DES. ERASMI ROTERODAMI PROVERBIORVM 23
CHILIADIS TERTIAE CENTVRIA PRIMA

LB 707 [A]HERCVLEI LABORES2001

5




10



  c14-17
15




20




25




30
LB 708



35




40




45




50




55



LB 709
60




65




70




75
  c75-88



80




85




90




95




100




105




110



LB 710
115




120




125




130




135


  c138-257

140




145

  c147-149


150




155




160




165




LB 711
171



175




180

  c182-185


185




190




195




200




205




210




215




220


LB 712

225




230




235




240




245

  c247-249


250




255




260




265




270


  c273-287

275

LB 713


280




285




290




295




300




305




310
  c310-314



315




320




325




LB 714
331



335




340




345




350




355




360




365




370




375




380
  c381-383
LB 715


385




390




395



  c399-407
400




405




410

  c412-415


415




420




425




430




435
LB 716



440




445




450
  c450-452



455
  c455-502



460




465




470




475
  c476-479



480



  c484-487
485



  c489-493
LB 717
491



495




500
Ἡράκλειοι πόνοι, id est Herculei labores, bifariam accipiuntur: Partim plurimi
atque ingentes quique vires desiderent Herculanas, quemadmodum vsurpauit
Catullus:
 Sed te, inquit, quaerere iam Herculis labos sit. 24
Item Propertius:
 Deinde vbi pertuleris, quos dicit fama labores
 Herculis.
Ac rursum alibi: Non labor Alcidae. [I] M. Tullius lib. De finibus ii: At quum de
omnibus gentibus optime mererere, quum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis
perpeti erumnas. Sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo verbo erumnas
etiam in deo nominauerunt. Exigerem ex te
etc. [A] Partim Herculei labores
dicuntur, qui sunt eiusmodi, vt aliis quidem maximas adferant commoditates,
caeterum autori suo nihil ferme fructus adducant praeter aliquantulum famae,
plurimum inuidiae. Idque ita fato quodam accidisse putant, quod ἐν τετράδι
γεννηθῆναι, id est quarta natus luna credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus
poetico more causam in Aten deam et Iunonem reiicit, quae infesta Herculi
tanquam ex pellice nato periculis omnibus illum obiecerit. Celebrantur igitur
atque etiam enumerantur a poetis Herculani labores. Quorum omnium longe
difficillimus ac maximus hydra Lernaea, malum pertinax ac propemodum
inexpugnabile illi, qui iam omnia deuicerat. Cuius symbolo veterqs inuidiam
exprimere voluisse satis indicat Horatius in Epistolis, cum ait:
 Diram qui contudit hydram
 Notaque fatali portenta labore subegit,
 Comperit iniudiam supremo fine domandam.

Consueuit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse comes
eximiamque virtutem non aliter quam vmbra corpus assequi, vt apposite
dixerit Iosephus in opere De Iudaea capta: Ἀμήχανον δ᾿ ἐν εὐπραγίαις φθόνον
διαφυγεῖν, id est Nulla ratione fieri potest, vt | in recte factis effugias inuidiam. Quis
enim vmbram effugiat inuidiae, nisi pariter et virtutis lucem effugerit?
Cohaerent inuicem haec duo, ac rem omnium optimam res omnium pessima
comitatur. Proinde Pindarus videtur non sine causa scripsisse:
 Τόδ᾿ ἄχνυμαι φθόνον ἀμειβόμενον τὰ καλὰ ἔργα,
grauiter et indigne ferens nimirum, quod est indignissimum praeclara facta
inuidiae praemio pensari. Neque vero parum concinne veteres illi videntur
inuidentiae symbolum excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod, quem-
admodum tradunt etiam naturalium causarum vestigatores, magis huic morbo
sint obnoxii, qui humili abiectoque animo praediti sunt, sunt autem quibus
sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem
 Inuidiae domus est in vallibus imis
 Abdita sole carens, non vlli peruia vento,
 Tristis et ignaui plenissima frigoris et quae

 Igne vacet semper, caligine semper abundet.
Neque vero cum simplici portento res, sed centum armato capitibus, quorum 25
si quis vnum aliquod execuerit, in eius locum protinus duo suppullulent. Ea
videlicet inuidentiae natura est, vt, si contra lucteris, magis ac magis irites, si
quando coneris splendore virtutis opprimere, tum insurgat acrior et intumes-
cat. Hic si recidas, illic maior oboritur. Carptim extingui non potest, vix
tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit ac vix etiam ipsi Herculi.
Quanquam enim liuor velut ignis alta petit, est tamen omnino aliquid vsque
adeo perfectum et illustre, vt eo non possit attingere. Quo loci sese peruenisse 26
gloriatur Horatius, cum ait Inuidiaque maior. [F] Ac rursum alibi:
 [A] Et iam dente minus mordeor inuido.
Iam vero quid aliud est, quod obtrectatores isti clancularii solent in eos
euomere, qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes praeclarum
aliquid moliuntur, quam merum virus ac venenum plus quam letale? Quando-
quidem generosis [B] et excelsis [A] animis sua fama, | quam impetunt isti, non
paulo carior antiquiorque solet esse quam ipsa vita. Porro quod gentilium
fabulae sub Herculis aenigmate significarunt, idem Hebraeorum historia sub
Ioseph inuolucro nobis innuit. Nam quod illi Lerna, id huic fuit fratrum
inuidentia. Sic enim interpretatur Philon in libro, cui titulus Πολιτικὸς βίος.
Existimat autem Ioseph eorum repraesentare personam, qui rerum publicarum
gubernacula tractant, hoc videlicet argumento, quod is, pastor adhuc quum
esset, iam tum recte factis simul et patris fauorem emeruit et germanorum in se
concitauit aemulationem. Quid autem aliud est rem publicam administrare
quam pastorem agere? Quandoquidem et Homerus, quem inibi citat etiam
Philon, regem ποιμένα λαῶν subinde vocat. Siquidem nullorum benefactis
malignius respondet gratia quam eorum, qui de vulgo bene merentur. Sed
quod Hercules assecutus est igni Graecanico, id Ioseph magnitudine benefac-
torum ac diuini numinis fauore consecutus est, vt inuidiam obrueret et eosdem
aliquando supplices haberet, quos antea pertulerat aemulos, seque iam illi
vitam debere faterentur, cuius vitae pridem tetenderant insidias.
    Proinde principes, qui publicum agunt negocium, hoc animo praeditos esse
oportet, vt ad hoc exemplar communem modo spectent vtilitatem nec
magistratum, perinde quasi cauponatio sit, sibi gerant, non aliis, nec legum
veluti laqueis insidiari velint iis, vnde perspexerint emolumentum aliquod
auferri posse, sed gratis de bonis bene mereantur, cum monstris, hoc est cum
vitiis, assiduum bellum gerant, sola recti conscientia tanquam abunde magno
recte factorum praemio contenti. Quodsi meritis tuis fama maligne responde-
rit, si clanculum obsibilauerit liuor, si Lernae belua vel trecentis capitibus
vndique venenum afflauerit, tum illud demum animi vere sublimis et inuicti
fuerit documentum, nihilo segnius ad immortalem eniti laudem ac vel maximis
incommoditatibus suis aliorum consulere commodis et hunc pulcherrimum
maximumque virtutis fructum ducere, si quam plurimis quam maxime
prodesse liceat atque hac parte, quoad mortali fas est, immortale numen
imitari. Ad quod cum nulla gratia, nullum officium a nobis redire queat, tamen
natiua genuinaque bonitate, solis in morem, omnibus, gratis et ingratis, dignis
iuxta atque indignis, suam impertit munificentiam, hunc vnum spectans
fructum, si quam plurimos sui participes efficiat. Verum vt ad deum nullum
emolumentum benefactorum refluere potest, ita nec ingratitudinis molestia
potest attingere. Mortalibus illud saepenumero euenit, vt pro summis meritis
summam inuidiam summumque reportent incommodum.
    Quodsi vllis hominum laboribus hoc cognominis debetur, vt Herculani 27
dicantur, eorum certe vel maxime deberi videtur, qui in restituendis antiquae
veraeque literaturae monimentis elaborant. Quippe qui, cum sudores incom-
parabiles suscipiant propter incredibilem negocii difficultatem, tamen vulgi
summam in se concitant inuidiam. Cui cum res praeclarae semper obnoxiae
fuerunt, tum vero praecipue nouitas non solum apud imperitos, verum etiam
apud eruditos. Adeo nusquam magis ingrati sumus, magis inuidi, magis
morosi, nusquam minus candidi quam in pensitandis eorum laboribus, quibus
meo quidem animo nulla vnquam satis digna gratia referri queat. Indocti
negligunt, semidocti rident, docti, si paucos exceperis (praecipuos quidem
illos, sed tamen paucos), partim inuident, partim morosius carpunt ac
dissimulatis tam multis, quae recte dicta sint, sicubi forte fortuna semel aut
iterum lapsus fuerit autor (quis autem non labitur aliquando?), id solum
annotant, id solum meminerunt. I nunc et hoc tam magnificum praemium tot
tamque diuturnis vigiliis, tot sudoribus, tot incommodis redime. Abdica te
communibus humanae vitae voluptatibus, neglige rem familiarem, ne parce
formae, ne somno, ne valetudini. Boni consule iacturam oculorum, accerse
praematurum senium, contemne vitae detrimentum, vt plurimorum odium in
te concites, plurium inuidiam, vt pro tot vigiliis ronchos aliquot auferas.|
Quem quaeso haec non deterreant a capessendis huiusmodi laboribus, nisi si
quis sit animo plane Herculeo, qui possit alios iuuandi studio quiduis et facere et
pati
?
    Commouit haec cogitatio nonnihil animum meum, vt verum fatear, atque in
mediis huius operis exantlandis laboribus lassitudo quaedam oborta est
cogitanti nimirum, qualibus viris, quos nostra vidit aetas, quam maligne fama 28
respondeat etiam aliquanto iam tempore defunctis, quam irreuerenter despi-
ciantur ab iis, quos vere dixeris indignos, qui illis matellam, vt dicitur,
porrigant, quam ingrate carpantur a semidoctis, quam pauci etiam inter
eruditos, qui candide plenoque laudent ore. Alius desiderat aliquid, alius
inuenit quod non probet, alius vitam incessit, alius fastidienter laudat, vt
praestiterit vituperasse. Porro nulli iudicant iniquius quam vel semidocti, qui
doctrinam alienam sua metiuntur et reprehendendum existimant quicquid ipsi
non didicerunt, vel eruditi, qui nondum hoc laboris genus degustarunt. Nam
hi plane iuxta Graecorum prouerbium ἀπὸ πύργου κρίνουσιν Ἀχαιούς et ipsi
stantes in littore nauigantis artem ac discrimen spectant ociosi. Quodsi
fecissent periculum, vt minore fastidio, ita maiore cum venia legerent aliorum
lucubrationes. Hoc itaque cum videam tantis in re literaria proceribus vel
heroibus magis accidere, quid tandem augurer futurum de me, cuius omnia
quam ad illos mediocria vel, vti verius dicam, nulla sint, equidem non sum
nescius, praesertim in hoc scripti genere, in quo multo plus est laboris, quam
quisquam facile coniectet, qui periculum ipse nunquam fecerit, deinde multis
de causis lapsus facillimus. Postremo nusquam citius inuenerit quiuis quod
desideret.
    Quare non arbitror futurum alienum, si, postea quam ipse locus admonuisse
videtur, super hisce rebus pauca disseram, non quo meum iactitem ingenium
aut ostentem industriam, sed vt lectorem mihi reddam aequiorem. Erit autem
certe multo minus iniquus quisquis perpenderit, quam immensis sudoribus,
quam infinitis difficultatibus haec adagiorum quantumlibet rudis sylua mihi
constiterit. Iam hic igitur primus esto calculus rerum ipsarum antiquitas non
ab Euandro aut Aboriginibus, sed ἀπὸ Καννάκου, quemadmodum dicunt
Graeci, sed ab ipso vsque Saturni seculo, et si quid est hoc etiam antiquius,
repetita. Vnde fit, vt pleraque sint a nostrorum temporum consuetudine δὶς διὰ
πασῶν, quod aiunt, semota. Proinde, quid sibi velit adagium, aut diuines
oportet et Delium aliquem natatorem requiras aut ex antiquis autoribus petas
enarrationem. At quibus tandem autoribus? Non ex vno alteroue aut certis
aliquot, quemadmodum vsu venit in aliis argumentis. Veluti si quis instituat
de arte dicendi conscribere, certos quosdam habet et idoneos autores, et eos
non admodum sane multos, quos imitari sufficiat. At hic quicquid est
scriptorum, veterum recentium, bonorum simul et malorum, in vtraque
lingua, in omniiugi disciplina, breuiter in omni scripti genere, necessum fuit
non dicam euoluere, sed curiosius ac penitus excutere rimarique. Siquidem
adagia ceu gemmulae, quod minuta sint, fallunt nonnunquam venantis oculos,
ni acrius intendas. Praeterea nec obuia sunt, sed pleraque retrusa, vt prius
eruenda tibi sint quam colligenda. Quis autem satis aestimet, quam infiniti
laboris sit res tam minutulas ceu per omnia maria terrasque rimari? Vix aetas
humana suffecerit,' vt tot utriusque linguae poetas, tot grammaticos, tot
oratores, tot dialecticos, tot sophistas, tot historicos, tot mathematicos, tot
philosophos, tot theologos, quorum vel titulis recensendis defatigetur aliquis, 29
excutias ac reuoluas, neque id semel, sed sursum ac deorsum in his, vtcunque
res postularit Sisyphi saxum voluere. Iam hoc opinor nemo non videt, nemo
non fatetur esse maximum. At ea quota portio quaeso nostri sudoris? En tibi
restat agmen pene maius interpretum, in quibus aliorum supinitas atque
indiligentia, nonnullorum etiam imperitia (nam hi quoque sunt euoluendi,
nimirum vt aliquando legas aurum e stercore) non mediocrem sarcinam
adiunxere nostris laboribus.
    Age vero, quid ego nunc allegem | prodigiosam librorum deprauationem,
quae sic Latinorum pariter et Graecorum codices omneis occupauit, vt,
quicquid attigeris citaturus, vix unquam contingat, quin aut manifestum
mendum offendat aut suboleat occultum? Ibi vero sudor nouus, exploranda
corrogandaque exemplaria, nec ea sane pauca, quo videlicet e multis vnum
aliquod contingat emendatius aut multorum collatione, quod verum ac
germanum sit, quasi diuines. Ferendum hoc quoque, nisi pene toties accideret,
quoties citaueris aliquid. Citandum autem passim. His tam multis appone et
illum calculum haud quaquam opinor aspernandum, quod opera veterum, ex
quibus ceu fontibus hausta sunt prouerbia, magna ex parte desiderantur. 30
Siquidem vtraque Graecorum comoedia funditus intercidit vno excepto
Aristophane, Latinorum item tragoedia praeter vnum Senecam. Fortassis et
hoc tolerari poterat, si modo lucubrationes illorum extarent, qui prouerbia ab
illis collecta commentariis sunt interpretati. Quorum de numero sunt Aristote-
les, Chrysippus, Clearchus, Didymus, Tarrhaeus cumque his alii nonnulli,
quorum ne tantulum quidem fragmentum ad nos peruenit. Supersunt igitur
nobis recentiores quidam, vt indiligentes nulloque delectu, ita ieiuni quoque
mutilique, velut Zenobius, Diogenianus, Suidas, quibus hauddum constitui
malamne gratiam debeamus, qui ex tam absolutis tamque copiosis autoribus
tam paucula quaedam tamque nuda nobis tradiderint, an bonam, quod illorum
studio qualiacunque fragmenta vetustatis ad nos permanarint, nisi si quis id
etiam horum epitomis acceptum ferat, quod illi neglecti perierunt. Quemad-
modum Latini quidam Liuii interitum Floro, Trogi Pompeii Iustino, iuris
Caesarei Iustiniano, theologiae Sententiarum, vt vocant, autori solent imputa-
re, neque id prorsus ab re, mea quidem sententia. Quid quod inter hos vsque
adeo non conuenit, vt saepenumero secum pugnantia scribant, vt hoc denique
pondus accedat tuis laboribus non euoluendi solum eadem de re varios
interpretes, verum etiam iterum atque iterum inspiciendi, confercndi, perpen-
dendi, iudicandi.
    Nunc illud etiam mihi cogita, in aliis libris saepe locum esse ingenio, vt adsit
inueniendi ceu pariendi voluptas possisque quouis loco quouis tempore mentis
agitatione portionem aliquam operis absoluere, quantumque valueris ingenii
celeritate, tantum maturare quod institueris. Hic velut alligatus pistrino non
sineris vel latum, vt aiunt, pedem a codicibus discedere. Totum enim fere
negocium pendet a codicum copia, praecipue Graecorum, quorum iam quanta
sit inopia, nemo nescit. Vnde fit, vt partim oculos conteras in voluminibus
cariosis, situ obsitis, laceris, mutilis, a tineis ac blattis vndique derosis, tum
autem non raro lectu etiam difficillimis, breuiter eiusmodi, vt, qui in eis diutile
versetur, facile cariem et senium quoddam sibi contrahat, partim etiam alienis.
Quod ipsum quanti referat, vel me tacente protinus agnoscunt ii, qui fecere
periculum. Vt ne dicam interim illud, si quid in huiusmodi commentariis
voluptatis est, id totum esse lectoris, ad scriptorem nihil attinere praeter
odiosum illum ac semper eundem colligendi, conuerrendi, explicandi vertendi-
que laborem. Atqui voluptas vna res est, vt vere dixit Aristoteles, quae
praestat, vt in labore diu perseuerare possimus. Alibi licet ingenio ludere, licet
eloquentiae flosculis aliquando lasciuire, sunt excessus amoeni, in quibus
lassus desideas ingeniique vires refocilles. Cum in omni negocio tum praecipue 32
in literis varietas satietatem arcet neque patitur oboriri taedium. At hic mihi
non δὶς κράμβη, quemadmodum est in Graecorum prouerbiis, sed ter millies
eadem illa repetenda fuerunt, quid sibi vellet adagium, vnde natum esset et
quem in vsum conueniret, vt non alibi magis quam hic locum haberet illud
Graecis tritum adagium Ὑπέρου περιστροφή. Postremo nonnulla voluptatis
pars est huiusmodi tractare res, quae tractatu nitescant quaeque vltro
splendorem et orationis copiam autori suppedi|tent. Hic quae tractantur,
omnia sunt eiusmodi, vt vsu, non tractatione splendescant ac tum demum
genuinam suam ostendant gratiam, cum gemmarum instar commode inserta
orationi visuntur. Separata frigent ac minutula leuiaque quaepiam esse
videntur. Adde nunc, quod alibi summa rerum opus aestimatur et lector non
aliter quam scriptor laborat, huiusmodi quoniam carptim leguntur, qui legit,
ad vnum quodlibet prouerbium animum adfert integrum, ociosum, nonnulli
fortassis auidum etiam, alius contra fastidientem. Quam autem iniqua interim
mea conditio, a quo illud requiritur, vt in singulis adagionibus expleam
ociosum, satiem auidum, satisfaciam fastidioso.
    Accedit ad haec omnia Graeca vertendi labor, quem profecto nemo non
difficillimum iudicabit, nisi qui nunquam annixus sit, vt ex bene Graecis bene
Latina faceret. Hic mihi rursum perpende tantam autorum varietatem,
quorum vnicuique suus reddendus stilus. Cogita tot carminum genera,
quorum in hoc opere tam ingens incidit turba; nam arbitror esse non pauciora
decem millibus, vt, si quis hoc mensium spacio, quibus laborem hunc
absoluimus, tantum carmina tam multa Latine reddidisset, idque carmine, non
videatur vsquequaque insimulandus ignauiae. Porro quid alii sensuri sint,
nescio. Equidem etiam illud arbitror esse non nihil, in tam immenso
prouerbiorum numero meminisse, quid quo loco dixeris, neque rerum turba
confundi. Proinde qui in tantis difficultatibus versetur, quas omneis vel
percensere sit difficillimum, quid mirum, si quando labi contingat maxime
festinantem? Cur autem mihi festinandum fuerit, mox reddetur ratio. Quodsi
Flaccus etiam in aliis argumentis, in quibus haec absunt incommoda, dat
veniam maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cauit natura, si conceden-
dum putat, vt in opere longiusculo somnus obrepat, si non indignatur Homero
alicubi dormitanti, quid tandem causae est, cur mare coelo misceamus, si
pauculi forte errores in huiusmodi deprehendantur opere, in quo praeter
communes illas labendi causas nec liberum sit rem tuis auspiciis peragere et
eiusmodi duces habeas, qui subinde praebeant ansam errandi? Vt ne quid
dicam interim de codicum mendis, quae nonnunquam doctissimis viris
imponunt; vt sileam de taedio, quod vel praecipue consueuit ingenii vigorem
hebetare; vt taceam de tam varia rerum omniiugarum quasi farragine, qua fit,
vt animus huc atque illuc in tam multa distractus non possit semper sibi
praesens esse.
    Reliquum esse videtur, vt paucis occurramus et iis, quos auguror in hac
nostra sylua curae diligentiaeque plusculum desideraturos. Nam quosdam hoc 33
animo esse video, vt libros mole, non eruditione metiantur et id demum
absolutum existiment, vbi nihil adiungi possit, supersint pleraque; quibus nihil
satis, nisi quod impendio nimium, atque ibi denique copiam esse iudicant, cum
ad satietatem vbique dicuntur omnia. Horum igitur quispiam dicet quaedam a
me copiosius locupletiusque tractari potuisse. Tum autem in euoluendis
autoribus occurret alicui locus aliquis, qui ad prouerbium faciat aut non faciat,
sed illi facere videatur: hunc protinus cauillabitur praeteritum a nobis.
Principio quis rogo tam arrogans, qui istud ausit profiteri? Quis tam iniquus,
vt exigat, in huiusmodi scripti genere ne quis omnino praetereatur locus? Vt
nihil non legeris, nihil non annotaris, nihil non apparaueris, itane statim in tam
immensa rerum turba succurrit, quod oportuit quoque oportuit loco? Deinde
quae tandem futura fuerat ista molesta diligentia vndecunque conquirere,
quicquid quocunque modo poterat ad prouerbii locupletationem accommoda-
ri? Quis tandem futurus fuerat voluminum aut modus aut finis, si Sardonium
risum, vt hoc exempli causa ponam, explicans totius huius insulae descriptio-
nem e geographorum omnium libris repetere voluissem, loci situm, gentis
antiquitatem, originem a capite, quod aiunt, vsque ad calcem percensere?
Deinde quae sit | eius herbae species, quae vis, quicquid apud vllum
medicorum super hac literis proditum inueniatur, in vnum conuerrere? Ad
haec qui risus ille gignatur quibusque de causis appareat in moriente, ex
physicorum sententia commemorare? Deinde quibus hoc risus genus aliquan-
do fuerit familiare, ex omnibus historiarum monimentis perquirere? Tum
autem, quam hic risus virum probum dedeceat, in summa quicquid de laudato
aut illaudato risu legatur apud morales philosophos ac poetas, id omne in
eundem congerere aceruum? Postremo si quod apophthegma, si quid
vrbane dictum, si quod memorabile factum, si quis apologus, si qua fabula, si
qua sententia, si quid omnino vel affine vel contrarium, quod ad explicationem
adagionis vtcunque trahi queat, id vniuersum accumulare? Hoc propositi si
mihi fuisset, quis non videt ex singulis adagiis singula volumina reddi
potuisse? Qui minus absurdum hoc, quam si prouerbium Ἰλιὰς κακῶν 34
enarraturus vniuersum bellum Troianum a gemino, sicut ait Flaccus, ouo
pergam ordiri aut explicaturus Ὀδύσσειον μηχάνημα vniuersum Odysseae
retexam argumentum ? Deinde quam frequenter hic incidunt loci communes de
morte, de vita, de simultate, de iusto atque iniusto. Sed inepte facio, qui eos
recensere pergam, cum totidem pene numero sint quot ipsa prouerbia, quos
haud magni negocii fuerat ita declamatoriis locupletare rationibus, vt singuli
vel in voluminis magnitudinem fuerint exituri. At istam sane diligentiam,
praeterquam quod ea stultissima futura fuerit, ne praestare quidem possit qui
scribit Chiliadas, neque ferre qui legit. Itaque magis arbitratus sum in hoc
opere modum esse quaerendum mihi quam copiam, exitum potius quam
progressum. Quanquam si quid properantibus nobis velut obiter in mentem
venit, quod et dignum cognitu videretur et a prouerbio non alienum, id
quidem non sumus grauati ceu auctarium adiicere. Denique sunt aliquot loci
(cur enim non ingenue fatear?), sed hi non admodum multi, in quibus et ipsi
desideramus nonnihil, quos tamen non existimauimus omnino silentio praeter-
eundos, tametsi nobis non vsquequaque satisfacerent ea, quae super his apud
autores adhuc reperissemus, sed vel in hoc recensere visum est, vt aliis, quibus
seu plus est ocii seu maior librorum copia seu memoria felicior et vberior
eruditio, diligentius vestigandi ministraremus occasionem, ipsi comicum
interim illud vsurpantes Οὐχ ὡς θελόμεθα, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα.
    Videbam et ordinem nonnullum induci posse, si similium, dissimilium,
contrariorum confiniumque rationem secutus titulos quam plurimos propo-
suissem et vnumquodque prouerbium velut ad suam classem retulissem.
Verum hunc prudens omisi, partim quod in huiusmodi miscellaneis hoc ipsum
mihi videretur nescio quo pacto decere, si nullus adsit ordo, [B] partim quia
videbam, si omnia eiusdem sententiae velut in eandem classem infulsissem,
futurum vt ex aequalitate lectori taedium oboriretur ac subinde nauseans
clamaret illud Δὶς κράμβη θάνατος καὶ ὁ Διὸς Κόρινθός ἐστιν ἐν τῷ βιβλίῳ, [A]
partim quod me deterruerit magnitudo laboris. Cur enim mentiar? Perspicie-
bam id fieri non posse, nisi totum opus denuo a capite vsque ad calcem
retexuissem, neque cogitandum de aeditione, nisi iam supremum illum
colophonem addidissem, vt vere iam opus futurum fuerit Horatiano nouennio.
At nunc licuit etiam inter aedendum adiungere, si quid occurreret indignum
quod praetermitteretur.
    Porro autem vix adducor, vt credam vllos tam iniquos futuros (quanquam
et hos futuros arbitror), vt eloquentiam etiam exigant, primum ab homine
Hollando, [B] hoc est plus quam Boeoto, [A] sed extra iocum, in opere, quod
totum ac proprie sit ad docendum accommodatum et ad docendum res non
illas quidem indignas cognitu, sed ita minutas atque humiles, vt non modo non
flagitent orationis ornamenta copiamque, verum etiam repellant ac repudient.
In tam varia re|rum consarcinatione, in tam assidua nomenclatura scriptorum
etiam humilium, quae mihi docendi causa crassius etiam et pinguius erat
adhibenda, in tam frequenti Graecanici sermonis interiectione, in tam crebra 35
traductione, quis erat splendori locus, qui nitor, quae aequabilitas, qui fluxus
orationis esse poterat? M. Tullius non requirit eloquentiam a philosopho, et
quisquam eam requirat a paroemiographo? Seneca nusquam desiderat eam,
nisi cum paruo constat, cum vltro adest, vt res magnas magnifice prosequatur.
At hic affectare rhetorum suppellectilem, obsecro, quid aliud erat quam quod
aiunt ἐν τῇ φακῇ μύρον et τῶν πυγμαίων ἀκροθίνια κολοσσῷ ἐφαρμόζειν, vt ne
dicam τὴν χύτραν ποικίλλειν. Me quidem, quanquam in aliis non aspernor,
nunquam magnopere coepit eloquentiae studium, sed nescio quo pacto magis
semper arrisit cordata quam picta fucis oratio, dum absint sordes, dum mihi
sententiam animi non incommode repraesentet. Quodsi qua nobis dicendi
virtus aliquando comparata fuisset, eam necessum erat in tam diutina, tam
varia, tam tumultuaria Graecorum et Latinorum autorum euolutione perire,
quandoquidem vbertas haec vel Tullio teste breui etiam intermissiuncula solet
sterilescere. Tum si res ipsa maxime reciperet ornamenta dicendi, ne vacabat
quidem. Quin omne tempus tot euoluendis libris, tot annotandis locis, tot 36
rebus memoria complectendis angustum etiam erat. Quanquam haec ipsa
verbis non omnino malis efferre nonnullam opinor eloquentiae partem
existimabit is, cui vere cognitum fuerit, quid sit eloquentia. Nihil enim moror
istos quosdam eloquentiae pene dixerim simios, qui dicendi virtutes inani
quodam ac puerili vocum tinnitu metiuntur atque, vbi multorum denique
dierum lucubratione vnum aut alterum flosculum suis intertexuerint scriptis et
quatuor e Cicerone ac totidem e Salustio voculas asperserint, protinus apicem
Romanae facundiae assecutos se credunt. Tum displicet diui Hieronymi stilus,
tum putet Prudentius, tum elingue, mutum, infans esse videtur, vbicunque non
viderint quatuor illas M. Tullii voculas. His si quando factum esset periculum,
quid sit huiusmodi, sicut videntur, nugas libris prosequi, fortassis et suam
agnoscerent infantiam et alienam eloquentiam minus impudenter contemne-
rent.
    Sed dixerit mihi quispiam monitor haud aspernandus: 'Atqui hoc ipsum
elegans erat artificio dicendi rebus minutis nonnihil amplitudinis addere,
humilibus adiungere dignitatis aliquid et, vt inquit Vergilius, exiguis hunc addere
rebus honorem.
Neque vero non vacasset, si modo separasses colligendi et
expoliendi operam ac iustum his rebus temporis spacium impertisses. Quae
necessitas erat, vt iuxta Plautinum dictum simul et sorberes et flares? Quis
adegit, vt praecipitares aeditionem et opus tam ingens, tam operosum, vt ita
dixerim, sesquianno perficeres, perfectum statim euulgares? Quodsi Flacci
praeceptum secutus vigilias tuas in nonum pressisses annum, fieri poterat, vt
non solum eloquentiae gratiam adiungeres, verum etiam vt et copiosius et
emendatius opus in lucem exiret nec esset, cuius te poeniteret nec cui quicquam
apponi velles. Alioquin aut non oportuit suscipere prouinciam aut erat
susceptae per omnia satisfaciendum'. Hic ego profecto (neque enim mihi moris
est refragari veris) nonnullam culpae partem agnoscam necesse est. Neque
enim me clam erat opus hoc requirere non theologum hominem, qui literas
antiquas leuiter ac veluti praetercurrens degustasset, sed qui vitam omnem
euoluendis, interpretandis, excutiendis id genus autoribus contriuisset cuique
non tantum immorari, sed immori quoque studiis huiusmodi licuisset. Plane
perspiciebam hunc laborem nec vnius esse hominis nec vnius bibliothecae nec
paucorum annorum, quem nos soli nostroque, vt aiunt, Marte breuius
sesquianno absoluimus vna duntaxat adiuti bibliotheca, nimirum Aldina
copiosissima quidem illa quaque non alia bonis libris praecipue | Graecis
instructior, vt ex qua ceu fonte omnes bonae bibliothecae per omnem vsque
orbem nascuntur ac propagantur, itaque locupletissima quidem, non diffiteor,
sed tamen vna.
    Verum est quo culpam hanc, si non purgare, certe minuere possim. Primum
quod olim me ad hoc muneris suscipiendum non tam incitauit ratio quam
induxit casus et amicorum preces impulerunt, quibus equidem cum nec alias
vnquam magnopere repugnare possim, tum vero Moecenas ille meus [E]
Guilielmus Montioius inter aulae Britannicae proceres eximius [A] hoc a me 37
contendebat, sic meritus, sic charus, vt omnia mihi posthabenda ducam,
quoties illius mos gerundus est voluntati. Quodsi philosophorum etiam
dogmata concedunt, vt in gratiam amicorum nonnunquam aliquantulum a
recto deflectamus, mihi dandam esse veniam arbitror, qui, dum tanto amico
gratum facere studeo, prouinciam suscepi pulcherrimam quidem illam, sed
mihi fortasse non perinde aptam, praecipue cum viderem eruditorum neminem 38
hoc negocii capessere, non quod impares sese iudicarent, vt equidem opinor,
sed quod vigilias illas immensas viderent atque refugerent, maxime cum
intelligerent gloriae prouentum laboribus minorem futurum. Deinde cum
videremus hanc esse operis suscepti naturam, vt ipsum in se nullum haberet
modum, videlicet necessum habuimus modum illius non ipsius ratione, sed
nostris occupationibus metiri, vt tantum impenderemus operae, non quantum
postulabat, sed quantum a nostris studiis citra vitium decidere posse videba-
mur. Itaque paulo festinantius absoluimus, partim quod in hoc opere nobis
veluti peregrinari videremur, partim quo liceret his absolutis toto pectore
reuerti ad ea, quae nostrae sunt propria professionis quaeque ad menses
aliquot intermisimus, amici voluntatem magis quam nostrum iudicium secuti.
Quanquam Horatiano praecepto non ita valde commoveor. Hoc enim ille
praecepit iis, qui ad ingenii laudem scriberent; nos praeter vtilitatem lectoris
nihil spectauimus. Praecepit iis, qui carmen conscriberent, in quo teste Plinio
summa desideratur eloquentia; nos adagiorum commentaria colligimus.
Denique nouennem istam curam, quam tamen nec ipse praestitit in carmine,
fortassis praestiterit aliquis in centuria. Verum eandem in chiliadibus tum
perquam arduum esse videatur praestare tum requirere parum humanum, cum
hoc ipsum abunde laboriosum sit vel scribere chiliadas, vt ne adiungas toties
mutandi laborem, qui priore videtur non paulo difficilior. Quanquam equidem
arbitror curam, quam requirit Horatius, non temporum spaciis, sed intentione
metiendam.esse. Qua quidem de re vere possum affirmare me summis annixum
viribus, vt, quod tempori detractum videretur, id vigilantia atque assiduitate
studii pensarem, vt sperem candidos lectores nec hanc partem omnino
desideraturos. Nam si spacii rationem habeas, praecipitauimus opus; si noctes
diesque infatigabili studio desudatas aestimes, maturauimus.
    Quodsi non modis omnibus nostra cura respondet operi, illud certe
constabit, me quicunque vnquam de prouerbiis conscripsere vel apud Graecos
vel apud Latinos (loquor de iis, quorum extant commentarii) diligentia non
mediocri spacio praecessisse. Postremo quoniam et infinitum est opus et ad
communem vtilitatem paratum, age quid vetat, quominus operam partiti
communi studio perficiamus ? Ego meum persolui pensum et fessus lampada
trado; succedat qui vices operis excipiat. Ego syluam ministraui, non omnino,
sicut opinor, malignam; accedant qui dolent, qui perpoliant, qui variegent.
Ego partem eam absolui, in qua plurimum fuit laboris, gloriae minimum; non
pigeat alios adiungere, quod et facillimum erit et splendidissimum. Mea nihil
referet, quocunque nomine legatur; non laborabo, penes quencunque summa
gloriae futura est, modo nos occasionem dederimus, vt ad studiosos tanta
manarit vtilitas. Neque vero vel tantillum offendar, si quis nostracastigabit
eruditior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illu|strabit eloquentior,
expoliet ociosior, vindicabit felicior, dum id cum publica studiosorum commo-
ditate fiat, quam vnam usque adeo spectauimus in hoc opere, vt nostri nullam
rationem habuerimus. Alioqui poteram et ipse, quod plerique faciunt, eiusmo- 39
di laborem deligere, qui longe minoribus sudoribus mihi constitisset idemque
longe maiorem gloriae fructum attulisset. Quis enim non iudicasset egregium
ac magnificum facinus, si totum Demosthenem aut Platonem aut alium
aliquem huiusmodi Latinis auribus tradidissem? Atqui dictu difficile sit,
quanto minore temporis, vigiliarum oleique impendio munus hoc conficere
licuisset quam has, sicuti videntur, nugas congerere. Poteram ex tanto numero
duas aut treis centurias mihi deligere atque in his expoliendis, locupletandis,
elimandis omneis ingenii neruos intendere, non paulo minore laborum
semente, multo tamen vberiorem famae messem mihi paraturus. Verum hoc
fuerat meum priuatim, non publicum studiosorum agere negocium. Atqui,
sicut ego quidem arbitror, oportet in restituenda literaria re animum Hercula-
num praestare, hoc est nullo tuo incommodo a communi vtilitate curanda vel
deterreri vel defatigari.
    Sed his de rebus plus satis, ac iam dudum vereor, ne quibus Herculani
laboris instar esse videatur hunc tam prolixum sermonem, in quem nos
Herculani laboris adagium induxit, perlegere. [B] Qua re finem faciam, sed si
illud addidero, cum haec primum aederentur, me labores omneis Herculeos 40
superasse. Siquidem ille semper alias inuictus duobus simul monstris par esse
non potuit. Itaque fugiens prouerbium nobis relinquere maluit quam Martem
experiri, satius esse ducens rideri incolumem quam laudari extinctum. Nobis
autem eodem tempore cum duobus monstris immanibus fuit congrediendum,
quorum vtrumuis tantum habebat negocii, vt multos Hercules requireret,
tantum abest, vt vnicus homuncio duobus par esse possit. Nam [E] Basileae
[B] simul typis excudebantur Adagiorum Chiliades, sic emendatae locupleta-
taeque, vt non minoris mihi constiterit instauratio quam prior aeditio, [E]
quam Venetiae apud Aldum Manutium peregimus, [B] et vniuersae diui
Hieronymi lucubrationes, e quibus vt maximam ita difficillimam quoque
partem mihi proprie sumpsi, nempe libros epistolares, haud leuem per Musas
prouinciam, si cui tantum voluminum vel euoluendum modo sit. Nunc, Deum
immortalem, quam grauis cum mendarum portentis, quibus illic scatebant
omnia, mihi fuit lucta, quanto sudore reponenda Graeca, quae vir ille passim
admiscet; nam ea plerunque vel deerant vel perperam erant addita. Neque
vero mediocribus mihi vigiliis constiterunt qualiacunque illa scholia, quae cum
suis argumentis adiecimus, non solum ob id, quod in re primum a nobis
tentata non esset quem sequerer, cuius inuentis adiuuarer, verum etiam quod,
vt Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostenta-
torem quam rerum egregiarum gestorem, ita diuus Hieronymus, vt diuitem
quandam ex omni disciplinarum et autorum genere constructam penum habuit
in pectore, ita nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, vt ita dicam,
ostentat. Adeo sancta quadam gloria quicquid in Vetere, quicquid in Nouo
Instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis, quicquid in Graecis,
quicquid in Hebraicis literis exquisitum, id obiicit, infulcit, inculcat. Iam in
ordine digerendo, qui varie a diuersis erat confusus, etsi nulla est ingenii laus,
tamen haud parum fuit molestiae. Tanta rerum moles huic homuncioni
sustinenda fuit, et quidem vni. Nisi quod in vocibus aliquot Hebraicis, quod
eas literas leuiter ac primoribus modo, quod dici solet, labris degustassemus,
Brunonis Amerbachii, doctissimi pariter ac modestissimi iuuenis, opera sumus
nonnihil adiuti. Cui vicissim reliquam huius operis portionem exequenti in
Graecis ac Latinis restituendis locis aliquot adfuimus operam opera pensantes.
Vt ne commemorem interim nonnihil fuisse negocii, vt quae Hieronymianis
lucubramentis falso titulo fuerant admixta, | partim erudita, partim iuxta
indocta et infantia, nonnulla dementiae quoque speciem prae se ferentia, certis
coniecturis ceu vestigiis quibusdam deprehenderemus atque exempta suis
redderemus locis, dein vt hominis sanctissimi vitam, ab aliis non vanissime
modo, verum etiam insulsissime proditam, ex omnibus ipsius monumentis
colligeremus. Adde iam, quod huiusmodi laborum ea ratio est, vt fructus et
vtilitas ad omnes perueniat, molestiam nemo sentiat nisi vnus ille, qui sustinet.
Neque enim illud animaduertit lector, qui totos libros inoffensus decurrit,
nobis aliquoties ad vnam voculam dies aliquot resistendum fuisse, nec
intelligit, aut si intelligit, certe non meminit, quantis difficultatibus nobis 41
constiterit illa, qua legens fruitur, facilitas quantisque molestiis ea molestia sit
adempta caeteris. Proinde soleo et ipse mihi quarta luna videri natus, cui
nescio quo fato contigit in huiusmodi plus quam Herculaneos labores incidere.

[A]EFFVGI MALVM, INVENI BONVM422002


505
  c506-513



510




515




520




525



 Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον,  id est
 Euasi mala, sum nactus meliora.
Hemistichium prouerbiale, dici solitum, si quando fortuna lautior cuipiam
contigisset. Natum aiunt a ceremoniis nuptialibus. Nam Athenis mos erat, vt
in nuptiis puer quispiam induceretur vndique spineis frondibus et quernis
glandibus opertus coronatusque, cunas gestans panibus impletas. Dicebat
autem haec:
 Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον.
Ea vox bene ominabatur sponso sponsaeque tanquam ad meliorem vsque
fortunam profecturis. Malum enim vocabat spinas et glandes, panes bonum,
propterea quod steriles spinae iuxta prouerbium, quod alio posuimus loco: Οὐ
γὰρ ἄκανθαι. Et glandibus victitabant agrestes illi prisci iuxta illud Ἄλλος βίος,
ἄλλη δίαιτα. Reperto frumentorum vsu glandium esus fastidiri coeptus. [B]
Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte significat id dici solere ab iis, qui
initiabantur, cum peractis iniuriis, quibus agitabantur ante mysteria, iam ad
honorem initiationis admitterentur. Nam Aeschini obiicit, quod noctu mini-
strans initiandis absterso luto iussit eos dicere:
 Ἔφυγον κακόν, εὗρον ἄμεινον.
[E] Aristophanes in Pluto:
 Ἔπειτα πλουτῶν οὐκέθ᾿ ἥδεται φακῇ,  id est
 Vbi diues est, haud lente gaudet amplius.
De iuuene, qui nactus Plutum fastidiit anum, cui pauper morem gesserat. [G]
Diuersum est huic, quod Iulius Pollux libro vi. refert ex Eupolide:
 Οἴνου παρόντος ὄξος ἠράσθη πιεῖν,  id est
 Praesente vino bibere acetum maluit.
[A] Adagium a Zenodoto refertur.

530 [A]AEGYPTI NVPTIAE2003





535
Αἰγύπτου γάμος, id est Aegypti nuptiae, inauspicatae et infelices dicebantur.
Sumptum a notissima fabula Aegypti, qui filios quinquaginta totidem fratris
filiabus maritos dedit. At hi praeter vnum omnes a sponsis iugulati sunt. [G]
Torqueri poterit in simulatam amicitiam aut in munus honoris gratia datum in
speciem, quum re vera quaeratur pernicies ei, cui datur. Ita nonnunquam ex
affinitatibus aut foederibus principum atrocia nascuntur exitia.

[A]AEDILITATEM GERIT SINE POPVLI SVFFRAGIO43     2004



540


Plautus in Sticho: Sine populi suffragio tamen aedilitatem hic quidem gerit. Vbi quis
imperiosior est in alieno negocio aut in aedibus alienis. Nam Plautus ad
parasitum respicit in domo non sua mandantem et imperantem non aliter ac
sua. [H] His confine est quod habetur apud Ciceronem libro tertio De legibus:
Sed quaero, quid hac re sit turpius quam sine prouocatione senator, legatus sine mandatis.
Item in xiii. Philippica: Senator voluntarius lectus ipse a se.

[G]PAX REDIMENDA2005

545
  a544-548
LB 718
Diuus Augustinus homilia decima narrat apud Poenos huiusmodi vetus
prouerbium fuisse celebre: Vt habeas quietum tempus, perde aliquid. Raro carent
lite qui nusquam sustinent de suo iure concedere. Magnum | interdum est
lucrum iactura rei molestiam et inquietudinem exclusisse.

[A]DVOBVS TRIA VIDES44     2006

550




555

Ἐκ δυοῖν τρία βλέπεις, id est Ε duobus tria vides. Iocus prouerbialis in eos, qui vel
aetate vel ebrietate vel alio quopiam oculorum vitio caecutiunt. Huc pertinet
illud Maronis:
 Et solem geminum et duplices se ostendere Thebas.
Item illud Iuuenalis: Et geminis consurgere mensa lucernis. In antiquis quibusdam
exemplaribus inuenio scriptum hoc pacto: Ἐν δυοῖν τρία βλέπεις, id est In
duobus tria vides
, idque dici solitum, vbi quis aliud pro alio videt, fallentibus
oculis. Venustius fiet, si ad animi iudicium deflectatur.

[A]EDENTVLVS VESCENTIVM DENTIBVS INVIDET2007


560




565


Diuus Hieronymus epistulam illam eruditissimam, quam ad Magnum ora-
torem inscripsit, huiusmodi clausit prouerbio: Cui quaeso vt suadeas, ne vescentium
dentibus edentulus inuideat et oculos caprearum talpa contemnat, hoc est, ne, quod ipsi
non contigit, aliis inuideat. Sic enim est ferme hominum quorundam inge-
nium, vt quisque laudet quantum se sperat assequi posse; si quid vltra vires
suas esse senserint, id negant disci oportere. Breuiter paucos inuenias, qui
quod in sese desperent, in aliis probent, idque non alia in re magis quam in
literarum studiis. Hieronymus videtur Graecam illam reddidisse sententiam:
 Αὐτὸς πενωθεὶς τοῖς ἔχουσι μὴ φθάνει, id est
 Ne pauper ipse iis inuide, qui possident.

[A]IISDEM VESCENTES CEPIS2008

570




575



Ταὐτὸν θύμον φαγόντες, id est Qui idem ederunt thymum. Prouerbiali figura dictum
ab Aristophane in Pluto. Congruit in pauperes ac bonos viros inter sese
amicos. Θύμον enim vilissimum herbae genus, quo tenues et agrestes vtcunque
vitam sustinent. Quidam cepam agrestem esse putant, [B] etiamsi dissentiant
Plinius et Dioscorides. Suidas admonet agrestis ac vilis herbae genus esse,
cuius esu comicus paupertatem vescentium voluerit intelligi, quemadmodum
Hesiodus per maluam et asphodelum tenues significauit. Huic affine, quod
scriptum est apud Iuuenalem:
 Quis tecum sectile porrum
 Sutor et elixi veruecis labra comedit ?

580 [A]SOLIDOS E CLIBANO BOVES2009





585




590




595
  c595-600



600
Aristophanes in Acharnensibus:
 Παρετίθει δ᾿ἡμῖν ὅλους 45
 Ἐκ κριβάνου βοῦς. - [G] Καὶ τίς εἶδεν πώποτε
 Βοῦς κριβανίτας;  [A] id est
 Deinde nobis praebuit
 E clibano totos boues. - [G] Et quis rogo
 Conspexit vnquam clibano coctos boues ?

Antiphanes apud Athenaeum libro quarto facit quendam querentem de
frugalitate Graecorum, qui paululum carnium apponerent, quum maiores
soleant totos boues, ceruos et arietes assos apponere, quin et regi Persarum
coquum totum camelum assum atque etiamnum calidum apposuisse. At ego
mihi malim perdiculam assam et calidam apponi. Idem in eodem libro tradit ex
Herodoto apud Persas diebus nataliciis fuisse morem, vt diuites bouem,
asinum, equum et camelum apponerent totos in clibano aut camino coctos.
[A] Prouerbialis hyperbole [G] de barbarica rerum copia siue [A] de lauticiis
affatim subministratis. Antiquitus enim in deliciis erant cibi in clibano cocti.
Primum enim panis in clibano decoqui coeptus, quem κριβανίτην, id est
clibanarium, vocabant, eaque res vsqueadeo visa est noua, vt etiam prouerbio
locum fecerit; deinde carnes et pisces eodem modo coqui coeperunt. Vnde et
thunni et id genus alia in clibano cocta xeniorum vice missitabantur amicis.

[A]DRACHMAE GRANDO46     2010


LB 719

605

Δραχμὴ χαλαζῶσα, id est Drachma grandinans. De lucro, quod tanquam coelitus
emissum obtigit. Nam | olim theatrale praemium erat drachma, quae velut
grandinis in morem in populum spargebatur. [G] Id a Diophanto tradunt
institutum. [A] Vnde si quando grando accidisset, per iocum aiebant δραχμὴ
χαλαζῶσα. [G] Missilium mos nec hodie totus extinctus est. [A] Autor
Zenodotus, [G] meminit et Hesychius.

[A]DVODECIM ARTIVM2011

  c609-613
610




615




620
Δωδεκαμήχανον, id est Duodecim artium, appellabant callidum, versutum,
versipellem, vafrum ac variis instructum dolis. Narrant scortum quoddam
fuisse nomine Cyrenen, cui cognomentum inditum δωδεκαμηχάνου, propterea
quod in peragenda Venere duodecim figuris usa fuisse dicatur. Imitatum est
autem ex Hypsipyle Euripidis tragoedia, in qua δωδεκαμήχανον ἄστρον scripsit,
[B] citante Suida. [F] Refertur et in Ranis Aristophanis; tametsi interpres pro
ἄστρον legisse videtur ἄντρον, vt intelligamus de membro pudendo muliebri.
Aristophanes sic habet:
 Τολμᾷς τἀμὰ μέλη ψέγειν,
 Ἀνὰ τὸ δωδεκαμήχανον
 Κυρήνης μελοποιῶν;
Id est Audes tu mea vituperare carmina, qui per duodecim artes Cyrenes poemata
fingis?

[A]DVPLICES VIROS2012



625




630




635




640




645


LB 720

650


Διπλοῦς ἄνδρας, id est Duplices viros, prouerbiali ioco vocabant, qui essent
lubrica et insyncera fide, quos nunc vulgo etiam bilingues appellant. [F] Et
Vergilius Tyrios bilingues appellat. [A] Dictum est autem per allusionem, quod
pleraque virorum nomina dissyllaba sint, [C] praesertim seruorum, quorum
genus vafrum et fraudulentum habetur. [A] Vnde sensus ambiguus est; potest
enim accipi vel de eo, qui duabus sederit sellis, vel cui nomen sit dissyllabum.
Zenodotus huiusmodi citat epigramma:
 Μισῶ τὸν ἄνδρα τὸν διπλοῦν πεφυκότα,
 Χρηστὸν λόγοισι, πολέμιον δὲ τοῖς τρόποις,  id est
 Equidem virum odi duplicem, sermonibus
 Probis amicum, caeterum hostem moribus.

Est aliquoties et apud Homerum, Odysseae Σ:
 Οἵ τ᾿ εὖ μὲν βάζουσι, κακῶς δ᾿ ὄπιθεν φρονέουσιν,  id est
 Qui bene cum dicant, retro mala mente volutant.
Rursum Odysseae Ρ: 47
 Ἔσθλ᾿ ἀγορεύοντες, κακὰ δὲ φρεσὶ βυσσοδόμευον,  id est
 Qui bene cum loquerentur, atrocia mente premebant.
Iterum eiusdem operis Σ:
 Θέλγε δὲ θυμὸν
 Μειλιχίοις ἐπέεσσι, νόος δέ οἱ ἄλλα μενοίνα,  id est
 Pectora blandis
 Lenibat dictis, at mens diuersa parabat.

[G] Apud Platonem in Hippia minore citat aliquis hos Homeri versus, qui
dicuntur ab Achille ad Vlyssem:
 Χρὴ μὲν δὴ τὸν μῦθον ἀπηλεγέως ἀποειπεῖν, |
 Ὥσπερ δὴ φρονέω τε καὶ ὡς τετελέσθαι ὀίω.
 Ἐχθρὸς γάρ μοι κεῖνος ὁμῶς Ἀίδαο πύλῃσιν,
 Ὅς γ᾿ ἕτερον μὲν κεύθῃ ἐνὶ φρεσίν, ἄλλο δὲ εἴπῃ,  id est
 Nam decet ingenue quod sentis voce profari. 48
 Haud secus atque Orci portas hominem execror illum,
 Quisquis corde aliud celans aliud sonat ore.

[A]DOMI MANERE OPORTET BELLE FORTVNATVM2013

655




660




665
 Οἴκοι μένειν δεῖ τὸν καλῶς εὐδαίμονα,  id est
 Domi manendum est, cuncta cui sint prospera.
Cui suppetit copia facultatum, is si velit felicem agere vitam, domi viuat.
Nusquam enim viuitur commodius, nusquam liberius. Qui eget, peregrinando
rem quaerat ac fortunae experiatur aleam. [H] Ita Menander:
 Οἴκοι μένειν χρὴ καὶ μένειν ἐλεύθερον,
 Ἢ μηκέτ᾿ εἶναι τὸν καλῶς εὐδαίμονα,  id est
 Domi manere oportet, vt liber siet,
 Aut esse liber desinat, qui diues est.

[C] Potest in hunc quoque detorqueri sensum: Qui sibi bene conscius est, ne
captet ex alienis laudibus gloriam, sed sit suarum virtutum conscientia
contentus.

[A]PER HASTAE CVSPIDEM CVRRERE2014

  c668-670

670



Δι᾿ ὀξείας δραμεῖν, id est Per acutam currere, dicebantur, qui in re magnopere
periculosa versarentur. Ὀξεῖαν enim hastam [B] siue hastae cuspidem [A]
vocant. Translatum videtur vel a circulatoribus, qui per summas hastarum et
gladiorum cuspides ingrediuntur, vel a militari consuetudine, qua fieri solet,
vt, qui mortem commeritus videretur, is nudus per medias copiarum hastas
hinc atque hinc intentas ire cogeretur. [G] Nec absurdum, si de Thracia
saltatione intelligatuf, de qua nobis alias dictum est.

675 [A]ALIA MENECLES, ALIA PORCELLVS LOQVITVR2015





680




685




690




695




700




705




710


 Ἄλλα λέγει Μενεκλῆς, ἄλλα τὸ χοιρίδιον,  id est
 Non eadem loquitur sucula quae Menecles.
Vbi quis multum verborum effutit, quae nihil ad rem pertineant. Mihi subesse
prouerbium videtur, tametsi nondum satis liquet, vnde natum sit. Alludit ad
illud Lucillius in epigrammate, quod, quoniam est argutum et elegans, non
pigebit subscribere:
 Χοιρίδιον καὶ βοῦν ἀπολώλεκα καὶ μίαν αἶγα,
 Ὧν χάριν εἴληφας μισθάριον, Μενέκλεις.
 Οὔτε δέ μοι κοινόν τι πρὸς Ὀθρυάδαν γεγένηται,
 Οὔτ᾿ ἀπάγω κλέπτας τοὺς ἀπὸ Θερμοπυλῶν. 49
 Ἀλλὰ πρὸς Εὐτυχίδην ἔχομεν κρίσιν, ὥστε τί ποιεῖ
 Ἐνθάδε μοι Ξέρξης καὶ Λακεδαιμόνιοι;
 Πλὴν κἀμοῦ μνήσθητι νόμου χάριν, ἢ μέγα κράξω·
 Ἄλλα λέγει Μενεκλῆς, ἄλλα τὸ χοιρίδιον.  Id est
 Sucula, bos et capra mihi periere, Menecles,
 Ac merces borum nomine pensa tibi est.
 Nec mihi cum Othryade quicquam estue fuitue negoci
,
 Nec fures vllos huc cito Thermopylis.
 Sed contra Eutychidem nobis lis, proinde quid hic mi

 Aut Xerxes facit aut quid Lacedaemonii?
 Ob pactum et de me loquere, aut clamauero clare:
 Multo aliud dicit sus, aliud Menecles.

Cum huius epigrammatis argumento conuenit et illud, quod est apud 50
Martialem libro vi.:
 Non de vi neque caede nec veneno,
 Sed lis est mihi de tribus capellis.
 Vicini queror has abesse furto.
 Hoc iudex sibi postulat probari.
 Tu Cannas Mithridaticumque bellum
 Et periuria Punici furoris
 Et Syllas Mariosque Mutiosque
 Magna voce sonas manuque tota.
 Iam dic, Posthume, de tribus capellis.
[H] In Martialis epigrammate hoc ipsum tota manu prouerbii speciem gerit.
Solent enim rhetores in contione manu rotata gesticulari. [A] Vtrunque igitur
in eum recte dicetur, qui ἐξαγώνια καὶ ἀπροσδιόνυσα, hoc est extra causam quae
sunt et ad rem nihil attinent, dicit: Aliud sus, aliud loquitur Menecles, et Dic de
tribus capellis.

[A]HAVD ANNVNCIAS BELLVM2016

715
LB 721
  c716-718


720




725




730


Οὐ πόλεμον ἀγγέλλεις, id est Non annuncias bellum. Dici solitum, vbi quis rem
oppido laetam annunciat, [C] quod | bellum res sit omnium calamitosissima.
Et tamen ad huius rumorem hodie plerique mortales hilarescunt, nimirum
sceleratissimum illud Carum genus, qui malis humani generis aluntur.
    [A] Iulianus in epistola ad Basilium: Ἡ μὲν παροιμία φησίν· Οὐ πόλεμον
ἀγγέλλεις, ἐγὼ δὲ προσθείην ἐκ τῆς κωμῳδίας· Ὦ χρυσὸν ἀγγείλας ἐπῶν, id est
Prouerbio dicunt: Haud bellum annuncias. Ego vero illud addiderim ex comoedia: Ο
aureorum nuncius verborum.
Conduplicauit prouerbium Iulianus, quandoquidem
et hoc prouerbiale: Χρυσὸν ἀγγείλας ἐπῶν. Sumptum est autem ex Aristophanis
Pluto. Verba sunt senum chorum explentium ad Carionem, qui Pluti annuncia-
rat aduentum. [D] Vsurpauit et Plato in Phaedro Οὐ πόλεμόν γε ἀγγέλλεις, id
est Haud sane bellum annuncias. Ac rursum libro De legibus tertio. [F] Pindarus
in Pythiis hymno quarto: Τῶν δ᾿ Ὁμήρου καὶ τόδε συνθέμενος πόρσυν᾿· ἄγγελον
ἐσλὸν ἔφα τιμὰν μεγίσταν πράγματι παντὶ φέρειν, id est Quin ex Homeri dictis et
illud conferens orna: Nuncium bonum ait honorem maximum in omni negocio ferre.

Versus autem, quem citat Pindarus, hic adfertur ab interprete:
 Ἐσθλὸν καὶ τὸ τέτυκται, ὅτ᾿ ἄγγελος αἴσιμα εἰδῇ,  id est
 Hoc quoque praeclarum est, vbi nuncius optima nouit.
Extat autem Iliados Ο.

[A]MACHINAS POST BELLVM ADFERRE51     2017

735




740

Τὰς μηχανὰς μετὰ τὸν πόλεμον κομίζειν, id est Machinas post bellum adferre,
dicebantur, qui peracto negocio sero adhiberent apparatum. Brutus in epistola
quadam ad Lycios: Αἱ μηχαναὶ ὑμῶν μετὰ τὸν πόλεμον, ὡς ἡ παροιμία,
ἐκομίσθησαν, id est Vestrae machinae post bellum, vti prouerbio dicitur, adductae sunt.
Alludit ad illud Platonis, quod alio reddidimus loco: Οὕτως χρὴ τοῦ πολέμου
μεταλαγχάνειν, [B] id est Ad istum modum oportet ad bellum accedere. De Melitide
dicetur suo loco, quem aiunt in Troiam venisse, quo Priamo ferret suppetias,
ciuitate iam capta.

[A]LEVISSIMA RES ORATIO2018


745




750




755




760

LB 722
Κουφότατον πρᾶγμα λόγος, id est Leuissima res oratio. Synesius in epistola
quadam ad Theophilum: Προπετὴς ἄνθρωπος γλῶτταν ἐνέτυχεν ἀνδρὶ προπετεστέ-
ρω τὴν χεῖρα καὶ τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον κουφότατου πράγματος <λόγου> βαρυτάτην
τιμωρίαν ἐξέτισε, id est Homo praecipiti lingua, cum incidisset in virum manu magis
praecipiti, iuxta id, quod dici solet, rei leuissimae, nempe sermonis, grauissimas poenas
dedit.
[D] Porro quod Synesius adducit, propemodum videtur esse apud
Platonem libro De legibus quarto: Διότι κούφων καὶ πτηνῶν λόγων βαρυτάτη 52
ζημία, id est Propterea quod leuium ac volatilium verborum grauissima sit poena. [F]
Refertur et apud Plutarchum in libello Περὶ ἀοργησίας ex autore Platone. [A]
Apud Homerum passim obuium est illud Ἔπεα πτερόεντα προσηύδα, [F] id est
Verba volucria dixit. [A] Verba alata cognominat, quod facile euolent, at
reuolare nesciant. Proinde Horatius:
 Et semel emissum volat irreuocabile verbum.
[H] Eam sententiam citant ex Menandro:
 Οὔτ᾿ ἐκ χερὸς μεθέντα καρτερὸν λίθον
 Ῥᾷον κατασχεῖν οὔτ᾿ ἀπὸ γλώσσης λόγον,  id est
 Nec durus vlli emissus e manu lapis
 Neque sermo lingua facile compesci valet.|
[G] Alibi indicauimus ἀπτέρους λόγους dici Graece, id est verba sinepennis, quae
premit apud se qui audiuit nec sinit ad alios euolare.

[A]NON OMNIA EVENIVNT, QVAE IN ANIMO STATVERIS2019

765




770


Homerus Iliados Σ:
 Ἀλλ᾿ οὐ Ζεὺς ἄνδρεσσι νοήματα πάντα τελευτᾷ,  id est
 Iuppiter haud quicquid animo conceperis, illud
 Perficit extemplo.

Hoc equidem carmen inter adagia adscribendum existimaui, propterea quod
eadem sententia etiam hodie vulgo dicitur. Et Pindarus in Olympiis: Πολλὰ δ᾿
ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσον, id est Multa mortalibus praeter animi sententiam
eueniunt
, quod ipsum citauimus et alibi. Recte utemur, quoties significabimus
non euenire protinus, quicquid spe votisque conceperimus.

[A]MVREM OSTENDIT PRO LEONE2020

775




780



Μῦν ἀντὶ λέοντος ἀπέδειξε, id est Murem pro leone ostendit, prouerbiali schemate
dictum pro eo, quod est ingentia pollicitus et fortia longe diuersa exhibuit.
Synesius in epistola quadam ad Anastasium: Ἐκκραγὼν γὰρ αὐτῷ δίς που καὶ
τρὶς καὶ τοῖς ἐξ ἁμάξης λοιδορησάμενος καὶ πάντα ἐπανατεινάμενος, ἅπερ ἂν
εἰρῆσθαι καὶ παρ᾿ ἐμοῦ παντὸς ἂν ἐτιμησάμην, ἀπέδειξε τὸ κάθαρμα μῦν ἀντὶ
λέοντος, id est Cum inclamasset in illum bis aut ter ac de plaustro, quod aiunt, conuiciis
insectatus nihilque non in eum esset vociferatus, cuiusmodi vel a me ipso dicta fuisse
maximi fecerim, deinde murem pro leone exhibuit scelus.
[C] Sumptum apparet a
bestiariis, qui ridiculi gratia multa polliciti quasi leonem immanem et insolitae
magnitudinis emissuri mox murem emittunt in caueam.

785 [A]PVGNIS ET CALCIBVS53     2021





790




795
Πὺξ καὶ λάξ, id est Pugnis et calcibus, prouerbiali figura dictum reperitur pro eo,
quod est omni contumeliae genere totisque viribus. Synesius in epistola
quadam ad fratrem: Οὐδὲ πὺξ ἐντενεῖν οὐδὲ λάξ ἐναλεῖσθαι τῶν ἐπιεικεστέρων
τινί, id est Neque pugnos impinget neque calcibus impetet quempiam meliorem.
Aristophanes in Pace:
 Παίειν, ὀρύττειν, πὺξ ὁμοῦ καὶ τῷ πέει,  id est
 Ferire, fodere pugno itemque et mentula.
Quo loco interpres admonet prouerbii Πὺξ ὁμοῦ καὶ τῷ σκέλει, id est Pugno
simul et tibia.
[C] Nam comicus risus causa pro tibia mentulam mutauit. [F]
M. Tullius in oratione pro Sylla dicit quendam non solum verbis vti improbissimis
solitum, verum etiam pugnis et calcibus.

[A]INIMICVS ET INVIDVS VICINORVM OCVLVS2022



800

LB 723

Alcippus in epistola quadam ad Encymonem: Δυσμενής καὶ βάσκανος ὁ τῶν
γειτόνων ὀφθαλμός, φησὶν ἡ παροιμία, id est Inimicus et inuidus vicinorum oculus, vt
dictum est prouerbio. [F] Extat autem apud Aristotelem libro Rhetoricorum 54
secundo. [A] Vicinus inuidet vicino iuxta Hesiodi sententiam. Nec inuidemus iis,
a quibus longo | absumus interuallo, sed quos propemodum speramus assequi.
[B] Vnde Flaccus: Inuidia quia maior, [F] et alibi:
 [B] Et iam dente minus mordeor inuido.

805 [A]TOTVM SVBVERTERE2023





810
Ὅλον ἀνατρέπειν, id est Totum eueriere, dicitur, qui funditus perdit quempiam et
velut ab ipsis radicibus funditusque. Acinetus in epistola quapiam ad Phoebia-
nam: Οὕτως ὅλον με αὐτὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀνατρέψασα δουλεύειν ἀπηνάγκα-
σας, id est Ita tu me totum, quod aiunt, subuersum eo redegisti, vt mihi sit seruiendum.
[F] Cicero libro Rhetoricorum primo: Vertit ad extremum omnia. [A] Ductum
ab aedificiis, quae subuertuntur a fundamentis.

[A]BONA TERRAE2024



815

Τὰ τῆς γῆς ἀγαθά, id est Terrae bona. De bonis immensis et omnigenis, quasi
dicas: Quicquid terra progignit omnium rerum parens. Menander in epistola
ad Glyceram: Βασιλικῶς ὑπισχνούμενος τὸ δὴ λεγόμενον τοῦτο τὰ τῆς γῆς ἀγαθά,
id est Regaliter pollicens, iuxta illud, quod vulgo dicitur, terrae bona. Finitimum illi
Montes auri pollicens.

[A]PALVMBEM PRO COLVMBA2025


820




825


Φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, id est Palumbem pro columba; subaudi verbum ad
sententiam accommodatum. In epistola Mormiae nescio cuius ad Chremetem:
Αὐλητρίδα δὲ λυσάμενος, ᾗς ἔτυχεν ἐρῶν, νύμφης στολὴν αὐτῇ περιβαλὼν ἐπανήγα-
γέ μοι φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, φασίν, ἑταίραν ἀντὶ νύμφης, id est Redemptam
tibicinam, quam forte amabat, sponsaeque stola amictam mihi induxit columbae loco
palumbem, vt aiunt, meretricem pro sponsa.
[C] Vsus est Plato in Theaeteto: [H]
Λαβὸν οἷον φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, id est Si velut accipiat palumbem pro columba.
Error est in re, non in ipsa scientia. Palumbes autem columbis sunt adsimiles.
[A] Conueniet, vbi, quod deterius est et adulterinum, pro eo, quod est
praestantius ac legitimum, supponitur.

[A]CILIX HAVD FACILE VERVM DICIT2026

830




835
Κίλιξ οὐ ῥᾳδίως ἀληθεύει, id est Cilix haud facile verum dicit. Dionysius in epistola
ad Rufum scholasticum: Λόγος ἐστὶ παλαιὸς μὴ ῥᾳδίως ἀληθεύειν τοὺς Κίλικας,
id est Vetus verbum est Cilices haud facile verum dicere. [B] Quanquam ἀληθεύειν
aliquoties est re praestare quod dixeris. [A] Quadrabit in hominem auidum
lucri et ob id saepenumero dicentem non quae vera sint, sed quae vtilia. [C] 55
Natum adagium a moribus eius gentis, quo nomine nunc vulgo notant
Vltratraiectinos.

[A]CVLICEM ELEPHANTI CONFERRE2027



840



Κώνωπα ἐλέφαντι παραβάλλειν, id est Culicem elephanti conferre, dicuntur, qui
minima maximis comparant. Libanius ad Casilum: Τὸ δὲ ἐμὸν τοιοῦτον, οἷον
κώνωψ ἐλέφαντι παραβαλλόμενος, id est Ego vero perinde sum quasi culex cum
elephante collatus.
Huius generis est et Vergilianum illud:
 Sic canibus catulos similes, sic matribus hoedos 56
 Noram, sic paruis componere magna solebam.
Et: Si parua licet componere magnis.

845 [A]DVM CLAVVM RECTVM TENEAM2028





850




855
LB 724

Dum clauum rectum teneam, id est dum meo fungar officio. Significat autem non
imputandum euentum parum prosperum artifici, modo is praestiterit, quod
artis est. Quintilianus libro secundo Institutionum prouerbiale fuisse demon-
strat, Nam et gubernator, inquiens, vult salua naue in portum peruenire; si tamen
tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud: Dum
clauum rectum teneam.
[B] Videtur hemistichium e poeta quopiam sumptum. [F]
Nonnulli citant ex Ennio:
 Dum clauum rectum teneam nauimque gubernem.
Huc allusit M. Tullius libro Epistolarum familiarium duodecimo: Vna nauis est
iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam vt rectam teneamus, vtinam
prospero cursu. Sed | quicunque venti erunt, ars nostra certe non aberit. [H] Itidem
Pindarus Pythiorum hymno primo: Νώμα δικαίῳ παδαλίῳ στρατόν, id est
Guberna iusto clauo exercitum.

[A]INCVS MAXIMA NON METVIT STREPITVS2029

860




865




870

 Ἄκμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους,  id est
 Nihil tumultus metuit incus maxima.
Excelsus animus non commouetur minis aut fortunae saeuientis procellis.
Translatum ab incudibus fabrorum aerariorum, quae tametsi hinc atque inde
tundantur crebris malleorum ictibus, tamen haud quaquam loco commouen-
tur. Vergilius huiusmodi constantem animum querno robori similem facit.
Idem de animo inexorabili:
 Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
Extat apud Graecos distichon integrum huiusmodi:
 Ἄκμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους,
 Καὶ νοῦς ἐχέφρων πᾶσαν ἕλκουσαν βίαν,  id est
 Strepitum ac tumultum maxima incus haud timet,
 Constans nec animus quamlibet violentiam.

[A]VENERI SVEM IMMOLAVIT57     2030


875


Ἀφροδίτῃ ὗν τέθυκεν, id est Veneri suem immolauit. Dici solitum, vbi quis munus
offert minime gratum. Inuisus enim Veneri sus propter Adonidem illius
amasium apri dente peremptum. Aut contra, cum quis alium in gratiam
alterius laedit. Quemadmodum caper mactatur Libero, non quia gratus, sed
quia nocuit.

[A]NON LICET BIS IN BELLO PECCARE2031

880




885




890




895




900
Ἁμαρτεῖν οὐκ ἔνεστι δὶς ἐν πολέμῳ, id est In bello bis errare non licet, in rebus
periculosis non tutum est labi. Nam si semel erretur, actum est de capite nec est
secundo errori locus. Vel quod in bello, quia cuncta tumultu peragantur, non
detur spacium reuocandi restituendique, si quid perperam sit institutum. Vnde
Homerus cum alibi tum Iliados Π:
 Ὀλίγη δέ τ᾿ ἀνάπνευσις πτολέμοιο,  [B] id est
 At vero exigua est interspiratio belli.
[A] Proinde in his rebus, in quibus si semel erratum fuerit, non est quod in
posterum sarcias, cautim ac circumspecte agendum admonente vel mimo illo
non infestiuo:
 Deliberandum est diu, quicquid statuendum est semel.
Puta de sacerdotio, de matrimonio deque id genus aliis, quae si temere fuerint
instituta, non est quo priores cogitationes posterioribus, vt aiunt, melioribus
emendes. [F] Huc pertinet, quod e Catone citat Vegetius: In aliis rebus si quid
erratum est, potest postmodum corrigi; praeliorum delicta emendationem non recipiunt, 58
quum statim poena sequatur errorem. Aut enim confestimpereunt, qui ignaue imperiteque
pugnauerunt, aut in fugam versi victoribus vltra pares esse non audent. [H] Adagium
videtur natum ex apophthegmate: Cum Lamachus quendam manipuli ducem
increpasset, quod perperam quiddam egisset, isque responderet, se non iterum
commissurum, quod commiserat, 'In bello', inquit Lamachus, 'ne licet quidem
peccare bis', quod primus error saepe vitam adimat.

[A]PANIDIS SVFFRAGIVM2032

  c902-904


905




910



LB 725
915




920
Πανίδου ψῆφος, id est Panidis suffragium. In eos torquebatur, qui stulte atque
inerudite iudicarent. Aiunt Panidem hunc Chalcidis regem fuisse, qui Hesio-
dum Homero praetulerit, perinde quasi dicas Midae suffragium, quod is
quoque Panis agrestem cantionem anteposuerit Apollinis musicae. [B] In
genere conueniet in iudicia vulgi, cui fere semper pessima pro optimis
placuerunt. Huius suffragiis Menandrum aliquoties superauit Philemon. Euri-
pides, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in solis quinque vicit.
Nec aliud est hodie quoque populi de sacris concionatoribus iudicium, quam
quod Plinius aetate sua de recitatoribus fuisse scribit: Si quando transibis, inquit,
per basilicam et voles scire, quomodo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil
quod praebeas aurem; facilis diuinatio: scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime.
Quapropter Socrates in Critone Platonis illud in primis vult esse sapienti fixum
decretumque, ne quid opi|nione vulgi commoueatur, imo suspectum habeat,
quicquid senserit vulgo vehementer arridere. [G] Scitum est illud Antisthenis
apud Diogenem Laertium, cui quum dixisset quispiam 'Multi te laudant',
'Quid', inquit, 'mali feci?' Huic simillimum, quod Plutarchus in Apophtheg-
matis refert de Phocione, cui dicenti quum populus Atheniensis praeter morem
alacribus studiis assentiretur, conuersus ad amicos 'Quid hoc', inquit, 'est rei?
Nunquid imprudens perperam?'

[A]PATTAECIONE CALVMNIOSIOR2033


  c923-925

925
  c925-927

Πατταικίωνος συκοφαντικώτερος, id est Pattaecione calumniosior. Ab euentu
natum; nam Pattaecion quispiam infamis calumniator, cui cum mos esset
bonis viris calumnias struere atque hoc tam foedo quaestu parare rem, tandem
deprehensus conuictusque poenas dedit capite. [G] Huic praecipuum studium
fuit probati nominis iuuenibus negocium facessere. Idem popularibus conuiciis
lapidatus est, quod fur esset et aedium perfossor. Talis fuit apud Athenienses
Hyperbolus. Refert Suidas.

[A]PEDE STANDVM59     2034

930




935
Ὅλῳ ποδί, id est Omni [E] siue toto [A] pede, pro eo, quod est summa vi
summoque nisu. Refertur a Suida. Quintilianus Institutionum oratoriarum
libro xii.: Itaque in his actionibus omni, vt agricolae dicunt, pede standum est. Videri
poterat traductum ab iis, qui in acie constanter parteis suas tuentur neque
locum deserunt, aut a palaestritis, quorum artis est scite pedem figere, nisi
Quintilianus ab agricolis profectum esse testaretur.

[A]CALLVM DVCERE2035




940
Prouerbiales metaphorae sunt Callum ducere et Occallescere, siquidem ad animum
detorqueantur. Quintilianus libro xii.: Et ingenio adhuc alendo callum inducere.
Saepicule legimus apud M. Tullium occalluisse aures, [C] cum assuetudo
sensum mali adimit.

[A]EXTRA ORGANVM602036




945

Quintilianus libro xi.: Et his diuersa vox et pene extra organum, cui Graeci nomen
amaritudinis dederunt, supra modum ac pene naturam vocis humanae acerba. Extra
organum
dicetur, quod immodicum est et extra vulgarem mensuram. Veluti si
quis leges Platonis huius aetatis ciuibus proponeret. Ductum est ab organo
musico, quod intra vigesimam vocem consistit. Conueniet item in vehementer
clamosum.

[A]DEMVLCERE CAPVT2037


950




955
Demulcere caput allegoria prouerbii vice recepta pro blandiri, sumpta ab
adulantium gestu. Quanquam hunc inter moras commemorat Fabius libro xi.
In hac, inquit, cunctatione sunt quaedam non indecentes, vt appellant scenici, morae:
caput mulcere, manum intueri, infringere articulos. Chremes in Heauton timorumeno
negat se sibi temperare posse, quin Syro caput demulceat. Est subinde et apud
Plautum. Diuus Hieronymus ad Augustinum: Praetermitto salutationis officia,
quibus meum demulces caput. [B] In eundem sensum vsurpauit Lucilius scabere
caput apud Nonium: Hic vbi me videt, subblanditur, palpatur, caput scabit.

[A]TOTO ORGANO2038



960

Quintilianus libro undecimo: Est enim quaedam ad auditum accommodata non
magnitudine, sed proprietate ad hoc velut tractabilis, vtique habens omneis in se, qui

desiderantur, sonos intentionesque et toto, vt aiunt, organo instructa. Hactenus ille.
Proinde toto organo instructa recte dixeris, quae numeris omnibus constant et
vndique quadrant. [C] Sumptum et hoc a musicorum instrumentis.

[A]VLTRA LINVM2039


965


Ὑπὲρ τὸ λίνον, id est Vltra linum. Lucianus in Ioue redarguto: Οὐδὲν γὰρ οὕτω
γένοιτ᾿ ἂν ἔξω τοῦ νόμου τῶν Μοιρῶν οὐδὲ ὑπὲρ τὸ λίνον, id est Neque enim
quicquam ita fieri poterit praeter Parcarum legem et vltra linum. Vltra linum
dixit pro
eo, quod est extra decretum fatale. Allusum est autem ad fila trium Parcarum.
Confine illi, quod alias retulimus: Ὑπὲρ τὸν ἄτρακτον, id est Vltra fusum.

[A]OMNIA SECVNDA, SALTAT SENEX2040

LB 726
971



975




980




985




990




995




1000
Omnia secunda, saltat senex. Iocus prouerbialis, quo | conueniet vti, quoties res
prius in periciilum adducta praeter expectationem feliciter exierit. Seruius
enarrans illum Maronis versiculum ex tertio Aeneidos libro:
 Lustramurque Ioui votisque incendimus aras
adagium refert explicatque his verbis: Sciendum sane moris fuisse, vt piaculo
commisso ludi celebrarentur. Nam cum iracundia matris deum Romani laborarent et eam 61
nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statis ludis circensibus saltauit, quae
sola fuit causa placationis. Vnde et natum prouerbium: Omnia secunda, saltat senex.

Idem Seruius explicans locum eiusdem poetae in Aeneidos octauo:
 Vt celsas videre rateis atque inter opacum
 Allabi nemus et tacitis incumbere remis,
 Terrentur visu subito cunctique relictis
 Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
 Sacra vetat
,
Cum aliquando, inquit, Romae ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal
nunciatus esset circa portam Collinam ingruere, omnes raptis armis concurrunt. Reuersi
postea cum piaculum formidarent, inuenerunt saltantem in circo senem quendam; qui cum
interrogatus dixisset se non interrupisse saltationem, ductum est hoc prouerbium: Salua
res saltante sene.
[B] Verrius apud Festum Pompeium huiusmodi fabulam adfert:
C. Sulpitio et C. Fuluio consulibus M. Calpurnio Pisone praetore vrbis faciente ludos
subito nunciato hostium aduentu e foro ad arma concursum est. Sed postquam 62
victores redissent in theatrum, ne ludi intermissi religionem adferrent, et instaurari
oportere dicerent, inuentum est ibi C. Pomponium libertinum, hominem grandem
natu, ad tibicinem saltasse. Itaque gaudio non interruptae religionis aeditam vocem nunc
quoqm celebrari.
Sunt qui C. Volumnium arbitrentur appellatum fuisse, qui ad
tibicinem saltarit. [A] Meminit huius et T. Liuius alicubi, [C] ni me fallit
memoria. [A] Huic finitimum est illud, quod alio diximus loco: Γλαῦξ ἵπτατο,
id est Noctua volauit. Aristophanes in Vespis:
 Γλαῦξ γὰρ ἡμῶν πρὶν μάχεσθαι τὸν στρατὸν διέπτατο,  id est
 Nostra enim ante praelium vlula peruolauit agmina.
Significat victoriam non virtute militum, sed Mineruae dexteritate contigisse.

[A]GLADIVM DEDISTI, QVI SE OCCIDERET2041




5


[C] Adagii formam habet, quod scripsit [A] Plautus [F] in Trinummo: [A]
Gladium dedisti, qui se occideret, id est ministrasti materiam et adiumentum ad
perniciem. Veluti si quis amanti adulescenti pecuniam det in manum, aut
iuueni temerario mandet magistratum, aut mulieri permittat quo lubeat eundi
licentiam. [F] Dedit et Aeneas Didoni gladium, quo se occidit. Quo quidem
loco multa Seruius, quae nobis alio loco dicta sunt in prouerbio Ἐχθρῶν ἄδωρα
δῶρα.

[A]ALIENVM ARARE FVNDVM2042

10




15




20
Ἀλλοτρίαν ἄρουραν ἀροῦν, id est Alienum aruum arare, prouerbiali metaphora
dictum est pro eo, quod est alienum agere negocium aut cum alienis vxoribus
habere rem. Theognis in Sententiis:
 Ἐχθαίρω δὲ γυναῖκα περίδρομον, ἄνδρα δὲ μάργον,
 Ὃς τὴν ἀλλοτρίην βούλετ᾿ ἄρουραν ἀροῦν,  id est
 Est inuisa mihi mulier vaga inersque maritus,
 Alterius fundum quisquis arare cupit.
Plautus item de marito adultero: Fundum alienum arat, suum incultum deserit. [H]
Huic similis color est apud iureconsultos: Alienos irrigare agros tuis sitientibus.
Cod. De seruitutibus et aqua, cap. Praeses: Durum est et crudelitati proximum ex
tuis praediis aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum vsum vicinorum iniuria
propagari.

[A]FLVVIVS QVAE PROCVL ABSVNT IRRIGAT2043



25


Ποταμὸς τὰ πόρρω ποτίζων τὰ δ᾿ ἔγγιον καταλείπει, id est Fluuius, quae longe
dissita sunt, irrigat, quae proxima sunt, praeterit.
De his dici conueniet, qui bene
merentur de externis et nihil ad se pertinentibus, suos negligunt. Refert 63
Diogenianus. [C] Apparet inde ductum, quod, vbi fluuius oritur, minor esse
solet minusque argillae secum trahens et, quo longius recessit a fonte, hoc est
copiosior vberiorque.|

LB 727 [A]MAGNO FLVMINI RIVVLVM INDVCIS2044

30

Ποταμῷ μεγάλῳ ὀχετὸν ἐπάγεις, id est Magno flumini canalem inducis, id est
maximis rebus pusillum et inutile momentum addis. Commemoratur a Suida.
[C] Finitimum est illis Syluae addere ligna, mari aquam, soli lucernam.

[A]NE PATRIS QVIDEM NOMEN DICERE POSSIT2045


35




40
Synesius in epistola quapiam aduersus Andronicum: Ἄνθρωπος οὐκ ἔχων εἰπεῖν
ὄνομα πάππου, ἀλλ᾿ οὐδὲ πατρός, φασί, id est Homo, qui aui nomen dicere non possit,
imo ne patris quidem, vt aiunt.
Quadrat in vehementer obscuros et spurios
incertoque patre natos. Quod genus est et illud Iuuenalis:
 Quorum nemo queat patriam monstrare parentis.
Vnde Plutarchus existimat spurios dictos nothos, quod duabus his literis
praenotari soleant S.P. hisque significari sine patre.

[A]SI BOS QVIDEM VOCEM AEDAT64     2046




45

Alciphron in epistola Glycerae ad Menandrum: Ἀλλὰ τοῦτο μὲν οὐδενὶ τρόπῳ μὰ
τὰς θεάς, οὐδ᾿ εἰ βοῦς μοι τὸ λεγόμενον φθέγξαιτο, πειθείην ἄν, id est Hoc autem
nullo pacto crediderim, ne si bos quidem fuerit elocuta.
Hinc dictum est, quod in
annalibus frequenter commemoratur bos humanam vocem reddidisse. Memini
legere, ni fallor, apud Platonem non dissimili figura dictum: Etiam si quercus
eloqueretur.
Nam olim e quercubus Dodonaeis reddebantur oracula.

[A]AEGAEVM NAVIGAT2047


50




55




60

Τὸν Αἰγαῖον πλεῖ, id est Aegaeum nauigat, [G] vt subaudias κόλπον. [A] Aelianus
in epistola quapiam: Γεωργίαν καὶ γεωργεῖν ἀπολιπὼν ὁ γείτων Λάχης ἐπέβη
νεὼς καὶ πλεῖ τὸν Αἰγαῖον, φασί, καὶ ἄλλα πελάγη μετρεῖ καὶ ἐπικυματίζει καὶ λάρου
βίον ζῇ καὶ ἀνέμοις μάχεται διαφόροις, id est Vicinus Laches relicta agricultura et
agriculationis vsu nauem conscendit atque Aegaeum, vt aiunt, nauigat reliquaque metitur
maria et in fluctibus agens lari vitam viuit cumque variis ventis dimicat. Persius item in
quinta satyra:
 Ocyus ad nauem, nihil obstat, quin trabe vasta
 Aegaeum rapias.

[H] Arbitror hoc mare caeteris esse periculosius ob frequentes scopulos. Hinc
est illa M. Tullii metaphora in Diuinatione: Intelligo, quam scopuloso difficilique
loco verser. Nec infrequens est apud Hieronymum: E scopulosis locis enauigauit
oratio
, quoties sentit expeditam quaestionum difficultatem. [A] Quadrabit
igitur in hominem ob lucri studium nihil omnino periculi recusantem.

[A]LIBERI POETAE ET PICTORES2048


65




70




75




80




LB 728
86


Lucianus in dialogo, quem inscripsit Ὑπὲρ τῶν εἰκόνων: Καίτοι παλαιὸς οὗτος ὁ
λόγος, ἀνεύθυνους εἶναι ποιητὰς καὶ γραφέας, id est Atqui vetus hoc dictum est,
liberos esse poetas ac pictores. Idem in Demosthenis encomio: Τὸ μὲν δὴ ποιητικὸν
φῦλον ἐλεύθερον, id est Atqui poeticum genus liberum. Sentit autem liberum esse
poetis et pictoribus impune, quicquid velint, fingere. [G] Εὐθύνη Graecis est
causa siue accusatio. Magistratum itaque, de quo cogebatur rationem reddere,
qui susceperat, ύπεύθυνον appellabant, liberum autem et de quo non exigebatur
ratio άνεύθυνον. Indicat hoc Aeschinis oratio aduersus Ctesiphontem. Diphilus
apud Athenaeum libro sexto de poetis:
 Οἷς ἐξουσία
 Ἔστιν λέγειν ἅπαντα καὶ ποιεῖν μόνοις,  id est
 Quibus licet
 Et facere solis quidlibet atque dicere.
[A] Ad quod allusit Horatius, cum ait: 65
 Pictoribus atque poetis
 Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

[G] Nam poetae numine aguntur, eoque illis frustra praescribas. Seneca libro
De vita beata primo Siue Platoni, inquit, credimus, frustra poeticas fores compos sui
pepulit; siue Aristoteli, nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit.
[A] Est
autem plurimum cognationis inter poeticen et picturam. Hinc est, quod
Simonides autore Plutarcho τὴν μὲν ζωγραφίαν ποίησιν σιωπῶσαν προσηγό-
ρευσεν, τὴν δὲ ποίησιν ζωγραφίαν λαλοῦσαν, id est picturam ta|citam poesim appel-
lauit, poesim autem loquentem picturam. Proinde Horatius: Vt pictura poesis erit.
[C] Torqueri potest in eos, qui pertinaci et obstinato sunt ingenio quosque ne-
cesse sit suis moribus relinquere. Aut in mulieres, quibus nihil non permittitur,
aut in principes, quibus omnia laudi dantur.

90 [A]PER TRANSENNAM INSPICERE2049





95




100
Per transennam aspicere prouerbiali nimirum figura dictum est pro eo, quod est
non propius neque singillatim, sed procul et summatim inspicere. Translatum
a negociatoribus, qui mercibus, [G] quas contrectari nolunt, [A] cancellos
obiiciunt; quidam etiam vitrum pellucidum opponunt, vt praetereuntibus
procul modo contemplari liceat, nec explicant eas nisi licitatori idoneo.
M. Tullius De oratore libro primo: Si in aliquam domum plenam ornamentorum vel
in villam venisses, si ea seposita, vt dicis, essent tuque valde spectandi cupidus esses, non 66
dubitares rogare dominum, vt proferri iuberet, praesertim si esset familiaris. Similiter
nunc petas a Crasso, vt eam copiam ornamentorum suorum, quam constructam vno in loco

quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, proferat et suo quicque in loco
collocet.

[A]NE DE LITE PRONVNCIES2050



105




110




115




120




125



M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum septimo: Obsecro μήτε δίκην, praeser-
tim in te, a quo nihil vnquam vidi temere fieri.
Notauit Cicero carmen prouerbiale,
quod citatur cum ab aliis multis, tum a Luciano libello De calumnia:
 Μήτε δίκην δικάσῃς, πρὶν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς,  id est
 Ne iudex fueris, partes ni audiueris ambas.
[B] Nonnulli tribuunt Hesiodo, sed falso. Vnde Tullius ψευδησιόδειον appellat,
cum sit Phocylidis. [A] Admonet autem non temere pronunciandum de
quopiam nisi re vltro citroque diligenter cognita. Citatur et apud Aristopha-
nem in Vespis:
 Ἦ που σοφὸς ἦν, ὅστις ἔφασκε·
 Πρὶν ἂν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς,
 Οὐκ ἂν δικάσαις,  id est
 Sapiens fuit is, quisquis dixit:
 Prius ac partem audieris utranque,
 Ne iudicem agas.

Eandem sententiam sic extulit Euripides in Heraclidis:
 Τίς ἂν δίκην κρίνοιεν ἢ γνοίη λόγον,
 Πρὶν ἂν παρ᾿ ἀμφοῖν μῦθον ἐκμάθῃ σαφῆ;  id est
 De lite quinam iudices aut qui queas
 Pernosse rem, prius atque partem audiueris
 Vtranque ?

[H] Allusit huc Seneca in Medea:
 Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
 Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
[A] Fertur inter Graecanicas sententias et hic senarius:
 Ἀνεξέταστον μὴ κόλαζε μηδένα,  id est
 Ne quempiam punito, rem ni expenderis.

130 [A]DVOBVS PARITER EVNTIBVS67     2051





135




140




145
LB 729



150




155
M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro nono: Vna fuissemus, consilium certe
non defuisset
, σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω. Idem Epistolarum familiarium libro nono ad
M. Varronem: Volebam prope alicubi esses, si quid bonae salutis σύν τε δύ᾿
ἐρχομένω. [E] Apposite citatur apud Platonem in Protagora docens opinionem
reddi firmiorem, si fuerit ab altero comprobata. [A] Locus est apud Homerum
Iliados Κ, vbi Diomedes iturus exploratum, quid agant Troiani, comitem
postulat. Id enim fore tum iucundius, tum tutius. Carmen sic habet:
 Ἀλλ᾿ εἴ τίς μοι ἀνὴρ ἅμ᾿ ἕποιτο καὶ ἄλλος,
 Μᾶλλον θαλπωρὴ καὶ θαρσαλεώτερον ἔσται,
 Σύν τε δύ᾿ ἐρχομένω, καί τε πρὸ ὁ τοῦ ἐνόησεν,
 Ὅππως κέρδος ἔῃ· μοῦνος δ᾿ εἴ πέρ τε νοήσῃ,
 Ἀλλά τέ οἱ βράσσων δὲ νόος, λεπτὴ δέ τε μῆτις,  id est
 At mihi si qui alius veniat comes, ille futurus
 Solamen, fueritque simul fiducia maior,
 Si duo coniuncti veniant. Dein hic prior illo,|
 Si quid opus facto, videt. At qui solus et vnus,
 Quamuis perspiciat, tamen est mens segnior illi et
 Consilium tenue.
Apuleius in libello De daemonio Socratis autumat allegoriam non infrugife-
ram huic Homerico subesse figmento, videlicet periculosis in rebus adhibenda
duo, consilium et opem. Vlysses, quoniam prudentissimus fingitur, consilii
symbolum habet, Diomedes vtpote iuuenis viribus antecellens auxilii sustinet
imaginem. Apulei ex eo loco verba sunt haec: Itidem cum rebus creperis et afflictis
speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Vlysses 68
cum Diomede deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius ?

[A]MANV SERENDVM, NON THYLACO2052




160




165
Τῇ χειρὶ δεῖ σπείρειν, ἀλλὰ μὴ ὅλῳ τῷ θυλάκῳ, id est Manu sementem facere oportet,
non autem tota corbe.
Dictum Corinnae ad Pindarum poetam, vt autor est
Plutarchus in commentario, quem inscripsit Πότερον Ἀθηναῖοι, κατὰ πόλεμον ἢ
κατὰ σοφίαν ἐνδοξότεροι. Modus in omni re seruandus et pedetentim ab aliis ad
alia transeundum. [B] Ab agricolis ductum est: Qui cum serunt, non semel
effundunt ipso vase, sed manu rara spargunt semina, vt vniuerso aruo
occupando sufficiant. Ad eundem modum ita dispensanda est benignitas, vt
multis suppeditare possis. Ita moderandus est labor in literis, vt ad alia quoque
vitae munia suppetat animi vigor.

[A]A FRONTE ATQVE A TERGO2053




170




175




180




185
  c186-190



190
Πρόσω καὶ ὀπίσω, id est A fronte atque a tergo. Prouerbii vice receptum pro eo,
quod est diligenter inspicere et praeterita cum praesentibus ac futuris conferre.
Sumptum est autem ex Iliados libro primo, vbi Achilles Agamemnonis
incogitantiam accusans sic ait:
 Οὐδέ τι οἶδε νοῆσαι ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω,  id est
 Nec nouit simul a tergo atque a fronte videre.
Rursum in eiusdem operis libro tertio: Ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω λεύσει, id est A
tergo simul atque a fronte videbit.
Iterum Iliados σ:
 Ὁ γὰρ οἶος ὁρᾷ πρόσσω καὶ ὀπίσσω,  [G] id est
 Solus enim hic a fronte simul tergoque tuetur.
[A] M. Tullius prouerbii vice vsurpauit libro Familiarium epistolarum deci-
motertio: Quem versum senex Praecilius laudat egregie et ait posse eundem ἅμα πρόσσω
καὶ ὀπίσσω videre. Huic affine videtur illud Hesiodium:
 Πάντα μάλ᾿ ἀμφὶς ἰδών, μὴ γείτοσι χάρματα γήμῃ,  id est
 Cuncta bene vndique dispiciens, ne gaudia ducas
 Vicinis.

[G] Plato in Cratylo monens ea, quae dicta fuerant, etiam atque etiam, qualia
sint, dispici vsurpat hoc Homeri dictum βλέπειν ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω.
M. Tullius Philippica tertia vsurpat pro vndique: A tergo, a fronte, a lateribus
tenetur.
Hoc sermonis colore non semel vtitur et alias. Antiquitas Ianum
bifrontem fingens regum prudentiam indicabat, quorum est et praeterita
meminisse perpendereque et futura prospicere. Quamobrem et diuinitati duas
comites addebant, Anteuortam et Postuortam, quas olim religiose colebant 69
Romani, vt indicat Macrobius In somnium Scipionis libro i.

[A]GALLOS QVID EXECAS?2054




195
Γάλλους τί τέμνεις; id est Gallos quid execas? Quid actum agis? Nam Galli
Cybelis sacerdotes sua sponte sunt exectis testibus. [B] Quid spolias nudum?
Cur affligis afflictum? Cur senile corpus ieiuniis attenuas? Quanquam id ad
quamuis inanem operam significandam conueniet. Quemadmodum illa Late-
rem lauas, Actum agis.

[A]QVANTO ASINIS PRAESTANTIORES MVLI2055



200



LB 730
205




210




215




220
Theognidis illud ipsissimam prouerbii faciem habet:
 Γνοίης δ᾽ ὅσσον ὄνων κρείσσονες ἡμίονοι,  id est
 Noris vti quanto muli asinos superent.
Dicendum, vbi quis longo interuallo praecedit. [C] Refertur apud Athenaeum
libro Dipnosophistarum septimo. [A] Sumptum videtur ex Homero, cuius hi
versus sunt Iliados κ:|
 Ἀλλ᾿ ὅτε δή ῥ᾿ ἀπέην ὅσσον τ᾿ ἐπὶ οὖρα πέλονται.
 Ἡμιόνων, αἱ γάρ τε βοῶν προφερέστεραί εἰσιν
 Ἑλκέμεναι νειοῖο βαθείης πηκτὸν ἄροτρον,  [G] id est
 Verum vbi tantum aberat, quantum pars vltima sulci 70
 Mularum, siquidem hae bubus longe potiores
 Ducere per pinguem segetem compactile aratrum.

[A] Rursum Odysseae Θ:
 Τῶν δὲ θέειν ὄχ᾿ ἄριστος ἔην Κλυτόνηος ἀμύμων·
 Ὅσσον τ᾿ ἐν νειῷ οὖρον πέλει ἡμιόνοιιν,
 Τόσσον ὑπεκπροθέων λαοὺς ἵκεθ᾿, οἱ δ᾿ ἐλίποντο,  [G] id est
 Hos cursu anteibat Clytoneus splendidus omnes.
 Quantum mularum sulcus praecedit in aruo,
 Tantum is praecurrens populos metam attigit, illos
 A tergo linquens.

Olim bubus, asinis et mulis proscindebant arua. Hinc illa lex Mosaica
Deuteronom. xxii., quae vetat arandi gratia bouem et asinum sub idem iugum
mittere. Aratrum igitur, quod a mulis trahebatur, multo celerius perueniebat
ad sulci finem, quum arator inuertit aratrum, quam quod trahebatur a bubus.
[A] Hesiodus item mulos ταλαέργους vocat.

[A]DIFFICILIS VIR2056


225
  c226-228



230




235
 Δεινὸς ἀνὴρ τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο,  id est
 Forsan et innocuum culpet vir saeuus et acer.
Hunc Homeri versiculum olim in Demosthenem vulgo iactatum fuisse
multorum autorum testimoniis constat, propterea quod accepta pecunia
nonnunquam et malos defenderet et oppugnaret bonos. Eundem ad Varronem
torsit M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum decimotertio. Dicitur autem
apud Homerum Iliados λ sub persona Patrocli:
 Εὖ δὲ σὺ οἶσθα, γεραιὲ διοτρεφές, οἷος ἐκεῖνος
 Δεινὸς ἀνήρ, τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο,  id est
 Ipse probe nosti, senior, quod, vt est ferus ille,
 Culparit facile innocuum culpaque vacantem.

Rursum Iliados v:
 Ἕκτορ, ἐπεί τοι θυμὸς ἀναίτιον αἰτιάασθαι,  id est
 Hector, quando libet culpa culpare vacantem.

[A]VNVM AVGVRIVM OPTIMVM TVERI PATRIAM2057


240




245




250



LB 731
255




260




265

Abiit in prouerbium etiam hic versus Homericus:
 Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης,  id est
 Vna auis optima: pro patria pugnare tuenda.
Vsurpatur a M. Tullio in Epistolis ad Atticum. Item a Plinio minore in 71
Epistolis familiaribus. Citatur ab Aristotele in Rhetoricis [G] libro ii. [A] inter
sententias. Sumptus est autem ex Iliados μ, vbi Hector auguria reliqua
negligens loquitur ad hunc modum:
 Τύνη δ᾿ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
 Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομ᾿ οὐδ᾿ ἀλεγίζω,
 Εἴτ᾿ ἐπὶ δεξί᾿ ἴωσι πρὸς ἠῶ τ᾿ ἠέλιόν τε,
 Ἤτ᾿ ἐπ᾿ ἀριστερὰ τοί γε ποτὶ ζόφον ἠερόεντα.
 Ἡμεῖς δὲ μεγάλοιο Διὸς πειθώμεθα βουλῇ,
 Ὃς πᾶσι θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισιν ἀνάσσει.
 Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης,  id est
 Aligeris auibus tu me parere iubes nunc, |
 Quarum nulla mihi cura aut respectus, vtrumne
 Ad dextram Eoi veniant mihi solis ad ortum
 An laeuam ad solem occiduum noctisque tenebras.
 Verum nos Iouis arbitrio parere necessum est
 Altitonantis, hic imperium tenet vnus in omneis,
 Quotquot mortales, quotquot sunt morte carentes.
 Vna auis optima: pro patria pugnare tuenda.
Hanc Homeri sententiam expressisse videtur Q. Fabius Maximus apud 72
M. Tullium libro De senectute. Is enim, cum esset augur, dicere ausus est
optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute fierent; quae contra rem
publicam ferrentur, contra auspicia ferri. [C] Apud Athenaeum Heniochus
detorquet ad parasitum, ex Metagene comico versiculum hunc citans:
 Εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ δείπνου,  id est
 Vna auis optima: pro coena pugnare tuenda.

[A]NE QVID SVO SVAT CAPITI2058


270




275




280

Terentius in Phormione prouerbiali figura dixit Ne quid suo suat capiti pro eo,
quod est: ne quid mali illi conciliet. Expressum est ad illud Homericum Ili-
ados σ:
 Οὐκ ὄφελον Τρώεσσι κοτεσσαμένη κακὰ ῥάψαι;  [D] id est
 [B] An suere inuisae non debebam mala Troiae?
[A] Idem Odysseae γ:
 Εἰνάετες γάρ σφιν κακὰ ῥάπτομεν ἀμφιέποντες
 Παντοίοισι δόλοισι,  id est
 Annum illis nonum mala iam suimus tentantes
 Fraudibus omnigenis.

Rursum Odysseae π:
 Τίη δὲ σὺ Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε
 Ῥάπτεις;  id est
 Cur tu Telemacho mortem suis exitiumque ?

[A]TERRA MIHI PRIVS DEHISCAT2059


285




290




295

M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum nono: Aberit non longe, quin hoc a me
decerni velit neque sit contentus Galba, Scaeuola, Cassio, Antonio. Τότε μοι χάνοι
εὐρεῖα χθών, id est Tellus ipsa mihi tunc ampla dehiscat. [F] Est autem
hemistichium Homericum ex Iliados iiii. [A] Lucianus in Lapithis: Καὶ τοῦτο
δὴ τὸ τοῦ λόγου, χανεῖν μοι τὴν γῆν ηὐχόμην, id est Iamque iuxta id, quod vulgo dici
solet, optabam, vt mihi terra dehisceret.
Aristides in Themistocle: Οὐδὲ ἠπόρει οὐδ᾿
ἐξεπλάγη οὐδ᾿ ηὔξατο αὑτῷ χανεῖν τὴν γῆν οὐδ᾿ ηὐδαιμόνισε τοὺς πάλαι κειμένους,
id est Neque perplexus erat neque consternabatur animo neque optabat, vt sibi terra
dehisceret, neque beatos dicebat illos, qui iam olim fuissent defuncti vita.
Et Vergilius in
quarto:
 Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
 Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad vmbras,
 Pallenteis vmbras Erebi noctemque profundam, 73
 Ante pudor quam te violem aut tua iura resoluam.

[A]VESTIS VIRVM FACIT2060


300




305




310




315


LB 732

320
Εἵματα ἀνήρ, id est Vestis vir. Id hodie quoque vulgo tritissimum est. Aiunt
enim ad hunc modum:
 Vestitus virum reddit, qui habet, induat.
Idem affirmat Quintilianus libro Institutionum viii.: Et cultus, inquiens,
concessus atque magnificus addit horninibus, vt Graeco versu testatum est, autoritatem.
Hunc autem versum, quem citat Fabius, opinor esse illum apud Homerum
Odysseae ζ:
 Ἐκ γάρ τοι τούτων φάτις ἀνθρώπους ἀναβαίνει
 Ἐσθλή,  id est
 Quippe homini ex istis surgit bona fama decusque.
Pauloque inferius in eodem libro, quantum momenti cultus vestium adferat ad 74
conciliandam homini formam dignitatemque, satis indicat, cum Nausicaam
puellam ita de Vlysse loquentem facit:
 Πρόσθεν μὲν γὰρ δή μοι ἀεικέλιος δόατ᾿ εἶναι,
 Νῦν δὲ θεοίσιν ἔοικε, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν,  id est
 Ante videbatur specie foedissimus esse,
 Nunc diuis similis, magnus quos pascit Olympus.
Nam ante nudus, iam vestes nitidas induerat Vlysses ac protinus alius esse
visus est. |
 Ἕζετ᾿ ἔπειτ᾿ ἀπάνευθε κιὼν ἐπὶ θῖνα θαλάσσης
 Κάλλει καὶ χάρισι στίλβων,  id est
 Deinde procul veniens ad littora pontica sedit
 Fulgescens forma atque leporibus.

[A]TENERI CALIDIS BALNEIS2061



325




330




335
Ἁπαλοί θερμολουσίαις, id est Teneri calidis lauacris. In molles et luxu diffluentes
dicebatur. Nam antiquitus calida balnea deliciarum nomine taxata fuisse vel
Homerus testis est Odysseae Θ, inter voluptuariae vitae delicias ea comme-
morans:
 Αἰεὶ δ᾿ ἡμῖν δαίς τε φίλη κίθαρίς τε χοροί τε,
 Εἵματα τ᾿ ἐξημοιβὰ λοετρά τε θερμὰ καὶ εὐναί,  id est
 At semper cordi nobis epulaeque chorique
 Cantusque et variae vestes et balnea calda
 Concubitusque.
Refertur adagium ab Eudemo his quidem verbis: Ἁπαλοὶ θερμολουσίαις, ἁβροὶ
μαλθακευνίαις, id est Teneri calidis lauacris, delicati lectorum mollicie. Huc allusit
Persius, cum ait:
 Elixasque nates labefactat forcipe adunca.

[A]DEXTRVM PEDEM IN CALCEO, SINISTRVM IN PELVI2062




340




345
Δεξιὸν εἰς ὑπόδημα, ἀριστερὸν εἰς ποδόνιπτρον, id est Dextrum pedem in calceum,
sinistrum in peluim
, subaudi verbum ad sententiam accommodum 'mittit' aut
'ponit'. Suidas ex Aristophane citat aitque dici solere [B] in eos, [A] qui se
norunt commode ad rei praesentis conditionem applicare proque loco,
tempore, negociis aliam atque aliam sustinere personam. Est autem carmen
hexametrum heroicum:
 Dextrum in calceolo, laeuum vero in podoniptro.
Podoniptrum vas, in quo pedes lauantur, vnde et vocabulum inditum a 75
Graecis.

[A]DEA IMPVDENTIA2063




350




355




360




365
Θεὸς ἡ Ἀναίδεια, id est Dea Impudentia. Dici solitum, vbi quis ex audacia
inuerecundiaque sua lucrum atque emolumentum ferret. Nam inutilis, vt ait
Homerus, verecundia viro egenti, compluresque mortales videas, quibus
magno bono fuerit nihil omnino puduisse. [B] Siquidem nullus vnquam rem
ausus est adeo stultam aut absurdam, quae non inuenerit et fautorem et
admiratorem, multoque maxima pars mortalium, quae stultissima sunt, ea
miratur maxime. [A] Refertur a Zenodoto et a Diogeniano. Theophrastus in
libro De legibus prodidit apud Athenienses aras fuisse Contumeliae et
Impudentiae dicatas. Idem attestatur Istrus libro xiiii. [B] Item M. Tullius
libro De legibus secundo: Nam illud vitiosum Athenis, quod Cylonio scelere expiato
Epimenide Cretensi suadente fecerunt Contumeliae phanum et Impudentiae; virtutes
enim, non vitia consecrare decet.
[H] Menander in Gnomologiis appellat illam
omnium dearum maximam:
 Ὦ μεγίστη τῶν θεῶν
 Νῦν οὖσ᾿ ἀναίδει᾿, εἰ θεὸν καλεῖν σε δεῖ.
 Δεῖ· τὸ κρατοῦν γὰρ νῦν νομίζεται θεός,  id est
 O dearum maxima
 Hoc seculo, si te vocare phas deam.
 Phas, quando nunc vicisse habetur pro deo.

[A]DE POSSESSIONE DEIICERE76     2064




370




375

LB 733
De possessione deiicere ex sermone iurisconsultorum in vulgi sermonem abiit pro
eo, quod est famam cuipiam eripere, quam iam omnium consensu obtinuerit,
aut adimere quippiam, quod suo quasi iure tenere videatur. Nam ius semper
fauet possidenti, interdictumque ferebatur, ne quis vi quempiam deiiceret. [H]
Extat edictum in Pandectarum lib. xliii. tit. De vi et vi armata, et refertur a
M. Tullio in oratione pro A. Cecinna. [F] Plato libro, cui titulus Gorgias:
Ἐπιχειρεῖς ἐκβάλλειν με ἐκ τῆς οὐσίας καὶ ἀληθοῦς, id est Conaris me de possessione
ac vero deiicere.
[A] Est aliquoties apud M. Tullium. Et apud eundem illud
quoque: Quasi in suam possessionem venerit, cum quis imperiosius agit aut plus
aequo immoratur. [G] Quintilianus libro ii. de rhetorica: Quae dum opere cedit,
iam pene possessione depulsa est. Fit | enim iucundius dictum, quoties ad res animi
transfertur.

[A]DAEDALI ALAE2065

380
  c380-382


Δαιδάλου πτερά, id est Daedali alae. Dici solitum, vbi quis alioqui non satis
idoneus ad negocium conficiendum artis alicuius aut auxilii accessionem
adiungeret. Aut cum quis vrgente necessitate ad noua confugit consilia. Nota
fabula, quae prouerbii ministrauit occasionem, [C] nempe de Daedalo, qui
nouo commento assutis alis elapsus est e manibus Minois.

385 [A]DEINDE EXPERGISCEBAR2066





390




395




400




405




410
Εἶτα ἐξηγρόμην, id est Deinde expergiscebar. Hoc dicto significabant vana fuisse,
quae dicerentur. Aristophanes: Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿ ἐξηγρόμην, id est Deinde ego
expergiscebar.
Bacchus in Ranis iactat apud Herculem se naualem pugnam
exercuisse et duodecim aut tredecim hostium naueis demersisse. Id cum
Herculi neutiquam verisimile videretur, Bacchum imbellem et deliciis effoemi-
natum deum gnauiter in bello gessisse sese, per iocum subiicit: Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿
ἐξηγρόμην. Quanquam interpres admonet hunc sermonem a nonnullis non ad
Herculem, sed ad Xanthiam referri, a nonnullis ad ipsum Bacchum, vt
significarit se dedita opera mentitum fuisse quae narrarat. Carmen Aristopha-
nis adscribam:
 Hercules: Κἀναυμάχησας; - Bacchus: Καὶ κατεδύσαμέν γε ναῦς
 Τῶν πολεμίων ἢ δώδεκ᾿ ἢ τρεισκαίδεκα. -
 Hercules: Σφώ; - Bacchus: Νὴ τὸν Ἀπόλλω. - Hercules: Κᾆτ᾿ ἔγωγ᾿
 ἐξηγρόμην.  Id est
 Et praelium nauale gessisti, obsecro ? -
 Quin duodecim hostium rateis aut tredecim
 Submersimus. - Vos, quaeso ? - Nos videlicet.
-
 Ac postea sane reliquit me sopor.
Hic iocus prouerbialis etiam hodiernis temporibus familiaris est vulgo, quoties 77
quae memorantur vana somniisque simillima videntur. [G] Res enim friuolas
όνείρατα vocamus. Πάντῃ σχεδὸν οἷον ὀνείρατα λέγων, id est Passim fere veluti
somnia narrans. Vnde et friuolarum rerum obseruatores ὀνειροσκόπους appellant
Graeci. Videtur ad hoc facete allusisse M. Tullius, dum somnium Scipionis, in
quo multa fabulosa commemorat de concentu orbium, de animabus, ita
claudit: Ille discessit, ego somno solutus sum.

[A]DE LAPIDE EMPTVS2067




415




420




425
De lapide emptus. In vilissimum et vehementer obscurum hominem dicebatur.
Nam inter seruorum genera, siquidem iuxta prouerbium καὶ δοῦλος πρὸ δούλου,
extremae notae habebantur emptitii, potissimum qui palam in foro diuenditi
fuissent. M. Tullius aduersus Pisonem: De me cum omnes magistratus promulgas-
sent praeter vnum praetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei,
praeterque duos de lapide emptos.
Simillimum est illi Graeco, quod alio reddidimus
loco: Ἁλώνητον ἀνδράποδον, [B] Sale emptum mancipium. Consimilem ad modum
Columella vilem minimique precii seruum significans: Quem vulgus quidem,
inquit, parui aeris vel de lapide noxium comparari posse putat. Sed ego plurimorum
opinioni dissentiens preciosum vinitorem in primis esse censeo.
Quo quidem loco aut
noxium, noxae deditum et ob id venire iussum, aut nexum legendum arbitror.
Nam nexi dicebantur, qui, quod soluendo non essent, addicebantur creditori- 78
bus. [G] Tametsi nexi non continentur appellatione seruorum proprie nec
veneunt. [B] Iulius Pollux libro De rerum vocabulis tertio lapidem, vnde
quondam vendebantur mancipia, τὸν πρατῆρα λίθον καὶ πωλητήριον appellat.

[A]DATE MIHI PELVIM2068

  c428-430

430


LB 734
Δότε μοι λεκάνην, id est Porrigite mihi peluim. Vbi quid vehementer molestum
esset, ita vt ferri iam diutius non posset, peluim sibi porrigi iubebant quasi
prae bile nauseaque et fastidio rerum vomituri, [B] veluti si quis orationem
supra modum indoctam non ferens aut sophisticis naeniis offensus dicat: Δότε
μοι λεκάνην, id est Porrigite mihi peluim. [A] Refertur a Suida. [F] Extat autem
apud | Aristophanem ἐν Νεφέλαις. Et Plutarchus in Politicis citat e Platone
comico.

435 [A]DARES ENTELLVM PROVOCAS2069





440




445




450
Dares Entellum prouocas et prouerbii speciem habet et apud eruditos videtur in
ius prouerbii cessisse. Sic enim Hieronymus ad Augustinum: Memento, inquit,
Daretis et Entelli. Conueniet vti, si quando quispiam iuuenili temeritate lacesset
aliquem non perinde promptum ad suscipiendum certamen, verum intoleran-
dum, si semel inierit. Qui senum ferme mos, vt libenter suffugiant negocia,
suscepta pertinaciter gerant. Sumptum est ex quinto Aeneidos libro, vbi Dares
quispiam viribus fretus et ferox iuuenta vltro prosiliens in medium quemuis ad
certamen prouocat, assurgente nemine deterritisque reliquis iam perinde quasi
victor praemium flagitat ab Aenea. At Entellus senex et iam pridem ab
huiusmodi genere certaminum feriatus instigante partim Aceste partim vete-
rum victoriarum memoria tandem surgit cestibus dimicaturus. Is diu suo
consistens loco iuuenem insolentius circumsilientem tulit, donec frustrato ictu
lapsus pudore sic recanduit, vt Daretem iam longe imparem plane confecturus
fuerit, nisi eum Aeneas intercedens eripuisset. Carmen ipsum Maronis adscri-
berem, est enim longe lepidissimum, ni et longiusculum esset et in promptu
situm.

[A]AD CYNOSARGES2070


  c454-456
455




460
  c460-467



465




470




475




480


Ἐς Κυνόσαργες, id est Ad Cynosarges, prouerbiali conuicio dicebatur, quemad-
modum Εἰς μακαρίαν καὶ Εἰς κόρακας. Erat autem Cynosarges locus in Attica
quispiam, in quo nothi spuriique exercebantur, cui nomen inditum ἀπὸ κυνὸς
ἀργοῦ, id est a cane albo seu veloci. Nam Graecis ea vox ἀργός vtrunque significat.
Qui collegit historias ex orationibus stelieuticis Gregorii Nazianzeni, tradit
Cynosarges dictum ἀπὸ τοῦ κυνὸς καὶ σαρκός, commutato κ in γ. Nominis
causam hanc adscribunt: Cum olim Diomus quidam Atheniensis, autore
Stephano (nam Suidas Didymum ponit), sacrificaret Herculi, canis quidam 79
albus aut, vt alii dicunt, velox aquila victimae partem abreptam in locum
quendam deposuit. Quo prodigio territus cum deum consuluisset, responsum
est, vt eo in loco Herculi sacellum extrueret, in quem victima deportata fuisset.
Nam eum Herculi placere. Porro, quoniam Hercules nothus fuit, vtpote ex
adultera natus, et tamen virtute sua diis aequum honorem assecutus, idcirco
visum est, vt inibi qui spurii fuissent et neque patris neque matris nomine ciues
exercerentur. [B] Nec abhorret ab his, quod scribit Plutarchus in libello, quem
inscripsit Ἐρωτικόν: Εἰ δὲ οὖν καὶ τοῦτο τὸ πάθος δεῖ καλεῖν ἔρωτα θῆλυν καὶ
νόθον ὥσπερ εἰς Κυνόσαργες συντελοῦντα τὴν γυναικωνῖτιν, μᾶλλον δὲ ὥσπερ ἀετόν
τινα λέγουσι γνήσιον καὶ ὀρεινόν, ὃν Ὅμηρος μέλανα καὶ θηρευτὴν προσεῖπεν, id est
Quodsi igitur hunc quoque morbum oportet vocare amorem foemineum ac nothum, veluti in
Cynosarges coniicientem nos in muliebre conclaue, magis autem, sicut aquilam quandam
dicunt gnesion
(id est ingenuam germanamque) ac montanam, quam Homerus nigram et
venatricem appellat.
[A] Vnde vel contumeliae causa dicebatur Εἰς Κυνόσαργες,
velut in spurium, vel imprecando, quasi dicas 'In malam crucem'. Postea
consentaneum est hoc quoque loco garrire coepisse philosophos et sophistas.
Nam Suidas testatur tria fuisse gymnasia, Lyceum, Cynosarges et Academiam. 80
[F] Meminit huius rei et Plutarchus in Themistoclis vita, quem aiunt fuisse
nothum. Erat autem extra portas Atheniensium Herculis gymnasium, quo
spurii adolescentes sese conferebant exercitii gratia, quod et ipse deus nothus
ac matre mortali natus esset. Huc Themistocles adhuc adolescens arte
pelliciebat et ingenuos aliquot adolescentes, quo paulatim tolleret nothorum et
legitimorum discrimen.

[A]CYTHNICAE CALAMITATES2071

485

LB 735

Κυθνώδεις συμφοραί, id est Cythnicae calamitates. Zenodotus Aristotelem au-
torem citat Cythnios vsqueadeo diuexatos afflictosque fuisse ab Amphitryone,
vt in prouerbium abierint Κυθνώδεις συμφοραί pro maximis | cladibus et
immensis calamitatibus. Est autem Cythnus ex insulis Cycladibus vna, contra
Dryopidem sita, teste Stephano.

490 [A]CYTHONYMI PROBRVM2072

  c491-493



495
Κυθωνύμου αἶσχος, id est Cythonymi dedecus. In hominem dicebatur vehementer
infamem foedique nominis cuiusque nomen iure supprimi debeat vel ob
malefacta vel ob calamitates. [C] Vnde et Graeca vox a celando nomine dicta
est. Et hodie dictitant vulgo tegendam ollam, quoties innuunt foedius esse
facinus, quam vt autoris facienda sit mentio. [A] Autor Zenodotus.

[A]CYZICENI STATERES2073


  c498-500

500




505
Κυζικηνοὶ στατῆρες, id est Cyziceni stateres. De re scite scalpta. [F] Hoc enim
subindicant παροιμιολόγοι. [A] Nam hi nummi olim celebres erant, quod
eleganter scalpti viderentur. Repraesentabant altera parte Cybelen deorum
matrem facie muliebri, altera leonis imaginem. [B] Mihi magis videtur fore
locus prouerbio, cum hominem significamus inaequalem ac sui dissimilem aut
qui longe aliud agat, quam prae se ferat. Quemadmodum nummi Cyziceni ex
vno latere Cybelen ostendebant effoeminatam, ex altero leonem. [F] Stater is
valebat xxviii. drachmas Atticas, vnde et de re magni precii videtur posse dici.
[H] Cyzicus autem erat ciuitas Propontidis. Quidam eiusdem nominis vrbem
ponunt in Sicilia. [B] Prouerbii [F] praeter alios [B] meminit Suidas.

[A]CYRNIA TERRA2074



510




515
Κυρνία γῆ, id est Cyrnia tellus, dicebatur regio latrociniis infamis, cuiusmodi
ferunt olim fuisse Cyrnum. Est autem Cyrnus insula quaedam [C] ad boream
opposita Iapygiae [A] mellificio nobilis [F] autore Stephano, verum ob
latrocinia fuit inaccessa nauigantibus. Plinius autumat hanc esse Corsicam: In
Ligustico, inquit, mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellauere. Gens haec et 81
hodie male audit apud Italos. [A] Prouerbium non inepte detorquebitur in
hominem alieni rapacem ac violentum. [F] In collectaneis Zenobii per Aldum
aeditis reperio Κυρνία ἄτη, id est Cyrnia noxa.

[A]CINYRAE OPES822075




520




525




530




535
Κινύρου πλοῦτος, id est Cinyrae opes. De immensis diuitiis dicebatur. Simillimum
illi Midae opes. Nam huius regionem opulentissimam fuisse Naso satis indicat
Metamorphoseon lib. x.:
 Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
 Quae tantum genuere nefas: sit diues amomo
 Cynnamaque costumque suam sudataque ligno
 Thura ferat floresque alios Panchaica tellus,
 Dum ferat et myrrham.

[D] Pindarus in Nemeis meminit Cinyrae praediuitis: [F] Σὺν θεῷ γὰρ φυτευθεὶς
ὄλβος ἀνθρώποισι παρμονώτερος, ὅσπερ καὶ Κινύραν ἔβρισε πλούτῳ ποντίᾳ ἔν ποτε
Κύπρῳ, id est Deo fauente felicitas hominibus stabilior, quae sane et Cinyram opibus
cumulauit olim in marina Cypro.
[D] Prouerbii meminit et Plato libro De legibus ii.:
Ἐὰν δ᾿ ἄρα πλουτῇ μὲν Κινύρα καὶ Μίδα μᾶλλον, ᾖ δὲ ἅδικος, ἄθλιος τέ ἐστιν καὶ
ἀνιαρῶς ζῇ, id est Quodsi ditior quidem fuerit quam Cinyra aut Mida, sit autem
iniustus, et miser est et moleste viuit.
[F] Suida in dictione καταγηράσκω refert hunc
ad modum: Καταγηράσαις Τιθωνοῦ βαθύτερον καὶ τοῦ Κινύρου πλουσιώτερον καὶ
Σαρδαναπάλου τρυφηλότερον, ὅπως τὸ τῆς παροιμίας ἐπὶ σοὶ πληρωθῇ Δὶς παῖδες οἱ
γέροντες, id est Consenescas Tithono profundius, Cinyra ditius, Sardanapalo deliciosius,
vt in te compleatur prouerbium Bis pueri senes.

[A]MINVS DE ISTIS LABORO QVAM DE RANIS PALVSTRIBVS2076



LB 736
540



Μέλει μοι τῶν τοιούτων οὐδέν, ἧττον τῶν ἐν τοῖς τέλμασι βατράχων, id est Nihilo
maior mihi rerum istarum cura quam ranarum in limo versantium. Prouerbialis
hyperbole, qua significamus nihil omnino ad nos pertinere ne|gocium. Recte
dicetur et in obtrectatores, quorum oblocutiones dicemus nos fortiter contem-
nere. Siquidem ranae tametsi assidue obganniant oblatrentque praetereuntibus
et odiosam illam cantionem iterent sine fine, βρεκεκεκέξ κοάξ κοάξ, tamen
nemo commouetur. Ad hoc facit, quod Origenes Aegyptias ranas dialecti-
corum et sophistarum garrulitatem interpretatur in decretis pontificiis.

545 [A]CVCVRBITA SANIOR2077





550




555




560

Κολοκύντης ὑγιέστερος, id est Cucurbita salubrior. Suidas [G] et Zenodotus [A]
pro adagio referunt. [C] Athenaeus libro tertio citat hunc versiculum ex
Epicharmo:
 Ὑγιέστερόν τ᾿ ἦν ἔτι κολοκύντας πολύ,  id est
 Eratque longe sanius cucurbita.
[F] Versus Graecus constabit, si legas ἔτι γε. Nam vt nos adduximus, habetur
in Athenaeo aedito per Aldum. [A] Vnde sit natum, non indicat. Proinde 83
diuinandum id inde ductum, vel quod cucurbita non facile laeditur aeris vitio
propter crustum, quo tegitur, vel quod ea variis remediis efficax esse
perhibetur, quemadmodum indicat Dioscorides libro ii. [G] Item Plinius lib.
xx. cap. iii. Nec vna tantum species ad remedia: valet et satiua, quam Graeci
κολοκύνθην appellant; valet inanis intus, syluestris, quam Graeci somphon, vt
ait Plinius, dicunt; valet et satiua minor κολοκυνθίς, quasi dicas cucurbitulam.
Mihi videtur non absurde ductum hinc prouerbium, quod cucurbita vndique
turgeat integra nec rimis hians nec vermiculis obnoxia. Est autem integritas et
obesitas corporis sanitatis argumentum. [B] Cognatum illi, quod alias recen-
suimus, Κρότωνος ὑγιέστερος, id est Crotone salubrior.

[A]CVM DEO QVISQVE ET GAVDET ET FLET84     2078


565




570




575




580




LB 737
586



590




595




600



 Ξὺν τῷ θεῷ πᾶς καὶ γελᾷ κὠδύρεται,  id est
 Deo volente quisque ridet atque flet.
Admonet adagium rerum humanarum celerem esse commutationem neque in
nobis situm, vt res perpetuo secundae sint, verum vtcunque fortunae lubitum
fuerit, ita vel secundis rebus attollimur vel aduersis affligimur. Extat hic
versiculus apud Sophoclem in Aiace flagellifero. Idem sibi vult illud Euripi-
deum ex Iphigenia Aulidensi:
 Οὐκ ἐπὶ πᾶσί σ᾿ ἐφύτευσ᾿ ἀγαθοῖς,
 Ἀγάμεμνον, Ἀτρεύς.
 Δεῖ δέ σε χαίρειν καὶ λυπεῖσθαι·
 Θνητὸς γὰρ ἔφυς. Κἂν μὴ σὺ θέλῃς,
 Τὰ θεῶν οὕτω βουλόμεν᾿ ἔσται.  Id est
 Non te seuit ad omnia laeta,
 Agamemnon, Atreus.
 Gaudere atque dolere necesse est;
 Mortalis enim es. Sin tu nolis,
 Tamen eueniet; sic diis placitum.
[F] Cum deo fit Graecis, quod fit fauente numine. Contra sine deo, quod
absque deorum fauore. Pindarus in Pythiis hymno quinto: Οὐ θεῶν ἄτερ, id est
Non sine diis. [H] Idem eiusdem operis hymno nono: Ὠκεῖα δ᾿ ἐπειγομένων ἤδη
θεῶν πράξις ὁδοί τε βραχεῖαι, id est Velox actio iam diis accelerantibus breuesque viae.
Rursus hymno decimo: | Θεῶν τελεσάντων οὐδέν ποτε φαίνεται ἔμμεν ἄπιστον, id
est Quum dii peregerint, nihil videtur esse incredibile. [F] Et Virgilius:
 Haud equidem sine mente reor, sine numine diuum.
[H] Ita quod praeter spem vltro obtingit diuinitus fieri dicitur. Aristophanes in
Equitibus:
 Ἀλλ᾿ ὁδὶ προσέρχεται / Ὥσπερ κατὰ θεῶν εἰς ἀγοράν,  id est
 Sed ipse in concionem prodit huc / Tanquam deo volente.
M. Tullius in Verrem actione quinta: Qui Metello diuinitus hoc venit in mentem ? [G]
Et Horatius lib. iii. oda iiii.: Non sine diis animosus infans. Et Σὺν ταῖς Μούσαις, id
est Musis fauentibus, Σὺν τοῖς θεοῖς, id est Diis bene iuuantibus. Festiuum est, quod
de Stratonico refert Athenaeus libro viii.: Is quum esset parum insignis
citharoedus haberetque in ludo suo nouem Musarum imagines et Apollinis
vnam, discipulos duos, rogatus a quopiam, quot haberet discipulos, Σὺν θεοῖς,
inquit, δώδεκα, ludens amphibologia. Σὺν θεοῖς accipi potest annumeratis diis
aut diis fauentibus. Porro veteres praecipuum numen tribuebant fortunae, cui
tribuitur, quicquid feliciter aut secus euenit; de qua Demosthenes in oratione
ad Philippi epistolam: Μεγάλη γὰρ ῥοπή, μᾶλλον δὲ τὸ ὅλον ἡ τύχη ἐστὶ πρὸς
ἅπαντα τὰ τῶν ἀνθρώπων πράγματα, id est Magnum enim momentum, imo verius 85
totum est ipsa fortuna ad omnes hominum actiones. Item Aeschines in apologia Περὶ
παραπρεσβείας: Ἡ τύχη πάντων ἐστὶ κυρία, id est In fortunae manu sunt omnia.

605 [A]CVM CORYCO LVCTARI2079





610
Πρὸς Κώρυκον γυμνάζεσθαι, id est Aduersus Corycum luctari, dicebatur, qui
sumeret inanem operam. Opinor Corycum palaestriten fuisse quempiam
inuictum. [C] Nisi malumus corycum esse manticam coriaceam, vt adagium
affine sit illi Vtrem vellis. [G] Verum hoc sensu Hesychius scribit per ω et υ,
Suidas scribit per ο et ι. Porro talis pugna pugnata est Apuleio in Thessalia.

[A]CVRETVM OS2080



Κουρήτων στόμα, id est Curetum os. Dici solitum, si quando quis numine afflatus
loqui videretur, propterea quod Curetes Cybeles comites furore quodam sacro
perciti diuinare viderentur. Refertur a Zenodoto. [H] Meminit et Hesychius.

615 [A]MELIVS NOBIS EST QVAM HERI2081





620


Prouerbialem habere figuram videtur illud Aristophanis in Pluto:
 Ὦ Βλεψίδημ᾿, ἄμεινον ἢ χθὲς πράττομεν,  id est 86
 O Blepsideme, melius atque heri mihi est.
Cum significamus fortunam in melius commutatam. Item illud Theocriticum,
quod alio citauimus loco:
 Τάχ᾿ αὔριον ἔσσετ᾿ ἄμεινον,  id est
 Melius cras forsan habebit.
Nam heri et cras pro praeterito futuroque tempore posita sunt.

[A]CRETENSES SACRVM2082

625




630




635

Οἱ Κρῆτες τὴν θυσίαν, id est Cretenses sacrum, subaudi 'faciunt' aut simile
quippiam. Adagium Zenodotus ad huiusmodi refert fabulam: Tempestate
iactatus Agamemnon delatus est in Cretam ingressusque Polyrrhenen (nam id
est Cretae insulae oppidum, ab ouium copia sic appellatum, autore Stephano)
rem diuinam fecit. Interea vero captiui conscensis nauibus aufugerunt. Quae
res cum illi renunciaretur, fertur dimidiatum et imperfectum sacrificium et iam
incensam victimam reliquisse curriculoque ad maris littus properasse, pertur-
batum maiorem in modum animoque consternatum. Ibi vix vnam reperisse
nauem reliquam, qua deuectus est, multum imprecatus malorum eius insulae
cultoribus. Vnde si qua res per tumultum ac turbulente fieret, Κρητικὴν θυσίαν,
id est Cretense sacrum, vocabant. Mihi videtur quadraturum, vbi quis non
fruitur his, quae parauit. Quemadmodum vsu venit Agamemnoni, cuius
victimas deuorauere Cretenses. |

LB 738 [A]SIMVL ET MISERTVM EST ET INTERIIT GRATIA2083


640




645




650




655
 Ἅμ᾿ ἠλέηται καὶ τέθνηκεν ἡ χάρις,  id est
 Simul et misertum est interiitque gratia.
Senarius prouerbialis apud Zenodotum, dici solitus in ingratum, qui, simul
atque leuatus est malis, desinit meminisse beneficiorum eius, cuius opera
restitutus est, iuxta illud Si dolet, meminit; si placet, obliuiscitur, cum contra
admoneat prouerbium:
 Χάριν λαβὼν μέμνησο, δοὺς ἐπιλαθοῦ,  id est
 Memineris accepti, dati obliuiscere.
Idem docet in Moralibus Seneca: Beneficii accepti meminisse oportere, dati
obliuisci. At nunc ita est ingenium vulgi, vt fragilis sit beneficiorum memoria,
iniuriarum tenax. Et iuxta Plautum, si quid iuues, pluma leuior gratia; si quid
offendas, plumbeas iras gerunt. Celebrantur in eandem sententiam hi quoque
versus:
 Ἀεὶ δ᾿ ὁ σωθείς ἐστιν ἀχάριστος φύσει,  id est 87
 Seruatus vsque ingratus est et immemor.  Et
 Μετὰ τὴν δόσιν τάχιστα γηράσκει χάρις,  id est
 Post munus ilico consenescit gratia.

[A]FRVSTRA CVRRIT2084




660



Εἰς κενὸν τρέχει, [B] id est Frustra currit, [A] pro eo, quod est frustra laborat.
[B] Sic vsus est diuus Paulus apostolus compluribus locis. [A] Sumptum ab
his, qui in stadio cursu certant. Celebris est hic senarius:
 Ἄβουλος ἀνὴρ εἰς κενὸν μοχθεῖ τρέχων,  id est
 Temerarius labore currit irrito.
Celebratur et illud cuiuspiam ἀπόφθεγμα: Τρέχουσιν ἔξω τῆς ὁδοῦ, id est Currunt
extra viam
, vbi quis sedulo quidem molitur, sed nulla certa ratione, quae
praemonstret, quid quatenusque sequendum sit.

665 [A]MORSVS ASPIDIS2085






670




675




680




685
Δῆγμα ἀσπίδος, id est Morsus aspidis. De malo immedicabili aut de lingua
vehementer virulenta. Refertur adagium ab Apostolio Byzantio, non admo- 88
dum memorabili autore, nisi nos meliorum inopia compelleret. Quanquam
hunc nec Politianus grauatus est quodam in loco citare testem. Circumfertur
Graecus versiculus adagio concinens:
 Ἰὸς πέφυκεν ἀσπίδος κακὴ γυνή,  id est
 Telum aspidis profecto mulier improba.
Aelianus primo De naturis animantium libro tradit aduersus viperarum
omniumque serpentium morsus remedium inueniri, aspide vna excepta,
praecipue si de rana gustarit, vt ait libro proximo. Solius huius ictum omni
cura potentiorem esse. Nec ab vllo vinci praeterquam a muliere, quae vel
aspectu contactuque solo necet, quorum alterum cum regulo, alterum cum
aconito commune. [B] Nicander item in Theriacis:
 Ἀσπίδα φοινήεσσαν ἀμυδρότατον δάκος ἄλλων,  id est
 Aspida crudelem, cuius super omnia morsus
 Immedicabilis est.
Plinius prodidit aspidem nunquam vagari sine compare; quodsi contigerit
alteram interimi, protinus altera persequitur percussorem in mediis quoque
fori turbis agnitum. Addunt quidam ab hoc ictum serpente intra quatuor horas
emori. Nihil autem vetat, quo minus trahatur adagium ad hostem clancula-
rium et tanto pestilentiorem, quod clanculum citraque dolorem infundat
venenum haec serpens neque post morsum appareat vulnus in corpore;
tantum somnus letalis obrepit, quemadmodum describit Nicander, atque hinc
existimant quidam morsum illius ἀμυδρότατον ab eodem poeta vocari.

690 [A]ARBORE DEIECTA QVIVIS LIGNA COLLIGIT2086





695

 Δρυὸς πεσούσης πᾶς ἀνὴρ ξυλεύεται,  id est
 Ruente quiuis ligna colligit arbore.
[F] Meminit huius prouerbii Theocriti scholiastes, sed pro πεσούσης scriptum
est παρούσης, mendose, ni fallor. [A] Si quem fortuna praecipitem dederit, in
hunc passim omnes incurrunt et quisque quod potest diripit. Iam enim sibi
putant impune fore. Exemplum huius adagionis est apud Iuuenalem de
Seiano. |

LB 739 [A]NIHIL EST AB OMNI PARTE BEATVM2087


700




705




710




715
  c716-725



720




725




730




735




740




745




750
  c751-758



755



LB 740
760



Quod scripsit in Odis Horatius:
 Nihil est ab omni
 Parte beatum,
prouerbialem habet sententiam, quam Graeci sic efferunt: 89
 Οὐκ ἔστιν ὅστις πάντ᾿ ἀνὴρ εὐδαιμονεῖ,  id est
 Felix per omnia nullus est mortalium.
[G] Hunc senarium citat Aristoteles libro Rhetoricorum ii. inter exempla
sententiarum. [A] Est aliquoties et apud Theognidem. [C] Clearchus apud
Athenaeum adducit hunc versum:
 Ἀμώμητον δ᾿ οὐδὲν ἔγεντο βροτοῖς,  id est
 Nil vsquam est hominum, carpere quod nequeas.
[B] Menander apud Plutarchum, Περὶ εὐθυμίας:
 Ἆρ᾿ ἐστὶ συγγενές τι λύπη καὶ βίος;  id est 90
 Num quaepiam intercedit his cognatio,
 Vitae ac dolori?

[F] Ad hanc sententiam pertinet, quod alibi diximus, Omnibus galeritis innasci
cristam.
    Theseus priusquam veniret in Atticam, instituit sacra quaedam, quae ludis
ac laetitia peragerentur, quaedam contra, quae moerore luctuque. Caeterum
cum appulisset in Atticam, quoniam multos repperit squalidos ac moestos ob
mortem regis Aegei, qui desperato filii reditu prae dolore semet e saxo
praecipitem dedit, multos contra laetitia gestientes ob filii reditum, institutum
est, vt in ὠσχοφορίᾳ (id est nomen festo a gestandis ramis) non nuncius ipse,
sed caduceum coronaretur, deinde qui sacris interfuerunt emitterent has voces
εἶα αἴ, id est eia heu, quarum prior gratulationis est et in bellicis paeanibus cani
solet, quod liquet ex Aristophanis Pace, vbi crebro repetuntur illa ὦ εἶα εἶα
μάλα, ὦ εἶα εἶα ὦ, altera luctus est. Vnde et Αἴας dictus Graecis et αἰάζειν. Haec
videlicet est imago vitae mortalium. Historia refertur a Plutarcho in vita
Thesei.
    Pindarus in Isthmiis hymno iii. ad tempus torquet sententiam: Αἰὼν δὲ
κυλινδομέναις ἁμέραις ἄλλ᾿ ἄλλοιτ᾿ ἐξάλλαξεν. Ἄτρωτοί γε μὲν παῖδες θεῶν, id est
Seculum autem voluendis diebus nunc huc, nunc illuc sese flectit. Caeterum dii extra
telorum iactum sunt.
Nam interpres admonet hic παῖδες θεῶν esse dictum pro
θεοί. Simile quiddam habet in Pythiis hymno vii.: Φαντὶ γε μὰν οὕτω κεν ἀνδρὶ
παρμονίμαν θάλλοισαν εὐδαιμονίαν τὰ καὶ τὰ φέρεσθαι, id est Aiunt sane sic viro
stabilem florere felicitatem, si haec et haec ferat
, hoc est: si ferat tum prospera, tum
aduersa. Perpetua felicitas minitatur subitum exitium; quod temperatum est,
solet esse diuturnius. Interpres in hanc sententiam adduxit versum Homeri-
cum:
 Τὸν περὶ Μοῦσ᾿ ἐφίλησε, δίδουσ᾿ ἀγαθόν τε κακόν τε,  id est
 Vnice amans dederat cui Musa bonumque malumque.
Extat autem hoc carmen Odysseae θ de Demodoco. Rursum Pindarus hymno
ν.: Πόνων δ᾿ οὔτις ἀπόκλαρός ἐστιν οὔτ᾿ ἔσεται, id est Laborum autem exors nullus
est nec erit.
Ac mox τὰ καὶ τὰ νέμων, id est haec et haec sortiens, videlicet bona cum
malis. Interpres adducit et alium Pindari locum, [G] qui est in Pythiis hymno
tertio: [F] Ἓν παρ᾿ ἐσλὸν πήματα σύνδυο δαίονται βροτοῖς ἀθάνατοι, id est Ad
vnum bonum duo simul mala partiuntur mortalibus immortales. Adducit et illud
Homericum, quod alibi retulimus [G] ex Odysseae ω:
 [F] Δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείαται ἐν Διὸς οὔδει,  id est
 Dolia nanque Iouis duo sunt in limine posta.
[G] Huc pertinent et illa, de quibus nobis alias dictum est, Vbi mel ibi fel, vbi
vber ibi tuber, et huius generis alia. Nec alienum arbitror ab hac sententia, quod
prisci Romani duas diuas coluerunt, Angeroniam atque Volupiam, alteram ab 91
angoribus dictam, alteram a voluptate, et Angeroniae quidem pontifices in
sacello Volupiae sacrum faciunt
significantes dolores ac voluptates in vita
hominum inuicem mixtas esse. Addunt Angeroniae simulacrum in ara
Volupiae fuisse collocatum, quod dolor comes sit voluptati et voluptas dolori,
hac figura, vt os habeat obligatum atque signatum, hoc aenigmate significantes
eos, qui dolores et anxietates animi dissimulant, patientiae beneficio ad maximam
peruenire voluptatem.
Huiusmodi ferme Macrobius libro In somnium Scipionis
primo. Desinam, si Aeschyli versum | ascripsero, quem Iulius Pollux libro vi. 92
capite xi. testatur extare apud Aristophanem:
 Ὀξυγλυκυῖάν τἆρα κοκκιεῖς ῥόαν,  id est
 Et dulciter acre temperabis punicum.
Huius enim pomi grana gratam quandam habent acrimoniam. Ad eundem
modum temperata est vita mortalium.

765 [A]FELICIVM MVLTI COGNATI2088





770




775



 Τῶν εὐτυχούντων πάντες εἰσὶ συγγενεῖς,  id est
 Cognatus vnus quilibet felicium.
Id hodieque vulgo dicunt, locupletum plurimos esse cognatos. Huc allusit
Terentius in Phormione:
 At si talentum rem reliquisset decem,
 primus esses memoriter
 Progeniem vestram vsque ab auo atque atauo proferens.

[F] Pindarus in Nemeis hymno x. sic extulit γνώμην: Οἴχεται τιμὰ φίλων
τατωμένῳ φωτί, παῦροι δ᾿ ἐν πόνῳ πιστοὶ βροτῶν, id est Perit honos viro priuato
amicis, pauci autem mortales in rebus asperis fidi. [H] Plato in epigrammate:
 Ἢ μόλις ἔγνως
 Τοῦτ᾿ ἔπος, ὡς οὐδεὶς οὐδὲν ἔχοντι φίλος,  id est
 An tandem expertus nosti verbum vetus illud,
 Quod qui nil habet, huic nullus amicus adest.

780 [A]AMANTIVM IRAE2089





785




790
Τῶν φιλούντων ὀργαί, id est Amantium irae. Vbi qui non ex animo indignantur
inuicem, aut de iracundia neutiquam duratura. Terentius in Andria:
 Amantium irae amoris redintegratio est.
Et iuxta Graecam sententiam
 Ὀργὴ φιλούντων μικρὸν ἰσχύει χρόνον,  id est
 Pusillo amantum durat ira tempore.
Atque huiusmodi dissidiola, quae nonnunquam incidunt inter amicos, modo
absit amaritudo, quasi renouant amicitiam excusso diuturnae consuetudinis
taedio. Quod eleganter indicat et mimus ille, ni fallor, Publianus:
 Discordia fit carior concordia.

[A]PRIMVM RECTE VALERE, PROXIMA FORMA, TERTIO93     2090
LOCO DIVITIAE



795




800




805




810




815



LB 741
820




825




830


Plato libro De legibus secundo: Λέγεται γάρ, ὡς Ἄριστον ὑγιαίνειν, δεύτερον δὲ
κάλλος, τρίτον δὲ πλοῦτος, id est Aiunt enim optimum ac potissimum esse bonam
valetudinem, proximum formam, tertium diuitias. Meminit huius adagii aliis
quoque locis. Stobaeus citat haec ex Sclerio quodam: Ὑγιαίνειν μὲν ἄριστον
ἀνδρὶ θνατῷ, δεύτερον δὲ φυὰν καλὸν γενέσθαι, τρίτον δὲ πλουτεῖν ἀδόλως, εἶτα
τέταρτον ἡβᾶν μετὰ τῶν φίλων, id est Βοna valetudine esse optimum est homini
mortali, proximum specie honesta praeditum esse, tertium opes habere citra fraudem
,
quartum aetate vigere cum amicis. Plato autem libro De legibus primo effert ad
hunc modum: Ἡγεῖται μὲν ὑγίεια, κάλλος δὲ δεύτερον, τὸ δὲ τρίτον ἰσχύς,
τέταρτον δὲ πλοῦτος οὐ τυφλὸς ἀλλ᾿ ὀξὺ βλέπων, id est Primum locum obtinet bona
valetudo, secundum forma, tertium robur, quartum opes, haud caecae, sed acutum

cernentes. Hic ordo votorum olim popularibus etiam cantilenis celebrabatur 94
teste Platone [D] in Gorgia. [A] Fertur inter Graecas sententias huiusmodi
senarius:
 Οὐκ ἔσθ᾿ ὑγείας κρεῖττον οὐδὲν ἐν βίῳ,  id est
 Quam bene valere melius in vita nihil.
Item alter huic similis:
 Ὑγίεια καὶ νοῦς ἐσθλὰ τῷ βίῳ δύο,  id est
 Recte valere et sapere duo vitae bona.
Quo spectat etiam illud Iuuenalis: Vt sit mens sana in corpore sano. [G] Et
Horatius: Valeat possessor oportet. Aristo Sicyonius paeana scripsit in laudem
sanitatis, vt refert Athenaeus libro xv.:
 Ὑγίεια, πρεσβίστα μακάρων,
 Μετὰ σοῦ ναίαιμι τὸ λειπόμενον βιοτᾶς,
 Σὺ δέ μοι πρόφρων σύνοικος εἴης,  id est
Sanitas antiquissima dearum, tecum viuam quod reliquum est vitae, tu vero mihi propitia
conuictrix esto. | Ac mox Μετὰ σεῖο, μάκαιρα ὑγίεια, τέθηλε πάντα, καὶ λάμπει
χαρίτων ἔαρ, σέθεν δὲ χωρὶς οὔ τις εὐδαίμων, id est Tecum, diua sanitas, florent
omnia, ac renidet gratiarum ver. Absque te vero nemo felix.
Aristoteles libro
Rhetoricorum secundo exemplum sententiae, quae non egeat epilogo, hoc est
addita ratione, quod sic omnibus persuasum sit, refert: Ἀνδρὶ δὲ ὑγιαίνειν
ἄριστον, ὥς γέ μοι δοκεῖ, id est Homini bene valere optimum est, vt mihi quidem
videtur. Videtur esse senarius, sed corruptus. [H] Aristoteles Moralium ad
Eudemium libro primo narrat aliquem in vestibulo templi, quod est in Delo
Apollinis, hanc scripsisse sententiam: Eidem non adesse omnia, bonitatem,
honestatem ac iucunditatem; ac quod iustissimum esset, fecisse honestissi-
mum, optimum autem bene valere, omnium vero iucundissimum potiri quod
quis amat. Philosophus vero felicitatem, quum sit optima et pulcherrima,
tamen eandem iudicat esse iucundissimam. Haec enim diuidit vulgus, quum re
vera sint coniunctissima. [C] Locus erit prouerbio, quoties significabimus aliud
alio prius esse et iis, quae potiora sunt, maiorem curam deberi.

[A]FOENVM ESSE. AMBROSIA ALENDVS2091

835




840




845
Foenum esse et Ambrosia alendus. Vtrunque prouerbiali figura dixit M. Tullius,
alterum in indoctos ac brutos homines, alterum in egregios, vt intelligas illos
pecudibus, hos diis aequandos. Nam foeno victitant boues, ambrosia cibus est
apud Homerum deorum αἰὲν ἐόντων. Cicero libro De oratore secundo: Sic ego
Crasso audiente primum loquar de facetiis et docebo sus, vti aiunt, oratorem eum, quem

cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Rursum idem eodem
libro: locabatur, inquit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, vt ambrosia alendus esse
videatur. Horatius praelautas opiparasque coenas deum coenas vocat: O noctes 95
coenaeque deum, nectar et ambrosiam indicans. [C] Nam haec illis tantum a
poetis tribuuntur, si quando domi cibum capiunt; alioqui si contingat aliquo
ad opimam victimam inuitari, nidore carnium magis delectantur.

[A]SPES ALVNT EXVLES2092




850




855



Αἱ ἐλπίδες βόσκουσι φυγάδας, id est Spes pascunt exules. Vbi quis excussus a
pristina fortuna semper id agit, vt restituatur. Ab humano sumptum ingenio,
quo fieri videmus, vt nullus ita sit exul, quin et velit et speret futurum, vt
aliquando postliminio redeat in patriam. [C] Id ita esse nos quoque complu-
rium exulum exemplo cognouimus, nominatim Ioannis Bentiuoli Bononiensis,
quem, cum illic essemus, Gallus in gratiam Iulii Romani Pontificis expulit. [G]
Eodem animo se fuisse testatur Ouidius apud Tomitanos exulans. Ne Iudaeos
quidem hodie spes destituit. [A] Euripides prouerbialem sententiam fuisse
significat. Citatur autem a Plutarcho libello, quem de exilio conscripsit:
 Αἱ δ᾿ ἐλπίδες βόσκουσι φυγάδας, ὡς λόγος,
 Καλῶς βλέπουσί γ᾿ ὄμμασιν, μέλλουσι δέ,  id est
 Spes exules alunt, vt habet adagium,
 Oculisque spectant blandulis, cessant tamen.

860 [A]ET NATI NATORVM96     2093





865




870




LB 742
876

Παῖδες παίδων, id est Nati natorum. Prouerbialis figura, qua longam rei
cuiuspiam propagationem significamus. Eam adagii vice fuisse vsurpatam
satis indicat Plato cum aliis aliquot locis tum libro De legibus tertio: Καὶ
παίδων παῖδας, ὃ λέγομεν, id est Filios filiorum, vt dicimus. Sumptum e carmine
illo Homerico, [F] quod est Iliados Τ [G] sub persona Neptuni [F] de Aenea
[G] ad Iunonem:
 [A] Καὶ παίδων παῖδες, καὶ τοὶ μετόπισθε γένωνται.
Quod Vergilius ita reddidit:
 Et nati natorum et qui nascentur ab illis.
Allusit ad Homericam figuram Aristophanes in Auibus:
 Δώσομεν ἡμῖν αὐτοῖς, παισί, παίδων παισίν,  id est
 Dabimus nobis ipsis, natis ac natorum natis.
In Nebulis eandem figuram per iocum torsit ad vsuras alias ab aliis
nascentes: |
 Αὐτοί τε καὶ τἀρχεῖα καὶ τόκοι τόκων,  [G] id est
 Ipsi atque sortes foenorumque foenora,
[A] nimirum alludens ad illud, quod alibi retulimus:
 Ἐστὶ τόκος πρὸ τόκοιο, τόκος δέ γέ ἐστι καὶ ἄλλος.

[A]ΙΠΠΟΜΑΝΕΙΝ2094

880




885
Ἱππομανεῖν dicebantur prouerbiali conuitio foeminae virosae ac libidine
praeter modum prurientes. Aristoteles libro De animalibus sexto: Αἱ μὲν οὖν αἱ
ἵπποι θήλειαι ἱππομανοῦσιν. Ὅθεν καὶ ἐπὶ τὴν βλασφημίαν τὸ ὄνομα αὐτῶν
ἐπιφέρουσιν, ἀπὸ μόνου τῶν ζῴων, τὴν ἐπὶ τῶν ἀκολάστων περὶ τὸ ἀφροδισιάζεσθαι,
id est Igitur equae furiunt in equos. Vnde ab vno hoc animante ductum est vocabulum,
quod in mulieres conuitio dicitur circa Venerem intemperantes.

[A]OVIVM MORES2095




890




895




900




905




910
Προβάτων ἦθος, id est Ouium mores. In stupidos ac stolidos iaci solitum.
Aristophanes in Pluto:
 Ἀλλὰ προβατίου βίον λέγεις,  id est
 Mihi imo vitam praedicas ouiculae.
Aristoteles libro De natura animalium nono, quamobrem ita prouerbio dici
consueuerit, indicat: Διαφέρει κατά τε δειλίαν καὶ πραότητα καὶ ἀνδρείαν καὶ
ἡμερότητα καὶ νοῦν τε καὶ ἄνοιαν· τό τε γὰρ τῶν προβάτων ἦθος, ὥσπερ λέγεται, 97
εὔηθες καὶ ἀνόητον. Πάντων γὰρ τῶν τετραπόδων κάκιστόν ἐστι. Ἕρπει εἰς τὰς
ἐρημίας πρὸς οὐδέν. Καὶ πολλάκις χειμῶνος ὄντος ἐξέρχεται ἔνδοθεν, καὶ ὅταν ὑπὸ
τοῦ νιφετοῦ ληφθῶσιν, ἂν μὴ κινήσῃ ὁ ποιμήν, οὐκ ἐθέλουσιν ἀπιέναι, ἀλλ᾿
ἀπόλλυνται καταλειπόμενα, ἐὰν μὴ ἄρρενας κομίσωσιν οἱ ποιμένες· τότε δὲ
ἀκολουθοῦσιν. Id est Differunt autem et timiditate mansuetudineque et ferocia
placiditateque, intelligentia ac stoliditate. Nam et ouium ingenium, quemadmodum aiunt
,
simplex ac stultum. Siquidem est omnium quadrupedum inertissimum. Prorepit in
deserta nulla de causa ac saepenumero hybernis mensibus foras e septis digreditur. Cumque
a niuibus occupatum fuerit, ni pastor compulerit, discedere non vult, sed relictum
cessansque perit, nisi pastores mares adduxerint. Nam ita demum consequuntur.
Proinde
Aristophanes taxans vecordiam populi Atheniensis oues illos vocat in Vespis:
 Ἐκκλησιάζειν πρόβατα συγκαθήμενα,  [F] id est
 In concione pecus ouillum considet.
[A] Nec hoc praetereundum loco, quod Diogenes Cynicus opulentum quen-
dam, caeterum indoctum πρόβατον χρυσόμαλλον, id est ouem aureo vellere, dixit.
Et Plautus in Bacchidibus: Quis has huc oues adegit? in senes stultos. [I] Huc
respiciens Origenes enarrans Leuiticum ouis immolationem interpretatur
affectuum stultorum et irrationabilium correctionem.

[A]MVRIS INTERITVS98     2096



LB 743
916



920
Κατὰ μυὸς ὄλεθρον, id est Iuxta muris interitum. Aelianus libro De naturis
animalium duodecimo, cap. x. tradit murem minime viuacem esse, sed sua
sponte defluenti|bus intestinis ocyus emori atque hinc natum prouerbium Κατὰ
μυὸς ὄλεθρον, id est Iuxta muris interitum. Addit hoc vsum Menandrum in
Ithade. Quadrare videtur in homines imbecilla valetudine aut in μικροβίους, id
est breuis aeui, quos μινυνθαδίους appellat Homerus. [I] Aut in eos, qui paulatim
extabescunt. Verisimile est enim mures sic emori, quemadmodum nascuntur in
Aegypto: vt aliqua pars sit viuus mus, altera nihil nisi limus.

[A]LENTEM AVGERE OLLAM2097




925




930




935

  c937-942


940




945
Πρὸ τῆς φακῆς αὐξάνειν τὴν λοπάδα, id est Ante lentem augere ollam. Prouerbiali
figura dictum pro eo, quod est spes ingentes in animo concipere, priusquam res
ipsa teneatur. Aut polliceri, quod ipse nondum habeat, aut praepropere sibi
placere, quasi iam possideat ea, quae procul etiamdum absunt vt teneantur.
Veluti si quis spe sacerdotii sumptus iam incipiat facere, quod nondum
acceperit. Aut si quis vitae strepitum augeat spe magistratus, quem incertum
est an sit impetraturus. Citatur adagium ex Cratete apud Athenaeum: Μὴ πρὸ
φακῆς λοπάδ᾿ αὔξων εἰς στάσιν ἄμμες βάλῃς, id est Ne ante lenticulam augens ollam
[C] aut patinam [A] in seditionem nos mittas. [B] Citatur et a Plutarcho
commentario De praeceptis bonae valetudinis, eiusdem Cratetis nomine, his
quidem verbis: Ὁ μὲν οὖν Κράτης διὰ τρυφὴν καὶ πολυτέλειαν οἰόμενος οὐχ
ἥκιστα τὰς στάσεις καὶ τυραννίδας ἐμφύεσθαι ταῖς πόλεσι μετὰ παιδιᾶς παρῄνει· μὴ
πρὸ φακῆς λοπάδα αὔξων ἐς στάσιν ἄμμες βάλῃς. Αὐτὸς δέ τις ἑαυτῷ παρακελευ-
έσθω, μὴ πρὸ φακῆς λοπάδα αὔξων ἀεὶ μηδὲ πάντως ὑπερβαίνων τὴν καρδαμίδα
καὶ τὴν ἐλαίαν ἐπὶ τὸ θρῖον καὶ τὸν ἰχθὺν εἰς στάσιν ἐκ πλησμονῆς τὸ σῶμα καὶ
ταραχὰς ἐμβάλλειν καὶ διαρροίας. Id est Crates igitur, cum existimaret in ciuitatibus
seditiones ac tyrannides potissimum e deliciis ac luxu nasci, per iocum admonuit: Ne prae
lenticula semper augens patinam in seditionem nos coniicias. Sed seipsum adhortetur

quisque, ne semper prae lente augens patinam neue modis omnibus praeterito nasturtio et
olea ad farcimen et piscem desciscens ex repletione corpori seditionem concitet ac tumultum
et diarrhoeas.
Crates eo detorsit dictum, vt apparet, poetae cuiuspiam, vt
pertineat ad homines impendio sumptuosos. Allusit autem ad morem plebis,
quae solita sit excitare seditiones, si conspiciat optimates sibi praeponi. Nam
lopade apponebantur cibi lautiores, id quod licet colligere ex Luciani Saturna-
libus, lens legumen est vilissimum ac plebeium.

[A]PVDEBAT RECVSARE ET NON AVDEBANT SVSCIPERE2098



950




955




960

M. Tullius in Epistolis ad Atticum versum hunc Homericum ceu prouerbialem
non semel vsurpauit:
 Αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ᾿ ὑποδέχθαι,  id est 99
 Detrectare pudor, formido subire vetabat.
Quo licebit vti, quoties incidit eiusmodi negocium, vt aliud suadeat honestas,
aliud vtilitas et dedecorosum sit non suscipere prouinciam, rursum periculo-
sum suscipere. Potest accommodari etiam ad illos, qui rogati neque negare
audent ob pudorem neque praestare tamen volunt quod rogantur ob diuersum
animi vitium. Est autem hic versus apud Homerum Iliados Η, vbi Hector
quemlibet e Graecorum ducibus ad singulare certamen prouocat et reliquis
omnibus cunctantibus surgit Menelaus:
 Ὣς ἔφαθ᾿, οἱ δ᾿ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ,
 Αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ᾿ ὑποδέχθαι,  id est
 Sic ait, interea tenuere silentia cuncti,
 Detrectare pudor, formido subire vetabat.

[A]SPHAERAM INTER SESE REDDERE2099


965




970
LB 744



975




980




985




990




995




1000
  c1-3



5

Plutarchus in libello De cognoscendo profectu: Μάλιστα δὲ εἰ τὸ φιλόνεικον καὶ
δύσερι περὶ τὰς ζητήσεις ὑφεῖται καὶ πεπαύμεθα τοὺς λόγους ὥσπερ ἱμάντας καὶ
σφαίρας ἐπιδούμενοι πρὸς ἀλλήλους, τῷ πατάξαι καὶ καταβαλεῖν μᾶλλον ἢ τῷ
μαθεῖν καὶ διδάξαι χαίροντες, id est Maxime si quaestionum ambitio contentioque 100
remittitur sique desinimus argumenta ceu lora sphaerasque sic vicissim inter nos reddere, vt
magis gaudeamus ferire aut deiicere quam discere aut docere.
[F] Est apud Platonem in
Euthydemo: Ὁ δὲ Διονυσόδωρος ὥσπερ σφαίραν ἐκδεξάμενος τὸν λόγον πάλιν
ἐστοχάζετο τοῦ | μειρακίου, id est Dionysodorus tanquam sphaeram exceptum
sermonem rursus iaculabatur in adolescentem. [B] Meminit de lusus genere Iulius
Pollux libro De rerum vocabulis nono. [G] Seneca quod Graeci de sphaera
tradunt ad pilae lusum refert, ostendens eam commoditatem requiri inter
dantem beneficium et accipientem, quae est inter mittentem pilam et excipien-
tem: Volo, inquit, Chrysippi nostri vti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est
dubium aut mittentis studio aut accipientis. Tunc cursum suum seruat, vbi inter manus
vtriusque apte ab vtroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus
aliter illam collusori longo, aliter breui mittat. Eadem beneficii ratio est: nisi vtrique

personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perueniet, vt debet. Si
cum exercitato et docto negocium est, audacius pilam mittemus; vtcunque enim venit,
manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tyrone et indocto, non tam rigide nec
tam excusse, sed languidius et in ipsam dirigentis manum remisse occurremus. Idem
faciendum est in beneficiis
etc. In eodem libro aliquanto post: Sicut in lusu est aliquid
pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite
remisit quam acceperat.
[B] Non dissimilis est, quem hodie pilae vocant [G] apud
Italos, [B] cuius meminit Horatius:
 Nanque pila lippis inimicum et ludere crudis.
[G] Athenaeus libro primo docet sphaerae lusum olim dictum φαινίνδα ἀπὸ τῆς
ἀφέσεως τῶν σφαιριζόντων, quae verba quid sibi velint, non satis intelligo;
magis arbitror dictum ἀπὸ τοῦ φαίνομαι, quod sphaera missa emicet. Ibidem
citatur carmen Antiphanis:
 Σφαῖραν λαβὼν
 Τῷ μὲν διδοὺς ἔχαιρε, τὸν δ᾿ ἔφευγ᾿ ἅμα,
 Τὸν δ᾿ ἐξέκρουσε, τὸν δ᾿ ἀνέστησεν πάλιν
 Κλαγκταῖσι φωναῖς,  id est
 Sumpta pila
 Gaudebat huic dedisse, at hunc fugit simul,
 Excussit hunc, at erigebat alterum

 Tubae in modum sonante voce.
[A] Quadrabit adagium in eos, qui sese vicissim dicteriis incessunt. Confine,
sicut opinor, illi Persiano:
 Caedimus inque vicem praebemus crura sagittis.
[G] Iuxta Senecae sententiam quadrabit etiam in eos, qui sibi mutuo
assentantur et colludunt in disputatione, velut quum Scotista respondet
Scotistice, Nominalis iuxta decreta Nominalium, vt non quaeratur veritas, sed
theatrica quaedam fabula peragi videatur.

[A]AEGROTANTI MEDICVS EST ORATIO101     2100


10




15




20




25




30
LB 745



35
  a36-40



40




45




50
Celebratur hic versus apud Graecos prouerbii vice citaturque a Plutarcho ad
Apollonium:
 Ψυχῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι,  id est
 Aegroto animo medicus est oratio.
[F] Sumptum apparet ex Aeschyli Prometheo:
 Οὐκοῦν, Προμηθεῦ, τοῦτο γινώσκεις, ὅτι
 Ὀργῆς νοσούσης εἰσίν ἰατροὶ λόγοι,
 Non hoc quidem te praeterit, Promethee,
 Morbo quod irae medicus est oratio.

Siquidem, vt inquit ille sapiens Hebraeus, Sermo mollis frangit iram. Et ira iuxta
Stoicos nihil aliud est quam furor breuis. [A] Huc allusit Horatius in Epistolis:
 Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
 Possis et magnam morbi depellere partem.
Ex opinione Stoicorum cupiditates animi morbos appellat. His philosophia 102
medetur pharmacis verborum, id est monitis salubribus. Et apud Terentium
arguit sese Menedemus, qui non vt decuit tractarit aegrotum animum
adolescentis. Vt enim in corporum morbis pro ratione valetudinis alia atque
alia adhibentur pharmaca, itidem in animi malis non eadem adhibenda est
oratio. Sed interim blandius monendum, interim acrius iurgandum, nonnun-
quam dissimulandum et imprudenti pharmacon admouendum, iuxta Pauli
monitum: Argue, obsecra, increpa. Feruntur in eandem sententiam et hi senarii:
 Λόγος γὰρ ἐστι φάρμακον λύπης μόνος,  id est
 Dolori enim medetur vna oratio. |  Et
 Λόγῳ μ᾿ ἔπεισας φαρμάκῳ σοφωτάτῳ,  id est
 Sermone flexisti optimo me pharmaco.  Et
 Ὁ λόγος ἰατρὸς τοῦ κατὰ ψυχὴν πάθους,  id est
 Animo laboranti medicus oratio est.
[F] Isocrates in oratione De pace eleganter vsurpauit hanc sententiam: Ὑμᾶς
δὲ χρὴ πρῶτον μὲν τοῦτο γινώσκειν, ὅτι τῶν περὶ τὸ σῶμα νοσημάτων πολλαὶ
θεραπεῖαι καὶ παντοδαπαὶ τοῖς ἰατροῖς εὕρηνται, ταῖς δὲ ψυχαῖς ταῖς νοσούσαις καὶ
γεμούσαις πονηρῶν ἐπιθυμιῶν οὐδέν ἐστιν ἄλλο φάρμακον πλὴν λόγος ὁ τολμῶν τοῖς
ἁμαρτανομένοις ἐπιπλήττειν· [E] ἔπειθ᾿ ὅτι καταγέλαστόν ἐστι τὰς μὲν καύσεις καὶ
τὰς τομὰς τῶν ἰατρῶν ὑπομένειν, ἵνα πλειόνων ἀλγηδόνων ἀπαλλαγῶμεν, τοὺς δὲ
λόγους ἀποδοκιμάζειν πρὶν εἰδέναι σαφῶς, εἰ τοιαύτην ἔχουσι τὴν δύναμιν ὥστ᾿
ὠφελῆσαι τοὺς ἀκούοντας. [F] Id est Vos autem illud in primis scire oportet, quod
aduersus corporis morbos multa variaque remedia a medicis reperta sunt, animis vero

aegrotantibus ac prauis cupiditatibus oppletis non est aliud remedium quam oratio, quae
non vereatur errantes increpare
; [H] deinde deridiculum esse, quum medicorum vsturas ac
sectiones perferamus, vt a grauioribus cruciatibus liberemur, orationem reiicere, prius-
quam liqueat, an huiusmodi vim habeat, vt vtilitatem adferat audientibus.
[C] Verum vt
amica, salubris et in tempore adhibita oratio remedium est efficax ac
praesentaneum, ita sermo inimicus aut pestilens aut non in tempore dictus
letale venenum est.




1901-2000    2101-2200