CHILIADIS SECVNDAE CENTVRIA X 279

[A]MAZAM PINSVIT A ME PISTAM1901


5




10




15




20
  c21-25



25

 Μᾶζάν γε μεμαχὼς τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ μεμαγμένην,  id est
 A me ante pistam mazam iste pinsuit.
De his dici solitum, qui sibi alienae industriae laudem vindicant et magnam
gloriam alieno labore partam verbis in se transmouent, [B] vt Terentianus ait
Gnatho. [A] Maza cibi genus ex lacte et farina, ferme panis instar confectum.
Paroemia refertur et ad hunc modum: Μᾶζαν ὑφαρπάσας τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ με-
μαγμένην, id est Subrepta maza quam pinsueram, vbi quis alienis fruitur labori-
bus. Sumptum est autem ex Equitibus Aristophanis, quo loco carmen huius- 280
modi est:
 Καὶ πρώην γ᾿ ἐμοῦ
 Μᾶζαν μεμαχότος ἐν Πύλῳ Λακωνικὴν
 Πανουργότατά πως περιδραμὼν ὑφαρπάσας
 Αὐτὸς παρέθηκε τὴν ὑπ᾿ ἐμοῦ μεμαγμένην,
 Ἡμᾶς δ᾿ ἀπελαύνει,  id est
 Cumque ipse pridem pinsuerim mazam in Pylo
 Laconicam, iste accurrit astutissime
 Raptamque mox apposuit, quam ego pinsui,
 At submouet nos.
[E] Demosthenes, qui bello Peloponnesiaco dux fuit Atheniensium, is collega
Nicia Pylum vrbem diuturna obsidione in rerum omnium desperationem
adduxit. Cui successit Cleon e coriario imperator, qui alieno labore partam
gloriam in se transtulit, paucis post diebus Pylo capta. Queritur igitur in hac
fabula Nicias ac Demosthenes de laude sibi praerepta per Cleonem. [G]
Aristophanis historia narratur adeo non modo varie, verum etiam prolixe, vt
non libeat referre. Indicatum est, vnde peti possit.

[A]NAVSON NAVCRATI1902


30




LB 686
36



40
Ναύσων Ναυκράτει, id est Nauson Naucrati. Quoties aliqui similia inuicem
respondent, veluti si quis herus salutatus herum resalutet et nebulo compella-
tus nebulonem vicissim compellet. Nauson enim et Naucrates vtrunque a naue
dicitur, perinde quasi dicas 'nauta nautae'. [G] Hesychius indicat vocem hanc
confictam a Cratino Nauson, a seruandis nauibus, et Ναυκράτης a ναῦς et
κρατεῖν. Sermonis color sumptus est ab epistolis, vt indicat Suidas, perinde
quasi dicas 'Pompeius Pom|pilio salutem' aut 'iuuenis iuuenem appello'. Huius
formae sunt et illa: Ἀγαθῶν ἀγαθίδες et Λεύκωνος λευκότερος. [E] Tale
quiddam innuit, ni fallor, Aristophanes in Equitibus: Οὐδὲ Ναυφάντης γε τῆς
Ναύσωνος, vt subaudiatur ἄρξει. Arbitror autem in prouerbio Ναύσωνem esse
non hominis nomen, sed ciuitatis, quemadmodum et Naucratis Aegypti ciuitas
est.

[A]TOLLE TOLLE MAZAM QVAM OCYSSIME SCARABEO1903




45




50


 Αἶρ᾿ αἶρε μᾶζαν ὡς τάχιστα κανθάρῳ,  id est
 Mazam sine mora pone pone cantharo.
Hoc versiculo Aristophanes exorditur Εἰρήνην, quem eruditi prouerbii loco
referunt. Id vsurpare licebit, quoties sordidus cibus immundo conuiuae appo-
nitur. Quidam ministris panes furfuraceos apponunt; furfur autem tritici
purgamentum est. Vnde per furfuraceam mazam cibum aluo redditum innuit. 281
Hinc enim vt nascuntur ita et aluntur canthari, quos Latini scarabeos vocant.
[G] Aperit id, cum addit:
 Δὸς μᾶζαν ἑτέραν ἐξ ὀνίδων πεπλασμένην,  id est
 Mazam alteram da e stercore asini conditam.
Porro maza confectio quaedam erat ex farina et lacte, panem imitans. [A]
Simillimum est illi, quod alio posuimus loco: Cyprio boui merendam.

[A]NON EST MEVM NEGOCIVM, MVLTVM VALEAT2821904

55




60




65
 Οὐκ ἔστ᾿ ἐμὸν τὸ πρᾶγμα, πολλὰ χαιρέτω,  id est
 Multum valeat, haud est meum negocium.
Quoties negabimus nos laborare de re, quae nihil ad nos pertineat. Refertur a
Diogeniano. Non dissimile illi:
 Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur.
Item illud, quod est apud Aristophanem in Equitibus: Τἀλλότριον ἀμῶν θέρος,
[B] id est Alienam metens messem, [A] quidam ad eandem accommodant
sententiam, etiam si comicus sentit de eo, qui alienis fruitur laboribus. [F]
Propius huc pertinet quod scribit Pindarus in Nemeis, hymno primo: Τὸ γὰρ
οἰκεῖον πιέζει, πάνθ᾿ ὁμῶς· εὐθὺς δὲ ἀπήμων καρδία κῆδος ἀμφ᾿ ἀλλότριον, id est
Quod enim proprium est, premit vnumquenque pariter; caeterum protinus cor noxa vacat
circa dolorem alienum.

[A]ABOMINANDVS SCARABEVS1905



70




75


Μύση κανθαρίς, id est Abominanda cantharis. De contemptissimo vilissimoque
homunculo dicebatur. Cantharides vermiculi sunt letali veneno. [B] Quan-
quam hoc loco magis conuenit, vt sit diminutiuum a cantharo scarabeo, quasi
dicas scarabeolus. In sacris quoque literis vermis abiit in prouerbium contemp-
tus. Quod genus est illud in psalmis mysticis: Ego autem sum vermis et non homo;
pro quo nonnulli vertunt scarabeum. Item illud Esaiae: Noli timere, vermis Iacob,
interprete Hieronymo. [G] Apud Suidam legitur μυσὶ κανθαρίς, id est muribus
cantharis, quod quid sibi velit nescio, suspicor mendum in scripto esse. Si
legamus μύση, sonat abominanda, si Μυσή, sonat Mysiam cantharidem. Mysos
autem olim fuisse contemptui docuimus alias. Hoc commentum mihi maxime
probatur.

[A]MOLESTVM SAPIENTEM APVD STVLTOS LOQVI1906

80




85
 Ἀργαλέον φρονέοντα παρ᾿ ἄφροσι πόλλ᾿ ἀγορεύειν,  id est
 Dicere multa graue est sapientem apud insipientes.
Nihil intractabilius homine stulto, qui quicquid recte dicitur in diuersam
partem rapit. [C] Proinde apud huiusmodi aut silendum est viro cordato aut
oratio moribus illorum accommodanda. [A] Recensetur a Diogeniano. [D]
Sed extat idem inter sententias Theognidis.

[A]MODIO DEMETIAR1907




90

LB 687
Μεδίμν᾿ ἀπομετρῶ, id est Modio demetiar. Prouerbialis hyperbole ingens et
cumulatum sperantis emolumentum, in magna siquidem rerum exuberantia
non heminis neque congiis, sed modio metimur. Integre sic reddit Suidas: 283
 Μεδίμνῳ ἀπομετρῶ παρὰ τοῦ πατρὸς ἀργύριον,  id est
 Modio paternam metiar pecuniam. |
[G] Tametsi sunt qui negent idem esse Latinis modium et Graecis μέδιμνον.

[A]MENS NON INEST CENTAVRIS2841908


95




100




105
Νοῦς οὐκ ἔνι Κενταύροισιν, id est Mens non inest Centauris. In vaecordes et stultos
dicebatur et qui conarentur quod effici non posset. Nota est Centaurorum
fabula. Adagium a Diogeniano refertur, isque conuenire putat in contentiosos
et alieni appetentes, propterea quod Centauris exitium attulerit rerum aliena-
rum appetentia. [G] Haud scio an huc respexerit Plato poeta apud Athenaeum
libro decimo:
 Ὑμῖν γὰρ οὐδείς, καθάπερ ἡ παροιμία,
 Ἐν τῷ καπήλῳ νοῦς ἐνεῖναί μοι δοκεῖ,  id est
 Mens nulla vobis, sicut habet prouerbium,
 Cauponi inest mens, vt quidem visum est mihi.

Loquitur de mulieribus vinosis. [H] Aristophanes in Equitibus: Νοῦς οὐκ ἔνι
ταῖς κόμαις, id est Mens non inest comis. Comas dixit pro Centauris, alludens
interim ad studium alendi equos, qui iubas habent.

[A]MELLE TEMETIPSVM PERVNGIS1909



110
Ἐν μέλιτι σαυτὸν καταπάττεις, id est In melle teipsum obuoluis oblinisque, hoc est:
Molliter suauiterque vitam agis, [C] quasi parum sit vesci melle, nisi totus sis
melleus. [A] Extat apud Diogenianum.

[A]MERCVRIVS INFANS1910




115

  c117-119


120
Ἑρμῆς ἀμύθητος, id est Mercurius infans, elinguis siue indoctus. Ironia prouerbia-
lis, vbi quis fingit se rudem eius artis, cuius est callentissimus. Mercurius enim
eloquentiae disciplinarumque parens est. Non dissimulandum arbitror in
vulgatis exemplaribus haberi Ἑρμῆς ἀμύητος, id est Mercurius prophanus et non
initiatus.
Quae lectio si cui magis probatur, ne mihi quidem admodum
displicet. Quis enim mysteriorum peritior quam Mercurius interpres deorum,
superis et inferis ex aequo communis, denique μυσταγωγός ipse, hoc est
mysteriis praefectus? Respondet illi, quod est apud Aristidem in Pericle: Ὁ
Κρὴς τὸν πόντον, [B] id est Cretensis mare.

[A]MENDICORVM LOCVLI SEMPER INANES1911




125
Πτωχῶν οὐλαὶ ἀεὶ κεναί, id est Mendicantium sacculi semper inanes. De petacibus
dictum et insatiabilibus; cognatum ei, quod alio redditum est loco: Πτωχοῦ 286
πήρα οὐ πίμπλαται, [B] id est Mendici pera non impletur. [G] Vtrunque refert
Suidas, quanquam οὐλάς pro peris non inuenio, sed οὐλάδας inuenio pro vasis
farinariis, tametsi et ventres interdum eo verbo significantur ob molliciem.

[A]MELIACVM NAVIGIVM1912


  c129-135
130




135




140

Τὸ Μηλιακὸν πλοῖον, id est Meliacum nauigium. In futilem et rimarum, vt ait
Terentius, plenum, hac atque illac perfluentem dictitatum videtur. Paroemiam
ad historiam quampiam referunt. Ea sic habet: Aristoteles quidam Meliacus
deducendae coloniae praefectus, cum multi detrectantes nauigationem varia
causarentur et alii dicerent vxores suas aduersa valetudine teneri, alii naueis
suas perstillare, atque his praetextibus domi manerent, ille indignatus impreca-
tus est illis, vt nunquam haberent naues integras et semper sub vxorum
imperio viuerent. Vnde quadraturum videtur, vbi quis causas fingit, quo
suffugiat officium. [G] Est autem Melia Cariae ciuitas autore Stephano. Suidas
indicat et arboris genus esse meliam proferens exemplum ex Auibus Aristopha-
nis:
 Ἑζόμενος μελίας ἐπὶ φυλλοκόμου,  id est
 In melia residens frondosa.
Et fortassis huius arboris materia inutilis est ad fabricam nauigiorum. Verum
vt vera sit fabula de populo Meliaco, certe allusum est ad arborem.

[A]MELANIONE CASTIOR1913


145
LB 688
  c145-148


150
Μελανίωνος σωφρονέστερος, id est Melanione castior, dicebatur qui magnopere a
mulierum congressibus abhorreret. Aiunt Melanionem quendam odio mulie-
rum | in solitudinem demigrasse perque auia montium et nemorum cane, quo
vno conuictore vtebatur, feras insectari solitum nec vnquam domum reuocari
potuisse. Meminit adagii Aristophanes in Lysistrata; quanquam haec inter
aeditas nondum habetur, nos scriptam legimus. Simili figura dicetur: Hippolyto
castior; nam et huic simile venandi studium, simile odium foeminarum.

[A]MATRIS VT CAPRA DICITVR1914




155




160



Τῆς μητέρος ὡς αἲξ καλεῖται, id est Matris vt capra dicitur. In spurios dictum
videtur, quorum pater incertus est eaque gratia a matre denominantur.
Ductum ab hoedis, qui in caprilibus a matre dignoscuntur; nam a patribus
haudquaquam possis. Potest et in iocum verti prouerbium, velut si quis per
lusum neget se patrem agnoscere, matrem scire: Τῆς μητρὸς ὡς αἲξ καλοῦμαι,
[B] id est Matris velut capra vocor. [A] Manet etiam hodie vulgi iocus, quo
dicunt sapientem esse filium, qui patrem suum norit. Hoc ab Homero manasse
videtur, apud quem Odysseae primo Telemachus rogatus, num Vlyssis esset 287
filius, respondet ad hunc modum:
 Μήτηρ μέν τ᾿ ἐμέ φησι τοῦ ἔμμεναι, αὐτὰρ ἔγωγε
 Οὐκ οἶδ᾿· οὐ γάρ πώ τις ἑὸν γόνον αὐτὸς ἀνέγνω,  id est
 Esse quidem illius mater me ait, ast ego sane
 Nescio; nemo suum patrem vnquam nouerit ipse.

165 [E]QVASI LOCVM IN BALNEIS2881915

  a165-175



170




175
Prouerbii speciem habet, quod est apud Tertullianum libro aduersus Marcio-
nem tertio: Sed quia prior eis venit et prior virtutum documenta signauit, idcirco quasi
locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit.
Conueniet vti, vbi
non ex merito datur locus, sed ex vetustate. [F] Qui quidem ordo seruatur et
hodie inter monachos et canonicos atque item theologos, nimirum ad exclu-
dendam contentionem de dignitate. Apud priscos vnusquisque ex annorum
numero aestimabatur. [G] Iuuenalis: Atque vni cedit Homero / Propter mille annos.
Et Horatius stomachatur in eos, qui redeunt ad fastos et virtutem aestimant
annis. Non abhorret ab hoc, quod hodie vulgo iactatur apud nostrates,
sumptum ex lege molitoria: Qui primus venerit, primus molet.

[A]MILIVM TORNO SCVLPERE1916




180
Τὰς κέγχρους ἀποτορεύειν, id est Milii grana torno sculpere, dicebantur qui rem
absurdam molirentur. Milium enim minutius est, quam vt inde quicquam
descalpi possit. Suidas ad hunc modum effert paroemiam: Γελοιότερον ἀπ-
εργάζῃ τῶν τὰς κέγχρους ἀποτορεύειν ἐπιχειρούντων, id est Magis ridicule facis
quam ii, qui milii granula torno polire conantur.

[A]MAGNETVM MALA1917



185



  c189-191
190




195
Μαγνήτων κακά, id est Magnetum mala. De malis ingentibus dictum videtur aut
iis, quae in autores suos recidunt. Cum Termeriis enim malis Magnetum mala
coniunguntur, in his verbis, quae citra autoris nomen referuntur apud Suidam:
Κἂν τὰ Μαγνήτων κακά, κἂν τὸ Τερμέριον, κἂν πᾶσαν ἁπλῶς ἐπιφθέγξωμαι τὴν
τραγῳδίαν, id est Nec si Magnetum mala nec si Termerium nec si totam in summa
tragoediam eloquar.
[F] Quanquam in Suida legendum suspicor τὰ Τερμερίων, id
est mala Termeriorum, de quibus alias nobis dictum est. [A] Sumptum apparet
ab historia, quae de Magnetibus afflictis meminerit, in quae feruntur incidisse
violato numine quopiam. [E] Strabo Geographiae libro decimoquarto Magne-
tas commemorat olim opibus florentes a Treribus gente Cimmerica funditus
fuisse sublatos, anno deinde proximo a Milesiis locum fuisse occupatum,
subindicans prouerbium ex Archilocho sumptum esse, qui meminerit de
Magnetum malis.

[A]COMPLVRA MASCVLI CANIS CVBILIA1918




200
LB 689

 Πολλαὶ κυνὸς ἄρσενος εὐναί,  id est
 Sunt canis infinita cubilia mascli.
Hemistichium heroicum prouerbiale. Recte dicetur in hominem mulierosum,
peculiariter eum, qui non contentus certo thoro passim per aliena cubilia
volutari | gaudeat. Nam hoc sibi permittunt hac tempestate mariti; porro si 289
quid humanum acciderit vxori, coelum terrae commiscent, tam inique seueri in
illas quam turpiter in sese indulgentes.

[A]MVLTA IN BELLIS INANIA2901919

205

  c207-209


210




215




220

Πολλὰ κενὰ τοῦ πολέμου, id est Multa belli inania. De inani suspicione aut
pauore sine causa oborto, quem Graeci πανικόν vocant. Paroemiam hinc
manasse putant, quod huiusmodi panici terrores plerunque solent in bellis
accidere vel quod Lacedaemonii fundis quibusdam et neruis crepitantibus vti
consueuerint ad terrorem incutiendum hosti. Polybius apud Suidam: Cum luna
defectum passa esset temporibus Persei Macedonum regis, vulgo rumor increbuit regis
interitum significari, eaque res pariter et Romanis addidit animos et Macedones
consternauit.
Deinde subnectens adagium Οὕτως, inquit, ἀληθές ἐστι τὸ περιφερό-
μενον, ὅτι πολλὰ κενὰ τοῦ πολέμου, id est Itaque verum est, quod vulgo circumfertur,
multa esse inania belli.
M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quinto: Interim
scis esse quaedam πανικά, dici item τινὰ κενὰ τοῦ πολέμου rumore aduentus nostri. [B]
Plutarchus in commentario Περὶ τοῦ ἀκούειν: Ὡς γὰρ πολέμου, καὶ ἀκροάσεως
πολλὰ τὰ κενά ἐστιν, id est Vt enim belli, sic et auditionis multa inania sunt. [C]
Respexit huc Q. Curtius libro tertio: Fama bella stare et eunt, qui recedat, fugere
credi.
Ac rursum libro quinto: Ac fama maximum vtique in bello momentum. Item
libro octauo: Fama enim bella constant, et saepe etiam quod falso creditum est, veri
vicem obtinuit.
Sed apertius libro septimo: Ea res, sicuti pleraque belli vana et
inania, barbaros ad deditionem traxit.

[A]MILITAVIT CVM ERASINADE1920

  c224-229
225




230
Ἐστρατήγησε μετ᾿ Ἐρασινάδου, id est Militauit cum Erasinade. Vulgo per iocum
dicebatur de his, quibus res vndiquaque male procederent. Erasinades dux
quidam Arginusam obsederat; infeliciter autem pugnatum est ad internitionem
extinctis cum aliis quotquot resistebant, [G] inter quos erant Thrasyllus et
Pericles, [A] tum ipso duce. Huius Erasinadae malis et illud accessit, quod
accusatus est, quod pecunias Hellesponticas furatus esset. Huiusmodi ferme
Suidas.

[A]MVLIERI NE CREDAS, NE MORTVAE QVIDEM1921




235

 Γυναικὶ μὴ πίστευε, μηδ᾿ ἂν ἀποθάνῃ,  id est
 Ne fidem habeas nec emorienti foeminae.
[B] Hyperbole prouerbialis. [A] Vsqueadeo non est fidendum mulieri, vt
etiam si morientem videas, putes fingere. [B] De nouerca, quae sepulta quoque
priuignum interemit illapsa in pueri caput pyramide, meminimus alias. [A]
Refertur a Diogeniano.

[A]MVLIERVM EXITIA1922


240
  c240-243



245




250
Γυναικῶν ὄλεθροι, id est Mulierum exitia. De his, qui funditus ac miserabiliter
pereunt. Mulieres enim omnium fere calamitatum autores fuisse viris dicuntur. 292
Testis Pandora Hesiodia, testis bellum Troianum, testis Hercules a Deianira
extinctus, testis Danaidum fabula, testis Lemniarum mulierum historia, testis
Cleopatra, [B] testis Eua, prorsus infamis apud omneis Christianos. Quanquam
haec magis conueniebat stultitiae virorum adscribere, qui tantum indulgeant
mulierculis, vt velut amentes amore in quoduis malum sequantur, cum par
fuerit, vt illis moderantibus mulier natura stultior simul et imbecillior minus
desiperet. Quod enim animus est corpori, id virum oportebat esse mulieri.
Verum quemadmodum vulgus sua vitia corpori imputat, cum ab animo
proficiscantur, et stulti principes insanissimos bellorum tumultus imputant
populo, [C] quorum ipsi sunt autores, [B] ita viri reiiciunt in foeminas, si quid
ipsi delirauerint.

[A]MVLTA NORIS OPORTET, QVIBVS DEVM FALLAS1923



255

LB 690

 Πολλά κεν εἰδείης, οἷς τὸν θεὸν ἐξαπατήσαις,  id est
 Multa scienda, deo quibus ipsi imponere possis.
Vbi quis fucum facere conatur ei, cui difficile sit dare verba propter astutiam
singularem. Ab oraculo natum adagium. [F] Sententiam aliter extulit Pindarus
in Pythiis hymno tertio de Apolline loquens: Ψευδέων οὐχ ἅπτεται, | κλέπτει τέ
μιν οὐ θεὸς οὐ βροτὸς ἔργοις οὔτε βουλαῖς, id est Mendaciis non vtitur; fallit autem
illum non deus, non homo, nec factis neque consiliis.

260 [A]MVLTl MANNII ARICIAE1924

  c261-264



265

Mannius apud Festum Pompeium Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus
dictus est, consecrasse legitur. Ex hoc Mannio Aricio, viro laudatissimo, quam
plurimi extiterunt viri item clarissimi eodem nomine, vt hinc natum prouer-
bium Multos Ariciae Mannios esse. [B] Sed longe dissentit Asinius Capito
existimans prouerbium conuenire in deformes. Verum hic locus [C] apud
Festum [B] ita mendis corruptus est, vt nihil certi possit elici praeter haec,
quae retuli.

[A]MVRVS AHENEVS1925


270




275
Murus aheneus apud Horatium in Epistolis vsurpatur pro certo et immutabili
animi decreto, schemate nimirum prouerbiali:
 Hic murus aheneus esto,
 Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

[B] Vegetius grauem armaturam murum ferreum exercitus appellat veluti
solidum et inexpugnabile munimentum. [H] Adsimili figura Pindarus Olym-
piacon secundo Hectorem appellat ἄμαχον ἀστραβῆ κίονα, id est inexpugnabilem 293
immobilem columnam.

[A]MVLTI TE ODERINT, SI TEIPSVM AMAS1926



280




285
 Πολλοί σέ τοι μισοῦσιν, ἂν σαυτὸν φίλῇς,  id est
 Multi oderint, si temetipse diligas.
Deterret a fastu prouerbium et a philautia; multis enim displiceat oportet qui
sibi nimium placet, contra modestia praecipua fauoris et beneuolentiae conci-
liatrix. Suidas ait nymphas fastiditas a Narcisso hoc dixisse, [F] quod modo
retulimus. [A] Concinit huic senarius ille:
 Λίαν φιλῶν ἑαυτὸν οὐχ ἕξεις φίλον,  id est 294
 Nemo erit amicus, ipse si te ames nimis.
[C] Nulli minus sunt appositi ad mutuum amorem ac beneuolentiam quam qui
sese vehementer amant.

[A]MALORVM PANEGYRIS1927


290




295




300



Κακῶν πανήγυρις, id est Malorum panegyris. De malis agminatim ingruentibus et
inuicem sibi succedentibus. Panegyris enim apud Graecos dicebatur solennis
ille populi conuentus ad ludos festos celebrandos, [B] voce hinc composita,
quod festis diebus vniuersi conuenirent. [A] Pisides apud Suidam:
 Καὶ πάντες ὥσπερ ἐν κακῶν πανηγύρει
 ἄλλος κατ᾿ ἄλλην συμφορὰν ἐδυστύχει,  id est
 Omneis simul malorum vt in panegyre
 Alios tenebat aliud infortunium.
Homerus Iliados Τ:
 Ὥς μοι δέχεται κακὸν ἐκ κακοῦ αἰεί,  id est
 Tristia perpetuo vt mihi tristibus excipiuntur.
[G] Hipponax apud Athenaeum libro xv.:
 Ἀνδρῶν, οἳ καὶ νῦν κίθι κακῶν κακὰ ῥαψῳδοῦσι.
Claudicat carmen, sed recta incedet, si tollas και vel νῦν et pro κίθι legas κεῖθι.
[E] Ausonius in carmine non ineleganter appellat catenatos labores, quod
molestia molestiam excipiat in vita mortalium.

305 [A]MAGIS IMPIVS HIPPOMENE 1928

  c306-311



310
Ἀσεβέστερος Ἱππομένους, id est Magis impius quam Hippomenes. Hic [B]
Atheniensium princeps [A] filiam a ciue quopiam vitiatam vna cum equo
feroci conclusit [B] in domicilio, nec huic nec illi cibum praebens. Equus
igitur fame in rabiem actus puellam adortus confecit, deinde periit ipse quoque
pabuli videlicet inopia; post haec pater domum est demolitus, loco nomen
inditum Equi et puellae. [A] Recenset adagium Diogenianus.

[A]MANIVORO VINCVLO 1929



315

Χειροβρῶτι δεσμῷ, id est Maniuoro vinculo. Sic quispiam appellauit manicas
vestium Ponticarum, quod manus offendant atterantque. Idem obiicitur Troia-
nis apud Vergilium:
 Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Recenset Zenodotus. |

LB 691 [A]MALVM HERCVLES2951930


320




325

  c327-329

Μῆλον Ἡρακλῆς, id est Malum Hercules. Dici conueniet, vbi quis munuscula
quantumuis pusilla boni consulit. Apollodorus apud Zenodotum in libris De
diis prodidit apud Athenienses Herculi Alexicaco, hoc est depulsori malorum,
peculiare quoddam victimae genus immolari solere. Cum enim euenisset
aliquando, vt bos, quem erant mactaturi, profugisset, malo arrepto subditisque
ceu crurum vice quatuor ramis, additis item cornuum loco duobus, bouis
imaginem quandam repraesentarunt atque id ridiculum simulacrum vice bouis
immolarunt Herculi, quae quidem res in vulgi fabulam abiit. Idem est cum eo,
quod ante retulimus, Μήλιος Ἡρακλῆς, [B] id est Pomaceus Hercules, [A] nisi
quod vnius voculae commutatione nonnihil immutatus est et vsus prouerbii;
nam illud de contempto dicitur, hoc de boni consulente.

330 [A]MANVM HABERE SVB PALLIO2961931





335




340



Manum habere sub pallio dicuntur qui languent ocio. Quintilianus libro duode-
cimo damnat eos, qui nunquam commouentur inter agendum semperque
manum, quod aiunt, habent sub pallio. Quapropter, inquit, mihi falli multum
videntur qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes, sed quadam

eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. Hactenus
Fabius. Sumptum est a gestu rhetorum. Nam qui languent, manum occultant
sub pallio, qui commoti sunt, proferunt; et agitatione manus brachiique
pronunciabantur ea, quae contentionis plusculum haberent. [G] Subindicat
hoc et Aeschines in oratione contra Timarchum de sobrietate priscorum
rhetorum loquens: Ὥστε ὃ νυνὶ πάντες ἐν ἔθει πράττομεν, τὸ τὴν χεῖρα ἔξω
ἔχοντες λέγειν, τότε τουτὶ θρασύ τι ἐδόκει εἶναι καὶ εὐλαβοῦντο αὐτὸ πράττειν, id
est Itaque quod nunc omnes ex more facimus, vt inter dicendum manum extra pallium
habeamus, tum temporis confidentiae tribuebatur ac verebantur id facere.
Addit
Salamine spectari statuam Solonis manum intra pallium habentis.

345 [A]IN SINV MANVM HABERE1932





350




355


In sinu manum habere dixit Theocritus tenaces et ad largiendum pigros. Sic enim
ait in Charitibus:
 Νενίκηνται δ᾿ ὑπὸ κερδέων.
 Πᾶς δ᾿ ὑπὸ κόλπου χεῖρας ἔχων πόθεν αὔξεται ἀθρεῖ
 Ἄργυρος,  id est
 Lucrique cupidine victus
 Inque sinu vnusquisque manus habet, illud et vnum
 Spectat, qua ratione sibi aucta pecunia crescat.

[F] Porro quod ait Sceuola libro Pandect. xxii., titulo De probationibus, in
sinu meo habui, pro eo, quod est 'in potestate mea clam habui', magis pertinet ad
illud, quod alibi nobis dictum est: In sinu gaudere. Verba Caii sunt haec: Titio
centum do lego, quae mihi pertulit; quae ideo ei non caui, quod omnem fortunam et
substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine vlla cautione.

[A]PRAEMANSVM IN OS INSERERE1933

360




365




370


LB 692

375



M. Tullius in Oratore suo, libro ii., prouerbii vice vsurpat praemansum in os
inserere
pro eo, quod est rem in docendo nimis enucleate nimisque frustulatim
tradere. Quod facere quidam assolent, qui velut ingeniis auditorum diffidant,
ita nihil omittunt, inculcantes etiam minutissimas nugas. Sumpta est figura a
nutricibus, quae pueris adhuc edentulis cibum praemansum in os inserunt.
Verba Tullii sunt haec: Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad dicendum
velim, his potius tradam assiduis, vno opere eandem incudem die noctuque tundentibus, qui
omneis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa, vt aiunt nutrices, infantibus

pueris in os inserant. [B] Aulus Gellius Noctium Atticarum libro iiii., capite i., 297
etiam si locus hic deprauatus est; sic enim habent codices vulgati: Nam hoc
quidem peruulgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere. Sed si
item praemandare, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui gratia. Ego
legendum arbitror Sed si idem me tibi praemandere, quod aiunt, postulas. Praeman-
dere dixit pro eo, quod est | plus quam crasse explicare rem alioqui non
difficilem, nisi si quis plane sit puer. [A] Hoc adagii manet etiam hodie, cum
aiunt: 'An non sat tibi datam occasionem esse? Num postulas, vt tibi
praemandatur etiam?' Non dissimile est huic, quod idem Cicero scripsit ad
Atticum: Sed haec hactenus, ne videar περὶ μικρὰ σπουδάζειν. Etsi nunc quidem
maxima mihi sunt haec. [C] Et Graeci μικρολογεῖν aiunt pro eo, quod est circa
minutula quempiam anxium esse.

380 [A]MALA PRODITIO1934



  a383-386

385

Κακὴ πρόδοσις, id est Mala proditio. Vbi quis pactam mercedem non accipit,
cum turpem praestiterit conditionem. Natum ab historia quapiam, quam tamen 298
non indicant interpretes. [B] Notum est illud dictum: Proditionem laudo,
proditorem non laudo.
Quum igitur per se res inhonesta sit proditio, tamen
nonnunquam vtilis est et ei, in cuius gratiam fit, et ei, qui facit. Caeterum vbi
non succedit aut vbi proditor fraudatur suo praemio, κακὴ πρόδοσις dicitur.
[A] Refertur a Diogeniano.

[A]MALI THRIPES, MALI IPES1935


390
  c390-392
Κακὰ μὲν θρῖπες, κακὰ δὲ ἶπες, id est Mala quidem thripes, mala rursus ipes. De
duplici malo dici solitum, vt non magni referat, vtrum elegeris. Thrips enim
Graecis vermiculus est, qui lignis innascitur materiasque vitiat, ips item
cornibus et vitibus infestus. Extat apud eundem Diogenianum.

[A]MALI BIBVNT IMPROBITATIS FECEM1936


395




400

 Κακοὶ πίνουσι πονηρίας τὴν ὀμίχλην,  id est
 Mali bibunt iniquitatis turbidum.
[F] Graecus versiculus videtur inuersione dictionum deprauatus, quod non
raro nobis deprehensum est. Constabit hoc pacto:
 Πίνουσ᾿ ὀμίχλην τῆς πονηρίας κακοί,
siue οἱ κακοὶ πονηρίας. [A] Dici solitum, vbi poena maleficis digna meritis
contigisset. Translatum apparet ab iis, qui vino limpido epoto tandem ad
fecem vsque perueniunt. Itaque voluptatem ex malefactis perceptam dolor
supplicii consequitur.

[A]LYDIO MORE1937

  c404-406
405




410




415
Λυδίῳ νόμῳ, id est Lydia lege [B] siue Lydia cantione. [A] Conuenit, quoties
ariolatur aliquis et auguriis diuinationibusque seruit. Hac enim superstitione
Lydi laborasse feruntur. [B] Allusit ad harmoniae genus, quod Lydium
dicitur; nam et magorum preces incantamenta vocantur et carmina. [A]
Meminit Diogenianus [F] et item Hesychius, [G] putans idem esse Λυδίῳ
νόμῳ ac si dicas Μυσῷ νόμῳ, quod Mysi profecti sint a Lydis, et ipsi
diuinationibus deditissimi. Addit aliam causam, quod Lydi flammeis muliebri-
bus soleant ornare capita, vnde quadrare videtur in effoeminatos. Atqui si
nobis quoque diuinare licet, Lydi curribus et equitatu valuisse leguntur; ita
Λύδιος νόμος idem erit cum eo, qui apud Suidam dicitur ἁρμάτιος νόμος siue
ἁρμάτιον μέλος, ita dictum, quod primum inuentum sit de Hectore, qui curru
trahebatur, vt narrat Homerus.

[A]LYDI MALI, POST HOS AEGYPTII ETC.2991938




420



 Λυδοὶ πονηροί, δεύτεροι δ᾿ Αιγύπτιοι,
 Τρίτοι δὲ πάντων Κᾶρες ἐξωλέστατοι,  id est
 Lydi improbi, post hos secundi Aegyptii
 Tertiique Cares perditissimi omnium.
Tempestiuiter vtemur, si quando mali cum malis conferentur et collatus cum 300
sceleratioribus ita demum minus illaudatus aliquis videtur, [C] velut apud
Athenaeum Antiphanes, cum ἰχθυοπώλας fecisset omnium sceleratissimos,
tamen excepit mensarios, his quoque nocentiores. [A] Diogenianus.

425 [A]LVTVM SANGVINE MACERATVM1939

  c426-430



LB 693
431


Theodorus Gadareus Tiberii Caesaris in arte rhetorica praeceptor perspiciens
in eo adhuc adulescente saeuitiam quandam cum ingenii stupore coniunctam
inter obiurgandum illum subinde vocare solet πηλὸν αἵματι συμπεφυρμένον, id
est lutum sanguine maceratum, luto tarditatem innuens, sanguine crudelitatem.
Autor Suetonius. [F] Non omnino dissimile, quod | scurra quispiam Athenis
iecit in Syllam: Συκάμινόν ἐσθ᾿ ὁ Σύλλας ἀλφίτῳ πεπασμένον, id est Morum est
Sylla farina variegatum. Quod enim Plutarchus dixit συκάμινον, interpres vertit
morum. Notauit autem formam Syllae, in cuius facie alioqui candida sublucebat
rubor non perpetuus, sed veluti maculis inspersis.

435 [A]LIBERAE CAPRAE AB ARATRO1940





440
 Ἐλεύθεραι αἶγες ἀρότρων,  id est
 Immunes caprae ab aratris.
Hemistichium [C] heroici carminis [A] prouerbiale, dictum olim ab iis, qui se
ab onere quopiam aut molestia liberatos glorientur, veluti si quis parasitus
iactet felicitatem suam, quod ad reipublicae munia non vocetur, [C] cum ad
nullam honestam functionem sit appositus. [A] Zenodotus autor.

[A]LIS LITEM SERIT1941



445




450
 Ἔρις δ᾿ ἔριν ἀντιφυτεύει,  id est
 At lis seritur de lite vicissim.
Hemistichium est heroicum. Resecanda iniuria est, non retalianda. Alioqui quis
erit reciprocandi mali finis, si vicissim contumelia contumeliae reddatur? [E]
Carmen extat inter praecepta Phocylidis:
 Πειθὼ μὲν γὰρ ὄνειαρ, ἔρις δ᾿ ἔριν ἀντιφυτεύει.
[A] Germanum illi, quod alio commemorauimus loco:
 Δίκη δίκην ἔτικτε καὶ βλάβην βλάβη,  [B] id est
 Litem parit lis, noxa item noxam serit.

[A]LIGNVM TORTVM HAVD VNQVAM RECTVM1942



455




460




465




470
 Ξύλον ἀγκύλον οὐδέποτ᾿ ὀρθόν,  id est
 Nunquam rectum tortile lignum.
Hemistichium heroici carminis [C] et hoc. [A] Distorta prauaque ingenia vix 301
vnquam ad bonam frugem traducuntur. Qui semel inueterauit in vitiis, raro fit,
vt ad bonam mentem redeat. Effertur et ad hunc modum: Τὸ ξύλον σκαμβὸν
οὐδέποτ᾿ ὀρθόν, id est Lignum prauum nunquam rectum. [G] Vsurpauit Galenus
libro De pulsuum differentia quarto: Ἐκείνοις μὲν οὐδὲν ἀποκρινόμενοι, πρὸς δὲ
ἡμᾶς αὐτοὺς λέγοντες τὸ τοῦ κωμικοῦ, ὡς οὔτε στρεβλὸν ὀρθοῦται ξύλον οὔτε
γεράνδρυον μετατεθὲν μοσχεύεται, id est Illis quidem nihil respondentes, caeterum
apud nos ipsos dicentes illud e comoedia, quod nec tortum lignum fit rectum nec arbor
annosa, si transferatur, emittit stolones.
Hic pro ἡμᾶς excusum erat ὑμᾶς, pro
γεράνδρυον γερύανδρον. Id admonuisse referebat, ne quis hanc scripturam
corrumperet. Posterius hoc prouerbium ante recensuimus. [A] Horatius 302
metaphoram vnde ducta sit, ostendit,
 Naturam, inquiens, expellas furca, tamen vsque recurrit.
Indicat enim ductam esse ab iis, qui furca admota conantur arboris distortae
vitium emendare. Confirmat hoc et sententia prouerbialis:
 Φύσιν πονηρὰν μεταβαλεῖν οὐ ῥᾴδιον,  id est
 Ingenia praua vertere haud procliue sit.

[A]LESBIIS DIGNA1943



475


Λεσβίων ἄξια, id est Lesbiis digna. De rebus irritis dicebatur ob id, vt coniicio,
quod Lesbii ob vanitatem vulgo male audirent. Fortassis non male quadrarit et
in sordidos atque impuros; nam haec etiam nota quondam illis inusta est. Vnde
λεσβιεῖν dictum pro eo, quod est polluere et conspurcare. Aristophanes:
 Μέλλουσαν ἤδη λεσβιεῖν τοὺς ξυμπότας,  id est
 Spurcabit ac iam polluet conuiuium.

[A]LEMNIA MANV1944

480
Λημνίᾳ χειρί, id est Lemnia manu, dictum est pro eo, quod est nefaria, impia,
crudeli. Natum ab historia prouerbium, quam alias retulimus in Lemnio malo.

[A]LEPVS APPARENS INFORTVNATVM FACIT ITER1945



485

 Φανεὶς ὁ λαγὼς δυστυχεῖς ποιεῖ τρίβους,  id est
 Inauspicatum iter obuius facit lepus.
Vulgo creditum etiam his temporibus occursum leporis omen esse parum felix
iter ingressis. Torqueri potest ad interuentum cuiuspiam, qui videatur incom-
modum aliquod allaturus. Meminit Suidas.

[A]LIMEN SENECTAE1946


LB 694
491



495




500




505




510
Γήραος οὐδός, id est Senectae limen, antiquitus appella|bant velut extremum
autumnum aetatis humanae, cum iam appetit hyems decrepitae senectae.
Sumptum est ex Homero, apud quem id perquam frequens est, vt Iliados X:
 Ὅν ῥα πατὴρ Κρονίδης ἐπὶ γήραος οὐδῷ
 Αἴσῃ ἐν ἀργαλέῃ φθίσει,  id est
 Quem fors Iuppiter ipse senectae in limine diris
 Conficiet fatis.
Idem Iliados Ω: 303
 Τηλίκου ὥσπερ ἐγὼν ὀλοῷ ἐπὶ γήραος οὐδῷ,  id est
 Ferme mea hac aetate, senectae in limine tristi.
Idem Odysseae Ο: 304
 Ὃν κατέλειπεν ἰὼν ἐπὶ γήραος οὐδῷ,  id est
 Quem proficiscens ille senectae in limine liquit.
Rursum Odysseae Ψ:
 Καὶ γήραος οὐδὸν ἱκέσθαι,  id est
 Atque senectae attingere limen.
Vsurpatur et a Platone tanquam poetici prouerbii vice. Rursum apud Hesio-
dum in Operis et diebus:
 Ὅς κε γονῆα γέροντα κακῷ ἐπὶ γήραος οὐδῷ
 Νεικείῃ,  id est
 Quique senectae in limine fessum aetate parentem
 Irritarit.

[A]LINGVA BELLARE1947




515




520




525




530




535




540




545




550

Γλώττῃ πολεμίζειν, id est Lingua bellare, dicuntur qui magnifice conuiciantur ac
minantur hosti, sed cum tutum est. Sic enim Menelaus Graecorum ignauiam
incusat Iliados H:
 Ὤ μοι, ἀπειλητῆρες, Ἀχαΐδες, οὐκ ἔτ᾿ Ἀχαιοί,  id est
 Heu Graiae neque iam Graii tantumque minaces.
Allusit huc et Vergilius in Aeneide:
 An tibi Mauors
 Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
 Semper erit?
Haec enim Turnus in Drancem lingua pollentem in consiliis, alioquin im-
bellem. Idem Rutulos maledicos facit:
 O verae Phrygiae, neque enim Phryges,
 Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Sic autem loquitur Hector apud eundem Homerum Iliados υ:
 Καί κεν ἐγὼν ἐπέεσσι καὶ ἀθανάτοισι μαχοίμην·
 Ἔγχεϊ δ᾿ ἀργαλέον, ἐπειὴ πολὺ φέρτεροί εἰσιν,  id est
 Sane ego vel diuis possim contendere lingua,
 Verum hasta durum, multo quia viribus illi

 Praecellunt.
Porro vera fortitudo neque maledica est neque minax, id quod innuit Homerus
Iliados libro v.:
 Τόνδ᾿ οὔτι προσέφη κορυθαίολος Ἕκτωρ, 305
 Ἀλλὰ παρήϊξεν λελιημένος,  id est
 Huic nihil omnino respondit belliger Hector,
 Quin mage cominus insiliit.
Et eiusdem operis libro iii. fingit Graecos tacitos in praelium ire:
 Οἱ δ᾿ ἄρ᾿ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί,
 Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν,  id est
 Ast ibant taciti vim spirantes Danaidae
 Atque animo prompti auxilium sibi ferre vicissim.
[B] Et Aristophanes in Nebulis:
 Πράττων βουλεύων καὶ τῇ γλώττῃ πολεμίζων,  id est
 Poscens comultans et lingua praelia miscens.
[G] De his eleganter apud Liuium dictum libro Ab vrbe condita vii.: In castris
feroces, in acie pauidi.
[B] Apuleius verbo festiuiter nouato verbigerari dixit pro
verbis digladiari. [H] Et Hesychius indicat γλωσσάσπιδας dictos qui pro armis
lingua vterentur. Hoc nomine signari possent et qui aspidis venenum in lingua 306
circunferunt. Heraclitus ad Hermodorum: Ἐν ταῖς γλώτταις ἔχετε τὰ ὅπλα
ἀπεστερηκότες χρήματα, id est In linguis habetis arma, posteaquam abstulistis
pecunias.
Causidicorum ac rhetorum est γλώσσαις πολεμίζειν ἠδὲ μάχεσθαι, id est
Linguis bellare atque pugnare.

[A]LARVS HIANS1948


LB 695
556



560




565




570

Λάρος κεχηνώς, id est Larus hians. Dicebatur, vbi quis auidius inhiaret praedae.
Est enim larus auis auida | voraxque, quam eandem Graeci κέπφον appellant.
Aristophanes in Equitibus:
 Λάρος κεχηνὼς ἐπὶ πέτρας δημηγορῶν.
[B] Quae Latine quidem commode reddi non possunt. [A] Cleonem enim ob
rapacitatem larum vocat, [B] quod quemadmodum auis in scopulis obuersatur,
siquid piscium possit venari, ita ille versaretur in reipublicae negociis admini-
strandis suum interim agens negocium. [C] Plutarchus apud Athenaeum libro
Conuiuialium tertio:
 Στῆ δ᾿ ἄρ᾿ ἐπ᾿ οὐδὸν ἰών, σχεδόθεν δέ οἱ ἦν παράσιτος
 Χαιρεφόων, πεινῶντι λάρῳ ὄρνιθι ἐοικώς,  id est
 At vero adueniens in limine stabat.
 Chaerephoon parasitus ei vicinus, aui non
 Dissimilis, vulgo dicta est larus, esurienti.

[G] Apud eundem libro viii. refertur hic trimeter:
 Ὀψοφάγους ὥστε τοὺς λάρους εἶναι Σύρους,  id est
 Esse vti laros opsoniorum auidos Syros.
[C] Larum Theodorus Gaza vertit gauiam, cuius mentionem facit Plinius inter
maritimas halcyonem et mergum, libro decimo, capite trigesimosecundo.

[A]LACONISMVS1949


575




580




585




590




595




600




605
Λακωνισμόν veluti prouerbio breuiloquentiam vocant, siue quod Lacedaemonii
factis magis quam eloquentia praecelluerunt siue quod in apophthegmatis
praecipue valuerunt. Horum autem praecipua gratia, vt paucissimis verbis
plurimum sententiae complectantur. Cuiusmodi sunt illa: Αἴκα, [B] id est si,
[G] responsum prolixae orationi legati, et οὐκ, solum totam occupans episto-
lam, [A] et ἢ τὰν ἢ ἐπὶ τᾶς, [B] id est aut hunc aut super hunc. [A] M. Tullius
aliquando iocatur in Laconismum Bruti, et Λακωνικῶς λέγειν apud Graecos pro
eo, quod est paucis et compendio dicere, et Λακωνίζειν affectare breuiloquen-
tiam. [G] Gregorius Theologus in epistola: Τὸ λακωνίζειν οὐ τοῦτό ἐστιν, ὅπερ 308
οἴει, ὀλίγας συλλαβὰς γράφειν, ἀλλὰ περὶ πλείστων ὀλίγας, id est Laconissare non est
hoc, quod arbitraris, paucas syllabas scribere, sed de rebus plurimis paucas
: [C] Proinde
Homerus quoque Menelao ceu Lacedaemonio argutam breuiloquentiam
affingit: Παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως, id est Pauca quidem, verum plane
argutissima.
[F] Quin et frugalitas et integritas Lacedaemoniorum prae caeteris
Graeciae partibus tanta fuit, vt qui castigate casteque viuerent, Laconice viuere
dicerentur. Cimon quoties aliquid in Atheniensium suorum moribus reprehen-
deret, dicere solet: Ἀλλ᾿ οὐ Λακεδαιμόνιοι γε τοιοῦτοι, id est At non tales
Lacedaemomi.
Itidem et Massiliensium probitas abiit in prouerbium, quod alibi
retulimus. Sunt autem haec inter se cognata, pauca loqui et probum esse
virum. [G] Huc spectabat Charillus, qui roganti, quur Lycurgus tam paucas
leges prodidisset, 'Quoniam', inquit, 'pauciloquis non est opus multis legibus',
notans obiter Athenienses, quorum loquacitati nullae leges sufficiebant. [F]
Celebratur et hoc dictum inter Thaletis sententias apud Laertium. Pindarus
hymno Isthmiorum quinto: Ἀργείων τρόπον εἰρήσεταί που κ᾿ ἐν βραχίστοις, id
est Argiuorum more dicetur paucissimis. Interpres admonet Ionum esse multilo-
quentiam; caeterum breuiloquentiam non tantum esse familiarem Laconibus,
verum etiam Argiuis, citans illud ex Vlysse furente Sophoclis:
 Μῦθος γὰρ Ἀργολιστὶ συντέμνειν βραχύς,  id est
 Argiua paucis multa fert oratio.
[G] Laertius ex autoritate Aristagorae Milesii refert et Chiloni peculiarem
fuisse breuiloquentiam, vnde genus hoc dicendi Chilonium appellat. Huc
pertinet versiculus ille veluti prouerbialis apud Athenaeum relatus:
 Τοὺς συνετοὺς δ᾿ ἄν τις πείσειε τάχιστα λέγων εὖ,  id est
 Mox persuadebis cordato, si bene dicas.

[A]LATE VIVENS1950


610


LB 696

615




620

Λάθε βιώσας, id est Falle viuens. Admonet adagium in humili fortuna vitam esse
feliciorem iis, qui obscure viuunt et a publicis negociis ita semoti, vt cum vita
decessissent, nemo illos vixisse sentiret. Nam λάθε βιώσας ad verbum
commode non potest reddi, verum hanc habet sententiam, quasi dicas: 'Nemo
te sentiat in | vita fuisse.' De hoc adagio, recte dictum sit necne, Plutarchus
commentarium conscripsit, [C] si modo non fallit inscriptio; nam cum
verteremus, phrasis ipsa nonnihil reclamare titulo videbatur. [A] Allusit ad id
Horatius:
 Nec vixit male qui natus moriensque fefellit,
id est quem nemo sensit nec prodeuntem in hanc vitam nec excedentem e vita.
[D] Allusit huc, ni fallor, Ouidius in libris Tristium:
 Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra 309
 Fortunam debet quisque manere suam.
[A] Recensetur apud Suidam prouerbii nomine.

[A]LABYRINTHVS3101951


625




630




635




640




645
Λαβύρινθον, id est labyrinthum, olim vocabant orationem aut rem quampiam
vehementer impeditam et inextricabilem, veluti si quis philosophiae studium
labyrinthum vocet, quod semel ingressis nullus vnquam sit exitus, aut volupta-
tis studium labyrinthum vocet, quod aditus ad eam procliuis, exitus difficilli-
mus. Sumptum a labyrintho Daedali, [G] quod antrum fabulae ponunt in
Creta, sinuosum et inexplicabilibus ambagibus inextricabile, in quo seruabatur
Minotaurus. Dictum putat Suidas παρὰ τὸ μὴ θύραν λαβεῖν, id est quod ostium non
habeat
, indicans et in garrulos ac nugaces competere, qui sermonis nullum
inueniunt exitum, si semel garrire coeperint. Gregorius Theologus in epistola
ad Eusebium Caesariensem torquet in versipellem: Ἐπειδὴ πρὸς ἄνδρα ποιοῦμαι
τοὺς λόγους οὔτε ἀγαπῶντα τὸ ψεῦδος καὶ τὸ ἐν ἑτέρῳ φωρᾶσαι πάντων ὀξύτατον,
κἂν ὅτι μάλιστα σοφοῖς πλέκηται καὶ ποικίλοις λαβυρίνθοις, id est Quoniam cum eo
viro loquor, qui non solum non amet mendacium, sed et qui in alio possit quam ocyssime
deprehendere, etiamsi vel maxime callidis variisque labyrinthis inuoluatur.
[B] Huic
non dissimilis erat maeander. Id erat picturae genus ortum ab exemplo
labyrinthorum, cuiusmodi videmus et hodie in nonnullis pauimentis. Vtitur
Prudentius in carmine, cuius initium Cultor dei:
 O tortuose serpens,
 Qui mille per maeandros
 Fraudesque flexuosas
 Agitas quieta corda.

Hinc et Maeandro Lydiae fluuio nomen, quod flexuosus erret.

[A]LABORE LABORIOSVS1952




650




655
Πόνῳ πονηρός, id est Labore laboriosus. Ipsa figura hyperbolen habet laboris
immodici. Refertur a Suida prouerbii titulo. [G] Hac forma Theophilus apud
Athenaeum libro decimotertio dixit de insigniter formosa et procera
 Κάλλει καλῆς, μεγέθει μεγάλης, τέχνη σοφῆς,
quasi dicas forma formosam, magnitudine magnam, arte artificem siue sapientia
sapientem.
Similis tropus est apud Hebraeos, quoties vel exaggerant vel
asseuerant: Miserans miserabor, laboraui laborans. [E] Extat autem apud Aristo-
phanem in Lysistrata. [B] Subest autem et iocus ob amphibologiam vocis;
πονηρός enim Graecis vt laboriosum ac miserum ita significat et malum
astutumque.

[A]LACIADAE1953

  c658-661

660
Ὦ Λακιάδαι, id est Laciadae. Vulgatum conuicium in moechos. Populus
quispiam est Atticae Laciadarum, [C] tribus Oeneidis, [A] apud quos ingens
raphanorum copia. His autem vtebantur in adulteros deprehensos ludibrii 312
causa. Refertur apud Suidam.

[A]LABOREM SERERE1954



665
Πόνον σπείρειν, id est Laborem serere, vulgo dicebantur qui frustra laborarent,
quasi nihil fructus e labore reportaturi praeter laborem ipsum. Autor Dioge-
nianus.

[A]LABRAX MILESIVS1955




670
LB 697


  c674-676
675




680
Λάβραξ Μιλήσιος, id est Labrax Milesius. In stolidum et auidum dicebatur.
Labrax enim piscis genus lato oris rictu, vnde escam totam vna cum aere
faucibus corripit atque ob id facile capitur. Vnde apud Plautum lenoni Labracis
nomen. [C] Aristoteles hunc annumerat inter eos, qui praeda laniatuque
viuunt. Lingua est ossea et affixa, cor triangulum. Aristophanes | apud
Athenaeum libro vii. labracem piscium sapientissimum appellat:
 Λάβραξ ὁ πάντων ἰχθύων σοφώτατος.
[A] Apud Miletum autem Asiae ciuitatem praegrandes et item plurimi
labraces esse dicuntur propter stagnum influens in mare; gaudet enim hic piscis
aqua dulci. Aristophanes in Equitibus:
 Ἀλλ᾿ οὐ λάβρακας καταφαγὼν Μιλησίους
 Κολονήσειας,  [B] id est
 Haud cum lupos voraueris Milesios,
 Facies tumultum.
Nam quidam hunc piscem esse putant, qui Latine lupus dicitur.

[A]LAVARES PELIAM1956



685




690
Λούσαις τὸν Πελίαν, id est Laues Peliam. Dictum apparet, vbi quis salutem
pollicitus adfert exitium aut vbi quis prodesse conatus ingens addidit malum.
Ductum a notissima Peliae fabula, quem dum filiae a Medea persuasae student
ad iuuentam reuocare, lebeti feruenti impositum occiderunt. Fortassis non
intempestiuiter dicetur, vbi quis falsa spe ductus inanem sumit operam, veluti
si quis arte, quam vocant alcimicam, fretus sibi promittat futurum, vt e stanno
fiat argentum, ex aere aurum. Refertur in adagiorum collectaneis, quae
Plutarchi feruntur nomine.

[A]ITERVM ATQVE ITERVM AD PYTHVM VIA1957




695


Αὖθις αὖ Πυθώδ᾿ ὁδός, id est Iterum atque iterum Pythum versus via. Dictum de iis,
qui molesti sunt eadem de re iterum atque iterum percunctando, quemadmo- 313
dum solent ignari viae quencunque obuium habuerint, de via rogare. [B]
Porro Pythus ciuitas Apollini sacra, quae visebatur a plerisque. Apparet e
comoedia sumptum (est enim hemistichium iambicum), verum ex qua, non 314
indicat Diogenianus, et mihi non succurrit. [A] Finitimum illi: Ὁ Διὸς
Κόρινθος, [B] id est Iouis Corinthus.

[A]CVM DELPHIS SACRIFICAVERIT, IPSE CARNES ABSVMIT1958

700



  c704-706
705
  c706-708


c709-711
710
  c711-714


Plutarchus septimo libro τῶν Συμποσιακῶν hunc senarium veluti prouerbialem
citat:
 Δελφοῖσι θύσας αὐτὸς ὀψωνεῖ κρέας,  id est
 Carne ipse Delphis immolata vescitur.
Ostendit dici solitum de iis, qui vocatis conuiuis ipsi cibos appositos deuorant,
vt illis spectare tantum liceat, non vesci. In Delphicis enim sacris is, qui
immolarat victimam, ea vescebatur. Contra fiebat his sacris, quae Hecatae
inferebantur, ex quibus nihil redibat ad eum, qui offerebat, praeter fumum et
tumultum. [B] Quanquam et in diuersum sensum accipi potest, vt intelligamus
Delphicum sacerdotem nihil impertiri de victima ei, qui victimam dedit. Ita fit
aliquoties, vt edax conuiua seu pluribus adductis edacibus vmbris velut
Harpyis coenam omnem deuoret esuriente qui vocauit. [A] Adagium torqueri
potest etiam ad illos, qui beneficio, quod alii dedisse videntur, ipsi fruuntur, vt
episcopi nonnulli nepotibus suis sacerdotia magnifica donant nonnunquam, sed
ad pueros solus titulus redit, ad episcopos prouentus.

715 [A]ΙΣΘΜΙΑΖΕΙΝ1959




750




755
Ἰσθμιάζειν olim dicebantur qui parum commode parumque salubriter viuerent,
propterea quod Isthmiorum ludorum tempus morbis esset obnoxium ob
ingentem hominum conuentum. Meminit Suidas [H] et Hesychius. [B]
Fortasse non absurde dicetur in hos, qui frustra conantur, propter Isthmi
perfossionem a multis infeliciter tentatam. [C] Qua de re dictum est nobis alibi
copiosius.

[A]IPSI CVRANDVM1960



725


LB 698
Αὐτῷ μελητέον, ἀλλ᾿ ἐπὶ τὸν οἶκον, id est Ipsi curandum est, sed in domum.
Zenodotus ait huius adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Agricolis,
praeterea apud Platonem grammaticum, natum autem ab aedibus quibusdam
maximis, quae locabantur conducere volentibus. Vnde conuenire videtur
(siquidem coniecturas sequi fas est, vbi nihil adferunt, quod sequaris, Graeci |
scriptores) in eos, qui rebus alienis liberius vtuntur, vt solent qui in conducto
habitant.

730 [A]HYPERBERETAEA3151961

  c731-733



735

Ὑπερβερεταῖα, id est Hyperberetaea, dicebantur olim admodum serotina quae-
que vix tandem aduenirent. Apud Macedones extremus anni mensis Ὑπερβερε-
ταῖος appellabatur. Vnde quae in longum proferebantur, Hyperberetaea diceban-
tur, perinde quasi apud Latinos dicas Decembria, et Ὑπερβερεταῖοι comperen-
dinatores. Suidas existimat eum esse mensem apud Macedones, quem nos
Octobrem vocamus, [C] quod tum sera sit aestas et quae tum proueniunt, post
legitimum tempus prouenire videantur.

[A]VLYSSIS REMIGIVM3161962


740




745




750




755



Homines nequam et voluptatibus addictos Horatius in Epistolis Vlyssis
remigium appellauit, prouerbiali nimirum figura: Remigium vitiosum Ithacensis
Vlyssi
, vt qui nec a Circes poculis temperarint nec a Lotophagis auelli
potuerint nec a Solis bubus abstinuerint. Vnde Homerus Odysseae primo:
 Αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο,
 Νήπιοι,  id est
 Ipsorum siquidem vaecordia perdidit illos
 Amentes.
Non dissimili figura dixit sponsos Penelopes et Alcinoos voluptarios et virtutis
negligentes. Item alio loco Phaeacem appellat nitidum et bene curata cute: [C] Vt
possim pinguis Phaeaxque reuerti.
[A] De Phaeacibus Homerus Odysseae libro
viii.:
 Αἰεὶ δ᾿ ἡμῖν δαίς τε φίλη κίθαρίς τε χοροί τε
 Εἵματά τ᾿ ἐξημοιβὰ λοετρά τε θερμὰ καὶ εὐναί,  id est
 Nos vero semper capiunt citharaeque chorique
 Et variae vestes et balnea calda thorique.
Idem de procis Penelopes Odysseae libro primo:
 Τούτοισιν μὲν ταῦτα μέλει, κίθαρις καὶ ἀοιδή
 Ῥεῖ᾿, ἐπεὶ ἀλλότριον βίοτον νήποινον ἔδουσιν,  id est
 Istos sollicitant haec, concentus citharaeque,
 Et facile, vt qui aliena sient impune vorantes.

760 [A]ZALEVCI LEX1963

  c761-763



765



Ζαλεύκου νόμος, id est Zaleuci lex. De edicto mandatoque plus satis rigido [C]
parumque humano [A] dicebatur. Zaleucus quidam Locrensibus iis, qui
vocantur Epizephyrii, leges tulit acerbiores, quales feruntur et Draconis fuisse
leges apud Athenienses, vere draconis, vt ille dixit, non hominis. Non dissimile
illis: Manliana imperia et Phalaridis imperium. [E] Meminit historiae Valerius
Maximus libro vi., capite v.: Etenim quum filius Zaleuci secundum ius ab eo
constitutum ob crimen adulterii vtroque oculo carere deberet ac tota ciuitas in honorem
<patris> poenam adolescenti remitteret, repugnauit aliquandiu, postremo populi victus
precibus suo prius, deinde filii oculo eruto
salua lege supplicii modum temperauit.

770 [A]ZOPYRI TALENTA1964


  c772-775


775
  c775-777


Ζωπύρου τάλαντα, id est Zopyri talenta. De praeclaris factis magnoque aestiman-
dis. Hic Zopyrus Darii regis amicus erat, qui sibi nares et aures conscidit et
omne corpus flagris cruentauit, vt his argumentis Babyloniis fidem faceret se
Dario male velle, a quo tam immaniter esset acceptus; itaque Babyloniorum 317
ciuitatem ingressus eam Dario prodidit. Vnde Darium dixisse ferunt se vnum
Zopyrum integrum malle quam centum Babylonas capere, et oblato malogra-
nato tantum optauit sibi Zopyrorum, quantum ibi granorum inesset, vt [G]
narrat Herodotus libro tertio. [A] Meminit Plutarchus in Apophthegmatis.
Adagium recenset Zenodotus.

780 [A]VNA SCVTICA OMNEIS IMPELLIT1965



LB 699

785



 Μία μάστιξ πάντας ἐλαύνει,  id est
 Vna scutica incitat omneis.
Hemistichium heroicum de negocio dictum, quod | facile fieret, videlicet a
promptis omnibus ac suapte sponte currentibus. [C] Fortassis apte dicetur et
in hos, quos eadem causa impellit, puta eadem spes lucri, studium commune, 318
idem amor aut odium. [A] Sumptum ab aurigis. Autor Suidas. [E] Vsurpat
Plutarchus in vita Lycurgi scribens vrbem Lacedaemoniorum ἀπὸ σκυτάλης
μιᾶς καὶ τρίβωνος ἄρχουσαν [G] τῆς Ἑλλάδος [E] ἑκούσης καὶ βουλομένης, [G]
id est scytala ac sago imperantem Graeciae spontaneae volentique.

790 [A]TANQVAM CHALCIDICA NOBIS PEPERIT VXOR1966


  c792-797


795



Ὥσπερ Χαλκιδικὴ τέτοκεν ἡμῖν γυνή, id est Tanquam Chalcidice peperit nobis vxor.
De ea dicebatur, quae liberos quam plurimos peperisset. Tradunt heroinam
quampiam fuisse nomine Comben, cui cognomen fuerit Chalcidi, quod prima
arma aerea confecerit. Ea viro coniuncta centum liberos enixa dicitur, sicuti
proditum est in Euboicis annalibus et attestatur Aristus Salaminius. Quidam ad
Chalcidem Euboeae ciuitatem referunt, quod e Chalcidensium officinis ingens
armorum aereorum et quadrigarum vis prodiret; Stephanus enim ab officinis
aerariis vrbi nomen additum putat. [B] Vsurpare licebit, vbi significabimus
multum litium, bellorum aut curarum alicunde natum.

800 [A]HIS MEDVS NON INSIDIABITVR1967

  c801-804



805



Τάδε Μῆδος οὐ φυλάξει, id est Haec Medus non obseruabit. Cum Xerxes exercitum
in Graeciam traducere pararet, vt autor est apud Zenodotum Dicaearchus,
Graeci desperatis rebus facultates suas absumpserunt, ne multum reliquum
fieret, quod hostis tolleret, ita dicentes: 'Haec Medus non obseruabit.' Eaque
vox in adagium abiit, vbi quis largius impenderet sua, ne venirent in aliorum
manus. Veluti si quis pecunias suas erogaret amicis, vt eas liberis turpiter
absumpturis subducat, recte dixerit: Ταῦτα Μῆδος οὐ φυλάξει. [B] Aut si ciuis
opulentus pecunias extruendis aedificiis absumat, ne his insidietur auarus
princeps [C] et omnium fortunis imminens.

810 [A]IN ORCI CVLVM INCIDAS1968



Ἅιδου πρωκτῷ περιπέσοις, id est In Orci culum incidas. Sermo perniciem et
extremum exitium imprecantis. Recensetur a Diogeniano, cognatum illis:
Βάλλ᾿ ἐς κόρακας, Βάλλ᾿ ἐς μακαρίαν.

[A]INVITVS IVPITER NOVIT1969

815




820
Ἄκων μὲν ὁ Ζεὺς οἶδεν, id est Inuitus quidem Iupiter nouit. Vbi quis pollicetur
quippiam, sed inuitus. In quibusdam codicibus lego Ἄκων μὲν ὡς Ζεὺς οἶδεν,
id est Inuitus tanquam Iupiter cognouit. [C] Mihi videtur et recte quadraturum,
vbi serius poenas dant nocentes, vt affine sit ei, quod alibi referimus: Ζεὺς
κατεῖδε χρόνιος εἰς τὰς διφθέρας. Etenim qui sero dat aut punit, grauatim id
facere videtur.

[A]EXCVBIAS AGERE AVT DITARI3191970


  c823-825

825



Φρουρεῖν ἢ πλουτεῖν, id est Excubias oportet agere aut diuitem esse. De iis dicebatur,
qui ampliter facerent sumptus de alieno. [B] Nam vt diuites, quibus ampla res
domi est, large profundunt, ita milites non parcunt opibus alienis, sed
prodigunt gnauiter [C] et scelere parta perdunt sceleratius. [A] Athenienses
excubiis agendis insulares magno stipendio conducere solebant. Non dissimile 320
illi:
 Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει,  id est
 Equus me portat, alit rex.

830 [A]INTRA SEPTIMAM1971


  c832-834


835

LB 700


840
Ἐντὸς ἑβδόμης, id est Intra septimam, [B] subaudi 'lunam'. [A] Edictum erat
Athenis, ne ante septimum diem mensis exercitum educerent. Recte fortassis
vtemur hoc adagio, quoties admonebimus mature suoque tempore negocium
aggrediundum. Meminit Zenodotus, Suidas [G] et Hesychius, [B] nec prae-
terea quicquam adscribunt. Vide, num allusum sit ad id, quod alio retulimus
loco: Ἕβδομος βοῦς, id est Septimus bos, et |
 Τὸν ἕβδομον βοῦν ἡ σοφὴ παροιμία,  id est
 Et septimum venustus adagio bouem,
quod pueris sextum mensem egressis farinaceus bos fingi consueuerit, qui
lunae primum apparentis cornua repraesentaret.

[A]IN COTYLA GESTARIS1972




845




850
Ἐν κοτύλῃ φέρῃ, id est In cotyla portaris. Suspicor dictum de iis, qui arbitrio
alieno, quo libitum esset, huc atque illuc ducerentur, aut vbi quis indulgentius
foueretur. Tractum est adagium a genere lusus puerilis, qui dictus est ἐν
κοτύλῃ. Huius meminit Iulius Pollux libro nono De rerum vocabulis. Erat
autem huiusmodi: Vnus quispiam reductas in tergum manus coniungebat
stringebatque, rursum alter impositis in eas genibus tollebatur, suis interim
manibus oculos gestantis obtegens, et ad hunc gestatus modum ἐν κοτύλῃ
portari dicebatur, quod manuum complexu gestaretur. Nam κοτύλη Graecis
cum alia permulta tum manus etiam cauam partem significat. Hunc lusum
Iulius Pollux ait aliis item vocabulis appellari, velut ἱππάδαν et κυβησίνδαν.

[A]IN APES IRRVISTI1973



855




860

Εἰς μελίττας ἐκώμασας, id est In apes insilisti. Vbi quis praeter opinionem in
ingens agmen velut examen malorum immergitur, quemadmodum euenire
solet iis, qui imprudentes in apum nidum incidunt. Circumuolantibus et
impetentibus vndique illis et fugientem etiam insequentibus haud facile disce-
dit sine vulnere [C] quisquis inciderit. [G] Solent autem iuuenes comessabundi
in conuiuium aequalium irruere, quemadmodum Alcibiades apud Platonem
irruit in conuiuium Agathonis. Et Syrus in Adelphis de Demea, qui se proripit
in conuiuium filii:
 Abiit; comessatorem haud sane commodum, 321
 Praesertim Ctesiphoni.

[A]ORCI GALEA1974

  c864-900
865




870




875




880




885




890

LB 701


895




900




905




910




915




920




925
Ἄϊδος κυνῆ, id est Orci galea. Dictitari solitum in eos, qui semet arte quapiam
occultarent. Paroemiam ad huiusmodi fabulam referunt: Acrisio de masculis
liberis tollendis oraculum consulenti responsum est e Danae filia ipsius
nasciturum filium, a quo occidendus esset; itaque territus aereum thalamum
subterraneum parauit, in quo filiam inclusam adseruabat, ne cum viro quopiam
rem habere posset. Iupiter autem amore virginis correptus in aurum transfor-
mauit sese atque ita per impluuium in Danaes gremium illapsus eam grauidam
fecit. Natus est Perseus. Quod simulatque rescisset pater, ipsam matrem vna
cum infante scrinio inclusam in mare praecipitem dedit. Porro scrinio forte 322
fortuna ad Seriphum insulam delato Dictys sublatum ad se Perseum aluit.
Polydectes autem Dictys frater, qui Seriphiis imperitabat, Danaen amare
coepit; verum Perseo iam adulto non potuit ea potiri. Proinde conuocatis
amicis et inter hos Perseo ait se velle certamen edicere super Hippodamiae
Oenomai filiae nuptiis. Perseus autem existimans, si cum Gorgonis capite
pugnaret, neminem posse obsistere, praeter alia postulauit equos ductuque
Mercurii ac Palladis peruenit ad Phorci filias, Memphedem, Ennyo et Dino.
Has aiunt statim natas anus fuisse, tum vnicum duntaxat oculum fuisse tribus,
vnicum item dentem; his vicissim inter se tres vtebantur. Haec cum Perseus
abstulisset, reposcentibus illis ait redditurum sese, si viam commonstrassent,
quae ad nymphas duceret. Erant his nymphis alata talaria et cibisis quaepiam,
quam [G] arculam seu [A] peram putant fuisse. Habebant et Plutonis galeam;
quam qui gestaret, is quoscunque voluisset videbat, ipse nemini conspicuus.
His igitur instructus Perseus, volucer iam ob talaria, sicuti diximus, ad
Gorgonas deuolauit. Erant autem Gorgones tres sorores, Euryale, Stheno,
Medusa. Erant his capita draconum squamis obsita, praeterea dentes maximi
suum instar, ad haec manus et alae, quibus per aera ferebantur. Aderat insuper
ea vis, vt obtuentes sese in saxa verterent. Porro sola Medusa e tribus mortalis
erat. Hanc igitur impetit Perseus et oculis defixis in clypeum aereum, per quem
tamen ipsam | Gorgonis imaginem aspiciebat, manum porrigens, quam Pallas
in Medusam dirigebat, caput Medusae desecuit. Aduolantes reliquae duae
sorores Perseum quidem insequebantur, verum cum illum ob galeam Plutonis
videre non quirent, retro abiere. Itaque Perseus reuersus in Seriphum Poly-
decten aggressus est amicorum auxilium implorantem. Quibus ad regiam
concurrentibus Perseus Gorgonis ostenso capite quotquot obtuerentur in saxa
vertit. Sublato igitur Polydecta et Dicty in fratris locum instituto Gorgonis
caput Palladi dedit, galeam Mercurio cunque hac peram ac talaria; ille rursum
nymphis restituit.
    Reliquum fabulae, quam longius prosequitur Zenodotus, quandoquidem ad
enarrationem adagii nihil attinet, omitto. Vtitur hoc Plato libro De republica
decimo dicens semper honesta propter se sequi oportere, etiam si quis Gygis
anulum vel Plutonis habeat galeam. Quibus ex verbis colligitur eandem esse
huius prouerbii sententiam et illius Γύγου δακτύλιος, id est Gygis anulus;
vtrunque enim a simili fabula natum est. Proinde recte accommodabitur et ad
eos, qui rara quadam felicitate quicquid volunt efficiunt. Cuius generis est
etiam illud Virgula diuina. [C] Vsus est et Origenes libro primo Aduersus
Celsum haereticum declarans magis conuenisse, vt Christus in Aegyptum
fugiens subduceret sese Herodis insaniae, quam si sub Plutonis casside latitans
eundem fefellisset. [A] Adagium manasse videtur ex Homero, apud quem
Iliados quinto Pallas sese Orci galea tegit, ne videretur a Marte:
 Τὸν μὲν Ἄρης ἐνάριξε μιαιφόνος, αὐτὰρ Ἀθήνη
 Δῦν᾿ Ἄϊδος κυνέην, μή μιν ἴδοι ὄβριμος Ἄρης,  id est
 Ille quidem cecidit iugulatus Marte cruento; 323
 At se Orci texit galea Tritonia Pallas,
 Ne Mars hanc virtute insignis cernere posset.

Admonet interpres prouerbio dici Εἰσδύνειν Ἅιδου κυνέην, [B] id est Induere Orci
galeam, [A] de homine, qui occultis insidiis nocere molitur. Aristophanes ἐν
Ἀχαρνεῦσιν:
 Λαβὲ δ᾿ ἐμοῦ γ᾿ εἵνεκα παρ᾿ Ἱερωνύμου
 σκοτοδασυπυκνότριχα τὴν Ἅϊδος κυνῆν,
 εἶτ᾿ ἐξάνοιγε μηχανὰς τὰς Σισύφου,  id est
 Meaque causa sumito ab Hieronymo
 Orci galeam hispidam nigrantibus pilis,
 Dein explicato dolos et artes Sisyphi.

[A]INITIVM BELLI3241975



930


Ἀρχὴ πολέμου, id est Origo belli. Vbi quis prior lacessit iniuria seu conuicio.
Sumptum videtur ab historiographis, quibus mos est primum causas exponere,
quibus bellum coeptum fuerit. Huc allusit Lucianus, cum ait in Pseudomante:
Καὶ κατὰ τὸν Θουκυδίδην ἄρχεται ὁ πόλεμος ἐνθένδε ἤδη, id est Et quemadmodum
ait Thucydides, hinc iam bellum oritur.
Vnde ἀπόλεμος laedere dicitur qui nulla
lacessitus iniuria simultatem exercet.

[A]IN FERMENTO IACERE1976

935




940
[B] Ἐν τῇ ζύμῃ κεῖσθαι, id est In fermento iacere, dicebantur qui animo essent
aegro quique iracundia turgerent. [A] Plautus in Mercatore: Vxor tota in
fermento iacet
, pro eo, quod est 'intumescit ira'. [E] Idem in Cassina:
 Nunc in fermento tota est, ita turget mihi.
[A] Nota translatio; fermentum enim et acorem habet et tumorem. [B] Vnde
et in diuinis literis fermentum malitiae rancorisque significationem habet.

[A]IN EO IPSO STAS LAPIDE, IN QVO PRAECO PRAEDICAT1977




945




950
Chrysalus seruus in Bacchidibus Plauti senem irridens, quem argento defrauda-
bat,
 O stulte, inquit, nescis nunc vaenire te:
 Atqui in eo adstas lapide, vbi praeco praedicat.
Quadrabit, vbi quis praesens videns audiensque tamen deluditur. Nam vendi
etiam hodie vulgo dicuntur, quibus fit impostura. Quod autem meminit
lapidis, id traductum est a lapide quodam aeditiore, quem Romae fuisse
complurium autorum testimonio constat, vnde praecones in auctionibus res
venales nunciabant. Vnde M. Tullius vilissimos homunculos de lapide emptos
appellat. [B] De Colono dictum est alibi. |

LB 702 [A]INVS DOLORES1978

  c953-977

955




960




965




970




975


Ἰνοῦς ἄχη, id est Inus dolores. Ino Cadmi filia ex Athamante duos peperit filios,
Learchum et Melicertam, praeterea filiam Eurycleam. Athamas autem versus in
insaniam reliquos liberos arcu percussit occiditque, Ino vna cum Melicerta sese
in mare abiecit. Et hanc quidem Megaras vndis appulsam Megarenses multo
cum honore exceperunt, iusta persoluentes Leucothoe nomine commutato,
illum vero Corinthum delatum Corinthii sepelierunt et in eius honorem
Isthmios ludos instituerunt, [G] nomine item commutato vocantes Palaemo-
nem. [A] Hinc ortum adagium, vt intolerandum et exanimantem, vt ita
dixerim, dolorem significantes dicerent Ἰνοῦς ἄχη. Nam achos proprie dolor
dicitur apud Graecos, qui prorsus obstupefacit suique sensum adimit homini. 325
Melicrates Tyrius apud eundem Zenodotum, vnde haec retuli, fabulam, quae
paroemiae dedit occasionem, narrat ad hunc modum: Athamanti prius fuerat 326
vxor Nephele, ex qua duos sustulit liberos, Hellen et Phrixum. Hac defuncta
secundam duxit vxorem Ino. Ea veluti nouerca tendens insidias Nepheles
liberis persuasit indigenis mulieribus, vt semina in terram iacienda prius
frigerent, id est adurerent in sartagine. Caeterum vbi res male euenisset neque
quicquam is annus produxisset, Athamas in hac rerum angustia Delphos misit
qui consulerent oraculum. Verum Ino legatos muneribus corrupit, vt domum
reuersi dicerent respondisse deum ita demum penuriam annonae depellendam,
si Hellen et Phrixum occidissent. Itaque persuasus Athamas Phrixum et Hellen
ad aram admouit immolaturus. Verum dii miserti aurei velleris ariete vectos
illos per aera sustulerunt. Et Helle quidem, cum sese in arietis tergo non satis
teneret, delapsa est in mare, quod ab ipsa Hellesponticum appellatur, Phrixus
autem in Colchicam regionem incolumis delatus est. Athamas ira deorum in
rabiem versus Inus liberos aggressus est, quemadmodum modo demonstraui-
mus.

[A]IN OMNI FABVLA ET DAEDALI EXECRATIO1979

980

  c982-989


985



Ἐν παντὶ μύθῳ καὶ Δαιδάλου μύσος, id est In omni fabula et Daedali execratio.
Quadrat in autores atrocium facinorum aut ingentium calamitatum, vt frequen-
ter illorum incidat mentio, sed non sine detestatione. Tradunt ab hac ortum
fabula: Pasiphae regina Cretae tauri amore capta Daedalum exorauit, vt sibi
vaccam ligneam ad proximam verae vaccae simulationem effingeret. In hac
inclusa mulier e tauro concepit ac Minotaurum monstrum abominandum
peperit. Minos autem certis de causis iratus Atheniensibus indixit, vt quotannis
septem virgines et totidem adolescentulos mitterent Minotauro obiiciendos.
Horum omnium quoniam Daedalus causam dedisse videretur, in eum vulgo
dira imprecabantur. Vnde res in prouerbium abiit.

990 [A]IN PARTE VEL IGNEM PRAEDETVR ALIQVIS1980



  c993-998
  a993-996
995

  a997-1000


1000
 Ἐν τῷ μέρει τις καὶ τὸ πῦρ σκυλευσάτω,  id est
 Praedetur aliquis per vices ignem quoque.
Suidas admonet dictum de iis, qui parum aequa referunt in commune. Cum
enim res communis commissa fuerit manibus vnius aut paucorum, maxima
pars penes eos haeret, qui diuidunt. Quid enim non praedetur qui praedatur
ignem, qui sic est natura communis, vt ipse nihilominus possideas, posteaquam
et aliis fueris impertitus? Amicitia facit omnia communia; verum vbi ventum
est ad partitionem, quisque studet quod potest rapere. Haud scio an scribae
vitio pro σκαλευέτω deprauatum σκυλευέτω, vt pertineat ad aenigma Pythago-
rae.

[A]IN NIHIL SAPIENDO IVCVNDISSIMA VITA3271981




5

LB 703


10




15




20



Sophocles in Aiace Mastigophoro sub persona Aiacis, qui iam ab insania
resipuerat:
 Ἐν τῷ φρονεῖν γὰρ μηδὲν ἥδιστος βίος·
 Τὸ μὴ φρονεῖν γὰρ κάρτ᾿ ἀνώδυνον κακόν,  id est
 Suauissima hinc est vita, si sapias nihil; |
 Nam sapere nil doloris expers est malum.
Hanc sententiam docti citant prouerbii loco. Consentaneum est autem vulgo 328
iactatum fuisse vel eius argumento fabulae, quam Horatius narrat de quodam
Argiuo, qui felicius existimaret insanire quam sapere et ringi.
 'Pol me occidistis, amici,
 Non seruastis', ait, 'cui sic extorta voluptas
 Et demptus per vim mentis gratissimus error.'

Huic concinit illud Ecclesiastae dictum: [B] In multa sapientia multa indignatio.
[A] Et qui addit scientiam, adiiciet et laborem. [C] Heraclides Ponticus apud
Athenaeum autor est Thrasylaum Axonensem Pythodori filium hoc insaniae
genere correptum fuisse, vt existimaret naues omneis, quae in Pireum appelle-
rent, suas esse. Eas appellentes summa cum voluptate recipiebat, soluentes
dimittebat ac prosequebatur, in summa felix erat, perinde quasi tantarum
rerum dominus. Si quid perisset, non requirebat; si quid esset incolume,
vehementer gaudebat, aliis iactitans suam fortunam, donec Crito frater e Sicilia
reuersus correptum hominem traderet medico. Caeterum is ad se reuersus
negauit vnquam suauius vixisse sese, quam cum eo mentis errore teneretur;
siquidem cum tantum adesset voluptatum, nihil vnquam sensisse molestiae.

25 [A]IGNEM PALMA1982





30
Πῦρ παλάμῃ, id est Ignem palma. Dici solitum, siquando protinus aliquid
intellectum esset a quopiam, vt si scommate dicto statim sentiat aliquis in se
dictum. Sumptum videtur ab iis, qui per lusum ignem admouent manibus
alienis, [C] qui subito sensu excitati resilire solent risumque mouere spectanti-
bus.

[A]SVB CVLTRO LIQVIT1983




35




40
Sub cultro linqui dicitur qui in praesentaneo periculo deseritur. Sumpta meta-
phora a victima, quae iamiam ferienda sub cultro esse dicitur. Confine illis:
Inter sacrum et saxum, Inter malleum et incudem. Horatius in Sermonibus: Fugit
improbus ac me / Sub cultro liquit. Non admodum abludit hinc Aristophanicum
illud ἐν Ἀχαρνεῦσιν:
 Ὑπὲρ ἐπιξήνου θελήσω τὴν κεφαλὴν ἔχων λέγειν,  id est
 Sum paratus verba facere caput epixeno admouens.
Est autem ἐπίξηνον truncus, in quo coqui secant carnes. Est in eadem fabula
multus deinde iocus in ἐπίξηνον. Conuenit in eos, qui periculo capitis parati
sunt affirmare quippiam.

[A]FORRS HABET TRITAS VT PASTORVM CASAE1984



45

Τὴν θύραν ἔχει τετριμμένην ὥσπερ αἱ ποῖμναι, id est Ostium habet tritum, vt sunt
casae pastorum. Ironia prouerbialis in homines inhospitales, aditu difficiles, sibi 329
viuentes semper occlusis foribus, [C] quod pastores procul ab hominum
commercio semotos vix vnquam quisquam interuisat. [A] Meminit Diogenia-
nus.

[A]APIO OPVS EST1985

  c49-51
50




55


Τοῦ σελίνου δεῖται, id est Apio est opus. Ita loquebantur, quoties morbum
capitalem innuebant et vitae periculum imminere; nam olim monumenta
defunctorum apio coronabantur. Plutarchus in Symposiacis: Καὶ τοὺς ἐπι-
σφαλῶς νοσοῦντας δεῖσθαι τοῦ σελίνου φαμέν, id est Et qui periculose aegrotant, iis
dicimus apio opus esse. [E] Idem prouerbii meminit et causam addit in vita 330
Timoleonis. [B] Subest autem adagio iocus alludens ad coronas victorum,
quae ex apio fiebant, [G] praesertim in ludis Isthmiis, teste Diphilo apud
Athenaeum libro vi.:
 Περὶ τῶν σελίνων μαχόμεθ᾿ ὥσπερ Ἰσθμίοις,  id est
 Super apio certamus, vt solet Isthmiis.

[A]IALEMO FRIGIDIOR1986

60
LB 704
  c61-63


65




70
  c70-73



75

Ἰαλέμου ψυχρότερος, id est Ialemo frigidior. De cantione, oratione, argumento,
ioco aut eiusmodi re qua|piam supra modum frigida recte dicetur. Quidam
aiunt ialemon lugentis vocem fuisse; nam ἰαλεμίζειν Graeci dicunt pro complo-
rare. [E] Euripides in Troadibus ialemon accipit pro eiulatione et luctu:
 Οἷος ἰάλεμος οἷά τε πένθη
 Δάκρυα τ᾿ ἐκ δακρύων καταλείβεται
 Ἡμετέροισι δόμοισι,
[G] id est Qui eiulatus quique luctus lacbrymaeque super lachrymas distillantur in
nostris aedibus.
[E] Et Aristophanes apud Athenaeum, grammaticus opinor, in
Dictionibus Atticis Ἐν γάμοις, inquit, ὑμέναιος, ἐν δὲ πένθεσιν ἰάλεμος, [G] id
est In nuptiis hymenaeus, in luctu ialemus. [A] Alii tradunt Ialemum Calliopes
fuisse filium, infelicem nulliusque precii hominem, praesertim in cantu supra
modum frigidum, vnde Ἰαλέμου ᾠδήν, id est Ialemi cantilenam, pro frigida
dicunt ac miserabili. Martialis item iocans in oratorem quendam frigidum ait
illum vnum idoneum esse, qui thermas refrigeret Neronianas. [G] Hesychius
indicat et hoc pacto efferri prouerbium: Ἰαλέμου οἰκτρότερος, id est Ialemo
miserabilior.
Idem indicat ἰάλεμον dici quod nullius sit precii, quemadmodum
Latini naenias appellant, quum ea vox proprie sonet lugubres cantiones.

[A]HVMI HAVRIS1987


80

Χαμαὶ ἀντλεῖς, id est Humi hauris. De inaniter laborante dicebatur. Nihil est
enim, quod e solo haurias, hoc est ab imo putei fundo, si is siccus sit. [C]
Apparet dici posse, quoties exhausta copia non multum superest, quod haurias.
[A] Zenodotus meminit.

[A]HVMI SERPERE1988


85




90




95




100
Humi serpit oratio, quae pressior humiliorque est quam oportet, semper quasi
iacens, nunquam assurgens. Horatius:
 Nec sermones ego mallem
 Repentes per humum
[E] quam res componere gestas.
[A] Idem in Arte poetica: 331
 Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
[C] Quod quidem aut a nauigantibus translatum est aut ab iis, qui procumben-
tes in terram ita reptant, ne erectos turbo ventorum auferat. [G] Gregorius
Nazianzenus in oratione contra Eunomianos deflexit ad homines, ostendens
non esse cuiuslibet de rebus diuinis disserere: Οὐ παντός, οὐχ οὕτω τὸ πρᾶγμα
εὔωνον καὶ τῶν χαμαὶ ἐρχομένων, id est Non est cuiusuis nec adeo vilis res atque humi
gradientium. Quanquam nihil vetat et hic res aut actiones intelligi vulgares
humilesque. [E] Simillimum est huic aut fortassis idem quod habet Pindarus in
Olympiis: Οὔτοι χαμαιπετέων λόγων ἐφάψῃ, [G] <id est> Haudquaquam sermones
humi reptantes attingas.
[E] Item in Pythiis: Χαμαιπετὲς δ᾿ ἄρ᾿ ἔπος οὐκ
ἀπέρριψεν, [G] id est Humile vero verbum non effutiuit. [E] Sumpsisse metapho-
ram videtur ab auibus haud procul a terra subuolantibus, quod idem Pindarus 332
tribuit graculis: Κολοιοὶ ταπεινὰ νέμονται. Vt huic respondeat: Aquila in nubibus.

[A]HOLERVM APPOSITIONES1989



105
Αἱ τῶν λάχανων προσθῆκαι, id est Holerum additamenta. De re nullius momenti.
Sumptum videtur vel ab holeribus appositis in mensa, vili nimirum cibo, vel
auctariis holerum, quae nonnunquam emptores sordidi ac tenues requirunt.
Autor Diogenianus.

[A]FICTILIS HOMO1990



110
LB 705



115




120




125
Κεράμιος ἄνθρωπος, id est Homo fictilis, id est mollis, imbecillis, fragilis.
Ductum a vasis testaceis, quae facile comminuuntur. Finitimum illi: Homo
bulla. In quibusdam codicibus lego κεραμεὺς ἄνθρωπος, in nonnullis κέραμος
ἄνθρωπος, quorum postremum mihi | magis arridet. [G] Cerameus enim
figulum sonat, ceramos vas fictile. Sic et ficulnum hominem dicimus, ferreum,
cereum, quernum, adamantinum. Contra quod eximium videri volumus, au-
reum dicimus; inde illud poetis frequens χρυσῆ Ἀφροδίτη, id est aurea Venus, et
τῆς δικαιοσύνης χρυσοῦν πρόσωπον et χρύσεον ὄμμα τᾶς δίκας, id est iustitiae
vultus aureus
et iustitiae oculus aureus, vt ex Pindaro, ni fallor, refert Athenaeus
libro xii. Itidem hodie quoque 'aurea verba', 'gemmeos mores' dicimus. [I] M.
Tullius Academicarum quaestionum libro ii. de libello loquens, quem Crantor
scripsit de luctu, Est enim, inquit, non magnus, verum aureolus et, vt Tuberoni
praecipit Panetius, ad verbum ediscendus libellus. [G] Quicquid autem vile, κερα-
μεοῦν siue κεράμεινον dicunt Graeci. [H] Ita Paulus homines appellat vasa
fictilia: Ἔχομεν δὲ τὸν θησαυρὸν τοῦτον ἐν σκεύεσιν ὀστρακίνοις. M. Tullius
actione in Verrem sexta: Tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod
audissent, alicuius precii scyphos esse Pamphili: luteum negocium esse, non dignum quod

in suo argento Verres haberet. Et alicubi luteum hominem appellat contemptum
nulliusque precii, interdum ipsum lutum.

[A]HIPPARCHORVM TABVLA1991


  c129-131
130


Ἱππάρχων πίναξ, id est Hipparchorum tabula. Dici conueniet, quoties haud
impune futurum significamus, si quid peccetur. A Syracusanis natum adagium.
Apud hos enim mos erat, vt hipparchi, hoc est equitum praefecti, in tabellis
describerent militum nomina, qui ordinem deseruissent. Meminit Zenodotus.
[G] Hesychius indicat apud Lacedaemonios hipparchum dici qui iuuenibus
praefectus esset. Is in tabula notabat eos, qui quippiam indecore fecissent.

[A]HETEROMOLIA CAVSA3331992

135




140
Ἑτερομόλιος δίκη, id est Causa heteromolia, dicitur apud Graecos quae ab altera
duntaxat agitur parte, nullo praesente qui contradicat, ἀπὸ τοῦ τὸν ἕτερον 334
μολεῖν, id est quod alter duntaxat accedat. Simillimum illi: Ἐρημη δίκη, id est
Deserta causa. Vsurpabitur non ineleganter, vbi quis damnat absentem, veluti,
cum defunctorum libros carpimus, recte ἑτερομόλιον δίκην quis dixerit. [G]
Apud Hesychium sic effertur: Ἑτερόμυνος δίκη, an integra scriptura nescio.

[A]HARMODII CANTILENA1993




145

  c147-149


150
Ἁρμοδίου μέλος, id est Harmodii cantio. De lugubribus ac tristibus dicebatur.
Simillimum illi: Ἀδμήτου μέλος, [B] id est Admeti melos. [A] Aristophanes
cum aliis aliquot locis tum in fabula, cui titulus Ἀχαρνεῖς:
 Οὐδὲ παρ᾿ ἐμοί ποτε τὸν Ἁρμόδιον ᾄσεται,  id est
 Nec vnquam apud me carmen Harmodium canet.
Interpres indicat cantilenae genus fuisse, quod in compitis cani consueuerit in
Harmodium et Aristogitonem, quod hi Pisistratidarum tyrannidem sustulis-
sent. Eius carminis hoc erat initium: Φίλτατε Ἁρμόδιε, οὔτι που τέθνηκας, [B]
id est Charissime Harmodi, haud quaquam mortuus es. [A] Refertur a Suida ac
Diogeniano.

[A]HAVD CANIT PATERNAS CANTIONES1994



155
Οὐ πατρωϊκὰ αὐλεῖ μέλη, id est Haud paternas canit cantilenas. De eo iactatum, qui
a paternis moribus degeneraret. [B] Solent liberi maiorum suorum cantiuncu-
lis, quas admodum pueri didicerunt, delectari. [A] Terentius in Adelphis: Pol,
Aeschine, haud paternum istuc dedisti.

[A]NON CERTATVR DE OLEASTRO1995



160
Οὐ φυλίας ὁ ἀγών, id est Hoc certamen non est de oleastro. Quoties non de nugis
neque de gloria aut corollis, sed de re seria ac pecuniaria ageretur. Siquidem in
plerisque certaminibus victoriae praemium erat oleagina aut querna aut alioqui
frondea corona. Meminit Diogenianus.

[A]HASTA CADVCEVM1996

  c163-169

165
LB 706



170



Δόρυ κηρύκειον, id est Hasta caduceum. Dici solitum, quoties aliquis simul et
minaretur et ad concordiam inuitaret. Ex oraculo natum, quod huiusmodi
fertur: Ἀνδρὶ Γεφυραίῳ φίλος οἶκος, [B] id est Viro Gephyraeo grata est domus. |
[A] Admoniti erant Gephyraei, vt sequentes Atheniensium exercitum, vbi
illos defessos conspicerent, ibi manerent. Itaque cum Athenienses ab Eumolpo
oppugnarentur, ad Tanagram iter instituerunt, hac specie, vt dux caduceum
praeferret, iuuentus armata a tergo consequeretur, vt simul et pacem petere
viderentur et ad bellum nihilo segnius parati, si quis lacesseret. Recenset 335
Suidas [E] et meminit Polybius libro Historiarum quarto. Legatum, inquit, ad
Byzantios Aridicen misere et cum eo Polemoclen cum tribus triremibus, volentes, id quod
est inprouerbio, hastam simul et caduceum Byzantiis mittere.
[B] Simillimum est huic
quod eleganter vsurpauit D. Hieronymus: Scuto pacem petere.

175 [A]GALLORVM INCVSARE VENTRES3361997





180




185

Ἀλεκτρυόνων μέμφεσθαι κοιλίαν, id est Gallorum incusare ventrem. De edacibus ac
luxu multum absumentibus facultatum. Huic enim animanti venter mirifice
calidus, ita vt omnia statim concoquat. Aristophanes in Vespis:
 Ἀλεκτρυόνος μ᾿ ἔφασκε κοιλίαν ἔχειν
 Ταχὺ γὰρ καταπέψει τἀργύριον,  id est
 Mihi dixerat ventrem esse gallinacei;
 Velociter enim concoquet hoc argentulum.

[G] Hoc genus homines Graeci dicunt καταπιεῖν τὴν οὐσίαν, id est deuorare
substantiam; id enim est atrocius quam καταφαγεῖν. Summam autem profusio-
nem ac celerrimam indicant verbo ἀφανίζειν, id est sic absumere, vt nusquam
appareat vestigium.
Vtitur his omnibus, sed postremo frequentissime Aeschines
in Timarchum: Πάντ᾿ ἠφάνισεν.

[A]ARDENS VESTIS1998


190
  c190-223



195




200




205




210




215

LB 707


220




225




230
Αἴθεις πέπλος, id est Ardens vestis, siue, quemadmodum in aliis legitur exempla-
ribus, Αἴθεις ἐν πέπλῳ, id est Incensus in veste. Zenodotus prodidit dici solitum
de iis, qui seditionem mouerent calumniasque sererent. Existimat autem
adagium natum a veste Nessi Centauri sanguine infecta, quam a Deianira
missam cum induisset Hercules, incensus igni sacro periit. Porro fabulam idem
recenset ad hanc ferme sententiam: Reliquis Centauris expugnatis ac confectis
ab Hercule, Nessus vnus omnium suffugerat. Is peruenit ad flumen Euenum et
in eius ripa versans solitus est adeuntes transmittere. Deinde euenit, vt
Hercules in Trachinem ad Ceycem vna cum Deianira proficisceretur. Postea-
quam igitur ipse iam fluuium transmisisset, Nesso mandauit, vt Deianiram
transferret. At is inter transuehendum vim coepit adferre mulieri. Quod
simul ac Hercules intellexisset, videlicet illa vociferante, Nessi praecordia
iaculo perfodit. At is sentiens letale vulnus neque se posse mortem effugere,
mulierem accersit, 'Si vis', inquiens, 'tibi amatorium efficacissimum parare,
quo possis Herculem inflammare in amorem tui et, si quando deperibit aliam,
in tui cupidinem reuocare, fac illum meo sanguine perungas', atque ea persuasa
Nessi sanguinem e vulnere fluentem apud sese seruauit. Itaque postquam
Trachinem adiisset ac rursum inde profectus Oechaliam adortus ciuitatem
cepisset, reliqua populatus Iolen puellam captiuam secum abduxit. Immolatu-
rus autem Ioui parenti victimas ob res bene fortunatas ad Deianiram mittit
iubens, vt sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles
raptu veritaque, ne Hercules illam pluris quam sese faceret, vt est zelotypum
mulierum genus, vestem Nessi cruore tinctam imbutamque mittit, philtrum se
mittere rata. Hanc indutus Hercules rem diuinam peregit. Caeterum vbi
calefacta veste venenum excitatum corpus grauiter adurere coepisset, auellere
conatus est, verum iam ita penitus adhaeserat, vt non sine carnibus ipsis reuelli 337
posset. His itaque malis discruciatus Hercules in Trachinem deducitur. Interim
illa cognitis iis, quae acciderant, suspendio spontaneam mortem sibi consciuit. |
At Hercules iussit Hyllo (nam hunc ex Deianira sustulerat natu iam grandem),
Iolen duceret vxorem. Quo facto in monte Oeta rogum extruxit eumque
conscendit. Porro cum illo iubente nullus ex Herculis comitibus auderet ignem
subdere, videlicet metu contagii, pastor quidam forte repertus, qui ignem
immitteret, atque huic officii praemium sua tela dono dedit. Ardente iam rogo
ferunt nubem non sine tonitru obsepsisse Herculem atque ita sublatum ad
deorum consortium.
Adagium referri non absurde poterit et ad vestem illam, quam Medea
venenis imbutam Iasonis nouae nuptae dono misit. Quidam existimant naphtha
infectam fuisse; itaque admotis vndique ex nuptiarum ritu tedis flamma 338
transiliit, pariter et puellam et patrem auxiliari cupientem exussit. Huius rei
mentionem facit Euripides in tragoedia, cui titulus Medea. [B] Huiusmodi
fabellas, vt saepenumero testatus sum, nisi vererer, ne parum eruditis viderer
incuria praeterisse, cum in vulgatis collectaneis habeantur, nequaquam asscrip-
turus eram.

[A]SENECTA LEONIS PRAESTANTIOR HINNVLORVM IVVENTA1999



235
LB 708



240




245




250
 Γῆρας λέοντος κρεῖσσον ἀκμαίων νεβρῶν,  id est
 Leo senex vigente potior hinnulo.
Citatur apud Stobaeum ex Hippothoonte poeta. Senectus viri fortis ac strennui
praestan|tior est iuuenta quorundam ignauorum et imbecillium iuuenum.
Venustius fiet, si longule transferatur, veluti si quis ingenium docti senis et
exercitati praeferat ingenio parum eruditi iuuenis. Dicetur non inepte et in
senectutem crudam viridemque animique viribus adhuc pollentem, in quam
competet illud Euripidis ex Ione:
 Τὸ τοῦ ποδὸς μὲν βραδύ, τὸ <τοῦ> δὲ νοῦ ταχύ,  id est
 Tardus quidem pes, animus est velox tamen.
Eodem pertinet illud eiusdem in Andromacha:
 Πολλῶν νέων γὰρ κἂν γέρων εὔψυχος ᾖ
 Κρείσσων,  id est
 Gnauus senex et iuuenibus compluribus
 Praestat.

Aristophanes alicubi:
 Ἐγὼ τοὐμόν νομίζω γῆρας εἶναι κρεῖττον ἢ πολλῶν κοκίννους νεανιῶν,  id est
 Meam senectam praeferendam existimo
 Complurium comis adulescentium.

[A]NVDIOR PAXILLO2000


Γυμνότερος παττάλου, id est Nudior paxillo. De extremae paupertatis homine
dicebatur haec hyperbole. Nam paxillis corticem quoque detrahimus.




1801-1900    2001-2100