CHILIADIS SECVNDAE CENTVRIA VII 87

[A]POMARIVS HERCVLES1601

  c3-5

5
LB 613



10




15




20
Μήλιος Ἡρακλῆς, id est Pomarius Hercules. Per contemptum dicebatur in eum,
qui nomen quidem magnificum gereret, caeterum opibus nullis nullaque
potentia pollens. Ab euentu natum. Narrat Suidas: Cum rustici quidam
Herculi bouem essent immo|laturi isque rupto fune profugisset nec esset quod
sacrificaretur, malum arreptum suppositis quatuor ramis crurum vice, deinde
additis alteris duobus ceu cornuum loco bouem vtcunque sunt imitati idque
ridiculum simulachrum pro victima sacrificauerunt Herculi. [B] Iulius Pollux
libro De vocabulis rerum primo fabulam aliquanto secus narrat, nempe ad
hunc modum: Solenne est, inquit, apud Boeotos Herculi malis rem diuinam
facere, cumque iam adesset dei festum et immolandae victimae tempus vrgeret,
porro hostia erat aries, cum ea serius adduceretur, propterea quod Asopus
fluuius ita subito creuisset, vt transiri non posset, pueri, qui iuxta aram
ludebant, sacrificii ritum nihilominus peregerunt. Pulchro cuipiam malo qua-
tuor stipulas vice pedum addiderunt, rursum alias duas cornuum loco,
imaginantes sese ad eum modum arietem immolare. Creditum est Herculem
hac victima magnopere delectatum, proinde mansisse apud Thebanos hunc
morem, vt malis sacrificaretur Herculi. Cognomen hinc additum deo, vt 88
Ἡρακλῆς μήλων, id est Hercules malorum, vocaretur.

[A]VERECVNDIA INVTILIS VIRO EGENTI1602




25




30




35




40




45



 Αἰδὼς δ᾿ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένῳ ἀνδρὶ παρεῖναι.
Ita legitur apud Homerum [F] Odysseae P. [G] Citatur a Platone in Lachete.
[F] Ac mox:
 Αἰδῶ δ᾿ οὐκ ἀγαθὴν φὴς ἔμμεναι ἀνδρὶ προΐκτῃ.
[A] Apud Hesiodum item:
 Αἰδὼς δ᾿ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένῳ ἀνδρὶ κομίζει,  id est
 Verum homini pudor haudquaquam conducit egeno.
Is versus in prouerbium abiit. Admonet autem abiiciendum pudorem, quoties
vrget necessitas. Est enim verecundia cum ad multa vehementer inutilis, tum
maxime cum res postulat, vt omnia nobis sint facienda; [G] velut inutilis
pudor est, qui deterret a discendo, quod turpe est nescire. Et, vt ait Flaccus,
incurata malus pudor vlcera celat. Idem alibi: Pudor, inquit, te malus vrget. [A]
Eodem allusit Euripides in Iphigenia in Aulide:
 Ὅμως δ᾿ ὅσον γε δυνατὸν αἰδεῖσθαι χρεών,  id est
 Veruntamen pudere oportet eatenus,
 Quoad licet.

Homerus Iliados Ω scribit verecundiam seu reuerentiam plurimum prodesse et
eandem officere plurimum:
 Οὐδέ οἱ αἰδὼς
  Γίγνεται, ἥ τ᾿ ἄνδρας μέγα σίνεται ἠδ᾿ ὀνίνησιν,  [B] id est
 Nec pudor est illi, qui vel laedit vehementer
 Vel multum prodest homini.

[G] Et videre est nonnullos hoc inutili pudore praeditos, qui corporis
incommoda celare malunt quam amicorum ope tolli. Quo ingenio fuisse
legitur Apelles, cui et morbum et inopiam dissimulanti candidus amicus furtim
sub ceruicale pondus auri submisit. Sed eorum multo maxima turba est, qui
animi morbos et egestatem inutili pudore dissimulant. Atqui his fere accidit, vt
post malo in apertum erumpente tum miserius tum frustra erubescant.

50 [A]VENTREM MIHI OBIICIS1603





55




60



Commemorantur et hi versus in Graecanicorum adagiorum collectaneis:
 Γαστέρα μοι προφέρεις, κάλλιστον ὄνειδος ἁπάντων,
 Ἣ πλήρης μὲν ἐλαφρότερα, κενεὴ δὲ βαρεῖα,  id est
89 Ventrem mi obiectas, quo probrum haud pulchrius vllum.
 Plenus is est leuior, grauis idem, vbi pendet inanis.
Equidem vbi prouerbium sit, non video, nisi in hoc: κάλλιστον ὄνειδος, quod
apud Graecos prouerbii vice videtur vsurpatum. Euripides in Iphigenia Au-
lidensi:
 Καλόν γέ μοι τοὔνειδος ἐξωνείδισας,  id est
 Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.
Aut in ea parte velut aenigmatica, leuis cum plenus est, grauis cum inanis.
Nam reliqua vascula quo pleniora sunt, hoc sunt grauiora, quo magis inania,
hoc leuiora. Contra venter, quo distentior cibo, hoc leuior est, propter auctos
excitatosque pastu spiritus.

65 [A]TVRPE SILERE1604


LB 614
  c68-70

70




75




80



Αἰσχρὸν σιωπᾶν, id est Turpe silere. Hoc licebit vti, quoties quis alterius
exemplo extimulatur ad studium | aut negocium aliquod suscipiendum. Aut
natum aut certe vsurpatum ab Aristotele, qui, cum Isocrates rhetoricen
doceret, aemulatione commotus coepit et ipse pomeridianis illis suis περιπάτους
dicendi artem docere dicens illud: Αἰσχρὸν σιωπᾶν λαλοῦντος Ἰσοκράτους, id est
90Turpe silere loquente Isocrate. M. Tullius [E] in opere De oratore ostendit e
tragoedia quapiam mutuasse Aristotelem paucis immutatis. Scribit enim hunc
in modum: Aristoteles, quum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod
ipse suas disputationes a causis forensibus et ciuilibus ad inanem sermonis elegantiam

transtulisset, mutauit repente totam prope formam disciplinae suae versumque quendam
de Philocteta paulo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere cum barbaris, hic
autem, cum Isocratem pateretur dicere.
[A] Ad Atticum libro sexto: Ego, nisi
Bibulus, qui dum vnus hospes in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua,
admiraretur de triumpho, aequo animo essem. Nunc vero
αἰσχρὸν σιωπᾶν. Hoc nunc
quidam abutuntur nihil existimantes turpiiis quam silere, [C] ne apud homines
illiteratos parum eruditi parumque diserti videantur. [A] Vnde apud Lucia-
num praeceptum illud ἀπαίδευτου ῥήτορος: Μηδέποτε σιωπᾶν, id est Ne vnquam
sile
, propterea quod apud imperitos is demum infans et imperitus habeatur, qui
non perpetuo garriat.

85 [A]MVNERVM ANIMVS OPTIMVS1605





90
  c91-93



95
 Ξενίων δέ τε θυμὸς ἄριστος, id est
 Verum in muneribus res praestantissima mens est.
Graecis hemistichium heroicum prouerbiale, quo significatur in amicorum
muneribus non esse spectandum rei missae precium, sed mittentis potius
animum, vt Xerxes ille aquam manibus haustam a rustico libenter accepit et
Christus viduae nummulos omnibus diuitum muneribus praetulit. Et quidam
monet exiguum munus a tenui missum amico perinde vt maximum boni
consulere. Plinius in praefatione diuersa extulit metaphora: Verum et diis lacte
rustici multaeque gentes supplicant, et mola tantum salsa litant qui non habent thura.

Quin hodieque tritissimum est, vt qui munus aliquod offerant, animum iubeant
spectari, non rem. Refertur adagium a Phurnuto in opere De natura deorum.

[A]NESCIT CAPITIS ET INGVINIS DISCRIMEN1606



100




105
Qui eo impudentiae vel caecitatis potius deuenerunt, vt nullum prorsus faciant
discrimen inter honestum ac turpe, hi nescire dicuntur, quid intersit inter caput et
inguen. Inter honesta corporis membra caput primum obtinet locum ac proinde
recte nudatur; quae vero sub ventre sunt, vt inhonesta teguntur. Iuuenalis de
muliere temulenta:
 Quid enim Venus ebria curat?
 Inguinis et capitis quae sint discrimina nescit.

Prouerbiali figura dictum videtur.

[A]MVLTITVDO IMPERATORVM CARIAM PERDIDIT921607




110




115




120
 Πολλοὶ στρατηγοὶ Καρίαν ἀπώλεσαν,  id est
 Multi duces deperdidere Cariam.
Admonet senarius nihil esse perniciosius licentia multitudinis, dum nulli
paretur, sed pro sua quisque libidine rem gerit. Hanc Graeci vocant ἀναρχίαν,
[C] malum pene tyrannide peius, qua nihil potest esse peius. [A] Par autem
malum est πολυαρχία cum [B] eo, quod dicitur [A] ἀναρχία. Idem docet
Homericum illud Iliados libro secundo, quod ipsum in prouerbium abiit:
 Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω,  id est
 Multos imperitare malum est, rex vnicus esto.
Nam his verbis Vlysses milites tumultuantes, in quibus erat et Thersites,
compescit. [F] Eum Homeri versiculum vsurpauit Dion, quum videret
Heraclidem moliri factionem. Autor Aemilius Probus. [A] Natum adagium a
Caribus quondam florentissimis, postea per ciuiles seditiones eo redactis, vt
etiam in vilitatis prouerbium abierint, quemadmodum alio docuimus loco.

[A]MVS ALBVS1608


LB 615

125




130
Μῦς λευκός, id est Mus albus, apud Suidam; Μῦς κακός, id est Mus malus, apud
Diogenianum. In hominem | lasciuum et libidinis immodicae dicebatur. Nam
mures domestici salacissimi sunt, praesertim albi. Aelianus miram esse murum
salacitatem autorum testimoniis docet libro duodecimo, capite decimo. Atque
inter multa illud addit: Epicratem in fabula quapiam, cum mulierem significare
vellet prodigiosae libidinis, μυωνιάν appellasse, citatque prouerbium Μῦς λευκός
ex Philemonis comoedia. Vnde receptum videtur, vt inter amatoria blandi-
menta, quemadmodum passerculi, columbulae et id genus aliorum, itidem et
muris cognomentum vsurpetur. Martialis:
 Nam cum me murem, cum me tua lumina dicas.

[A]FACIES TVA COMPVTAT ANNOS1609



135




140



Prouerbiali nimirum schemate dictum a Iuuenale in vetulam iam ἔξωρον
quidem et ad Veneris lusus prorsum intempestiuam, sed quae verborum
nequitiis puellam etiamdum ageret: Facies tua computat annos. Hoc est: Frontis
rugae numerum annorum tuorum praeferunt, quanquam libido nondum in te
consenuit. [B] Congruit huic apologus de crocodilo, cui iactanti maiorum
suorum claritatem et primas in certaminibus partes vulpes ad hunc modum
respondit: Ἀλλὰ κἂν μὴ σὺ λέγῃς, ἀλλ᾿ ἀπὸ δέρματός γε φαίνῃ, ὡς ἐκ παλαιῶν
ἐτῶν εἶ γεγυμνασμένος, id est Quin et si tu non dixeris, tamen ipsa pelle prae te fers,
quod multos iam annos in certaminibus sis versatus.
[G] Habet enim hoc animal
93cutem ceu laminis quibusdam durissimis aduersus omnes ictus armatam.
Martialis in quendam, qui affectabat etiamnum videri puer:
 In te, inquit, reclamat sed tua barba, vir es.

145 [A]PHOENICE RARIOR1610





150




155




160




165




170

Φοίνικος σπανιώτερος, id est Phoenice rarior. De rebus aut etiam hominibus
94inuentu perquam raris. Natum adagium a fabula phoenicis auis, de qua scribit
Plinius lib. x., cap. ii.: Et ante omnes nobilem Arabiae phoenicem, haud scio an
fabulose, vnum in toto orbe nec visum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri

fulgore circa colla, caetera purpureus, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus,
cristis faciem caputque plumeo apice honestante.
Commemorantur hoc loco et alia
quaedam de phoenice prodigiosa, quae quoniam ad prouerbii sententiam nihil
attinent, cui libebit inibi legenda relinquo. Ouidius in Transformationum libro
decimoquinto sub persona Pythagorae:
 Vna est quae reparet seque ipsa reseminet ales:
 Assyrii phoenica vocant; nec fruge nec herbis,
 Sed thuris lachrymis et succo viuit amomi.
 Haec vbi quinque suae compleuit secula vitae,
 Ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae
 Vnguibus et duro nidum sibi construit ore.
 Quo simul ac casias et nardi lenis aristas
 Quassaque cum fulua substrauit cynnama myrrha,
 Se superimponit finitque in odoribus aeuum.
 Inde ferunt, totidem qui viuere debeat annos,
 Corpore de patrio paruum phoenica renasci.
 Cum dedit huic aetas vires onerique ferendo est,
 Ponderibus nidi ramos leuat arboris altae
 Fertque pius cunasque suas patriumque sepulchrum
 Perque leues auras Hyperionis aede potitus
 Ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
Extat de phoenice carmen et Firmiani Lactantii non inconcinnum, per Musas,
neque fastidiendum.

[A]NON EST LAVDANDVS, NE IN COENA QVIDEM 1611


175
  c175-178



LB 616
181



185




190




195
Οὐκ ἐπαινεθείης οὐδ᾿ ἐν περιδείπνῳ, id est Non queas laudari, ne in parentalibus
quidem. In hominem dicebatur vehementer illaudatum. Antiquis mos erat, [B]
praesertim Atticis, [A] in coenis funeralibus, [B] quas Graeci περίδειπνα
vocant, [G] encomiis, epicediis et epitaphiis [A] laudare vita defunctum,
etiamsi parum meruisset in vita. Siquidem, vt inquit Ouidius,
 Pascitur in viuis liuor, post fata quiescit.
Vnde fit, vt viuos nonnunquam merita laude fraude|mus, mortuis etiam
immeritam tribuamus. [H] Festus Pompeius docet antiquitus solere conduci
mulieres, quae in funere non sine laudibus lamentarentur vita defunctum
aliisque lamentandi modum praeirent, vnde et praeficae dictae sunt quasi
praefectae, citatque Neuii testimonium: Haec quidem me hercle opinor praefica est,
quae sic mortuum collaudat. [A] Fortassis hinc ductum est, quod antiquitus
95mos fuisse videtur, vt in compotationibus aliquorum, etiam viuentium, laudes
dicerentur, quemadmodum apud Platonem Alcibiades Socratis encomium
refert [G] et apud Plutarchum Alexandrum Magnum laudat Callisthenes. [A]
Eiusmodi vero laudes non admodum speciosae videbantur vt inter pocula
decantatae. Nec absurdum arbitror, si quis ad priscorum consuetudinem referat
paroemiam, qua fieri solet, vt in conuiuiis citharoedus aut deorum aut
insignium virorum facta cantaret, velut apud Homerum in omnibus ferme
conuiuiis. Apud Vergilium item Cithara crinitus Iopas / Personat aurata. Tametsi
hae quoque laudes plerunque ad auditorum gratiam fingebantur. Adagium
refertur a Diogeniano.

[A]PEDIBVS IN SENTENTIAM DISCEDERE1612




200




205




210




215




220




225




230



LB 617
235

Quid sit pedibus in sententiam discedere et quid pedaria sententia, satis explicuit
Aulus Gellius [F] libro tertio, capite decimooctauo. [A] Id si transferatur ad
96quamlibet alienae sententiae comprobationem, prouerbii formam accipiet.
Veluti si quis dicat: 'Non est viri prudentis, quicquid vxori libuerit, protinus
in illius sententiam pedibus discedere.' Aut 'Par est, vt affectus in rationis
sententiam pedibus discedat, non contra.' 'Ego vero in tuam sententiam
manibus pedibusque ac toto corpore discedo.' [F] Translatum est a veteri
consuetudine, quae seruari consueuit, quoties ingens erat turba suffragia
ferentium. Liuius decadis primae libro septimo: 'Vbi sententiam meam vobis
peregero, tum quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis. Quae pars
maior erit, eo stabitur consilio.'
Et aliquanto post: 'Quibus haec salutaria videntur,
agitedum in dextram partem pedibus transite.' Omnes transierunt vadentemque per
intermissa custodiis loca Decium sequuti sunt.
[E] M. Tullius Philippica xi.: Dixit
tamen, si quis eorum, qui post se rogati essent, grauiorem sententiam dixissit, in eam se
iturum.
Idem in epistola ad Lentulum: Perspiciebant enim in Hortensii sententiam
multis partibus plures ituros, quam aperte Volcatio assentirentur.
Ibidem: Frequentes
ierunt in alia omnia.
Idem Planco: Frequens eum senatus reliquit et in alia omnia
discessit.
Haec ratio ferendorum suffragiorum discessio dicebatur. Plinius nepos,
Epistolarum lib. ii. Adriano: Sed quum fieret discessio, qui sellis curulibus astiterant,
in Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illi, qui se Collegae adnumerari patiebantur, in
diuersum transierunt.
Qui sententias interrumpebat, intercedere dicebatur. [G]
T. Liuius libro Ab vrbe condita ix.: Quum omnes laudibus modo prosequentes virum
in sententiam eius pedibus irent, tentata paulisper intercessio est.
Idem Ab
vrbe condita lib. v.: In quam sententiam quum pedibus iretur, caeteri tribuni militum
nihil contradicere.
Plinius maior lib. ii., cap. vii. non nihil nouauit sermonis
formam, Sedere, inquiens, coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude
in eam cursu vadit.
'Vehementer ac praecipitanter assentiri' dixit 'cursu vadere in
sententiam' [H] et 'sedere' dixit pro 'placere'. [C] Nam Flauius Vopiscus in
vita Aureliani imperatoris indicat et manuum porrectione sententiam alienam
comprobari solere. Sic enim scribit: Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus
in sententiam euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatusconsultum.

[H] Tale quiddam sensit et Salustius in Bello Catilinario, quum ait Sillanum
postea permotum C. Caesaris oratione pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se
dixisse, caeteros verbo, alios varie Caesari assensisse. Quintilianus dixit manibus
pedibusque in sententiam discedere. Porro qui vultu quoque ac gestu significant se
assentiri, toto corpore in sententiam discedere dicuntur. [F] Suffragiorum
genus, quod porrectis manibus peragitur, Graeci vocant χειροτονεῖν et χειροτο-
νία, quam vocem vsurpant et sacrae literae, vt | ii. Cor. viii. χειροτονηθείς. [A]
Quin etiam 'subscribere sententiae', 'subscribere iudicio', 'subscribere volun-
tati', 'suffragari', 'refragari' atque id genus aliae metaphorae, quoties longule
trahuntur ab oratione simplici, in prouerbii speciem paulatim abeunt.

[A]SVSTINE ET ABSTINE1613


240




245




250
Epictetus Cynicae sectae philosophus vniuersa philosophorum dogmata, quae
97ad humanae vitae pertineant felicitatem quaeque tot voluminibus vix explicant
caeteri, duobus verbis absolute complexus est, quae iam olim prouerbii vice
celebrantur a doctis, digna profecto, quae omnibus parietibus, omnibus
columnis inscribantur, omnibus anulis inscalpantur. Ea sunt huiusmodi: Ἀν-
έχου καὶ ἀπέχου, id est Sustine et abstine. Quorum altero monemur, vt aduersa
fortiter toleremus, altero, vt ab illicitis temperemus voluptatibus. Referuntur in
Noctibus Gellianis [F] libro decimoseptimo, capite decimonono. [G] Apud
Athenaeum refertur hoc carmen tacito autoris nomine:
98 Ἀγαθὸς ἀνὴρ λέγοιτ᾿ ἂν ὁ φέρων τἀγαθά,
 Ἀγαθὸς ἂν εἴη καὶ ὁ φέρων καλῶς κακά,  id est
 Βοna quisquis adfert, vir bonus vocabitur,
 Bonus erit et ille, qui mala pertulerit bene.

[A]NATVRAM EXPELLAS FVRCA, TAMEN VSQVE RECVRRIT1614



255




260




265




270



Cum videam a Graecis quaedam velut obtorto, quod aiunt, collo in prouerbio-
rum aceruum trahi, cur ego verear eiusmodi recensere, quae praeter adagii
figuram ita venuste dicta sunt, vt venustius dici non possint? Quod genus est
illud Horatii in Epistolis:
 Naturam expellas furca, tamen vsque recurret.
Sensus est haud facile dedisci quae nobis natura penitus indidit atque inseuit.
Quod si quando vi fit, vt vel metu vel pudore vel alia quauis causa personam
alienam sumamus, facile per occasionem redimus ad mores naturales. Velut qui
metuunt peccare non virtutis amore, sed formidine fustis, ii, simulatque
tollitur fustis, recurrunt ad mores pristinos. Et Terentius:
 Si sperat fore clam, rursus ad ingenium redit.
Ducta est metaphora a ramis, qui apposita furca torquentur alio quam natura
posuerat; qua sublata rursum vergunt eodem quo prius. Pindarus [E] in
Olympiis [H] hymno vndecimo [A] eandem sententiam aliter extulit: Τὸ γὰρ
ἐμφυὲς οὔτ᾿ αἴθων ἀλώπηξ οὔτ᾿ ἐρίβρομοι λέοντες διαλλάξαιντο ἦθος, id est Nam
ingenium natiuamque indolem nec astuta vulpes neque praeualidi leones mutare quiuerint.

[B] Quantumuis enim cicures leonem, semper redit ad genuinam feritatem,
neque vulpes vnquam obliuiscitur fraudulentiae natiuae, quantumuis mansue-
facta. [E] Idem in eodem opere [H] hymno xiii.: [E] Ἄμαχον δὲ κρύψαι τὸ
συγγενὲς ἦθος, id est Difficile est occultare natiuos mores. Item Horatius alibi:
 Tolle periclum
 Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

275 [A]NAVIS ANNOSA HAVD QVAQVAM NAVIGABIT PER MARE1615


  c277-279


280
Ναῦς παλαιὰ πόντον οὐχὶ πλώσει, id est Nauis antiqua non nauigabit per mare.
Congruit in eos, qui iam ob aetatis imbecillitatem ad res arduas obeundas
sustinendaque pericula parum sunt idonei [C] ac primum ipsi pereunt oppressi
negociorum magnitudine et in discrimen adducuntur quorum res agitur. [A]
Nota est allegoria. Refertur adagium a Diogeniano.

[A]NI PATER ESSES1616




285




LB 618
291



295
Εἰ μὴ πατὴρ ἦσθα, id est Ni pater esses. Hoc vulgo dici consueuit, quoties
99honoris aut metus causa conuicium reticebant et coniiciendum relinquebant.
Plene sic effertur:
 Εἰ μὴ πατὴρ ἦσθ᾿, εἶπον ἄν σ᾿ οὐκ εὖ φρονεῖν,  id est
 Ni esses pater, te sapere dicerem haud bene.
Est autem versus hic in Antigone Sophoclis. Sunt enim Haemonis verba
Creontem patrem obiurgantis, quod sponsam filii pararet occidere. Itaque
quoties senis aut potentis aut alioqui venerandi sententiam nobis haud quaquam
probari significabimus, cui tamen honoris causa | nolimus refragari, veluti si
quis opinionem Aristotelicam apud Peripateticos tecte damnare vellet, loquetur
ad hunc modum: 'Haec habet sententia grauissimum autorem. Fortassis enim
phas non est ab Aristotele dissentire. Alioqui, εἰ μὴ πατὴρ ἦεν (hoc est: nisi
autoritati deferrem), habeo quo refellam.' [C] Quod si mutilum efferas,
plusculum etiam habebit gratiae. [A] Refertur a Diogeniano.

[A]MAGNVM OS ANNI1001617




300
Μέγα στόμα τοῦ ἐνιαυτοῦ, id est Magnum os anni. Dicebatur, quoties vberior
rerum prouentus aut vilior annona animos et loquendi libertatem adderet
alioqui timidioribus. [G] Solent enim rustici magnificentius loqui largiusque
polliceri spe prouentus vberioris. Refertur a Suida. [A] Non admodum
dissidet ab illo: Foenum habet in cornu, [B] item illo: Argenti fontes loquuntur.

[A]MEGARICAE SPHINGES1618



305
  c305-307



310




315
Μεγαρικαὶ σφίγγες, id est Megaricae sphinges. Ita scorta quaedam vulgus olim
appellabat, siue quod vulgo molles sphictae παρὰ τὸ σφίγγω dicuntur apud
Graecos siue quod apud Megarenses nutrix sphinx appelletur siue quod
Megarensium mores improbi fictique et populari conuicio quondam notati
fuerint. Vnde Aristophanes in Vespis risum Megaricum, de quo dictum est
alibi, taxat:
 Μηδ᾿ αὖ γέλωτα Μεγαρόθεν κεκλασμένον,  id est
 Sed ne Megaricos rursus infractos iocos.
[G] Suidas refert et hunc versiculum, sed tacito, vt solet, autoris nomine:
 Ἀλλ᾿ ἔστιν ἡμῖν Μεγαρική τις μηχανή, id est
 Nobis adest Megarica quaedam machina.
[A] Risum seu iocum Megaricum intelligit molliciem Megarensium. Refertur
in collectaneis Diogeniani.

[A]MELLIS MEDVLLA1619




320

Μέλιτος μυελός, id est Mellis medulla. De re maiorem in modum suaui dicebatur.
Vnde et Ennius apud M. Tullium M. Cornelium Cethegum Suadae medullam
appellat ob singularem suauiloquentiam. Nam quod optimum est, id natura
videtur intime recondidisse. Vnde et illa passim obuia in medullis et medullitus
amare
non dissident a simulachro prouerbiali. [G] Huius est formae Τῆς
Ἑλλάδος Ἑλλάς.

[A]MELIORES NANCISCI AVES1620


325




330




335


  c338-344

340
Ἀμεινόνων οἰωνῶν τυχεῖν, id est Meliores nancisci aues, dicuntur quibus post res
aduersas succedunt prosperiora. Nam vt apud Latinos auis et ales interdum
non animal, sed omen ipsum et augurium significat, itidem apud Graecos
οἰωνός et ὄρνις, cum στρουθός non eodem accipiatur modo, quemadmodum
indicat Eustathius in primum Odysseae librum. Horatius in Odis: Mala ducis
aui domum.
Idem alibi: Maeonii carminis alite. Homerus Iliados Ω:
101 Μηδέ μοι, αὐτὴ
 Ὄρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ,  [B] id est
 Hisce mihi ne tu fueris mala in aedibus ales.
102[A] Rursum eiusdem operis Μ:
 Εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνασθαι περὶ πάτρης,  [B] id est
 Optimum id augurium est, patriam virtute tueri.
[A] Laborauit autem hac superstitione antiquitas, vt in magnis rebus aggre-
diundis auium occursus obseruaret, neque defuerunt qui eam velut artem
profiterentur, atque hinc apud Romanos augurum collegium. [C] Iam pene
explosa est apud Christianos huius professionis superstitio, sed ita vt in eius
locum successerit malum prope pestilentius atque adeo conduplicatum, nempe
horum, qui ex astris futura pronunciant, et aliorum, qui numinis afflatum
mentientes apud credulam et indoctam plebeculam prophetae volunt haberi.
Atqui mirum est vtrosque inuenire quibus imponant. Imponunt enim non
vulgo tantum, verumetiam ipsis regibus et orbis moderatoribus.

345 [A]ALIVD GENVS REMI1621


LB 619
  c346-352

350

Ἄλλο γένος κώπης, id est Aliud genus remi. Dicebatur olim, vbi quispiam res
nouas et antea non visas indu|ceret aut vbi quis versis moribus pristinis nouum
et inusitatum vitae genus institueret. Hinc ortum aiunt, quod Hercules, cum ad
boues Erythraeas nauigaret, leonis exuuio carbasi vice, claua mali loco, pro
rudentibus pharetrae loris, pro remo arcu, denique pro nauigio lebete sit vsus.
Quod inusitatum profecto nauigandi genus cum vidissent accolae, acclama-
bant: Ἄλλο γένος κώπης. Refertur in Plutarchi collectaneis.

[A]CLAMOSIOR LAVRO ARDENTE1622


355



Μείζονα βοᾷ δάφνης χλωρᾶς καιομένης, id est Magis vociferatur quam laurus viridis
incensa, propterea quod laurus adhuc virens in ignem coniecta maximos
crepitus aedit. Vnde et in maleficiis amatoriis incendi consueuit tanquam
amantium querimonias repraesentans:
 Daphnis me malus vrit, ego hanc in Daphnide laurum.
Refertur a Diogeniano.

360 [A]NVNC LEGVMINVM MESSIS1623





365
Νῦν ὀσπρίων ἄμητος, id est Nunc leguminum messis, id est: Nunc tempestiuum
hoc aut illud agere. Veluti si quis admoneat iuuenem nunc adesse tempus
parandae gloriae, parandae eruditioni, parandis opibus idoneum, dicat: Νῦν
ὀσπρίων ἄμητος. Sumptum a rusticis, qui tum maxime vigilant nec sinunt illud
tempus per ocium perire. Recensetur a Diogeniano [G] et Suida.

[A]NVNC DII BEATI1624




370



Νῦν θεοὶ μάκαρες, id est Nunc dii beati. Vox erat velut ad gaudentis et
103adgratulantis, quoties' nocentibus supplicium meritis dignum contigisset,
perinde quasi diis et iucundum et honestum sit, vt scelerati dent poenas, contra
probrosum, si viris improbis res secundae sint, videlicet iuxta sententiam illam
prouerbialem:
 Θεοῦ δ᾿ ὄνειδος τοὺς κακοὺς εὐδαιμονεῖν,  id est
 Probrum est deo, si res malis sint prosperae.
[C] Siquidem hinc alii collegerunt nullos omnino deos esse.

375 [A]ORDINEM DESERERE1041625





380




385




390




395




400



LB 620
405
Λιπεῖν τὴν τάξιν, id est Ordinem deserere, dicitur qui deest officio suo in re
quapiam peragenda. Ducta allegoria ab iis, qui stant in acie. Nam poena
capitalis erat, qui locum ab imperatore datum deseruisset. Vnde et desertoris
vocabulum apud militares homines ignominiosissimum. Plato libro De legibus
iubet τὸν καταλελοιπότα τὴν φρουράν, [B] id est qui excubias deseruisset, [A] in
foro propalam describi infamiae notaeque causa, tanquam is, quod in ipso erat,
rempublicam omnem prodiderit loco relicto. Aristophanes in Vespis:
 Φυλακὴν καταλύειν νυκτερινὴν διδάσκομαι,  id est
 Deserere nocturnam doceor custodiam.
Lucianus in libello De mercede seruientibus: Χρὴ οὖν σε ἀεὶ σὺν αὐτῷ ὁρᾶσθαι
καὶ μηδέποτε ἀπολείπεσθαι, ἀλλ᾿ ἕωθεν ἐξαναστάντα παρέχειν σεαυτὸν ὀφθησόμε-
νον ἐν τῇ θεραπείᾳ καὶ μὴ λιπεῖν τὴν τάξιν, id est Necessum est itaque, vt assidue
apud illum conspiciaris neque desis vnquam, quin diluculo surgas teque in famulitio
conspiciendum exhibeas neque deseras ordinem.
[F] Simpliciter vsus est Isocrates in
oratione De pace: Ἀτιμότεροι γίνονται τῶν τὰς τάξεις λειπόντων καὶ ἀσπίδας
ἀποβαλλόντων, id est Magis infames fiunt iis, qui ordinem deserunt et clypeos abiiciunt.
[E] M. Tullius in Epistolis ad Atticum de praesidio decedere dixit, in Finibus
bonorum deserere praesidium, in Catone de statione decedere, nimirum varie
reddens, quod Graeci dicunt λιπεῖν τὴν τάξιν. [G] Apud Athenaeum libro i.
Eubulus comicus refert hunc versiculum ex Archilocho:
 Ἀσυμβόλου δείπνου γὰρ ὅστις ὑστερεῖ,
 Τοῦτον ταχέως νόμιζε καὶ τάξιν λιπεῖν,  id est
 Cessando coenae quisquis immuni deest,
 Hic idem in acie facile deseret locum.

Aeschines in Apologia obiicit Demostheni, ὡς ἐνεγράφη λειποταξίου, id est quod
illi dies esset dictus ob desertum ordinem, quem ῥιψάσπιδα probro dictum alias
commemorauimus. At ille eum, qui diem ipsi dixerat, ad extremum adegit
diem, occiso eo Aristarchi praesidio, quemadmodum ibidem criminatur Ae-
schines. Postremo Latinis in sua classe manere dicuntur qui non de|serunt vitae
institutum, et classem suam deserere qui mutant.

[A]OVIVM NVLLVS VSVS1626




410




415
Προβάτων οὐδὲν ὄφελος, ἐὰν ὁ ποιμὴν ἀπῇ, id est Ouium nulla vtilitas, si pastor
absit.
Admonet adagium ἀναρχίαν rem esse omnium perniciosissimam: Nihil
recte faciunt ministri, nisi adsit herus; inutiles discipuli, quoties abest praecep-
tor; inutilis populus, nisi principis autoritate gubernetur. Apparet senarium
fuisse; nam paucis syllabis commutatis restituetur hoc pacto:
 Προβάτων γὰρ οὐδὲν ὄφελος, ἂν ποιμὴν ἀπῇ,  id est
 Namque vsus ouium nullus, vbi pastor deest.
105De huius animantis stultitia quamque sibi sit inutile, ni pastoris cura succurrat,
lege quae alias ex Aristotele citauimus in prouerbio Ouium mores.

[A]PERICVLVM PRORAE SELIS1627




420
Κίνδυνος ἡ ἐν πρώρᾳ σελίς, id est Periculum sella prorae. Quoties in re quapiam
praecipuum periculum caputque negocii esse significamus. Nam hostes expug-
naturi nauim in proram primum assultum faciunt; selis autem sella est, quae in
proris esse consueuit, si Zenodoto credimus.

[A]IMPETE PERITVM ARTIS1061628

  c422-424


425
Βάλλ᾿ εἰς ἔχοντα τὴν ἐπιστήμην, id est Iaculare in eum, qui nouit artem. Vbi quis
conuicium facit homini, qui norit et ipse retorquere conuicium, aut qui carpit
velut imperitum qui non inferior sit in artis scientia. Sumpta metaphora
videtur ab iis, qui iaculo aut saxo petunt eum, qui calleat ictum vel declinare
vel in iaculantem retorquere.

[A]PHILIPPI GALLVS1629

  c428-430

430


Φιλίππου ἀλεκτρυών, id est Philippi gallus. Hoc dictitari consueuit, vbi quis de
leui quopiam facinore perinde vt maximo sese iactaret. Nam Alectryon dux
quidam erat Philippi regis, quem Chares Atheniensis confecerit. Apparet autem
Charetem hunc huius facti nimium crebro nimisque insolenter apud populum
Atheniensium verba facere solere, vt hinc vulgo sit vsurpatum. Recensetur
apud Zenodotum.

[A]PARIT PVELLA, ETIAM SI MALE ADSIT VIRO1630

435




440



Τίκτει κόρη, ὅταν κακῶς ἀνδρὶ παρείη, id est Parit puella, cum male etiam adfuerit
viro.
Dici conueniet, quoties res facile conficitur ex sententia, etiamsi negligen-
ter et ignauiter gesta fuerit. Veluti puella propter aetatis felicitatem facile gerit
vterum, etiamsi cum viro non admodum viro rem habuerit; non item anus,
imo bis virum requirit aetas affecta mulieris. [C] Ea res nec Augustinum fugit
theologum; nam quaestionem, quod Abraham autore Paulo Sarae effoetus
tamen ex Cethura sustulisse prolem legitur, sic explicat, vt dicat illum Sarae
anui effoetum fuisse, Cethurae puellae fuisse virum. [A] Egregium ingenium
etiam sub malo et indiligente praeceptore bonas literas assequitur. [B] Contra,
si discipulus sit ὄνος λύρας, praeceptor etiam optimus oleum perdit et operam.

445 [A]PASETIS SEMIOBOLVS1631





450

  c452-457


455


Τὸ Πάσητος ἡμιωβόλιον, id est Pasetis semiobolus. De re noua stupendaque et
praestigiis simillima. Veluti cum orator efficit, vt eadem causa primum optima,
mox pessima videatur, res eadem maxima statimque minima appareat, et cum
sophistae demonstrant eundem et asinum esse et hominem, aut vbi quis
asseuerat id factum, quod citra magiam aliquam fieri non potuerit, licebit
ἐπιφωνεῖν: Πάσητος ἡμιωβόλιον. Nec intempestiuiter dixeris, cum quidam ita
dant munus aliquod, vt idem mox arte quadam ad se retrahant. Tradunt
Pasetem quendam praestigiarum et magiae peritia primum nomen meruisse. Is
incantamentis quibusdam efficiebat, vt repente conuiuium omnibus instructum
partibus adesse videretur; rursum vbi libuisset, omnia protinus euanescebant.
Emebat autem frequenter preciumque rei numerabat, verum mox nummus non
107apud venditorem, sed apud Pasetem reperiebatur. Huiusmodi ferme tradit
Suidas. |

LB 621 [A]PARVVS SEMPER TVVS PVLLVS1632

460




465




470

Μικρὸς ἀεὶ ὁ σὸς πῶλος, id est Paruus semper tuus pullus. Vbi quis ob staturae
breuitatem diu puer videri cupit. [B] Conueniet et in hos, qui tametsi natu
grandiores, tamen verborum deliciis affectant videri iuuenculi, aut cum ob
amorem cascus cascam puppam vocat et ipse vicissim puppus audit, quod alias
indicauimus. [H] Aristophanis interpres admonet apud Graecos quod cuique
108vehementer charum esset, id pullum illius appellari solere. Blandimur autem
verbis diminutiuis, eoque in Equitibus quidam populo blandiens appellat illum
δημίδιον, id est popellum, eoque mox audit:
 Ὡς ἀπὸ μικρῶν εὔνους αὐτῷ θωπευματίων γεγένησαι,  id est
 Vt e pusillis blandiciolis beneuolus illi factus es.
Parua vocat blanda, atque is vicissim audit:
 Καὶ σὺ γὰρ αὐτὸν πολὺ μικροτέροις τούτων δελεάσμασιν εἷλες,
quod ipse multo abiectius adulatus esset populo.

[A]PHASELITARVM SACRIFICIVM1633


475



Φασηλιτῶν θῦμα, id est Phaselitarum sacrificium, tanquam vile citraque sangui-
nem. Sordidum ac tenuem sumptum hoc adagio significabant. Tradunt enim
apud Phaselitas, Pamphyliae gentem, moris esse, vt pisciculi salsi diis sacri-
ficentur. Autor Zenodotus. Eudemus item scribit eos Capro deo salsamentis
rem diuinam facere eiusque rei testem citat Callimachum. Finitimum est illi:
Sine fumo sacrum.

480 [A]PEIVS BABYS TIBIA CANIT1634

  c481-491



485




490




495

  c497-501


500
  c501-510


  c504-508
505




510
Κάκιον Βάβυς αὐλεῖ, id est Peius Babys cantat. Hoc adagium iaci consueuit in eos,
quorum exercitatio semper vergit in peius, quod genus sunt oratores quidam,
qui quo diutius dicunt, hoc dicunt indoctius. Refertur autem ad huiusmodi
fabulam: Ferunt Babym fratrem fuisse Marsyae, qui non veritus est ipsum
Apollinem ad canendi certamen euocare; a quo cum esset victus, ab eodem
supinus de pinu suspensus excoriatus est. Deinde cum Apollo pararet Babym
quoque perdere, intercessit Pallas, admonens hunc vsque adeo infeliciter et
indocte tibiis canere, vt omnino negligendus esse videretur, Κάκιον, inquiens,
Βάβυς αὐλεῖ, id est Deterius Babys tibiis canit. Quibus verbis commotus Apollo
Babyn adeo contempsit, vt eum ne supplicio quidem dignum existimaret, sed
suae potius inscitiae iudicaret relinquendum. Vsurpabitur adagium et per
comparationem, vt mentione facta de praeceptore indocto si quis de discipulo
percunctanti hoc pacto respondeat: Κάκιον Βάβυς αὐλεῖ. Neque vero repugna-
rim, si quis hoc loco κάκιον accipiat pro miserius, vt sit sententia Babym
infeliciorem esse, dum indocte canens omnibus est ridiculus, quam si tolleretur
e medio. [C] Meminit huius adagionis Athenaeus libro xiiii. ostendens dici
solitum de iis, qui in dies deterius canerent. Quanquam hic locus apud hunc
autorem deprauatus est in vulgatis exemplaribus, ni fallor. Sic enim legimus:
Καὶ Κίων ἢ Βάβυς αὐλεῖ, id est Et Cion aut Babys canit. Erroris ansam praebuit,
quod paulo ante commemorans ineptos tibicines, quos Hipponax iambogra-
phus lacerasset, nominauit Cionem, Codulum et Babyn. [D] In collectaneis,
quae noster excudit Aldus, reperio Τὸν Βάβυος χορόν, id est Babys chorum, pro
109indocta parumque modulata cantione, et fabulam asscriptam huiusmodi:
Maeandro fluuio duo fuere filii, quorum Babys solitus est vnica tibia canere,
Marsyas duabus Phrygio more. Cum autem suum vterque chorum haberet et
Babys inscite tractaret tibiam, frater eo insolentiae sublatus est, vt Apollinem
quoque prae se contemneret; a quo cum esset excoriatus iamque Babyi similis
poena pararetur, Palladis interuentu exemptus est supplicio. Verum equidem
suspicor scripturam esse deprauatam ac legendum esse Τοῦ Βάβυος χεῖρον, vt
idem sit cum eo, quod modo retulimus.

[A]CERCOPVM COETVS1101635

  c512-519
LB 622

515




520




525
  c525-532



530

  c532-534


535
Ἀγορὰ Κερκώπων, id est Coetus Cercopum, de conciliabulo conuentuque versu-
torum et improborum homi|num dicebatur. Narrant enim Cercopes quosdam
in Epheso fuisse notae fraudulentiae viros, qui suis dolis conati sint ipsi Ioui
imponere. Hos admonuerat mater, ne in Melampygum inciderent, id quod
euenit; nam post ab Hercule vincti sunt iussu Omphales. Quidam aiunt
quosdam ob imposturas et malas artes κέρκωπας quasi caudatos appellatos fuisse
apud Ephesios atque Athenienses, vt idem sit sensus huius adagionis et illius,
cuius alibi meminimus: Λύκου δεκάς. [G] Torquet hoc conuicium Aeschines in
Demosthenem: Ὅτι μὲν οὖν ἦν ποθ᾿ ὁ κέρκωψ ἢ τὸ καλούμενον παιπάλημα ἢ τὸ
παλίμβολον ἢ τὰ τοιαῦτα ῥήματα, οὐκ ᾔδειν πρότερον· νυνὶ δὲ ἐξηγητὴν τοῦτον
λαβὼν τῆς πάσης κακοηθείας μεμάθηκα, id est Aliquando fuisse cercopem aut quod
dicitur paepalema aut palimbolum antehac nesciebam; nunc vero nactus hunc omnis
maliciae expositorem didici.
Videntur et illa duo verba paepalema et palimbolum
fuisse iactata vulgo. Hesychius indicat παιπάλημα dictum hominem ποικίλον ἐν
κακίᾳ, id est varium in malicia; dictum apparet a πάλλω, quod est moueo (παι
syllaba per conduplicationem adiecta est), cuius futurum παλῶ, et παιπαλᾶν est
circumspicere ac scrutari nihilque non tentare, rursus παιπάλη subtilissima pars
frumenti cribro excussi. Concussione fit vtrunque, sortitio et frumenti purga-
tio; vnde πάλος sors et πάλη farina. Proinde qui se vertunt in omnia,
paepalematis scommate notati videntur, simul allusum suspicor ad voces; nam
παῖς puerum sonat et παλεύω venor siue in retia duco. Idem exponit multis verbis,
quid sit παλίμβολον, nimirum hominem, qui sibi minime constat, sed facile in
diuersum reuoluitur. Suspicor conuicium sumptum ab instmmentis sic arte
confectis, vt facile recurrant in diuersum, atque hinc detortum in hominem
lubricae fidei.

[A]CERVINVS VIR1636

  c538-540

540




545




550
Ἐλάφειος ἀνήρ, id est Ceruinus vir, olim dicebatur formidolosus et fugae fidens
magis quam viribus. Ceruus enim animal cursu pernicissimum et in venatu
pedibus sibi quaerit salutem. Vnde apud Homerum Iliados primo Achilles, vt
vir fortis, Agamemnoni, velut imbelli et ignauo, conuicium facit ad hunc
modum:
 Οἰνοβαρές, κυνὸς ὄμματ᾿ ἔχων, κραδίην δ᾿ ἐλάφοιο.
Obiicit illi temulentiam, impudentiam in occupandis aliorum praemiis et cor
ceruinum, quod ad congressum timidus esset. Aristoteles libro De natura
animantium nono tradit ceruo natiuam quandam inesse prudentiam, vt quod
viribus tueri non potest, id efficiat ingenio; parere enim iuxta semitas, quo
videlicet tutior sit a beluis propter hominum frequentiam. Deinde postea quam
peperit, inuolucrum statim exedit, ne deprehendatur; praeterea hinulum ducens in
111stabula monstrat ac consuefacit, quo debeat refugere, si quod immineat periculum;
id ait saxum esse abruptum.

[A]CERCOPISSARE1637



555


Κερκωπίζειν, id est Cercopissare, dicuntur vel qui lasciuiunt aut qui adulantur,
metaphora ducta ab animantibus, quae mota cauda adblandiuntur, vt Chry-
sippo placet Suida teste, vel qui molesti sunt obturbantque et obstrepunt, vt
vox deflexa sit a Cercopibus illis Lydiis, quos Hercules, quod sibi cum
Omphale cubanti petulantius obturbarent, amicae iussu vinctos de claua
suspendit, quemadmodum retulimus in adagio Ne in Melampygum incidas.

[A]VALE, CHARVM LVMEN 1121638

560

  c562-564


565
LB 623



570




575




580




585




590


Χαῖρε, φίλον φῶς, id est Vale, gratum lumen. Hoc apparet vulgo dici solitum,
quoties extingueretur lucerna. Referunt autem ad fabulam non admodum
castam, sed docendi causa referendam tamen. Narrant enim anum quampiam,
cum nuda libidinari pararet, extinxisse lucernam, ne rugae situsque corporis
offenderet, et extinguentem dixisse: Χαῖρε, φίλον φῶς, id est Vale, amicum lumen.
Quae quidem verba suspicor hoc magis in vulgi iocum abiisse, quod iisdem
vtantur in tragoediis exituri e vita, velut Polyxena in Hecuba Eu|ripidis,
Iphigenia in sui nominis fabula, Alcestis et Electra aliaeque complures. [B]
Tametsi Plutarchus Conuiuialium quaestiuncularum decade septima, proble-
mate quinto, indicat dictum a quodam, qui amicae prodeunti in conspectum,
cum ipse vino opinor caecutiret, Χαῖρε, inquit, φίλον φῶς. [A] Poterit ad varios
vsus accommodari paroemia. Siue cum nos significamus licentius agere velle.
[H] Nox autem tegit omne dedecus et, quoniam iuxta Nasonem pudore vacat,
accommoda videtur inhonestis ac flagitiosis actionibus, quas eo Lucianus
νυκτερινάς appellat. Huc allusit Aristophanes in Concionatricibus, cum mulie-
rem volentem deiicere aluum ita loquentem facit:
 Ἢ πανταχοῦ τοι νυκτός ἐστιν ἐν καλῷ;  id est
 An vero vbique est hoc honestum noctibus?
[A] Siue cum relinquimus amicum aut rem interius adamatam, siue cum
innuimus mulierem iam marcida forma quaeque non possit nisi per tenebras
adamari: Χαῖρε, φίλον φῶς. [C] Aut cum significabimus nobis perisse rem
longe charissimam. Siquidem diuus Ambrosius in homiliis, quas conscripsit in
Euangelium Lucae, refert ad huiusmodi fabulam: Theotimo cuipiam, cum
graui morbo oculorum laboraret, medici interminati fuerant, ne cum vxore
rem haberet; si faceret, prorsus caecitatem imminere. Verum is libidinis
impatiens non potuit sibi temperare, quin vxorem amplecteretur. Itaque cum
iam medio Veneris calore ferueret et in mentem venisset medicorum interdic-
tum, Χαῖρε, inquit, φίλον φῶς, id est Vale, amicum lumen, nimirum intelligens
sese voluptatem eam perbreuem oculorum dispendio emisse. Similis est apud
Martialem fabula de Phryge quodam lusco bibone, cui cum interdictum esset a
medicis, ne biberet vinum, alioqui nihil visurum, protinus admotis poculis:
'Valebis', oculo inquit.
 Exitum requiris?
 Vinum Phryx, oculus bibit venenum.

[A]VENIAT HOSPES QVISQVIS PROPVTVRVS EST1639

595




600



 Ξένος ἔλθοι ὅστις ὀνήσει,  id est
 Veniat qui proderit hospes.
113Theopompus citante Zenodoto scribit hoc adagium ex Philippi regis apo-
phthegmate profectum esse. Nam is, vbi Thessalorum ciuitatem subuertisset et
hospites, quos inibi reperit, diuendidisset, per iocum dicebat: Ξένος ἔλθοι ὅστις
ὀνήσει. [B] Videtur ex oraculo aut poeta quopiam sumptum; est enim
hemistichium carminis heroici. [A] Admonet adagium eorum demum aduen-
tum esse gratum, qui commodi quippiam adferunt. Ouidius:
 Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
 Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.

605 [A]OBOLVM REPERIT PARNOETES1640


  c607-610


610
Ὀβολὸν εὗρε Παρνοίτης, id est Reperit obolum Parnoetes. Accommodari poterit ad
illos, qui nouum aliquod excogitarunt praemium, quo illectent. Natum aiunt a
114Callistrate Atheniensium reipublicae principe, cui cognomen additum Parnoe-
tes. Is enim instituit, vt in iudiciis et concionibus nummuli quidam distribue-
rentur. Quam rem comicorum insectatio vertit in prouerbium.

[A]APERTAE MVSARVM IANVAE1641

  c612-618


615


Ἀνεῳγμέναι Μουσῶν θύραι, id est Apertae Musarum ianuae. Hoc adagio conue-
niet vti, quoties aliquem facili promptoque ingenio significamus et in perci-
piendis optimis disciplinis celerem quasi Musis fauentibus et haud grauatim
suppeditantibus. Ε diuerso qui tardiores sunt, clausis Musarum ianuis discere
dici poterunt. Aut si quando dicemus non oportere celare doctrinam Musarum
munus, sed candide citraque inuidiam impertire tanquam lumen de lumine
suppeditantes. Refertur a Zenodoto.

[A]MARTIS CAMPVS1642

620
  c621-623
LB 624


625
Ἄρεος πεδίον, id est Martis campus. Suidas ex Alexandridis Pisandro citat. In
eos torquebatur, qui militari confidentia praediti viderentur quique rem vi, |
non iudicio gererent, non doctis dictis, sed pugnis, non ex iure manu consertum, sed
improbis clamoribus, [B] et quibus ius est in armis, quos Hesiodus eleganter
composita voce χειροδίκας vocat. Caeterum in quo quis valet, id Graeci
campum illius vocant.

[A]ARGENTEIS HASTIS PVGNARE1643




630
  c631-637



635

Ἀργυρέαις λόγχαις μάχεσθαι, id est Argenteis hastis pugnare, dicuntur qui, cum
negocium alio pacto confici nequit, muneribus et largitione perficiunt. Nihil
autem tam arduum, quod pecunia non explicetur, quemadmodum eleganter
dictum est a M. Tullio, actione in Verrem secunda, nihil esse tam sanctum, quod
non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit.
Ortam aiunt
paroemiam ab oraculo quodam Apollinis Pythii, qui Philippo regi consulenti,
quo pacto posset victoria potiri, responderit ad hunc modum:
 Ἀργυρέαις λόγχαισι μάχου, καὶ πάντα νικήσεις,  id est
 Argenteis pugna telis, atque omnia vinces,
videlicet innuens, vt quosdam largitionibus ad proditionem sollicitaret atque
ita consecuturum quae vellet.

[A]ARCHYTAE CREPITACVLVM1644


640
  c640-642


  c644-646
645




650



  c654-660
655




660


  c663-666

665
Ἀρχύτου πλαταγή, id est Arcbytae crepitaculum. In hominem vehementer
garrulum et obstreperum iaciebatur. Archytas crepitaculi genus aereum excogi-
tauit, quod pueris lusitantibus daretur, ne quid interim ex vasis domesticis
115contingerent, [B] quemadmodum docet Aristoteles viii. libro Politicorum.
Suidas indicat Archytam fuisse Pythagoricum Empedoclis praeceptorem.
Quanquam huius nominis referuntur aliquot, tamen consentaneum est hunc
Tarentinum philosophum eius organi fuisse opificem, vtpote qui fertur in
mechanicis mire praecelluisse. Cuius et columba lignea celebratur, ita ratione
mathematica librata, vti volaret. Quanquam Diogenes Laertius in huius vita
testatur huius nominis et architectum fuisse quendam, qui librum quoque
conscripserit de machina. [E] Columbae meminit et A. Gellius libro x., capite
116xii., ex autoritate Phauorini tribuens inuentum hoc Archytae philosopho. [B]
Sed vtriuscunque fuit inuentum, consentaneum est huiusmodi quoddam orga-
num fuisse, quod suapte sponte sonaret. Vnde non absurde torquebitur in eos,
qui naturae vitio quouis loco quauis de re et apud quosuis quiduis garriunt,
quos Graeci λάλους, ἀμετροεπεῖς, ἀκριτομύθους et πολυμύθους appellant, Latini
garrulos, locutuleios, rabulas, blaterones et linguaces. In quos Eupolis scite:
 Λαλεῖν ἄριστος κἀδυνατώτατος λέγειν,  [G] id est
 Ad garriendum praecipuus et optimus,
 Verum ad loquendum nemo minus idoneus.

[B] Nec inscite Epicharmus:
 Οὐ λέγειν δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,  [G] id est
 Nihil valebat eloquendi viribus,
 Verum silendi habebat impotentiam.

[B] Habebatur simile quiddam et apud Romanos, citeriam appellabant. Erat ea
effigies quaedam arguta et loquax, quae ridiculi gratia in pompa vehi solita sit. Vnde M.
Cato in M. Cecilium: Quid ergo dicerem amplius, quem ego denique credo in pompa
vectitatum iri ludis pro citeria ac spectatoribus sermocinaturum?
Ergo prouerbii
speciem habebunt orationes huiusmodi: 'Citeria loquacior' et 'Prae hoc mutam
dicas citeriam' et 'Vnus cum multis citeriis certare possit'.

[A]ARATRO IACVLARIS1645

670
  c670-672



675

LB 625

Ἀρότρῳ ἀκοντίζειν, id est Aratro iaculari, dicuntur qui quippiam incircum-
specte faciunt, haud prospicientes, quid sit in posterum euenturum, aut qui suo
magno incommodo conantur alterum laedere. Quisquis enim iacto aratro petit
alium, is, quo morem gerat irae, semet re necessaria priuat, cuius vsum paulo
post sit desideraturus. Recensetur a Diogeniano. Translatum videri potest a
belli temporibus, quibus vomeres, marrae et sarcula reliquaque agricolationis
arma in Martia diffinguntur arma. [B] Plutarchus in commentario Περὶ τῆς
εὐθυμίας vsurpat veluti de re vehementer absurda: | Οὐδὲ γὰρ ὁ τοξεύειν
ἀρότρῳ βουλόμενος καὶ τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖν δυστυχής ἐστιν, id est
Neque enim is, qui vult aratro iaculari et boue leporem venari, est infortunatus.

680 [A]ATTICVS MORIENS PORRIGIT MANVM1646




Ἀττικὸς ὑπέχει τὴν χεῖρα κἀποθνῄσκων, id est Atticus porrigit manum, etiam cum
moritur.
Huic adagio locum fecit Atheniensium in muneribus captandis et
aucupandis lucris insatiata cupiditas. [B] Vnde et apud Aristophanem frequens
iocus in τους δωροδοκοῦντας. [A] Autor Diogenianus.

685 [A]ARGI COLLIS1171647




Ἄργου λόφος, id est Argi collis. Vbi quis ingentibus malis esset implicitus.
Potest accommodari vel ad locum vel ad negocium variis obnoxium calamitati-
bus. Natum aiunt a colle quodam, cui cognomen Argi, frequentibus homicidiis
ac latrociniis infami.

690 [A]ASINVS ESVRIENS FVSTEM NEGLIGIT1648





695




700




705




710
Ὄνος πεινῶν ῥοπάλου ἀμελεῖ, id est Asinus esuriens fustem negligit. In eos
congruit, qui ventris compendiiue gratia quamuis contumeliam perferunt.
Refert Aristoteles in libro Moralium iii.: [E] Ἐπεὶ οὕτω γε καὶ οἱ ὄνοι ἀνδρεῖοι
ἂν εἶεν πεινῶντες· τυπτόμενοι γὰρ οὐκ ἀφίστανται τῆς νομῆς, id est Nam isto pacto
118et asini quum esuriunt essent fortes, quod, licet verberentur, non discedunt tamen a pabulo,
[A] negans fortem esse censendum, qui quouis pacto toleret incommoda;
alioquin asinos longe fortissimos futuros, qui dum esuriunt, nullis verberibus a
pabulo dimoueri queunt. Apparet ex Homero sumptum, qui sane quam
eleganter describit asininam patientiam Iliados λ:
 Ὡς δ᾿ ὅτ᾿ ὄνος παρ᾿ ἄρουραν ἰὼν ἐβιήσατο παῖδας
 Νωθής, ᾧ δὴ πολλὰ περὶ ῥόπαλ᾿ ἀμφὶς ἐάγη,
 Κείρει τ᾿ εἰσελθὼν βαθὺ λήϊον· οἱ δέ τε παῖδες
 Τύπτουσιν ῥοπάλοισι, βίῃ δέ τε νηπίῃ αὐτῶν
 Σπουδῇ τ᾿ ἐξήλλασσαν, ἐπεί τ᾿ ἐκορέσσατο φορβῆς,  id est
 Vt cum per segetes ignauus transit asellus
 Inuitis pueris, cui multus tergora circum
 Iam crepuit fustis, neque segnius ille profundam
 Ingreditur segetem; pueri sed fustibus illum
 Caedentes studio tandem ac puerilibus aruo
 Viribus eiiciunt, vbi pastu expleuerit aluum.

[A]AVT CVCVRBITAE FLOREM AVT CVCVRBITAM1649



  c714-716
715




720



Ἢ κρίνον ἢ κολοκύντην, id est Aut florem aut cucurbitam. Id perinde valet quasi
dicas 'Aut mortem aut vitam', 'Aut lucrum aut damnum', 'Aut victoriam aut
contra'. Graeci cucurbitae florem κρίνον appellant. Incertum autem, vtrum mox
euanescat an cucurbitam sit pariturus. Proinde per florem mortem aut frustra-
tam spem significabant, per cucurbitam vitalem. Diphilus apud Zenodotum:
Ἐν ἡμέραις αὐτὸς ἑπτά σοι, γέρον, θέλω παρασχεῖν κολοκύντην ἢ κρίνον, id est Ipse
tibi, senex, intra septem dies exhibere volo cucurbitam aut crinon
, id est: Possum
efficere, vt aut recte valeas aut moriaris. Huic non dissimile est illud, quod
apud Homerum Odysseae δ dicit spectrum apparens Penelopae dormienti:
 Ζώει ὅ γ᾿ ἢ τέθνηκε, κακὸν δ᾿ ἀνεμώλια βάζειν,  id est
 Is superest aut interiit; nam vera loquendum est.
Et quod ad huius imitationem Horatianus dixit Tiresias:
 O Laertiade, quicquid dicam, aut erit aut non.

725 [A]NVDAE GRATIAE1650





730

  c732-734


735
Αἱ Χάριτες γυμναί, id est Gratiae nudae. Admonet adagium, vt candide ac
benigniter impertiamus amicis, aut ne quid inter amicos fictum aut fucatum,
verum nuda simpliciaque omnia. Nam poetae tres fingunt Charitas, id est
Gratias, humanitatis et beneuolentiae praesides. Horatius in Odis:
 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
 Ducere nuda choros.
119Idem alibi: Et solutis / Gratiae zonis. Sunt qui paroemiam ad ingratos referant,
quod ab iis Gratiae veluti despolientur, dum semper auferunt beneficii quip-
piam, nihil rependunt; itaque conueniet in illos, qui sua benignitate rediguntur
ad inopiam, largientes amicis quicquid nacti fuerint. |

LB 626 [A]CROBYLI IVGVM1651




740
  c741-746



745
Κροβύλου ζεῦγος, id est Crobyli iugum. De societate duorum pari improbitate
dici consueuit, vt de quibus est in Epigrammatis Martialis, libro octauo:
 Vxor pessima, pessimus maritus,
 Miror non bene conuenire vobis.
Ductum prouerbium a Crobylo, lenone quodam omnium scelestissimo. Is duo
scorta domi alebat, quorum lenociniis quam plurimos adolescentes in perni-
ciem illiciebat nec his contentus eosdem illectos furto compilabat. Vnde
Crobyli iugum dictum, vel quod digni viderentur, qui tanquam pares improbi-
tate cum hoc copulari deberent, vel quod iugum, id est par, scortorum aleret
domi.

[A]MYLVS OMNIA AVDIENS1201652

  c748-750

750




755


Μῦλος πάντ᾿ ἀκούων, id est Mylus omnia auscultans. Dici solitum, vbi quis se
dissimularet audire [G] fingeretque surditatem, [A] cum omnia tamen auribus
curiosis captaret auscultaretque. Tractum videtur a mola, vnde exploratores
obseruare soleant quae fierent, [G] nam μύλον molam sonat Graecis, [A] aut a
Myli curiosi cuiuspiam moribus. Zenodotus testis est Cratinum hoc vsum
adagio in Cleobulinis. [G] Hesychius indicat Mylon fuisse poetam quempiam
comicum, praeterea piscis esse nomen, mullum opinor sentiens. Ad haec
μύλλον Graecis significare curuum, obliquum ac distortum; scribit enim duplici
λλ. De Carcini strobilis dictum est alias. Habent autem principes quidam et hoc
sycophantarum genus, qui se fingunt surdos ac mutos, quo magis audita
referant.

[A]NOS DECEM RHODIENSES DECEM NAVES1653

760




765


Ἡμεῖς δέκα Ῥόδιοι δέκα νῆες, id est Nos decem Rhodienses decem naues. In eos
torquendum, qui nimium suis tribuunt viribus. Natum videtur a dicto Thraso-
nis cuiuspiam, qui decem homines decem nauibus opposuerit. Nisi malumus
ad Homericum illud referre:
 Τληπόλεμος δ᾿ Ἡρακλεΐδης ἠΰς τε μέγας τε
 Ἐκ Ῥόδου ἐννέα νῆας ἄγεν Ῥοδίων ἀγερώχων,  id est
 Tlepolemusque Heraclides magnusque bonusque
 Ter ternas naues Rhodiis praestantibus aptas
 E Rhodo egit.

[A]OBLIQVVS CVRSVS1654

770

  c772-774


775




780




785

Κάμπιος δρόμος, id est Obliquus cursus. Quoties res arte ac dissimulanter agitur,
aut quoties aliud prae nobis ferentes alio tendimus et cuniculis atque ambagi-
bus quibusdam pergimus ad id, quod assequi conamur. Sumptum adagium a
genere quodam cursus, qui κάμπιος dictus est, propterea quod anfractibus
certis ac flexibus perageretur, vt in aliis impetus et celeritas plurimum valuerit,
in hoc ars et ratio plus habuerit momenti. Huiusmodi cursus genus describit
Vergilius libro quinto:
 Olli discurrere pares atque agmina terni
 Diductis soluere choris rursusque vocati
 Conuertere vias infestaque tela tulere.

 Inde alios ineunt cursus aliosque recursus.
Ac paulo post:
 Vt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
 Parietibus textum caecis iter ancipitemque

121 Mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
 Falleret indeprensus et irremeabilis error.
Potest et a nauigantibus traductum videri, cum reflantibus ventis transuersim
nauigant.

[A]NE IVPITER QVIDEM OMNIBVS PLACET1655


790




795



LB 627
800


Theognis in Sententiis:
 Οὐδὲ γὰρ ὁ Ζεὺς
 Οὔθ᾿ ὕων πάντας ἁνδάνει οὔτ᾿ ἀπέχων,  id est
 Neque Iupiter ipse
 Siue pluat seu non, vnicuique placet.

Hodieque vulgo dicunt neminem inueniri, qui satisfaciat omnibus; nam aliis
alia probantur. Et
 Tres mihi conuiuae prope dissentire videntur,
 Poscentes vario multum diuersa palato.

122[E] Pindarus in Olympiorum octauo: Τερπνὸν δ᾿ ἐν ἀνθρώποις ἴσον ἔσσεται
οὐδέν, id est | Inter homines nihil erit aeque iucundum, videlicet quod alios alia
delectant et suum cuique pulchrum est. [A] Cui simile est illud Euangelicum,
quod in operis initio retulimus, cum de paroemiae dignitate loqueremur:
Ηὐλήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ὠρχήσασθε· ἐθρηνήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ἐκλαύσατε, [B] id
est Cecinimus vobis et non saltastis; lamentati sumus vobis et non plorastis.

[A]NON PERSVADEBIS, NE SI PERSVASERIS QVIDEM1656

805




810
 Οὐ γὰρ πείσεις, οὐδ᾿ ἂν πείσῃς,  id est
 Haud etenim persuaseris vnquam,
 Nec si etiam persuaseris istud.

Prouerbiali schemate dictum ab Aristophane. Est autem hyperbolae genus, qua
significamus tanquam ἀδυνατώτατόν τι, perinde quasi dicas: Non credam,
etiamsi videro.

[A]NOVIT HAEC PYLAEA ET TYTTYGIAS1657



  c814-816
815

 Οἶδέ τε Πυλαία ταῦτα καὶ Τυττυγίας,  id est
 Haec et Pylaea nouit et Tyttygias.
Hoc velut aenigmate veteres innuebant opes malis artibus quaesitas. Tyttygias
plagiarius quispiam fuit, qui seruos et res alienas, quas furto sustulerat, in
Pylaea (is est Arcadiae locus) venditare consueuit atque hoc quaestu diues
euasit. Autor Zenodotus.

[A]POLYCRATES MATREM PASCIT1658


820
  c820-822



825




830
Πολυκράτης μητέρα νέμει, id est Polycrates matrem pascit. Hoc adagium ex
historia petunt, narrantes Polycratem Samiorum tyrannum matres militum, qui
in bello interissent, recensuisse easque locupletioribus ciuibus nutriendas
tradidisse vnamquamque his commendantem verbis: Σοί ταύτην μητέρα δίδωμι ,
id est Hanc tibi do matrem. Vsum prouerbii non adscribit Zenodotus; proinde
liberum est vnicuique coniicere, cui sententiae rectissime possit accommodari.
Ego puto non incommode posse vsurpari, quoties aliquis in commendandis
amicis est benignior officiosiorque, aut vbi quis alieno sumptu de quopiam
bene mereri studet, ita vt aliis nummos impendentibus ipse praeter officiosa
quaedam verba nihil insumat. Qui mos hodie quoque vulgo principibus manet,
siquidem ministros annis iam ad aulicum vsum inutiles monasteriis aut ciuium
ditioribus alendos mandant.

[A]TEIPSAM LAVDAS1659

  c832-841


835




840




845




850




855



Σαυτὴν ἐπαινεῖς, id est Laudas teipsam. Hemistichium iambicum, quod accinitur,
123vbi quis sese laudat suique tibicinem agit. Plene sic effertur:
 Σαυτὴν ἐπαινεῖς ὥσπερ Ἀστυδάμας, γύναι,  id est
 Laudas teipsam, mulier, Astydamae in modum.
Astydamas histrio quispiam fuit Morsimi filius. Huic statua in theatro ponenda
decreta fuerat, quod in agendo Parthenaeum sese gnauiter ac scite gessisset.
Itaque titulum ipse conscripsit, in quo suas laudes complectebatur, eumque in
concionem attulit, vt approbatus adderetur statuae. Verum suffragiis populi
decretum, ne molestus ille titulus inscriberetur. Ea res primum comoediae iocis
agitata post in prouerbium abiit, ita vt nunc quoque non infacete vulgus
dictitat malignos esse vicinos illi, qui ipse laudator sui fuerit. Recensetur a
124Zenodoto. [D] Titulus, quem Astydamas statuae suae inscripsit, extat etiam-
num apud Suidam:
 Εἴθ᾿ ἐγὼ ἐν κείνοις γενόμην ἢ κεῖνοι ἅμ᾿ ἡμῖν,
 Οἳ γλώσσης τερπνῆς πρῶτα δοκοῦσι φέρειν·
 Ὡς ἐπ᾿ ἀληθείης ἐκρίθην ἀφεθεὶς παράμιλλος·
 Νῦν δὲ χρόνῳ παρέχουσ᾿, οἷς φθόνος οὐχ ἕπεται.
Eos versus quoniam eleganter Latinos reddidit Conradus Goclenius, linguae
Latinae publicus professor in Academia Louaniensi, iuuenis vtriusque linguae
ad vnguem doctus et in vtroque scribendi genere mirificus artifex, siue prosam
orationem malis siue carmen, olim inter primos eruditionis proceres praecipuas
habiturus, non est cur ego tentem aliter vertere. Latini versus Goclenii sunt hi:
 Vixissent vtinam mecum illi aut inter ego illos,
 Quos penes est linguae suauiloquentis honos.
 Praemia prima equidem citra certamen haberem;
 Nunc adimunt in quos nil habet inuidia.

[E] Vsurpauit et Iulianus in epistola quadam ad Basilium: | Ἐπῄνεσα γὰρ
ἐμαυτὸν ὥσπερ Ἀστυδάμας, id est Laudaui meipsum vt Astydamas.

860 [A]SYRBENAE CHORVS1660

  c861-863

  c863-875
  a863-875
865




870




875

Συρβήνης χορός, id est Syrbenae chorus. De choreis incompositis ac tumultuosis
olim dictitatum; nam σύρβη quidam vocem existimant, qua subulci erga sues
vtantur, vnde et σύρβα pro tumultu abutuntur. [F] Caeterum Hesychius
interpretatur σύρβα· μετὰ θορύβου. Idem mox addit σύρβη Graecis sonare
thecam fistularem, vnde συρβηνεύς dicatur tibicen aut tumultuosus. Vsurpat
Athenaeus libro xv.: Ἐπεὶ θόρυβος κατεῖχε τὸ συμπόσιον, ἔφη· Τίς οὗτος ὁ
συρβηναίων χορός; id est Cum conuiuium esset plenum tumultus, 'Quis', inquit, 'est
iste syrbenaeorum chorus?'
Sic enim constanter refert hanc vocem Athenaeus.
Vsurpat idem pagina eiusdem libri proxima, et aliquanto post ex Clearcho
docet, quis sit συρβηναίων χορός, videlicet in quo quisque quod sibi visum
fuerit canat nec auscultet, quid praescribat is, qui choro praesidet quique docet,
quemadmodum oporteat canere. Vidimus olim Lutetiae ludicram agi comoe-
diolam, in qua plures concinebant, sed ita temperatis harmoniis, vt omnia
dissonarent. Id erat curatum ab artifice musices; nam imperitus non idem
posset. [A] Ducta videtur metaphora a dissono illo porcorum grunnitu. Non
intempestiue dicetur in homines inter se discordes et querulos, aut vbi offendet
aures imperitorum cantorum symphonia discors.

[A]HESIODI SENECTA1661


880




885




890




895


Ἡσιόδειον γῆρας, id est Hesiodia senecta. Longaeua viuaxque sic appellabatur.
125Fertur enim de Hesiodi longaeuitate Pindari epigramma quoddam huiusmodi:
 Χαῖρε δὶς ἡβήσας καὶ δὶς τάφου ἀντιβολήσας,
 Ἡσίοδ᾿, ἀνθρώπους μέτρον ἔχων σοφίης.
[B] Quod autem ait eum bis pubuisse, significat, opinor, extremam senectam
quasi pueritiam referentem, iuxta prouerbium, quod alibi retulimus: Δὶς παῖδες
οἱ γέροντες. Porro quod bis sepultum, alludit, ni fallor, ad historiam, cuius
meminit Plutarchus in Conuiuio septem sapientum: Cum ob suspicionem
126interfectus esset in Locris et cadauer eius abiectum in mare, delphinorum
agmen illud exceptum in Rhium exposuit. Illic cum Locrenses sacrum ex more
peragerent et recens Hesiodi cadauer agnoscerent, rebus omnibus omissis
caedis autores vestigahint, eos comprehensos viuos in mare praecipitarunt ac
domos incenderunt, Hesiodum in Nemeo sepelierunt. Sed occultant sepul-
chrum propter Orchomenios, qui moniti oraculo conabantur viri reliquias
apud se seruare. Vnde consentaneum est, quemadmodum Homeri natiuitatem
permultae vrbes sibi vendicant, ita Nemeos simul et Orchomenios Hesiodi
sepulchrum sibi asserere; nisi sepultum semel accipere malumus, cum in mare
proiectus esset. Proinde videto lector, ne pro ἀντιβολήσας legendum sit
ἀντιοώσας, quod paternum admittit casum, cum significat consequi aut nan-
cisci.

[A]LOTVM GVSTAVIT1662

900




905




910




915


LB 629

920



Λωτοῦ ἔφαγες, id est Lotum gustasti, de iis dicebatur, qui diutius in peregrinis
regionibus haererent, velut obliti reditus. Neque inconcinne dixeris in eos, qui
simulatque semel voluptatem inhonestam degustarint, ad pristina studia reuo-
cari non queunt. Sumptum a fabula Lotophagorum, de quibus meminit
Homerus Odysseae libro nono narrans, quemadmodum Vlyssis socii gustata
apud Lotophagos populos herba loto redire ad nauim noluerint nisi verberibus
adacti:
 Ἀλλὰ σφι δόσαν λωτοῖο πάσασθαι.
 Τῶν δ᾿ ὅστις λωτοῖο φάγοι μελιηδέα καρπόν,
 Οὐκέτ᾿ ἀπαγγεῖλαι πάλιν ἤθελεν οὐδὲ νέεσθαι,
 Ἀλλ᾿ αὐτοῦ βούλοντο μετ᾿ ἀνδράσι λωτοφάγοισι
 Λωτὸν ἐρεπτόμενοι μενέμεν νόστου τε λαθέσθαι,  id est
 Verum illis lotum degustandam exhibuere.
 Ast horum quisquis loti gustarat amicum
 Et suauem fructum, neque nuncia protinus illi
 Vlla remittere cura nec ipse redire studebat,
 Verum inibi cum Lotophagis remanere volebant
 Obliti reditus, carpturi germina loti. |
[B] Est autem lotus, [G] quam eandem celtim dici docet Dioscorides libro i.,
[B] arbor, de qua Plinius libro xiii.: Tam dulcis ibi cibus, vt nomen etiam genti
terraeque dederit, nimis hospitali aduenarum obliuione patriae. Est et herba eiusdem
nominis gratissima et ipsa palato, de qua permulta Theophrastus libro De
plantis iiii., capite ix. Reperimus et hoc prouerbium in collectaneis cuiusdam
recentioris; quod quoniam videbatur haud illepidum, non grauatus sum
adscribere.

925 [A]EX ORE LVPI1663





930




935
Ἐκ λύκου στόματος, id est Ε lupi rictu. Vbi res quaepiam praeter spem
127recipitur, quae iam plane periisse videbatur, veluti cum pecunia erepta a
praedonibus aut rapaci tyranno aliquo inopinato casu recuperatur. [F] Solent
enim sic recepta esse gratiora. Sic Flaccus in Odis:
 Vel hoedus ereptus lupo.
[A] Nota metaphora. Adagium refertur a Diogeniano. [B] Natum videtur ab
Aesopica fabella, quae narrat gruem, cum stipulata mercedem os, quod lupi
gutturi inhaeserat, immisso capite eduxisset, praemium exigentem irrisam a
128lupo fuisse, cum is diceret abunde magnum esse praemium persolutum, quod
ex ore lupi caput incolume retulisset.

[A]BONI VIRI LACHRYMABILES1664




940




945




950

 Ἀγαθοὶ δ᾿ ἀριδάκρυες ἄνδρες,  id est
 At quisquis probus, is multum lachrymabilis est vir.
De iis dicebatur, qui facile commouerentur ad misericordiam ac precibus
flecterentur; nam illachrymare dicuntur qui miserescunt. Ouidius: Quibus
possint illachrymasse ferae.
Proinde Horatius Plutonem, quod nullis flectatur
precibus, illachrymabilem appellat:
 Non si trecenis, quotquot eunt dies,
 Amice, places illachrymabilem

 Plutona tauris.
Et Dido Vergiliana Aeneae duriciem incusans:
 Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
 Num lachrymas victus dedit aut miseratus amantem est?
Potest et ad Heraclitum referri res humanas perpetuo fletu prosequi solitum.
Contra duros et inexorabiles adamantinos, ferreos et corneis fibris dicimus. [G]
Licebit et huc detorquere, quod boni fere cum paupertate rem habent multaque
coguntur perpeti. [A] Adagium recensetur a Zenodoto.

[A]BOCCHYRIS1665


955
  c956-958



960




965
  c965-977



970




LB 630
976
Βάκχυρις seu Βόκχυρις, nam vtrunque reperio. [H] Plutarchus in vita Demetrii
Bocchorem vocat indicans exactum iudicium Βοκχόρεως κρίσιν appellari solere.
[A] Rex quidam fuit Aegyptiorum adeo notae et incorruptae in iudicandis
litibus iustitiae, vt vulgo, si quem magnopere iustum et integrum significare
vellent, Bocchyrim appellarent, perinde quasi Rhadamanthum dicas aut Mi-
noem. [B] Plutarchus in commentario De vitiosa taciturnitate testatur fabulam
de hoc iactatam fuisse, quod, cum esset natura grauis et austerus, Isis illi
aspidem immittere solita sit, quae capiti circumuoluta superne hominem
inumbraret, vt ostento territus recte iudicaret. Adagium refertur a Suida. [A]
Dici potest et de iis, qui non temere de re quapiam pronunciant. Negant enim
hunc regem solere sententiam ferre nisi de causa iam comperta et certis
argumentis deprehensa, [H] et tamen huius Bocchoris iudicium quoddam
reprehensum fuit a meretrice Lamia. Adolescens quidam in Aegypto deperibat
amore Theonidis meretriculae; at illa pro nocte mercedem ingentem postula-
bat. Interim euenit, vt adolescens noctu somniaret se rem habere cum
Theonide; eo viso liberatus est ab amore desiitque scorto molestus esse. Illa
129vbi factum resciuit, appellat adolescentem, petit pactam mercedem. Quum non
conueniret, itum est ad iudicem Bocchorem. Is causa cognita pronunciat, vt
adolescens tantum pecuniae adferret in vasculo, quantum illa postulasset,
eamque praesente ac inspectante Theonide huc illucque manu tenens volueret
et illa interim haereret vmbrae, quasi recte somnium vmbra pensaretur. At hoc
iudicium vt iniquum reprehendit | Lamia meretrix. 'Per somnium', inquit,
'adolescens amore coitus liberatus est; at vmbra Theonidem non liberauit
amore pecuniae.' Haec Plutarchus in vita Demetrii.

[A]CAMELVS SALTAT1666


980

Vbi quis indecore quippiam facere conatur et inuita, sicut aiunt, Minerua,
camelum saltare dicebant, veluti si quis natura seuerus ac tetricus affectet elegans
ac festiuus videri naturae [C] genioque suo [A] vim faciens. Diuus Hierony-
mus prouerbii nomine citat torquetque in Heluidium. [B] Risimus, inquit, in te
130prouerbium 'Camelum vidimus saltitantem'. Taxat Hieronymus hominis ineptiam,
qui cum a Musis esset alienissimus, tamen disertus haberi vellet.

985 [A]CANIS IN VINCVLA1667





990
Κύων ἐπὶ δεσμά, id est Canis in vincula. Dicebatur, vbi quis seipsum in
seruitutem aut in malum aliquod iniiceret. A canibus sumptum vltro se
praebentibus vinciendos [C] cibi lenocinio. [A] Autor Zenodotus. [E]
Hesychius indicat in eandem sententiam dici Βοῦς ἐπὶ δεσμά, id est Bos in
vincula.

[A]CHIVS AD COVM1668




995




1000




5




10
Χῖος πρὸς Κῷον, id est Chius ad Coum. De comparatione vehementer inaequali
dicebatur. Nam in ludo talorum iactus, qui Chius dicebatur, vnioni responde-
bat, Cous senioni. [G] Quem Graeci Chium dicunt, nos canem vocamus, et
quem illi Coum siue ἑξίτην, nos senionem. Porro quemadmodum Cous inter
felices iactus habebatur, ita Chius fuit inter infelices. Vnde Persius:
 Quid dexter senio ferret,
 Scire erat in votis, damnosa canicula quantum
 Raderet.

Videtur autem senio, per se felix, infelix haberi solere, si accederet canis. Sic
enim Martialis:
 Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.
Quod si verum est, adagium conueniet non solum in collationem rerum
inaequalium, verumetiam pugnantium. Velut si quis conferat plebeium cum
rege, Chius est ad Coum; si quis adolescentem cum sene, contrarietas est, non
solum inaequalitas. Adagii meminerunt Zenodotus, Hesychius et Suidas, nisi
quod Suidas pro ἕν habet ἔνδον, pro ἕξ ἔξω. Id vtrum scribae culpa commissum
sit an interior tali pars et exterior intelligenda sit, doctis excutiendum relinquo.
[A] Fit autem interim allusio ad gentes, quarum vtriusque mores non
caruerunt nota, [G] sed praecipue Chiorum. Ita simile fuerit illi: Κρὴς πρὸς τὸν
Κρῆτα.

[A]OPTIMVM CONDIMENTVM FAMES1669



15




20
  c21-23



25



  c29-31
30

LB 631


35

Optimum condimentum fames inter apophthegmata Socratica celebratur. Irridebat
hoc dicto luxum Atheniensium, qui variis cupediis et operosis condituris
conarentur efficere, vt cibus saperet palato, cum id optime praestet fames,
condimentum vt optimum ita et vilissimum; nihil enim suauius edi quam quod
editur ab esuriente. Manet hodieque vulgo tritum prouerbium, famem efficere,
131vt crudae etiam fabae saccarum sapiant. Antiphanes apud Stobaeum:
 Ἅπανθ᾿ ὁ λιμὸς γλυκέα πλὴν αὑτοῦ ποιεῖ,  id est
 Praeter seipsam caetera edulcat fames.
[E] Quod fames facit in cibo, idem sitis facit in potu. Darius enim, in fuga cum
aquam turbidam bibisset et cadaueribus inquinatam, negauit se vnquam bibisse iucundius
,
nimirum nunquam sitiens biberat. [G] Eandem sententiam sic apud Athenaeum
libro quarto effert Xenophon: Ἡδὺ μὲν μᾶζαν καὶ κάρδαμα φαγεῖν πεινῶντι, ἡδὺ
δὲ ὕδωρ ἀρυσάμενον ἐκ ποταμοῦ διψῶντα πιεῖν, id est Dulce est mazam et nasturtium
edere esurienti, dulce est sitienti aquam e fluuio haustam bibere.
Ibidem refert quiddam
non infestiuum de Socrate, qui frequenter ad multam vesperam ambulare
consueuit ante aedes suas; percontantibus, quid illic ageret, Obsonium',
inquit, 'comparo in coenam.' De Dionysio, cui fastidienti nigrum ius, quod in
132phiditiis apponebatur, coquus respondit non esse mirum, cum deessent condi-
menta, de palaestra cursuque ante coenam sentiens, alias nobis dictum est. [H]
Aut natum a Socrate prouerbium aut ab | illo vsurpatum, quod vulgo ferebatur.
M. Tullius in libro De finibus bonorum ii.: Diceret id, quod Socratem, qui
voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis
sitim. [C] Licebit nonnihil gratiae addere prouerbio, si longius deflectatur,
velut ad literarum studium, quod eo dulcius est, quo vehementius sitiantur
literae. Et voluptates commendat rarior vsus.

[A]PHANI OSTIVM1670


40
  c41-48



45




50
Ἡ Φάνου θύρα, id est Phani ostium. Id accinebatur, vbi quis frustra seruasset
aliquid, veluti si cuius vxorem adulterio vitiari contingeret, quam tamen ille
multa zelotypia seruasset. Natum aiunt a Phano quodam vsurario vel, vt alii
dicunt, caeco; qui cum cellae penuariae ostium ita obstruxisset, vt citra
strepitum non quiret aperiri, tamen a ministro apertum est sublatumque penu.
Alii narrant huic Phano vxorem fuisse parum spectatae fidei, quam quod is
haberet adulterii suspectam, atrii fores sic occlusit, vt non nisi cum stridore
sonituque possent aperiri. Verum illa cum per tegulas reciperet adulterum,
vicini per iocum dicebant: Ἡ Φάνου θύρα, eaque vox postea cessit in vulgi
sermonem. Haud scio an sit idem cum eo, quod refert Eustathius in Odysseae
librum vltimum, Φανίου θύρα, a Phania quodam, qui finxerit sibi multam opum
vim domi reconditam esse.

[A]AVT PLATO PHILONISSAT AVT PHILO PLATONISSAT1671




55

  c57-64


60




65




70
Diuus Hieronymus in Catalogo scriptorum illustrium Philonem quoque Iu-
daeum recenset, qui et eloquentiam et omnem Graecanicam eruditionem ita sit
assecutus, tum Platonicam in dicendo maiestatem vbertatemque sic expresserit,
vt eum alterum Platonem appellet. Testatur autem apud Graecos vulgo de illis
dici solitum: Ἢ Πλάτων φιλωνίζει ἢ Φίλων πλατωνίζει, id est Aut Plato
Philonem imitatur aut Philo Platonem.
Extat huius opus, in quo vitas illustrium
aliquot Hebraeorum tractat, orsus ab Abraham. Tractat autem non tam ad
historiae cognitionem quam ad institutionem regulamque viuendi, videlicet
omnia trahens ad morales allegorias, vnde theologis praecipue legendus. Stilus
tum candidus est tum sublimis ac diuinum quiddam prae se ferens, qualis est et
Platonis. Gaudet symbolis ac mysteriis numerorum, quod ipsum Pythagorae
Platonique familiare. Ad morum institutionem accommodat omnia, nec hac
parte dissidens a Platone. Per allegoriam torqueri poterit ad quosuis inter sese
vehementer similes. Nam hoc ipsum non simpliciter, sed figurate dictum illud
sat argumenti est, quod Philonem longe Platone constat posteriorem esse.
Caeterum in malam partem fiet prouerbialius, veluti si quis dicat: 'Aut cretissat
Africa aut afrissat Creta', 'Aut neronissabat Galba aut galbissabat Nero.' Huic
133figurae confine videtur illud Platonis τὸ πολυύμνητον, vt ait Aristides, beatas
fore respublicas, εἰ μὲν ἢ οἱ βασιλεῖς φιλοσοφήσωσιν ἢ βασιλεύσωσιν οἱ φιλόσοφοι,
id est si aut reges philosopharentur aut regnarent philosophi.

[A]VIRO LYDO NEGOCIVM NON ERAT1672



75




80

Ἀνδρὶ Λυδῷ πράγματα οὐκ ἦν, ἀλλ᾿ αὐτὸς ἐξελθὼν ἐπρίατο, id est Viro Lydo
negocium non erat, at ipse foras profectus parauit.
Dici solitum, vbi quis impatiens
ocii ipse sibi negocium ac turbam accersit. [B] Allusisse videtur huc Plutar-
chus, Aduersus Colotem: Ἐμοὶ δὲ δοκεῖ καθάπερ ὁ Λυδὸς ἐφ᾿ αὑτὸν ἀνοίγειν οὐ
θύραν μίαν, ἀλλὰ ταῖς πλείσταις τῶν ἀποριῶν καὶ μεγίσταις περιβάλλειν τὸν
Ἐπίκουρον, id est Mihi vero videtur quemadmodum Lydus ille in seipsum aperire non
vnam ianuam, sed maximis ac plurimis difficultatibus circumuallare Epicurum.

134Sumptum a Croeso Lydorum rege, qui antea felix rebusque florentissimis vtens
Cyrum in se prouocauit; a quo victus in maximas calamitates deuenit. Autor
Zenodotus.

[A]NE VNQUAM VIRI SENIS1673


85
LB 632



90
 Ἀνδρὸς γέροντος μήποτ᾿ εἰς πυγὴν ὁρᾶν,  id est
 Tu ne vtri vnquam inspicito podicem senis.
Id est: Ne requiras illud a quoquam, quod ab eo prae|stari non possit, veluti si
quis a philosopho requirat eloquentiam, ab oratore exactam colligendi ratio-
nem, a sene facilitatem et festiuitatem iuuenilem. [B] Metaphora foedior est,
quam vt libeat interpretari, simul autem apertior, quam vt opus sit. [A]
Refertur a Zenodoto.

[A]AMAEA AZESIAM REPERIT1674

  c92-95


95
Ἀμαία τὴν Ἀζησίαν μετῆλθεν, id est Amaea ad Azesiam accessit. Dici consueuit
de re diu multumque quaesita desiderataque. Didymus autor est apud Troeze-
nios Cererem appellari Amaeam, Proserpinam Azesiam. Nota fabula de Proser-
pina a Plutone abducta ad campos Elysios et Cerere toto orbe quaerente filiam.
Refertur a Plutarcho in Alexandrinensium prouerbiorum collectaneis.

[A]TANQVAM HEROS IN CLYPEO EXCIPERE1675


  c99-101
100




105
Ἀλλ᾿ ὥσπερ ἥρως ἐν ἀσπίδι ξενίσαι σε βούλομαι, id est Imo tanquam heros in clypeo
te volo hospitio accipere.
Dici solitum, vbi quis suis ipsius artibus aut benefactis
fretus de amicis bene mereri conaretur. Inde ductum, quod antiquitus heroes
assidue in armis agentes velut in clypeo diuersabantur et, si quid opus fuisset
amicis, quod armis praestari poterat, id prompte praestabant, vtpote sola
virtute diuites. Et apud Homerum heroes tergoribus bubulis accipiuntur et
apud Maronem Euander Aeneam villosi pelle leonis / Accipit. Ex tergoribus
autem integebantur clypei.

[A]IOVIS SANDALIVM1676




110


Τοῦ Διὸς σάνδαλον, id est Iouis crepida. Per ironiam dicebatur in eum, qui magni
quippiam videri vellet propter principis alicuius familiaritatem. Veluti si quis
insolens sit ac ferox, quod regius sit coquus [B] aut imperatoris satelles [A]
aut pontificius tonsor, apposite dicetur τοῦ Διὸς σάνδαλον. Nihil autem vetat,
quo minus et ad rem accommodetur, vt si quis equum regium aut vestem
miretur, quemadmodum vulgus facere consueuit, non ob aliud, nisi quod regis
sit. Suidas ex Eupolide citat.

[A]LVX AFFVLSIT1351677

115




120




125




130

Vbi melior rerum spes ostendi coeperit, lucem affulsisse dicunt. Euripides in
Oreste:
 Ἥκει φῶς ἐμοῖς καὶ σοῖς κακοῖς,  id est
 Meisque venit lumen ac tuis malis.
136De Menelao dictum, e cuius aduentu remedium aliquod malorum suorum
sperabant. M. Tullius in Antonianarum prima: Lux quaedam videbatur oblata, non
modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato. Porro lumen fausti
ominis apud veteres fuisse testis est et M. Varro libro De lingua Latina
secundo; putat enim mane diei inde dictum, quod antiquitus manum bonum
vocabant; ad cuiusmodi religionem Graeci quoque, cum lumen infertur, solent dicere:
Φῶς ἀγαθόν. Nos item illata lucerna fausta inuicem precamur. Lumen enim
vitam interpretantur. Vnde Inuisam abrumpere lucem et Taedet coeli conuexa tueri.
Euripides in Iphigenia in Aulide:
 Τὸ φῶς τόδ᾿ ἀνθρώποισιν ἥδιστον βλέπειν,  id est
 Lucem tueri est hominibus dulcissimum.
Et apud Graecos βλέπειν simpliciter dicuntur qui viuunt. Aegyptii vitam
lucernae symbolo repraesentabant, quod nihil aliud existimarent esse vitam
quam ignem humore velut olei liquore nutritum.

[A]LVPVS AQVILAM FVGIT1678


135

Λύκος ἀετὸν φεύγει, id est Lupus aquilam fugit. Vbi periculum imminens euitari
non potest. Aquilam enim, [B] alata cum sit, [A] frustra lupus fugit. Refertur
a Diogeniano, [G] meminit autem et Zenodotus, [H] nec indicant originem
prouerbii. Nunquam enim audiui aquilas molestas esse lupis.

[A]LVPVS ΑΝΤΕ CLAMOREM FESTINAT1679


140
LB 633
Λύκος πρὸ τῆς βοῆς σπεύδει, id est Lupus ante clamorem festinat. Vbi quis admissi
conscius vltro timet, prius quam accusetur. Siquidem lupus, simul atque
praedam | rapuit, mox properat aufugere, ne coorto rusticorum clamore veniat
in periculum. Autor Diogenianus.

[A]LVPO AGNVM ERIPERE POSTVLANT1680


145



Leno quispiam in Poenulo Plautina:
 Lupo agnum eripere postulant, nugas agunt.
Vbi quis frustra conatur praedam recipere, cui semel manus iniecit rapax
aliquis; improbum enim videtur sperare futurum, vt lupus agnum semel
arreptum amittat. Confine, quod alibi diximus: Ἐκ λύκου στόματος, [B] id est
E lupi ore.

150 [A]VIAM QVI NESCIT AD MARE ETC.1681





155




160



Plautus in Poenulo:
137 Viam qui nescit, qua deueniat ad mare,
 Eum oportet amnem quaerere comitem sibi
,
id est: Qui rem commode conficere nequit, is quauis ratione conficiat necesse
est. Potest et in hunc accommodari sensum: Qui per se non sapit, aliis
obtemperet, qui plus sapere videantur. Potest item in hunc: Qui recte viuendi
rationem ignorat, eos sibi proponat, quorum vita laudata est. Fluuius etiam si
longis ambagibus tamen aliquando tandem ad mare deducit, quandoquidem
illuc infunditur. [F] Huic confine est: Qui viae ignarus est, virgiferum adhibet.
Cato Censorius in eos, qui subinde ambirent magistratum, non inscite dicere
solet eos καθάπερ τοὺς ἀγνοοῦντας τὴν ὁδόν ἀεὶ μετὰ ῥαβδούχων ζητεῖν
πορεύεσθαι, μὴ πλανηθῶσι, id est non aliter quam viae ignaros semper velle cum
virgiferis incedere, ne errarent.
Magistratus enim ex more lictor aut aliquis virgam
gestans praecedebat.

165 [A]VOLENS NOLENTE ANIMO1682





170
Ἑκὼν ἀέκοντί γε θυμῷ, id est Volens inuito sane animo. Hemistichium Homeri-
cum [E] Iliados libro quarto. [A] Dicendum, vbi quis fingit se nolle quod
138cupit aut contra. Terentius non dissimili figura dixit in Andria: Tu voluntate
coactus es tua. Nonnunquam de ambigente animique incerto dicitur, vt apud
Euripidem in Hecuba: Ὁ δ᾿ οὐ θέλων τε καὶ θέλων, id est At is volensque et non
volens. Est etiam in arcanis prouerbiis Hebraeorum pigrum velle et non velle.

[A]VVLTVRIS VMBRA1683



175
Γυπὸς σκιά, id est Vulturis vmbra. De nullius precii homine dicebatur. Refertur
a Diogeniano. Mihi magis quadrare videtur in haeredipetas aut alioqui rapaces
inhiantesque praedae. Respondet illi: Si vultur es, cadauer expecta.

[A]PRAESENS ABEST1684




180




185




190

Παρὼν ἀποδημεῖ, id est Praesens peregrinatur. In eum dicendum, qui non
animaduertit ea quae dicuntur, cogitatione aliis in rebus occupata. Vnde quos
iubemus attentos esse, iis sic loqui solemus: 'Hic estote' et 'Hoc agite' et
'Adeste animis', hodieque vulgo dicunt cogitatione peregrinantem domi non
esse, sed foris. Terentius in Eunucho:
 Cum isto milite praesens absens vt sies,
id est corpore quidem praesens, caeterum animo semota. Contra qui amant,
absentes praesentes sunt, veluti de Didone Vergilius in quarto: Absens absentem
auditque videtque. [E] Theodoritus Cyrenensis Therapeutices libro primo ex
Heraclito Ephesio adducit: Ἀξύνετοι ἀκούσαντες κωφοῖς ἐοίκασι· φάτις αὐτοῖσι
μαρτυρεῖ παρεόντας ἀπεῖναι, id est Stolidi, quum audierint, surdis sunt adsimiles;
testatur prouerbium illos praesentes abesse.
Item Aristophanes in Equitibus:
 Πρός τε τὸν λέγοντ᾿ ἀεὶ
 Κέχηνας, ὁ νοῦς δέ σου παρὼν ἀποδημεῖ,  id est
 Tu semper inhias ad loquentes, caeterum
 Animus peregre est, mensque tua praesens abest.

[A]VNA LAVABOR1685


195


LB 634

200




205

Παραλοῦμαι, id est Vna lauabor. Dici consueuit, vbi quis insinuat se in
societatem alterius aut vbi quis admittit aliquem in societatem, vti qui
pauperior est, sumptum effugiat. Suidas ait olim fuisse morem, vt diuites vna
cum pauperibus lauarent, vt, quibus propria supellex strigilum, spongiarum,
guttorum atque id genus rerum non esset, diuitum vterentur supellecti|le. Citat
idem Aristophanem ex Anagyro: Ἀλλὰ πάντας χρὴ παραλοῦσθαι καὶ τοὺς
σπόγγους ἐᾶν, id est Verum oportet omneis vna lauare ac spongias omittere. Tanquam
hoc commoditatis laturi sint tenues, si cum diuitibus balneum ingrediantur, vt
spongiis suis parcant. Vnde mihi videtur non inconcinne dici posse, vbi quis
139leuiculam aliquam commoditatem, quam citra suum incommodum praestat,
perinde vt ingens beneficium imputat. Veluti si cardinalis inanem titulum
familiaritatis largiatur alicui, nihil ipsi nociturum, qui concedit, profuturum
nonnihil ei, qui accipit, recte dicetur παραλοῦσθαι. Quidam codex habet
παραδύομαι, [C] velut vna mergor.

[A]PINVS IN MOREM1686

  c209-211
210

Πεύκης τρόπον, id est Piceae ritu. Vbi quis funditus radicitusque perit, ita vt
nullo pacto restitui possit, piceae ritu perditus dicitur; nam piceam succisam
negant suppullulascere. Meminit huius prouerbii Staphylus, citante Dioge-
niano, [G] meminit et Suidas.

[A]PROCRIDIS TELVM1401687


215




220
Πρόκριδος ἀκόντια, id est Procridis iacula. De iis, qui veluti certis telis quicquid
animo destinant assequuntur. Sumptum a notissima fabula, vel Ouidio narra-
tore, [B] libro Transformationum septimo, [A] de Cephalo, qui certo iaculo
emisso Procridem vxorem interemit ratus feram esse. Huic diuersum est illud
Horatianum:
 Non semper feriet quodcunque minabitur arcus,
id est: Non semper assequeris quod cupis.

[A]PROMERI CANES1688


  c223-226

225



Προμέρου κύνες, id est Promeri canes. Dici solitum, vbi quis nouo casu poenas
daret iis, quos aliquando laesisset. Promerus regius quidam minister fuit. Is
Euripidem tragicum poetam supra modum exosum habebat, delatus ab eodem
aliquando nescio quo nomine apud regem. Quare postea canes quosdam feros
in poetam soluit, a quibus ille deuoratus interiit. Proinde quoties potens
quispiam offensus aliquos subornat submittitque, qui tibi negocium facessant,
tempestiue dixeris: Προμέρου κύνες. Conuenit cum illo, quod alio dictum est
loco: Κυνὸς δίκην, [B] id est Canis vindictam. [A] Recensetur a Diogeniano.

230 [A]MAGISTRATVM GERENS AVDI ET IVSTE ET INIVSTE1689





235




240




245




250
 Ἄρχων ἄκουε καὶ δικαίως κἀδίκως,  id est
 Princeps iniqua et aequa pariter audias.
Sumptum aiunt hoc adagium ex Solonis elegiis, etiam si hic trimeter est
iambicus. Admonet, vt qui in tractandis reipublicae muneribus versatur,
patientissimis sit auribus aequoque animo et bene et male audire consuescat
neque facile populi vel laudibus vel conuiciis a recto dimoueatur. Congruit
huic illud Sophocleum in Antigone:
 Ἀλλ᾿ ὃν πόλις στήσειε, τόνδε χρὴ κλύειν
 Καὶ σμικρὰ καὶ δίκαια καὶ τἀναντία,  id est
 Sed quem instituerit ciuitas, et parua eum
 Audire oportet et aequa et his contraria.
Potest et ad hoc accommodari, quod quidam Romanus imperator dixisse
legitur, in ciuitate libera linguas item liberas esse oportere. Neque vero mirum aut
magnum, si principes permittant populo quae velint dicere, cum ipsis liberum
sit quae velint facere. Praeterea de principum factis vulgus varie pronunciare
consueuit; quod alius probat, alius damnat. Maiore autem animo oportet esse
principem, quam vt huiusmodi voces captandas aut obseruandas existimet; [C]
tantum id spectet, quod ex vsu sit reipublicae. [F] Huc Alexandri dictum
pertinet, cui cum quidam renunciasset esse qui de ipso male loqueretur,
'Regium est', inquit, 'male audire, quum bene feceris.'

[A]FVLGVR EX PELVI1690




255
LB 635



260
Ἀστραπὴ ἐκ πυέλου, id est Fulgur ex pelui. De minis inanibus eorum, qui
laedere non queant. Fulgor enim, qui fulguris imitatione quadam e vasculorum
nitentium vibratione aut ex aquis redditur, nocendi vim nullam habet, pueros
modo territat. [B] Habentur et hodie specula quaedam, quae vibrata ad solem
fulgur imitantur; | verum id fulmen non est, quod montes ac maria percutiat, vt
inquit Plinius. [A] Paroemiam recenset Diogenianus. [G] Ad quam allusit
Augustinus, aut si quis alius est autor, in libro De quinque haeresibus: Non nos
hostium turba, non bellantium reuocet forma, non quasi vitrea fulgentia terreant arma
;
quanquam legendum opinor 'vitra'.

[A]EX INANIBVS PALEIS1691




265
Ἀτὰρ ἐκ καθαρῶν ἀχύρων τετρύγηκας σιτίον, id est Atqui e puris paleis trituram
frumenti facis.
Id est: Operam sterilem et infrugiferam sumpsisti. Natum a
rusticis adagium, cum male enatis segetibus praeter culmos et paleas nihil
adferunt in horrea. Recensetur a Diogeniano.

[A]ATREI OCVLI1692



Ἀτρέως ὄμματα, id est Atrei oculi. De toruo truculentoque aspectu dicebatur.
His enim oculis in tragoediis inducebatur Atreus, qui Thyestae fratri filios
ipsius epulandos apposuit propter vxorem adulterio vitiatam.

270 [A]MVTVS HIPPARCHION1693





275
  c275-279


Ἄφωνος Ἱππαρχίων, id est Mutus Hipparchion. Vbi quis repente obmutescit,
cum maxime vox illius expectatur, id quod non raro consueuit quibusdam in
coetu dicturis euenire, vt subito velut attonitis vox faucibus haereat. Quod
aiunt accidisse Theophrasto, homini in circulis alioquin eloquentissimo. In
huiusmodi casu igitur fuerit huic adagio locus. Narrant olim apud Graecos
duos praecipuos fuisse citharoedos, Hipparchionem et Rufinum. Cum autem in
solennibus ludis, qui decimo quoque anno apud Iuliopolitas agebantur, essent
inter se decertaturi, contigit, vt Hipparchion theatri strepitu turbatus obticue-
rit, eaque res in vulgi iocum abiit. Autor Zenodotus.

280 [A]CVNIARVM CVPIDITAS SPARTAM CAPIET, PRAETEREA NIHIL1694




  c284-287
285

  c287-289


290
 Ἁ φιλοχρηματία Σπάρταν ἕλοι, ἄλλο δὲ οὐδέν,  id est
 Vna fames auri Spartam capiet subigetque,
 Praeterea nihil.

De iis, qui sola pecunia possunt expugnari, alioquin inuicti. Natum adagium
ab oraculo, quo responsum est [E] Alcameni et Theopompo Spartae regibus
[A] tum demum vincendos esse Lacedaemonios, cum aurum et argentum in
precio coeperint habere. Respondet apophthegmati Philippi Macedonum regis,
qui putauit nullam arcem tam munitam esse, quin capi posset, modo asino
pateret accessus onusto auro. Respondet et Danaes fabulae, a qua nulla
custodia auri insultum arcere potuit. [E] Meminit M. Tullius in secundo libro
Officiorum et Plutarchus in Laconicis.

[A]DECET PRINCIPEM SOLIDAM DORMIRE NOCTEM1695



295




300




305

  c307-312


LB 636
311



315




320




325




330




335




340



  c344-346
345




350
Inter pleraque Homeri carmina, quae quondam prouerbiorum vice celebrata
fuisse testatur Macrobius, illud vel praecipue annumerarim, quod est in Iliados
libro secundo:
 Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα,  id est
 Haud dignum duce id est, noctem dormire per omnem.
Admonet paroemia vigilantiam ac solicitudinem maxime conuenire principi-
bus, vt qui tantam negociorum sarcinam sustineant humeris. Vnde et Vergilius
Aeneam suum aliis dormientibus aut voluptati indulgentibus aut vigilanterr
facit aut certe excitat fingitque cogitabundum, sobrium et de futuris agitanterr
animo:
 At pius Aeneas per noctem plurima voluens.
Et rursum:
 Aenea, potes hoc sub casu ducere somnos?
Atque iterum: Vigilasne deum gens, / Aenea? Vigila. Huius rei praeclarum
exemplum praebuit Epaminondas ille dux Thebanus. Siquidem cum Thebani
ciues festis quibusdam diebus solutius compotationibus indulgerent licen-
tiusque voluptatibus fruerentur, ille solus vigil ac sobrius arma lustrabat et
vrbis obambulabat | moenia. Rogatus, cur id faceret, respondit se νήφειν καὶ
ἀγρυπνεῖν, ὅπως ἐξῇ τοῖς ἄλλοις μεθύειν καὶ καθεύδειν, id est sobrium esse ac
vigilare, quo reliquis liceret temulentos esse ac dormire, quemadmodum refen
Plutarchus in libello Aduersus ducem imperitum. Porro quae modo retulimus
ex Homero, dicuntur ad Agamemnonem sub persona somnii Nestoris speciem
imitantis. Integrum carmen sic habet:
 Εὕδεις, Ἀτρέος υἱὲ δαΐφρονος ἱπποδάμοιο;
 Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα,
 Ὧι λαοί τ' ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλε,  id est
 Belligeri Atridae proles, dormisne, Agamemnon?
 Perpetuam noctem dormire haud principe dignum est,
 Cui populi commissi et tanta negocia curae.
Eundem caeteris dormientibus solum vigilantem facit Iliados κ:
 Ἄλλοι μὲν παρὰ νηυσὶν ἀριστῆες Παναχαιῶν
 Εὗδον παννύχιοι μαλακῷ δεδμημένοι ὕπνῳ·
 Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδην Ἀγαμέμνονα, ποιμένα λαῶν,
 Ὕπνος ἔχε γλυκερὸς πολλὰ φρεσὶν ὁρμαίνοντα,  id est
 At reliqui Danaum proceres noctem vsque per omnem
 Dormibant placido correpti membra sopore;
 At non Atridem pastorem Agamemnona plebis
 Somnus habet dulcis versantem pectore multa.
Consimilem ad modum Iouem vigilantem facit Iliados secundo:
 Ἄλλοι μέν ῥα θεοί τε και ἀνέρες ἱπποκορυσταὶ
 Εὗδον παννύχιοι, Δία δ᾿ οὐκ ἔχε νήδυμος ὕπνος,
 Ἀλλ᾿ ὅ γε μερμήριζε κατὰ φρένας,  id est
 Tum reliquos omneis diuosque virosque tenebat
 Pernox somnus, at insomnis Saturnius vnus
 Pectore sollicito voluebat.

Narrat Plutarchus in eodem commentario, quem modo citauimus, quiddam
nec alienum ab hac paroemia nec indignum memoratu, nimirum regi Persarum
hunc fuisse morem, vt semper vnumquempiam haberet cubicularium, cui hoc
muneris erat mandatum, vt mane regium thalamum ingressus his verbis illum
expergefaceret: Ἀνάστα, ὦ βασιλεῦ, καὶ φρόντιζε πραγμάτων, ὧν σε φροντίζειν ὁ
Μεσορομάσδης ἠθέλησε, id est Surge, rex, ac negocia cura, quae te Mesoromasdes
curare iussit.
Quod si quis princeps eruditus sit ac prudens, huic nihil opus
fuerit eiusmodi cubiculario monitore, sed ipsa ratio semper in pectore tale
quiddam insonabit: Φρόντιζε et Οὐ χρὴ παννύχιον. Plato septimo De legibus
libro multis modis vigilantiam commendat, maxime in principe. Eius verba
subscribam: Ἐγρηγορότες δὲ ἄρχοντες ἐν πόλεσιν νύκτωρ φοβεροὶ μὲν κακοῖς,
πολεμίοις τε ἅμα καὶ πολίταις, id est Principes, qui noctu vigilant in ciuitatibus, malis
sunt formidabiles, ciuibus pariter et hostibus. Ac paulo superius eodem in loco:
Καθεύδων γὰρ οὐδεὶς οὐδενὸς ἄξιος, id est Nullus enim dormiens alicuius est rei. [H]
Dormiunt autem qui oscitanter agunt, quibus interdum succedit, sed raro.
Proin recte Pindarus Olymp. x.: Ἄπονον δ᾿ ἔλαβον χάρμα παῦροί τινες, <id est>
Gaudium citra laborem pauci quidam assequuti sunt.

355 [A]CAPRAM PORTARE NON POSSVM, ET IMPONITIS BOVEM1696





360

Plutarchus in commentario, cui titulus Περὶ τοῦ μὴ δεῖν δανείζεσθαι: Ἐπεὶ τὸ
τῆς παροιμίας ἔσται γελοῖον,
 Οὐ δύναμαι τὴν αἶγα φέρειν, ἐπιτίθετέ μοι βοῦν,  id est
 Tauro oneratis, cum nequeam portare capellam.
Vbi quis quod leuius est, recusat et quod multo sit intolerabilius, imponi sibi
postulat, veluti si quis impatientia paupertatis (nam ad id accommodat
Plutarchus) vsuris inuoluat sese, quod onus vix diuitibus sit tolerabile.

[A]NVNQVAM ENIM MEOS BOVES ABEGERVNT NEC EQVOS1697


365
  c366-373


LB 637
370




375




380




385




390




395




400




405
 Οὐ γὰρ πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους,  id est
 Non enim equos vnquam mihi subduxere bouesue.
Prouerbiali figura videtur olim vsurpatum pro eo, quod est 'Nunquam me
laeserunt aut affecerunt iniuria', cum negamus nobis esse causam, cur illum aut
illum odisse debeamus. Plutarchus in commentario De vitanda vsura: Καὶ
ταῦτα μή με οἴεσθε λέγειν πόλεμον ἐξενη|νοχότα πρὸς τοὺς δανειστάς· 'οὐ γὰρ
πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους', id est Neque vero me existimetis haec
dicere, quod bellum mihi sit cum vsurariis. 'Nunquam etenim vel equos mihi subduxere
bouesue'
Id est: Nunquam quicquam mei abstulerunt. Id quo longius traducetur
a simplici sermone, hoc magis erit prouerbiale. Sumptum est autem ex Iliados
Homericae libro primo, vbi Achilles contendens cum Agamemnone negat sibi
causam esse, quamobrem cum Troianis bellum suscipiat, nisi vt illi morem
gerat:
 Οὐ γὰρ ἐγὼ Τρώων ἕνεκ᾿ ἤλυθον αἰχμητάων
 Δεῦρο μαχησόμενος, ἐπεὶ οὔ τί μοι αἴτιοί εἰσιν·
 Οὐ γὰρ πώποτ᾿ ἐμὰς βοῦς ἤλασαν οὐδὲ μὲν ἵππους,
 Οὐδέποτ᾿ ἐν Φθίῃ ἐριβώλακι βωτιανείρῃ
 Καρπὸν ἐδηλήσαντο.  Id est
 Haud ego Troiugenum huc accessi nomine, quo cum
 His bellum gererem, neque enim sum laesus ab istis.
 Nunquam etenim vel equos mihi subduxere bouesue
 Nec Phthies vnquam segetumque virumque feracis
 Sunt populati agros.
Dictum est autem ex antiqui saeculi ritu, quo cum vita mortalium adhuc esset
pastoralis, prima belli causa erant abacta pecora, quemadmodum eleganter
indicat Homerus Iliados σ depingens Achillis clypeum:
 Τοῖσι δ᾿ ἔπειτ᾿ ἀπάνευθε δύο σκοποὶ εἵατο λαῶν,
 Δέγμενοι ὁππότε μῆλα ἰδοίατο καὶ ἕλικας βοῦς.
147 Οἱ δὲ τάχα προγένοντο, δύω δ᾿ ἅμ᾿ ἕποντο νομῆες
 Τερπόμενοι σύριγξι, δόλον δ᾿ οὔ τι προνόησαν.
 Οἱ μὲν τὰ προϊδόντες ἐπέδραμον, ὦκα δ᾿ ἔπειτα
 Τάμνον δ᾿ ἀμφὶ βοῶν ἀγέλας καὶ πώεα καλὰ
 Ἀργεννῶν ὀΐων, κτεῖνον δ᾿ ἐπὶ μηλοβοτῆρας.
Et reliqua quae sequuntur. [G] Quos versus ne quis omnino contemptos
queratur, ita vertimus:
 Dehinc procul his speculatores populi vnus et alter
 Obseruant, si fors videant ouiumue boumue
 Agmina. At haec confestim adsunt, quae pone sequuntur
 Pastores duo demulcentes pectora cannis,
 Ignari fraudis. Contra illi ex composito mox
 Accurrunt, armenta boum niueosque bidentum
 Concidere greges, caesis pastoribus ipsis.

[A]FELIX QVI NIHIL DEBET1481698




410
  c410-414



415




420




425




430


Εὐδαίμων ὁ μηδὲν ὀφείλων, id est Felix qui nihil debet. Sententia Graecis
celebrata, quam facile bis veram dicet qui periculum fecerit, quid sit aere alieno
obstrictum esse. Qui non sit expertus, is Plutarchi commentarium euoluat De
vitandis vsuris quamque sit miserum debere facile cognoscet. Quid enim
calamitosius quam toties erubescere, toties perfricare faciem, fugitare, latitare,
mentiri, dissimulare, nunc supplicem agere, nunc flagitare, palam appellari,
vitari, notari digito, breuiter nunquam tui iuris esse? Nam haec cumque his
multa alia incommoda secum adfert aes alienum. [B] Extat in hanc sententiam
epigramma Graecum huiusmodi, titulo Automedontis:
 Εὐδαίμων πρῶτον μὲν ὁ μηδενὶ μηδὲν ὀφείλων,
 Εἶτα δ᾿ ὁ μὴ γήμας, τὸ τρίτον ὅστις ἄπαις.
 Ἢν δὲ μανεὶς γήμῃ τις, ἔχει χάριν, ἢν κατορύξῃ
 Εὐθὺς τὴν γαμετὴν προῖκα λαβὼν μεγάλην.
 Ταῦτ᾿ εἰδὼς σοφὸς ἴσθι. Μάτην δ᾿ Ἐπίκουρον ἔασον
 Ποῦ τὸ κενὸν ζητεῖν καὶ τίνες αἱ μονάδες.  Id est
 Qui nulli debet, fortunatissimus ille est,
 Proximus huic coelebs, tertius orbus erit.
 Quod si quis demens vxorem duxerit, illi

 Haec ita res demum commoda grata feret,
 Eueniat si sors, vt grandi dote recepta
 Protinus vxorem deferat in tumulum.
 Haec doctus sapias. Epicurum quaerere frustra
,
 Qua sit inane, sinas, quaeque sient monades.
Plutarchus in libello, cui titulus Περὶ τοῦ μὴ δεῖν δανείζεσθαι, scribit Persis duo
fuisse peccata: primum debere, proximum mentiri. Nam ea iudicabant cohae-
rere, quod qui sunt obaerati, saepius cogantur mentiri. Quod autem refert
Plutarchus, est apud Herodotum libro primo. |

LB 638 [A]AD DIGITVLI CREPITVM1699

435




440




445




450
Qui arrogantius fastuosiusque iubent quippiam, digituli crepitu significare
dicuntur. Diuus Hieronymus in epistola [B] ad Rusticum monachum [A]
vsurpauit in superciliosum quendam et fastidientem, qui dicturus digituli
crepitu silentium imperabat, deinde simili fastu singulas voces per interualla
promebat, vt singultire crederes, non proloqui. Videtur autem hic gestus fuisse
dominorum seruis humilius aliquod ministerium innuentium. Martialis libro
tertio in Zoilum:
 Digiti crepantis signa nouit eunuchus.
Item in Distichis:
 Cum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
 O quoties pellex culcitra facta mea est.
[G] M. Tullius libro Officiorum tertio: Itaque si vir bonus habeat hanc vim, vt, si
digitis concrepuerit, possit in locupletum testamenta nomen eius irrepere, hac vi non
vtatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem vnquam suspicaturum.
[A]
Simile est illud de nutu et renutu Iouis, [B] quod ex Homero citat Plinius in
Epistolis. [A] Et nutu dicuntur efficere, qui minimo negocio rem conficiunt,
item ad omnes nutus obsequi, qui prompte morigerantur.

[A]SVEM IRRITAT1700


  c454-457
455

Ὗν ὀρίνει, id est Suem irritat. In auidum rixarum dicebatur. Sus enim agrestis
150prouocatus recta petit eum, a quo prouocatus est. Sic enim narrant venandi
periti, si quis suem lancea protensa prouocarit, etiam si iam ille sequebatur
alium quempiam, ilico vertere cursum et in prouocatorem tendere, ne cuspide
quidem vitata.




1501-1600    1701-1800