hostis hostem captat.

[A]SVO IPSIVS LAQVEO CAPTVS EST53




570
Nec aliud sibi vult quod apud eundem legitur psalmo nono: Ἐν παγίδι ταύτῃ,
ᾗ ἔκρυψαν, συνελήφθη ὁ ποὺς αὐτῶν, id est In ipso laqueo, quem absconderant,
comprehensus est pes eorum.
Nota metaphora, nempe mutuo sumpta ab his, qui
instructis pedicis auibus aut feris insidias tendunt.

[A]HANC TECHNAM IN TEIPSVM STRVXISTI54


  c573-576

575


Eandem sententiam aliter expressit Lucianus: Ὥστε σόφισμα κατὰ σαυτοῦ
συντέθεικας, id est Itaque commentum in tuum ipsius exitium reperisti. De haeredi-
peta, qui quum diuitem ex asse haeredem scripsisset ac testamentum protulis-
set, quo diuitem ad idem faciendum prouocaret, tecti ruina subito oppressus
est ac sua reliquit illi cuius facultatibus inhiarat. Vtendum erit, cum dolus in
alterum excogitatus in caput autoris recidit, ita vt non raro consueuit accidere.

[A]TVRDVS IPSE SIBI MALVM CACAT55


580




585




590




595



His simillimum est illud Graecorum adagium: Κίχλα χέζει αὑτῇ κακόν, id est
Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii
causam. Siquidem viscum autore Plinio non prouenit, nisi maturatum in ventre
ac redditum per auium aluum, maxime palumbium ac turdorum. Cuius rei meminit
et Seruius in sextum Aeneidos. Aristoteles item libro De natura animantium
nono tria turdorum genera facit, quorum primum ἰξοβόρον vocatum ait [C]
aut vt Athenaeus, ἰξοφάγον [A] nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem
visco capiuntur aues, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diuer-
sius extulit Ipsa, inquiens, sibi auis mortem creat. Quanquam equidem non
dubitem affirmare a Plauto cacat, non creat, fuisse scriptum, deinde locum a 169
quopiam semidocto et Graecanici prouerbii ignaro deprauatum supposita
voce adulterina creat. Sophocles in Antigone:
 Ὅστις δ᾽ ἀνωφέλητα φυτεύει, τέκνα,
 Τί τόνδ᾽ ἄν εἴποις ἄλλο πλὴν αὑτῷ πόνους
 Φῦσαι, πολὺν δὲ τοῖσιν ἐχθροῖσιν γέλων;  id est
 Inutiles quicunque liberos serit,
 Quid aliud hunc quam sibi creare dixeris
 Ipsi dolores atque risum maleuolis?
In hos igitur quadrabit paroemia aut in eos, qui potentes sibi generos 170
asciscunt, a quibus postea per vim opprimantur.

[A]IPSE SIBI MALI FONTEM REPERIT56

600




605     
Extat item apud eosdem senarius prouerbio celebratus:
 Αὐτὸς γὰρ εὗρε τοῦ κακοῦ τὴν πητύαν,  id est
 Ipsus mali sibi reperit coagulum
aut: Αὐτὸς εὗρε τοῦ κακοῦ πηγήν, id est Ipse reperit mali fontem. [E] Sic
Aeschylus in Persis:
 Νῦν κακῶν ἔοικε πηγὴ πᾶσιν εὑρῆσθαι φίλοις,  id est
 Nunc mali fons est repertus, vt videtur omnibus.
Versus est trochaicus. [C] Sunt enim et perniciosi fontes, quorum aqua
gustata mortem aut insaniam adferat; quos praestiterat non reperisse. |

LB 50 [A]CAPRA GLADIVM57

610
  c611-616



615



Eodem ferme pertinet: Αἲξ μάχαιραν, id est Capra gladium, subaudi 'reperit'. In
eos dicitur, qui ipsi reperiunt, quo pereant. Ortum est autem adagium ab
huiusmodi quodam euentu. Olim cum Corinthii Iunoni Acraeae (nam id illi
cognomen) rem diuinam facere pararent (huius Iunonis statuam aiunt a Medea
positam fuisse) atque hi, qui ad praebendam hostiam erant conducti defosso
sub terra cultro oblitos sese assimularent, capra pedibus excalpens eum eruit
prodiditque itaque mactata est. Quidam sic efferunt paroemiam: Αἲξ δοῦσα τὴν
μάχαιραν id est Capra cultrum praebens, quidam hoc pacto: Ὄς τὴν μάχαιραν, id
est Ouis cultrum.

[A]CORNIX SCORPIVM58

620




625




630




635




His confine est et illud: Κορώνη τὸν σκορπίον, id est Cornix scorpium, subaudi
'rapuit'. Quadrat in hos, qui parant eos laedere, vnde tantundem mali sint
vicissim accepturi. Quemadmodum cornix correpto scorpio arcuata illius
cauda vulnus accepit letale periitque. [B] Extat super hac re Graecum
epigramma Archiae, quod non grauabor adscribere:
 Ἔν ποτε παμφαίνοντι μελάντερος αἰθέρι ναίων
     Σκορπίον ἐκ γαίης εἶδε θορόντα κόραξ.
 Ὃν μάρψας ὤρουσεν· ὁ δ᾽ ἀΐξαντος ἐπ᾽ οὖδας
     Οὐ βραδὺς εὐκέντρῷ πέζαν ἔτυψε βέλει
 Καὶ ζωῆς μιν ἄμερσεν. Ἴδ᾽ ὅσσον ἔτευχεν ἐπ᾽ ἄλλῷ,
     Ἐκ κείνου τλήμων αὐτὸς ἔδεκτο μόρον,  id est
 Scorpius e terra prorepserat idque vidente 171
     Coruo qui coelo victitat in liquido.
 Corripuit visum fugitque; sed hic vt humum ales

     Contigerat, telo mox ferit atque necat.
 Ecce tibi, quod in hunc auis insidiosa parabat,
     Inde sibi acciuit ipsa necem misera.
Atque id in rebus humanis frequenter vsu venire solet, vt qui cepisse
videatur, ipse captus sit. Quemadmodum et Horatius: Graecia capta ferum
victorem cepit.

640 [A] CALIDVM PRANDIVM COMEDISTI59 172

Huc alludere videtur et Plautinum illud: Calidum hodie prandium prandidisti, id
est, fecisti quod tibi magno malo sit futurum. Ab his sumptum, qui se noxiis
ac letiferis ingurgitant cibis, postea ventris tormina sensuri.

LB 50 [A]IRITARE CRABRONES60

645




650


  c653-656

655
LB 51



660




665




670




675
Τὰς σφηκιὰς ἐρεθίζειν, id est Iritare crabrones. Ad hanc sententiam referendum
est et illud, quod est apud Plautum in Amphitryone: Iritabis crabrones. Id
dictum est a poeta in mulierum ingenium, quibus iratis si repugnes, magis
prouoces neque sine tuo malo discedas. Est autem crabro insecti genus, [B]
affine vespis, [A] pertinacissimum aculeoque pestilentissimo. Siquidem refert
Plinius Naturalis historiae lib. xi., cap. xxi. crabronum ictus haud temere sine
febri
esse, additque traditum a quibusdam ter nouenis huius animantis punctis
interfici hominem
. [B] Aristoteles libro De partibus animalium nono praeter alia
quae de crabronibus commemorat, illud quoque tradit, cum in apum genere
quaedam aculeis careant vt fuci et reges, vespae quoque nonnullae sine
aculeis inueniantur, nulli crabrones reperiuntur non armati aculeo. Quanquam
de duce, num aculeatus sit, nonnihil addubitat. | [A] Vtitur hoc adagio diuus
Hieronymus in quadam epistola. Eandem sententiam sic idem extulit Plautus
mutata allegoria:
 Bacchae bacchanti si velis aduersarier,
 Ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
 Sin obsequaris, vna te soluas plaga.
Nam mos erat, vti Bacchanalia celebrantes obuios thyrsis ferirent. Aristopha-
nes in Lysistrata, [C] nam hoc titulo inscriptam comperi:
 [A] Ἢν μη τις ὥσπερ σφηκιὰν βλίττῃ με κἀρετίζῃ,  id est
 Nisi si quis vti vesparium fraudet me stimuletque.
[E] Allusit huc opinor, qui scripsit epitaphium Archilochi poetae maledici:
 Ἠρεμα δὴ παράμειψον, ὁδοιπόρε, μήποτε τοῦδε
     Κινήσῃς τύμβῳ σφῆκας ἐφεζομένους,  id est
 Ne fors crabrones qui huic insedere sepulchro
     Irites, tacitum carpe, viator, iter.
Xenophon libro iiii. indicat vnde natum sit, nimirum ab his, qui student
eximere vespas ab antris suis: Ὁρῶ δ᾽ ἔγωγ᾽, ἔφη, καὶ ὁπόσοι σφῆκας ἐξαιρεῖν
βούλονται, ἐὰν μὲν ἐκθέοντας τοὺς σφῆκας πειρῶνται θηρᾶν ὑπὸ πολλῶν τυπτο-
μένους, id est Et ego, inquit, video etiam eos quicunque crabrones excipere volunt,
siquidem euolantes conentur venari, a multis feriri crabronibus.

[A]LEONEM STIMVLAS17361




680
Consimilem vim habet, quod a Diogeniano refertur: Τὸν λέοντα νύττεις, id est
Leonem pungis seu vellicas. De his, qui potentem ac ferocem in suum ipsius
exitium prouocant atque extimulant. Notior est metaphora quam vt sit
explicanda.

[A]MALVM BENE CONDITVM NE MOVERIS62




685



Idem pollet et illud: Μὴ κινεῖν κακὸν εὖ κείμενον, id est Ne moueris malum bene
conditum
[B] siue quiescens. [A] In eos, qui sua stultitia sibi turbas excitant aut
qui mala iam tempore sepulta resuscitant renouantque. [D] Prouerbium 174
retulisse videtur Theognis hoc versu:
 Πολλάκι γὰρ τὸ κακὸν κατακείμενον ἔνδον ἄμεινον,  id est
 Nam persaepe malum praestat domi habere repostum.
[A] Huic simillimum est illud: Sopitos suscitat ignes.

[A]OCTIPEDEM EXCITAS63

690



Cratinus in Thrattis apud Suidam: Ὀκτώπουν ἀνεγείρεις, id est Octipedem
excitas
, nimirum scorpium, cui pedes sunt octo ac plerunque sub saxis abditus
cubat, quem non nisi tuo periculo suscites propter venenum, quod in cauda
gestat.

[A]MOVERE CAMARINAM64

695




700
  c700-704



705




710



Κινεῖν τὴν Καμαρίνην, id est Mouere Camarinam, est sibiipsi malum accersere.
Lucianus De apophrade: Ὁρᾷς ὡς ἄμεινον ἦν σοι ἀκίνητον τὴν Καμάριναν ἐᾶν,
id est Vides quanto satius tibi fuerit Camarinam immotam sinere. Vnde natum sit
adagium, Seruius grammaticus explicat Vergilianum illum locum enarrans in
tertio Aeneidos: Et fatis nunquam concessa moueri / apparet Camarina procul.
Camarina, inquit, palus est iuxta oppidum eiusdem nominis; quae cum olim siccata
pestilentiam creasset
, consuluerunt oraculum an penitus eam desiccare praesta-
ret. Vetuit deus Camarinam moueri. At illi exiccarunt non obtemperantes
oraculo et cessauit quidem pestilentia, sed per eam ingressis hostibus poenas
dederunt
[C] neglecti oraculi. [A] Eadem ferme commemorat et Suidas illud
insuper addens quibusdam Camarinam esse fruticem, cuius ramos si quis
commoueat quatiatque, tetrum quendam odorem aedere. Verum mihi supe-
rior sententia magis videtur ad veri similitudinem accedere. Meminit huius
adagii Stephanus quoque [B] versu heroico [A] effertque ad hunc modum:
 Μὴ κινεῖν Καμάριναν, ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων,  id est
 Ne moueas Camarinam, etenim non tangere praestat.
Ait autem Camarinam oppidum et eiusdem nominis paludem esse in Sicilia.
[H] Meminit et Silius lib. xiiii. Maronem imitatus:
 Et cui non licitum fatis Camarina moueri. |

LB 52 [A]ANAGYRIM COMMOVES65

715




720




725
  c726-731



730




735




740




745

Superiori neutiquam dissimile videtur illud apud Graecos celebratum: Ἀνάγυ-
ρος κινεῖς, id est Anagyrum commoues. In eos, qui sibiipsis malorum autores
essent quique in suam ipsorum perniciem quempiam iritarent. Vnde ducta sit
paroemia, varie narratur ab autoribus. Alii ad fruticis naturam referunt, cuius 175
meminit in tertio libro Dioscorides, quem quidam magyrum, quidam anagy-
rum appellent, nonnulli acopon, medicamentis quidem efficacem, verum
odore maiorem in modum graui, maxime si manu teratur; cuius fructus
gustatus vehementem vomitum promouet. Vnde vel ab odoris molestia, quae
carpentem consequitur, adagium ductum videri potest, quandoquidem et
acopi vocabulum indidem apparet repertum, vel a concitandi vomitus effica-
cia. [B] Meminit huius et Plinius libro vicesimoseptimo, capite quarto. [A]
Sunt qui dicant Anagyrum locum esse in Attica, quae ad tribum pertineat
Erechtheidem autore Stephano, vbi frutex quidam grauissimi odoris plurimus
proueniat, vt anagyrum pro frutice non secus accipiamus quam anticyram pro 176
elleboro. Rursum alii Anagyrum genium quendam existimant, qui propter
violatum sacellum suum vicinos omnes funditus euerterit. Atque huius adagii
mentionem fieri apud Aristophanem in Lysistrata. [E] Et sane apud Aristo-
phanem locus sic habet:
 Πόθεν εἶσιν; Ἀναγυρουντόθεν. Νὴ τὸν Δία,
 Ὁ γοῦν ἀνάγυρός μοι κεκινῆσθαι δοκεῖ,  id est
 Vnde aduenit? ab Anagyro: ergo per Iouem,
 Anagyrus esse motus apparet mihi.
[A] Suidas huiusmodi ferme commemorat. Anagyrasion quendam genium
fuisse (sic a loco quem diximus cognominatum), qui senem vicinum, quod
lucum suum incidisset, hunc ad modum vltus sit. Senis concubinae insanum
quendam amorem immisit in illius filium, quae cum adolescentis animum
pellicere non posset, eum vltro apud patrem detulit, quod sese de stupro non
desineret interpellare. Pater persuasus a muliere filium e tecto praecipitem
dedit ac interemit. Deinde facti poenitens semetipsum laqueo praefocauit.
Postremo mulier sese in puteum abiecit. Atque huius fabulae citat autorem
Hieronymum, [C] haud scio quem, [A] in opere De tragoediarum scriptori-
bus.

[A]CAPRA CONTRA SESE CORNVA66


  c749-752
750


Ἡ αἲξ καθ᾽ ἑαυτῆς τὰ κέρατα, id est Capra contra semetipsam cornua. Ad
superiorum classem pertinet ab apologo natum. Capra quaepiam cum esset
iaculo vulnerata, circumspectans vndenam id mali sibi euenisset, arcum
contemplans caprinis cornibus compactum dixit ad hunc modum: Καθ᾽
ἐμαυτῆς ἔφυσα τὰ κέρατα, id est In meam ipsius perniciem produxi cornua.

[A]ATLAS COELVM67


755




Ἄτλας τὸν οὐρανόν, id est Atlas coelum, subaudiendum 'ὑπεδέξατο', id est
suscepit. Dici solitum de his, qui sese magnis et molestis inuoluunt negotiis
ipsique sibi malum accersunt. Nam hic coelum hospitio excepit. Deprehensus
autem quod illi struxisset insidias, praeceps datus est in mare Atlanticum.
Porro notior est quam vt hoc loco sit referenda de Atlante fabula coelum
humeris et vertice sustinente.

760 [A]DEVS EX IMPROVISO APPARENS68



  c763-766

765



LB 53
770
  a770-777



775


  c778-781

780




785




790




795




800




805




810




815




820




Θεὸς ἀπὸ μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Deus ex improuiso apparens. In eos dicitur,
quibus in rebus perplexis praeter spem exoritur aliquis, qui salutem adferat
negotiique difficultatem expediat. Sumptum est a consuetudine tragoediarum,
in quarum plerisque machinis quibusdam deus aliquis ostendebatur, idque 177
non in scena ipsa, sed e sublimi, qui repente commutatis rebus fabulae finem
imponeret. Id quod testatur et M. Tullius libro De natura deorum primo, vt
cum sic ait: Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non
videtis, vt tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad
deum, cuius operam profecto non desideraretis, si immensam et | interminatam in omneis
partes magnitudinem regionum videretis. [G] Nec dubium est, quin Tullius imitatus
hic sit illud ex Platonis Cratylo: Εἰ μὴ ἄρα δὴ ὥσπερ οἱ τραγῳδοποιοί, ἐπειδάν τι
ἀπορῶσιν, ἐπὶ τὰς μηχανὰς ἀποφεύγουσι θεοὺς αἴροντες, id est Nisi sane
quemadmodum tragoediarum scriptores, sicubi haeserint, ad machinas confugiunt deos
sustollentes. Quem Platonis locum ob ignoratum prouerbium Latinus interpres
perperam aut certe obscure vertit. Nimirum hunc in modum: Nisi forte,
quemadmodum tragici, quoties ambigunt, commentitiis quibusdam machinamentis ad deos 178
confugiunt. [H] Ad eundem lapidem impegisse videtur, qui Lysandri vitam
transtulit e Plutarcho. Quum enim Lysander instituisset innouare rempubli-
cam perpenderetque negotium esse difficilius quam vt vulgaribus consiliis
posset expediri, fecit quod poetae solent in tragoediis: fictis oraculis ac
deorum religione studuit quod constituerat efficere. Graeca sic habent: Ὥσπερ
ἐν τραγῳδίᾳ μηχανὴν αἴρων πρὸς τοὺς πολίτας λόγια πυθόχρηστα καὶ χρησμοὺς
συνετίθει καὶ κατεσκεύαζεν, id est Quemadmodum in tragoedia machinam tollens
apud ciues responsa velut a Pythio reddita et oracula componebat apparabatque
. [A]
Idem subobscure, sed sane quam eleganter indicat Aristoteles libro Τῶν μετὰ
τὰ φυσικά primo, Ἀναξαγόρας τε γάρ, inquiens, μηχανῇ χρῆται τῷ νῷ πρὸς τὴν
κοσμοποιίαν. Ὅταν γὰρ ἀπορήσῃ διὰ τίνα αἰτίαν ἐξ ἀνάγκης ἐστί, τότε ἕλκει
αὐτόν. Ἐν δὲ τοῖς ἄλλοις πάντα μᾶλλον αἰτιᾶται τῶν γινομένων ἢ νοῦν. Quae
quidem verba sic licebit vertere: Nam Anaxagoras mente perinde quasi deo
quopiam tragico, qui repente solet ostendi, vtitur [B] ad condendum mundum. [A]
Etenim cum haeret in explicanda causa, quare necessario sit, tum illam adducit. Porro
reliquis in rebus, quiduis potius causam facit eorum quae fiunt quam mentem.
Vnde in
Graecorum tragoediis illud pene solenne est: Πολλαὶ μορφαὶ τῶν δαιμονίων, [B]
id est Multae formae deorum etc. [A] Cum inducto numine fabulam explicant,
veluti in Oreste Euripidis Apollo in mediis tumultibus apparens res turbatissi-
mas subito componit. Huius rei exemplum videtur ab Homero ductum, qui
quemadmodum Iliados primo Palladem inducit, vt ferocientem Achillem
compesceret, ita compluribus aliis locis numen aliquod allegat. Quod quidem
Horatius in Arte poetica vetat in comoediis fieri, nisi rerum difficultas maior
sit quam vt possit humana ope explicari:
 Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
 Inciderit.

Qua ratione Plautus in Amphitryone Iouem induxit eoque tragicocomoediam
vocat. Lucianus in Philopseude: Καὶ τὸ τοῦ λόγου θεὸν ἀπὸ μηχανῆς ἐπεισκλη-
θῆναί μοι τοῦτον ᾤμην ἀπὸ τῆς τύχης, id est Ac iuxta prouerbium arbitrabar hunc
mihi perinde quasi deum quempiam repente apparentem a fortuna fuisse adductum.

Allusit eodem in libro De mercede seruientibus: Οἰκεῖοι γὰρ τῆς τοιαύτης
τραγῳδίας οὕτοί γε, ἤ τιν᾽ ἄλλον ἐκ μηχανῆς θεὸν ἐπὶ τῷ καρχησίῳ καθεζόμενον,
id est Nam hi peculiariter ad huiusmodi tragoediam pertinent; aut alium deum
quempiam de repente exortum atque in antennis considentem. Huc respexit Euripides
in Iphigenia Aulidensi: Θεὸς ἐγὼ πέφηνά σοι / μέγιστος, id est Equidem deus tibi
maximus apparui.
Lucianus in Sectis: Ἐπιστάς, τὸ τῶν τραγῳδῶν τοῦτο, θεὸς ἐκ
μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Assistens iuxta tragoedorum prouerbium, deus ex improuiso
ostensus
. [C] Apud Athenaeum libro sexto lurconem quendam querentem facit
poeta nescio quis, quod piscium venditores vix ostensos pisces statim subdu-
cerent:
 Καὶ θᾶττον ἀποπέμπουσι τοὺς ὠνημένους 179
 Ἀπὸ μηχανῆς πωλοῦντες ὥσπερ οἱ θεοί,  id est
 Et venditos mox eximunt aspectui
 Venduntque tanquam e machina ritu deum.
[B] Proinde quoties salus ex insperato ostenditur, id deo solet ascribi. Ita
Plinius libro vicesimoquinto: Quippe etiam in repertis alias inuenit casus, alias, vt
vere dixerim, deus.
Idem libro vicesimoseptimo: Hic ergo casus, hic est ille, qui
plurima inuenit in vita deus.

825 [A]HOMO HOMINI DEVS18069

LB 54



830




835

  c837-839


840




845




850




855




860




865

  c867-870


870
  c871-875



875




LB 55
881



885




890




895




900




905


Non admodum hinc abludit et illud: Ἄνθρωπος ἀν|θρώπου δαιμόνιον, id est
Homo homini deus, quod dici solet de eo, qui subitam atque insperatam attulit
salutem aut qui magno quopiam beneficio iuuit. Antiquitas enim nihil aliud
existimabat esse deum quam prodesse mortalibus. Vnde frugum, vini, legum
autores, et quicunque ad vitae commoditatem aliquid attulisset, eos pro diis
habebat antiquitas, adeo vt et beluas quasdam pro numinibus coluerit velut
apud Aegyptios ciconiam, quod serpentes, qui certo anni tempore ex Arabicis
paludibus subuolant, obuiam profecta arcere conficereque credatur; apud
Romanos anserem, quod Capitolinam arcem expergefactis clangore custodi-
bus ab irruptione Gallorum seruarit. Quod indicat M. Tullius, cum libro De
natura deorum primo scribit: Concludam beluas a barbaris propter beneficium
consecratas. Quin et autore Prodico Cio corpora quaedam inanima pro diis
habita sunt velut sol, luna, aqua, terra, quod ad vitam conducere viderentur
quodque horum commoditate mortales maiorem in modum delectarentur.
Scythae, quemadmodum in Toxaride testatur Lucianus, per ventum et gla-
dium tanquam per deos iurant, propterea quod ille spirandi sit autor, hic
mortis. Sed quoniam, vt inquit Cicero, plurima homini ab homine vel
commoda vel incommoda solent oriri et dei proprium est vel seruare vel
benefacere, idcirco qui in graui periculo succurrit quiue ingenti quopiam
afficit beneficio, quoniam dei quasi vice fungitur ei cui prodest, deus dicitur
extitisse. Huic adstipulatur illa solennis apud Homerum atque Hesiodum
clausula, Θεοὶ δωτῆρες ἐάων, id est Dii bonorum largitores. Et quod ait Strabo
libro decimo: Recte dictum est mortales tunc maxime deos imitari, cum benefici sunt.
[B] Idem libro decimoseptimo tradit Aegyptios quosdam duplicem facere
deum: immortalem, qui rerum omnium sit autor, et mortalem ignoti nominis;
tum a quibus beneficio sint affecti, eos ferme pro diis colunt. [A] Praeterea
vulgo quoque qui in rebus perplexis ac desperatis aut ancipiti periculo
seruantur, a deo quopiam aiunt sese seruatos. Horatius: Sic me seruauit Apollo.
Rursum in Odis, in bello per Mercurium et iterum arboris ictu sese Fauni ope
seruatum scribit. Eodem allusit Iuuenalis, cum ait:
 Quadraginta tibi si quis deus aut similis diis
 Et melior fatis donaret homuncio.

Item Vergilius in Tityro:
 O Meliboee, deus nobis haec ocia fecit.
 Nanque erit ille mihi semper deus: illius aram
 Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.
Deinde reddit causam, quare sit Caesarem loco numinis habiturus, beneficium
subtexens:
 Ille meas errare boues, vt cernis, et ipsum
 Ludere quae vellem calamo permisit agresti.
Plinius Secundus libro Naturalis historiae secundo manifestius Graecam 181
παροιμίαν indicauit, sed tam impie sentiens de diis quam paulo post de 182
animarum immortalitate deque corporum resurrectione desipienter. Nam cum
et multitudinem deorum irrisisset et vni illi summo, quem aut mundum hunc
aut naturam nescio quam esse putat, prorsus ademisset curam mortalium,
Deus est, inquit, mortali iuuare mortalem. Et haec ad aeternam gloriam via. Hac
proceres iere Romani, hac nunc coelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aeui
rector Vespasianus Augustus fessis rebus subueniens. Hic est vetustissimus referendi
bene merentibus gratiam mos, vt tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum

nomina deorum, et quae supra syderum retuli, ex hominum nata sunt meritis. Hactenus
Plinius. [I] Ouidius:
 Conueniens homini est hominem seruare voluptas,
     Et melius nulla quaeritur arte fauor.

[B] Plutarchus in commentario, quem inscripsit Aduersus principem indoc-
tum, negat deos hoc nomine felices | esse, quod quam diutissime viuant, sed
quod virtutis sint principes et autores. Porro Paulus virtutum summam ad
charitatem refert, charitatem autem in eo sitam, vt de quamplurimis quam-
optime mereamur. [H] Huc respexit Gregorius Nazianzenus in oratione De cura
pauperum. Fias, inquit, erumnoso Deus misericordiam Dei imitando, nihil enim aeque
diuinum habet homo ac beneficentiam. [A] Quanquam autem apud Christianos dei
appellatio non est vlli mortalium vel per iocum communicanda, neque
omnino tam insignis tamque foeda adulatio est in mores nostros recipienda,
tamen fieri potest, vt huius adagii sit vsus neque improbus neque inconcin-
nus, si quis hoc modo dicat: 'Cum tantis malis premerer, vt nemo mortalium
aut vellet aut posset opitulari, tu vnus mihi praeter spem extitisti tuoque
beneficio me non seruasti modo periturum alioqui, verumetiam ornatiorem
aliquanto fecisti quam antea fuerim, vt aut omnino nusquam aut in nobis
certe duobus locum habeat vetus illud Graecorum adagium, ἄνθρωπος ἀν-
θρώπου δαιμόνιον'. Aut hoc modo: 'Literis debeo omnia, etiam vitam, sed ipsas
tibi debeo literas, qui mihi tua liberalitate suppeditas alisque ocium meum.
Quid autem est quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, si hoc non
est?'. Aut hoc pacto: 'Qui mediocri beneficio iuuat, sit sane amicus, verum qui
arte sua singularique cura atque industria vitam iamiam fugientem retinet ac
restituit, id quod vtique facit medicus, quid aliud est quam quod Graeci
dictitant, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον?'. Aut sic: 'Eum in locum res erat
deducta, vt ne ipsa quidem Salus posset auxiliari. Ibi tu mihi veluti praesens
quoddam numen extitisti et mira celeritate depulsis incommodis in pristinum
locum restituisti nec sperantem nec expectantem, vt intelligerem illud non
temere dictum a Graecis, ἄνθρωπος ἀνθρωπου δαιμόνιον'. Aut sic: 'In
quidem rebus mihi semper amicissimus fuisti, in hac vero causa non amicissi-
mus modo, verumetiam pene dixerim, quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀν-
θρώπου δαιμόνιον᾽.

[A]HOMO HOMINI LVPVS18370


910



Ἄνθρωπος ἀνθρώπου λύκος, id est Homo homini lupus. Superiori quasi diuersum
est ac velut hinc effictum videtur, quod vsurpauit Plautus in Asinaria, Homo
homini lupus.
Quo monemur, ne quid fidamus homini ignoto, sed perinde
atque a lupo caueamus:
 Lupus est (inquit) homo homini, non homo, qui qualis sit non nouit.

[A]COTVRNIX HERCVLEM71

915




920




925
 Ὄρτυξ ἔσωσεν Ἡρακλῆν τὸν καρτερόν,  id est
 Seruauit Herculem coturnix strenuum.
Senarius est Graecis prouerbii vice celebratus, quem tamen Zenodotus negat
apud vllum veterum scriptorum inueniri. Caeterum dici solitum de his, qui in
periculo seruati essent ab his, a quibus minime sperarant. Adagionis originem
ad huiusmodi fabulam referunt: Coturnicem quandam Herculi in deliciis
fuisse, cuius nidore cum viua incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus.
Meminit huius fabulae Athenaeus quoque [C] libro nono [A] scribens:
Herculem Iouis et Asteriae filium in Libyam proficiscentem a Typhone fuisse
interemptum, reuocatum autem in vitam odore coturnicis illi ab Iolao 184
admotae, et ob eam causam Phoenices Herculi coturnice sacrificare.

[A]GENIVS MALVS72




930




LB 56
936
  c937-942


940




945
  c945-952



950




955




960




965




970




975




980


Ei quod modo retulimus, Homo homini deus, contrarium videtur Genius malus,
quem Graeci dicunt ἀλάστορα. Quo nomine vocamus eos, quibus incommo-
dorum nostrorum maximam partem acceptam ferimus, idque etiam hodie
vulgato sermone. Sunt enim omnino quidam his aut illis ita inauspicati, vt
tanquam fatum quoddam malum atque in perniciem illorum nati iure videri
possint. Porro prouerbium apparet e priscorum opinione profectum, qui
singulis binos genios attribuunt, quos daemones vocant: neque hominibus
modo, verumetiam locis atque aedibus, quorum alter perniciem nobis molia-
tur, alter iuuare studeat, | [B] cuius sententiae fuit Empedocles citante
Plutarcho in libello De animi tranquillitate. [A] Quo pertinet illud Bruti,
quod in eius vita memorat idem Plutarchus. Nam Bruto cum dies ille fatalis
immineret et in Asia nocte ferme intempesta ex more vigilaret in tabernaculo,
lucerna iam emoriente, videre visus est personam quandam tragicam et
humana specie maiorem. Atque ille protinus, vt erat animo interrito, percon-
tatus est, quisnam esset aut hominum aut deorum. Cui illa cum murmure: '
Tuus sum, Brute, genius malus; Philippis me videbis'. Eadem itaque imago
rursus apparuit confligenti Philippis, quae quidem illi pugna postrema fuit.
Huic consimilem quandam fabulam idem refert de M. Antonio atque
Augusto: videlicet hos reliquis quidem in rebus amanter summaque inter sese
concordia agitasse, caeterum in ludis, quos ad aemulationem quandam aede-
bant, Octauium semper superiorem esse solitum. Eam rem Antonium non
mediocriter discruciasse. Fuisse autem in Antoniano comitatu magum quem-
piam Aegyptium. Is seu quod vere nosset eius fatum, seu quod ad gratiam
Cleopatrae fingeret, eum admonuit vt a Caesare se quantum posset seiungeret,
quod ipsius genius, alacer alioqui, genium illius reformidaret quoque propius
accessisset, hoc humilior deiectiorque videretur. Testatur et Plato Socrati
peculiarem quendam fuisse genium, de quo scripsit Apuleius [B] et Plutar-
chus. [A] De genio sensisse videtur Terentius, cum ait in Phormione:
 Mihi vsu venit; hoc scio;
 Memini relinqui me deo irato meo.
Quin et nostrates theologi veteres illos, opinor, sequuti duos vnicuique
genios, quos angelos vocant, ab ipso protinus exordio vitae adscribunt:
amicum, qui commoda nostra procuret, malum, qui modis omnibus in
exitium nostrum immineat. Bonum genium explicat Naeuius in Stalagmonis
apud Donatum: A deo meo propicio meus homo est. Item Persius: Diis iratis
genioque sinistro.
Postremo prouerbium resipiunt in genere omnia illa: Iratis
diis, Propiciis diis.
Terentius:
Nescio, 185
 Nisi deos iratos fuisse mihi satis scio, qui auscultauerim ei.
Horatius in Sermonibus:
 Immeritusque laborat
 Iratis natus paries diis atque poetis.

Idem rursum: Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Idem in Odis:
 Diuis orte bonis, optime Romulae
 Custos gentis, abes.
Homerus Iliados Ε: Θεός νύ τίς ἐστι κοτήεις, id est Deus quispiam iratus est. Et
Vergilius:
 Diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda.
Eodem pertinent et haec: Solus a diis diligere Antipho et dii nos respiciunt et modo
Iuppiter adsit et siquem / numina laeua sinunt et dexter adsit Apollo atque id genus 186
sexcenta passim apud poetas obuia. Erit autem venustius, si ad speciem
descenderis vt: 'Hic scribit carmina Musis, quotquot sunt, iratis'. 'Canit irato
Apolline'. 'Eam causam egit ineptissime planeque irata Suadela'. 'Marte sinistro
pugnauimus'. 'Neptuno propicio nauigauimus'. 'Mercurio, opinor, irato cum
hoc veteratore sum pactus'. 'Irata Venere dat operam liberis', de eo qui
deformes filios progeneret. Inuita Minerua, qui parum feliciter artem exerceat.

[A]DEXTRO HERCVLE AVT AMICO HERCVLE73


985
LB 57



990




995
Eiusdem est generis, sed obscurius, quod apud Horatium legitur: Diues amico
/ Hercule et item apud Persium: |
 O si
 Sub rastris crepet argenti mihi seria dextro
 Hercule!

Quod quidem in eos competit, qui in accumulandis opibus sunt bene
fortunati. Idque inde natum existimant, quod Hercules moriturus dixerit eos
opulentos futuros, qui sibi decimam bonorum suorum partem consecrassent.
Proinde locupletes plerosque ita facere solitos. Tametsi Plutarchus in Proble-
matis huius consuetudinis aliam adfert causam, puta quod ipse quondam
Hercules boum, quos Geryoni abstulerat, in Palatino decimam partem immo-
larit, vel quod Romanos ab Hetruscis decimari solitos liberarit.

[A]DIIS HOMINIBVSQVE PLAVDENTIBVS74




1000




5




10

Prouerbialis est et illa hyperbole Diis hominibusque plaudentibus, pro eo, quod
est: feliciter atque auspicato. Cicero ad Q. fratrem: Vatinium, a quo palam
oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus diis hominibusque plaudentibus.
[E] Idem
libro Epistolarum familiarium primo: Neque solum dixi, sed etiam sic facio diis
hominibusque approbantibus.
Rursus ad Q. fratrem libro iii. in diuersam senten-
tiam vertit prouerbium. Nisi noster, inquit, Pompeius diis hominibusque inuitis
negocium inuerterit.
[A] Quanquam hoc ipsum per se, deos hominesque,
prouerbiale nimirum est ob figuram atque apud poetas pene solenne: Deum
atque hominum fidem ! Diis atque hominibus inuisus. Neque deos neque homines metuit.
Homerus:
 Ἀθάνατοι τε θεοὶ θνητοί τ᾽ ἄνθρωποι,  [B] id est
 Numina nescia mortis, mortalesque homines.
[A] Rursum:
 Πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε,  [B] id est
 Parens hominumque deumque.

[A]BONIS AVIBVS, MALIS AVIBVS18775



15




20




25




30




35
Ad hoc genus pertinet et illud: Bonis aut malis auibus, cum rem feliciter aut
secus cedere significamus. Ab augurum obseruatione sumptum. Horatius in
Odis:
 Mala soluta nauis exit alite
     Ferens olentem Meuium.

Et rursum:
 Mala ducis aui domum,
 Quam multo repetet Graecia milite.
Atque iterum alibi:
 Scriberis Vario fortis et hostium
 Victor, Maeonii carminis alite.

Homerus Iliados ω:
 Μηδέ μοι αὐτὴ / ὄρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ,  id est
 Neue auis hic infausta mihi perrexeris esse.
Verba sunt Priami ad vxorem dehortantem, ne solus in castra Achillis 188
proficisceretur Hectoris cadauer auro redempturus, ac multa tristia, ita vt
assolent mulieres, ominantem. [I] Auersa aui dixit Latinus quispiam tragoedia-
rum scriptor, qui de Agamemnone contra auspicia soluente ita loquitur:
 Soluere imperat secundo rumore auersaque aui.
Refertur a M. Tullio libro De diuinatione primo. [A] Ad hanc formam
referenda sunt et illa: fausto omine, bene ominata, bonis auspiciis, inauspi-
cato, felicibus auguriis atque id genus alia, quae ab augurum arte sumpta in
communem sermonem abierunt.

[A]NOCTVA VOLAT76




40




LB 58
46



Ex eadem superstitione manauit et illud Graecanicum: Γλαὺξ ἵπταται, [G] siue
ἵπτατο, [C] id est [A] Noctua volat, [C] siue volauit. [A] Nam priscis Athenien-
sibus noctuae volatus victoriae symbolum existimabatur, propterea quod auis
haec Mineruae sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta
Atheniensium bene fortunare. [C] Qua de re copiosius aliquanto dicemus in
prouerbio Atheniensium inconsulta temeritas. [A] Inde rebus felicius atque ex
animi sententia succedentibus dici consueuit Noctua volat. Autores Zenodotus
et Suidas. [G] Non illepide dicetur volasse noctua, quoties res non viribus,
sed pecuniarum interuentu confecta cre|ditur, quod Atheniensium nomisma
noctuam haberet insculptam. Vnde et illud Laurioticae noctuae, quod alibi
recensetur. [F] Plutarchus in vita Periclis tradit illi e superiore nauis tabulato
concionanti noctuam ad dextram aduolasse ac malo insedisse; quod omen
effecit, vt omnes irent in illius sententiam.

50 [A]QVARTA LVNA NATI77





55




60
Ἐν τετράδι γεννηθῆναι, id est Quarta luna nati, dicuntur qui parum feliciter nati
sunt, vt autor est Eustathius in librum Iliados secundum, propterea quod
Hercules hac luna natus feratur, cuius omnis vita voluptatum omnium expers
ac laborum plena fuit. Dici potest et in eos, qui laboribus sibi neutiquam
frugiferis fatigantur, Herculis videlicet exemplo, qui iuuandis aliis sudauit sibi
inutilis. [H] Pyrrhus apud Lucium Florum dicebat se sibi videri Herculis
sydere natum, quod quo pluribus victoriis Romanos concideret, hoc acriores
in ipsum coorirentur. Id quod Horatius eleganter transtulit ad Annibalem:
 Vt hydra secto corpore firmior
 Vinci dolentem creuit in Herculem.

[A]ALBAE GALLINAE FILIVS78




65




70




75




80

Contra, feliciter natum albae gallinae filium dicimus. Iuuenalis: Quia tu gallinae
filius albae. Vel quod laeta atque auspicata Latini alba vocant, vel quod 189
prouerbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius
Tranquillus in Galba his quidem verbis: Liuiae olim statim post Augusti nuptias
Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro
tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem ac pangi ramulum placuisset,
tanta pullorum soboles prouenit, vt hodie quoque ea villa 'Ad gallinas' vocetur. Tale vero
lauretum, vt triumphaturi Caesares inde laureas decerperent; fuitque mos triumphanti-

bus, alias confestim eodem loco pangere. Et obseruatum est sub cuiusque obitum arborem
ab ipso institutam elanguisse. Ergo nouissimo Neronis anno et sylua omnis exaruit
radicitus et quicquid ibi gallinarum erat, interiit.
Conueniet igitur adagium in eos,
qui rara et fatali quadam felicitate successuque rerum vtuntur. Huic diuersum
est illud apud eundem Iuuenalem: Nati infelicibus ouis. [E] Non abhorret huic
quod scribit M. Tullius libro Epistolarum familiarium septimo ad Curionem: 190
Quum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit ex hoc etiam frequentius quam
solebat, quod quasi auem albam videntur bene sentientem ciuem videre, abdo me in
bibliothecam.
[G] Veteres enim quod inauspicatum haberi volebant, atrum aut
nigrum vocabant, quod felix, album. Vnde apud Senecam Asinius Pollio
Albutii sententias, quod inaffectatae essent et apertae, solitus est albas appel-
lare. Quin et Graecis λευκότερον εἰπεῖν dicitur, qui clarius rem explicat.

[A]LAVREVM BACVLVM GESTO79



85




90
Δαφνίνην φορῶ βακτηρίαν, id est Laureum porto baculum. Suidas tradit ita solere
loqui eos, qui essent ab aliquibus insidiis appetiti feliciterque periculum
effugissent, propterea quod laurus credita est aduersus venena remedium
habere. [B] Plinius libro decimoquinto demonstrat laurum lustrationibus
adhiberi solitam. Videtur et aduersus fulmen huius vis tueri, quandoquidem
arborum vna non icitur fulmine. [C] Id adeo verum credidit Caesar Tiberius,
vt nunquam non gestaret capite coronam lauream, vt in ipsius vita prodidit
Suetonius.

[A]GRAVIORA SAMBICO PATITVR80

LB 59


95




100
Δεινότερα Σαμβίκου πάσχει, id est Atrociora Sambico pa|titur. In eos, qui
cruciatibus exquisitis torquentur aut quibus insignia mala accidunt. Prouer-
bium Plutarchus refert in Problematis Graecanicis atque huiusmodi quandam
adfert causam. Sambicus quispiam Eleus vna cum sociis aliquot non paucas
apud Olympia aereas statuas concidit vendiditque. Deinde maiora etiam ausus
Dianae praesidis templum diripuit. Est enim illius in Elide templum, quod
Aristarcheum nominant. At ille mox comprehensus, dum socios prodere
recusat, annum perpetuum exquisitis cruciatibus dilaceratus est, inter quos
etiam animam efflauit. Atque hinc vulgo nata paroemia.

[A]FOENVM HABET IN CORNV81




105




110




115



In homines maledicos ac feroces dicitur: Foenum habet in cornu. Horatius in
Sermonibus: Foenum habet in cornu, longe fuge. Inde translatum, vt Acroni
placet, quod antiquitus bubus cornipetis foenum pro signo in cornu appende-
retur, quo sibi cauerent, qui forte occurrissent. Idque ideo fieri solitum
Plutarchus in Problematis autumat, quod copiosiore pabulo non modo
boues, sed et equi et asini insolentiores ac ferociores reddantur. Vnde extat et
Sophoclis dictum in tumidum quempiam ac praeferocem. Tu, inquit, ferues,
quasi pullus pabuli copia.
Huic adstipulatur illud Solonis dictum apud Laertium:
Τὸν μὲν κόρον ὑπὸ τοῦ πλούτου γεννᾶσθαι, τὴν δὲ ὕβριν ὑπὸ τοῦ κόρου, hoc est
Satietatem nasci ex opulentia, ex satietate ferociam. Dictum est autem aliquando,
vt idem testatur Plutarchus, in M. Crassum, quod in cornu foenum haberet, 191
propterea quod haudquaquam impune lacesseretur, homo praediues ac potens
et simultatum persequentissimus. At postea Caesar dictus est ei foenum
detraxisse, quod omnibus illum vt cornipetam taurum fugientibus ac formi-
dantibus ipse primus ausus fuerit illi resistere. Vsurpat adagium hoc etiam
diuus Hieronymus in epistola quadam minitans his, a quibus forte esset
lacessendus.

[A]CORNVTAM BESTIAM PETIS82

120


Consimilem ferme sensum habet Plautinum illud: Cornutam bestiam petis, de eo
qui lacessit eum, qui paratus sit retaliare iniuriam quemque non nisi tuo malo 192
prouoces. Huc spectauit Horatius in Odis: Parata tollo cornua.

[A]DIONYSIVS CORINTHI83


125




130




135




140


Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ, id est Dionysius Corinthi. Prouerbialis allegoria, qua
significamus aliquem e summa dignitate atque imperio ad priuatam humi-
lemque redactum fortunam, quemadmodum Dionysius Syracusarum tyrannus
expulsus imperio Corinthi pueros literas ac musicam mercede docuit. Cicero
Epistolarum ad Atticum libro 9.: De optimatibus sit sane ita vt vis. Sed nosti illud
Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ. Quintilianus Institutionum oratoriarum libro 8.: Est in
exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam vt Dionysium Corinthi esse,
quo Graeci omnes vtuntur, ita plura similia dici possunt.
Hic Cicero cum ait, nosti
illud
, et Quintilianus, quo Graeci omnes vtuntur, nimirum vterque vulgo iactatum
fuisse significat. Caeterum vnde natum sit adagium, Plutarchus aperuit in
libello, cui titulus Περὶ τῆς ἀδολεσχίας, id est De futili loquacitate. Laudans
enim breuiter et grauiter dicta commemorat et illud a Lacedaemonibus
responsum regi Philippo bellum minanti ferocientique: Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ.
Quibus vbi rex rescripsisset, siquando in Laconicam duxisset exercitum,
euersurum se Lacedaemonios, verbo duntaxat responderunt: Αἴκα, [B] id est
Si. [H] Plato ter nauigauit in Siciliam non sine sinistri rumoris aspergine.
Vnde Molon, qui inimicum in Platonem gerebat animum, dicebat non esse
mirum, si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Regem enim
vrgebat necessitas, Platonem solicitabat ambitio.

[A]IN ME HAEC CVDETVR FABA84


LB 60
146
  c145-151


150

Terentius in Eunucho: At enim isthaec in me cudetur faba, hoc est Donato
interprete: in me malum hoc | recidet, in me haec vindicabitur culpa. Translatum vel
a faba, quae cum siliquis exuitur ac batuitur aut fustibus intertunditur, ita vt
fit in areis more rusticorum, non ipsa perinde laborat, sed id demum in quo
cuditur. Alii malunt ad male coctam fabam referre, quae si quando non
maduerit, sed dura permanserit, ab iratis heris supra coqui caput saxo
nonnunquam comminui consueuit, tanquam fabam vlciscentibus non
coquum, cum vniuersum interim malum ad coquum perueniat.

[A]TVTE HOC INTRISTI, OMNE TIBI EXEDVNDVM EST85



155




Non diuersum superiori Donatus admonuit illud, quod apud eundem poetam
legitur in Phormione: Tute hoc intristi, tibi omne exedendum est. Verba sunt
Phormionis parasiti, qui quoniam fuerat autor consilii de ducenda puella,
aequum esse putat, vt suo periculo rem item expediat. Translatum putant ab
alliato rusticorum mortario. Quae quidem sententia vel hodie quoque vulgo
nostrati in ore est. Et altera huic simillima: Colo quod aptasti, ipsi tibi nendum est, 193
id est: tu incipiundi autor extitisti, nunc idem explices oportet.

160 [A] FABER COMPEDES QVAS FECIT, IPSE GESTET86





165




170


Ausonius in Trochaicis suis Terentiano prouerbio confine quoddam subnectit
et poetae metaphoram altera quadam interpretatur metaphora:
 Tu molestus flagitator lege molesta carmina,
 Tibi quod intristi, exedundum est: sic vetus verbum iubet
,
 Compedes, quas ipse fecit, ipsus vt gestet faber.
Competit in eos, qui sibiipsis autores sunt malorum. Videtur autem e
Theognide poeta sumptum, qui ait:
 Οὔτις ἀνήρ, φίλε Κύρνε, πέδας χαλκεύεται αὑτῷ,  id est
 Vincula nemo sibi cudit, charissime Cyrne.
Huic simile quiddam, humilius quidem, sed tamen aptum vulgo dicitur: 194
Flagellum ipse parauit, quo vapularet. Idque sumptum a pueris [C] aut
seruis, [A] qui coguntur aliquoties ipsi parare virgas quibus vapulent.

[A]IPSI TESTVDINES EDITE, QVI CEPISTIS87


175



  c179-183
180




185

His confine prouerbium refertur a Graecis scriptoribus:
 Αὐτοὶ χελώνας ἐσθίεθ᾽ οἵπερ εἳλετε,  id est
 Qui prendidistis, iidem edite testudines.
In eos iacitur, qui posteaquam inconsulte quippiam adorti sunt, aliorum
implorant auxilium, quos suo negocio admisceant. Paroemiam ex huiusmodi
quodam apologo natam existimant. Piscatores aliquot iacto reti testudines
eduxerunt. Eas cum essent inter se partiti neque sufficerent omnibus come-
dendis, Mercurium forte accedentem inuitarunt ad conuiuium. At is intelli-
gens se nequaquam humanitatis gratia vocari, sed vt eos fastidito cibo
subleuaret, recusauit iussitque vt ipsi suas testudines ederent, quas cepissent.
Sunt autem [C] autore Plinio [A] in Carmania populi, qui testudinum
carnibus victitent, vnde et nomen illis attributum χελωνοφάγοις. Apud quos
affirmant inueniri testudines tanta magnitudine, vt earum testis casas integant.

[A]ADERIT TEMESSAEVS GENIVS88

  c188-195

190




195
  c195-202

LB 61

200




205



  c209-216
210
  a209-216



215

Strabo libro Geographiae sexto refert Temessam ab Lao primam vrbem esse
Brutiae [G] ipsius aetate dictam Tempsam, [A] quam ab Ausoniis conditam
Thoantis comites Aetoli deinde tenuerint atque his expulsis Brutii, demum
Hannibal et Romani funditus euerterint. Iuxta hanc sacellum fuisse oleastris
circumseptum Politae cuidam ex Vlyssis comitibus sacrum. Hunc, quod esset
a barbaris violatus, graueis iras in eos exercuisse, adeo vt in prouerbium
abierit dicerentque cauendum, ne Temessaeus genius immineret. Deinde
Locrensibus Epizephyreis vrbe potitis Euthymum quendam, vt inquit Aelia-
nus, ex Italia illuc venisse pugilem inclitum et insigni robore, qui et lapidem
ingenti magnitudine gestauerit, qui Locris ostendi soleat. Hunc cum Polite
congressum ac vi|ctorem e certamine discessisse atque ita finitimos huius
opera liberatos a tributo, quod ille consueuerat extorquere. Quin et compu-
lisse illum, vt quod per vim abstulerat, redderet etiam cum foenore. Atque
hinc prouerbium natum putant iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, adfore
Temessaeum genium;
quo significabant aliquando dependenda cum foenore,
quae praeter ius et fraude seu vi rapuissent. Pausanias in Eliacis paulo
diuersius rem narrat: nempe, comitem quendam Vlyssis ob virginem constu-
pratam occisum fuisse atque ob id laruas eius, nisi quotannis oblata virgine
placarentur, grassari solitas ac perniciem adferre omni sexui atque aetati.
Atque hunc quidem eius loci genium vulgo fuisse creditum, quem Euthymus
pugil Temessam reuersus compescuerit virgine, quam deuouerant, liberata 196
atque in matrimonium accepta. [G] Apud Strabonem mihi locus in codice
Graeco videtur non vacare menda. Sic enim legimus in aeditione Aldina:
Ὥστε τοὺς περιοίκους δασμολογεῖν αὐτῷ κατὰ τὸ λόγιον καὶ παροιμίαν εἶναι πρὸς
αὐτοὺς, μηδ᾽ εἰς τὸν ἥρωα τῶν ἐν Τεμέσῃ λεγόντων ἐπικεῖσθαι αὐτοῖς. Fortasse
tolerabilior erit lectio, si tollas coniunctionem δέ et pro λεγόντων reponas
λεγόμενον. Caeterum quum Strabo recenseat prouerbium priusquam referat
cohibitum heroem, indicat potius in eos dici solitum, qui potentiorem se
lacessunt. Etiamsi nihil vetat prouerbium ad varios vsus accommodari.

[A]TERMERIA MALA89



220
  c220-226



225




230
  c231-235



235
  c236-240



240


LB 62

245


Τερμέρια κακά, id est Termeria mala, veteri prouerbio dicuntur ingentia
maxime, quoties mala quae quis in alios impegerit, aliquando in ipsius caput
retaliantur. Huius adagii meminit Plutarchus in vita Thesei, qui cum Herculis
exemplo terras obiret, nocentes, quos superasset, eadem poena solitus est
afficere, quam illi per saeuitiam in alios exercuissent. Nam Hercules Damas-
cum de rupe aeditissima praecipitem dedit, Busyridem parentauit, Antaeum
palaestra superatum occidit, Cygnum gladiatorum more confecit. Denique
Termerum humana capita confringentem verberibus itidem contudit. Vnde in
eos, in quos sua malefacta retorquentur, prouerbio dicitur Termerium malum.
[H] In hanc ferme sententiam Plutarchus in vita Thesei. [A] Est autem
supplicii genus vel in primis fauorabile, cum poena sceleri respondet, quemad-
modum de Thurino, fumi venditore, fumo necato legimus, et Perillo, quem
Phalaris aeneo impositum tauro suo ipsius inuento perdidit. Illud perquam
festiuum, quod in vita Gallieni imperatoris refertur. Cum quidam vitreas
gemmas pro veris imperatrici vendidisset atque ea re deprehensa vindicari
flagitaret, ille venditorem rapi iussit tanquam leonibus obiiciendum; deinde
caponem emittit ac cunctis rem tam ridiculam admirantibus per praeconem
denunciari iussit: Imposturam fecit et passus est, atque ita negociatorem dimisit.
Sed de Termeriis malis Suidas multo aliam adfert interpretationem: nempe
locum quendam esse in Caria, cui nomen Termerio, quo tyranni quandoque
pro carcere soleant vti. Situm autem esse inter Melum et Halicarnassum. Ex
hoc cum postea praedarentur latrones neque depelli possent, quod esset locus
admodum munitus, abiisse in prouerbium. Quanquam Stephanus Termeram
vrbem in Lycia ponit, quam ait a Termero sortitam vocabulum. Postremo
Termeria mala dicta videri possunt, quasi extrema mala. Nam τέρμα Graece
finem significat et τερμερίαν ἡμέραν extremum vi|tae diem vocant. Porro Latini,
quod summum videri volunt ac maximum, id extremum appellant vt extrema
dementia, extrema insania. Neque secus Graeci ἔσχατον κακόν, extremum
malum
pro maximo dicunt et ἐσχάτων ἔσχατα, extremorum extrema quasi plus
quam maxima.

[A]NEOPTOLEMI VINDICTA19790


250




255




260


Νεοπτολέμειος τίσις, id est Neoptolemica vindicta. Superiori simillimum est, vbi
quis eadem patitur, cuiusmodi patrauit in alios. Id Pausanias in Messeniacis
refert et exponit his verbis: Περιῆλθε μέντοι καὶ αὐτοὺς Λακεδαιμονίους ἀνὰ
χρόνον ἡ Νεοπτολέμειος καλούμενη τίσις. Νεοπτολέμῳ γὰρ τῷ Ἀχιλλέως ἀπο-
κτείναντι Πρίαμον ἐπὶ ἐσχάρᾳ τοῦ ἑρκίου συνέπεσε καὶ αὐτὸν ἐν Δελφοῖς πρὸς τῷ
βωμῷ τοῦ Ἀπόλλωνος ἀποσφαγῆναι· καὶ ἀπὸ τούτου τὸ παθεῖν ὁποῖόν τις καὶ
ἔδρασε, Νεοπτολέμειον τίσιν ὀνομάζουσιν, id est Sane peruasit Lacedaemonios
progressu temporis Neoptolemea, sicut vocant, vindicta. Siquidem Neoptolemo Achillis
filio, qui Priamum in ipsis palatii focis occiderat, vicissim euenit, vt et ipse apud
Delphos ad Apollinis aram occideretur; atque hinc ortum vt vbi quis idem patitur, quod

in alios fecit, Neoptolemeam vindictam appellent. Euripides in Oreste sub persona 198
Apollinis de Neoptolemo:
 Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει,  id est
 In fato enim illi est Delphico gladio mori.

[A]SERVIRE SCENAE91


265




270




275



M. Tullius Seruire scenae dixit pro eo, quod est: seruire tempori et rebus
praesentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum meta-
phora, qui non suopte iudicio agunt, sed hoc vnum spectant, vt quouis modo
populi oculis placeant alioqui explodendi exibilandique. Sic enim scribit ad
Brutum: Tibi nunc populo et scenae, vt dicitur, seruiendum est. Nam in te non solum
exercitus tui, sed omnium ciuium ac pene gentium coniecti sunt oculi. Quadrabit et in
eos, qui negocium aliquod susceperunt illustre, vnde necesse sit aut cum
summa laude aut summa cum infamia discedere propter plurimorum expecta-
tionem. Porro tempori seruiendum esse viro sapienti, monuit et Phocylides:
 Καιρῷ λατρεύειν, μήτ᾽ ἀντιπνέειν ἀνέμοισιν,  id est
 Temporibus semper cautus seruire memento,
 Nec reflare velis aduersum flamina venti.
Porro metaphora haec ducta est a nauigantibus, quos necesse est semel
ingressos mare ventorum atque aestus arbitrio ferri frustra conaturos, si velint
aduersus ista pugnare.

[A]VTI FORO92

280




285



Huic affine est [H] Τῇ ἀγορᾷ χρῆσθαι, [A] Vti foro, pro eo, quod est:
praesentem rerum statum boni consulere et, vtcunque sese obtulerit fortuna,
ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti vti foro. Donatus vulgare
prouerbium admonet esse ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante
locum commercii praescribunt quanti vendant, quae aduehunt, sed secundum annonam
fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis aut vendendis mercibus sumunt.
Seneca: Vtamur foro, et quod sors feret aequo feramus animo. [H] Idem epistola 72.
sub manu nasci dixit pro ex tempore. Ergo consilium, inquit, sub die nasci debet,
et hoc quoque tardum est nimis; sub manu, quod aiunt, nascatur.

[A]POLYPI MENTEM OBTINE93

290



LB 63
295




300




305




310




315




320




325



  c329-335
330




335




340




345




350




LB64
356



360




365




370




375


Extat apud Graecos adagium in hunc ordinem referendum: Πολύποδος νόον
ἴσχε, id est Polypi mentem obtine. Quo iubemur pro tempore alios atque alios
mores, alium atque alium vultum sumere. Quod in Vlysse videtur Homerus
laudare, qui eum πολύτροπον appellat, id est moribus versatilibus. Adagium
natum est a | piscis huius ingenio, de quo meminit Plinius libro nono, capite 199
vigesimonono, praeterea Lucianus in sermone Menelai ac Protei, scribuntque
colorem mutare maxime in metu. Nam persequentibus piscatoribus, petris
affigit sese, et cuicunque petrae adhaeserit, eius colorem corpore imitatur,
videlicet ne queat deprehendi. [G] Quin vt refert Basilius Magnus, pisces
imagine falsa decepti nonnunquam annatant vltro sese praedoni offerentes.
[A] Porro prouerbium sumptum est ex Theognide, cuius hoc distichon est de
polypo. Citaturque a Plutarcho [B] in libello [A] Περὶ πολυφιλίας:
 Πουλύποδος νόον ἴσχε πολύπλοκου, ὃς ποτὶ πέτρῃ 200
 Τῇ προσομιλίζει, τοῖος ἰδεῖν ἐφάνη,  id est
 Mentem habeas vafri polypi, qui protinus illa
 Se quibus admorit, saxa colore refert.
Clearchus in prouerbiis teste Athenaeo citat hoc distichon, tacito autoris
nomine:
 Πουλύποδος μοι, τέκνον, ἔχων νόον, Ἀμφίλοχ᾽ ἥρως,
 Τοῖσιν ἐφαρμόζων, ὧν καὶ πρὸς δῆμον ἵκηε,  id est
 Pulypi ingenio mihi sis, nate Amphiloche heros,
 Vt temet populo, quemcunque accesseris, aptes.
Citat idem carmen Plutarchus ex Pindaro. Vnde et versus ille prouerbialis
celebratur:
 Ἄλλοτε δ᾽ ἀλλοῖον τελέθειν καὶ χώρᾳ ἕπεσθαι,  id est
 Proque loco nunc hunc fieri, nunc expedit illum.
Qui nos admonet, vti nos ad omnem vitae rationem accommodemus ac
Proteum quendam agentes, prout res postulabit, in quamlibet formam trans-
figuremus. Plutarchus item ἀλλοῖος γένομαι dixit, pro eo quod est, in diuersam
eo sententiam.
Quod quidem notat et Aristophanes in Pluto, qui monet
viuendum esse τρόποις ἐπιχωρίοις, id est moribus regionis ac vernaculis. Eodem
pertinet et illud, Νόμος καὶ χώρα, id est Lex etiam ipsa regio. Quo significatum
est vnicuique regioni quaedam peculiaria esse instituta, quae hospites non
damnare, sed pro virili nostra imitari atque exprimere debeamus. Neque
quisquam existimet hoc adagio doceri foedam adulationem, qua quidam
omnibus omnia assentantur aut vitiosam morum inaequalitatem, quam Hora-
tius eleganter taxat in Sermonibus quamque historici notant in Catilina atque
in Anedio Cassio imperatore; denique literae diuinae in quouis improbo, cum
aiunt stultum perinde atque lunam immutari, cum sapiens solis exemplo sui
semper sit similis. [B] Nam in Alcibiade dubites vitione an laudi danda sit;
certe felicissima quaedam et admiranda fuit morum et ingenii dexteritas, qui
sic polypum agebat, vt Athenis dicteriis et salibus luderet, equos aleret,
comiter et eleganter viueret. Idem apud Lacedaemonios radebatur, pallium
gestabat, frigida lauabat. Apud Thraces belligerabatur ac potabat. Vbi vero
peruenisset ad Tisaphernem, deliciis, mollicie fastuque iuxta gentis morem est
vsus. [A] Sed est quaedam difficilis ac praefracta morosaque simplicitas
imperitorum, qua postulant, vt omnes vbique ipsorum duntaxat moribus
viuant, et quicquid aliis placet, id damnant. Rursum est honesta quaedam
ratio, qua boni viri nonnunquam alienis moribus obsecundant, ne vel odiosi
sint vel prodesse non possint, aut vt e magnis periculis semet aut suos
eximant. Quemadmodum fecit Vlysses apud Polyphemum multa simulans,
apud procos mendicum agens. Item Brutus adsimulata stoliditate, Dauid
etiam simulata insania. Quin et diuus Paulus apostolus sancta quadam 201
iactantia gloriatur hac pia vafricie sese vsum esse, atque omnia factum
omnibus, vt omnes Christo lucrifaceret. Quanquam nihil vetat in notandis
vitiis vsum adagii latius trahere, nempe in homines versatili quodam ingenio
natos, qui talem vbique personam induunt, quales sunt ii, cum quibus contigit
agere. Quod genus eleganter descripsit Plautus in Bacchidibus,
 Nullus, inquiens, frugi esse potest homo, 202
 Nisi qui et bene et male facere tenet.
 Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat.
 Versipellem frugi conuenit esse hominem,
 Pectus cui sapit: bonus sit bonis, malus sit malis.
 Vtcunque res sit, ita animum habeat.

Eupolis apud Athenaeum:
 Ἀνὴρ πολίτης πωλύπους ἐς τὸν τρόπον,  id est
 Vrbanus homo, qui moribus sit polypus.
[B] Plutarchus in Causis naturalibus citat ex Pindaro versus hos: Ποντίου
θηρὸς χρωτὶ μάλιστα τὸν νόον προσφέρων ταῖς πάσαις πολίεσσιν ὁμιλεῖ, id est
Marinae beluae colori maxime mentem accommodans cum omnibus ciuitatibus consuetu-
dinem habet. Atque eodem in loco causam reddit, cur id huic accidat pisci. [A]
Similem quandam metaphoram Aristoteles a chamaeleonte duxit primo Mora-
lium libro. Ait enim, si quis a fortuna pendeat, cum illa subinde mutetur,
futurum, vt veluti chamaeleon quispiam identidem varietur, nunc
felix, nunc miser; vtcunque fors alio atque alio vultu respexerit, ita hunc quoque vultum
atque animum mutare. De chamaeleonte meminit Plinius libro vigesimo-
octauo, capite octauo scribens hoc animal magnitudine ferme par esse crocodilo,
caeterum spinae acutiore curuatura et caudae amplitudine distare. Nullum, inquit,
animal pauidius existimatur; et ideo versicoloris esse demutationis. Plutarchus in
commentario De adulatione scribit chamaeleontem quemuis imitari colorem
praeterquam candidum. Idem in Symposiacis conatur causam reddere de
polypo, quamobrem non tantum mutet colorem, quod et hominibus accidit in
metu, verumetiam sese ad saxi, quodcunque id fuerit, colorem accommodet.
Sunt et aues quaedam, quae colorem pariter et vocem mutent pro temporibus
anni, vt autor est idem Plinius libro x., cap. xxix. et Aristoteles libro De
natura animantium nono. In voce mutanda principatum obtinet luscinia.
Vnde et apud Euripidem Hecuba Polyxenam imitari lusciniam iubet seseque
in omnem vocem vertere, si quo modo queat Vlyssi persuadere, ne perimatur.

[A]COTHVRNO VERSATILIOR94


380




385




390
  c389-392



395




400




405
LB 65



Εὐμεταβολώτερος κοθόρνου, id est Versatilior cothurno, dictum est in hominem
parum constantem lubricaque fide, quiue incertae et ancipitis esset factionis,
similitudine ducta a calciamento, quod Graeci κόθορνον, Latini mutata literula
cothurnum vocant, quo mos erat vti tragoediarum actoribus. Erat autem
τετράγωνον καὶ ἀμφοτεροδέξιον, hoc est quadrangulum et vtrilibet conueniens pedi,
quodque vel dextro vel sinistro pedi poterat accommodari. Suidas addit
eiusmodi fuisse, vt viris pariter ac mulieribus congrueret. Quod idem testatur
illud Maronis: Alte suras vincire cothurno. Prouerbium autem duobus effertur
modis: per comparationem, εὐμεταβολώτερος κοθόρνου et per denominatio- 203
nem, vt hominem ipsum, qui se diuersis applicat partibus, κόθορνον appelle-
mus. Sic enim vocatus est Theramenes rhetor Atheniensis, Prodici Cii
discipulus, propterea quod quasi duabus sederet sellis, idem et populi et
triginta virum partibus studens et nunc huius, nunc illius factionis esse
videretur vel potius vtriusque. [B] Plutarchus in Praeceptis ciuilibus: Ἀλλ᾽
ἐνταῦθα δεῖ μάλιστα τὸν Θηραμένους κόθορνον ὑποδούμενον ἀμφοτέροις ὁμιλεῖν
καὶ μηδετέροις προστίθεσθαι, id est Sed hic oportet maxime Theramenis cothurnum
induentem cum vtrisque versari et neutris accedere. [A] Lucianus in Amoribus: Ὡς
καὶ ἔγωγ᾽ ἂν εὐξαίμην, εἴπερ ἦν ἐν δυνατῷ, γενέσθαι, Θηραμένης ἐκεῖνος ὁ 204
κόθορνος, ἵνα ἄμφω νενικηκότες ἔξισοι βαδίζοιτε, id est Itaque optarim sane, si
modo fieri possit, Theramenes ille fieri, qui cothurnus est dictus, vt ambo ex aequo
victores discederetis.
Idem in Pseudologista: Καὶ ὁ μὲν κόθορνόν τίνα εἶπεν,
εἰκάσας αὐτοῦ τὸν βίον ἀμφίβολον ὄντα τοῖς τοιούτους ὑποδήμασιν, id est Et alius
ei cothurni nomen imposuit, nimirum mores hominis inconstantes et ancipites id genus
calciamentis conferens.
[H] Plutarchus indicat et Niciae duci ob morum vafriciem
cothurni cognomen fuisse vulgo tributum. [A] Male audiit hoc nomine
Marcus etiam Tullius. Homerus Martem, ni fallor, subinde mutantem parteis
nouo verbo ἀλλοπρόσαλλον appellat. Nihil autem vetat, quominus adagium in
bonam traha|tur partem, vt si quis hominem facilibus moribus et quadam
ingenii dexteritate cum quouis hominum genere congruentem κόθορνον appel-
let; quam ob causam Homerus Vlyssem πολύτροπον dixit, quod quamuis
personam apte gereret, ducis, mendici, patrisfamilias.

410 [A] MAGIS VARIVS QVAM HYDRA95





415

  c417-420


420
Ποικιλώτερος ὕδρας, id est Magis varius quam hydra. De callidis ac dolosis, quod
hydra serpens sit versicoloribus notulis distincta. Apte dicetur in vafros ac
versipelles aut etiam parum sibi constantes. [C] Refertur senarius hic apud
Athenaeum libro Dipnosophiston tertio:
 Ἐποιήσατ᾽ αὐτὸν ποικιλώτερον ταῶ,  id est
 Fecistis hunc pauonibus varium magis.
[H] His affine est, quod Mnaseae Colophonio poetae Salpae cognomen
populari ioco fuit inditum, eo quod in carmine varius esset; nam is piscis mire
picturatus est aureis rubentibusque lineis a ceruice ad caudam vsque per
argentea latera certis interuallis deductis, quum alioqui sit illaudati saporis.

[A]GYGIS ANVLVS96




425




430




435




440

  c442-464


445




450




455




LB 66
461



465


Γύγου δακτύλιος, id est Gygis anulus. Quadrat vel in homines inconstantibus
moribus vel in fortunatos, qui veluti virgula diuina quicquid optant, id suo
arbitrio consequuntur. Huius adagii mentionem facit Lucianus in Votis, vbi
quispiam optat sibi complures anulos eiusmodi, quales habebat Gyges, alium
quo ditesceret, alium quo gratus et amabilis redderetur, alium per quem
liceret volare quocunque lubitum esset. Nam priscorum superstitio plurimum
tribuit anulorum efficaciae, ita vt venditarentur incantamentis varie efficaces:
alii contra morsus ferarum, alii aduersus calumniam, alii ad alia vel depellenda
incommoda vel commoda concilianda [F] iis, qui gestarent. [A] Vnde apud
Aristophanem in Pluto Dicaeus sycophantae minanti iudicium:
 Οὐν προτιμῶ σου, φορῶ γὰρ πριάμενος
 Τὸν δακτύλιον τόνδε παρ᾽ Eὐδάμου δραχμῆς,  id est
 Non facio te huius, quando gesto hunc anulum 205
 Pretio drachmae mercatus ipsum ab Eudama.
Et rursum in eadem fabula:
 Ἀλλ᾽ οὐκ ἔνεστι συκοφάντου δήγματος,  id est
 Attamen ad ictum sycophantae non inest.
Subauditur 'remedium'. De anulo loquitur alludens ad ferarum morsus.
Natum est autem prouerbium ex huiusmodi quadam fabula, quam non
grauatus est referre Plato libro De republica secundo. Neque nos item pigebit
hoc loco recensere. Gyges quidam, Lydi pater, pastor quispiam erat mercena-
rius eius regis, qui per id temporis imperabat Lydorum populo. Cum autem
esset aliquando saeuissima tempestas coorta, imbrium maxima vis accidit,
fulgura denique, terrae etiam quassatio, ita vt in ea regione, in qua tum Gyges
forte pascebat armenta, terra ingenti hiatu sese diduceret. Quod cum ille
animaduertisset, solus (nam caeteri pastores territi diffugerant) in hiatum
descendit atque ibi tum alia quaedam dictu mira conspexit, tum equum
quendam aeneum ingentem ac cauum. Inerat fenestra in equi latere; per eam
vidit in eius aluo cadauer hominis, maius humana specie. Huic nihil aderat
vestium aut gestaminum praeter aureum anulum digito impositum. Eum vbi 206
sustulisset, regressus e specu paucis post diebus ad pastorum coetum rediit, in
quo legatus de peculiorum rationibus ad regem in menses singulos referendis
creandus erat. Hic cum apud alios assedisset, animaduertit, vt si quando forte
gemmam anulo inclusam introrsum verteret, repente fieret, vt a nemine
conspiceretur ac, perinde quasi non adesset, ita de eo reliqui fabularentur.
Quod quidem factum admiratus rursum anuli palam extrorsum conuertit
moxque pastoribus conspicuus esse coepit. Eius rei cum ille diligentius et
saepius fecisset periculum iamque sat exploratum haberet hanc inesse vim
anulo, vt versa ad se gemma inconspicuus es|set, versa ad alios conspicuus,
effecit vt pastorum nomine legatus ad regem mitteretur. Profectus et vxorem
regiam stuprauit et de rege trucidando cum ea consilium iniit. Denique
confecto illo ipse regina in matrimonium ducta e pastore repente factus est
rex, idque anuli fatalis beneficio. [I] Meminit eiusdem lib. De republica X. [B]
Refert et M. Tullius libro De officiis tertio. [G] Porro Herodotus libro
primo rem multo aliter narrat nec vllam anuli facit mentionem. [A] Huic simillimum
illud, Ἅιδου κυνῆ, id est Orci galerus, quod alio reddemus loco.

[A]VIRGVLA DIVINA97


470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




LB 67
526



530




535




540

Ab hoc non admodum dissidet Virgula diuina, quoties quicquid optamus id
citra humanam operam quasi diuinitus nobis significamus contingere. Propter-
ea quod antiquitas, quemadmodum in anulis, ita et in virgis ferendis
existimauit aliquam fatalem ac ceu magicam inesse virtutem. M. Cicero libro
De officiis primo: Quodsi nobis omnia, quae ad victum cultumque pertimnt, virgula,
vt aiunt, diuina suppeditarentur. Citatur aliquoties et apud Nonium Marcellum
Varro in Virgula diuina, vt appareat hunc fuisse titulum alicuius ex Menippeis,
qui nimirum et ipsi plerique feruntur prouerbiales. Adagium natum videri
potest potissimum ab illa virga Homerica, quam ille Palladi tribuit, adeo
celebri, vt de ea Antisthenes, Cynicae sectae conditor, librum conscripserit
eam cum suo, vt coniicio, baculo conferens. Huius locis compluribus meminit
Homerus, quum Vlyssem e sene squalido repente in iuuenem vertit niti-
dumque facit ac formosulum, Odysseae Ν:
 Ὣς ἄρα μιν φαμένη ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾽ Ἀθήνη,  id est
 Sic effata virum virga demulsit Athena.
Eundem rursus ex iuuene vertens in senem, Odysseae Π:
 Ἄγχι παριστάμενη Λαερτιάδην Ὀδυσήα
 Ῥάβδῳ ἐπιπληγυῖα πάλιν ποίησε γέροντα,  id est
 Cominus assistens Ithacensem Pallas Vlyssem
 Restituit senio diuinae verbere virgae.
Rursum in eodem libro, cum eum iuuentuti reddit ac robur adauget:
 Ἦ καὶ χρυσείῃ ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾽ Ἀθήνη,  id est 207
 Dixit et aureola virga demulsit Athene.
Eundem ad modum Mercurio quoque, vt incantatori, virgam monstrificam
tribuit, quam caduceum vocant, Odysseae ω:
 Ἔχε δὲ ῥάβδον μετὰ χερσὶν
 Καλήν, χρυσείην. Τῇδ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει
 Ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει,  id est
 Tum manibus virgam capit aureolam atque decoram,
 Hac quibus est visum, demulcet lumina somno
 Atque aliis rursum dissoluit lumina somno.
Eadem ferme repetit [B] Odysseae Ε et [A] Iliados Ω:
 [B] Αὐτίκ᾽ ἔπειθ᾽ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα,
 Ἀμβροσία, χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾽ ὑγρὴν
 Ἠδ᾽ ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο.
 Eἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ ἀνδρῶν ὅμματα θέλγει,
 Ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει,  [G] id est
 Mox vbi iam pedibus talaria subdidit aurea
 Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum
 Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae 208
 Telluris venti flatu comitante ferebant;
 Tum virgam capit, hac demulcet lumina somno
 Quorumcunque velit, somnum quoque pellit eadem.
[A] Hunc imitatus Maro sic eiusdem caduceum describit Aeneidos quarto:
 Tum virgam capit: hac animas ille euocat Orco
 Pallenteis, alias sub tristia Tartara mittit.

 Dat somnos adimitqm et lumina morte resignat,
 Illa fretus agit ventos et turbida tranat
 Nubila.

Neque Circae ad sua monstra peragenda virga defuit in transformandis sociis
Vlyssis, Odysseae K:
 Ῥάβδῳ πεπληγυῖα κατὰ συφεοῖσιν ἐέργνυ.
Οἵδε συῶν μὲν ἔχον κεφάλας, id est
 Compulit in numerum porcorum verbere virgae
 Percussos, et erant illis capita ecce suilla.

Rursum paulo inferius: |
 Ὁππότε κεν Κίρκη σ᾽ ἐλάσει περιμήκε ῥάβδῳ,  id est
 Circe vbi te feriet praelongae verbere virgae.
Aliquanto post Vlysses solus epoto Circes poculo non transformatus in pe-
cudem:
 Αὐτὰρ ἐπεὶ δῶκέν τε καὶ ἔκπιον, οὐδέ μ᾽ ἔθελξεν
 Ῥάβδῳ πεπληγυῖα,  id est
 Verum vbi porrectum poclum ebiberam, neque virga
 Ictum me demulsit.

Denique cum ad gratiam Vlyssis socios pristinae restituit figurae, virgae
ministerium adhibuit. Quinetiam in literis Hebraeorum Moyses in edendis
prodigiis virga vtitur. Hanc in anguem vertit, hanc in pristinam formam
restituit, hac fluminis aquam vertit in sanguinem extinctis piscibus, hac exciuit
cynipes, hac diduxit vndas Rubri maris, hac e silice percussa fontem elicuit.
Fortassis huc pertinet, quod regibus etiam virga tribuebatur, quam sceptrum
vocant. Vnde apud Homerum aliquoties: Σκηπτοῦχοι βασιλῆες, [C] id est
Sceptrigeri reges. [A] Eodem respicit, quod alibi retulimus, Laureum porto
baculum.

[A]STVLTVS STVLTA LOQVITVR98



545




550




Euripides in Bacchis, Μῶρα γὰρ μῶρος λέγει, [B] id est Nam stulta stulti oratio
est.
[A] Totidem verbis propheta noster Esaias eam sententiam extulit. Seneca
ad Lucilium Apud Graecos, inquit, in prouerbium cessit: Talis hominibus fuit 209
oratio, qualis vita. Hoc cuiusmodi fuerit parum liquet, nisi quod tale quoddam
carmen extat Graecis celebratum:
 Ἀνδρὸς χαρακτὴρ ἐκ λόγου γνωρίζεται,  id est
 Hominis figura oratione agnoscitur.
Democritus philosophus apud Laertium orationem εἴδωλον τοῦ βίου, id est
vitae simulacrum, quandamque velut vmbram esse dicebat. Qua quidem senten-
tia nihil dici poterat verius. Nam nullo in speculo melius expressiusque relucet
figura corporis quam in oratione pectoris imago repraesentatur. Neque secius
homines ex sermone quam aerea vasa tinnitu dignoscuntur.

555 [A] SCINDERE PENVLAM21099





560


Hodieque vulgo tritissimum est Scindere penulam pro eo, quod est: impensius
retinere hospitem atque inuitare prolixius, quod qui faciunt manu in penulam
iniecta quasi vi conantur remorari. Id adagium ex antiquitate fluxit vt alia
complura. Cicero ad Atticum libro decimotertio de Varrone loquens Venit,
inquit, ad me et quidem id temporis vt retinendus esset. At ego ita egi vt non scinderem
penulam. Memini enim tui, et multa erant nosque imparati. Quid refert? Paulopost C.
Capito cum T. Carinate. Horum ego vix attigi penulam; tamen remanserunt.

[A]OCVLIS MAGIS HABENDA FIDES QVAM AVRIBVS100


565




570



  c574-577
575




580

LB 68


585

Ὠτίων πιστότεροι ὀφθαλμοί, id est Oculis credendum potius quam auribus. Quae
cernuntur certiora sunt quam quae audiuntur. Item Horatius:
 Nec retinent patulae commissa fidelius aures.
[E] Idem in Arte poetica:
 Segnius iritant animos demissa per aurem
 [A] Quam quae sunt oculis subiecta [E] fidelibus, et quae
 Ipse sibi tradit spectator.
[B] Quanquam id quidem paulo alienius. Propius huc pertinet quod Plautus
manus lenae vocat oculatas, non auritas, vt quae id demum crederent, quod
viderent. Rursum, quod historia quam gestarum rerum esse volunt, dicta sit
παρὰ τὸ ἱστορεῖν, quod est videre. Postremo figmentum illud Vergilianum de
duabus apud inferos portis: eburna, qua significant ea quae per os exeunt ob
dentium eburnum candorem, et cornea, qua quae conspiciuntur oculis, volunt
intelligi ob pupularum nigrorem. In summa ad cognitionem magis faciunt
aures, ad fidem faciendam certiores sunt oculi. Vnde et vulgo, si quis fabulam
narret parum verisimilem, rogare consueuimus, num ea conspexerit. Quod si
neget, verum audisse modo, ridetur. Prouerbium refertur in [E] epistola
Iuliani ad Leontium: Ὁ λόγος ποῖος ὁ Θούριος ὦτα εἶπεν ἀνθρώποις ὀφθαλμῶν
ἀπι|στότερα, [G] id est Sermo quidam Thurius dixit aures hominibus minus esse
fideles quam oculos. Thurium appellauit indicans Herodotum dicti autorem vel
ob impetum diuinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit et mortuus est.
[E] Sumptum est autem ex Clione: Ὦτα γὰρ τυγχάνει ἀνθρώποισιν ἐόντα
ἀπιστότερα ὀφθαλμῶν, id est Nam aures hominibus minus fideles sunt quam oculi.


101-200