CHILIADIS SECVNDAE CENTVRIA III 215

[A]AVT QVINQVE BIBE, AVT TREIS, AVT NE QVATVOR1201



5




LB 484
11

  c13-37

15




20




25




30




35
  c35-37



40




45




50




55




60
Athenaeus [E] libro decimo [A] de bibacitate disputans scribit adagium huius-
modi vulgo fuisse celebratum:
 Ἢ πέντε πίνειν, ἢ τρία, ἢ μὴ τέτταρα,  id est
Aut quinque bibe, aut tria, aut ne quatuor. Praescribit modum diluendi vini. Haec
autem temperatura maxime placebat antiquis, vt quinque vini cyathis duo adde-
rentur aquae aut duobus vnus. Huius rei testem citat Ionem poetam, qui scripse-
rit vatem quendam Palamedi praedixisse Graecos nauigaturos, qui treis cyathos
ad vnum | biberent. Item Nicocharem in Amymone: Χαῖρε πέντε καὶ δύο, [B] id
est Salue quinque et duobus. [A] Praeterea Amipsiam:
 Ἐγὼ δέ, Διόνυσος, πᾶσιν ὑμῖν εἰμι πέντε καὶ δύο,  [B] id est
Ego autem, Bacchus, omnibus vobis quinque et duo. Verum hac de re copiosius ali-
quanto Plutarchus τῶν Συμποσιακῶν decade tertia, testans conuiuialibus can-
tiunculis celebratum fuisse ἢ πέντε πίνειν, ἢ τρία, ἢ μὴ τέσσαρα, ne quis temere
Plauti verba commutet, [C] nam apud hunc quoque referuntur. [B] Atque in
hanc rem iocatur Ariston, quemadmodum in musica hemiolii proportio sym-
phoniam reddit diapente, dupla symphoniam efficit, quae dicitur diapason, at 216
eam, quae vocatur diatessaron, symphoniam esse praeter caeteras hebetem et ob-
scuram et epitrito constare, itidem et in bibendi harmoniis treis esse symphonias
vini ad aquam: diapente, διὰ τριῶν et diatessaron. Nam diapente symphoniam ex
hemiolio constitui, si tres aquae cyathi duobus vini cyathis admisceantur. Quod
si duobus admisceas duos, dupli proportionem existere. Diatessaron harmoniam
fore, si vni vini cyatho treis aquae cyathos addideris; atque hic esse epitritum,
quae proportio pertineat ad treis magistratus in prytaneo sapientes ac sobrios aut
ad dialecticos, cum adductis superciliis de suis anxiis argutiis disputant. Iam si
duos vni admisceas, tonum nasci maxime turbulentum et, vt appellat ipse, ἀκρο-
θώρακα,
 Chordas mouentem non mouendas mentium,
propterea quod per hunc nec omnino sobrios esse licet, nec stultitiam mero
immergere. Quod si duo tribus addideris, harmoniam existere omnium maxime
musicam, vt quae somnos inuitet, tranquillitatem ac summam quietem inducat.
His ita per iocum dictis adiecit Plutarchi pater priscos Ioui duas addidisse
nutrices, Iten et Adrastiam, Iunoni vnam, nempe Euboeam, Apollini duas, Ale-
thiam et Corythaliam, Baccho vero plures, quod hunc deum oporteat pluribus
Nympharum mensuris mansuefactum ac domitum moderatiorem ac mitiorem
reddere. Significat autem vinum multa aqua diluendum. [A] Meminit huius
adagii Plautus in Sticho, seruos compotantes inducens:
 Sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
 Vide, quot cyathos hos bibimus. Tot, quot digiti sunt tibi in manu.
 Cantio est Graeca: Καὶ πέντε πῖνε, καὶ τρία πῖνε, ἢ μὴ τέτταρα.
[B] Quanquam hic Plauti locus non caret suspicione mendi. Quod autem prohi-
bet Graeca cantio, ne quatuor biberet, ad veterum superstitionem pertinet, qua
creditum est impares numeros ad omnia efficaciores esse, id quod Plinius intelligi
putat in febribus dierum obseruatione. Porro de quaternione vitato in poculis
idem libro xxviii., cap. vi., scribit ad hunc modum: Numerum quoque quaterna-
rium Democritus condito volumine, et quare quaterni cyathi sextariiue non essent
potandi.
[A] Huc nimirum allusit Horatius libro Odarum tertio:
 Da lunae propere nouae,
 Da noctis mediae, da puer auguris
 Murenae. Tribus aut nouem
 Miscentur cyathis pocula commodis.

 Qui Musas amat impares,
 Ternos ter cyathos attonitus petet

 Vates. Treis prohibet supra
 Rixarum metuens tangere Gratia
 Nudis iuncta sororibus.

Item Ausonius: 217
 Ter bibe vel toties ternos, sic mystica lex est,
[B] id est aut treis cyathos ad numerum Gratiarum, aut nouem ad numerum
Musarum.

[A]SICVLVS MARE1202



65
Σικελὸς θάλασσαν, id est Siculus mare, subaudi 'prospectat'. De his, qui denuo
sollicitantur ad subeundum periculum. Natum aiunt a Siculo quodam, qui cum
ficos naui portans naufragium fecisset ac deinde sedens in littore mare placidum 218
ac tranquillum videret, velut inuitans ad iterandum nauigationem, dixisse fertur:
Οἶδ᾿, ὃ θέλεις· σῦκα θέλεις, id est Noui, quid velis: ficos vis. Recensetur ab omni-
bus ferme prouerbiorum Graecorum collectoribus.

LB 485 [A]FICVM CVPIT1203

70
  c70-75



75
Σῦκον αἰτεῖ, id est Ficum petit, in eum dicebatur, qui commoditatis alicuius gra-
tia blandiebatur. Inde natum tradunt, quod olim Athenienses agricolis blandiri
soleant, vt ab illis ficos praecoquos acciperent, bene ominantes ac precantes, vt in
annum sequentem fici feliciter prouenirent. Rustici vero posteaquam senserunt
ciuium blandiloquentiam eo spectare, vt ficos acciperent, in prouerbium verte-
runt, vt [C] commodi spe [A] adulantem ficos petere dicerent. Aristophanes in
Vespis:
 Σὺ δὲ νῦν σῦκά μ᾿ αἰτεῖς,  [B] id est
 Tu vero nunc ficos a me petis.

[A]LONGVM VALERE IVSSIT1204

80




85




90




95


  a98-100

100
  a101-106



105
  a106-109


  a109-111
110
  a111-113
Μακρὰν χαίρειν φράσας ταῖς ἐνταῦθα τιμαῖς, id est honoribus, qui hic sunt, longum
valere iussis.
Ea figura quoties ad rem, non ad hominem refertur, haud dubie
prouerbialis est. Rem igitur, a qua nos abdicamus, ei renunciare dicimur ac lon-
gum valere iubere. Sumpta metaphora ab iis, qui discedunt diutius abfuturi seu
nunquam redituri. Est saepicule apud Lucianum et item apud alios. M. Tullius in
Epistolis ad Atticum, lib. viii.: At ille πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens [B] contulit se
Brundusium.
[G] Incertum, vtrum [B] de philosopho quopiam loquatur, qui cum
solitus esset multa praeclara de honesto loqui, quod in ipso situm esset, postea,
veluti renuncians philosophiae, sibi consuluerit, [G] an de Pompeio, qui Caesa-
rem fugit in Graeciam, incolumitatis rationem habens potius quam dignitatis.
[A] Item Hippolytus apud Euripidem:
 Τὴν σὴν δὲ Κύπριν πόλλ᾿ ἐγὼ χαίρειν λέγω,  id est
 Veneri tuae multum valere renuncio.
[E] Vsurpat Lucianus in Ioue tragoedo. Idem in apologia Ὑπὲρ τοῦ ἐν τῇ προσα-
γορεύσει πταίσματος interpretatur prouerbium his quidem verbis: Tὸ γοῦν
'μακρὰν χαίρειν᾿ τὸ μηκέτι φροντιεῖν δηλοῖ, id est Hoc dictum 'longum valere decla-
rat nobis non amplius curae futurum.
M. Tullius Epistolarum familiarium libro
decimoquinto pro μακρὰν χαίρειν dixit nuncium remittere: Virtuti, inquit, nun-
cium remisisti delinitus illecebris voluptatis.
[G] Eadem forma dicimur repudiare
aut renuntiare aut nuncium mittere iis, quae spreta relinquimus, metaphora
sumpta a solenni more diuortii, quo qui diuertebat, dicere solet: Tua tibi habe.
Sic enim Gaius libro vicesimoquarto, titulo secundo De diuortiis et repudiis,
capite Diuortium: In repudiis autem, id est in renunciationibus, comprobata sunt
haec verba: 'Tuas res tibi habeto. Item haec verba: 'Tuas res tibi agito. His igitur 219
verbis peragebatur diuortium in matrimonio. In sponsalibus autem, inquit, discu-
tiendis placuit renunciationem interuenire oportere, in qua re haec verba probata
sunt: 'Conditione tua non vtar'.
Ita Alcmena apud Plautum:
 Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. 220
Huc alludens Cicero in Antonium Frugi factus est, inquit, illam suas res sibi habere
iussit.
Apud iureconsultos frequens est nuncium mittere, quod fit pariter in matri-
moniis atque in sponsalibus, licet diuersa verborum formula, quemadmodum
diximus. De rebus animi fiet iucundius, veluti si, qui dicitur ab aulica vita alioue
studio recedere, de eo sic loquamur: 'Aulam suas sibi res habere iussit'. 'Philo-
logiae suas res sibi habere iussit'.

[A]FICVS FICVS, LIGONEM LIGONEM VOCAT1205

115



LB 486
120




125




130




135
 Τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην λέγων,  id est
 Ficusque ficus ac ligonem nominans
 Ligonem.

Senarius e comoediis Aristophanis in adagionem traductus. Quadrat in eum, qui
simplici et rusticana vtens | veritate rem, vt est, narrat nullis verborum ambagi-
bus ac phaleris obuoluens. Sunt enim apud rhetores figurae quaedam, quibus fit,
vt turpia honeste, aspera molliter, superba modeste, mordacia blande dicantur; at
qui crassiore sunt Minerua, rudius ac planius eloquuntur, suo quicque nomine
signantes. Lucianus in Ioue tragoedo: Ἐγὼ γὰρ, ὡς ὁ κωμικὸς ἔφη,
 ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων,  id est
Nam ego, quemadmodum ait comicus, rusticanus sum et ligonem ligonem appello.
Rursum in Praeceptis historiae conscribendae vult scriptorem liberum et incor-
ruptum esse, qui rem, vt est gesta, narrans ficus ficus appellet, ligonem ligonem.
Inuenitur ad hunc quoque modum: Τὰ σῦκα σῦκα λέγω καὶ τὴν κάρδοπον κάρ-
δοπον, id est Ficus ficus voco, panarium panarium. Aristophanes in Nebulis:
 Οὐκ ἂν ἀποδοίην οὐδ᾿ ὀβολον ἂν οὐδενί,
 Ὅς τις καλέσειε κάρδοπον τὴν καρδόπην,  id est
 Ego nec obolum cuipiam persoluerim,
 Qui cardopum tantum vocarit cardopam.

Cardopus arca panaria. [E] Caeterum poeta facit Socratem nugantem, qui
contendat non esse dicendum κάρδοπον, quemadmodum dicebat Cleonymus, sed
καρδόπην, ὥσπερ καλεῖς, inquit, τὴν Σωστράτην.

[A]DOMESTICVS TESTIS1206



140




145




150




155




160
Οἴκοθεν ὁ μάρτυς, id est Domesticus testis. Vbi quis ipse sese laudat, quasi domi
testem habeat, non aliunde adductum. Huic autem testium generi quam minima
fides haberi solet [C] ac legibus ceu suspecti reiiciuntur. [H] Paulus Pandectarum 222
libro ii., titulo De testibus, capite penultimo: Testes, quos accusator de domo pro-
duxerit, interrogari non placuit.
Rursum Codic. libro iiii., eodem titulo: Etiam
iure ciuili domestici testimonii fides improbatur.
[A] Lucianus in Ioue Tragoedo:
Εὖγε, οἴκοθεν ὁ μάρτυς, φασίν, id est Euge, domo adductus testis, vt dici solet. [B]
Huc allusisse videtur Seneca ad Lucillium, cum scribit in hunc modum: Expecta
me pusillum et de domo fiet remuneratio
, nisi quis malit illic dono legere. [A] Sunt
[C] Graeci scriptores, [A] qui dicant hoc adagium conuenire in eos, qui prius
mentiti postea verum confitentur, [B] veluti adacti conscientia, quae pectoris tes-
tis est. Sic Plutarchus τὴν οἴκοθεν κρίσιν vocat animi iudicium, quod non cor-
rumpitur. [H] Nec hinc multum abhorret, quod est apud M. Tullium De oratore
libro ii.: Tertium vero illud, clamare contra, quam deceat et quam possit, hominis
est, vt tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testes
domestico praeconio colligentis. Domesticum praeconium
appellauit, quod ipse suam
stultitiam traduceret. Idem in eius libri principio: Quos tum vt pueri refutare
domesticis testibus: patre et C. Aculeone, propinquo nostro, et L. Cicerone patruo,
solebamus.
Hic simpliciter domesticos testes appellat propinqua cognatione iunctos.
Nihil autem magis domesticum esse potest quam sua cuique conscientia. Idem
M. Tullius Cicero libro Epist. famil. ii. ad Caelium, cuius initium Raras tuas:
Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoniam
οἴκοθεν ὁ μάρτυς, vt opinor,
accidit Phania. Nam ita legendum suspicor, tametsi nonnulli lacunam expleue-
rant his vocibus: κωμικὸς μάρτυς, nisi forte pro κωμικός magis placet οἰκιακός.
[I] Idem in oratione pro L. Flacco: Neque in toto Aemonensium testimonio, siue hic
confictum est, vt apparet, siue missum domo est, vt dicitur, commouebor.
[H] Teren-
tius: Ego hanc domi coniecturam facio.

165 [A]BOEOTICVM INGENIVM1207


LB 487


170




175




180
Boetii apud antiquos male audierunt vulgo stoliditatis nomine, quemadmodum
superius ostensum est. | Vnde quicquid insulsum esset ac stultum, id Boeoticum
dicebant. Lucianus in Ioue tragoedo: Ἄγροικον τοῦτο εἴρηκας καὶ δεινῶς Βοιω-
τικόν, id est Istud, quod dixisti, prorsus agreste est et vehementer Boeoticum. Inueni-
tur et Βοιωτικὸς νοῦς, id est Boeoticum ingenium pro stupido ac stolido. Horatius
in Epistolis:
 Boeotum in crasso iurares aere natum.
[B] Plutarchus, [C] ipse Boeotus, [B] cum aliis aliquot locis, tum in commen-
tario De carnium esu scribit ab Atticis notatos Boeotos tanquam brutos et stupi-
dos ac pingues, idque propter edacitatem, quemadmodum alibi meminimus, [G]
quod ea gens magis studuit exercendis corporibus quam animis excolendis. Vnde
teste Stephano quidam putauerunt nomen regioni inditum. Idem citat Ephorum,
qui scripserit Athenienses rei nauticae fuisse studiosos, Thessalos equestris, Boeo-
tos corporum exercitamentis, Cyrenaeos curribus valuisse, Lacedaemonios circa
leges fuisse diligentes.

[A]BOEOTICA CANTILENA2231208




185
  c186-188



190
Βοιώτιος νόμος, id est Boeotica cantio, dicebatur, si quibus rerum initia tranquilla
ac prospera fuissent, posteriora turbulenta ac tristia. Vnde Sophocles scripsit:
 Ὅταν τις ᾄδῃ τὸν Βοιώτιον νόμον,  id est 224
 Vbi quis cecinerit cantionem Boeoticam.
Natum ex historia, nam Boeotii primum liberam ac pacatam agebant vitam,
deinde, mortuo Laio, in varias calamitates inciderunt, vt illorum cantilena a laeto
initio in luctum desiisse videatur. Citatur a Zenodoto. [E] Aristophanes in Achar-
nensibus vsurpare videtur pro cantione rudi atque indocta:
 Δεξίθεος εἰσῆλθ᾿ ᾀσόμενος Βοιώτιον,  id est
 Dexitheus intrat, qui canet Boeoticum.

[A]BOEOTICA AENIGMATA1209

  c193-196

195
  c196-199



200




205




210
Βοιώτια αἰνίγματα, id est Boeotica aenigmata, dicebantur oblique atque obscure
dicta quaeque perdifficile percipi possent. Sumptum a fabula Sphingis, monstri
Thebani. Ea proposuit Oedipo aenigma huiusmodi: Τετράπους, δίπους καὶ πάλιν
τρίπους, id est Quadrupes, bipes ac rursum tripes. Id Oedipus interpretatus est
hominem esse, qui puer manibus quoque pedum vice nititur, deinde confirmato
gradu duobus pedibus se sustinet, donec aetas decrepita baculum ceu tertium
pedem addat. Extat epigramma Sphingis aenigma complectens ad hunc modum:
 Ἔστι δίπουν ἐπὶ γῆς καὶ τέτραπον, οὐ μία φωνή,
 Καὶ τρίπον. Ἀλλάσσει δὲ φυὴν μόνον, ὅσσ᾿ ἐπὶ γαῖαν
 Ἑρπετά· κινεῖται ἀνά τ᾿ αἰθέρα καὶ κατὰ πόντον.
 Ἀλλ᾿ ὁπόταν πλείστοισιν ἐπειγόμενον ποσὶ βαίνῃ,
 Ἔνθα τάχος γυίοισιν ἀφαυρότατον πέλει αὐτοῦ,  id est
 Est bipes in terris et quadrupes, haud eadem vox,
 Et tripes. Immutat speciem hoc ex omnibus vnum,
 Quaecunque in terris reptant: volat aethera circum
 Perque mare. Ast vbi iam pedibus compluribus auctum
 Accelerat gressum, vietis tum maxima membris
 Segnities ac torpor adest minimumque vigoris.
Hesiodus itaque in secundo Georgicon libro vetulum ac senio iam incuruum tri-
pedem hominem
appellat: Τότε δὴ τρίποδι βροτῷ ἶσοι, [B] id est Tunc iam tripedi
mortali similes.

[A]BOVEM IN FAVCIBVS PORTAT1210

215




220
 Βοῦν ἐπὶ γνάθοις φέρει,  id est
 In faucibus portat bouem,
in edacem olim dicebatur, [G] vt indicant Zenodotus et Suidas. [A] Natum, vti
coniicio, vel a Theagene athleta Thasio, vel a Milone Crotoniata, quorum alter
bouem solidum solus comedit, teste etiam Graeco epigrammate, tum autore Posi-
dippo apud Athenaeum, alter, vt narrat apud eundem Theodorus Hieropolites, in 225
Olympiis taurum quadrimum humeris sustulit ac stadii spacio gestauit eumque
eodem die solus comedit. Cuius rei meminit et Aulus Gellius in Noctibus Atticis.

[A]BOEOTIS VATICINARE226     1211

LB 488
225
  c226-228



230




235
Βοιωτοῖς μαντεύσαιο, id est Boeotis vaticinare, abominan|tis est sermo, perinde vt
dicimus 'Hostibus ista vaticinare': Capiti cane talia demens / Dardanio, et:
 Hostium vxores puerique caecos
 Sentiant motus orientis Austri et
 Aequoris nigri fremitum
,
et:
 Hostibus eueniant conuiuia talia nostris.
Aptius autem dicetur in eum, qui tristia vaticinatur, si quando precabimur, vt ea
in ipsius caput recidant. Zenodotus ab euentu natum scribit, Heraclidem allegans
autorem: Olim, inquit, cum Thebani de belli euentu consulerent oraculum, vates,
quae tum Dodonae responsitabat, ait eos fore victores, si quid impie patrassent. Itaque

consultorum quidam arreptam Myrtilam, nam id mulieris fatidicae nomen, in lebe-
tem aqua calida feruentem, qui forte inibi aderat, iniicit. Sunt qui narrent Bom-
bum, diuinum quendam, Thebanis de belli successu sciscitantibus respondisse futu-
rum, vt quam plurimos vincerent, si prius quempiam e ducibus immolassent, at illos
Bombum ipsum interemptum immolasse
atque hinc ortum prouerbium.

240 [A]ARIETEM EMITTIT1212

Ἄρνα προβάλλει, id est Arietem obiicit, in rixae pugnaeque cupidum dicebatur.
Antiquitus enim bellum suscepturi foecialem mittebant, qui arietem adductum
in hostium fines immitteret, hoc significans pacto ciuitatem et agros illorum
hostibus compascuos fore. Autor Diogenianus.

245 [A]ARGENTI FONTES1213

  c246-248



250




255




260




265




270




275
Ἀργύρου κρῆναι λαλοῦσιν, id est Argenti fontes loquuntur. Hoc adagio notabantur
ii, qui stolide quidem atque indocte, sed arroganter tamen et confidenter loque-
rentur, opibus videlicet suis freti. Vulgus enim diuitum dulci, vt ait Horatius,
fortuna ebrium hoc quoque putat suis diuitiis deberi, vt quicquid dixerint, id
protinus velut eruditum omnes suspiciant et approbent. Quod notans Flaccus
Meae, inquit, contendere noli, / stultitiam patiuntur opes. Item alibi:
 Et quicquid volet, hoc veluti virtute paratum
 Sperauit magnae laudi fore.

Huc pertinet et mimus ille neutiquam inuenustus:
 Fortuna quem nimium fouet, stultum facit.
Item illud ex Antiphane apud Stobaeum:
 Ὁ δὲ πλοῦτος ἡμᾶς, καθάπερ ἰατρὸς κακός, 227
 Τυφλούς, βλέποντας παραλαβών, πάντας ποιεῖ,  id est
 Opes enim nos, sicuti medicus malus,
 Vbi ceperint, reddunt videntes ilico
 Caecos.
In eandem sententiam Menander in Seipsum lugente: Τυφλὸς ὁ πλοῦτος καὶ
τυφλοὺς / ἐμβλέποντας εἰς αὐτὸν δείκνυσιν,  id est Caecae diuitiae atque eos, qui se
intuentur, caecos reddunt.
Rursum illud eiusdem:
 Ὑπερήφανόν που γίγνεται λίαν τρυφή,
 Ὅτε πλοῦτος ἐξώκειλε τὸν κεκτημένον
 Εἰς ἕτερον ἦθος, οὐκ ἐν ᾧ τὸ πρόσθεν ἦν, id est
 Nimis insolens tum redditur lasciuia,
 Quoties, opes qui possidet, mores repens
 Mutat in alienos, pristinis contrarios.
[F] Diximus alias: Foenum habet in cornu. Felicitatis comes esse solet ferocia. Pin- 228
darus in Isthmiis, hymno tertio: Εἴ τις ἀνδρῶν εὐτυχάσας ἢ σὺν εὐδόξοις ἀέθλοις,
/ ἢ σθένει πλούτου κατέχει, φασίν, ἐανῆ κόρον, / ἄξιος εὐλογίαις ἀστῶν μεμίχθαι,
id est Si quis vir fortunatus fuit vel in gloriosis certaminibus, vel in opulentia obti-
net, vt aiunt, magnificam saturitatem, dignus, qui laudibus ciuium admisceatur. [A]
Quadrabit in eos quoque, quorum oratio propter opum fiduciam plus satis libera
atque audax videbitur. Nam quemadmodum paupertas timiditatem adfert, iti-
dem opulentia παρρησίαν, id est loquendi confidentiam, adducere solet. |

LB 489 [A]TERRAM PRO TERRA1214

280




285




290
Γῆν πρὸ γῆς ἐλαύνεσθαι. Prouerbialis est figura in hominem exulem, erronem et
incertis vagantem sedibus. Aristophanes in Acharnensibus:
 Κἂν διώκειν γῆν πρὸ γῆς,  [B] id est
 Terram ante terram persequi.
[A] Item alibi:
 Ἐγὼ δε φεύγων γῆν πρὸ γῆς φοβούμενος,  [B] id est
 Solum at ego fugiens prae solo trepidus metu.
[A] Lucianus in Pseudomante: Ἀλλ᾿ ἔδει γῆν πρὸ γῆς ἐλαύνεσθαι, [B] id est Sed
oportebat ad terram pro terra vehi.
[A] Apud Latinos solum vertere dicuntur qui
exilii causa migrant alio. Alciphron in Epistolis: Ἀναστᾶσα ὁπήποτε γῆν πρὸ γῆς
φεύξομαι μᾶλλον, id est Demigrans quolibet fugiam potius terram terra commutans.
M. Tullius in Epistolis ad Atticum, libro decimoquarto: Haec et alia ferre non
possum, itaque
γῆν πρὸ γῆς cogito. Significat se de fugiendo cogitare.

[A]NE AD AVRES QVIDEM SCALPENDAS OCIVM EST1215


295
Prouerbialis est hyperbole: cum ne minimum quidem ocii superesse significamus,
dicimus nec tantillum vacui temporis esse, quod ad scalpendas aures sit satis. Lucia-
nus in Bis accusato: Οὐδ᾿ ὅσον κνήσασθαι τὸ οὖς, φασί, σχολὴν ἄγων, id est Ac nec
tantisper ociosus, vt aurem, sicut aiunt, scalpere vacet.

[A]CITIVS IN NAVI CADENS A LIGNO EXCIDERIT1216


300




305
Θᾶττον ἂν τις ἐν πλοίῳ πεσὼν διαμάρτοι ξύλου, id est Citius alicui in nauigio
cadenti lignum defuerit. Hyperbole prouerbialis, qua tantam vbique copiam signi-
ficamus, vt, quocunque te vertas, occurrat, quod quaeris. Etenim cum nauis ipsa
vndique sit lignea, non potest non in lignum incidere, quisquis in ea cadit. Lucia-
nus in Bis accusato: Ὥστε, κατὰ τὴν παροιμίαν, θᾶττον ἄν τις ἐν πλοίῳ πεσὼν
διαμάρτοι ξύλου, ἢ, ἔνθ᾿ ἂν ἀπίδῃ ὁ ὀφθαλμός, ἀπορήσῃ φιλοσόφου, id est Itaque,
iuxta prouerbium, citius fiet, vt in naui lapsus non incidat in lignum, quam vt, quo-
cunque aspexerit oculus, philosophum desideret. Taxat Lucianus philosophorum tur- 229
bam tantam, vt omnia vbique plena videantur nec liceat effugere.

[A]EPISCYTHIZARE1217


310




315
  a316-320



320
  a320-327



325




330
  a330-340


LB 490
335




340
Ἐπισκυθίζεσθαι Lacedaemoniorum adagio dicitur [B] pro eo, quod est [A]
Vinum merum intemperantius bibere'. Et Achaeus in Aethone satyrico Σκυθι-
πιεῖν [E] siue, vt in quibusdam exemplaribus legitur, Σκυθιστὶ πιεῖν [A] dixit pro
eo, quod est ἀκρατοπιεῖν, [C] hoc est meracius bibere. [A] Athenaeus [C] libro
decimo Dipnosophistarum [A] ex Herodoto et Chamaeleonte autoribus refert 230
Cleomenem regem Spartanum cum Scythis agentem consuetudinem et illorum
ἀκρατοποσίαν, id est meripotationem, imitantem in insaniam versum fuisse, [G]
quemadmodum interpretantur Spartani. Locus est apud Herodotum lib. sexto,
cui titulum fecit Erato, addens hinc natum apud eosdem Spartanos vulgare dic-
tum, vt si quando velint ζωρότερον πίνειν, hoc est intemperantius bibere, dicant:
Ἐπισκύθισον, hoc est Minimum infundito aquae, pro eo quod dicendum erat:
Ἐπίχυσον, id est Infunde aquam. Apud eundem libro vndecimo Hieronymus
Rhodius docet σκυθίσαι dictum pro μεθύσαι, et Athenaeus dubitat, num a
Scythis scyphus, id est poculi genus, habeat nomen, vt σκύφος dictum sit quasi
σκύθος, nam vocem sic immutatam ostendit apud autores extare. Quin et illud
addit, Lacedaemonios, quum sentirent barbaros Asiaticos omnia dolis agere, vice
Thimbronis eo legasse Dercyllidam, quod is nihil haberet synceritatis Laconicae,
sed ingenium subdolum ac ferum, existimantes huic non posse dari verba, quem
ob id Σκύθον appellarunt Lacedaemonii, quasi Σκύφον. [A] Scythae autem et
Thraces ἀκρατοπόται vocantur, id est meribibi, vnde plerunque conuiuia illorum
sanguinolenta sunt et tumultuosa. [C] Apud eundem Anacreon, ni fallor, ἀκρα-
τοποσίαν Σκυθικὴν πόσιν appellat, [G] quod Callimachus verbo composito dixit
ζωροποτεῖν. Atque vtinam hic mos plus quam barbaricus intra Scytharum ac
Thracum fines constitisset nec ad nos vsque dimanasset! Non enim solum bibi-
mus intemperanter, verumetiam cogimus alios ad bibendum et recusantem ferro
adorimur, quum inhumanius pene | sit cogere ad bibendum, qui non sitiat, quam
sitientem submouere a potu; quemadmodum eleganter apud Athenaeum libro
decimo dixit Sophocles:
 Τὸ πρὸς βίαν πίνειν
 Ἶσον κακὸν πέφυκε τῷ διψᾶν βίᾳ,  id est
 Cogi ad bibendum non minus graue est malum,
 Quam si quis acrem perpeti cogat sitim.
[A] Commode deflectas licebit ad cuiusuis rei intemperantem et immodicum
vsum.

[A]VINVM CARET CLAVO1218


345




350
  a351-362



355




360
Athenaeus [C] eodem libro [A] de potationibus disserens huiusmodi prouerbium
eleganter vulgo dici solere scribit: Τὸν οἶνον οὐκ ἔχειν πηδάλια, id est Vinum non
habere clauum
, propterea quod ebrietas nihil consulte neque moderate vel dicit,
vel facit. Obruitur enim ratio, quae claui vice sobrios moderatur ac gubernat. [C]
Huc pertinet Ouidianum illud:
 Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent:
 Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
[G] Non illepidum est quod apud Athenaeum lib. vndecimo refert Xenophon,
apud Persas fuisse vetitum, ne προχοίδας inferrent in conuiuium (id apparet
fuisse vasculi genus, quo vinum e cratere ministri effunderent in cyathum). Id 231
factum est, ne supra modum bibentes et animi, et corporis viribus destituerentur.
Et addit eum morem adhuc apud illos seruari, nec enim inferri prochoidas, sed
nihilo secius tantum illos bibere, ὥστε ἀντὶ τοῦ εἰσφέρειν αὐτοὶ ἐκφέρονται,
ἐπειδὰν μηκέτι δύνωνται ὀρχούμενοι ἐξιέναι, id est pro eo, quodnon inferuntur pro-
choides, ipsi efferuntur, postea quam non amplius possunt exire saltantes.
Itaque
vinolentia nullis minus ignoscenda est, quam qui reipublicae clauum moderan-
tur, hoc est regibus et magistratibus. Et diuinae literae vetant vinum dari regibus.
Nec vinum, nec somnus conuenit assidentibus clauo, sed interdum nulli magis 232
indulgent vino somnoque.

[A]VINVM SENEM ETIAM VEL NOLENTEM SALTARE COMPELLIT1219


365




370




375



  a379-382
380
Ac rursus ibidem hoc item carmen prouerbio iactatum scribit:
 Οἶνος ἄνωγε γέροντα καὶ οὐκ ἐθέλοντα χορεύειν,  id est
 Vina senem, vt nolit, cogunt ductare choreas.
Admonet nihil esse tam ineptum neque tam alienum, ad quod non incitet ebrie-
tas. [E] Subiicit et aliud carmen non dissimilis sententiae:
 Οἶνος καὶ φρονέοντας ἐς ἀφροσύνην ἀναβάλλει,  id est
 Insanire facit sanos quoque copia vini.
Idem libro quarto Dipnosophistarum adducit prouerbium ex Eripho quodam
comoediarum scriptore:
 Λόγος γάρ ἐστ᾿ ἀρχαῖος οὐ κακῶς ἔχων
 Οἶνον λέγουσι τοὺς γέροντας, ὦ πάτερ,
 Πείθειν χορεύειν οὐ θέλοντας,  id est
 Recte vetusto dicitur prouerbio,
 Quod vina senibus persuadent, ο pater,
 Vti, velint nolint, choreas ductitent.

[G] Huc pertinet illud Platonis libro De legibus primo: Οὐ μόνον ἄρ᾿, ὡς ἔοικε,
γέρων δὶς παῖς γίγνοιτ᾿ ἄν, ἀλλὰ καὶ ὁ μεθυσθείς, <id est> Itaque, vt videtur, non
solum senex fuerit bis puer, verumetiam temulentus.
Itidem Horatius:
 Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae.

[A]RANIS VINVM PRAEMINISTRAS1220


385




390
Βατράχοις οἰνοχοεῖς, id est Ranis vinum infundis, in eum dicebatur, qui id minis-
traret, quo nihil esset opus ei, cui exhiberetur: veluti si quis apud indoctos multa
de philosophia disserat. Ranis enim nihil opus vino, aqua palustri magis gauden-
tibus. Explicatur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano. Pherecrates apud
Athenaeum in Corianno: Ἔρρ᾿ ἐς κόρακας, βατράχοις οἰνοχοεῖν σε δεῖ, id est Abi
in malam rem, ranis pocillari te oportuit. Obiurgat enim pincernam, quod quatuor
vini cyathis duos infuderit aquae. Vnde licet coniicere prouerbium in hos quoque
conuenire, qui vinum immodica diluunt aqua, ita vt aquam, non vinum, bibere
videantur ranarum ritu. |

LB 491 [A]OVO PROGNATVS EODEM1221


395




400
Fortassis simpliciter dictum est ab Horatio: Ouo prognatus eodem, quandoquidem
ad fabulam respicit Ledae, quae grauida ex Ioue in cygnum conuerso ouum pepe- 233
rit, vnde gemini prognati, Castor et Pollux. Id ouum Pausanias in Laconicis refert
ostendi apud Lacedaemonios suspensum teniis a testudine templi. Verum si quis
hoc dictum deflectat ad iisdem natos parentibus aut ab eodem eruditos praecep-
tore, aut ita consimilibus ingeniis, vt eodem ouo nati videri possint, nihil aeque
fuerit prouerbiale, [C] veluti si dicas: 'Vultus, ingenium, mores, facta ac prorsus
omnia sic huic cum hoc conueniunt, vt iures eodem prognatos ouo'. [B] Aristo- 234
teles libro De generatione animalium quinto ostendit id iuxta naturam fieri, si ex
eodem ouo duo pulli nascantur, et quidem perfecti, si vitelli membrana diriman-
tur. Iidem si cohaereant et confundantur, foetum aedi monstrosum.

405 [A]DE CVRRV DELAPSVS1222





410
Ἐξημαξομένος, id est de curru delapsus. In hodiernum quoque vulgo durat ada-
gium in eum, qui oblitus propositi alio se transfert, aut qui in sententia labascit,
vt de curru delapsus dicatur, quemadmodum ab asino delapsus. Aristophanes in
Ranis: Ἐξαμαξομένη φρήν, id est Animus a curru decidens, hoc est aberrans ab
instituto. [C] Natum apparet a fabula Phaethontis, quem ferunt curru excussum.
[A] Siquidem animus velut auriga corporis est et corpus ceu vehiculum. Est et
apud Platonem de animabus e coelo delapsis, quod curribus suis essent excussae.

[A]NVMERVS1223


415




420


  a423-426

425
Homines nullius bonae rei numerus prouerbio dicuntur, etiam idiotis [C] horum
temporum. [A] Aristophanes in Nebulis:
 Ὄντες λίθοι,
 Ἀριθμός, πρόβατ᾿, ἄλλως νενασμένοι ἀμφορᾶς.
Horatius:
 Nos numerus sumus et fruges consumere nati.
Translatum videri potest a calculis ad nihil aliud vtilibus nisi ad numerum. Ana-
charsis Plutarcho teste taxauit Athenienses, qui nummis ad rationem duntaxat
vterentur. Quanquam mihi magis arridet, vt ita numerus dicatur, quemadmodum
dicunt: ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης [G] et εἷς τῶν πολλῶν, id est vnus e plebe. Ita Flac-
cus: At sum mi paulo infirmior, vnus / multorum, etiam Graecam exprimens figu-
ram. Et Seneca lib. i., epistola x.: Iste homo non est vnus e populo. Insignes nomi-
nantur; qui nihil habent insigne, turba sunt et numerantur tantum. Vnde
Flaccus: Nos numerus sumus, et Virgilius: Cadit et sine nomine vulgus.

[A]SVMMIS VTI VELIS1224


430
  c430-432



435
  a435-437
Ἄκροις χρῆσθαι τοῖς ἱστίοις, id est summis vti velis, prouerbiali metaphora dicun-
tur qui maximo conatu adnituntur atque incumbunt, aut qui omnem captant
occasionem. Mutuo sumptum a nautis , quibus mos est velum in altum tollere,
quo currant celerius. Aristophanes in Ranis:
 Ἄκροισι / χρώμενος τοῖς ἱστίοισιν,  id est
 Vtens supremis carbasis.
[F] Pindarus in Nemeis, hymno quinto: Δίδου / φωνάν, ἀνὰ δ᾿ ἱστία τεῖνον πρὸς 235
ζυγὸν καρχασίου, id est Da vocem, sursum autem tende vela ad summum antennae
iugum.
Vt cuique res sunt secundae aut aduersae, ita velum in altum tollitur.

[A]SVMMVM CAPE ET MEDIVM HABEBIS1225


440
  c441-443

LB 492

445




450




455
 Ἄκρον λαβὲ καὶ μέσον ἕξεις,  id est
 Summa cape et medio potieris.
Hemistichium carminis heroici. Vbi quid obscurius et perplexius dictum signifi- 236
cabant, admonentes rem attentius expendendam, hoc prouerbio consueuerunt
vti. Zenodotus hinc natum tradit: Aeginetis patria | pulsis de quaerenda sede
consulentibus oraculum, responsum est hoc aenigmate:
 Ἄκρον λαβὲ καὶ μέσον ἕξεις,
atque illos cacumine quodam montis occupato circa medium incoluisse. Potest et
in hanc accommodari sententiam, vt admoneamur ad res summas et egregias
eniti, sic enim futurum, vt ad mediocritatem perueniamus. Summum animo des-
tinandum, vt saltem modicis potiamur. Fit enim plerunque nescio quo modo, vt
exitus citra spem et scopum praestitutum consistant. [C] At hodie theologi qui-
dam Aristotelici docent, quatenus liceat admittere diuitias, quatenus ludere
aleam, quatenus belligerari, quatenus vlcisci, cum longe satius esset diuitiarum
bellique et voluptatum studium modis omnibus detestari. Ita fieri poterat, vt hoc
moderatius sequeremur; nunc, dum mediocribus sumus contenti, longe infra
mediocritatem dilabimur.

[A]INIQVVM PETENDVM, VT AEQVVM FERAS1226




460




465
  a465-469
Huic affine, quod recenset Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quarto:
Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: iniquum petendum, vt aequum feras.
A negociatoribus ductum videri potest, qui callide merces longe minoris licentur
et multo pluris indicant quam pro dignitate, quo pretium saltem aequum acci-
piant. Non fugit haec sententia Syrum illum Terentianum in Adelphis, cum San-
nionem lenonem astu tractans postulat, vt puellam Aeschino dimidio pretii tra-
dat, atque hac arte efficit, vt leno sortem solidam percupide et rogans etiam
accipiat. Iactatur et vulgo verbum huiusmodi: Qui annititur, vt auream quadri-
gam sibi comparet, vnam certe rotam assequetur. [G] Equidem arbitror huc allusisse
Senecam libro De beneficiis septimo: Quae, inquit, ideo petimus vltra modum, vt
ad versum suum redeant. Quum dicimus 'meminisse non debet', hoc volumus intel-
ligi: praedicare non debet nec iactare, nec grauis esse.
Pulchre Seneca depinxit natu-
ram hyperboles.

470 [A]AD AMBAS VSQVE AVRES1227

Μέχρι τῶν ἀμφωτίδων, id est vsque ad aures ambas, impleri dicuntur qui supra
modum ingurgitant sese. Sumpta metaphora a vasculis ad ansas vsque impletis.
Extat apud Suidam.

[A]SERVILIS CAPILLVS1228

475




480




485
Ἀνδραποδώδη τρίχα ἐπιδεικνύειν, id est seruilem capillum prae se ferre, dicuntur
qui agrestibus et inelegantibus sunt moribus. Inde ductum, quod Athenis serui
manumittendi capitis pilos deradebant. Plato scribit [E] in Alcibiade [A] quos- 237
dam seruiles pilos in animo gestare, indoctos et stupidos significans. Citantur
apud Suidam haec ex autore nescio quo: Πολλῶν συνειλεγμένων ἀνδρῶν, οὐδὲ τὰ
πάθη κατεσταλμένων, ἀλλ᾿ ἔτι τὴν ἀνδραποδώδη τρίχα, φασίν, ἐπιδεικνυμένων, id 238
est Multis collectis viris, neque compositis affectibus, sed qui seruilem, vt aiunt, capil-
lum adhuc prae se ferrent.
Plinius libro vndecimo, capite trigesimoseptimo, rem
prodigiosam tradit, homines quosdam hirsuto corde nasci. Pliniana verba sunt
haec: Hirto corde gigni quosdam homines produnt nec alios fortiores esse industria,
sicut Aristomenem Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. Ipse conuulne-
ratus et captus semel per cauernam latomiarum euasit, angustos vulpium aditus
secutus. Iterum captus, sopitis custodibus somno, ad ignem aduolutus lora cum corpore
exussit. Tertio capto Lacedaemonii corpus dissecuere causa videndi, hirsutumque cor
repertum est.

490 [A]AMYRIS INSANIT1229





495


LB 493

500




505




510
Ἄμυρις μαίνεται, id est Insanit Amyris. Allegoria prouerbialis, qua recte vtemur,
vbi quis sub insaniae praetextu rebus suis consulit, aut vbi quis solus periculum
prospiciens in tempore sibi cauet, creditus interim vulgo desipere; deinde rerum
euentus docet illum vnum sapuisse. Vt haec sit vox velut opprobrantis socordiam
iis, qui sibi non prospexerint mature neque sapere coeperint nisi accepto vulnere.
Zenodotus ab historia natum ait huiusmodi: Cum Sybaritae florerent opibus,
quendam Delphos emandarunt, qui de rerum suarum successu sciscitaretur
oraculum. Responsum | est euertendam Sybaritarum fortunam, vbi plus honoris
habere coepissent hominibus quam diis. Euenit deinde, vt seruus a domino vapu-
lans nequicquam ad deorum aras confugisset, post, ad heri monumentum confu-
giens, liberaretur a plagis, [B] vt alibi dictum est. [A] Quod simul atque
conspexisset Amyris, collectis rebus suis in Peloponesum demigrauit, reliquis
interim Sybaritis hominem velut insanum ridentibus. Postea idem ob fictam
insaniam miraculo fuit et prouerbio locum fecit. Citatur ab Eustathio in secundo
Iliados libro; citatur autem ex Pausaniae Rhetorico dictionario. Addit quosdam
Thamyrim hunc appellare, quosdam Amyrim, abiecto thita. [B] Solet autem
more hominum euenire, vt vati tum demum habeatur fides ac laudetur, pos-
teaquam ipsis iam premimur malis. Proinde Cassandra in tragoedia quapiam
loquitur ad hunc modum, citante Plutarcho:
 Καὶ πρὸς παθόντων κἀν κακοῖσι κειμένων
 Σοφὴ κέκλημαι, πρὶν παθεῖν δὲ μαίνομαι,  id est
 Sapiensque dicor his, malum qui sentiunt;
 Porro, antequam illud sentiant, insanio.

[A]SOPHOCLES. LAVDICENI1230

515




520




525




530
Qui ad ostentationem dicebant aut recitabant, vulgato conuicio Sophocles et Lau-
diceni
dicebantur. Adagium natum, vt apparet, aetate Plinii minoris, cuius verba
paulo altius repetemus, quo planius prouerbii sententiam intelligere liceat. Nam
in epistola quadam adolescentium quorundam ridiculam in agendis causis arro 239
gantiam et ambitionem taxans sic ait: At hercule ante memoriam meam, ita
maiores natu solent dicere, ne nobilissimis quidem adolescentibus locus erat, nisi ali-
quo consulari producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc
refractis pudoris et reuerentiae claustris omnia patent omnibus. Nec inducuntur, sed
irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti mancipes.
Conuenitur a conductis et redemptis in media basilica, vbi tam palam sportulae

quam in triclinio dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam
non inurbane
Σοφοκλεῖς, ἀπὸ τοῦ σοφοὺς καλεῖσθαι, vocantur. Iisdem Latinum
nomen impositum est: Laudiceni.
Hactenus Plinius. Vtroque verbo notantur, qui
facundi dici malebant et videri quam esse. Sophocles enim Graece dicitur ἀπὸ
τοῦ σοφὸς καὶ κλέος, at illi dedita opera perperam interpretabantur: ἀπὸ τοῦ 240
σοφοὺς καλεῖσθαι, [B] id est ab eo, quod sapientes vocarentur. [A] In hoc igitur est
allusio festiua ad poetae tragici nomen, in Laudiceni vocabulo ad gentis nomen
alluditur.

[A]QVOT SERVOS HABEMVS, TOTIDEM HABEMVS HOSTES1231


535




540




545




550

LB 494
  a552-555

555
Macrobius in Coenis Saturnalibus: Vnde putas arrogantissimum illud manasse
prouerbium, quod iactatur, totidem nobis hostes esse, quot seruos? Non habemus illos
hostes, sed facimus. [B] Meminit et Seneca epistola quadragesimaseptima, cuius
verba sublegisse videtur Macrobius, vt est omnium autorum vere fucus. [A]
Admonet adagium, ne quid fidamus illis neue ex animo nobis amicos arbitremur,
qui nos metu colunt. Admonet idem Plato libro De legibus sexto, propterea quod
seruorum animus nequaquam integer sit, sed mentis dimidium iis ademerit Iupi-
ter, Homero teste, quos seruituti fecit obnoxios. Verus autem amor libertatis est
alumnus, odit vero quisquis metuit. Vnde genuinum quoddam odium insitum
videtur seruis in dominos. Quadrabit et in principes tyrannidem in suos exer-
centes. Verba Platonis sunt haec: Οὐ γὰρ ὑγιὲς οὐδὲν ψυχῆς δούλης. Οὐ δεῖ γὰρ
οὐδὲ πιστεύειν αὐτοῖς τὸν νοῦν κεκτημένον. Ὁ δὲ σοφώτατος τῶν ποιητῶν φησιν·
 Ἥμισυ γάρ τε νόου ἀπαμείρεται εὐρύοπα Ζεὺς
 Ἀνδρῶν, οὓς ἂν δὴ κατὰ δούλιον ἦμαρ ἕλῃσι,  id est
Nihil enim integrum neque sanum habet animus seruilis. Nam nihil oportet credere
his hominem, qui sapiat, siquidem poeta doctissimus ait
:
 Dimidio mentis depriuat Iupiter illos,
 Seruilis quoscunque viros sors ceperit vnquam. |
[G] Ad hunc modum referuntur a Platone. Caeterum aliter habentur apud
Homerum, Odysseae ρ, nimirum hunc in modum:
 Ἥμισυ γάρ τ᾽ ἀρετῆς ἀποαίνυται εὐρύοπα Ζεὺς
 Ἀνέρος, εὖτ᾿ ἄν μιν κατὰ δούλιον ἦμαρ ἕλῃσι.
[B] Asinius Capito apud Festum Pompeium, nam is quoque prouerbii facit men-
tionem, existimat hominum errore perperam fuisse pronunciatum, propterea
quod verisimilius sit sic esse dictum initio: Quot hostes, tot serui, quod capti vic-
tique ad seruitutem adducebantur; vnde etiam dicta mancipia.

560 [A]VOCATVS ATQVE INVOCATVS DEVS ADERIT1232





565




570
Oraculum olim Lacedaemoniis redditum abiit in prouerbium: [B] Καλούμενός τε
κἄκλητος θεὸς παρέσται, id est [A] Vocatus et inuocatus deus aderit. Vsus erit, vbi
quid significabimus etiam non accersitum neque curatum tamen euenturum,
velimus nolimus: puta senectam, mortem, malefactorum poenam. Horatius huc 241
allusit in Odis:
 Nec satelles Orci
 Callidum Promethea
 Reuexit, auro captus. Hic superbum

 Tantalum atque Tantali
 Genus coercet, hic leuare functum
 Pauperem laboribus
 Vocatus atque non vocatus audit.

Fortassis respexit huc et Terentius in Eun.: Vt vocato mihi atque inuocato sit locus
/ semper.

575 [A]INFLVIT QVOD EXHAVRITVR242     1233





580




585




590




595



  a599-603
600
Ἐπιρρεῖ τὸ ἐξαντλούμενον, id est Adfluit quod exhauritur. Vbi quis frustra sumit
operam in re quapiam. Lucianus in Sectis: Ἐπιρρεῖ, κατὰ τὴν παροιμίαν, τὸ
πρᾶγμα ἐξαντλούμενον, ἐς τὸ ἔμπαλιν ἢ τῶν Δαναΐδων πίθος, id est Influit, iuxta
prouerbium, negocium, dum exhauritur, ac diuersum quiddam accidit atque in

Danaidum dolio. De philosophiae studio loquitur, in quo quantumlibet operae
sumpseris, nunquam tamen deest quod te laboribus exerceat, et labor laborem
serit, et iuxta Sophoclem,
 Πόνος πόνῳ πόνον φέρει,  [B] id est
 Labore laborem fert labor.
[A] Zenodotus carmen prouerbiale recenset huiusmodi:
 Ἄλλην μὲν ἐξηντλοῦνεν, ἡ δ᾿ ἐπεισρέει,  id est
 Exhausimus quidem illam, at influit altera.
Sumptum a nautis, naui pertusa frustra sentinam exhaurientibus, tantum humo-
ris accipientibus fissuris, quantum ab illis educitur. Videtur ad hanc paroemiam
allusisse Plato libro De legibus septimo: Τί οὖν πολλὴ αὔξη, ὅτ᾿ ἂν ἐπιρρέῃ; id est
Quid igitur multum augmentum, cum affluat? [C] Quem sane locum adducit
Athenaeus libro Dipnosophiston quinto: Κατὰ γὰρ αὐτὸν δὴ τὸν Πλάτωνα
ἐπιρρεῖ δὴ ὄχλος μοι τοιούτων Γοργόνων, id est Siquidem, iuxtam ipsum iam Pla-
tonem, affluit mihi turba talium Gorgonum.
[A] Seneca libro De ira secundo:
Nunquid ille, cuius nauigium multam vndique laxatis compagibus aquam trahit,
nautis ipsique nauigio irascitur? Occurrit potius et aliam excludit vim, deinde aliam
egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus
labore continuo resistit; nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est, subnasci-
tur.
[G] Apud Athenaeum libro quarto, quum in conuiuio post lentem rursus
aliter cocta lens apponeretur, quidam alludens ad prouerbium ait:
 Καὶ τὴν μὲν ἐξηντλοῦμεν φακῆν, ἡ δ᾿ ἐπεισρέει,  id est
 Exhauseramus lentem, at influit altera.
Non dissidet ab illo, τοῦ πρώκτου περιγινομένου.

[A]TIBICINIS VITAM VIVIS1234

605




610
LB 495



615




620




625
Αὐλητοῦ βίον ζῇς, id est Tibicinis vitam viuis, in eum iaciebatur, qui laute qui-
dem, sed alieno viueret sumptu. Tibicines enim, quoniam in sacris olim adhibe-
bantur, adesse solent et in coenis illis pontificalibus, idque immunes. [B] De hoc
hominum genere, ni fallor, sentit Aristoteles quaerens in Problematis, quamo-
brem τεχνῖται Διονυσιακοί, id est artifices Bacchanales, vix vnquam bonae frugis
esse consueuerint. Reddit autem triplicem rationem: siue quod necessariis artibus
magnam vitae partem occupati non dant operam philo|sophiae praeceptis, siue
quod assidue in deliciis ac voluptatibus vitam agunt, siue quod egestas etiam ipsa 243
ad vitia propellit. Problema refertur a Gellio lib. Noctium Atticarum xx. De tibi-
cinibus, qui Roma Tibur secesserant, narrat T. Liuius primae decadis libro nono:
Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud abhorrente ab ingeniis homi-
num eos aggrediuntur: Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum
inuitant et vino, cuius auidum ferme genus est, oneratos sopiunt atque in plaustra
somno victos coniiciunt ac Romam deportant. Nec prius sensere, quam plaustris in
foro relictis plenos crapulae lux eos oppressit.
[A] Refertur a Diogeniano et Suida.
Musice viuere dixit Plautus pro eo, quod est 'voluptuariam et ociosam agere 244
vitam'. Huc respexit Terentius: Vide, ocium et cibus quid faciat alienus. Item
Alexis apud Athenaeum in Commorientibus:
 Οὕτω τι τἀλλότρι᾿ ἐσθίειν ἐστὶ γλυκύ,  id est
 Vsqueadeo dulce est deuorare non tua.
Et illud apud eundem Theopompi:
 Εὐριπίδου τἄριστον οὐ κακῶς ἔχον,
 Τἀλλότρια δειπνεῖν τὸν καλῶς εὐδαίμονα,  id est
 Sane eleganter dixit hoc Euripides,
 Felicem eum esse, aliena qui vsque coenitet.

630 [A]SCYTHARVM ORATIO1235





635




640



  a644-652
645




650
Scytharum feritas apud Graecos in prouerbium cessit, vt quicquid agreste, quic-
quid barbarum ac saeuum intelligi vellent, id Scythicum appellarent. Est apud
Lucianum cum aliis aliquot locis, tum in meretricio dialogo Chelidonii et Dro-
sae: Τὰ μὲν ἄλλα [E] ἡ ἀπὸ [A] Σκυθῶν ῥῆσις, id est Reliqua quidem Scytharum
oratio. Sentit in calce literarum fuisse quiddam mitius dictum, reliqua nihil prae
se ferre humanitatis. Quidam inde natum existimant, quod Scythae Dario regi
nihil aliud responderint quam κλαίειν, id est vt ploraret, quae quidem ipsa etiam
vox in prouerbium abiit, vt plorare iubeamus, quos contemnimus. Aelianus in
Epistolis: Ἔστω σοι τοίνυν ἡ ἀπὸ Σκυθῶν λεγομένη ἀπόκρισις αὕτη· Ἐγὼ μαίνο-
μαι καὶ φρονῶ, καὶ μισῶ τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος, id est Itaque Scytharum, sicuti
vocant, responsum hoc tibi sit: Ego insanio et sapio, et odi mortalium genus.
[E] Dio-
genes Laertius in Vitis philosophorum putat hoc prouerbium natum esse ab Ana-
charsidis asperitate. [F] Nam is Scytha natus inter celebres philosophos habitus
est Athenis. [G] Sed vero proximum est quod refert Athenaeus libro duodecimo:
Scythas olim opibus ac delitiis florentes in tantam venisse ferociam, vt quos-
cunque populos adissent, summas nares viris amputarent; horum mulieres Thra-
cum vxoribus corpora subulis pingerent; denique cunctis sub illorum dominatu
lachrymosa fuerit seruitus, vt in posteros deriuatum sit prouerbium: ἡ ἀπὸ
Σκυθῶν ῥῆσις, id est Scythica iussio siue praescriptio, et ἀποσκυθίσαι dicatur ferro
caesariem amputare (quod praeter Athenaeum indicat et Stephanus). Denique
σκύθρωψ et σκυθρωπός pro toruo, tristi, austero ac truculento ab eius gentis
moribus dictum videtur, et σκύζεσθαι irasci, quod ea gens sit supra modum
iracunda.

[A]ACCIPIT ET GLEBAM ERRO1236

655


  c658-660

660
  c661-665



665
LB 496



670




675




680
 Δέχεται καὶ βῶλον ἀλήτης,  id est
 Accipit et glebam erro.
Hemistichium carminis heroici dici solitum in eos, qui nihil grauantur aut asper- 245
nantur, sed quicquid datur, quantumlibet pusillum, id boni consulunt. Neque
intempestiue dicetur etiam in illos, qui rerum inopia laborantes quiduis vnde-
cunque libenter accipiunt, donec ad fortunam commodiorem emergant. Origi-
nem adagionis ad huiusmodi casum referunt: Aletes quidam Corintho pulsus 246
adhortante oraculo tentauit, si posset in patriam redire. Atque interim rustico
cuipiam factus obuius cibum mendicauit. Ille ludibrii, opinor, causa glebam ex
agro sublatam porrexit. Aletes eam tanquam felix omen accipiens effatus est:
Δέχεται καὶ βῶλον Ἀλήτης. Huius Aletae mentionem facit et in Corinthiacis Pau-
sanias. Plutarchus in Problematibus haud omnino dis|similem historiam recenset,
vnde prouerbium ortum videri queat: Enianes, inquit, post sedes iam saepius
aliunde alio transmutatas tandem in agrum Inacho vicinum descenderunt, quem id
temporis Inachienses et Achaei obtinebant. Oraculum autem proditum erat, si in
agrum eos recepissent, futurum, vt veteres incolae pellerentur, noui vero, si quid a
volentibus accepissent, agrum retinerent. Temo quidam igitur inter Enianes vir solers
et catus sumpta pera mendici habitu ad Inachienses accessit. Ibi cum per risum et
contumeliam rex mendicanti cibum cespitem dedisset, in peram coniecit ac velut eo
contentus statim e conspectu se subduxit, nec praeterea quicquam rogauit. Seniores

tum rei nouitate, tum oraculi recordatione submoniti rege adito censent hominem
neutiquam esse negligendum nec e manibus omittendum. Quod vbi sensisset ille, fuga
sibi consuluit votaque protinus hecatombe et Apolline inuocato furtim abiit. Postea
congressi praelio Enianes pulsis Achaeis et Inachiensibus illorum agros occupauerunt.

Haec ferme Plutarchus. Itaque competet in illos quoque, qui magnum quiddam
molientes quiduis et patiuntur et faciunt, vt voti sui compotes aliquando fiant.

[A]STENTORE CLAMOSIOR1237




685
Prouerbialis hyperbole Stentore clamosior. Iuuenalis: Vt Stentora vincere possit.
Sumptum a fabula Stentoris, cuius meminit Homerus Iliados ε, eique ferream,
[B] hoc est inuictam, [A] attribuit vocem:
 Στέντορι εἰσαμένη μεγαλήτορι, χαλκεοφώνῳ,
 Ὃς τόσον αὐδήσας χ᾿, ὅσον ἅλλοι, πεντήκοντα,  id est
 Stentoris in specie validi, cui ferrea vox, qui
 Quinquaginta alios aequans clamore sonoque.

[G] Graeci μεγαλοφώνους appellant.

690 [A]IN ORBEM CIRCVMIENS1238





695
Lucianus in Hermotimo ἅπαντας ἐν κύκλῳ περιελθών, id est omneis in circulo
obiens
, dixit, mirum ni prouerbiali figura, quae durat etiam in hodiernum apud
vulgus illiteratum, pro eo, quod est 'vsque ad vnum omneis, nemine praeterito'.
[G] Vnde et Latinis dictum est ambire, quod singulos prensarent, et obire prouin-
ciam, quod qui suscipit administrationem, nusquam non adesse oporteat. Lepi-
dius erit, si accommodetur ad res animi, veluti si dicas: 'In consultando πάντα ἐν
κύκλῳ commoda atque incommoda circumspicienda.

[A]OPTIMVM ALIENA INSANIA FRVI2481239


700




705




710




715




LB 497
721
Optimum aliena insania frui Plinius Secundus Naturalis historiae lib. decimooc-
tauo, cap. quinto, nominatim prouerbii loco citat, Eodem, inquiens, pertinet,
quod agricolam vendacem oportere esse dixit, fundum in adolescentia conserendum
sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter. Opti-
mum est, vt vulgo dixere, aliena insania frui, sed ita, vt villarum tutela non sit oneri.

Hactenus Plinius. Idem totidem verbis refertur a Plinio iuniore in Epistolis de
Reguli stultitia loquente, hominis ridicule ambitiosi, sed tamen ad excitanda stu-
dia non inidonei. Admonet adagium, vt ex aliorum erratis ipsi cautiores efficia-
mur et alienis periculis reddamur prudentiores, et aliorum desipientia nobis
sapiendi praebeat occasionem. Vulgo iactatus versus est in eandem sententiam:
 Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.
Cicero in epistola quadam bellum esse scripsit ex aliorum erratis suam vitam in
melius instituere. Plautus item: Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit. Extat et
huiusmodi quidam mimus, Publianus, vti coniicio:
 Ex vitio alterius sapiens emendat suum,
et Demea Terentianus iubet ex aliis exemplum capere. Potest et in hunc accipi
sensum, vt is dicatur aliena frui insania, qui alienis fruitur malis, ipse in tuto
consistens. Nulla enim voluptas minoris constat neque vlla solet esse iucundior.
Sumptum videri potest prouerbium ex Sophoclis tragoedia, cui titulus Aiax fla-
gellifer, apud quem Aiace per insaniam gloriante, quod hostes sustulisset, cum
saeuisset in pecudes, Pallas Vlyssem ad hoc spectaculum inuitat his verbis: |
 Οὐκοῦν γέλως ἥδιστος εἰς ἐχθροὺς γελᾶν,  id est
 Ridere de hoste risus est suauissimus.

[A]INGENS TELVM NECESSITAS1240



725




730
Ingens telum necessitas. De re ineuitabili. Liuius primae decadis libro quarto:
Necessitate, quae vltimum ac maximum telum est, superiores estis. M. Tullius lib. De
amicitia: Nec vero negligenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare
oportet beneuolentiam ciuium.
Vtitur eodem adagio quodam in loco Plinius auun-
culus. Est aliquoties apud Liuium: Huic rei aliud inuenietur telum, et Eam rem
hoc telo maxime parabant
, vt pro consilio rationeque ac via gerendi negocii capi
videatur. Fortassis sumpta metaphora a venantibus, qui telo appetunt, quod
capere volunt. Vnde et certa dicentur tela consilia, quae nunquam fallunt.

[A]ADVERSVM NECESSITATEM NE DII QVIDEM RESISTVNT1241



  a734-740
735




740




745




750




755




760
Ἀνάγκῃ οὐδὲ θεοὶ μάχονται, id est Necessitati ne dii quidem resistunt. Haec sen-
tentia Simonidi tribuitur. Sumpta est ex Homero. Refertur duobus locis a Pla-
tone, libris De legibus septimo [H] et quinto: [G] Ἀλλ᾿ ἔοικεν ὁ τὸν θεὸν πρῶτον 249
παροιμιασάμενος εἰς ταῦτ᾿ ἀποβλέψας εἰπεῖν, ὡς οὐδὲ θεὸς ἀνάγκῃ μήποτε φανῇ
μαχόμενος, id est Sed apparet eum, qui primum admiscuit deum prouerbio, haec 250
spectasse, quum dicit, quod ne deus quidem vnquam visus est cum fato pugnare.
Idem in Conuiuio: Πολλὰ δὲ καὶ δεινὰ τοῖς θεοῖς ἐγίγνετο, ὡς λέγεται, διὰ τὴν
τῆς ἀνάγκης βασιλείαν, id est Multa vero et acerba diis acciderunt, vt dicitur, ob
necessitatis regnum. [A] Item libro De legibus quinto scribit τὴν ἀνάγκην οὐδὲ τοὺς
θεοὺς βιάζεσθαι, id est ne deos quidem cogere posse necessitatem. T. Liuius: Pareatur
necessitati, quam ne dii quidem superant.
Palladius: Necessitas feriis caret. Euripides
in Helena:
 Λόγος γάρ ἐστιν οὐκ ἐμός, σοφῶν δ᾿ ἔπος,
 Δεινῆς ἀνάγκης οὐδὲν ἰσχύειν πλέον,  id est
 Nanque illud est sapientium dictum, haud meum:
 Nihil necessitate dira fortius.

Extat apud Graecos versus prouerbialis:
 Ὑπὸ τῆς ἀνάγκης πάντα δουλοῦται τάχα,  id est
 In seruitutem cuncta agit necessitas.
Euripides in Hecuba: Στερὰ γὰρ ἀνάγκη, id est Rigida nanque necessitas. Hora-
tius:
 Si figit adamantinos
 Summis verticibus dira necessitas

 Clauos ...
Poetae Necessitatem deam faciunt, Parcarum matrem, quae et ipsae ineluctabiles
atque inexorabiles vocantur. [B] Hanc Necessitatem philosophi fatum appellant,
quae est aeterna rerum series necessario cohaerentium, cui veluti cedens Iupiter
apud Maronem Fata, inquit, viam inuenient; et tragicus quidam apud Senecam:
 Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

[A]SQVILLAS A SEPVLCHRO VELLAS1242




765




770




LB 498
776
Σκίλλας ἀπὸ σήματος τίλλειν, id est squillas a sepulchro vellere, iubebantur, qui
parum sanae mentis esse viderentur. Hac enim herba malum hoc expiabatur anti-
quitus. Theocritus in Bucolicis:
 Σκίλλας ἰὼν γραίας ἀπὸ σάματος αὐτίκα τίλλοις, id est
 I, squillas ab anus quam primum velle sepulchro.
Innuit illum, quod in certamine canendi superatus sit, adeo iracunde ferre, vt
periculum sit, ne vertatur in insaniam. Et alter simile quiddam refert:
 Ἐνθὼν τὰν κυκλάμινον ὄρυσσέ νιν εἰς τὸν Ἅλεντα,  [B] id est
 Hinc abiens fluuio infodias cyclaminon Halenti.
[C] Dioscorides lib. ii. demonstrat cyclaminon Romanis dici rapum, efficacem
detrahendo e capite phlegmati. Atque inter caetera eius remedia hoc quoque
commemorat, succum illius melli admixtum inseri naribus ac lanam hoc imbu- 251
tam digito imponi ad purgandam capitis pituitam; huius radicem dissectam
reponi asseruarique, non secus ac squillae; denique contusam | et in pastillos
redactam valere aduersus veneficia, quae Graeci philtra vocant.

[A]IVCVNDI ACTI LABORES1243



780
  c781-784



785




790




795




800




805




810
Iucundi acti labores. M. Tullius libro De finibus bonorum et malorum secundo:
Quid, si etiam iucunda memoria praeteritorum malorum, vt prouerbia nonnulla
veriora sint quam vestra dogmata? Vulgo enim dicitur: Iucundi acti labores. Ex ipsa 252
hominum natura sumptum adagium. Est enim hoc insitum omnibus, vt iucunda
cuique sit anteactorum malorum aut periculorum secura recordatio commemora-
tioque, praesertim insignium, fatalium et quae cum turpitudine coniuncta non
sint, veluti bellorum, naufragiorum atque id genus discriminum. Vnde dictum
est ab Horatio:
 Gaudent vbi vertice raso
 Garrula securi narrare pericula nautae.

Hoc prouerbium, ortum ab Homero ceu fonte, a diuersis deinde scriptoribus
varie est vsurpatum. Extat autem apud hunc Odysseae libro decimoquinto:
 Νῶι δ᾿ ἐνὶ κλισίῃ πίνοντέ τε δαινυμένω τε
 Κήδεσιν ἀλλήλων τερπώμεθα λευγαλέοισιν
 Μνωομένω. Μετὰ γάρ τε και ἄλγεσι τέρπεται ἀνήρ,
 Ὅς τις δὴ μάλα πολλὰ πάθῃ καὶ πόλλ᾿ ἐπαληθῇ,  id est
 At nos in scamnis vescentes atque bibentes
 Tristibus inter nos recreemus pectora fatis
 Commemorando. Etenim fit, vti post gaudeat actis,
 Aspera quisquis multa tulit per multa vagatus.
Citatur et locus hic, et prouerbium ab Aristotele Rhetoricorum libro primo, vbi
commemorat, quae cuique natura vel iucunda sint, vel molesta. Vergilius Home-
rum aemulatus: Forsan et haec olim meminisse iuuabit. Item in tragoediis Seneca:
Quod fuit durum pati, / meminisse dulce est. Circumfertur Graecis et huiusmodi
trimeter prouerbialis:
 Ὡς ἡδὺ τοῖς σοφοῖσι μεμνῆσθαι πόνων,  id est
 Memoria dulcis iam peracti olim mali.
[E] Cicero videtur indicare sumptum ex Euripide: Nec male, inquit, Euripides
(concludam, si potero, Latine, Graecum enim hunc versum nostis omnes
):
 Suauis est laborum praeteritorum memoria.
Constat versus, si pro suauis legas suaue, nisi malis priscorum more elidere s [G]
aut, quod est commodissimum, omittere verbum est (nisi mauis subiicere post
laborum).

[A]AVLOEDVS SIT QVI CITHAROEDVS ESSE NON POSSIT1244




815




820
M. Tullius in oratione pro Murena, comparationem faciens iureconsultorum et
oratorum, Itaque mihi plerique videntur, inquit, initio hoc multo maluisse, post,
cum id assequi non potuissent, isthuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis

artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus,
qui oratores euadere non potuerunt, eos ad iuris studium deuenire.
Hactenus Cicero.
Recte dicetur in eos, qui malunt in multo inferiore ordine alicuius haberi 253
momenti quam inter excellentes negligi, quemadmodum Iulius Caesar maluit in
frigido oppidulo primus esse quam Romae secundus. Nec male quadrabit in eos,
qui desperatione meliorum ad humiliora sese conferunt. Citatur idem adagium
in Decretis ex Augustino in monachos malos ad clericorum gregem desciscentes.

[A]COLOPHONEM ADDIDIT2541245



825




LB 499
831
  a832-837


835




840




845




850




855




860
Τὸν κολοφῶνα ἐπέθηκεν, id est colophonem addidit, dici consueuit, cum summa
manus rei cuipiam imponitur aut cum accedit id, sine quo negocium confici non
potest. Originem adagionis indicat Strabo lib. Geographiae suae decimoquarto,
scribens Colophonios olim cum naualibus copiis abundasse, tum equestribus
vsqueadeo praecelluisse, vt vbicunque gentium bellum gereretur, quod confici
non posset, Colophoniorum equitum auxilio profligaretur, atque inde vulgo
natum prouerbium: κολοφῶνα ἐπέθηκεν, id est colophonem addidit. Refertur a
Diogeniano prouerbium. Indicauit et | Festus Pompeius, scribens colophonem dici
solere, cum aliquid finitum significaretur, tametsi locum eum arbitror non vacare
mendo. [F] In eum sensum vsus est Plato libro De legibus secundo: Ἐπὶ τοίνυν
τῆς μέθης χρείᾳ τὸν κολοφῶνα πρῶτον ἐπιθῶμεν, id est Itaque de vsu temulentiae
primum colophonem imponamus
, etiamsi apud Platonem legimus χορείᾳ, praeces-
sit enim de chorea mentio. Ac mox: Οὗτος, ὦ ξένοι, ἡμῖν, εἰ ξυνδοκεῖ, κολοφὼν
ἐπὶ τῷ περὶ οἴνου λόγῳ ῥηθέντι εἰρήσθω, <id est> Hic nobis, hospites, si vobis idem
videtur, colophon sermoni de vino habito dictus esto.
[G] Idem in epistola ad Dio-
nysium tertia: Τὸν κολοφῶνα, ὦ θαυμάσιε, τοῖς ὑποσχέσεσιν ἁπάσαις νεανικώτα-
τον ἐπέθηκας, id est Colophonem, vir praeclare, pollicitis omnibus maxime iuueni-
lem imposuisti. [H] Rursus in Theaeteto: Καὶ ἐπὶ τούτοις τὸν κολοφῶνα ἀναγκάζω
προσβιάζων τὴν χρυσῆν σειράν, id est Et ad haec adigo colophonem, vi compellens
auream illam catenam.
Sentit enim Socrates Homerum per auream catenam
significasse solem, cuius motu seruantur omnia, protinus interitura, si steterit.
Praecipuum igitur argumentum, quo probet quiete corrumpi vniuersa, motu
seruari, appellat colophonem. [F] Item [A] Aristides in Themistocle: Κἀνταῦθα
κολοφὼν τοῦ λόγου, id est Atque hic orationis summa. [B] Plutarchus in libello De
musica, tametsi stilus prope clamitat illius non esse: Τούτους τοὺς στίχους, ἀγαθὲ
διδάσκαλε, κολοφῶνα τῶν περὶ τῆς μουσικῆς λόγων πεποίημαι, id est Hos versus,
bone praeceptor, colophonem eorum, quae de musica disputata sunt, feci.
[A] Idem in
libello De prudentia animantium dixit κορυφήν: Ἵνα δὲ κορυφὴν ὁ λόγος ἐπιθεὶς
ἑαυτῷ παύσηται, id est Vt autem oratio sibi fastigium imponens finem faciat. [H]
Gregorius Theologus in libello De fuga sua: Εἶμι γὰρ ἐπ᾿ αὐτὸν ἤδη τὸν κολοφῶνα
τοῦ λόγου, id est Iam enim venio ad ipsum sermonis colophonem. Sunt qui admo-
neant prouerbium vsurpari de extremis malis. Ad eum modum vsus videtur
Chrysostomus in epistola ad Innocentium Romae episcopum. Hesychius admo-
net colophonem interdum dici graculum, quod, vt opinor, summis aedium fasti-
giis auis ea soleat imponi, velut admonens, iuxta cornicem Hesiodiam, vt
homines sibi componant nidos, neque enim semper fore aestatem. [A] Latinis
item dictum est apicem imponere. M. Tullius in Catone maiore: Apex autem senec-
tutis est autoritas. [H] Reliqua pete a prouerbio, quod alibi retulimus, Colopho-
nium suffragium. Coronidem addere
diximus alibi.

[A]NVLLVM OCIVM SERVIS256     1246



865




870
  c871-874



875
Οὐ σχολὴ δούλοις, id est Non est ocium seruis, refertur ab Aristotele lib. Politico-
rum septimo. Sumptum a seruorum conditione, quibus heri nullum concedunt
ocium, imo paulo plus etiam imponunt operae, quam illi praestare possint, vt
quam sunt in dimenso parci, tam sint in operarum pensis liberales. Dicetur in
eos, quibus propter obnoxiam ministeriis sordidioribus conditionem non vacat
honestis disciplinis operam dare. Nam artes liberales hinc dicuntur, quod iis inge-
nui incumberent, vtpote quibus et ocium, et res suppetebat. Accommodabitur
haudquaquam inscite et in improbos, quorum ingenium ita vitiis occupatur, vt
non possint egregias arteis perdiscere. Nihil enim occupatius seruitute, nulla
autem seruitus grauior, quam si quis vitiis seruiat, maxime, cum is plurimos
habeat dominos eosque plurimum inter se dissidentes et ob id neutiquam eadem
imperantes. Etenim si quando segnities iubet in medios dormire dies, auaritia
contra iubet prima luce adesse in portu; cum tenacitas indicit parsimoniam,
amor iubet profundere. Solus itaque sapiens et liber est, et in ocio viuit.

[A]TITANAS IMPLORAS1247



880



LB 500
885
Τιτᾶνας καλεῖς, id est Titanas inuocas. Vbi quis suis diffisus viribus alienum
implorat auxilium. Sumptum a Gigantum fabula, in qua Iupiter suo timens
Olympo Titanas in auxilium accersiuit. [B] Id, quod prouerbiali quoque meta-
phora Latini veteres quiritari dicebant, autore Nonio Marcello. Tractum a more
Romanorum, qui vi oppressi Quirites inuocabant, sic enim appellant ciues
Romanos. [A] Refertur adagium a Diogeniano. Lepidior fiet allegoria, si longius
a simplici figura recedat: veluti si quis theologus non po|tens se diuinis tueri lite-
ris ad philosophorum rationes sese transferat, [C] Τιτᾶνας καλεῖ.

[A]BVLLA1248




890




895




900


  c903-906

905




910




915




920




925




930




935




940

LB 501


945




950




955




960
  a961-962



965
  a965-968



970




975




980




985




990




995




1000
LB 502



5


  c8-10

10




15




20




25
  c25-27


  c29-31
30




35




40



  c44-48
45




50


LB 503
  c54-57
55
Πομφόλυξ ὁ ἄνθρωπος, id est Homo bulla. Prouerbium hoc admonet humana vita
nihil esse fragilius, nihil fugacius, nihil inanius. Est enim bulla tumor ille inanis,
qui visitur in aquis momento temporis enascens simul et euanescens. M. Teren-
tius Varro in praefatione, quam scripsit in libros De agricultura, Cogitans, inquit,
esse properandum, quod si, vt dicitur, homo est bulla, eo magis et senex. Annus enim
octogesimus admonet me, vt sarcinas colligam, antequam proficiscar e vita.
Lucianus
item in Charonte vitas hominum bullis huiusmodi similes facit, quarum aliae,
simul atque natae sunt, protinus euanescunt, aliae paulo diutius durant, omnes
breuissimis quibusdam interuallis aliae succedunt aliis. Neque quicquam profecto
potuit excogitari, quod melius repraesentaret, quam nihili sit haec vita nostra.
Primum quanto discrimine prodimus in lucem! Deinde quam destituta, quantis
obnoxia periculis infantia! Quam fugax adolescentia! Quam praeceps iuuenta!
Aristoteles in libris politicis, itemque Rhetoric. lib. iii. vigorem humani corporis
tradit iam euanescere anno ferme xxxv., animi vndequinquagesimo. Hippocrates 258
extremam hominis aetatem terminat quadragesimonono. Iam si pueritiam et
senectam deducas de ratione aeui, quaeso, quantulum est hoc, quod relinquetur?
Et hoc ipsum tantis circumscriptum angustiis sexcenta morborum genera quoti-
die infestant nec pauciores impetunt casus: ruinae, venena, naufragia, bellum,
terraemotus, lapsus, fulmen et quid non? Alius acini granum glutiens praefocatus
est. Est, quem potus cum lacte pilus strangularit. Neque defuit, cui stiria gelu
durata delapsa tecto subitum attulerit exitium. Et hoc est animal illud, quod tan-
tos molitur tumultus cuiusque cupiditatibus orbis hic angustus est! [B] Nec mihi
temperare possum, quin hoc loco Plinii verba adscribam ex lib. vii. vitae fragilem
breuitatem scite depingentis: Incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae,
quicquid datur nobis, malignum vero et breue in iis etiam, quibus largissime contin-
git, vniuersum vtique aeui tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae
quietis dimidio quisque spacio vitae suae viuit? Pars aequa morti similis exigitur aut
poenae, nisi contingit quies. Nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, nec

senectae in poenam viuacis. Tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae
toties inuocata morte, vt nullum frequentius sit votum. Natura vero nihil hominibus
breuitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus, membra torquentur, praemoritur
visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc
tempus annumeratur.
[A] Ad bullarum similitudinem accedit nobilis illa Homeri
comparatio de caducis arborum foliis. Sic enim Glaucus apud hunc loquitur Ilia-
dos sexto:
 Οἵηπερ φύλλων γενεή, τοίη δὲ καὶ ἀνδρῶν·
 Φύλλα τὰ μέν τ᾿ ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ᾿ ὕλη
 Τηλεθόωσα φύει, ἔαρος δ᾿ ἐπιγίγνεται ὥρη,  id est
 Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum,
 Quorum haec ventus humi fundit, rursum illa virescens
 Profert sylua, simul veris iam afflauerit aura.

Hoc carmine Pyrrhonem Academicum peculiariter delectatum fuisse testatur
Diogenes Laertius. Rursum Homerus Iliados Φ:
 Οἳ φύλλοισιν ἐοικότες ἄλλοτε μέν τε
 Ζαφλεγέες τελέθουσιν, ἀρούρης καρπὸν ἔδοντες,
 Ἄλλοτε δ᾿ αὖ φθινύθουσιν ἀκήριοι,  id est
 Frondibus arboreis similes nunc vbere foetu
 Exuperant laetique satis vescuntur agrorum,
 Nunc rursum intereunt euanescuntque caduci.
Idem alio rursum loco quopiam:
 Οὐδὲν ἀκιδνότερον γαῖα τρέφει ἀνθρώποιο,  id est
 Nil homine enutrit tellus infirmius alma.
Menander apud Plutarchum in libello consolatorio ad Apollonium:
 Τὸ δὲ κεφάλαιον τῶν λόγων· ἄνθρωπος εἶ, 259
 Οὗ μεταβολὴν θᾶττον πρὸς ὕψος καὶ πάλιν |
 Ταπεινότητα ζῷον οὐδὲν λαμβάνει.
 Καὶ μάλα δικαίως, ἀσθενέστατον γὰρ ὂν
 Φύσει, μέγιστοις οἰκονομεῖται πράγμασιν,  id est
 Caput atque summa orationis haec: homo es,
 Quo non aliud est animal vsquam, quod modo
 Surgat, modo cadat citius atque crebrius.
 Ac iure sane, quippe debilissimum
 Cum sit, negocia administrat maxima.

Euripides apud eundem:
 Ὁ δ᾿ ὄλβος οὐ βέβαιος, ἀλλ᾿ ἐφήμερος,
 Καὶ ἡμέρα μία τὰ μὲν καθεῖλεν ὑψόθεν,
 Τὰ δ᾿ ἦρ᾿ ἄνω,  id est 260
 Nec stabilis est felicitas,
 Sed in diem durans et vnicus dies
 Et haec ab alto traxit, haec et sustulit
 Ab imo in altum.

Quo quidem in loco Demetrius Phalereus poetam, alioqui laudatum ob elegan-
tiam, taxasse legitur, qui non ἡμέραν μίαν, id est vnum diem, sed στιγμὴν χρόνου,
id est temporis punctum, dicere debuerit. Pindarus vicit etiam Homericam simili-
tudinem, vt qui hominem non frondes, sed vmbrae somnium vocarit. [F] Locus
est in Pythiis hymno viii.: Ἐπάμεροι. [A] Τί δὲ τίς; Τί δ᾿ οὔτις; Σκιᾶς ὄναρ /
ἄνθρωπος, id est [F] Diurni. [A] Quid autem aliquis? Quid autem nullus? Vmbrae
somnium homo.
Nihil inanius vmbra, videtur enim esse, cum nihil sit. At hac
quoque reperit quiddam inanius, nimirum vmbrae somnium; [F] vt nemo possit
dicere: 'hic est aliquis', neque rursum: 'hic est nullus', quod tam subita sit rerum
humanarum immutatio, vt qui videtur aliquid esse, mox sit nullus, et qui videtur
perisse, mox sit aliquis. [A] Aeschylus apud Stobaeum vmbrae fumi similem facit
hominis vitam:
 Τὸ γὰρ βρότειον σπέρμ᾿ ἐφήμερα φρονεῖ,
 Καὶ πιστὸν οὐδὲν μᾶλλον ἢ καπνοῦ σκιά,  id est
 Caduca molitur genus mortalium,
 Neque certa res est vlla, nec tuta, haud magis
 Atque vmbra fumi.

Sophocles item in Aiace:
 Ἄνθρωπός ἐστι πνεῦμα καὶ σκιὰ μόνον,  id est
 Nil aliud ac vmbra atque flatus est homo.
[F] Pindarus in Nemeis, hymno vndecimo: Εἰ δέ τις ὄλβον ἔχων μορφᾷ παραμεύ-
σεται ἄλλων / ἔν τ᾿ ἀέθλοισιν ἀριστεύων ἐπέδειξεν βίαν, / θνατὰ μεμνάσθω περισ-
τέλλων μέλη / καὶ τελευτὰν ἁπάντων γᾶν ἐπιεσσόμενος, id est Si quis autem opes
possidens forma praecellat caeteris et in certaminibus fortiter se gerens ostendit robur,
meminerit, quod membra circumfert mortalia, quod finem omnium terram aditurus
est.
Hanc sententiam inscribi conueniebat aulis, poculis, auleis et insignibus prin-
cipum potius quam illa gloriosa: Qui volet? et Adhuc longius, aliaque huius gene-
ris. [A] Nil autem venustius illa comparatione rosarum repente nascentium,
senescentium et intereuntium cum hominum vita. Carmen extat titulo Maronis,
quod etiam si Vergilianam venam non admodum resipit, tamen ita scatet gratiis
leporibusque, vt ab autore non solum eruditissimo, verum etiam festiuissimo,
quisquis is fuit, profectum appareat. Huc pertinet, quod poetae fingunt, mortales
omneis a Parcarum filis pendere, quibus insectis protinus decidant; atque alios
quidem a candidis, alios a pullis suspendi filis; rursum alios in sublime sublatos
pendere, alios terrae vicinos. Omnium tamen hanc eandem esse sortem, vt simul
atque inexorabilis Atropos pollice filum secuerit, ilico decidat is, qui pendebat;
nec vllum esse discrimen, nisi quod maiore tumultu decidit is, qui pendebat 261
altius. Rides et hos lusus esse iocosque poeticos existimas? Lusus quidem, sed
saeuus ille nimiumque procax fatorum lusus, quem vtinam in gregarios et inutiles
homines duntaxat exercerent, in quos conuenit Homericum illud: ἐτώσιον ἄχθος
ἀρούρης, ac non etiam viros coelesti praeditos ingenio, tum autem principes opti-
mos ante diem e medio tollerent. A quibus non solum non abstinent hanc
ludendi licentiam, verumetiam his quasi dedita opera videntur insidiari, nimirum
ambitiosa quadam inuidentia, vt hoc | ipsum sibi licere declarent palamque
faciant omnem mortalem, quicunque is fuerit, ex aequo bullam esse.
    Quanta rei literariae iactura nuper mors immatura terris eripuit Paulum Cana-
lem patricium Venetum, iuuenem quidem illum vix dum annos natum viginti- 262
quinque, sed Deum immortalem, quam felici ingenio, quam acri iudicio, quam
vbere facundia, quanta linguarum, quanta disciplinarum omnium scientia prae-
ditum! Nihil sua referre putauit inexorabile fatum, quod tantum adferret dispen-
dium bonis literis, quibus ille iam succurrere non instrennue coeperat, quod tam
graue desiderium excitaret literarum cultoribus, quod tantos fructus, tantas stu-
diosorum spes repente incideret.
    Iam vero Philippi principis mei tam immaturum interitum equidem nec
memorare possum ob acerbissimum illius desiderium, neque rursus, quandoqui-
dem locus admonuit, praeterire fas est propter singularem etiam illius in me
benignitatem. Hunc vnum fortuna principum omnium, quos vnquam sol vidit,
optimum, maximum, ornatissimum terris ostendit, sed, heu facinus!, ostendit
tantum ac protinus subduxit. Nam quaenam sunt vel naturae dotes, vel orna-
menta fortunae, quid diuinitus a superis dari potest mortalibus, quod in illo non
fuerit et eximium, et cumulatissimum? Primum quam heroica corporis proceri-
tas, quanta formae tum dignitas, tum gratia! Quis oculorum vigor! Quam felix
indoles, quae firmitas membrorum, quod robur, qui status, quae habitudo! Nam
de natalium splendore quid attinet dicere? In quibus tot reges, tot imperatores,
tot heroas inuenies, vt ne fingi quidem possit quicquam illustrius, amplius, lucu-
lentius. Accedebat ad haec arcana vis quaedam diuinitus insita, qua fiebat, vt non
secus ac magnes quidam regum, gentium, suorum, externorum, breuiter omnium
mortalium animos in sui raperet amorem, adeo vt non solum conspectus
congressusque, sed vel auditum modo Philippi nomen nescio quomodo miram
quandam excitaret beneuolentiam. Qua quidem re quid potest summo principi
contingere felicius? Augebat fatalem hanc amabilitatem singularis quaedam
morum comitas dexteritasque. Itaque regum ac nationum omnium tam mirus in
hoc amando consensus erat, vt etiam qui paulo ante bello conflictabantur, iam
positis armis pari studio ad ornandum Philippum incumberent. Adeo pacis,
concordiae, gratiarum ac gaudiorum plena erant omnia, vbicunque terrarum
affulsisset ille. Quem veterum ducem, quem triumphum non contemnat is, qui
spectarit, quantum verae beneuolentiae, quantum studiorum, quantum orna-
mentorum duabus illis in Hispaniam profectionibus certatim contulerunt tot
reges, tot proceres, tot nationes: Gallia, Sabaudia, Hispania, Germania, Britan-
nia? Multum ornamenti sibi putabat adiungi, quisquis in Philippum ornamenti
quippiam contulisset. Quibus de rebus noster extat Panegyricus. Adiunge ad haec
vxoris foecunditatem, liberos omneis incolumes, patrem, vt infinita decora verbo
complectar, Maximilianum. Adde tot reges adfinitatis etiam vinculis adglutinatos.
Adde imperii magnitudinem, in qua natus, adde regni luculentiam, in quod asci-
tus. Adde paternae maiestatis successionem, adde tantarum rerum spes, quae tali
indoli, talibus fatis, talibus debebantur moribus, certas, si quid omnino certum
esse superi voluissent in rebus mortalium. Quae iam contigerant, erant maxima
atque hoc maiora, quod non, quemadmodum plerisque, vi, sanguine et alienis
calamitatibus accreuerant. Vix enim aliter ingentia possidentur imperia. Nihil
erat in tot felicitatis Philippi nostri calculis cruentum, nihil cum vllius dolore iac- 264
turaue coniunctum. Quae vero impendebant, sic impendebant, non vt inuasurus
ea videretur, sed vt recusare non liceret. Tot, inquam, dotes, tot ornamenta, tot
gentium studia, tot regum optata, tam iusta, tam pia patris amantissimi vota, tot
patriae gaudia, tam amplas spes, tantam orbis expectationem repente properata
mors intersecuit nimisque crudeli docuit exemplo neminem esse mortalem
vsqueadeo coelitibus | vicinum, quin bulla sit.
    Sed iam dudum tempus est, vt his omissis ad institutum negocium recurrat
oratio, ne quis merito calumniari possit nos in mediis adagiis declamare. Quan-
quam video Plinium in huiusmodi locos causa voluptatis frequenter digredi. Me
dolor a proposito nonnihil transuersum egit, non illectauit amoenitas.

[A]OPTIMVM NON NASCI1249


60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120
LB 504



125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185



LB 505
190




195




200
Venustissimam et omnium literis celebratam sententiam vsurpat Plinius Secun-
dus in praefatione septimi libri, vbi collectis innumerabilibus tum natiuitatis nos-
trae periculis, tum vitae incommodis ita concludit: Itaque multi extitere, qui non
nasci optimum censerent aut quam ocyssime aboleri. Hanc M. Tullius a Sileno pro-
fectam scribit, quam libro De consolatione sic extulit [B] teste Lactantio: [A]
Non nasci longe optimum nec in hos scopulos incidere vitae. Proximum autem, si
natus sis, quam primum mori et tanquam ex incendio effugere violentiam fortunae.
Citat idem Lactantius duos hos senarios Graecos, [E] quos Athenaeus libro Dip-
nosophistarum tertio ostendit esse Alexidis comici:
 [A] Τὸ μὴ γενέσθαι μὲν κράτιστόν ἐστ᾿ ἀεί·
 Ἐπὰν γένηται δ᾿, ὡς τάχιστ᾿ εἶναι τέλος,  id est
 Haud vnquam in auras prodiisse potissimum est;
 Aboleri, vbi sis natus, ilico proximum est.
Adducit et Theognidem:
 Ἀρχὴν μὲν μὴ φῦναι ἐπιχθονίοισιν ἄριστον
 Μηδ᾿ ἐσιδεῖν αὐγὰς ὀξέος ἠελίου,
 Φύντα δ᾿ ὅπως ὤκιστα πύλας Ἀΐδαο περῆσαι,  id est
 Non nasci omnino primum est mortalibus atque
 Haud vnquam solis cernere triste iubar,
 Verum vbi sis natus, quamprimum inuisere Manes.

[H] Citatur et ex Euripide:
 Ἐγὼ τὸ μὲν δὴ πανταχοῦ θρυλλούμενον
 Κράτιστον εἶναί φημι, μὴ φῦναι βροτῷ,  id est
 Quod vbique celebre est, dictum ego verum puto,
 Homini esse prorsus optimum non nascier.

Succinit huic Menander:
 Ὃν οἱ θεοὶ φιλοῦσιν, ἀποθνήσκει νέος,  id est 265
 Quem diligunt dii, iuuenis ille tollitur.
[A] Extat in hanc sententiam epigramma Posidippi siue, quemadmodum aliis
placet, Cratetis Cynici et huic e diuerso respondens Metrodori. Quae quoniam
elegantissima sunt, non grauabor adscribere. Cratetis est huiusmodi:
 Ποίην τις βιότοιο τάμοι τρίβον; Εἰν ἀγορῇ μὲν 266
 Νείκεα καὶ χαλεπαὶ πρήξιες, ἐν δὲ δόμοις
 Φροντίδες. Ἐν δ᾿ ἀγροῖς καμάτων ἅλις, ἐν δὲ θαλάσσῃ
 Τάρβος. Ἐπὶ ξείνης, ἢν μὲν ἔχεις τι, δέος,
 Ἢν δ᾿ ἀπορῆς, ἀνιηρόν. Ἔχεις γάμον, οὐκ ἀμέριμνος
 Ἔσσεαι· οὐ γαμέεις, ζῇς ἐτ᾿ ἐρημότερον.
 Τέκνα πόνοι, πήρωσις ἄπαις βίος. Αἱ νεότητες
 Ἄφρονες, αἱ πολιαὶ δ᾿ ἔμπαλιν ἀδρανέες.
 Ἦν ἄρα τοῖν δυοῖν ἑνὸς αἵρεσις· ἢ τὸ γενέσθαι
 Μηδέποτ᾿, ἢ τὸ θανεῖν αὐτίκα τικτόμενον.
Id nos ex tempore sic vtcunque vertimus:
 Quod nam iter humanae cupias insistere vitae?
 Quoquo te vertas, omnia plena malis.
 Litigiis causisque forum strepit vsque molestis
,
 Perpetua cruciat sollicitudo domi.
 Enecat assiduis rus triste laboribus; vndas
 Et freta si sulces, mille pericla premunt.
 Viuenti peregre si res tibi suppetit ampla
,
 Cuncta miser metues nec bene tutus ages;
 Rursum si vacuae pendebunt aere crumenae
,
 Vt durum ac miserum est hospitem egere virum!
 Coniugium sequeris, quanta hic te cura sequetur!
 Desolatus eris, si sine coniuge eris.
 Si tollis sobolem, multo educenda labore est
;
 Non tolles, orbi lumine vita vacat.
 Si iuuenis fueris, vaga et inconsulta iuuenta est;
 Viribus effoeta est cana senecta suis.
 Ergo quid reliquum est, quaeso, nisi, sanus vt optes

 Alterutrum: aut nunquam tristibus e sinibus
 Materni prodisse vteri, aut vbi protinus illinc

 Exieris, Stygias abdier in latebras? |
Metrodori sic habet huic diuersum:
 Παντοίην βιότοιο τάμοις τρίβον. Εἰν ἀγορῇ μὲν
 Κύδεα καὶ πινυταὶ πρήξιες, ἐν δὲ δόμοις
 Ἄμπαυμ᾿. Ἐν δ᾿ ἀγροῖς φύσιος χάρις, ἐν δὲ θαλάσσῃ
 Κέρδος. Ἐπὶ ξείνης, ἢν μὲν ἔχεις τι, κλέος,
 Ἢν δ᾿ ἀπορῆς, μόνος οἶδας. Ἔχεις γάμον, οἶκος ἄριστος
 Ἔσσεται· οὐ γαμέεις, ζῆς ἐτ᾿ ἐλαφρότερος.
 Τέκνα πόθος, ἄφροντις ἄπαις βίος. Αἱ νεότητες
 Ῥωμαλέαι, πολιαὶ δ᾿ ἔμπαλιν εὐσεβέες.
 Οὐκ ἄρα τῶν δισσῶν ἑνὸς αἵρεσις· ἢ τὸ γενέσθαι
 Μηδέποτ᾿ ἢ τὸ θανεῖν. Πάντα γάρ ἐσθλὰ βίου. 267
Quod ipsum etiam ad hunc modum vertimus:
 Quamlibet imo viam vitae ingrediare licebit:
 Vndique blanditur plurima commoditas.

 Concio si placet atque forum, hinc vberrima famae
 Materia, hinc ingens gloria colligitur,
 Hic bene tractandis prudentia callida rebus
 Exeritur; rursum vita quieta domi est.
 Rura petis, vario illic oblectamine mentem

 Naturae facies pascet amoena tuam;
 Dulcia praediues lucra suppeditauerit aequor.
 Si peregre viuis resque tibi superest,
 Multus honos comitatur; habes nihil, ergo pudoris

 Est minus: ipse tibi conscius vnus eris.
 Vxor ducta tibi est, domus optima proinde futura est;
 Non ducta est, curis exoneratus ages.
 Si tibi dulce patris cognomen pignora nata

 Donant, et quod ames, vnde et ameris, erit;
 Orbus ages, orbi est sine sollicitudine vita
,
 Quam patribus sobolis ferre alitura solet.
 Vt constant viridi roburque vigorque iuuentae,
 Commendat pietas sic sua caniciem.
 Nil igitur video causae, cur alterutrum optes:
 Aut nasci nunquam, aut interiisse statim
,
 Quandoquidem humanae quae tandem est portio vitae
 Non optanda bonis atque adamanda suis?
[B] Extat in hanc sententiam et Ausonii carmen non inelegans, in quo collectis
omnibus huius vitae malis concludit ad hunc modum:
 Ergo 268
 Optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
 Non nasci esse bonum aut natum cito morte perire.
[A] In hac opinione videntur et Thraces fuisse, quibus mos erat in lucem aeditos
lachrymis prosequi, mortuos conuiuiis et tripudiis. Huius rei meminit Quinti-
lianus Institutionum oratoriarum libro quinto, item Plinius et Valerius Maximus.
[B] Herodotus in quinto Historiae suae libro, a quo haec fabula profecta est, ait
Trausos gentem esse Thracibus finitimam, quae caetera quidem cum Thracum
moribus concordet, vnum illum habeat peculiare, quod aedito infante propinqui
circumsidentes cum ploratu commemorent, quantum calamitatum illi sit perfe-
rendum vitam ingresso; contra, defunctum hominem cum lusu laetitiaque effe-
rant recensentes, quam multis malis subductus sit. [A] Plutarchus De audiendis
poetis e tragico quopiam hos senarios refert, quos Aristides in Themistocle Euri-
pidis esse docet:
 Τὸν φύντα θρηνεῖν, εἰς ὅσ᾿ ἔρχεται κακά,
 Τὸν δ᾿ αὖ θανόντα καὶ πόνων πεπαυμένον
 Χαίροντας εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων,  id est
 Plorare natum vt maxima ingressum mala,
 At mortuum vitaeque subductum malis
 Efferre laetos gratulantesque aedibus.

Senserunt veteres vitam humanam per se miseram et calamitosam esse. Proinde
Homerus passim δειλοὺς βροτούς, [B] id est miseros mortales, [A] appellat, et hunc
aemulatus Maro:
 Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui
 Prima fugit.

Menander apud Stobaeum sufficere putat ad calamitosi nomen, vt homo sis:
 Ἄνθρωπος· ἱκανὴ πρόφασις εἰς τὸ δυστυχεῖν.
Homerus [G] Iliados ω:
 [A] Ὣς γὰρ ἐπεκλώσαντο θεοὶ δειλοῖσι βροτοῖσι,
 Ζώειν ἀχνυμένους,  id est |
 Sic etenim statuere dei mortalibus aegris,
 Vt viuant curis districti.
Idem Iliados ρ:
 Οὐ μὲν γάρ τί πού ἐστιν ὀιζυρώτερον ἀνδρός
 Πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἕρπει,  id est
 Nil aeque miserum est vt homo, quaecunque animantum
 Vitalesque trahunt auras serpuntque per arua.
[H] Sophocles in Oedipo Colonaeo: Μὴ φῦναι τὸν ἅπαντα νικᾷ λόγον, id est Non 269
nasci omnem superat rationem. Eleganter et Menander apud Plutarchum libello
De animi tranquillitate:
 Ἄρ᾿ ἐστὶ συγγενές τι λύπη καὶ βίος,  id est
 Cognata sunt haec sibi, dolere ac viuere,
quod hominum vita suapte natura multis molestiis sit obnoxia. [A] Nec illepide
Plautus in Bacchidibus:
 Vixisse nimio satius est quam viuere.

[A]TANQVAM IN SPECVLO. TANQVAM IN TABVLA1250

205




210



  c214-219
215




220



  c224-230
225




230
Hyperbolae prouerbiales sunt et hae: καθάπερ ἐν κατόπτρῳ, καὶ ὥσπερ ἐν γραφῇ,
id est tanquam in speculo, tanquam in tabula. De re vehementer euidente perspi-
cuaque. Terentius in Adelphis:
 Denique
 Inspicere tanquam in speculum vitas omnium
 Iubeo.
Plato libro De legibus x.: ὡς ἐν κατόπτροις, id est tanquam in speculis. Propterea 270
quod inter multa, quae rerum referunt imagines, velut aqua, aes politum, gem-
mae quaedam, nihil aeque perspicue reddit simulachra vt vitrum plumbo subli-
tum. Nam vitrum quidem, vt rarum ac pellucidum, maxime capax est imaginum,
verum acceptas non perinde continet ob pellucentiam; proinde sublitum plum-
bum ob nigrorem aliquem naturaeque densitatem sistit impressam imaginem
neque dilabi sinit. Euanescunt enim simulachra non secus atque candelae lumen
in sole, quoties excipiuntur in corpore nimium tenui perspicuoque, velut in aere,
pura aqua, crystallo vitroque non obscurato corporis alicuius oppositu. Rursum
in nimium densis et obscuris non haerent, velut in silice lignoue. Proinde natura,
solertissima rerum omnium architectrix, oculum animantium ad speculorum
imaginem finxisse videtur, quippe quae parti pellucenti nigrorem quendam
adiunxit a tergo, quo sublato protinus tollatur et videndi facultas. Vnde scite dic-
tum est illud, vt speculum oculus est artis, ita oculum esse naturae speculum. Illud
miraculo dignum, speculum non modo clarissime repraesentare simulachra
rerum omnium, quaecunque obiecta sunt, verumetiam interualla, colores, motus,
breuiter res ipsas, pene dixerim, euidentius, quam sunt, hoc vno discrimine,
quod aduersa refert. Cuius causa haec est, quod species, quae a corpore solido per
aerem manat ad speculi superficiem, simplex puraque est, vnde fit, vt non alia sit
auersa quam aduersa. Quibus de rebus acutissime multa disseruit Ambrosius Leo
Nolanus noster in Quaestionibus suis. Iam ars picturae a rudibus initiis profecta
eo subtilitatis excreuit, vt non tantum oculis hominum, sed etiam auibus impo-
suerit effeceritque, vt veras res esse crederent, quae coloribus erant fucata.

[A]SALSITVDO NON INEST ILLI1251

235




240


  c243-244

LB 506
246



250




255




260




265



Ἅλμη οὐκ ἔνεστιν αὐτῷ, id est Sahitas non inest illi. In infacetos et fatuos ac
stupidos. Sal enim primum maximeque commune condimentum videtur. [B]
Plinius libro trigesimoprimo indicat metaphoram esse sumptam ab vsu salis,
quod in omnibus cibis sit condimenti vice et auiditatem inuitet. Ergo hercle,
inquit, vita humana sine sale nequit degere. Adeo necessarium elementum est, vt
transierit intellectus ad voluptates animi quoque, nam ita 'sales' appellantur; omnis-
que vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo
constat.
[A] Atque hinc insulsa oratio, quae nihil habeat leporis, et insulsus homo,
moribus inelegantibus. Contra, salsum dicterium, quod acrimonia quadam mor-
deat, et sales vocant festiuiter et argute dicta, non sine illecebra quadam mordaci-
tatis: Seneca non vult sales no|stros dentatos esse. Quintilianus Institutionum lib.
sexto, capite De risu, Salsum, inquit, in consuetudine pro ridiculo tantum accipi-
mus. Natura non vtique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. Nam et
Cicero omne, quod salsum, ait esse Atticorum, non quia sint maxime ad risum com-
positi, et Catullus, cum dicit
:
 Nulla in tam magno est corpore mica salis,
non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. Salsum igitur erit, quod non erit 272
insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudi-
cio et velut palatum excitat, quod et a taedio defendit orationem. Sane tamen vt ille
in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae

voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi
sitim.
Hactenus ille. [B] Porro Catulli carmen, quod Fabius citat, sic habet:
 Quintia formosa est multis; mihi candida, longa,
 Recta est: haec et ego singula confiteor.
 Totum illud 'formosa' nego, nam nulla venustas
,
 Nulla in tam magno corpore mica salis.
Quo quidem in loco stultissime carpit Fabium Catullianus interpres, quasi poe-
tae verba parum perpenderit, cum ipse dormitans Fabii verba parum perpenderit.
Negat enim Fabius salsum vocari, quicquid ridiculum sit, etiam si vulgo sic vsur-
parent indocti. [A] Allusit ad hoc adagium Terentius in Eunucho: Qui habet
salem, / qui in te est, fatuum militem et insipidum intelligi volens, cui postea
simili ironia Atticam tribuit eloquentiam. [E] M. Tullius Philippica ii.: At etiam
quodam loco facetus esse voluisti. Quam id, dii boni, non decebat! In quo est tua
culpa nulla, aliquid enim salis ab vxore mima trahere potuisti.
Salem dixit festiui-
tatem. [A] Refertur a Diogeniano et Zenodoto.

270 [A]ACETVM HABET IN PECTORE1252





275




280

Huic germanum est Plautinum illud in Bacchidibus:
 Nunc experiar, sitne acetum tibi cor acre in pectore.
Legitur et alias apud hunc ipsum: Ecquid habet acetum in pectore?, pro eo, quod
est 'Num sapit? Num quid habet astutiae?' Num vt salsa, itidem et acida palatum
iuuant acuuntque et iritant stomachum? Horatius in Sermonibus acetum pro
mordacitate dixit:
 At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
 Persius exclamat.

Et hoc ipsum: aceto perfundere, prouerbii speciem habet; sicut et illud ex Sermo-
nibus Horatianis:
 At idem, quod sale multo
 Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

[A]SOLVS SAPIT1253


285




290

LB 507


295




300




305
Narrat Diogenes Laertius Chrysippum philosophum vsqueadeo sibi placuisse, vt
consultus a quodam, cui potissimum filium suum philosophiae praeceptis insti-
tuendum traderet, sibi committendum responderit. Nam si quem, inquit, alium 273
me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Vnde et
illud Homericum de eo vulgo iactatum fuisse, quod solus saperet, reliqui vero
vmbrae ferrentur.
Est autem apud Homerum Odysseae Κ de vate Tiresia, cui vni
Proserpina dederit, vt etiam vita defunctus saperet; reliquas vmbras volitare, et
eas quidem nihil aliud quam vmbras: |
 Τῷ καὶ τεθνειῶτι νόον πόρε Περσεφόνεια
 Οἴῳ πεπνῦσθαι, τοὶ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσιν,  id est 274
 Huic etiam extincto dederat Proserpina mentem,
 Solus vti saperet, reliquis volitantibus vmbris.
Vsurpatur et a Platone, tanquam prouerbii loco; vnde licet coniicere carmen hoc
Homeri vnum fuisse ex iis, quae plurima Macrobius scribit adagionum instar
solere celebrari. [B] Sic et Cato senior de Scipione iuniore pronunciauit, vt
narrat Plutarchus in Praeceptis ciuilibus [F] ac rursum in Apophthegmatis Roma-
norum:
 [B] Οἶος πέπνυται, τοὶ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσι,  id est
  Ille sapit solus, volitant alii velut vmbrae.
[A] Apte dicetur de iis, qui tanto interuallo reliquos omneis post se relinquunt, vt
illi nihil nisi vmbrae prae his esse videantur planeque, quemadmodum Graeci
dicunt, λῆρος καὶ φλυαρία, id est nugae deliriaque.

[A]CANEM EXCORIATAM EXCORIARE1254

  c307


310




315
Κύνα δέρειν δεδαρμένην, id est canem excoriare excoriatam, Suidas ait dici solere de
iis, qui iterum ea patiuntur, quibus aliquando fuerunt afflicti. Aristophanes in
Lysistrata, nam hanc quoque nomine huius inscriptam inuenio:
 Τὸ τοῦ Φερεκράτους, κύνα δέρειν δεδαρμένην,  id est
 Iuxta Pherecratem detrahere cutem cani,
 Detracta cui iam est.

Diogenianus ait conuenire in eos, qui frustra sumunt operam. Sunt qui putent
magis conuenire, cum quis affligit afflictum. Confine est illi, quod alibi diximus:
Ἄσκον δέρεις, id est Vtrem excorias, quod vsurpat Aristophanes in Nebulis.

[A]PERQVE ENSES PERQVE IGNEM OPORTET IRRVMPERE1255

  c317


320




325




330



 Διὰ καὶ μαχαιρῶν, καὶ πυρὸς ῥίπτειν δέει,  id est
 Perque ignem eundum est et per enses impetu,
cum significamus quiduis periculi subeundum. Aristoph. in comoedia, cui titulus
Lysistrata:
 Κἄν με χρή, διὰ τοῦ πυρὸς
 Ἐθέλω βαδίζειν,  id est
 Et si per ignem siet opus,
 Transire cupio.

Et Terentius ait parasitum non grauaturum vel e flamma cibum petere. Calliae
adulatores taxauit comoedia, ὅτι οὐ πῦρ, οὐ σίδηρος / οὐδὲ χαλκὸς εἴργει / μὴ
φοιτᾶν ἐπὶ δεῖπνον, id est quod non ignis, non ferrum neque aes prohibuerit illos,
quo minus ventitarent ad coenam. Haec citat Plutarchus ex Eupolide. [B] Refert 276
eadem in libello De discrimine adulatoris et amici. [A] Horatius item:
 Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes
 Impiger extremos currit mercator ad Indos.
M. Tullius Tusculanarum quaestionum lib. secundo: Quae flamma est, per quam
non cucurrerint, qui haec olim punctis singulis colligebant?
, id est 'Quid non vel
fecerunt, vel perpessi sunt?'

335 [A]NON IMPETAM LINGVA1256





340

  a342-349


345




350


Οὐκ ἐπιγλωττήσομαι, id est Non incessam lingua. Figurae nouitas in prouerbium
abiisse videtur autore Diogeniano. Aristophanes in Lysistrata:
 Περὶ τῶν Ἀθηνῶν δ᾿ οὐκ ἐπιγλωττήσομαι,  id est
 At lingua Athenas neutiquam incessam mea.
[F] Hesychius citat Aeschylum in Heraclidis. [A] Graecis ἐπιγλωττεῖσθαι est 'lin-
guae conuiciis incessere', [B] quasi dicas 'inlinguare', quemadmodum a 'vola'
dicimus 'inuolare'. [F] Proprie vero pertinet ad male ominantes. Rapiuntur enim
dicta in omen velut in augurium venturi mali boniue. Vnde semper a maledictis
temperandum. Pindarus in Pythiis hymno quarto inter caeteras virtutes laudat et
linguam a maledictis temperantem: Ὀρφανίζει μὲν κακὰν γλῶσσαν φαεννᾶς ὀπός,
id est Priuans malam linguam voce dilucida. Interpres citat in hanc sententiam
carmen Hesiodi:
 Μηδὲ κακῶν ἑτάρων, μηδ᾿ ἐσθλῶν νικητῆρα,  id est
 Haud solitum sociis certare bonisue malisue.
[B] Vti licebit, cum significabimus nos de re quapiam periculosa nolle verba
facere, veluti: 'De rebus principum aut potentum οὐκ ἐπιγλωττήσομαι'. Verbum
inde ductum, quod qui temere loquuntur, ὅτι ἂν ἐπὶ γλῶτταν ἔλθοι, loqui dicun-
tur, sicut alibi monstrauimus. |

LB 508 [A]HARENA SINE CALCE1257

355

  a357-361


360

Vt autor est Suetonius, Caligulae Caesari vsqueadeo placebat ardor ac vis in
dicendo, vt Senecae orationem sine calce arenam sit solitus appellare tanquam dis-
solutam ac neruis carentem [G] et ordine, quae quodammodo compages est
totius sermonis suo quicque loco disponens. Quanquam autem Caligula multa
parum integrae mentis dedit argumenta, tamen in hoc iudicio minimum aber-
rauit a scopo. Seneca fertur impetu quodam, minime seruiens ordini; hoc inter
egregias virtutes habet neui. [A] Male cohaeret harena, ni calcem admisceas.
Confine illi, quod alio dictum est loco: Scopae dissolutae.

[A]LVPVS HIAT271     1258

  c364-366
365




370



  a374-379
375



Λύκος ἔχανεν, id est Lupus hiat, dicebatur, si quis re multum sperata multumque
appetita frustratus discederet. Aiunt enim lupum praedae inhiantem rictu late
diducto accurrere, qua si frustretur, obambulare hiantem. Aristophanes in Lysi-
strata:
 Οἷσι πιστὸν οὐδέν, εἰ μή περ λύκῳ κεχηνότι,  id est 278
 Queis nihilfidum atque tutum est, inhianti nisi lupo.
Item Lucianus in Gallo: Εἰσῄειν οὖν, μάτην λύκος χανὼν παρὰ μικρόν, id est
Ingrediebar itaque, cum parum abfuisset, vt lupus frustra hians discederem. Diony-
sius sophista in epistola quapiam: Ἆρα μὴ λέληθα ἐμαυτὸν εἰς παροιμίαν ἐλθὼν
καὶ γέγονα λύκος χανὼν διὰ κενῆς; id est Num insciens in prouerbium incidi fac-
tusque sum lupusfrustra hians?
[G] Apud Athenaeum libro decimoquarto citantur
haec ex Eubulo:
 Ἔπειγ᾿, ἔπειγε, μή ποθ᾿ ὡς λύκος χανὼν
 Καὶ τῶνδ᾿ ἁμαρτὼν ὕστερον συχνὸν δραμῇς,  id est
 Properato, propera, more ne lupino hians
 Frustratus his in posterum curras diu.

380 [A]PORCELLVS ACARNANIVS1259





385
Χοιρίσκος Ἀκαρνάνιος, id est Porcellus Acarnanius, in mollem et amabilem atque
in deliciis habitum dicebatur. Lucianus in Dialogis meretriciis: Λεῖός μοι, φασί,
Χαιρέας καὶ χοιρίσκος Ἀκαρνάνιος, id est Lenis mihi, vt aiunt, Chaereas et por-
cellus Acarnanius.
Allusum opinor ad porcellum, quem inducit Aristophanes ἐν
Ἀχαρνεῦσιν symbolum eorum membrorum, quibus obscoenae voluptates per-
aguntur.

[A]MEGARICVM MACHINAMENTVM1260



390



  a394-399
395



Μεγαρικὴ μηχανή, id est ars Megarensis, dicitur, cum dolo et astu res agitur, non
syncera fide. Olim enim Megarenses vulgo male audiebant tanquam fraudulenti
ac ficti, quod aliud sentire soleant, aliud loqui, [G] vt indicat Aristophanis
interpres. [A] Citatur apud Suidam hic senarius:
 Ἀλλ᾿ ἔστι γάρ μοι Μεγαρικά τις μαχανά,  id est
 Sed enim ars adest mihi quaepiam Megarensium.
Est autem apud Aristophanem in fabula, cui titulus Ἀχαρνῆς. [G] Celebrantur
Megarensium vascula fictilia. Vide, num huc spectet prouerbium. Deinde constat
Euclidem Socraticum fuisse Megarensem, qui suscepit scholam Megaricam. Hic
fuit insignis machinarum artifex. Fieri potest, vt hinc natum sit adagium. Ad
haec est ciuitas eiusdem nominis in Thessalia Pontica. Et de Thessalico commento
dictum est alias; Sphinges Megaricas post referemus.

400 [A]SERVVS SERVO PRAESTAT, DOMINVS DOMINO1261





405




410


 Δοῦλος πρὸ δούλου, δεσπότης πρὸ δεσπότου,  id est
 Seruoque seruus potior est herusque hero.
Senarius est prouerbialis admonens in eodem hominum genere non statim omnes 280
aequales esse, verum hominum habendam esse rationem, non tantum conditio-
nis: veluti generosus antecellit suopte genere plebeium, verum est non mediocre
discrimen inter generosum et generosum, itidem inter plebeium et plebeium,
adeo vt quosdam plebeios nonnullis ingenuis anteponas. Aristoteles libro Politi-
corum primo: Τὰ μὲν ἐντιμότερα ἔργα, τὰ δὲ ἀναγκαιότερα, καὶ κατὰ τὴν
παροιμίαν·
 Δοῦλος πρὸ δούλου, δεσπότης πρὸ δεσπότου,  id est
Quaedam ministeria honoratiora, quaedam autem magis
necessaria, et iuxta prouerbium
:
 Heroque herus seruoque seruus est prior. |

LB 509 [A]DAEDALI OPERA1262

415
  c415-418

  c418-420

420




425




430




435




440




445




450




455




460




465


LB 510
Δαιδάλεια ποιήματα, id est Daedalea opera, dicuntur, quae nouo artificio fabricata
sunt et admirando. Hinc natum, quod cum veteres illi plastae formas animalium
caecas fingerent et immobiles, Daedalus insolito artificio primus et oculos
induxit, et neruis quibusdam additis effecit, vt huc atque illuc mouerentur, adeo
scite, vt spectantibus viuere atque ingredi viderentur. Vnde ferunt quaedam Dae-
dali signa vinciri pedibus, ne aufugiant. Huius rei meminit Plato in Menone, his
quidem verbis: Ὅτι τοῖς Δαιδάλου ἀγάλμασιν οὐ προσέσχηκας τὸν νοῦν. Ἴσως δὲ
οὐδ᾿ ἔστι παρ᾿ ὑμῖν. Πρὸς τί δὲ τοῦτο λέγεις; Ὅτι καὶ ταῦτα, ἐὰν μὲν μὴ δεδεμένα
ᾖ, ἀποδιδράσκει καὶ δραπετεύει· ἐὰν δὲ δεδεμένα, παραμένει. Τί οὖν δή; Τῶν
ἐκείνου ποιημάτων λελυμένον μὲν ἐκτῆσθαι οὐ πολλῆς τινος ἄξιόν ἐστι τιμῆς,
ὥσπερ δραπέτην ἄνθρωπον· οὐ γὰρ παραμένει. Δεδεμένον δὲ πολλοῦ ἄξιον, id est
Quoniam non animaduertisti Daedali signa. Fortassis ne sunt quidem apud vos.
Quorsum isthuc dicis? Quoniam illa quoque, ni reuincta fuerint, discedunt atque
aufugiunt; sin vincta sint, consistunt. Quid tum postea? Si quod ex illius operibus
solutum possideas, haud quaquam magno aestimandum, perinde quasi seruum possi-

deas fugitiuum; neque enim apud te manet. Sin autem vinctum, id magno aesti-
mandum sit.
[G] Idem in Hippia maiore sic refert, quasi de priscis et obsoletis
dici soleat: Εἰ ἄρα νῦν, ὦ Ἱππία, ὁ Βίας ἀναβιώῃ, γέλωτ᾿ ἂν ὄφλοι πρὸς ὑμᾶς·
ὥσπερ καὶ τὸν Δαίδαλόν φασιν οἱ ἀνδριαντοποιοί, νῦν εἰ γενόμενος τοιαῦτ᾿ ἐργά-
ζοιτο, οἷα ἦν, ἀφ᾿ ὧν τοὔνομα ἔσχε, καταγέλαστον ἂν εἶναι, id est Si sane nunc, o
Hippia, Bias reuiuiscat, risum apud vos tulerit; quemadmodum et horum temporum
statuarii de Daedalo narrant, si nunc viuens talia proferat opera, qualia erant illa,
vnde famam ac nomen adeptus est, deridiculum fore.
[A] Meminit et Aristoteles
libro Politicorum primo de seruis loquens, quos ait nihil aliud esse quam instru-
menta viua: Εἰ γάρ, inquit, ἠδύνατο ἕκαστον τῶν ὀργάνων κελευσθὲν ἢ προαισθα-
νόμενον ἀποτελεῖν τὸ αὑτοῦ ἔργον, ὥσπερ τὰ Δαιδάλου φασὶν ἢ τοὺς τοῦ Ἡφαίσ-
του τρίποδας, οὕς φησιν ὁ ποιητὴς αὐτομάτους θεῖον δύεσθαι ἀγῶνα, οὕτως αἱ
κερκίδες ἐκέρκιζον αὐταὶ καὶ τὰ πλῆκτρα ἐκιθάριζεν, οὐδὲν ἂν ἔδει οὔτε τοῖς ἀρχι-
τέκτοσιν ὑπηρετῶν, οὔτε τοῖς δεσπόταις δούλων, id est Etenim si fieri posset, vt
vnumquodque instrumentum vel iussum, vel per se praesentiens suum opus perageret, 281
quemadmodum aiunt Daedali statuas facere et Vulcani tripodes, quos poeta scribit
vltro in diuinum certamen prodiisse, itidem et pectines per se texerent, et plectra
cithara canerent, haudquaquam opus haberent neque architecti ministris, neque
domini seruis. [G] Locus, quem citat Aristoteles, est apud Homerum Iliados
sexto. [A] Meminit idem De anima libro primo refellens opinionem Democriti
censentis animam ita mouere corpus, vt ipsa prius mota moueret. Ait enim
Democritum tale quiddam adferre, quale sit apud Philippum comoediarum
scriptorem. Is enim scripsit a Daedalo ligneam Venerem fabricatam fuisse, quae
moueretur argento viuo infuso. [C] Οἷον, inquit, Δημόκριτος παραπλησίως λέγων
Φιλίππῳ τῷ κωμῳδιοδιδασκάλῳ. Φησὶ γὰρ τὸν Δαίδαλον κινουμένην ποιῆσαι τὴν
ξυλίνην Ἀφροδίτην ἐγχέαντα ἄργυρον χυτόν.
    [A] Proinde prouerbium ad varios vsus poterit accommodari. Vel vbi res inusi-
tata arte confectas significabimus. Nam Homerus artificiosa daedala vocat:
 Ὅς χερσὶν ἐπίστατο δαίδαλα πάντα / Τεύχειν,  [B] id est
 Qui manibus norat fabricari daedala cuncta.
[A] Item Pindarus in Olympiacis: Καὶ δεδαιδαλμένοι ψεύδεσι ποικίλοις 282
ἐξαπατώντι μῦθοι, [B] id est Et arte confictae mendaciis variis fallunt fabulae. [A]
Et Vergilius daedalam Circen vocat, quod nouis et admirandis artibus homines
verteret in feras. [G] Quin et orationis poliendae artifices λογοδαιδάλους, et opso-
niorum parandarum peritos ὀψοδαιδάλους appellant Graeci. [A] Vel cum incon-
stantiam et instabilitatem cuiuspiam significabimus. Sic enim apud Platonem in
Euthyphrone Socrates argumenta non consistentia Daedaleis operibus similia
videri dicit, Euthyphron autem respondet Socratem sibi pro Daedalo esse, quippe
qui rationes suas non sinat consi|stere, rursus coarguens et euertens, quod paulo
ante visus sit approbare.

470 [A]FVREMQVE FVR COGNOSCIT ET LVPVM LVPVS1263





475

  c477-481


480




485
 Ἔγνω δὲ φῶρ τε φῶρα καὶ λύκος λύκον,  id est
 Furemque fur cognouit et lupum lupus.
Aristoteles septimo libro Moralium Eudemiorum hunc quoque senarium citat
inter adagia similitudinis. Amant enim vulgo se mutuo qui similibus vitiis labo-
rant, praecipue fures. Et lupi latronum instar collecti grassantur. [H] Videmus in
quibusdam ob arcanam ingeniorum cognationem protinus amorem nasci, contra
aduersus alios odium ob naturae dissimilitudinem. Ad hanc similitudinem ac dis-
similitudinem Democritus referebat omnes omnium rerum causas, adeo vt inter-
rogatus de cane semper eidem lateri incubante, quamobrem id faceret, respon-
derit: Ὅτι ἔχει τι κεραμίδι ὅμοιον ἡ κύων, id est Quoniam habet canis aliquid cum
illo latere simile.
Id obiter narrat Aristoteles libro Magnorum moralium secundo
inter prouerbia similitudinis, irridens Democritum. Quid enim simile habet later
cum cane? Nec tamen a Democrito multum absunt medici quidam, qui ad
omnem percontationem obiiciunt nobis nescio quam occultam rerum proprie-
tatem.

[A]TERRA AMAT IMBREM1264




490
  c491-494



495




500




505




510

  c512-514

 Ἐρᾷ μὲν ὄμβρου γαῖα,  id est
 Nam terra gaudet imbre,
vbi quis desiderat ea, quae sibi nouit esse accommoda conducibiliaque. Citat hoc
hemistichium veluti prouerbiale Aristoteles libro Moralium Eudemiorum sep-
timo ostendens non solum similitudinem conciliatricem esse amicitiae, velut
inter fures, graculos et lupos, verumetiam dissimilitudinem nonnunquam
beneuolentiae causam existere, contra, similitudinem odii. Nam terra, cum
suapte natura sit sicca, amat imbrem et figulus odit figulum, indoctus amat lite-
ratum, mulier virum. [H] Ibidem narrat ab Heraclito reprehensum poetam, qui
scripsit hoc carmen:
 Ὡς ἔρις ἔκ τε θεῶν καὶ ἀνθρώπων ἀπόλοιτο,  id est
 Lis vtinam sublata deos hominesque relinquat. 283
[E] Athenaeus libro decimotertio carmen ex Euripide citat:
 Ἐρᾷ μὲν ὄμβρου γαῖ᾿, ὅταν ξηρὸν πέδον,  id est
 Tellus quidem imbrem amat, solum quum est aridum.
[H] Aristoteles libro Moralium Nicomach. viii. citat eandem ex Euripide senten-
tiam, sed perturbato metro: Εὐριπίδης μὲν φάσκων
 Ἐρᾶν μὲν ὄμβρου γαῖαν ξηρανθεῖσαν,
 Ἐρᾶν δὲ σεμνὸν οὐρανὸν πληρούμενον
 Ὄμβρου πεσεῖν εἰς γαῖαν,  id est 284
Euripides quum ait
 Requirere hymbrem terram, vbi siti aruit,
 Dium vicissim caelum, vbi iam nubibus

 Impletur, optat in solum delabier.
Hoc adfert ad confirmandam quorundam opinionem, qui dicebant, secus quam
haberent prouerbia, dissimile a dissimili, contrarium a contrario appeti. Terra
enim frigida et sicca appetit hymbrem, qui iuxta aeris naturam, vnde venit, est
calidus et humidus, ac hymber vicissim appetit terram.

515 [A]HERCVLANA BALNEA1265





520




525


LB 511

530




535




540
Ἡράκλεια λουτρά, id est Herculana balnea, de impendio feruentibus balneis dice-
batur, quales legimus et thermas Neronianas. Aristophanes in Nebulis:
 Ποῦ ψυχρὰ δῆτα πώποτ᾿ εἶδες Ἡράκλεια λουτρά;  id est
 Vbi nam frigida vnquam vidisti Herculana balnea?
Interpres adscribit Ibycum autorem esse Vulcanum muneris vice submisisse
Herculi feruida balnea, atque inde omnia calida balnea Herculana dici coepta.
[G] Testatur idem Athenaeus lib. xii. [B] Porro Aristoteles in Problematis, [G]
sectionis xxiiii. probl. vltimo, [B] ostendit huiusmodi balnea apud veteres habita
sacra, propterea quod ex sulphure ac fulmine, rebus natura sacris, proueniant. [A]
Pisandrus autem tradit Mineruam Herculi fesso calidum balneum suppeditasse.
Vnde mihi fit verisimile prouerbium recte dici posse, quoties aetate aut labore
quopiam fatigatis ministerium paulo diligentius ad refocillandas vires adhibetur.
Nam Plato lib. | De legibus sexto γεροντικὰ λουτρά, id est senilia balnea calida
vocat eaque senibus exhiberi iubet; siquidem veteres frigida lauabant, calida
balnea valetudinariis duntaxat exhibebantur. [B] At his temporibus aurigae
quoque et nautae lauant in thermis [C] ac Germani maximam vitae partem in
hypocaustis transigunt pyraustarum instar. [H] Pindarus quoque Olymp. xii.
meminit horum balneorum: Θερμὰ Νυμφᾶν λουτρὰ βαστάζεις, id est Calida
Nympharum balnea frequentas
, siue quod in ea ciuitate locus esset, cui nomen
Calida Balnea, siue quod ipse more Herculis post multa certamina exhausta iam
refocillaretur calidis balneis, quas Nymphae Herculi laboribus fatigato submisisse
feruntur. Porro corpus hominis magnopere reuocari calidis balneis declarat in
Nemeis, oda iiii.: Οὐδὲ θερμὸν ὕδωρ τόσον γε μάλθακα τεύχει / γυῖα, ὅσον εὐλογία
φόρμιγγι συνάορος, id est Ne calida quidem aqua aeque mollit ac refocillat membra,
quantum laudatio citharae aptata.

[A]AVT TER SEX, AVT TRES TESSERAE1266




545
  c545-549



550




555


  a558-560

560




565


 Ἢ τρὶς ἕξ, ἢ τρεῖς κύβοι,  id est
 Aut ter sex, aut tres tesserae.
Si quando significabimus nos extrema periclitari velle et aut plane vincere, aut 285
prorsum vinci, hoc adagio tempestiuiter vtemur. Sumptum est a vetusto tessera-
rum lusu, in quo qui nouem iecisset, is modis omnibus superabat; qui tres, is 286
longissime aberat a victoria. Nam antiquiores tribus tesseris vti consueuerant,
non, quemadmodum nunc, duabus. 'Tesseram' autem etiam iactum ipsum appel-
lant, qui nonnunquam plenus est, interdum inanis. Itaque iactus ter trium feli-
cissimus erat, trium inanis. Meminit huius adagionis Iulius Pollux libro De
rerum vocabulis nono. [B] Porro tesseras easdem esse cum iis, quos Graeci κύβους
appellant, testis est A. Gellius libro primo, capite xx., Κύβος enim, inquiens, est
figura ex omni latere quadrata. Quadrantales sunt, inquit M. Varro, tesserae, quibus
in alueolo luditur, ex quo ipsae appellatae
κύβοι. [A] Zenodotus paroemiam hanc
citat ex Pherecratis fabula, cui titulus Myrmecanthropi. Est enim clausula carmi-
nis trochaici. Suidas et Aeschylum adducit ex Agamemnone:
 Τὰ δεσποτῶν γὰρ εὖ πεσόντα θήσομαι
 Τρὶς ἓξ βαλοῦσα τῆς ἐμῆς φρυκτωρίας,  [G] id est
 Nam res herorum faxo vt optime cadant,
 Ter sex vbi phryctoriae iaciam meae.
[A] Vsurpatum est a Platone libro De legibus vltimo: Τί οὖν δὴ ποιητέον ἐχόντων
τούτων οὕτως, ὦ ξένε; Τὸ λεγόμενον, ὦ φίλοι, ἐν κοινῷ καὶ μέσῳ ἔοικεν ἡμῖν
κεῖσθαι, καὶ ὑπερκινδυνεύειν περὶ τῆς πολιτείας ἐθέλομεν ξυμπάσης, ἢ τρὶς ἕξ,
φασί, ἢ τρεῖς κύβους βάλλοντας πάντα ποιητέον, id est Itaque cum hoc in loco res
fuerint, quid faciendum censes, hospes? Iuxta id, quod vulgo dicitur, amici, visum est
nobis par esse, vti rem in publicum et in commune conferamus velimusque de
vniuersa repub. supremum subire discrimen nihilque non facere, ita vt vel ter sex, vel
tres talos iaciamus.

[A]QVANTA MVS APVD PISAM1267

570

  c572-574


575
Ὅσα Μῦς ἐν Πίσσῃ, id est Quanta Mus apud Pisam, subaudi 'tulit' aut simile
quippiam. De iis, qui vincunt et optatis potiuntur, sed non sine summo negocio
neque citra magnum incommodum suum. Suidas natum ait ab athleta quodam
seu pugile Tarentino, qui in Olympiacis certaminibus apud Pisam semel duntaxat
victor discessit, idque plurimis acceptis plagis. Plutarchus Symposiacon commen-
tario quinto docet apud Pisam μονομαχίας, id est singularia certamina, celebrari
solere, in quibus etiam ad caedem vsque affligebantur ii, qui succubuissent.

[A]MVS PICEM GVSTANS1268



580
  c580-584



LB 512
586



590




595


  a598-605

600




605
Μῦς ἄρτι πίσσης γευόμενος, id est Mus nunc picem gustans. Quidam aiunt dici
solere in eos, qui cum antea fuerint audaculi et confidentes, postea, periculo
degustato, plane timidi videntur. Nondum satis liquet, vtrum a mure in pice
deprehenso sit translata allegoria, sicuti placet Diogeniano, an ab illo, de quo
meminit Herodotus primo libro, in pice deprehenso atque ita poenas dante, an a
pugile illo Tarentino, de quo modo dictum est, vt in πίσση sit allusio ad nomen
vrbis, apud quam celebrabantur certamina. Theocritus in idyllio ξ:
 Νῦν δέ ποθ᾿ ὡς μῦς, φαντί, Θεώνυχε, γεύμεθα πίσσης, |  id est 287
Nunc tandem sicuti mus, vt aiunt, Theonyche, gustauimus picem. Porro siue ad ani-
mal referas, siue ad pugilem nomine Murem, eadem ferme manet adagii signifi-
catio, videlicet experientiam male cessisse, siquidem mus imperitus, si quando in 288
picem inciderit, aut perit, aut vix eluctatur ac deinde periculi memor timet
contingere, et pugil, ante ferox et iactabundus, simulatque certamen Olympia-
cum expertus est sensitque, quanti consisterit ea victoria, deinceps abstinuit. Huc
spectat illud Horatianum:
 Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
 Expertus metuit.

Itidem iuuenes bellorum imperiti facile bellum suscipiunt, senes experti, quan-
tum malorum agmen secum trahat bellum, reformidant. Quare non intempestiue
dicetur in eum, quem poenitet experimenti aut qui rem parum feliciter tentatam
iterum aggredi refugit. [G] Finitimum illis alibi dictis: Sero sapiunt Phryges, et
Cumani sero sapiunt, et Piscator ictus sapiet. Est autem haec vna praecipua pestis
vitae mortalium, quod non perinde discimus cauere malum atque admisso
mederi. Queritur hoc Plato libro De legibus decimo: Οὐκ ἐπὶ τὸ μὴ δρᾶν τὰ
ἄδικα τρεπόμεθα οἱ πλεῖστοι, δράσαντες δὲ ἐξακεῖσθαι πειρώμεθα, id est Non huc
incumbimus plerique, ne committamus iniusta, sed vt posteaquam fecerimus, medea-
mur.
Atqui iuxta Plautum nimio satius est non admittere malum, quam admisso
mederi.

[A]DELPHICVS GLADIVS1269



  c609-611
610




615




620




625




630




635

Δελφικὸν ξίφος, id est Delphicus gladius, de re dicebatur ad diuersos vsus accom-
modabili, quemadmodum iisdem vasculis et poculorum vice in conuiuiis, et cly-
peorum vice in bellis vtebantur. Nam Delphicus gladius ad eum modum erat
fabrefactus, vt eodem simul et sacras mactarent victimas, et nocentes afficerent
supplicio. Meminit huius gladii cum Euripides in tragoediis, tum Aristoteles Poli-
ticorum lib. i. disserens naturam non gignere singula ad plures vsus, sed vnum-
quodque ad suum peculiarem propriumque finem: Οὐθὲν γὰρ ἡ φύσις ποιεῖ
τοιοῦτον, οἷον χαλκοτύποι τὴν μάχαιραν Δελφικήν, πενιχρῶς, ἀλλ᾿ ἓν πρὸς ἕν, id
est Neque enim natura tale quippiam facit, quemadmodum aerarii fabri gladium
Delphicum, quasi per inopiam, sed vnumquodque ad singula.
[B] Meminit idem
huius rei lib. De partibus animalium quarto tractans de linguis insectorum, quae
pluribus funguntur officiis, simul et tentantes cibum, et attrahentes, et spiculi
vice aduersus iniurias defendentes, id quod negat facere naturam, nisi coactam
inopia, vt idem instrumentum ad vsus dissimiles accommodet, quandoquidem ad
defendendum magis appositum videatur, quod sit acutissimum, ad gustandum,
quod sit fungosum. Vbi enim, inquit, licet duobus vti ad duo opera nec aliud impe-
dit, nihil tale natura facere solet, quale per inopiam ars excusoria obeliscolychnium
ex veru lucernaque componit. Attamen si id fieri non potest, eodem ad plura opera

abutitur. Vnde mihi videtur ὀβελισκολύχνιον iucundius quadraturum prouerbio
quam Delphicum gladium, nisi forte hic ipse Delphicus est gladius. [A] Item
Euripides in Oreste:
 Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει,  [B] id est 289
 Fatale enim illi est ense Delphico mori.
[A] Quadrabit igitur vel in pauperes, qui ob penuriam eandem vestem aut aliam
rem quampiam ad varios vsus accommodant, aut in vitiosum prooemium et
diuersis causis applicabile. Licebit et in serium sensum accommodare prouer-
bium, vt si quis eruditionem Delphicum appellet gladium, quod in omni aetate,
omni vitae conditione sit vsui. Nam literae iuuenibus sunt necessariae, senibus
iucundae, pauperibus opes suppeditant, opulentis adiungunt ornamentum; in
rebus aduersis solatio sunt, in secundis gloriae; claro natis genere splendorem
augent, obscuro genere natis claritatis initium conciliant.

[A]ANTEQVAM INCIPIAS, CONSVLTO2901270


640
LB 513



645
  c645-647
  a645-647
Antequam incipias, consulto, vbi consulueris, mature facto opus est. Hanc senten-
tiam Salustianam Aristoteles vt prouerbialem refert libro Moralium Eude-
mio|rum quinto [H] et Nicomachiorum sexto: [A] Καί φασιν πράττειν μὲν δεῖν
ταχὺ τὰ δόξαντα, βουλεύεσθαι δὲ βραδέως, id est Et aiunt mature quidem faciunda,
quae decreta sint, caeterum lente cunctanterque deliberandum. [H] Diogenes Laer-
tius huius dicti autorem facit Biantem. [A] In hanc sententiam copiosius diximus
in prouerbio Σπεῦδε βραδέως. [F] Laudatur hoc nomine Datames apud Aemy-
lium Probum, quod vbi cogitasset, facere audebat cogitata, solitus cogitare, prius-
quam conari.

[A]MARGITES1271


650




655




660




665
Margiten pro stupido dixit Lucianus in Hermotimo: Ἀλλ᾿ οἴει Μαργείτῃ τινὶ δια-
λέγεσθαι, id est Sed existimas te cum Margite quopiam loqui. Hunc ita describit
Homerus citante Aristotele libro Moralium Nicomachion sexto:
 Τὸν δ᾿ οὔτ᾿ ἂρ σκαπτῆρα θεοὶ θέσαν οὔδ᾿ ἀροτῆρα,
 Οὔτ᾿ ἄλλως τι σοφόν,  id est
 Hunc neque fossorem voluerunt numina diuum
 Esse, nec agricolam, nec in vlla praeterea re
 Scitum aut egregium.
[H] Suidas docet Margiten fuisse quempiam ob insignem stultitiam celebrem,
qui non potuerit numerare supra quinque; sponsam ductam non ausus est attin-
gere veritus, ne se apud matrem incusaret. Quum iam esset factus iuuenis,
rogauit matrem, an ex eodem patre nata esset. Quanquam haec alii tribuunt
Melitidi, alii Coroebo, de quibus suo dicetur loco. Satis apparet vocem esse fic-
tam a μὴ et ἔργον, quod ad nullam actionem esset vtilis. Erat autem Margites
titulus operis, quod a quibusdam tribuebatur Homero. Id, vt videtur, intercidit.
Indicat haec interpres Aristophanis in Auibus. [A] Conuenit cum illo Hesiodio:
Nulla in parte vtilis, qui nec ipse sapit, nec aliis obtemperat, [H] et nullo in numero.

[A]QVOD FACTVM EST, INFECTVM FIERI NON POTEST1272


  a668-670

670




675




680




685

Nihil hac sententia vulgatius: Quod factum est, infectum fieri non potest. Extat
apud Terentium in Phormione. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum quinto:
[H] Tὸ δὲ γεγονὸς οὐκ ἐνδέχεται μὴ γενέσθαι, id est Fieri non potest, vt quod
factum est, sit infectum. Mox [A] citat carmen ex Agathonis tragoedia:
 Μόνου γὰρ αὐτοῦ καὶ Θεὸς στερίσκεται,
 Ἀγένητα ποιεῖν, ἅσσ᾿ ἂν ᾖ πεπραγμένα,  id est
 Etenim illud vnum ipsi negatum est et deo, vt
 Infecta reddat, facta quae fuerint semel.

Vsurpatur in epistolis Ciceronis ad Atticum non semel versus ille Homericus [G] 291
ex Iliados σ et τ.
 [A] Ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ,  id est
 Ista, molesta licet, anteacta valere sinamus.
Nec inscitum Phocylidis carmen: 292
 Μηδὲ παροιχομένοισι κακοῖς τρύχου τεὸν ἦτορ,
 Οὐκ ἔτι γὰρ δύναται τὸ τετυγμένον εἶναι ἄτυκτον,  id est
 Neue malis iam praeteritis animum excruciaris:
 Quod semel est factum, fieri infectum haud queat vnquam.
[H] Eandem sententiam habet Pindarus Olympiorum hymno secundo: Τῶν δὲ
πεπραγμένων / ἐν δίκᾳ τε καὶ παρὰ δίκαν ἀποίητον οὐδ᾿ ἂν / χρόνος, ὁ πάντων
πατήρ, δύνατο θέμεν ἔργων τέλος, id est Eorum, quae facta sunt, siue iure, siue
praeter ius, nihil vt sit infectum nec tempus quidem efficere possit opere perfecto.

[A]IVSTITIA IN SE VIRTVTEM COMPLECTITVR OMNEM1273


690




695

LB 514


700
 Ἐν δὲ δικαιοσύνῃ συλλήβδην πᾶσ᾿ ἀρετή ᾿στιν,  id est
 Iustitia in se virtutem complectitur omnem.
Aristoteles [H] quum alias, tum [A] libro Moralium Nicomachiorum quinto ver-
sum hunc vt prouerbialem refert. Extat autem in Elegiis Theognidis. Chaeremon
bonorum omnium summam prudentiae tribuit; cuius hic versiculus citatur a
Graecis:
 Ὁ γὰρ φρονῶν εὖ πάντα συλλαβὼν ἔχει,  id est
 Cuncta vniuersim, qui sapit recte, obtinet. |
[H] Et Socrates putauit omnes virtutes esse scientiam. Id Aristoteles ita discutit,
vt fateatur esse verum nullam virtutem esse absque prudentia, neget tamen
omnem virtutem esse prudentiam, quum sint habitus distincti. Sed 'iustitia fre-
quenter accipitur non pro specie, sed pro genere, quemadmodum et in sacris lite-
ris iustus dicitur, qui caret omni vitio.

[A]MENDACEM MEMOREM ESSE OPORTET1274



705




710

Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quarto sententiam hanc prouerbii
vice citat: mendacem memorem esse oportere. Item Apuleius in Apologia magiae
secunda Saepe, inquit, audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere.
Diuus Hieronymus: oblitus veteris prouerbii, mendaces memores esse oportere. Satis
liquet adagii sensus, nempe perdifficile esse, vt, qui mentitur, semper sibi constet,
nisi sit summa memoria. Est autem fictarum rerum memoria non paulo diffici-
lior quam verarum. Proinde plerunque deprehenduntur hoc pacto mendaciorum
architecti, dum obliti, quae prius dixerint, diuersa a superioribus loquuntur. Sic
deprehenditur apud Terentium Dauus, sic Psyches Apuleianae commentum a
sororibus sentitur.

[A]MALVS CVM MALO COLLIQVESCIT VOLVPTATE2931275


715



  a719-726
720




725
 Κακὸς κακῷ γὰρ συντέτηκεν ἡδονῇ,  id est
 Etenim improbo vir est voluptati improbus.
Refertur ab Aristotele inter similitudinis adagia libro Moralium Eudemiorum
septimo: Malus malo iucundus ob vitiorum commercium et societatem. Iuuenalis
item: Magna inter molles concordia. [E] Ab eodem in Magnis moralibus adduci-
tur ex Euripide. [G] Aeschines aduersus Timarchum citat ex Euripidis Phoenice
eandem sententiam:
 Ὅστις δ᾿ ὁμιλῶν ἥδεται κακοῖς ἀνήρ, 294
 Οὐ πώποτ᾿ ἠρώτησα, γινώσκων, ὅτι
 Τοιοῦτός ἐστιν, οἷσπερ ἥδεται ξυνών,  id est
 At cum malis quicunque gaudet viuere,
 Nunquam rogaui: noui eum, quod talis est,
 Cuiusmodi sunt, queis amat conuiuere.

[A]AMICITIA STABILIVM, FELICITAS TEMPERANTIVM1276



730




735




740
Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo sententiam hanc velut e medio
sumptam refert, amicitiam esse stabilium et felicitatem eorum, qui sua sorte contenti
sunt: Ὀρθῶς λέγεται, ὅτι ἡ φιλία τῶν βεβαίων, ὥσπερ ἡ εὐδαιμονία τῶν αὐτάρκων.
Amicitia virtute, non pecuniis aut forma, concilianda est. Etenim si rebus cadu-
cis concilietur, caduca sit et ipsa necesse est. Nihil autem in rebus humanis
stabile praeter vnam virtutem, quae sola fortunae ludibriis obnoxia non est.
Deinde felicitas hominis non est in facultatibus sita, quae cupiditatem animi non
explent, sed iritant, verum in hoc, vt suam quisque fortunam boni consulat. [G]
Aristoteles libro Rhetoricorum secundo pro exemplo sententia simplicis ac dilu-
cidae, si quis inspiciat, ponit hunc versiculum:
 Οὐδεὶς ἐραστής, ὅστις οὐκ ἀεὶ φιλεῖ,  id est
 Haud quisquam amator est, ni amarit iugiter.
Huic astipulatur illud Senecae: Amicitia, quae desinere potuit, nunquam vera fuit.

[A]LEONIS CATVLVM NE ALAS1277




745




750


Aeschyli sententia prouerbialis refertur apud Aristophanem in Ranis:
 Οὐ χρὴ λέοντος σκύμνον ἐν πόλει τρέφειν,
 Μάλιστα δὲ λέοντα μὴ ᾿ν πόλει τρέφειν,
 Ἢν ἐκτραφῇ τις, τοῖς τρόποις ὑπηρετεῖν,  id est
 Catulum ne alas leonis in republica,
 Ac maxime ipsum ne leonem alas ibi,
 Quod si quis alitus, obsequendum moribus.

[H] Refert hunc locum Valerius Maximus lib. vii., capite De sapienter dictis. [A]
Admonet aenigma non esse fouendam potentiam, quae leges possit opprimere;
quod si forte talis quispiam extiterit, non esse e rep. decertare cum illo, quem
nequeas nisi magno reip. malo deuincere. [C] Tyrannus aut ferendus est, aut non
recipiendus. |

LB 515 [A]QVI BENE CONIICIET, HVNC VATEM1278

755




760




765
  a766-771



770




775

  c777-780


780
M. Tullius in opere De diuinatione [H] lib. ii. [A] scribit Graecum versiculum
[H] vulgo iactatum [A] extare in hanc sententiam:
 Qui bene coniiciet, vatem hunc perhibeto optimum. 295
[B] Citat autem eum versiculum Plutarchus in libello De responsis Pythiae: Ὁ
μὲν εἰκάζων καλῶς, ὃν ἄριστον μάντιν ἀνηγόρευκεν ἡ παροιμία, [E] id est Bene
coniectans, quem optimum vatem appellauit prouerbium. [B] Quanquam hic in
Plutarcho locus mutilus erat et lacer. Attamen colligi potest carmen huiusmodi
fuisse:
 Μάντις γ᾿ ἄριστος, ὅστις εἰκάζει καλῶς,
atque ita citat ex Euripide in libro De defectis oraculis. [E] Citat et M. Tullius
libro ad Atticum septimo: A te, inquit, expecto futura; μάντις γ᾿ ἄριστος ... [F]
Huc allusit Theocritus in Piscatoribus, si modo Theocriti sunt illa:
 Οὗτος ἄριστος 296
 Ἐστιν ὀνειροκρίτας, ὁ διδάσκαλος ἐστι παρ᾿ ᾧ νοῦς,  id est
 Nemo
 Somnia coniectat melius, quam mente magistra
 Qui regitur.
[A] Admonet adagium futurorum praescientiam non e sortibus aut auguriis
petendam esse, sed a prudentia, siquidem qui prudentia sit praeditus, is ex prae-
teritorum praesentiumque coniecturis facile prospiciet, quid sit euenturum.
Proinde non iniuria scripsit Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo
φρονίμων καὶ σοφῶν ταχεῖαν εἶναι τὴν μαντικήν, καὶ μόνων, id est prudentium
atque sapientium hominum celerem esse diuinationem, et horum tantum.
[C] Vti-
nam hanc diuinandi rationem amplecterentur principes, quorum hodie bona
pars a prognostis et astrologis pendet, hominum genere, vt nunc sunt plerique,
vano pariter ac seditioso et reip. pestilente.

[A]PANNVS LACER1279




785




790

  c792-795


795

Hominem iam fastiditum et reiectum ῥάκος πολυσχιδές appellant Graeci, id est
pannum vndique lacerum, sumpta metaphora a veste longo vsu detrita atque ob
id reiecta, cum noua fuerit in precio. Sic autem quidam amicis vtuntur, vti vesti-
bus: dum vsui sunt ac vigent, amplectuntur, curant, ostentant; simul atque vel
aetate defecti sunt, vel alioquin vtiles esse desierunt, negligunt ac reiiciunt. Lucia-
nus: Ἄχρι δή σε τὸ τοῦ λόγου τοῦτο, ῥάκος πολυσχιδὲς ἐργασάμενος, ἐξέωσε, id
est Donec vbi te iam, iuxta id, quod dici solet, pannum vndique lacerum reddiderit,
expulerit.
Idem in eodem dialogo, nempe De mercede seruientibus, similitudi-
nem adfert de nouis calceis, qui tantisper in precio sunt, dum noui nitent; iidem
vbi luto sorduerunt, in angulum abiiciuntur aliquo atque ibi, nullo curante, situ
cimicibusque opplentur. [H] Solon eos, qui exercerentur ad Olympiaca certa-
mina, primum dicebat esse sumptuosos et ob id reip. graues; vbi vicissent, ob
fastum esse detrimento ciuitati; postremo quum senuissent, iam prorsus esse
inutiles. Ad id exprimendum Laertius citat versiculum Euripidis:
 Τρίβωνες ἐκλιπόντες οἴχονται κρόκας,  id est
 Filis solutis lacera pereunt pallia.

[A]METVM INANEM METVISTI1280


800


  a803-807

805


Ἀδεὲς δέδιας δέος, id est Inanem metuis metum, vbi quis formidat in re tuta. Ver-
gilius: Omnia tuta timens. Inest autem in ipsa Graecanici dicti figura prouerbiale
quiddam propter αντίθεσιν, velut in his quoque: ἄδωρα δῶρα, δεσμὸς ἄδεσμος,
παρθένος ἀπάρθενος, νύμφη ἄνυμφος, [G] κῆπος ἄκηπος [A] atque in id genus
aliis, de quibus iam non semel admonuimus. [G] Graeci dicunt μορμολύττειν,
nam μορμολυκεῖον Graecis persona est, laruae aut malo genio similis, qua pueros
territant quidam. Basilius Athanasio: Ἢ κομιδῇ γ᾿ ἂν παῖς εἴην τὰ τοιαῦτα μορ- 298
μολυκεῖα δεδοικώς, id est Sane vehementer essem puer, si talibus terriculamentis
expauescerem.
[A] Refertur adagium in Collectaneis Plutarchi, si modo titulo est
habenda fides.

[A]SYCOPHANTA1281

810

LB 516


815
  c816-818


  c819-823
820




825




830
  c831-840



835




840
Συκοφάντου, id est sycophantae cognomen vulgo probri loco tribuebatur. Aristo-
phanes in Pluto: |
 Ὡς σοβαρός, ὦ Δάματερ, εἰσελήλυθεν
 συκοφάντης,  id est
 Vultu vt seuero ingressus est, o dii boni,
 Hic sycophanta!
Conuicium prouerbiale in calumniatores et quamuis pusilla de causa litem
mouentes. Inde natum arbitrantur, quod olim apud Atticos flci essent in precio
multarenturque ii, qui eas furto tollerent. Hos qui obseruabant aut deferebant,
'sycophantae' vocari coepti, ludibrii causa. Quos eosdem φιλεγκλήμονας,
συκοβίους, συκουρούς, συκολόγους, φιλοσύκους, συκείδεις καὶ συκόπαιδας voca-
bant, id est, vt sententiam magis quam verba reddam, de ficis calumniantes, ficis
viuentes, ficorum custodes, ficos numerantes, ficorum studiosos, ficosos, ficis puerorum
instar gaudentes.
[B] Plutarchus in commentario De curiositate ostendit hoc
cognominis hinc natum, quod cum lege cautum esset, ne quis Athenis ficos effer-
ret, quidam obseruatos nonnullos, qui furtim exportabant, detulerunt. Hinc
populari ioco 'sycophantae' vocati παρὰ τὸ σῦκα φαίνεσθαι, [G] id est quod ficos
proderent.
[F] Huius rei meminit et in vita Solonis. [B] Festus Pompeius ostendit
apud Athenienses poenam capitis constitutam iis, qui ficos furto tollerent. [C]
Idem affirmat Athenaeus lib. Dipnosophistarum iii., addens eum locum, vbi pri-
mum ficus reperta fuit, Ἱερὰν Συκῆν, id est Sacram Ficum, vocatam ab Atticis.
[G] Est autem sycophantarum genus, quod non solum defert dicta factaque
hominum, verumetiam hominum somnia; cuiusmodi delatoribus aurem patulam
praebuit Constantius, vt prodit Ammianus lib. xiiii. Praecipue vero indulsit Mer-
curio cuidam, qui vulgo ob id 'Mercurius solenniorum' est dictus, quod se specie
familiaritatis conuiuiis admisceret et si quis nocturnum visum effutisset,
deprauata narratione ad principem deferebat, adeo vt vix quisquam apud ignotos
auderet fateri se dormisse ac docti nonnulli sortem suam deplorarent, quod apud
Atlanteos nati non essent, vbi negant videri somnia (quod fatetur et Stephanus
in dictione Atlantes). Obseruatores somniorum Graeci vocant ὀνειροσκόπους, inter-
pretes ὀνειροπόλους siue ὀνειροκρίτας; qui terrentur, ὀνειροπλήκτους.

[A]MVLTIS PARASANGIS PRAECVRRERE1282




845



Πολλοῖς παρασάγγαις ὑπερδραμεῖν, id est Multis parasangis praecurrere, dicitur,
qui longo interuallo praecedit multisque partibus superior est. Est apud Athe-
naeum [C] libro Dipnosophistarum tertio: [A] πολλοῖς παρασάγγοας ὑπερδραμόν- 299
τες τὸν Σικελιώτην Διονύσιον, id est multis parasangis superantes Siculum illum
Dionysium. Id quo magis ad animi res transferetur, hoc erit venustius. Parasan-
gam autem Persae triginta stadiorum spacium vocant, [G] vt locis aliquot indicat
Herodotus. [A] Qua voce vsus est Lucianus in Icaromenippo, quem dialogum 300
nos olim Latinitate donauimus.

850 [A]PVTRE SALSAMENTVM AMAT ORIGANVM1283





855




860
Clearchus apud Athenaeum [C] libro tertio:
 [A] Σαπρὸς τάριχος τὴν ὀρίγανον φιλεῖ,  id est
 Putridula salsamenta amant origanum.
[H] Origanum autem herba est acri succo, qualis et thymbra. Quin et hodie frugi
patres familias carnibus iam obolentibus addunt acetum origani loco, ne sentia-
tur putris odor. [A] Apte dicetur de re per se parum honesta aut iucunda atque
ob id exoticis condimentis et honestamentis egente. Qui mos etiam hodie sordi-
dis, vt piscibus supputribus, ne quid offendat edentes putor, acida admisceant.
Veritas per se placet, honesta per se decent; falsa fucis, turpia phaleris indigent,
hoc est putre salsamentum origano.

[A]VORACIOR PVRPVRA1284




865

LB 517


870




875




880
Athenaeus [C] libro tertio Dipnosophistarum [A] ex Apollodoro huiusmodi
quoddam refert prouerbium: λιχνότερα τᾶν πορφυρᾶν, id est edaciora purpuris,
idque ductum existimat vel a tincta purpura, quae omnia, quibus admota fuerit,
velut ad sese rapit suoque colore res vicinas inficit [G] additque lucem, [A] vel ab
animante ipso, quod, quicquid nactum fuerit, retinet ac deuorat. [B] Vtrunque
propemodum licet e Plinii verbis colligere, siquidem | libro nono, capite trigesi-
mosexto, de colore scribit in hunc modum: Sed purpurae florem illum tingendis
expetitum vestibus in mediis habent faucibus. Liquoris hic est minimi in candida
vena, vnde preciosus bibitur nigrantis rosae colore sublucens. Reliquum corpus sterile.
Ac paulo post: Hinc [G] (aut, vt alii legunt, huic) [B] fasces securesque Romanae
viam faciunt. Idemque pro maiestate in pueritia est, distinguit ab equite curiam, diis
aduocatur placandis omnemque vestem illuminat, in triumphali miscetur auro. Qua-
propter excusata et purpurae sit insania.
De voracitate mox haec subiicit: Lingua
purpurae longitudine digitali, qua pascitur deuorando reliqua conchilia: tanta duri-
tia aculeo est.
[A] Conueniet in edaces aut in eos, qui omnia in suum compen-
dium vertunt. Fortasse durius, sed non ineleganter accommodabitur ad reges
δημοβόρους [G] aut aduocatos, [A] qui purpurati omnia conuerrunt in fiscum
suum et quocunque se conferunt, abradunt aliquid. Tale quiddam cogitasse
videntur poetae, qui Midam finxerunt contactu corporis omnia vertentem in
aurum.

[A]TARICHVS ASSVS EST, SIMVL ATQVE VIDERIT IGNEM1285



885




890
 Τάριχος ὀπτὸς εὐθύς, ἂν ἴδῃ τὸ πῦρ,  id est
 Tarichus assus mox, vt ignem viderit. 301
Athenaeus [C] libro tertio [A] prouerbii loco citat. Est autem tarichus piscis sal-
sus, [G] de quo nonnulla in prouerbio Si non assunt carnes ... [A] Opinor idem
esse cum illo: Ἀφύα ἐς τὸ πῦρ, quod ante iam exposuimus [G] in prouerbio Aphya
in ignem.
[C] Eodem in loco refert et hunc versum ceu prouerbialem:
 Οὐκ ἂν πάθοι τάριχος, ὧν περ ἄξιος,  id est
 Tarichus haud laturus est, queis dignus est.

[A]SVNT AMICI AMICI, QVI DEGVNT PROCVL3021286




895




900




905




910




915



 Τηλοῦ φίλοι, ναίοντες οὔκ εἰσιν φίλοι,  id est
 Haud est amicus amicus, absit si procul.
Hanc paroemiam recenset Athenaeus [C] lib. Dipnosoph. quinto [A] eamque
omnium μισανθρωποτάτην, id est inhumanissimam, vocat, videlicet quod absen-
tium amicorum memoriam obliterare videatur. Est omnino ex amicis, qui
adsunt, vberior amicitiae fructus propter officia mutua consuetudinemque quoti-
dianam. Praeterea vulgo fit, vt simul atque e conspectu necessariorum seiuncti
sumus, nescio quo modo obrepat obliuio quaedam familiarium, vt id iam omni-
bus in ore sit, qui semotus sit ab oculis, eundem ab animo quoque semotum esse. [H]
Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum viii. fatetur locorum seiunctionem
non dirimere quidem amicitiam, sed tamen officia interrumpere. Et quoniam
 Vulgus amicitias vtilitate probat,
sublatis officiis velut alumnis amicitiae, emoritur et amicitia. [A] Proinde Hesio-
dus vicinos potissimum ad conuiuium vocandos esse monet, καλεῖν, inquiens, ὅς
τις σέθεν ἐγγύθι ναίει. Fatentur et Hebraeorum prouerbia potius esse amicum
habere vicinum quam fratrem, qui procul absit.
Terentianus item Chremes in pro-
pinqua amicitiae parte ponit vicinitatem. [D] Nec abludit hinc Propertius libro
tertio:
 Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
[A] Quamquam equidem non video, quamobrem Athenaeo videatur adagium
hoc vsqueadeo ab humanitate alienum, quandoquidem, vt opinor, non tam
docet, quid nobis faciundum sit, quam admonet, quid vulgo factitetur. Quotum
autem quemque reperias amicum tam certum, qui si absis, non sui dissimilis esse
incipiat? Proinde prouerbio hoc veluti Delphico gladio vtrolibet pacto vtaris lice-
bit: vt intelligas aut non esse fidendum amicis, qui longo locorum interuallo
seiuncti sunt, aut non esse colendos amicos longinque dissitos, vnde non queas
multum sentire commoditatis, sed hos potius, quibus praesens praesentibus
fruare.

920 [A]PERSAEPE SACRA HAVD SACRIFICATA DEVORAT1287



LB 518

925




930




935
 Ἄθυτα δ᾿ ἱερὰ πολλάκις κατεσθίει,  id est
 Persaepe sacra haud immolata deuorat, |
senarius est apud Athenaeum [C] lib. iiii. [A] Simonidis in mulierem quandam
male moratam et auidam in conuiuiis. Concinne dicetur in eos, qui ventris
impulsu statim ad deuorandas epulas irrumpunt, non expectatis ceremoniis et
elegantiolis illis, quibus ciuiles vtuntur inituri conuiuium, puta, vt imprecationi-
bus quibusdam piis consecretur cibus, deinde de accubitus ordine vrbana quae-
dam adhibeatur cunctatio, praeterea ne statim appositis escis vngues iniiciamus. 303
Neque intempestiuiter dicetur in eos, qui non expectata iuris ratione haeredita-
tem inuadunt et aliena per vim occupant. Ductum a victimis, quas fas non erat
contingere nisi mysteriis peractis. Et Plato vult etiam in conuiuiis praelibari diis,
et mensam rem sacram existimauit antiquitas teste Plutarcho. Vnde fit, vt etiam
his temporibus nefas putent ἀνίπτοις χερσίν, [B] id est illotis manibus, [A] acce-
dere. [C] Licet huiusmodi ceremonias neglexerit Christus prae iis, quae vnice ad
rem nostram pertinent.

[A]CHIVS DOMINVM EMIT3041288



  c939-943
940


  a943-948

945


Χῖος δεσπότην ὠνήσατο, id est Chius dominum mercatus est, in eos quadrabit, qui
sibiipsi malum accersunt. Vsus est hoc adagio Eupolis in Amicis, Athenaeo teste
[C] lib. Dipnosophistarum sexto. [A] Natum ait inde, quod cum Chii primi
seruis mercenariis instituissent vti, postea subacti a Mithridate Cappadoce pro-
priis seruis vincti sunt traditi, vt in Colchorum regionem deportarentur, idque
illis aliquando euenturum oraculum praedixerat. Huius historiae autores citat
Nicolaum Peripateticum et Posidonium Stoicum. [G] Nec Stephanus tacuit hanc
gentem primum vsam famulis θεράπουσι, quemadmodum Lacedaemonii vteban-
tur, quos vocabant Εἵλωτας, id est captiuos, Sicyonii, quos dicebant κορυνηφό-
ρους, id est clauigeros, a claua, Itali Pelasgis, Cretes, quos appellant δμωίτας. Est
autem Χῖος clarissima Ionum insula habens eiusdem nominis ciuitatem. Posses-
siuum circumflexe scribitur: Χῖος.

[A]ANIMA ET VITA1289

950




955




960


Ζωὴ καὶ ψυχή, id est Anima et vita, de re supra modum suaui. Prouerbium
natum in cubilibus atque inde deductum in communem sermonem. Videtur
autem peculiare fuisse mulieribus. Iuuenalis:
 Ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis
 Vteris in turba.

Item Martialis Epigrammatum libro x. in Laeliam:
 Ζωὴ καὶ ψυχή lasciuum congeris vsque,
 Pro pudor! Hersiliae ciuis et Aegeriae.

Huc respexit Iuuenalis, cum ait: Concumbunt Graece. Hesiodus pecuniam ani-
mam mortalibus esse dicit:
 Χρήματα γὰρ ψυχὴ πέλεται δειλοῖσι, βροτοῖσι,  [B] id est
 Pecunia enim anima est miseris mortalibus.
[A] Et Aristoteles pecunias velut alteram hominis animam esse scripsit. Nihil
autem est vita neque iucundius, neque charius.

[A]QVI AMANT, IPSI SIBI SOMNIA FINGVNT1290

965




970




975



Vergilius in Pharmaceutria:
 Credimus, an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Seruius prouerbialiter admonet dictum a poeta. Nam quod quisque sperat, facile
credit et: Tarde, quae credita laedunt, / credimus, [H] vt ait Ouidius. [A] Metus
autem et spes, vt eleganter et vere scripsit Lucianus in Pseudomante, diuinatio-
nem et auguria repererunt. Qui impense cupiunt, suis votis vndecunque blan- 305
diuntur et quiduis in omen optati euentus trahunt. Rursum qui misere metuunt,
quauis ex re solatium formidinis aucupantur. Non vsquequaque discrepat ab hoc
Terentianum illud:
 Mihi non fit verisimile. Atqui ipsis commentum placet.
[F] Non videtur alienum ab hac forma Theocriticum illud:
 Πᾶσα κύων ἄρτως μαντεύεται, ἰχθύα κἠγών,  id est
 Somnia cuncta canum panes, ego somnio piscem. 306
[H] Qui suis votis blandiuntur, ii Graecis dicuntur ἑαυτοῖς ὀνειροπολεῖν, id est
sibi ipsis sua interpretari somnia, quod omnia rapiunt in alimentum spei suae.

LB 519 [A]POLYPI1291

981



985




990


  a993-995

995
  a996-11



1000




5




10
Polypi prouerbio dicebantur olim vel stupidi stolidique, vel rapaces et vncis
vnguibus homines; siquidem ob eam causam polypo stultitiam tribuunt, quod ad
manum captantis vltro mouetur nec aliter capitur, nisi quod non cedat, autore
Athenaeo. Adscribitur autem rapacitas tenacitasque, quod quicquid brachiorum
flagellis nactus fuerit, suctu attrahat ac retineat. Plautus in Aulularia:
 Ego istos noui polypos, qui vbi quicquid tetigerint, tenent.
Nihil autem vetabit, quo minus 'polypos' appellemus eos, qui semet in omnem
habitum vertunt omnibus assentantes. Quos eleganter notat Phocylides:
 Μηδ᾿ ἕτερον κεύθῃς κραδίῃ νόον, ἄλλ᾿ ἀγορεύων,
 Μηδ᾿ ὡς πετροφυὴς πολύπους κατὰ χῶραν ἀμείβου,  id est
 Pectore neue aliud celes aliudque loquare
 Proque loco variere, petris vti polypus haerens.

[G] Ion apud Athenaeum libro septimo:
 Στυγῶ μεταλλακτῆρα πουλύπουν χροός,  id est
 Odi colore subinde vario polypum.
[F] Huc pertinet, quod admonet Plautus, vt qui sapit, bonus sit bonis, malus
malis. Hoc nomine laudat Pindarus in Nemeis, hymno quarto, quendam: Μαλ-
θακὰ μὲν φρονέων ἐσλοῖς, / τραχὺς παλιγκότοις ἔφεδρος, id est Mollis erga bonos,
asper vero insidiator erga molestos aduersarios.
Non abludit hinc, quod ibidem
habetur hymno tertio: Ἐν παισὶ νέοισι παῖς, ἐν δ᾿ ἀνδράσιν ἀνήρ, τρίτον / ἐν
παλαιοτέροισι μέρος, ἕκαστον οἷον ἔχομεν, / βρότεον ἔθνος, id est Inter pueros tene-
ros puer, inter viros autem vir, tertia inter seniores pars, quodque vt habemus, mor-
tale genus.
Laudat Pindarus hominem omnium moribus et aetatibus sese attem-
perantem. Eodem titulo laudat quempiam in Pythiis, hymno octauo: Τὺ γὰρ τὸ
μαλθακὸν ἔρξαι τε καὶ παθεῖν δμῶς / ἐπίστασαι καιρῷ σὺν ἀτρεκεῖ, id est Tu enim
et humaniter agere nosti, et affectum sumere tempori congruentem.
Rursum eiusdem
operis hymno quarto: Κεῖνος γὰρ ἐν παισὶ νέος, / ἐν δὲ βουλαῖς πρέσβυς, id est
Nam ille inter pueros iuuenis, in conciliis vero senex. Idem eiusdem operis hymno
secundo: Φίλον εἴη φιλεῖν / ποτὶ δὲ ἐχθρὸν ἅτε ἐχθρὸς ἐὼν λυκοῖο δίκαν ὑποθεύ-
σομαι, id est Amicum contingat amare; caeterum aduersus inimicum tanquam
inimicus lupi more incurram
(siue insidiabor).

[A]NVLLVS MALVS MAGNVS PISCIS3071292



15




20




25




30



LB 520
35




40

Οὐδεὶς κακὸς μέγας ἰχθύς, id est Nullus malus magnus piscis, aenigma prouerbiale
dici solitum in homines praegrandi quidem corpore, caeterum ingenio nullo.
Clearchus in commentario De prouerbiis apud Athenaeum [C] lib. viii. [A] hinc
ortum scripsit: Stratonicus citharoedus cum Porpin vidisset, Rhodium citharoedum
ingenti corporis mole, verum arte non perinde magnum, percunctantibus quibusdam,
quis nam is esset, hunc ad modum respondit
: Οὐδείς, κακός, μέγας, ἰχθύς, ancipiti
dicto significans illum nullum, id est nullius esse precii, malum et improbum, 308
magnum corpore, denique piscem, quia mutus esset et infacundus ac male canorus.
Theophrastus De risu fatetur dictum quidem esse a Stratonico, sed non in Por-
pin, verum in Simylam histrionem: Μέγας, οὐδείς, σαπρός, ἰχθύς, id est Nullus,
magnus, putris, piscis.
Sed elegantius, quod retulit Clearchus, propter amphibolo-
giam non inuenustam. [C] Aristoteles in eodem mox loco apud Athenaeum super
hoc adagio fabulam huiusmodi refert in Rep. Naxiorum: Apud Naxios locupletes
quidem plerique vrbem habitabant, caeteri vero sparsi per vicos agebant. In quodam
itaque vico, cui nomen Lestadae, Telegoras habitabat praediues ac nobilis multaeque
apudplebem autoritatis. Cui cum alii complures honores habebantur, tum praecipue
muneribus quotidianis ciuium honorabatur, adeo vt qui vendebant, si quis minoris

liceretur, quam vellent, dicere soliti sint se malle dono dare Telegorae quam tanti ven-
dere. Quidam igitur adolescentes cum piscem ingentem licitarentur ac piscator ex
more diceret se malle Telegorae dono mittere quam tanti vendere, moleste ferentes
eadem audire toties, simulata beneuolentia ad Telegoram adduxerunt emptum pis-
cem. Quem cum ille libenter accepisset, tum ipsum adorti sunt, tum fi|lias iam
nubiles constuprarunt. Quod factum indigne ferentes Naxii arreptis armis inuadere
conatis sunt adolescentes tantaque hinc orta seditio, vt Lygdamis, huius tumultus
praefectus, post, arrepta tyrannide, patriam oppresserit.
Hactenus Aristoteles. At
haec non video, quid ad prouerbium faciant, nisi duo faciamus prouerbia, quo-
rum hoc posterius sic efferatur: Citius Telegorae donarim, quam tanti vendam. [G]
Nam Athenaeus indicat Aristotelem de prouerbio disseruisse. [H] Videtur esse
senarius, sed inuerso dictionum ordine perturbatus. Constabit, si legas:
 Οὐδεὶς μέγας ἰχθὺς κακός.

[A]SQVILLA ΝΟΝ NASCITVR ROSA1293


45




50




55



Prouerbiali figura dixit Theognis:
 Οὔτε γὰρ ἐκ σκίλλης ῥόδα φύεται, οὔθ᾿ ὑάκινθος,
 Οὐδέ ποκ᾿ ἐκ δούλης τέκνον ἐλευθέριον,  id est
 Non etenim e squilla rosa nascitur aut hyacinthus,
 Sed neque ab ancilla filius ingenuus.

Admonet adagium e probis parentibus nasci liberos probos, ex improbis impro-
bos. Simili forma dixit Horatius in Odis:
 Neque imbellem feroces
 Progenerant aquilae columbam.

Venustius erit, si ad indocti doctoris indoctum discipulum referatur, ad improbi
nutricii improbum alumnum. Pertinet adagium ad illam classem: Κακοῦ κόρακος
κακὸν ὠόν, [B] id est Mali corui malum ouum, [A] et:
 Οὐκ ἂν γένοιτο χρηστὸς ἐκ κακοῦ πατρός,  [B] id est
 Prolem probam haud pater progignet improbus. 309
[G] Est autem scilla herbae genus non dissimilis aloe, de qua multa Plinius diuer-
sis locis.

60 [A]NON OMNIA POSSVMVS OMNES1294





65




70




75




80




85




90




95




100




105



LB 521
110
Non omnia possumus omnes, apud Vergilium in Pharmaceutria, prouerbialis sen-
tentia, qua vix tritiorem aliam reperies. Sumpta videtur ex Homero, apud quem
Iliados Ν Polydamas sic alloquitur Hectorem:
 Ἀλλ᾿ οὔπως ἅμα πάντα δυνήσεαι αὐτὸς ἑλέσθαι. 310
 Ἄλλῳ μὲν γὰρ ἔδωκε θεὸς πολεμήια ἔργα,
 Ἄλλῳ δ᾿ ὀρχηστύν, ἑτέρῳ κίθαριν καὶ ἀοιδήν,
 Ἄλλῳ δ᾿ ἐν στήθεσσι τίθει νόον εὐρύοπα Ζεὺς
 Ἐσθλόν, τοῦ δέ τε πολλοὶ ἐπαυρίσκοντ᾿ ἄνθρωποι,  id est
 Haudquaquam poteris sortirier omnia solus.
 Nanque aliis diui bello pollere dederunt,
 Huic saltandi artem, voce huic citharaque canendi,
 Rursum alii inseuit sagax in pectore magnus
 Iuppiter ingenium, at multis est vtilis ille.
Item Odysseae Θ:
 Οὕτως οὐ πάντεσσι θεοὶ χαρίεντα διδοῦσι
 Ἀνδράσιν οὔτε φυήν, οὔτ᾿ ἂρ φρένας, οὔτ᾿ ἀγορητύν.
 Ἄλλος μὲν γάρ τ᾿ εἶδος ἀκιδνότερος πέλει ἀνήρ,
 Ἀλλὰ θεὸς μορφὴν ἔπεσιν στέφει,  id est
 Non ita coelestes tribuunt sua dona quibusuis,
 Seu formam, siue ingenium viresue loquendi.
 Est etenim, informis species cui contigit, atqui
 Linguae dote deus pensat dispendia formae.
Euripides in Rheso:
 Ἀλλ᾿ οὐ γὰρ ὡυτὸς πάντ᾿ ἐπίστασθαι βροτῶν
 Πέφυκεν, ἄλλῳ δ᾿ ἄλλο πρόσκειται γέρας,  id est
 Vt cuncta norit, nemini mortalium
 Datum est, at alia dos adest alii viro.

Eodem pertinet, quod scribit Theognis:
 Παύροις ἀνθρώπων ἀρετὴ καὶ κάλλος ὀπηδεῖ.
 Ὄλβιος, ὃς τούτων ἀμφοτέροον ἔλαχεν,  id est
 Sunt pauci, quibus isdem et virtus suppetit, et res.
 Felix, cui simul haec sunt data sorte deum.

Titus Liuius libro xxii.: Non omnia eidem dii dederunt. Vincere scis, Hannibal, vic-
toria vti nescis.
Videtur Liuius retulisse illud ex Iliados ψ:
 Οὐδ᾿ ἄρα πως ἦν
 Ἐν πάντεσσ᾿ ἔργοισι δαήμονα φῶτα γενέσθαι,  id est
 Haud illud contigit vnquam, vt
 Omnibus in factis callens appareat idem.

Huc pertinet et Pindaricum illud ex Nemeis: | Τέχναι δ᾿ ἑτέρων ἕτεραι, id est
Artes aliis aliae. Interpres ostendit illud Atticis prouerbii loco dictum fuisse:
 Ἄλλαι δ᾿ ἄλλων ἐπιτεχνήσιες,
[B] id est Aliae aliorum inuentiones. [A] Idem alibi: Φυᾷ δ᾿ ἔκαστος διαφέρομεν, 311
βιοτὰν λαχόντες / ὁ μὲν τάν, τὰν δὲ ἄλλοι, τυχεῖν δ᾿ ἕν᾿ ἀδύνατον / εὐδαιμονίαν
ἅπασαν, id est Natura differimus, vitam sortientes hic hanc, illam alii. Porro fieri
non potest, vt omnis felicitas vni contingat. [H] Idem Olympiorum hymno primo:
Ἐπ᾿ άλλοισι δ᾿ άλλοι μεγάλοι, id est In aliis alii magni sunt. Idem expressius enco-
mio octauo: Ἄλλα δ᾿ ἐπ᾿ ἄλλον ἔβαν / ἀγαθῶν, πολλαὶ δ᾿ ὁδοὶ / σὺν θεοῖς
εὐπραγίας, id est Alia ad alium venerunt bona, sed diis fauentibus multae sunt viae
felicitatis.
Rursus eiusdem tituli hymno nono: Ἐντὶ γὰρ ἄλλαι / ὁδῶν ὁδοὶ περαί-
τεραι, / μία δ᾿ οὐχ ἅπαντας ἄμμε θρέψει / μελέτα, id est Sunt enim aliae viae aliis
efficaciores, sed non omnes nos alet vnum studium.

[A]MVLTAE MANVS ONVS LEVIVS REDDVNT312     1295



115




120




125



Vulgo circumfertur adagium multis manibus onus reddi leuius, quo significant
etiam difficilia facile confici, si quis non ipse solus negocium aggrediatur, sed in
plures adiutores et auxiliares partiatur. Sumptum est a tollendis oneribus. Videtur
autem ea sententia ab ipsa vsque antiquitate in nostram aetatem demanasse. Legi-
mus enim apud Hesiodum in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι: Πλείων καὶ
πλεόνων μελέτη, id est Plus potest et plurium industria. Item Homerus Iliados M:
 Ἀλλ᾿ ἐφομαρτεῖτον· πλεόνων δέ τοι ἔργον ἄμεινων,  id est
 Adsitis, comites, multorum industria nanque
 Plus pollet quam paucorum.
Ad hoc respexit Euripides in Phoenissis:
 Εἷς δ᾿ ἀνὴρ οὐ πάνθ᾿ ὁρᾷ,  id est
 Vir vnus autem nemo cuncta dispicit.
Rursum in Heraclidis:
 Μιᾶς γὰρ χειρὸς ἀσθενὴς μάχη,  id est
 Inualida pugna est vnicae tantum manus.
Eodem pertinet, quod alibi retulimus: Εἷς ἀνὴρ οὐδεὶς ἀνήρ, id est Vnus vir
nullus vir.

130 [A]PROPRII NOMINIS OBLIVISCI1296





135


  c138-140

140
Prouerbialis hyperbole proprii nominis obliuisci in hominem supra modum
obliuiosum. Lucianus in Toxaride: Θᾶττον γοῦν τοὔνομα ἕκαστος αὐτῶν ἐπιλά-
θοιτο τοῦ πατρός, id est Itaque citius fieret, vt patris sui nomen obliuisceretur
quisque.
Ouidius:
 Nominis ante mei venient obliuia nobis.
Vsurpatur et a diuo Hieronymo in epistola quadam. Plinius libro Historiae
mundi septimo inter ademptae memoriae exempla commemorat et Coruinum
Messalam oratorem, qui nominis etiam proprii fuerit oblitus, [C] cum id defun-
ctis etiam agnosci creditum sit aliquandiu (atque hinc mos priscis, priusquam rogo
imponerent cadauera, nomen proprium inclamandi).

[A]SINE CERERE ET BACCHO FRIGET VENVS1297




145



LB 522
150




155




160




165




170




175

  a177-180


180




185




190

Terentius in Eunucho:
 Verbum hercle hoc verum est: Sine Cerere et Libero friget Venus.
Dicuntur haec sub persona Chremetis adolescentis rustici, qui sobrius oderat
meretrices, post idem potus non abhorret. Cibus enim et potus iritamenta sunt
libidinis. Eleganter autem Cererem pro cibo, Bacchum pro vino, Venerem pro 313
libidine dixit, continenter in figura persistens. Nam illud ipsum verbum friget
metaphoram habet, quam Donatus a picatione vasorum mutuo sumptam autu-
mat, | quod frigida pix non adhaereat. Frigida profecto nimiumque affectata
interpretatio, quod quidem tanti viri pace dixerim, si modo illius est interpreta-
mentum. Ardent amantes et frigent, quae languent. Horatius:
 Non enim posthac alia calebo
 Foemina.

Et frigent in vxores mariti, qui non admodum amant. Diuus Hieronymus Teren- 314
tianam sententiam crassiore Minerua explicans: 'Distento ventre distenduntur ea,
quae ventri adhaerent', significans libidinem esse gastrimargiae comitem. Peculia-
riter autem vinum iritat libidinem ideoque Paulinae literae vetant, ne vino
inebriemur, quod in eo sita sit libido. Euripides:
 Οἴνου δὲ μὴ παρόντος οὐκ ἔστιν Κύπρις,  id est
 Absente vino nulla tunc adest Venus.
In Graecorum collectaneis ita lego: Νεκρὸν Ἀφροδίτη Διονύσου δίχα καὶ Δήμη-
τρος, id est Mortua res Venus sine Baccho et Cerere. [C] Cynicus apud Athenaeum
libro Dipnosophistarum sexto refert eandem sententiam his fere verbis:
 Ἐν τῇ κενῇ γὰρ γαστρὶ τῶν καλῶν ἔρως
 Οὐκ ἔστι. Πεινῶσιν γὰρ ἡ Κύπρις πικρά,  id est
 Nam ventri inani non inest formarum amor.
 Amara Venus est, dira quos premit fames
,
ac mox subiicit carmen Euripidis, quod ille mutuatus sit ab Achaeo satyrico:
 Ἐν πλησμονοῦντι Κύπρις, ἐν πεινῶντι δ᾿ οὔ,  id est
 Saturo Venus adest, famelico nequaquam adest.
[D] Athenaeus lib. Dipnosophist. primo distichon adducit eandem complectens
sententiam:
 Ἐν πλησμονῇ γὰρ Κύπρις, ἐν δὲ τοῖς κακῶς
 Πράττουσιν οὐκ ἔνεστιν Ἀφροδίτη βροτοῖς, id est
 Saturis Venus adest, caeterum infelicibus
 Miserisque nulla adest Venus mortalibus.
[G] Apud hunc ipsum lib. x. Aristophanes vinum lac Veneris appellat, quod alat
libidinem:
 Ἡδύς τε πίνειν οἶνος, Ἀφροδίτης γάλα,  id est
 Vinum bibenti suaue, lac Cypriae deae.
[H] Huc pertinet epigramma, quod fertur incerto autore:
 Ἔρωτα παύει λιμός, εἰ δὲ μή, χρόνος.
 Ἐὰν δὲ μηδὲ ταῦτα τὴν φλόγα σβέσῃ,
 Θεραπεῖά σοι τὸ λοιπὸν ἠρτήσθω βρόχος,  id est
 Fames amorem sedat, id si sit minus,
 Tempus medetur. Sin nec ista extinguere
 Flammam queant, tum restat, vt funem pares.

[C] Idem intelligi voluit Apuleius, cum Veneri ebriam coenam affingit, cum
interim esuriat Psyche. Quanquam Aristoteles indicat immodicam vini potionem
inutiles reddere ad coitum, nam dilui vim seminalem, atque ob eam causam
Alexandrum Magnum in Venerem parum fuisse strennuum, quod esset vinosus. 315
Idque Theophrastum dixisse narrat Athenaeus.

[A]NAVIGES IN MASSILIAM1298


195




200




205




210
LB 523

  a213-221

215




220
Πλεύσειας εἰς τὴν Μασσαλίαν. Scribit Athenaeus [G] lib. xii. [A] Massilienses
vsqueadeo delitiis effoeminatos olim fuisse, vt prouerbio dici consueuerit: Πλεύ-
σειας εἰς τὴν Μασσαλίαν, id est Nauiges in Massiliam. Non explicat quidem ille 316
prouerbii sensum, sed facile coniicitur in molles et moribus cultuque parum virili
torqueri debere. Plautus in Cassina:
 Vbi tu es, qui colere mores Massilienses postulas?
[B] Tametsi, quod ait Plautus, mihi potius referendum videtur ad seueritatem
vitae, [H] quemadmodum Plutarchus in vita Agesilai docet Spartanam disci-
plinam
appellatam seueram minimeque delitiis indulgentem. [B] Nam non alia
gens laudatior quam Massiliensium, si Ciceroni credimus sique vera memorat
Valerius Maximus lib. ii., cap. De institutis, multa commemorans de disciplina
eius ciuitatis, quae nec mimos vllos in scenam admiserit, ne parum pudicis fabu-
larum argumentis ciuium mores inficerentur, nec eos, qui religionis praetextu
vitam inertem et ociosam sectarentur, intra portas receperit. Aliaque id genus de
Massiliensium seueritate referuntur apud autores, vt appareat Athenaeum non de
Gallica Massilia, sed de Libyca loqui, cuius meminit Vergilius quarto Aeneidos
libro: |
 Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.
Quo quidem ex loco coniecturam facere licet Massylos maleficiis olim infames
fuisse, quemadmodum et Thessalos. [G] Caeterum quoniam apud Athenaeum
Massalia est, non Massylia, fieri potest, vt nec sit Massilia, quae est Galliae Nar-
bonensis, nec Massylia Maurorum, sed tertia quaepiam, licet hanc nominum dif-
ferentiam interdum confundant Graeci scriptores. Stephanus indicat hoc nomine
fuisse ciuitatem Ligusticae, Phocensium coloniam autore Hecataeo; Timaeum
vero illud addere, quum nauclerus adnauigasset, viso piscatori proiecto in terram
fune dixisse 'alliga rudentem', et hinc loco nomen inditum Massalia. Μᾶσαι enim
Aeolibus est quod alii dicunt δῆσαι, ἁλιεύς piscator. Ex μᾶσαι igitur et ἁλιεύς
dicta Massalia.

[A]NAVIGES TROEZENEM1299



225

Πλεύσειας Τροιζῆνα, id est Nauiges Troezenem. Eustathius enarrans secundum
Homericae Iliados librum ait dici solitum in eos, qui cum mento imberbi essent,
tamen appositiciis pilis barbam virilem mentirentur. Addit inde natum, quod
Troezenis portus quispiam vulgo celebratus sit nomine Barba. Est autem alter
Troezen in Massilia.

[A]ATTICA BELLARIA1300


230

Πέμματα Ἀττικά, id est bellaria Attica, de lautitiis et cupediis. Transferri potest
ad rem quamcunque maiorem in modum suauem ac iucundam. Plato Politiae
suae libro tertio: ψέγεις καὶ Ἀττικῶν πεμμάτων τὰς δοκούσας εἶναι εὐπαθείας, id
est Damnas et Attica bellaria, quae videntur ad lautitias pertinere.




1101-1200    1301-1400