CHILIADIS TERTIAE CENTVRIA II

105

[A] SI QVID MALI, IN PYRRHAM2101



5




10




15




20




25


  c28-31

30




35

  c37-39
LB 746

Εἴ τι κακόν, εἰς Πύρραν, id est Si quid mali, in Pyrrham, subaudiendum 'recidat'
aut 'abeat' aut eiusmodi quidpiam. Ad hunc modum malum, si quod
timeretur, deprecabantur abominantes et in hostium caput imprecantes. Vnde
et illa figura Graecis pariter ac Latinis scriptoribus familiaris: Hostibus nostris
hoc eueniat.
Ouidius:
 Hostibus eueniant conuiuia talia nostris.
[H] Idem in tertio De arte amandi:
 Hostibus eueniat tam foedi causa pudoris.
Idem libro tertio Fastorum:
 Eueniat nostris hostibus ille color.
Idem libro secundo Elegiarum:
 Hostibus eueniat vacuo dormire cubili.
 Hostibus eueniat vita seuera meis.
Idem libro tertio Elegiarum:
 Eueniat nostris hostibus ille pudor.
Rursum Vergilius libro iii. Georg.:
 Dii meliora piis erroremque hostibus illum.
Idem in viii. Aeneidos de Mezentio: Dii capiti illius generique reseruent. 106
Propertius:
 Hostibus eueniat lenta puella meis.
[A] Et Horatius in Odis:
 Hostium vxores puerique caecos
 Sentiant motus orientis austri.
[C] Et Terentius [H] in Heauton timorumeno, [C] in Sene seipsum excrucian-
te: Au, obsecro te, isthuc inimicis siet. [H] Idem in Eunucho: Vtinam sic sint qui
mihi male volunt.
[A] Originem prouerbii tradunt huiusmodi: Quondam
Pyrrhaeos, quotquot erant finitimi, graui odio persequebantur; vnde si quod
malum aliquando videretur impendere, id abominantes precabantur, vt in
Pyrrhaeos auerteretur, dicentes εἰς τὴν Πυρραίων, id est in Pyrrhaeorum regionem.
Est autem Pyrrha Lesbi insulae ciuitas, autore Stephano. [G] Est et altera inter
Prienen et Miletum. [F] Nescio an librariis sit imputandum, quod Plutarchus
in Conuiuio sapientum pro 'Pyrrham' refert 'Prienen'. Verba Plutarchi sic
habent: Καὶ ὁ Θαλῆς γελάσας· Εἴ τι κακόν, εἶπεν, αὖθις εἰς Πριήνην. Διαλύσει γὰρ
ὁ Βίας, ὡς διέλυσεν αὐτὸς τὸ πρῶτον, id est Ac Thales ridens: 'Si quid', inquit, 'mali,
rursus in Prienen. Soluet enim Bias, quemadmodum soluit prius'. Mihi videtur loci
nomen data ope|ra mutatum, quod Bias esset Prienaeus; ita ioco Pyrrha
mutata est in Prienen.

40 [A]IN TVVM IPSIVS MALVM LVNAM DEDVCES2102





45




50



  c54-56
55



Ἐπὶ σαυτῷ τὴν σελήνην καθελεῖς, id est Aduersus teipsum lunam detrahis. Maleficae
mulieres incantamentis quibusdam lunam in terram detrahere credebantur
antiquitus. Vnde Vergilius:
 Carmina vel coelo possunt deducere lunam.
Et Horatius in Odis:
 Per atque libros carminum valentium
 Refixa coelo deuocare sydera.

Et rursum in Sermonibus:
 Lunamque rubentem,
 Ne foret his testis, post magna latere sepulchra.
Item Iuuenalis:
 Vna laboranti poterit succurrere lunae.
Creditum est olim huiusmodi sagas oculis ac pedibus priuari solere. [C]
Aglaonice quaepiam, cum per astrologiae cognitionem defectus praesciret, 107
iactitabat se lunam e coelo detracturam in terram. Atque eius iactantiae poenas
dedit, de quo dicetur in prouerbio Lunam detrahere. Prouerbium igitur hinc
sumptum dicebatur de iis, qui suis ipsorum artibus sibi malum accerserent.
Quod genus, si quis callidis rationibus effecisset, vt accerseretur aliquis, deinde
eueniret, vt ab eo, quem accersendum curasset, subuerteretur.

60 [A]CORVVS AQVAT2103





65




70




75




80




85

Κόραξ ὑδρεύει, id est Coruus aquat. Dici solitum, vbi quis non citra negocium
citraque ingenium consequeretur ea, quae cuperet. Aut vbi quis rem nouis
artibus tentaret efficere. Ductum ab apologo de coruo, [G] quum sitiret, [A]
congestis lapillis aquam ex imo fundo in summam vasis oram euocante. [H]
Quod Plinius vt rem gestam memorat libro x. capite xliii. [A] Sed probabilius
videtur, vt adagium referatur ad eam fabulam, quam Fastorum libro secundo
narrat Ouidius ad hunc modum:
 Forte Ioui Phoebus festum solenne parabat -
 Non faciet longas fabula nostra moras -

 'I, mea' dixit 'auis, ne quid pia sacra moretur, 108
 Et tenuem viuis fontibus adfer aquam.'
 Coruus inauratum pedibus cratera recuruis

 Tollit et aereum peruolat altus iter.
 Stabat adhuc ficus duris densissima pomis
,
 Tentat eam rostro, non erat apta legi.
 Immemor imperii sedisse sub arbore fertur,
 Dum fierent tarda dulcia poma mora.
 Iamque satur nigris longum capit vnguibus hydrum
,
 Ad dominumque redit fictaque verba refert:
 'Hic mihi causa morae viuarum obsessor aquarum,
 Hic tenuit fonteis officiumque meum?
 'Addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes
 Fatidicum verbis fallere velle deum?
 At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus
,
 De nullo gelidae fonte bibantur aquae.'
Meminit huius et Hyginius et Aelianus De naturis animantium libro primo.
Proinde prouerbium mihi magis videtur conuenire in cessatorem.

[A]CONVENERAT ATTABAS ET NVMENIVS2104


90




95
 Συνῆλθον Ἀτταβᾶς τε καὶ Νουμήνιος, id est
 Coniunctus est suo Attabas Numenio.
[H] Quidam legunt Attagas. [A] Dici solitum, quoties improbus aggregatur
cum improbo. Diogenianus tradit hos insigne par furum fuisse. [F] Meminit
huius Diogenes Laertius in vita Timonis Nicei. [H] Nam hoc prouerbio
notabat eos, qui putabant intellectu attestante sensibus esse credendum, quum
ipse nec rationi nec sensibus assentiendum putaret. [B] Simillimum illi, quod
alibi dictum est, Cum Bitho Bacchius.

[A]COLOSSI MAGNITVDINE2105



100
  c100-102
LB 747


105

Κολοσσαῖος τὸ μέγεθος, id est Colossaea magnitudine. Prouerbialis apud Lucianum
hyperbole in homines praegrandi corporis mole, a statuis ingentibus, quas
colossos appellant. [B] Inter has in primis celebratur Solis colossus apud
Rhodios, septuaginta cubitis altus (hoc est, iuxta Festum Pompeium, pedes
centum et quinque), cuius pollicem vix pauci potuerunt amplecti. Referun|tur
et alii apud Plinium prodigiosae magnitudinis. Nam iis impendio delectaban-
tur olim imperatores Romani, [C] quibus, vt videtur, magis erat cordi
maximos esse quam optimos. [F] Legimus et Aetneos dici praegrandes. De
magnis ac vehementer molestis, qui Athones dicti sunt, alibi meminimus,
quemadmodum et de Hamaxiaeis.

[A]MALI COMMATIS109     2106


110




115




120




125

  c127-129


130




135




140
Πονηροῦ κόμματος, id est Mali commatis, dicebatur improbus, contemptus et
reiiculus quispiam. Sumpta metaphora a reprobatis nomismatis. Aristophanes
in Pluto:
 Ἔοικε δ᾿ εἶναι τοῦ πονηροῦ κόμματος,  id est
 Videtur esse non probati commatis.
In sycophantam dictum iam ad paupertatem famemque redactum, posteaquam
Plutus oculos receperat. Interpres ostendit comma genus esse vilissimi nomis-
matis. Sonat autem perinde quasi dicas malae monetae. Rursum in eadem
fabula:
 Γνώσεται
 Ὄτ᾿ ἔστ᾿ ἐκείνου τοῦ πονηροῦ κόμματος,  id est
 Nouerit
 Illius esse hunc improbati commatis.
Apud eundem in Ranis: Τῷ κακίστῳ κομμάτι. [E] Idem in Concionatricibus: 110
 Καὶ κακόν γέ μοι / Τὸ κόμμ᾿ ἐγένετ᾿ ἐκεῖνο,  id est
 At istud hercule comma mihi fuit malum.
Reddit causam, quod, quum abisset in forum empturus farinas iamque peram
supposuisset, praeco clamauit, ne quis reciperet aereos nummos, sed argento
venderentur omnia. [A] Ad hanc formam pertinent etiam illae ceu prouerbia-
les metaphorae κίβδηλος ἄνθρωπος et κιβδηλεύειν, pro eo, quod est imposturam
facere, et κιβδηλία pro impostura, quae voces reperiuntur cum alias frequentius
tum Platonis libro De legibus vndecimo, si quis forte certius desiderabit
testimonium. Proinde qui moribus sunt improbatis, eos κιβδήλους vocant,
quasi dicas adulterinae monetae. Appositius autem ad oris figuram, morum et
indolis indicem, referetur. Siquidem quemadmodum nummus inspecta imagi-
ne dignoscitur ilico, probatusne sit an adulterinus, itidem ex ipsa statim
hominis forma deprehenditur ingenium, vel Euripide teste, cuius haec sunt in
Ione:
 Γνοίη δ᾿ ἂν ὡς τὰ πολλά γ᾿ ἀνθρώπων πέρι
 Τὸ σχῆμ᾿ ἰδών τις, εἰ πέφυκεν εὐγενής,  id est
 Plerunque species ipsa, simul aspexeris,
 Hominem arguit, generosus is sit an secus.

[A]BENEVOLVS TRVCIDATOR2107


  c143-154

145




150




155


Εὔνους ὁ σφάκτης, id est Beneuolus occisor. Conuenit in hos, qui, cum summam
adferant perniciem, tamen beneuolentiae speciem admiscent. Tractum aiunt ab
Oreste, qui trucidata matre Clytemnestra parentale conuiuium velut in illius
honorem exhibuit. Quidam et ad Antigonum regem referunt, qui, posteaquam
Semelen e medio sustulisset, ossa tamen illius summo cum honore curauit ad
matrem deportanda. Sunt quibus magis placet, vt adagium ad Ptolemaeum
Philopatoris filium referatur: Is matrem Berenicen in palatio ipsius vinculis
constrictam Sosibio tradidit adseruandam; vbi illa non ferens eam filii
contumeliam sumpto veneno interiit. At ille perturbatus insomniis monimen-
tum in medio vrbis extruxit, quod nunc Sepulchrum appellatur. In hoc vna
cum matre maiores omneis suos composuit et inter hos Alexandrum Magnum.
Nec hoc contentus officio vir pius templum eidem constituit in Aegialis, cui
nomen inditum Berenices seruatricis. Haec ferme Zenodotus. [G] Confine est
illud, quod alibi recensuimus, Intempestiua beneuolentia nihil a simultate differt. Ita
Flaccus: Nil moror officium quod me grauat. Nec parum scite dixit Ennius apud
Ciceronem libro Officiorum secundo:
 Benefacta male locata malefacta arbitror.

[A]CORYTHEO DEFORMIOR111     2108

160
LB 748
  c160-162

Κορυθέως εἰδεχθέστερος, id est Corytheo deformior. Aiunt | Corytheum quempiam
fuisse hominem insignite stultum ac vecordem, ad hoc forma infelicissima
foedissimaque, cui liberi item fuerint omnes patrem referentes; vnde vulgaris
dictus est iocus in hominem bardum ac perinde deformem. Refertur adagium a
Zenodoto.

165 [A]CONTRA TORRENTEM NITI2109





170




175



Contra torrentem niti dicuntur, qui frustra certant cum iis, quos vincere non
queant. Sumptum a natantibus, qui solent secundo natare flumine, maxime si
torrens fuerit. Quodsi contra nitantur, nihil promouerint. Vsurpat hoc
adagium Aurelius Augustinus in epistola quadam ad diuum Hieronymum. Et
laudatur a Iuuenale Crispi prudentia, qui Domitiani violentiae concesserit et
ingenio alioqui insanabili obsecundarit:
 Ille igitur nunquam direxit brachia contra
 Torrentem.

[D] Item Ouidius: 112
 Stultus, ab obliquo qui cum discedere possit,
 Pugnat in aduersas ire natator aquas.
[H] Gregorius Theologus ad Eudoxium rhetorem: Τὸ δὲ μὴ βιάζεσθαι ῥοῦν
ποταμοῦ καὶ ἡ παροιμία παιδεύει, id est Non esse cogendum fluminis impetum docet
etiam prouerbium.

180 [A]VSQVE AD ARAS AMICVS2110





185




190




195
Μέχρι τοῦ βωμοῦ φίλος ειμί, id est Vsque ad aram sum amicus. Tametsi non est
huius instituti quaelibet apophthegmata colligere, tamen hoc ita commode
dictum et specie vsque adeo prouerbiali, praeterea sic a magnis celebratum
autoribus, vt merito videatur in hunc ordinem cooptandum. Responsum est
autem a Pericle, quem cum amicus quispiam rogaret, vt in causa quadam sua
gratia falsum deieraret: Δεῖ με, ἔφη, συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι βωμῶν,
id est Oportet me commodare amicis, sed vsque ad aras. Ita refert Gellius.
Commodius effert Plutarchus in libello Περὶ δυσωπίας: Μέχρι τοῦ βωμοῦ φίλος
εἰμί, id est Vsque ad aram sum amicus. Admonet prouerbium nonnunquam, quo
consulamus amicorum commodis eorumque voluntati morem geramus, fas
videri paululum a recto deflectere, verum eatenus, ne propter hominem
amicum numinis reuerentiam violemus. Olim iurantes aram manu continge-
bant. [B] Porro quatenus et quousque sit ab honesto deflectendum amici causa,
copiose docteque disputat Aulus Gellius libro Noctium Atticarum primo,
capite tertio.

[A]CODALI CHOENIX2111




200



Κοδάλου χοῖνιξ, id est Codali choenix siue demensum. De magnis mensuris
dicebatur autore Suida. Neque praeterea quicquam super hac re mihi repertum
est adhuc apud autores. [C] Coniectare licet ortum a seruo quopiam edaci, cui
choenix fuerit altius capax et hac arte fraudarit herum. In collectaneis, quae
titulo Hesychii circumferuntur, reperio condalum piscem, aut eundem aut
certe affinem cestreo, quem Gaza vertit mugilem. [F] Sed idem meminit alibi
huius prouerbii Κωδάλου χοῖνιξ, subindicans fuisse quempiam aedilem, qui
maioribus mensuris solitus sit vti.

205 [A]CONCHA DIGNVS2112



Κόγχης ἄξιος, id est Concha dignus. Rem nullius precii concham dicunt Graeci,
quemadmodum Latini nauci aut floccum. Vrnie quod contemptissimum
nulliusque rei significabant, id κόγχης ἄξιον dicebant.

[A]CONTO NAVIGARE113     2113

210
LB 749


LB 750
215
Κοντῷ πλεῖν, id est Conto nauigare, dicebantur, qui sic rebus vterentur,
quemadmodum vti conueniebat,| aut qui vitae genus suo accommodatum
ingenio sequerentur. Neque enim contus ad vllum alium vsum accommodatus
quam ad nauigationem. Itidem non ad quamuis vitam quiuis idoneus est. [C]
Vtaris licebit, si | quem admonere voles, vt quaque re vtatur ad id, in quod
inuenta sit, vt: 'Quorsum seruas nummos tuos, non in hoc natos, vt spectentur, 114
sed quo vitae subsidio sint? Conto nauigandum est'. [A] Refertur a Suida.

[A]CYDI POENAM DEBET2114


  c219-222
220




225
Κύδου δίκην οφείλει, id est Cydi poenam debet. Κῦδος prima producta gloriam
significat, eadem correpta τὴν λοιδορίαν καὶ κακολογίαν, id est maledictum et
conuicium. Vnde et verbum deduxere κυδάζειν, pro eo quod est conuiciari.
Proinde cum quis ob rem friuolam veluti verbum aliquod temere dictum
deferretur vexareturque, eum prouerbio dicebant κύδου δίκην ἐκτετικέναι καὶ
κύδου δίκην ὀφείλειν, hoc est conuicii poenam dependisse et maledicti poenam debere.
Nam antiquitus mulcta dicebatur iis, qui petulantius in quempiam aliquid
dixissent.

[A]CNIPS IN LOCO2115




230




235




240




245
Ὁ κνὶψ ἐν χώρᾳ , id est Cnips in regione. Dictum in eos, qui subinde sedem
mutarent et aliunde alio demigrarent. Cui vitio sese obnoxium fuisse confitetur
Horatius. Est autem σκνίψ siue κνίψ, nam vtrunque reperio, vermiculus
innascens materiis. Is eroso ligno semper locum mutare nititur. Quidam
efferunt prouerbium hoc modo: Κνίψ ἐκ χώρας, id est Cnips e regione, vt
subaudias 'demigrat'. Plinius libro decimosexto, capite quadragesimoprimo
inter pestes materiarum teredinem commemorat, vermem grauissimo ad
portionem capite, sic appellatum, quod dentibus erodat, sed proprie vocari
teredinem, quae in mari materiam infestet. Addit huius generis cerasten vocari,
qui simulatque tantum eroserit, vt circumagat sese, generat alium. [H] Haec an huic
prouerbio congruant dubito, nam Graeci tradunt κνῖπα esse animalculum
volucre et ξυλοφάγον, non dissimile culici. Id si verum est, non video, qui
consistat, quod ab Aristotele proditum est, auem ξυλοκόπτην, quem Latini, ni
fallor, picum Martium appellant, ob id rostro fodere arbores, vt κνῖπας in ligno
latentes euocet. [A] Suidas ait a κνιπός, qui est genitiuus casus huius
nominatiui κνίψ, fingi nominatiuum κνιπός eamque vocem significare parcum
tenuique victu viuentem, nimirum ad cnipis exemplum, qui lignorum arrosu
pascitur, cibo non admodum lauto. Proinde consentaneum videtur, adagium
dici posse in sordidos, duro parcoque victu vtentes.

[A]CYCLOBORI VOX2116

  c247-249


250

Κυκλοβόρου φωνή, id est Cyclobori vox. De clamosis et vehementer obstreperis
dicebatur, aut quibus vox esset vitiosa raucaque. Cycloborus fluuius quidam
Atticae [H] non perpetuus, sed torrens, [A] ingenti strepitu defluens, vnde
ductum prouerbium. Aristophanes in Equitibus:
 Ἅρπαξ, κεκράκτης, Κυκλοβόρου φωνὴν ἔχων,  id est 115
 Clamosus, auidus, voce Cyclobori obstrepens.

[A]THASIVM INFVNDIS2117


255




260




265



Θάσιον ἐνέχεις, id est Thasium miscuisti. Dici solitum videtur, vbi quis vinum
non aqua, sed alio quopiam efficaciore vino dilueret. Nam Thasia vina
laudatissima quondam fuisse testatur et Apuleius Apologia prima, Olitori,
inquiens, et cauponi merito concessum est olus et vinum ex nobilitate soli commendare,
vinum. Thasium, olus Phliasium. [F] Et Plinius capite septimo Naturalis historiae
libro decimoquarto inter transmarina vina Thasium Chiumque in summa gloria
fuisse scribit. [A] Est autem Thasus insula iuxta Thraciam, vnde prouerbium
Thasus bonorum. In ea insula narrant fuisse Staphylum, quem deperierit 116
Bacchus. Sumptum est ex Aristophanis Pluto, quo loco versus hic est:
 Εἰ Θάσιον ἐνέχεις, εἰκότως γε νὴ Δία,  id est
 Merito profecto, si Thasion infuderas.
Anus quaedam queritur adulescentem amatorem pridem ita sibi solitum
adulari, vt diceret illam suauissime olere. Ad id per iocum respondens
Chremylus negat esse mirum, si ita visum fuit adulescenti, cum illi vinum
Thasium odoratissimum proponere sit solita. Interpres addit ἐνέχεις dictum
pro ἐκίρνας, [C] id est infundebas pro miscebas.|

LB 751 [A]ΚΛΕΙΤΟΡΙΑΖΕΙΝ2118

271



275
Κλειτοριάζειν vulgato conuicio dicebantur ii, qui puerorum amoribus oblecta-
rentur, aut, vt ait Diogenianus, mulieres immodice libidinosae. Vnde natum sit
prouerbium, non satis liquet, [F] nisi quod Hesychius docet κλειτορίς Graecis
sonare naturae muliebris vicinam partem, vnde receptum, vt κλειτοριάζειν
appellarent libidinosam contrectationem, [G] attestante et Suida.

[A]CLAVDIANA TONITRVA2119




280



Festus Pompeius innuere videtur Claudiana tonitrua in vulgi sermonem
abiisse, scribens ideo vocata Claudiana tonitrua, quod Claudius Pulcher institue-
rit, vt ludis post scenam factis lapidum coniectus ita fieret, vt veri tonitrus similitudinem
imitaretur. Nam antea leues admodum et paruos sonitus fieri solitos, cum claui et
lapides in labrum aeneum coniicerentur.
Quadrabit adagium, si modo videbitur in
adagionum gregem recipiendum, in homines immodice clamosos et odiose
obstreperos. Simillimum illi, quod alibi retulimus, Δωδωναῖον χαλκεῖον, id est
Dodonaeum aes.

285 [A]CLAVDI MORE TENERE PILAM2120





290
  c291-295



295




300
M. Tullius aduersus Pisonem scribit in hunc modum: Graecus primum distingue-
re illa atque diuidere, quemadmodum dicerentur, iste claudus, quomodo aiunt, pilam
retinere, quod acceperat, testificari.
Hactenus Cicero. Prouerbium congruit in eos,
qui, quicquid a praeceptoribus acceperint, siue id doctum sit siue indoctum,
nullo delectu nulloque iudicio tenere solent ac sequi. Sumpta metaphora a
claudo diffidente suis pedibus et ob id pertinaciter columnis innitente. [B] Nisi
si cui magis referendum videtur ad lusum pilae, quam claudus ita demum
accipit, si commode illi mittas. Alioqui pedibus tardus non potest vtcunque
missam accipere. Seneca libro De beneficiis septimo: Quid si me remittere pilam
manco iubeas? hoc est dare beneficium illi, qui non sit idoneus ad accipiendum.
[A] Plautus in Aulularia:
 Tum autem interdius 117
 Quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
Generatim conueniet in omneis, qui de alieno pendent iudicio alienaeque
innituntur autoritati, quemadmodum isti, quibus satis est dixisse: Αὐτὸς ἔφα.

[A]LORIPEDEM RECTVS DERIDEAT2121




305




310

  c312-314
Et sane quam elegans est et plurimum habet figurae prouerbialis illud apud
Iuuenalem
 Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quo conueniet vti, quoties aliquis id aliis opprobrat mali, cui sit ipse obnoxius,
aut aliena castigat vitia, a quibus ipse non sit immunis, perinde quasi claudus
claudo claudicationis vitium per contumeliam obiiciat. Oportet enim quam
maxime vacare culpa, qui in alium paratus est dicere, et stultissimum est in
alium iacere, quod in ipsum possit retorqueri.
 Quis enim tulerit Gracchos de seditione querentes? 118
 Si fur displiceat Verri, si homicida Miloni?
[B] Celebratur illud Leonis Byzantii, cui cum maledicus quispiam opprobrasset
vitium oculorum, ipse gibbo deformatus: 'Humanum', inquit, 'conuicium in
me iecisti, cum ipse Nemesim in dorso portes'.

315 [A]CLISTHENEM VIDEO2122

  c316-318



320


  c323-325

325
Κλεισθένην ὁρῶ, id est Clisthenem video. Clisthenes hic male audiit et comicorum
conuiciis laceratus est, quod parum vir haberetur seseque cultu indecoro velut
in mulierem transfiguraret, Sardanapalum illum Assyrium imitatus. Aristo-
phanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις:
 Ὁρᾷς σεαυτόν; - Οὐ μὰ Δί᾿, ἀλλὰ Κλεισθένην,  id est
 Teipsum vides ? - Non per Iouem, sed Clisthenem.
Suidas refert et ait conuenire in eos, qui leui derasaque sunt cute. Nam hic mos
Clistheni, barba derasa semper esse, quo iuuenis etiamdum videretur. Effertur
et ad hunc modum: Κλεισθένους ἀκρατέστερος, id est Clisthene intemperantior, de
cinaedo et deliciis effoeminato, contrarium illi Ζήνωνος ἐγκρατέστερος, id est
Zenone temperantior.|

[A]CLEOCRITVS2123

LB 752
  c328-333
330



Κλεόκριτος, id est Cleocritus. Id nominis contumeliae | causa iaciebatur in
cinaedos ac molles et parum viros. Nam et hunc veteris comoediae maledicta
nobilitarunt. Dictus est autem effoeminatus, cinaedus, hospes, obscuro foedo-
que genere, Cybeles filius, quod Rheae mysteria ab exectis euiratisque
peragerentur. Ne forma quidem a moribus discrepabat; nam facie velut auem
referebat. Suidas nominatim prouerbii loco refert, alioquin ipse non retulissem
inter adagia.

335 [A]COTVRNISSARE2124





340
Κιχλίζειν prouerbio dicebantur, qui pinguibus coturnicibus [B] aut turdis [A]
vescerentur aut qui riderent lasciue parumque decore. Proinde et κιχλισμόν
risum mollem et impudicum appellant. Quadrabit igitur vel in liguritores et
cupediis addictos vel in lasciuius ludentes. [C] Sturni nihil non imitantur, et
turdus a Plinio recensetur inter aues, quae sermonem humanum imitantur.
Nam autores vocem hanc varie transferunt.

[A]CILICIVM EXITIVM1192125

  c343-346

345


Κιλίκιος ὄλεθρος, id est Cilicium exitium. De crudeli et immani dicebatur. Cilices
enim ob piraticam, quam exercebant, et assiduas hostium depraedationes
infames erant immanitatis et crudelitatis nomine. Quapropter et Attici
vindictas acerbiores Κιλικίους appellabant. [G] Meminit praeter alios Hesy-
chius. [H] Similis formae est, quod apud iureconsultos legimus Isauricum pro
crudeli immanique latrone.

[A]CENTAVRICE2126

350
  c350-357



355

Κενταυρικῶς, id est Centaurice, fieri dicebatur, quod immaniter ferociter
inciuiliterue fieret, sumpta voce a Centaurorum moribus. Aristophanes in
Ranis:
 Τίς τὴν θύραν ἐπάταξεν ὡς κενταυρικῶς;  id est 120
 Quis ostium pulsauit ita centaurice ?
Etenim Centauri viribus et vi peragebant omnia, legum et iuris omnis ignari.
Tametsi quidam existimant hoc apud Aristophanem dictum εἰρωνικῶς in
Bacchum mollem alioqui et imbellem.

[A]CILICII IMPERATORES2127


360


LB 753

365
Κιλίκιοι στρατηγοί, id est Cilicii duces, dicebantur homines hirsuti et pilis obsiti.
Vnde et saga pilis contexta Cilicia vocantur. Autor Diogenianus. [H] Simplici-
ter autem Κιλίκιοι dicebantur robusti, sordidi et magni, vnde et κιλικίζεσθαι
dicuntur, qui prauis sunt moribus, et Κιλίκιοι λόγοι barbarica suffragia, quod
illi sortibus in galeam missis soleant decernere. Memorantur et Κιλλικύ|ριοι,
qui, quum essent serui, heris eiectis occuparunt regionem. Κιλλικὼν ἀγαθά alias
recensuimus.

[A]CIVITATES LVDIMUS2128

  c367-370


370



  c374-377
375




380




385




390
Πόλεις παίζομεν, id est Ciuitates ludimus. Lusus genus quoddam est, in quo
calculis ludebatur olim, quos antiquitus πόλεις, id est vrbes, vocabant,
neoterici χώρας, hoc est regiones, appellare coeperunt. Vsurpauit adagium
Cratinus in Fugitiuis. Hic nimirum locus est, ni fallor, quem Iulius Pollux citat
libro De rerum vocabulis nono: Πανδιονίδα πόλιν βασιλέως τῆς περὶ κόλακος,
οἶσθ᾿ ἣν λέγομεν, καὶ κύνα καὶ πόλιν, ἣν παίζουσιν, id est Pandioniam ciuitatem regis,
supra modum adulatricis, nosti quam dicimus, et canem et ciuitatem, quam ludunt.

Genus autem lusus describit his verbis: Ἡ δὲ διὰ πολλῶν ψήφων παιδιὰ πλινθίον
ἐστί, χώρας ἐν γραμμαῖς ἔχον διακειμένας. Καὶ τὸ μὲν πλινθίον καλεῖται πόλις, τῶν
δὲ ψήφων ἑκάστη κύων. Διηρημένων δὲ εἰς δύο τῶν ψήφων κατὰ τὰς χρόας ἡ τέχνη
τῆς παιδιᾶς ἐστι περίληψις τῶν δύο ψήφων ὁμοχρόων, τὴν ἑτερόχρουν ἀναιρεῖν, id
est Qui vero complurium calculorum dicitur lusus, laterunculus est regiones in se continens
in lineis sitas. Ei laterunculus quidem ipse ciuitas appellatur, caeterum vnusquisque

calculus canis. Porro cum calculi sint duobus distincti coloribus, lusus haec ars est, vt
comprehensis duobus calculis vnicoloribus eum, qui diuersi coloris est, tollas e medio.
[H]
Allusit ad hoc prouerbium Plato libro De republica iiii.: Ἑκάστη γὰρ αὐτῶν
πόλεις εἰσὶ πάμπολλαι, ἀλλ᾿ οὐ πόλις, τὸ τῶν παιζόντων, id est Nam illarum
vnaquaeque plurimae sunt ciuitates, non ciuitas, quemadmodum dicere solent ludentes.
[A]
Refert Zenodotus, quanquam idem adagii sensum non indicat. Quare cuique,
quod vero proximum videatur, coniectandum relinquo. Mihi quadraturum
videtur, quoties suum quisque commodum quacunque sectatur via et aemulo
competitorique modis omnibus tendit insidias. Qui lusus frequens est in aulis
principum et in magistratibus publicis. Ab hoc lusu manasse videtur, qui nunc
vulgo scaccarius dicitur.

[A]CISSAMIS COVS121     2129




395


Κίσσαμις Κῷος, id est Cissamis Cous. Hunc aiunt pecuariis gregibus supra
modum diuitem. Verum anguillam quotannis apparere solitam, quae pulcher-
rimam omnium pecudem raperet. Ea cum in somnis apparens hominem
commonuisset, vt sepeliret sese, et ille negligeret, euenit, vt tum ipse tum
vniuersum illius genus radicitus interiret. Haec ferme Zenodotus. Et hoc
quoque prouerbium Delium aliquem natatorem requirit. [C] Apparet affine, 122
quod alibi dictum est, Aderit Temesseus genius.

[A]CARCINI POEMATA2130

400




405




410

Καρκίνου ποιήματα, id est Carcini poemata, dicebantur ea, quae viderentur
obscurius et instar aenigmatis dicta. Carcinus poeta quispiam fuit, cuius et
alias meminimus in hoc opere, in quem iocatur Aristophanes in [B] comoedia,
cui titulus [A] Εἰρήνη:
 Εὐδαιμονέστερος φανεὶς τῶν Καρκίνου στροβίλων,  id est
 Qui visus est felicior vel Carcini strobilis.
Is finxit Orestem ab Ilio coactum, vt matricidium confiteretur, per aenigmata
respondentem, autore Suida, qui testatur prouerbium a Menandro vsurpatum
in Falso Hercule. [G] Stratonicus apud Athenaeum libro viii., cum audisset
quendam imperite canentem, rogauit, cuius esset cantio; cum is respondisset
Carcini, Πολύ γε μᾶλλον, ἔφη, ἢ ἀνθρώπου, id est Multo sane magis, inquit, quam
hominis.
Nam καρκίνος Graecis et cancrum animal significat. Itaque iocus ex
ambiguo captatus est.|

LB 754 [A]CARICA VICTIMA2131


415

  c417-419


420
Καρικὸν θῦμα, id est Caricum sacrum. De macilenta hostia minimeque esculenta
dicebatur. Hinc ductum, quod Caribus populis mos fuerit canem immolare.
Non inconcinne torquebitur ad cibum appositum insipidum et quem nemo
velit attingere. Solent sordidi quidam data opera cibos putres et ingratos
palato suis apponere, partim quod minoris emantur, partim quo minus
absumatur epularum in conuiuio. Hos eleganter quis dixerit τὸ Καρικὸν θῦμα
παρατίθεσθαι, [B] id est Caricum sacrum apponere.

[A]CALLICYRIIS PLVRES2132




425




430



Καλλικυρίων πλείους, id est Plures Callicyriis. De maxima quidem illa, sed
sordida hominum turba dicebatur. Callicyrii dicebantur exulum serui, qui
Syracusis agricolationem exercebant autore Timaeo. Quoniam autem ingens
erat id genus hominum multitudo, prouerbio receptum est, vt si quos
admodum numerosos significare vellent, Καλλικυρίους appellarent. Aristoteles
in Republica Syracusanorum ostendit eam seruorum turbam ex omnigenis
populis in vnum confluxisse. Erant autem eodem loco Callicyrii apud
Syracusanos quo apud Lacedaemonios Captiui, apud Thessalos Penestae qui
vocantur, apud Cretenses Elarotae, apud Aegyptios Hebraei. Solitum est
adagium hoc potissimum vsurpari, si quando significabant metuendam
multitudinem, quae numero freta nonnunquam opprimit dominos. Nam et hi 123
serui plures erant dominis, quamobrem etiam expulerunt illos. Haec ferme
referuntur a Suida.

435 [A]CERA TRACTABILIOR2133





440




445



Κηροῦ εὐπλαστότερος, id est Cera tractabilior. De vehementer docili dicebatur,
aut de ingenio facili tractabilique et in quemuis habitum sequaci. Horatius:
 Cereus in vitium flecti, monitoribus asper.
Persius quinta satyra:
 Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Rursum Horatius: Argilla quiduis imitabitur vda. Est autem hoc cerae peculiare,
vt manibus contrectata mollescat. [B] Et hinc variae rerum formae solent
effingi. [G] Erat et picturae genus e ceris coloratis, quemadmodum e tessellis
lapidum ac lignorum. Quanquam rudis aetas similior est argillae quam cerae:
primo quidem fingi potest dum tenera est, verum vbi duruit ingenium, non
facile refingitur in aliam speciem, sed, quemadmodum dixit Plato libro De 124
republica iiii., κινδυνεύει γοῦν ἐκ τῆς παιδείας ὅποι ἄν τις ὁρμήσῃ, τοιαῦτα καὶ τὰ
ἑπόμενα εἶναι, id est Periculum est, ne ad quaecunque se quis appulerit a pueritia, talia
sint et quae sequuntur.

450 [A]OCCISIONIS ALA2134

  c451-454


Φόνου πτερόν, id est Interfectionis ala, de subito interitu dici solitum. Sumpta
metaphora ab alatis iaculis, quae repente mortem adferunt. Quanquam magis
probat Zenodotus, vt accipiamus φόνου πτερόν dictum περιφραστικῶς, id est per
circuitionem
, pro morte, [B] quasi sit et ipsa alata.

455 [A]CELMIS IN FERRO2135

  c456-461



460




LB 755
466



470




475

Κέλμις ἐν σιδήρῳ, id est Celmis inferro. Dici consueuit de iis, qui praeter modum
suis fiderent viribus tanquam inexpugnabiles inuictique caeteris. Celmis, vt
scribit Zenodotus, vnus fuit ex Idaeis Dactylis, qui, cum matrem deorum
Rheam violasset stupro, deinde a reliquis fratribus reiectus est. Ab hoc ferrum
solidissimum cudi solebat. Ait huius historiae mentionem factam apud
Sophoclem in Satyris. Enarrator Apollonii de Dactylis Idaeis, inter quos et
Celmis, refert hos versus ex autore Phoronidis:
 Ἔνθα γόητες
 Ἰδαῖοι Φρύγες ἄνδρες ὀρέστεροι οἰκί᾿ ἔναιον, |
 Κέλμις, Δαμναμενεύς τε μέγας καὶ ὑπέρβιος Ἄκμων,
 Εὐπάλαμοι θεράποντες ὀρείης Ἀδρηστείης.
 Οἳ πρῶτοι τέχνην πολυμήτιος Ἡφαίστοιο
 Εὗρον ἐν οὐρείῃσι νάπαις, ἰόεντα σίδηρον
 Ἐς πῦρ τ᾿ ἤνεγκαν καὶ ἀρίπρεπες ἔργον ἔδειξαν.  Id est
 Illic habitabant
 Montigenae Phryges Idaei gens arte celebris,
 Celmis Damnameneusque ingens Acmonque superbus,
 Montanae docti cultores Adrasteae,
 A quibus ars Vulcania primis esse reperta
 Dicitur, et nigrum nemoroso in monte repertum
 In varios vsus monstrarunt cudere ferrum
 Impositumque igni miro splendescere cultu.

[A]CESTVM HABENT VENERIS2136


480




485




490




495




500




505




510




515

Τὸν Κύπριδος κεστόν habere dicuntur, qui nouis modis quemlibet in amorem
sui pelliciunt. Sumptum est autem ex Homericae Iliados Ξ, quo loco Iuno
concubitura cum suo Ioue Venerem adit atque ab ea cingulum gratiarum et
amorum conciliatorem commodato petit. Hunc poeta describit ad hunc 125
modum:
 Ἦ, καὶ ἀπὸ στήθεσφιν ἐλύσατο κεστὸν ἱμάντα
 Ποικίλον, ἔνθα δέ οἱ θελκτήρια πάντα τέτυκτο.
 Ἔνθ᾿ ἔνι μὲν φιλότης, ἐν δ᾿ ἵμερος, ἐν δ᾿ ὀαριστὺς
 Πάρφασις, ἥ τ᾿ ἔκλεψε νόον πύκα περ φρονεόντων.
 Τὸν ῥά οἱ ἔμβαλε χερσίν, ἔπος τ᾿ φατ᾿ ἔκ τ᾿ ὀνόμαζε·
 'Τῇ νῦν τοῦτον ἱμάντα, τεῷ δ᾿ ἐγκάτθεο κόλπῳ,
 Ποικίλον, ᾧ ἐνὶ πάντα τετεύχαται, οὐδέ σέ φημι
 Ἄπρηκτον γενέεσθαι, ὅ τι φρεσὶ σῇσι μενοινᾷς'.  Id est
 Sic ait et soluit de pectore textile lorum
 Picturatum, in quo lenimina cuncta ferebat.
 Huic inerat desiderium, huic amor, huic muliebris
 Blandiloquentia, quae quidem et egregie sapientem
 Furtiuis adiuta dolis fallitque capitque.
 Quod manibus simul imposuit, sic ore locuta est:
 'Hanc cape nunc sinuique tuo succingito zonam
 Contextam varie, per quam quaecunque parabis,
 Polliceor, nil tu frustra tentaueris vnquam'.
Meminit huius et Theocritus in Adonidis epitaphio: Σοὶ δ᾿ ἅμα κεστὸς ὄλωλε, id
est Tecum vna et cestus periit. Est igitur cestus Veneris cingulus efficax ad
illectamenta gratiarum et amorum, quo illa dicitur Martem sibi conciliare.
Meminit huius et Martialis:
 Collo necte, puer, meros amores,
 Cestum de Veneris sinu calentem.
Idem alibi: 126
 Sume Citheriaco medicatum nectare ceston,
 Vssit amatorem balteus iste Iouem.

Rursum alibi:
 A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
Duplex erit huius vsus adagii, siue cum dicemus cuipiam cestum esse Veneris,
quod neminem non inflammet amore sui, siue cum dicemus iam opus esse
Veneris cesto, aut ne illum quidem profuturum ei, cui per aetatem vires ac
forma defluxerit quique iam ἔξωρος esse factus videatur. Nam florens aetas
suapte sponte suscitat amores, senectus aut muneribus aut pharmacis sibi
conciliet oportet, quanquam nec his rationibus efficere potest, vt ametur.

[A]PONTIFICALIS COENA2137


520




525




530
LB 756



535




540

Olim coenas sumptuosas opiparasque pontificales appellabant. Ad quod
alludens Horatius in Odis:
 Absumet haeres Cecuba dignior
 Seruata centum clauibus et mero
 Tinget pauimentum superbo
 Pontificum potiore coenis.

Quo quidem in loco interpres admonet praelautas coenas prouerbio pontifica-
les appellari solitas. Macrobius libro Saturnalium tertio vetustissimam quan-
dam pontificis coenam describit, summo apparatu et omnigenis lauticiis
affatim instructam. [B] Id inde natum apparet, quod solennes sacraeque coenae
exquisitissimis epulis soleant instrui. Ab eo, quod scripsit Horatius, non
abhorret, quod hac tempestate apud Parisios vulgari ioco vinum theologicum
vocant, quod sit validissimum | minimeque dilutum. Nec infestiuiter quidam
huiusce prouerbii causam rogatus respondit a iureconsultis occupari quas
vocant praebendas, decanatus et archidiaconatus, theologis nihil reliquum fieri
praeter curata quae vocant sacerdotia. Caeterum quoniam de pastoribus
scriptum est Peccata populi comedetis, nimirum ad cibi tam duri concoctionem
opus esse vino efficacissimo. Atque hinc esse natum vulgi dictum. [A] Plautus
in Menaechmis consimili figura Cereales coenas dixit,
 Cerealeis, inquiens, coenas dat, ita mensam extruit.
 Tantas patinarias struices concinnat.

 Standum est in lecto, si quid de summo petas.
Legimus et adipales coenas et adiposas et adiiciales. Terentius [B] in Phormione
[A] dubiam coenam dixit pro lauta copiosaque.

[A]CEPAS EDERE AVT OLFACERE127     2138

  c544-551
545




550




555




560




565

Κρόμμυα ἐσθίειν, id est Cepas edere, dicebantur ioco prouerbiali, qui lachrymari
viderentur. Natum a Biantis apophthegmate. Is enim Alyattae regi sibi per
nuncium missum denuncianti, vt quam primum ad se veniret, respondit ad
hunc modum: Ἐγὼ Ἀλυάττῃ κελεύω κρόμμυα ἐσθίειν, id est Ego iubeo Alyattam
cepas edere
, hoc est κλαίειν καὶ οἰμώζεσθαι, id est flere et eiulare. Quibus verbis
extremum regis contemptum indicabat. Ductum est hinc prouerbium, quod
ceparum odor, vt est acris, consueuerit lachrymas oculis excutere. Aristopha-
nes: Κρόμμυον δ᾿ ἄρ᾿ οὐκ ἔδῃ, innuens illum vel citra cepas fleturum. [G]
Quoniam autem idem efficit sinapi, nihil vetat et hinc prouerbium ducere.
Columella in carmine:
 Seque lacessenti fletum factura sinapis.
Mox et cepae meminit: 128
 Atque oleris pulli radix lachrymosaque cepa.
[A] Simili figura neque diuersa sententia dicti sunt κρομμύων ὀσφραίνεσθαι, id
est cepas odorari, qui flerent. Aristophanes in Ranis:
 Τί δῆτα κλαίεις; - Κρομμύων ὀσφραίνομαι,  id est
 Quid quaeso lachrymas? - Cepe odoror scilicet.
Haec ferme Suidas. [F] At Plinius lib. xx. cap. v. tradit eas et delachrymationi
et caligini oculorum mederi. Nec hoc pugnat cum his, quae diximus, siquidem
educendo purgant. [H] Xenophon in Symposio dixit κρομμύων ὄζειν, id est olere
cepe
, quod in sordidos et illotos congruit. Huic affine est σκοροδίζειν pro
molestia afficere siue ad lachrymas adigere. Aristophanes in Equitibus sub
persona populi Atheniensis: Φάσκων φιλεῖν μ᾿ ἐσκορόδισας, id est Dum ais te
diligere me, alliasti me.
Quanquam ea vox a comico risus gratia conficta est.

[A]SCARABEO NIGRIOR2139


570
Κανθάρου μελάντερος, id est Scarabeo nigrior. In foedos et vehementer atros ac
fuscos. Nam scarabeus animal insigni et foedo nigrore est, [C] de quo inferius
plura dieentur.

[A]CHALCIDISSARE2140



575

Χαλκιδίζειν καὶ χαλκιδεύεσθαι dicebantur, qui rapaciores et plus satis ad rem
attenti viderentur. Chalcidenses in insula Euboea populi comoediae veteris
conuiciis notati sunt, quod auariores essent. [G] Hesychius indicat eam gentem
male audisse ob foedos puerorum amores et hinc natum prouerbii conuicium
in simili morbo obnoxios.

[A]PHICIDISSARE2141

  c579-582
580




585
Φικιδίζειν, id est Phicidissare, dicebantur vulgo puerorum obscoenis amoribus
dediti. Quidam malunt ad eos referre, qui litera ρ immodice et ad fastidium
vsque consueuerint vti. Siquidem ea gens literam σ solita est in ρ commutare.
Quo quidem vitio notantur et Eretrienses, attestante prouerbio Ἐρετριέων ρ,
[B] id est Eretriensium rho. [C] Hodie iocus est vulgi in Picardos, cum
Lutecianae foeminae ob linguae delicias ρ vertunt in σ, Masia sonantes pro
Maria.

[A]CANTHARO ASTVTIOR129     2142



LB 757
590


Κανθάρου σοφώτερος, id est Cantharo astutior aut callidior. Zenodotus ait Athenis
cauponem fuisse quempiam nomine Cantharum, quem ob maleficia et impp-
sturas ac proditiones capitis affecerint supplicio; pro|inde vulgo receptum, vt
in versutos ac impostores diceretur. Mihi vero propius videtur, si referatur ad
animantis naturam et ad apologum Aesopicum, [B] quo narratur, [A]
quemadmodum scarabeus tanto aquila inferior viribus tamen ingenio supe-
rauit auium omnium reginam.

[A]CANIS TANQVAM DELVM NAVIGANS2143

595
  c595-598



600
Ἄιδεις ὥσπερ εἰς Δῆλον πλέων, id est Canis tanquam in Delum nauigans. In
supinum, ociosum, securum ac voluptariam agentem vitam dicebatur. Nam 130
Athenis facilis ac tuta in Delum nauigatio. Vnde fiebat, vt qui illuc soluerent,
inter nauigandum securi nihilque periculi metuentes canerent. Mos autem erat
Atheniensibus, vt quotannis nauim solenni apparatu religionis causa Delum
mitterent, id quod indicat Plato in Critone. Vnde consentaneum est, qui hac
vectabantur, hymnos quosdam in Apollinis laudem solitos decantare.

[A]CAVNIVS AMOR2144

  c603-606

605


Καύνιος ἔρως, id est Cauni amor. De foedo amore dicebatur, aut vbi quis ea
desideraret, quae neque fas esset concupiscere neque liceret assequi. Biblis
Caunum fratrem impotenter adamauit, a quo cum esset repulsa, sibimet necem
consciuit. Ouidius:
 Biblis in exemplo est, vt ament concessa puellae.
Adagium refertur a Diogeniano, praeterea ab Eustathio in Dionysium.

[A]SCARABEI VMBRAE2145

610

Κανθάρου σκιαί, id est Scarabei vmbrae. Dictum est de inani metu, [B] quod hoc
insectum sub noctem repente aduolans [H] horribili bombo [B] nonnunquam
terrere soleat parum attentum. [A] Recensetur a Diogeniano.

[A]PAPYRI FRVCTVS NON POSTVLAT MAGNAM SPICAM2146


615




620



 Βύβλου δὲ καρπὸς οὐκ αἰτεῖ μέγαν στάχυν,  id est
 Byblus virens haud postulat spicam grauem.
[C] Etiamsi Graecus senarius vitiatus est in αἰτεῖ. [F] Apud Aeschylum in
Supplicibus ita legitur:
 Βύβλου δὲ καρπὸς οὐ κρατεῖ στάχυν μέγαν,  [G] id est
 Fructus papyri haud sustinet spicam grauem.
[A] Dici solitum de iis, qui suis ipsorum bonis frui non possent, propterea
quod byblus ob culmos inualidos spicam granis onustam ferre non potest.
Proinde prodit quidem spicas, sed inanes. Byblus autem iunci species, quam
Latini papyrum appellant. [G] Apparet in Graeco carmine αἰτεῖ deprauatum
pro κρατεῖ, quod indicat vel ipsa metri ratio.

625 [A]BVDORO MORE2147





630




635




640
Βουδόρῳ νόμῳ, aut, vt alibi reperio, Βουδόρων νόμῳ, id est Budororum more seu
lege. Suidas [F] ac Zenodotus [A] interpretantur de iis, qui digni sint, vt bouis
ritu excorientur. Diogenianus exponit de admirandis. Βούδωρον autore Stepha- 131
no promontorium est oppositum Salamini, Βούδεια Magnesiae ciuitas, quam
Homerus Βούδειον appellauit. Βουδινοί populi sunt Scythiae, sic appellati, quod
a bubus vehantur, vtpote ἁμαξόβιοι, id est plaustris aedium vice vtentes. Vnde
videtur bifariam allusum ad etymologiam, πρὸς τὸ βοῦς δέρειν καὶ τὸ βοῦς
δοῦναι, [B] id est ad boum excoriationem et boum donationem. [G] Strabo libro x.
commonstrat Euboiae flumen Budorum. Idem indicat montem Salaminis
prospectantem in Atticam. Rursum Plinius lib. iiii. cap. xii. inter Gelonos et
Agathyrsos refert Budinos. Caeterum quid haec ad prouerbium faciant, non 132
video. Hesychius indicat βούδορον esse μοχλόν, quo boues excoriantur. Locus
erit prouerbio, si quis dicat cum improbo non argumentis aut legibus, sed
βουδόρῳ νόμῳ agendum, quemadmodum apud Terentium audit Sannio:
 Nam si molestus pergis esse, iam intro arripiere, atque ibi
 Vsque ad necem operiere loris.

[A]ΒΟΕΟΤΙΑ AVRIS2148



645

LB 758


650




655




660




665




670




675




680




685



  c689-695
690




695
Βοιώτειον οὖς, id est Auris Boeotica. In pingui iudicio hominem quadrat.
Boeotorum stoliditas compluribus prouerbiis locum fecit. Simillimum illi
Auris Bataua. Diogenianus meminit adagii. Sunt qui scribant olim Anaxa-
goram recitantem apud Thebanos librum Thebaidos, cum vidisset attentum
neminem, clauso codice | dixisse: Εἰκότως καλεῖσθε Βοιωτοί, βοῶν γὰρ ὦτα
ἔχετε, id est Iure vocamini Boeoti, qui quidem aures habeatis boum, videlicet alludens
ad etymologiam nominis. Βοῦς enim bos et ὦτα aures, atque ex his Boeotorum
nomen videtur compositum. [F] Quin Homerus Iliados libro v. Boeotorum
gentem pinguem appellat:
 Πὰρ δέ οἱ ἄλλοι
 Ναῖον Βοιωτοὶ μάλα πίονα δῆμον ἔχοντες,  id est
 Sed rura tenebant
 Proxima Boeoti, quorum crassissima gens est.
[A] Notauit et Horatius Boeotorum tarditatem in epistola ad Octauium
Augustum:
 Quod si
 Iudicium subtile videndis artibus illud
 Ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
 Boeotum in crasso iurares aere natum.
Quo loco demiror neminem interpretum quaesisse, quid sibi velit, quod
Horatius pinguitudinem ingenii Boeotis tribuit, velut ei genti peculiarem, cum
apud Latinos autores nullum sit huius rei testimonium. [H] Cognatum huic
est, quod alibi commemorauimus, Boeotica cantio, quae rusticana parumque
modulata potest intelligi, vt crassis auribus crassa conueniat harmonia.
Quanquam Eustathius in Iliados β de cantione nonnihil variantem narrat
historiam. Sunt, inquit, qui putent Boeotiam dictam a boue. Nam quum
Europa Phoenicis filia a Ioue rapta esset e Sidone, Cadmus raptae frater a
patre missus est ad inuestigandum sororem. Eam vbi nusquam inuenit,
profectus est Delphos consulturus oraculum. Deus respondit, ne solicitus aut
curiosus esset de Europa, sed sequeretur ducem bouem ibique conderet
ciuitatem, vbicunque bos defatigata procumberet. Hoc responso accepto per
Phocensium regionem fecit iter. Dein quum incidisset in vaccam iuxta 133
Pelagonis pascua, hanc euntem sequutus est. Ea, quum vniuersam Boeotiam
peragrasset, fessa procubuit, quo loco nunc est Thebanorum ciuitas. Cadmus,
quum eam iuuencam vellet immolare Palladi, misit aliquot e suis comitibus,
qui e fonte Aretiade haurirent aquam ad sacrificium. At draco eius fontis
custos, quem Marti sacrum esse creditum est (nam et fons ipse a Marte nomen
habet), excitus strepitu complures ex his, qui missi fuerant, confecit. Quod
indigne ferens Cadmus draconem interfecit et admonitu Palladis interfecti
dentes seuit, vnde extiterunt illi terrigenae fratres. Eam ob rem indignatus
Mars, quum pararet Cadmum interficere, vetitus est a Ioue, qui Cadmo in
matrimonium dedit Harmoniam, Martis ac Veneris filiam, hac lege, vt,
priusquam sponsam attingeret, seruiret apud illam seruitutem annuam, tum vt
nuptiis epithalamium canerent Musae ac deorum quisque nuptiale munus
daret Harmoniae. Haec Eustathius. Equidem arbitror hanc fuisse primam
originem adagii, vtcunque postea detortum est ad alios vsus. Constat autem
Thebanos olim musices fuisse studiosissimos. Argumento est illud, quod
refertur de Alcibiade, qui mirantibus, quod negligeret musices studium, lyram
hoc lemmate damnabat, quod hominis vocem imitaretur, plectrum, quod
habitum formamque liberalem mutaret in illiberalem. Tibiam gemino reiecit
argumento, et quod sic immutaret os hominis, vt vix a familiarissimis agnos- 134
ceretur, et quod homini propriam adimeret vocem loquendique facultatem
eriperet. Mox adiecit: 'Cantent igitur Thebani, qui loqui nesciunt'.

[A]BOTRVS OPPOSITVS BOTRO MATVRESCIT2149




700




705

LB 759


710



Βότρυς πρὸς βότρυν πεπαίνεται, id est Botrus iuxta botrum maturescit. Huius
prouerbii varius esse potest vsus. Vel vbi pares in negocio quopiam videri
volunt aliqui et tantundem adferre momenti, vt nullus alteri debeat concedere.
Vel cum significabimus mutuis officiis opus esse, vt sit simillimum illi, quod
alibi retulimus, Χεὶρ χεῖρα νίπτει. Vel si quando dicemus talem quenque
euadere, cum qualibus habet consuetudinem. Habet enim hoc assiduitas, vt
vicinis vitia faciat communia. Quemadmodum testificatur senarius ille, quem
enarrator Pindari citat ex Aristarcho:
 Χωλῷ παροικεῖς κἂν ἑνί, σκάζειν μάθῃς,  id est
 Claudo propinquus si vel vni vixeris, |
 Disces et ipse claudus ingredi breui.
Hoc quanquam alio loco nobis citatum memini, [G] nimirum in adagio Si
iuxta claudum
, [A] tamen, quoniam scripturam offendi nonnihil a priore
diuersam, libuit per occasionem denuo referre. Translatum est adagium ab
vuis, quae mutuo oppositu maturitatem inter se vicissim et dant et accipiunt.
Quo respicit illud Iuuenalis:
 Vuaque conspecta liuorem ducit ab vua.
Adagium recensetur a Suida.

715 [A]IMMOLARE BOVES2150





720
Βουθυτεῖν tanquam prouerbialiter dicebantur, qui amplos magnificosque
sumptus facerent. Diuitum enim est, vel regum potius, boues immolare.
Aristophanes in Pluto:
 Καὶ νῦν ὁ δεσπότης μὲν ἔνδον βουθυτεῖ,  id est
 Et nunc quidem intus immolat boues herus.
Et βουθυσίαν pro magnifico apparatu vsurpant.

[A]BOVES MESSIS TEMPVS EXPECTANTES2151



725



Βοῦς ἄμητον ἐπιτηροῦντες, id est Boues messem obseruantes. Dici solitum, vbi quis
ingentium emolumentorum spe laborem sumeret. Quidam sic efferunt: Βοῦς
εἰς ἄμητον, id est Bos in messem, subaudiendum 'respicit' aut eiusmodi quippiam.
Inde ductum, quod boues messis tempore maiore laborant fructu, propterea
quod inter trituram pascuntur interim et pabulum largius apponitur. Contra 135
cum vere aut hyeme proscindunt aruum, hoc molestior est arandi labor, quod
nullo praesente fructu leniatur.

730 [A]BOS HOMOLOTTORVM2152





735
Βοῦς Ὁμολοττῶν, id est Bos Homolottorum, dicebatur in plurima distractus ac
veluti dissectus negocia. Poterit et ad rem referri, vt si quis argumentum nimis
minutatim diuidat, ita vt conscindere et concerpere magis quam diuidere
videatur. Zenodotus prodidit Homolottos populos dissecto in minimas partes
boue foedus iungere. Morem hunc Scythis fuisse testatur Lucianus in Toxari-
de.

[A]BOS APVD ACERVVM136     2153



740




745


Βοῦς ἐπὶ σωρῷ, id est Bos in aceruo. De splendide ampliterque viuentibus quique
in vbere rerum affluentia prolixius faciunt sumptum. Aut, quemadmodum ait
Suidas, de iis, qui in media rerum copia constituti non sinuntur praesentibus
bonis frui. Translatum arbitratur a bubus trituram exercentibus, quibus, quod
os obligatum habeant, [G] nam id faciunt quidam, [A] non licet vesci tritico,
quod excutiunt, vt simile sit illi Tantalus inter vndas sitiens. [G] Simile quiddam
refert Iulius Pollux libro septimo de seruis in pistrino laborantibus, quibus
machina rotunda circa ceruicem addebatur, ne manum ori liceret admouere.
Id factum, ne deuorarent farinam. Machinam appellabant παυσικάπην siue
καρδοπεῖον, quod arceret a deuorando. Quod bubus non faciebant Iudaei, hoc
illi faciebant hominibus.

[A]AVT OPORTET TRAGOEDIAS AGERE OMNEIS AVT INSANIRE2154

750




755



LB 760
760




765
 Ἢ χρὴ τραγῳδεῖν πάντας ἢ μελαγχολᾶν,  id est
 Aut furere oportet aut agere tragoedias.
Dici solitum de iis, qui semper quasi stupent frigentque et nec gaudere possunt
ex animo nec dolere. Porro tragoedia vehementissimis constat affectibus, ita vt
tragoedias agere videatur esse quiddam insaniae simillimum. Proinde Lucia-
nus in commentario, cui titulus Πῶς δεῖ τὴν ἱστορίαν συγγράφειν, narrat
Abderitis ex Euripidis tragoedia recitante tragoedo Archelao publicitus febrim
obortam; eam septimo post die transisse in insaniam, ita vt omnes ingenti voce
versus quosdam ex Archelai Andromeda pronunciarent. [B] Quanquam Plato
poetis omnibus sacrum quendam tribuit | furorem. Et Aristoteles in Problema-
tis meminit de Maraco quopiam Syracusano, qui tum meliora fecerit poemata,
cum mente esset alienatus. Eodem spectat illud Horatianum:
 Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino.
[A] Finitimum videtur illi, quod alio retulimus loco:
 Ἢ δεῖ χελώνης κρέα φαγεῖν ἢ μὴ φαγεῖν.
Quem senarium Athenaeus citat ex Terpsione doctore Archestrati. Nos alio
retulimus loco.

[A]AVFER MOTHONEM A REMO2155

  c768-770

770

  c772-774

  c774-777
775




780
Ἄπαγε τὸν μόθωνα ἀπὸ κώπης, id est Aufer mothonem a remo. Admonet adagium
non obstrependum nec obturbandum importunius iis, qui rebus alioqui seriis
sunt occupati, veluti si quis reipublicae curis sollicito musicam adferat aut de
capite periclitanti versus amatorios recitet. Mothon enim saltationis genus [B]
foedae, seruilis ac [A] tumultuosae. [B] Lacedaemonii vernas, hoc est seruos
domi natos, μόθωνας appellant aut eos, qui ingenuorum filios instituunt, quos 137
Athenienses vocant οἰκότριβας. Vnde et in viles ac sordidos homines conuicium
esse coepit. Alii putant Mothonem hominem fuisse quempiam saltatorem et
ebriosum. Sunt qui credant Atticos Mothones vocatos, quod hos domitos ad
seruilia ministeria compulissent. Ad hunc modum Graeci grammatici de
Mothone nugantur. Iulius Pollux [G] libro iiii. [B] tradit mothonem genus esse
saltationis molestum ac nauticum. [C] Atque hinc sane crediderim ortum
prouerbium, vt accipiamus ἀπὸ κώπης pro eo, quod est a remo profectum.

[A]AVRIBVS ARRECTIS2156




785




790




795

Ὠσὶν ἑστῶσιν, id est Auribus arrectis, a Diogeniano prouerbii loco refertur.
Quadrat in illos, qui sitienter atque auide auscultant, quae dicuntur, aut 138
expectant, quid dicendum sit. Ducta metaphora ab animantibus, quorum
plerisque mos est, si quando quid eminus audierint, aures surrigere. [G] Nam
vni animantium homini natura dedit auriculas immobiles. [A] Plinius tradit
hoc esse peculiare ceruis, vt, cum aures subrexerint, nihil sit illis auritius,
rursum vbi demiserint, nihil surdius. Aristoteles item libro De naturis
animalium nono tradit ceruos haudquaquam latere insidias, quoties arrectis
sunt auribus, propterea quod tum auditus sint acerrimi; contra, cum demise-
rint aures, facile capi. Terentius in Andria: Arrige aures, Pamphile. Et
Vergilius: Arrectisque auribus astant. [D] Propertius libro tertio:
 Ab origine dicere prima
 Incipe, suspensis auribus ista bibam.

[F] Cui diuersum videri potest quod scribit Horatius:
 Demitto auriculas vt iniquae mentis asellus,
 Quum grauius dorso subiit onus.

[A]AVRVM COLOPHONIVM2157


800



Χρυσὸς ὁ Κολοφώνιος, id est Aurum Colophonium. Zenodotus ostendit dici
solitum de auro probatissimo, quod apud Colophonios aurum optimum soleat
fieri. Citatque autores Aristophanem in Cocalo et Herodotum, qui spectatissi-
mum aurum et purum putum, vt veteres dicebant, Κολοφώνιον dixerint. [B]
Venustius fiet, si longius deflectetur, velut ad mores vehementer incorruptos
aut ingenium exquisitum et eximium.

805 [A]ASINI MORTES2158





810
Ὄνου θανάτους, id est Asini mortes, subaudiendum 'narrat'. Dicebatur in eos,
qui narrarent absurda ridiculaque dictu, cuiusmodo fuerit, si quis longa
narratione persequatur asini pericula, quemadmodum Vlyssis descripsit
Homerus. Apuleius in Metamorphosi sua plane ὄνου θανάτους commemorat.
Adagium refertur a Suida.

[A]ASINVS COMPLVITVR2159




815
LB 761

Ὄνος ὕεται, id est Asinus compluitur. Cephisodorus apud Suidam in Amazoni-
bus:
 Σκώπτεις μ᾿, ἐγὼ δὲ τοῖς λόγοις ὄνος ὕομαι,  id est
 Rides, at asini more ego verbis compluor.
Vnde dictum apparet in eos, qui maledictis nihil omni|no commouerentur.
Quemadmodum asinus ob cutis duriciem adeo pluuia nihil offenditur, vt vix 139
etiam fustem sentiat.

[A]ASPERSISTI AQVAM2160

820



Aspersisse aquam dicitur, qui dicto quopiam reddiderit animum ac metum
ademerit. Mutuo sumptum ab iis, qui in deliquio, [H] quam Graeci λειποθυμίαν
appellant, [A] aspersa in faciem aqua ad sui sensum reuocantur. Plautus in
Bacchidibus: Euax, aspersisti aquam. [F] Idem in Truculento: Aspersisti aquam,
iam rediit animus.
[A] Quod Terentius simpliciter: Reddidisti animum.

825 [A]ARCADIAM ME POSTVLAS2161





830


Ἀρκαδίην μ᾿ αἰτεῖς, id est Arcadiam me postulas. Diogenianus prouerbii
duplicem ostendit vsum. Conuenire enim vel in magna vel in inutilia petentem.
Vnde sit natum, non indicat, qui huic scriptori fere mos. [F] Caeterum
Herodotus libro primo satis docet natum ex oraculo
 Ἀρκαδίαν μ᾿ αἰτεῖς, μέγα μ᾿ αἰτεῖς, οὐδέ τι δώσω,  id est
 Arcadiam me oras, magnum petis, haud dabo quicquam.
Notat hoc prouerbium Cicero in epistola ad Atticum libro quarto: Quod mihi 140
mandas de quodam regendo, Ἀρκαδίαν, tamen nihil praetermittam.

[A]ARCADAS IMITANS2162

835
  c836-840



840
Ἀρκάδας μιμούμενοι, id est Arcades imitantes. Zenodotus indicat dictum in eos,
qui aliis, non sibi laborant. Plato Pisandro scribit illum Arcadas imitari, quod
comoedias a se conscriptas aliis aedendas traderet ob inopiam. Adagium hinc
ductum, quod Arcades olim inter Graecos bellicosissimi suis auspiciis suoque
titulo nunquam hostem vllum superarunt, verum aliis suppetias ferentes
persaepe. Vnde illud illis fatale videbatur, aliis vincere, non sibi.

[A]A QVINQVE SCOPVLIS DESILIRE IN FLVCTVS2163




845


Ἀπὸ πέντε ἅλλεσθαι πετρᾶν ἐς κῦμα, id est A quinque desilire rupibus in vndam.
Hoc vsurpari solet ab iis, qui iam impatientes praesentium malorum minantur
semet in quoduis potius malum praecipitaturos, quam vt perpetiantur. Confine
nimirum illi, quod alias retulimus: Suspendio deligendam arborem. Ad hoc alludit
pastor ille Vergilianus:
 Praeceps aerii specula de montis in vndas
 Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.

[A]AQVA PRAETERFLVIT2164

850



Ὕδωρ παραρρέει, id est Perfluit aqua [G] siue praeterfluit. [A] Zenodotus et
Suidas admonent dici solitum de eo, qui nihil negocii recusaret et quidlibet,
quod mandatum esset, effecturum sese polliceretur, quippe vsque adeo
promptus ad quiduis suscipiendum, vt nec nauim perfluentem ingredi grauare-
tur, [G] contempto aquae influxu, cuius est affluere ac defluere.

855 [A]AQVILA NON CAPTAT MVSCAS2165



LB 762

860


Ἀετὸς οὐ θηρεύει τὰς μυίας, id est Aquila non aucupatur muscas. Summi viri
negligunt minutula quaepiam. Animus excelsus res humiles despicit. Aut
egregie docti nonnunquam in minimis quibusdam labuntur. Et ma|ximis
occupati negociis ad pusilla quaedam conniuent. Effertur et citra negationem
adagium Ἀετὸς μυίας θηρεύει, [B] id est Aquila venatur muscas, quoties magnis
minima sunt curae. [H] Huic non absimile est, quod habet Gregorius
theologus in epistola ad Eudoxium rhetorem: Μὴ ἀνάσχῃ ἀριστεύειν ἐν τοῖς
κολοιοῖς ἀετός, id est Non sustineres tenere primas inter graculos aquila.

[A]ΑΝΕΡΙΝΑΣΤΟΣ ΕΙ141     2166

865




870




875




880
Ἀνερίναστος εἶ, id est Incaprificatus es. Suidas putat in mollem et infrugiferum
conuenire. Sunt qui referant ad eos, qui tueri non queant id, quod nacti sunt
boni. Adagium vsurpauit Hermippus in Militibus. Eius rationem huiusmodi
reddunt Suidas et Zenodotus. Aiunt mariscis, qui caprifici foetus est, innasci
vermiculum, quem Graeci ψῆνα vocant. Horum vim colligunt rustici deque fici
ramis suspendunt, ne videlicet foetus ante tempus et immaturi defluant. Nam
vermes protinus per rimas irrepunt, atque hoc modo maturescunt fici. [B]
Theophrastus libro De plantis ii. culices hos ficarios nasci putat e granis
mariscarum, quod, simulatque euolarint illi, nulla grana insint. Euolare penna
fere aut pede in pomo relicto. Sed complura de caprificandi ratione inibi, si cui
libeat cognoscere. Idem similia ferme libro De causis plantarum ii. capite xii.
Plinius etiam libro decimoquinto, capite decimonono, et Aristoteles libro De
natura animalium quinto. [A] Vnde arborem, cui hoc maturitatis remedium
adhibitum non fuerat, ἀνερίναστον appellabant atque hinc deinde transferebant
in hominem inutilem, a quo nihil bonae frugis esset expectandum. Vox 142
composita est ἐκ τοῦ α στερητικοῦ μορίου et ἐρινεοῦ, quasi dicas incaprificatus.

[A]REPARIAZARE2167

  c882-887


885




890




895
Ἀνεπαρίασαν, id est Repariassarunt. De iis dicebatur, quos poeniteret instituti
quique a conuentis discederent, ab historia natum. Parii cum aliquando a
Thebanis bello premerentur, petierunt, vt a bello desisterent; se ciuitatem in
potestatem illorum tradituros. Hac lege cum destitissent Thebani et Pariis
interea spes auxilii fuisset alicunde ostensa, pactum irritarunt bellumque cum
Thebanis integrarunt. Inde fictum prouerbiale verbum ἀναπαριάζειν pro
irritare pacta Pariorum exemplo. [F] Prouerbii meminit et Stephanus in
dictione Πάρος referens ex autore Ephoro, nisi quod in historia variat. Quum
enim Miltiades vehementer vrgeret Parios iamque tractari coeptum esset de
dedenda vrbe, sylua quaedam circa Myconum vltro coepit ardere. Parii
suspicantes, quod Datis regiae classis praefectus excitato igni signum ipsis
dedisset, rescissis conuentis noluerunt tradere ciuitatem. Adstipulatur Aemy-
lius in vita Miltiadis. Est autem Paros vna ex Cycladibus quemadmodum et
Myconus.

[A]MARI E FOSSA AQVAM2168




900

Θαλάττῃ ἐκ χαράδρας ὕδωρ, id est Mari e lacu aquam, subaudiendum 'infundis'.
Simile illi Βῶλος ἄρουρα, [B] id est Gleba aruum. [A] Ouidius in Elegiis
amatoriis:
 In freta collectas alta quid addis aquas ?
[B] Cognatum illi, quod alibi recensuimus, In syluam vehere ligna, et Oleum camino
addere.

[A]ΗΑΜΑΧΙΑΕΑ2169


905




910




LB 763
916



920




925




930
Ἁμαξιαῖα prouerbiali verbo dicebantur ampla magnificaque. Perinde sonat,
quasi Latine dicas plaustralia, id est tanta, vt iustum plaustri onus videri
possint. Vnde ἁμαξιαῖα ῥήματα dictitabant eo pacto, quo Flaccus dixit
sesquipedalia verba. Quod genus sunt illa apud Aristophanem in Vespis:
 Ὀρθοφοιτοσυκοφαντοδικοταλαιπώρων τρόπων.
Apud Plautum item [F] in Curculione [A] militis nomen Therapontigonopla-
tagidorus, quo se trapezita ait saepenumero quatuor totas expleuisse ceras,
dum scribit in suis rationibus. Extat iocus cuiusdam in Hermetem quempiam
huiuscemodi sesquipedalium verborum affectatorem:
 Gaudet honorificabilitudinitatibus Hermes 143
 Consuetudinibus, sollicitudinibus. |
[G] Athenaeus libro x. referens olim taxatam fuisse Thessalorum edacitatem
coenas illorum vocat ἁμαξιαίας siue καπανικάς; adfert carmen Aristophanis εν
Ταγηνισταῖς:
 Τί πρὸς τὰ Λυδῶν δεῖπνα καὶ τὰ Θετταλῶν;
Et rursus
 Τὰ Θετταλῶν μὲν πολὺ καπανικώτερα,  id est
 Ad Lyda quid seu Thessalica conuiuia? -
 Thessalica sunt multo magis plaustralia.

Porro Thessali vehicula dicunt καπάνας. Item libro vii. tradit apud Sicyonios
congros capi permultos ἀνδραχθεῖς, hoc est tantae magnitudinis, vt iusto
pondere baiulum onerent, nonnullos etiam ἁμαξιαίους, hoc est iustum onus
vehiculi. [F] Quin et Αἰγιναῖα dicta sunt ingentia, vel a talento, quod apud illos
habebatur maius caeteris, vel a sarcinis negociatorum [G] varias complectenti-
bus merces, quae Hesychius testatur Graecis dici Αἰγίναια (sic enim scriptum
est antepenultima acuta), eas sarcinas qui commercantur appellari Αἰγινοπώ-
λας. Addit et nomisma quoddam argenteum ingens dici Graecis Αἰγίναιον.

[A]MVSCVM DEMETERE144     2170




935
Ἄμνια θερίζειν, id est Muscum demetere. Dici solitum, vbi quis tener adhuc et
intempestiuus durius tractaretur aut tolleretur emolumentum, priusquam
opportunum esset. Translatum ab iis, qui statim, vt ager obduci coeperit
herba, demetunt nec sinunt adolescere gramen. Μνίον enim muscus, et additione
literae ἄμνιον, sicut ἄσταχυς pro στάχυς.

[A]EXTIS PLVIT2171


  c939-942
LB 764
941
Ἅλασιν ὕει, id est Lucanicis pluit. Sermo prouerbialis de prodigiosa rerum
copia, qui iocus etiam hac tempestate durat apud idiotas. [B] Siquidem ἀλάς
Graecis exti genus est, ex quo frustulatim conciso farta conficiun|tur, quod cibi
genus in comicum iocum abiisse videtur, vnde viles et contempti ἀλαντοπῶλαι
vocantur adagio. [A] Confinis illi Δραχμὴ χαλαζῶσα, id est Drachma grandinans.

[A]ALIIS LINGVA, ALIIS DENTES2172


945




950
 Ἄλλοισι γλῶττ᾿, ἄλλοισίν εἰσι γομφίοι,  id est
 His lingua, at illis sunt molares inuicem.
De loquacibus et edacibus dici consueuit. Quemadmodum non raro fit in
conuiuiis, vt aliis garrientibus et fabulis potius quam cibis intentis alii interim
taciti strennue, quod appositum est, deuorent. Venustius erit, si longiuscule
detorqueatur, veluti si quis minetur se facto nociturum ei, qui verbis duntaxat
laeserit. Poetis est lingua, qua inuehantur; at principibus sunt molares, quibus
eos conficiant.

[A]IMPROBI CONSILIVM IN EXTREMVM INCIDIT MALVM2173



955
 Ἀπήντησε κακοῦ βουλὴ πρὸς ὑπέρτατον ἄτην.
 Incidit extremam in noxam mens improba tandem.
Heroicus prouerbialis in eum, qui, postea quam diu peccauit impune, tandem
in calamitatem incidit, vt poenas omnium scelerum semel dependat.

[A]ALIVD NOCTVA SONAT, ALIVD CORNIX2174


  c959-961
960


  c963-966

965
Ἄλλο γλαύξ, ἄλλο κορώνη φθέγγεται, id est Aliud noctua, aliud cornix sonat vel
Alia noctuae, alia vox cornicis. Accommodari potest vel ad eos, qui decertant cum
longe praestantioribus, vel ad illos, inter quos ob morum ingeniique pugnan-
tiam minime conuenit. Siue cum est alius alio longe facundior. [B] Quemad-
modum enim auem, etiamsi non videas, tamen e cantu licet dignoscere, ita
stilus diuersus prodit ψευδεπιγραφίαν. Nullum enim est autorum genus, vbi non
reperias notha quaedam et subdititia τοῖς γνησίοις admixta. Falsum titulum 145
cuiuis licet adscribere. Caeterum ipsa dictio, quae vix vnquam eadem duobus
accidit, prodit aut reiicit autorem.

[A]REPERIRE RIMAM2175



970


Prouerbiali figura dixit Plautus [F] in Curculione: [A] Aliquam reperietis
rimam
, in causatores ac tergiuersatores, qui nulla in causa tot fidei vinculis
astringi possunt, quin aliquid inueniant, quo elabantur. Similiter Horatius: 146
 Centum adde catenas,
 Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Ductum ab auibus aut muribus captis.

[A]ALBVM PANEM PINSO TIBI2176

975




980




985




990




995
LB 765

Λευκὴν μάζαν φυρῶ σοι, id est Album panem pinso [G] siue tempero [A] tibi. Dici
solitum, vbi quis magnarum rerum spes amplas ostendit. Est enim maza panis
genus. Porro Graecis album panem in deliciis fuisse locis aliquot testatur
Lucianus, nominatim in libello De mercede seruientibus: [B] Οὐδ᾿ ὄναρ λευκοῦ
ποτε ἄρτου ἐμφορηθείς, id est Ne per somnum quidem vnquam albo pane saturatus. Et
diuus Hieronymus in epistola ad Nepotianum similam inter delicias ponit.
Quid prodest, inquit, oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum
quaerere, caricas, piper, nuces palmarum, similam, mel, pistacea?
Ac ne fuisse quidem
Romae pistores ad Persicum vsque bellum, annis ab vrbe condita super
quingentos octoginta, testis est Plinius libro decimooctauo, capite vndecimo,
vbi rationes aliquot arte conditi panis ostendit. Porro quod primum e triticea
farina redditur, candidius est; rursum quod ex ordeacea postremum, id magis
est album, vt indicat in Problematis Aristoteles [G] sectionis xxi. probl. iii. et
vii. [B] eiusque rei causam reddit. [G] Graeci panes elegantiores λευκούς
appellabant, sordidiores φαιούς, id est fuscos seu nigros. Sic Alexis apud
Athenaeum libro tertio:
 Λευκοὺς μὲν ὀκτώ, τῶν δὲ φαιῶν τοὺς ἴσους,  id est
 Panes quidem albos octo, dein totidem nigros.
Huc pertinet illud Ex iure hesterno panem atrum vorant. Narratur ibidem quiddam
non illepidum de Diogene Cynico, qui, quum placenta vesceretur, percontanti,
quid comederet, respondit se panem edere bene confectum. Hoc adiicere
visum, vt intelligamus olim miras fuisse delicias in panibus conficiendis. A|pud
eundem libro quarto describitur conuiuium Atticum, in quo commemorantur
et panes λευκότεροι χιόνος, id est albiores niue.

[A]CANDIDVM LINVM LVCRI CAVSA DVCIS2177

1000




5
Λευκώλενον λίνον κερδωγαμεῖς, id est Candidulum linum ob lucrum ducis vxorem. In
eum quadrat, qui dotis causa ducit vel deformem vel anum. [B] Porro linum
vocat vxorem, vel quod apud veteres solae mulieres lineis vterentur vel quod
viro alligetur matrimonio et libera esse desinat. Nam linon Graeci nonnun-
quam vsurpant pro vinculo. [A] Λευκώλενος autem Iunonis epithetum apud
Homerum, ab albis vlnis. Refertur a Diogeniano.

[A]IN CAPRAS SYLVESTRES147     2178


  c8-10

10




15



Κατ᾽ αἶγας ἀγρίας, id est ln capras feras. Abominantis est sermo et malum
deprecantis inque syluestres capras auertentis. Confine illi, quod alibi dictum,
Εἰς Πύρραν, id est In Pyrrham. [B] Item illi:
 Hostibus eueniant conuiuia talia nostris.
[C] Vsus est adagione Athenaeus libro Dipnosophistarum secundo: Μυρτίλιος
γὰρ ἔφασκεν, ὥσπερ εἰς αἶγας ἡμᾶς ἀγρίας ἀποπέμπων τοὺς ζητοῦντας, Ἡγήσαν-
δρον τὸν Δελφὸν ἐν τοῖς ὑπομνήμασιν αὐτοῦ μνημονεύειν τῆς λέξεως, id est Nam
Myrtilius asseuerabat, velut ad capras syluestres nos relegans quaerentes, Hegesandrum

Delphum in commentariis suis eius dictionis meminisse. Ad capras syluestres posuit
pro eo, quod difficillimum esset inuentu aut quod nusquam est. Citauerat enim
ex autore testimonium, quod mox Plutarchus negat apud illum extare. [G] Ad
hoc prouerbium, opinor, allusit Apuleius in Asino, fingens Psychen a Venere
mitti ad arietes agrestes.

20 [A]ADSINT DII BEATI148     2179


  c22-25


25


Σὺν δὲ θεοὶ μάκαρες, id est Felices adsint superi. Sermo est bene ominantis in re
quapiam aggrediunda. Sic enim praefari solent rhapsodi, hoc est carminum
Homericorum recitatores et interpretes. Quemadmodum et citharoedis canta-
turis mos erat Apollinem, vt dexter adesset, carmine inuocare: Ἀλλά, ἄναξ,
μάλα χαῖρε, id est At multum salue, rex. Quin et testamentum condituri
praefabantur ominis causa: Τοῦτο καλῶς ἔστω, [B] id est Hoc bene sit. [A] Item
apud Romanos dicturus in concione simili precatione vtebatur, vt felix ac
faustum esset reipublicae, quod dicturus esset. Refertur apud Zenodotum.

[A]IN APHANNIS2180

30




35




40
Εἰς Ἀφάννας, id est In Aphannis. Stephanus tradit Aphannas locum quempiam
esse Siciliae vehementer obscurum et ignobilem, [B] vnde et nomen ductum
apparet. [A] Hinc natum prouerbium Ἢ εἰς Ἀφάννας, id est Aut in Aphannis,
de incertis et quae nusquam sunt. Zenodotus ait natum ex huiusmodi casu:
Sybaritae quondam oraculum adeuntes orabant, vt sibi victoriam aduersus
Crotoniatas concederet, idque Crotoniatis ipsis praesentibus. Quidam autem
Crotoniatarum per iocum respondit ad hunc modum: 'Istam quidem conse-
quemini in Aphannis.' Sybarita credens id a deo responsum admiratus est,
quid sibi vellet hoc verbi Aphannae. Prouerbium ait quadrare in eos, qui se
putant inuictos et nulli tolerandos esse. Verum mihi Stephani magis probatur
interpretamentum.

[A]AD ID QVOD ERAT OPVS2181




45




50

LB 766


55
Εἰς τὸ δέον, id est In id quod opus erat, subaudiendum 'insumpsi' aut simile
quiddam. Natum aiunt ex oratione Periclis. Narrant hunc datis pecuniis
impetrasse ab Astyanacte Lacedaemoniorum rege, qui iam bellum parabat, vt
ex Attica discederet. Deinde cum esset populo rationem eius pecuniae
redditurus puderetque palam titulum insumptae pecuniae proloqui, tecte
significauit Εἰς τὸ δέον, inquiens, ἀνήλωσα τοσαῦτα τάλαντα [εἰς τὸ δέον], id est In
vsus necessarios tantum talentorum insumpsi.
Haec ferme referuntur a Zenodoto.
Notauit adagium et Aristophanes in Nebulis:
 Ὥσπερ Περικλέης εἰς τὸ δέον ἀπώλεσα,  [B] id est
 Ita vt Pericles perdidi in quod oportuit.
[A] Quo loco interpres varias adfert historias, vnde pro|uerbium ortum
putent, quae si quis requiret, vnde petere possit, ostendimus. Eleganter
torquebitur per iocum in eos, qui sic administrarunt pecuniam alienam, vt non
possint idoneam rationem reddere.

[A]ADACTVM IVSIVRANDVM149     2182




60

  c62-64


65
Ἐπακτὸς ὅρκος, id est Adactum iusiurandum, dicebatur, vel quod non vernacu-
lum esset, sed peregrinum et aliunde ascitum, [B] vt indicat Zenodotus, [A] vt
si quis Graecus Scythico more iuret Νὴ τὸν ἀκινάκην καὶ νὴ τὸν ἄνεμον, id est Per
ventum et acinacem. Nam per suos deos vnaquaeque gens iurare consueuit. Vel
quod non spontaneum, sed adactum vi; [B] vel quod sponte susceptum nemine
cogente, si Suidae credimus et Etymologico. Sunt enim tria iurisiurandi
genera, vnum quod ἐπώμοτον vocant, alterum quod κατώμοτον, tertium quod 150
ἐπακτόν. [G] Hesychius contra: Ἐφ᾿ ὃν ἕτερος ἄγει, οὐκ αὐθαίρετος, id est Ad
quod alius adigit, non spontaneum. [B] Hoc equidem inter adagia non recensuissem,
nisi Zenodotus prior in hoc albo posuisset.

[A]SCABROSIOR LEBERIDE2183



70
Κεντρότερος λεβηρίδος, id est Asperior leberide. De vehementer asperis et
insuauibus. Nam leberis Graecis dicitur exuuium illud vel serpentum vel
piscium exuentium senectam, [B] quod et σῦφαρ vocatur; [A] id autem
asperrimum esse constat, nimirum ob summam siccitatem. Refertur a Suida.

[A]PROCVL AVRIBVS NVNCIVS VENIAT2184



75


 Ἀπ᾿ οὔατος ἄγγελος ἔλθοι,  id est
 Procul absit nuncius aure.
Sermo deprecantis nuncium male auspicatum. Suidas ex Callimacho citat.
Homerus item Iliados σ:
 Αἰ γὰρ δή μοι ἀπ᾿ οὔατος ὧδε γένοιτο,  id est
 Ista velim mihi sint procul auribus.

[A]A PVRO PVRA DEFLVIT AQVA2185

80




85




90
Theognis in sententiis elegiacis:
 Εἴ μ᾿ ἐθέλεις πλύνειν, κεφαλῆς ἀμίαντον ἀπ᾿ ἄκρης
 Αἰεὶ λευκὸν ὕδωρ ῥεύσεται ἡμέτερης,  id est
 Rursum aqua de summo mihi vertice defluet vsque
 Limpida, si innocuum forte lauare pares.
Hoc distichon, quoniam subesse prouerbium videbatur, adscripsimus. Qua-
drabit in hominem vsquequaque inculpatum et innocentem, quem etiam si
quis aliquando vocet in crimen, tamen non solum fama illius non contamina-
tur, verum etiam illustrior redditur. Nec sine causa laudi tribuunt illud Catoni
Censorio, quod toties accusatus et vocatus in ius, [B] nempe quater et
quadragies, [A] semper iudicum sententiis fuerit absolutus.

[A]A LVPI VENATV2186




95
Ἀπὸ λύκου θήρας, id est A lupi venatu. Dici solitum, vbi quis protinus re infecta
discedit. Aut de negocio molesto et agresti. Neque enim tutum est lupum
insequi, neque is facile capitur, cum reliquarum ferarum venatus non vulgarem
adferant voluptatem. Meminit Suidas.

[A]A SVBEVNTE PORTVM NAVI151     2187


LB 767

100




105


Ἀπὸ καταδυομένης, id est A subeunte, subaudi 'naue lucrum capias'. Admonet
adagium celeritatem ad quae|stum plurimum valere et in negociatorem illud in
primis competere: Ὕπνος ἀπέστω, [B] id est Somnus abesto. [A] Sumptum a
mercatorum diligentia, qui merces statim emunt ab ipsis nautis in portum
appellentibus. Tum enim et minoris emuntur et maiori distrahuntur lucro.
Trahi poterit ad eam sententiam, vt si quis dicat statim arripiendam oblatam
occasionem lucri aut tum rogandum quempiam, vbi fortuna recentem aliquam
commoditatem obiecerit; nam sumus plerique tum ad gratificandum beni-
gniores. Persius in quinta satyra metaphoram variauit, cum ait:
 Tolle recens primus piper e sitiente camelo.
Id est ilico, cum adhuc de via sitit camelus, qui merces attulit. Prouerbii
meminit Suidas.

[A]A BIS SEPTEM VNDIS2188

110
  c110-112
LB 768
Ἀπὸ δὶς ἑπτὰ κυμάτων, id est A bis septem vndis. In eos competit, qui a noxia
quapiam purgati sunt, propterea quod antiquitus mos esset homicidio pollu-
tos vestes | suas bis septem inundationibus immersionibusque lauare. Testis 152
Suidas.

[A]EXIGIT ET A STATVIS FARINAS2189

115




120
 Αἰτεῖ γε καὶ τοὺς ἀνδριάντας ἄλφιτα,  id est
 Sane cibum et signis ab ipsis exigit.
In eum dicendum, qui nullius misertus vndecunque quod potest auellit, vel ab
ipsis mortuorum statuis. Simillimum illi Κἀπὸ νεκροῦ φορεῖς, id est Et a mortuo
tributum colligis.
[B] Competit in principes expilatores plebis, qui nulla non ex re
vectigal exprimunt, vel ex lotio. Aut in auaros sacerdotes, apud quos ne
sepulchrum quidem gratis conceditur.

[A]ATHOS CELAT LATERA LEMNIAE BOVIS2190



125
  c125-128



130




135




140




145
 Ἄθως καλύπτει πλευρὰ Λημνίας βοός,  id est
 Athos obumbrat latera Lemniae bouis.
Vbi quis officit aut molestus est aut gloriam cuiuspiam obscurat aut alioquin
obsistit. Tradunt in Lemno bouis fuisse simulacrum ingens, candido factum
lapide. Id Athos mons tametsi longo dissitus interuallo, tamen ob summam
celsitudinem obscurat vmbra sua. Est autem Athos Thraciae mons ingens,
adeo vt vmbram iaciat ad stadia trecenta, teste Stephano. Meminit huius
Apollonius Argonauticon libro primo:
 Ἦρι δὲ νισσομένοισιν Ἄθω ἀνέτελλε κολώνη
 Θρηικίη, ἣ τόσσον ἀπόπροθι Λῆμνον ἐοῦσαν,
 Ὅσσον ἐς ἔνδιόν κεν ἐΰστολος ὁλκὰς ἀνίσσαι,
 Ἀκρότατῃ κορυφῇ σκιάει, καὶ ἐς ἄχρι Μυρίνης,  id est
 Solis ad exortum vada salsa secantibus alto
 Vertice sese ostendit Athos, mons Thracius, is qui
 Dissitus a sacra tanto discrimine Lemno,
 Quantum alata die valeat transmittere nauis,
 Hanc tamen aerii contingit verticis vmbra.
 Quin longinquam etiam pertingit ad vsque Myrinen.
Prouerbii meminit et Plutarchus in Moralibus, [B] cum alias tum in commenta-
rio, quem inscripsit De facie apparente in orbe lunae, testans vmbram porrigi
per septingenta ferme stadia. [F] Theocriti scholiastes versiculum hunc citat ex
Sophode:
 Ἄθως σκιάζει νῶτα Λημνίας ἁλός,  id est
 Athos obumbrat terga Lemnii maris.

[A]PRAESENTEM MVLGE, QVID FVGIENTEM INSEQVERIS?153     2191



150




155
 Τὴν παρέουσαν ἄμελγε, τί τὸν φεύγοντα διώκεις;  id est
 Praesentem mulgeto, quid insequeris fugientem ?
Heroicus prouerbialis admonens praesens lucrum non omittendum spe com-
modorum, quae non item ad manum videntur esse. Sumptum est ex Cyclope
Theocriti. [F] Scholiastes citat consimilis sententiae versum Hesiodium:
 Νήπιος ὃς τὰ ἕτοιμα λιπὼν τἀνέτοιμα διώκει,  id est
 Stultus qui non prompta sequens iam prompta relinquit.
Existimat eundem habere sensum, quod alibi nobis dictum est, Τὸν θέλοντα
βοῦν ἔλαυνε.

[A]QVID AD MERCVRIVM?2192



160
Τί πρὸς τὸν Ἑρμῆν; id est Quid ad Mercurium? Idem cum illo Οὐδὲν πρὸς ἔπος
[G] et Nihil ad Bacchum, [A] Nihil ad rem. Nam Mercurius orationis autor. 154
Competunt in eos, qui loquuntur aliena ab eo, quod agebatur.

[A]QVID ACHIVOS A TVRRE IVDICATIS?2193




165


  c166-168

170
LB 769



175




180




185
 Τί τοὺς Ἀχαιοὺς ἀπὸ τοῦ πύργου κρίνετε;  id est
 Cur iudicatis Danaidas de moenibus ?
Dici conueniet, quoties quis pronunciat de re non satis accurate considerata.
Aristides in Themistocle: Τί ταῦτα τοὺς Ἀχαιοὺς ἀπὸ τοῦ πύργου κρίνομεν; id est
Quid in his Achiuos de turre iudicamus? Sumptum apparet ex Iliados γ, quo loco
Priamus in moenibus Troianorum accersitam Helenam percunctatur, quinam
essent, quos procul in Graecorum exercitu conspiceret, et Agamemnonis
formam laudat ad hunc modum:
 Ὅς τις ὅδ᾿ ἐστὶν Ἀχαιὸς ἀνὴρ ἠΰς τε μέγας τε; |
 Ἤτοι μὲν κεφαλῇ καὶ μείζονες ἄλλοι ἔασιν,
 Καλὸν δ᾿ οὕτω ἐγὼν οὔπω ἴδον ὀφθαλμοῖσιν,
 Οὔδ᾿ οὕτω γεραρόν, βασιλῆϊ γὰρ ἀνδρὶ ἔοικεν,  id est
 Ille quis est, cedo, Graius bomo magnusque bonusque?
 Sunt alii hunc, fateor, superantes vertice plures;
 Verum aeque pulchrum memini me cernere nunquam
 Nec reuerendum aeque; regem praeferre videtur.

Nec inconcinne torquebitur ad eos, qui in tuto constituti de iis iudicant, qui in
periculo versantur. Quemadmodum faciunt ii, qui in turre aut vallo sedentes
ociosi spectant iudicantque praeliantes ac in multis animi robur aut consilium
desiderant, quod ipsi nequaquam praestaturi forent, si in eodem discrimine
versarentur. Aristides in Themistocle: Οὐ μήν, οὐχ ὅμοιον ἐν μέσῃ τῇ θαλασσῃ
περὶ τῶν ἐν τῷ πλοίῳ λέγειν καὶ τὴν εὐψυχίαν τὴν αὑτοῦ δεικνύναι, καὶ καθήμενον
ἔξω τῆς ζάλης ὑπὸ τῷ τειχίῳ, id est Atqui non parui refert, si quis medio in mari de iis
loquatur, qui in naui sunt, animique praesentiam demonstret, sedensque procul a procella
intra parietes.

[A]QVIS VSVS CEPIS PVTRIDI?2194



190
Τίς χρεία πυθομένου κρομμύου; id est Quis vsus putrefacti cepis? De rebus aut
etiam hominibus reiiculis et quorum nullus vsquam est vsus. [B] Etenim cum
cepe sit herba per se vilissima, simulatque computruit, nihil esse potest ab-
iectius. Cognatum illi Plautino Vitiosa nuce non emam.

[A]PHILOXENI NON2195



195


Τὸ Φιλόξενου οὔ, id est Philoxeni non. Dicendum, vbi quis obstinate vel inficiatur
vel recusat [B] aut vbi quis alteri nescit concedere neque quicquam ad gratiam
loqui. Quod genus homines a principum consuetudine debent abstinere, apud 155
quos aut tacendum est aut loquendum, quod gratum sit auribus. [A] Philo-
xenus poeta, quemadmodum alibi diximus, vsque adeo non potuit carmina
Dionysii probare, vt maluerit reduci ad fodinas lapidarias.

[A]MEOS CORYMBOS NECTO2196

200
  c201-203



205




210

Τοὺς ἐμοὺς κορύμβους πλέκω, id est Meos necto cincinnos. Vbi quis respondet,
quod nihil pertineat ad interrogata. Refertur ad hunc modum: Χαίροις,
Ὑψιπύλη. - Τοὺς ἐμοὺς κορύμβους πλέκω. - Οὔ σοι λέγω περὶ τούτου. - Οὑμος
ἄκοιτις ἐνταῦθα, id est Salue, Hypsipyle. - Meos corymbos necto. - Non tibi loquor ista
de re. - Maritus meus hic est.
Ex aliquo comoediae loco sumptum apparet, in qua
persona quaepiam per dissimulationem diuersa responderit. Quod genus est et
illud apud Terentium in Phormione, cum Phaedria rogatus, vbinam esset
Antipho, respondens iterat salutationem, deinde ait illum recte valere. Est 156
consimilis locus et apud Plautum in Mercatore:
 Iam machaera est in manu. -
 Nam si eo te introducam - Tollo ampullam atque hinc eo
,
et reliqua; nam locus longior est, [B] quam vt citra taedium possit recenseri.
[G] Confine ei, quod alibi recensuimus: Ἄμας ἀπῄτουν.

[A]COMPENDIARIA RES IMPROBITAS2197


215
  c215-218



220

Σύντομος ἡ πονηρία, βραδεῖα ἡ ἀρετή, id est Compendiaria res improbitas, virtus
longa. Qui semel addixit animum vitiis, is quiduis flagitii facile patrabit. At
singulae virtutes magno sudore parandae. Fitque nescio qua naturae corrup-
tione, vt, quae turpia sunt, vel αὐτοδίδακτοι protinus arripiamus, quae honesta,
vix laboribus diutinis inculcentur. [F] Plutarchus in Apophthegmatis tribuit
hoc dictum Cleomeni. Quum praedo quispiam in agrum Lacedaemoniorum
fecisset incursionem atque, vbi captus esset, dixisset ideo haec se fecisse, quod
non esset quo aleret militem, proinde ad eos vertisse sese, quibus superesset
nec impartirentur, Cleomenes: Σύντομος, ἔφη, ἡ πονηρία.

[A]VMBRA PRO CORPORE2198


225



LB 770
230




235
Σκιὰ ἀντὶ τοῦ σώματος, id est Vmbra pro corpore. Quoties aliquis magnum
quiddam videbitur assecutus, cum nihil tandem auferat praeter titulum aut
spes meras. Mutuo sumptum ab Aesopica fabula de cane, qui, dum vmbram
carnium, quod ea maior appareret, captat, veras amisit carnes. Eam quidem
iambico carmine Gabrias quidam vtcunque complexus est hoc pacto: |
 Φέρων γε ποταμοῦ πλησίον κύων κρέας
 Κύψας ἑαυτὸν ἄλλον εἰς ὕδωρ βλέπει.
 Χανὼν δὲ λοιπὸν τοῦ κάτω λαβεῖν κρέας
 Ἀπεστερεῖτο καὶ τοῦ, οὗπερ ἐκράτει,  id est
 Iuxta fluentem deferens carnes canis,
 Dum pronat os, in amne conspicit alteras
 Et hians deorsum, vt easce carnes prenderet,
 Amisit has quoque, quas tenebat antea.

[A]SINOPISSAS2199



240
Σινωπίζεις, id est Sinopissas, id est lasciuis. A Sinope scorto quodam nobili
celebrataeque lasciuiae, [B] cui nomen hinc inditum videtur, quod noxiis esset
oculis. [F] Athenaeus libro xv. docet fuisse Aeginensem. [B] Fuit et Sinope
Aesopi filia, cui nihil charius fuit virginitate.

[A]VITIAT LAPIDEM LONGVM TEMPVS1572200



245




250
 Σήψει καὶ πέτρην ὁ πολὺς χρόνος,  id est
 Saxa etiam longum faciet putrescere tempus.
Nihil in rerum natura saxo durabilius. At id quoque temporum diuturnitas
absumit. Quod poetae nimirum innuunt, cum fingunt Saturnum temporis
deum saxum Iouis loco suppositum deuorasse. [H] Ouidius libro De Ponto
iiii.:
 Gutta cauat lapidem, consumitur anulus vsu,
 Et teritur pressa vomer aduncus humo.




2001-2100    2201-2300