CHILIADIS TERTIAE CENTVRIA IIII

241

[A]CHAMAELEONTE MVTABILIOR2301



5




10
LB 806



15




20




25
Χαμαιλέοντος εὐμεταβολώτερος, id est Chamaeleonte mutabilior. Chamaeleon
commemoratur inter animantia, quae colorem mutant. Huius figuram diligen-
ter describit Aristoteles libro De naturis animantium secundo. Quod ad coloris
mutationem attinet, haec tradit: Τῆς δὲ χροιᾶς ἡ μεταβολὴ ἐμφυσωμένῳ αὐτῷ
γίνεται. Ἔχει δὲ καὶ μέλαιναν ταύτην οὐ πόρρω τῆς τῶν κροκοδείλων, καὶ ὠχρὰν
καθάπερ οἱ σαῦροι, μέλανι ὥσπερ τὰ παρδάλια διαπεποικιλμένην. Γίνεται δὲ καθ᾿
ἅπαν τὸ σῶμα αὐτοῦ ἡ τοιαύτη μεταβολή. Καὶ γὰρ οἱ ὀφθαλμοὶ συμμεταβάλλουσιν
ὁμοίως τῶ λοιπῷ σώματι καὶ ἡ κέρκος. Ἡ δὲ κίνησις αὐτοῦ νωθὴς ἰσχυρῶς ἐστι
καθάπερ ἡ τῶν χελωνῶν. Ἀποθνῄσκων δὲ ὠχρὸς γίνεται, καὶ τελευτήσαν|τος αὐτοῦ
ἡ χροιὰ τοιαύτη ἐστί. Id est Mutatur autem illi color, cum inflatur. Fitque is nunc
niger, non absimilis crocodilorum, nunc pallidus, cuiusmodi lacertarum, nunc rursum
nigris variegatum maculis, qualis est pardorum. Accidit autem huiusmodi mutatio coloris
per omne corpus, siquidem et oculi et cauda in eundem cum reliquo corpore abeunt colorem.
Motus huius animantis admodum segnis, qualis est ferme testudinum. Pallescit moriens.
Exanimato color idem durat.
Hactenus Aristoteles. [C] His ferme consentanea
tradidit Plinius libro octauo, capite trigesimotertio, illud addens: hoc animal
toto corpore reddere colorem quemcunque proximum attigerit praeter rubrum
et album. [B] Competit igitur adagium in hominem versipellem siue inconstan-
tem [G] ac pro tempore sese vertentem in omnem habitum. Plato in Ione:
Ἀλλ᾿ ἀτεχνῶς ὥσπερ ὁ Πρωτεὺς παντοδαπὸς γίγνῃ στρεφόμενος ἄνω καὶ κάτω, id
est Sed prorsus Protei in morem temet in omnem vertis speciem, dum sursum ac deorsum 242
volueris. [H] Aristoteles Moralium Nicomachiorum primo chamaeleontis vo-
cem vsurpat ad exprimendum inconstantiae vitium.

[A]SVVS CVIQVE CREPITVS BENE OLET2302




30




35

Ἕκαστος αὑτοῦ τὸ βδέμα μήλου γλύκιον ἡγεῖται, id est Vnusquisque suum ipsius
crepitum malo suauiorem existimat.
Hoc est: Nemo est, cui sua mala non videantur
vel optima. [H] Aristoteles Moralium Nicomachiorum nono: Τὰ πολλὰ γὰρ οὐ
τὸ ἴσον τιμῶσιν οἱ ἔχοντες καὶ οἱ βουλόμενοι λαβεῖν. Τὰ γὰρ οἰκεῖα καὶ ἃ διδόασιν
ἑκάστοις φαίνεται πολλοῦ ἄξια, id est Pleraque enim non eodem precio aestimantur ab
his qui habent et ab his qui cupiunt accipere. Nam sua cuique et quae dat videntur esse
multi precii.
Hic locus magis congruebat prouerbio Suum cuique pulchrum, sed ea
pagina iam exierat manus meas. [A] Prouerbium de crepitu suspicor ab
Apostolio e vulgi fece haustum; [H] nondum enim quemquam reperi, cui suus
crepitus bene oleret. Illud verum est homines vehementius abhorrere ab alienis
excrementis et crepitu quam a suis.

[A]POCVLO PERFORATO BIBERE2303


40
Ἐκ τετριμμένης κύλικος πιεῖν, id est E perforato poculo bibere, dicuntur qui futiles
sunt parumque fideliter continent arcana sibi credita. [H] Sapit et hoc vulgus.

[A]IN PVLICIS MORSV DEVM INVOCAT2304




45




50
Ἐν ψύλλας δήξει θεὸν ἐπικαλεῖται, id est In pulicis morsu deum inuocat. In eos
dictum, qui quantumlibet leui de re grauiter perturbantur perinde vt in
maxima. Tractum ab apologo, qui fertur inter Aesopicos: Quidam offensus
dolore pulicis pedem mordentis subsedit et Herculem ἀλεξίκακον implorauit.
Mox desiliente pulice male precatus est Herculi: qui cum in tantillo periculo
vocatus non tulisset opem, non videri verisimile eum in grauioribus adfutu-
rum. [H] Simile est quod refert Aristoteles Moralium Nicomachiorum vii. de
vehementer timidis: Οἵος δεδιέναι πάντα, κἂν ψοφήσῃ μῦς, Veluti qui metuit
omnia, si vel mus obstrepat. Hanc timiditatem appellat θηριώδη, hoc est ferinam.

[A]ΚΙΒΔΗΛΟΣ, ID EST ADVLTERINVS2305

  c52-54

  c54-56
55




60



LB 807
65




70




75

[B] Quod simplex non est neque syncerum, id vulgato verbo Graeci κίβδηλον
vocant, hinc ducto vocabulo, quod aliud prae se ferant, aliud tegant, παρὰ τὸ
κεύθειν τὸ δῆλον, vel quod Athenienses ob summum in Chios odium, si cui male
vellent, huius nomen nomismati solent insculpere addita litera iisque in terram
abiectis dira imprecari, παρὰ τὸ τοὺς Χίους βδελύττειν. Sed proprie nummum
subaeratum κίβδηλον appellant et κιβδηλίαν insynceritatem seu corruptelam,
velut Aristophanes:
 Πολλὴν ἀφεῖλε τοῦ βίου κιβδηλίαν,  [F] id est
 Corruptionem vitae ademit plurimam, 243
[B] et κιβδηλεύειν corrumpere fuco. Et qui pallent κιβδηλιῶντας appellant, quod
aliquid morbi vitiiue subesse videatur. Quemadmodum in nummis quoque
color nonnumquam arguit fucum. Conueniet igitur in amicitiam insynceram et
fictam, aut in hominem blando vultu, | sed animo virulento, aut in eum, qui
sanctimoniam habitu prae se ferat, cum vita sit impia, veluti Pisides citante
Suida:
 Πραγμάτων πάντως δύο
 Κίβδηλός ἐστιν ἐργάτης εἷς, ὡς λόγος,  id est
 Rerum duarum prorsus vnus autor est,
 Vulgo vt loquuntur, quisquis insyncerus est,
aut in orationem insynceram, vt [A] Plato libro De legibus quinto: Τὰς δὲ αὖ 244
τιμὰς δεῖ σκοπεῖν, καὶ τούτων τίνες ἀληθεῖς καὶ ὅσαι κίβδηλοι, id est Rursum honores
oportet considerare, quinam ex his veri sint, qui adulterini.
Rursum eodem in libro:
Ὅπως μήτε αὐτὸς κίβδηλός ποτε φανεῖται ὁτῳοῦν, ἁπλοῦς δὲ καὶ ἀληθὴς ἀεί, id est
Vt neque ipse adulterinus aliquando cuiquam appareat, sed simplex et verax semper.
Hoc igitur a nummis traductum, si ad diversas res traducatur, prouerbiale fiet.
Sed huius rei mentionem fecimus in prouerbio Πονηροῦ κόμματος.

[A]NEMO MALVS HOC SCIET2306


80


  c83-84

85



Οὐδεὶς κακὸς εἴσεται τοῦτο, id est Nullus malus hoc sciet. Quoties rem egregiam et
cognitu dignam significamus. Plato De legibus libro quinto: Ὅσον γὰρ δὴ τὸ
νῦν ἐπιταττόμενον ἀγαθὸν ὂν τυγχάνει πάσαις ταῖς πειθομέναις πόλεσιν, τὴν
ἑπομένην κατασκευὴν προσλαβόν, κατὰ τὴν παλαιὰν παροιμίαν οὐδεὶς εἴσεταί ποτε
κακὸς ὤν, ἀλλ᾿ ἔμπειρός τε καὶ ἐπιεικὴς ἔθεσι γενόμενος, id est Quantum enim
bonum sit, quod nunc praecipitur, omnibus rebus publicis, si modo paruerint, ordinem et

apparatum adducens, nullus vnquam iners et malus cognoscet, quemadmodum veteri
prouerbio dicitur, verum et peritus et moribus aequis praeditus.
Huic confine est, quod
idem posuit in Lachete: Οὐ πᾶσα ὗς τοῦτο εἴσεται, id est Non sus quiuis hoc norit.
[C] Natum apparet a mysteriis deorum, quae non nisi ab initiatis ac puris
cognosci fas erat.

90 [A]MOENIA FERREA, NON TERREA2307





95




100

Plato libro De legibus sexto: Περὶ δὲ τειχῶν, ὦ Μέγιλλε, ἔγωγ᾿ ἂν τῇ Σπάρτῃ
ξυμφεροίμην τὸ καθεύδειν ἐᾶν ἐν τῇ γῇ κατακείμενα τὰ τείχη καὶ μὴ ἐπανιστάναι
τῶνδε εἵνεκα. Καλῶς μὲν καὶ ὁ ποιητικὸς ὑπὲρ αὐτῶν λόγος ὑμνεῖται τὸ χαλκᾶ καὶ
σιδηρᾶ δεῖν εἶναι τὰ τείχη μᾶλλον ἢ γήινα. Id est De moenibus autem, Megille,
equidem cum Sparta consenserim, vt moenia videlicet humi deposita dormire sinamus neque
buius rei gratia rursum velimus excitare. Recte quidem et poeticum dictum super his
canitur moenia aerea magis ac ferrea esse oportere quam terrea.
Prouerbio iactatum
fuisse videtur et habet veluti aenigmatis figuram. Innuit autem non oportere
tutamentum ciuitatis in moenibus collocare, sed in viris armatis, quorum
consensus murorum inexpugnabilium vice ciuitatem optime tuetur. Alludit
autem Plato ad apophthegma Laconicum, cuius meminit Plutarchus. Equidem
arbitror et Horatium huc leuiter allusisse, cum ait: Hic murus aheneus esto.

[A]NEMO NOS INSEQVITVR2308


105



Plato libro De legibus decimo: Ὡς οὐδὲν ἐν τῷ παρόντι δεῖ προτιμᾶν βραχυλογίαν
μᾶλλον ἢ μήκος· οὐδεὶς γὰρ ἡμᾶς τὸ λεγόμενον ἐπείγων διώκει. Id est Nam in
praesentia nihil est, cur breuiloquentiam prolixitati anteponamus. Quandoquidem nemo
nos insequitur, qui festinare compellat, quemadmodum vulgo dicunt. Hoc paroemiae
etiam hodie tritum manet, cum significant liberum esse diutius in re quapiam 245
immorari: Nemo nos, inquiunt, impellit.

110 [A]MARE PROLVIT OMNIA MORTALIVM MALA2309




  a114-121
115




LB 808
121
 Θάλασσα κλύζει πάντα τἀνθρώπων κακά,  id est
 Hominum vniuersa proluit pelagus mala.
Refertur ab Eustathio in primum Iliados Homericae. [F] Extat autem apud
Euripidem in Iphigenia Taurica. [A] Natum est ab euentu huiusmodi. Refert
Diogenes Laertius Euripidem Platoni comitem fuisse peregrinationis, cum
Aegyptum adiret. Vbi cum morbo suo corriperetur, comitiali, ni fallor,
sacerdotes Aegyptii mersione marina sanarunt hominem. Hinc postea versicu-
lum hunc composuisse:
 Κλύζει θάλασσα πάντα τἀνθρώπων κακά, | 246
tanquam aqua marina morbis omnibus mederetur. Quin hodie morsos a cane
rabido, si nouies mergantur in mare, putant a rabie liberari.

[A]CANERE DE TELAMONE2310



125




130

Ἄιδειν τὰ Τελαμῶνος, id est Canere cantionem Telamonis. De querulo sermone
dictum prouerbium, [C] quod Telamon impotentius fleuerit Aiacem filium
perisse apud Troiam, praesertim hoc genere mortis. [A] Eustathius enarrans
carmen illud Homericum, quod est in Catalogo nauium,
 Αἴας δ᾿ ἐκ Σαλαμῖνος ἄγεν δύο καὶ δέκα νῆας
commemorat hanc paroemiam: Καὶ τὸ ᾄδειν Τελαμῶνος παροιμιακῶς λεχθὲν ἀπὸ
σκολιοῦ μέλους, οὗ ἡ ἀρχή· παῖ Τελαμῶνος Αἶαν αἰχμητά. Id est Et quod prouerbio
dicitur canere cantionem Telamonis, ab obliquo cantu, cuius initium: Fili Telamonis
Aiax belliger.
Simillimum est illud, quod alibi retulimus: Ἀδμήτου μέλος καὶ
Ἁρμοδίου μέλος, [B] id est Admeti cantilena et Harmodii cantilena.

[A]ARGIVA CALVMNIA2311


135

Ἀργεία φορά, id est Argiua insectatio. De calumniosis et delatoribus dici
solitum. Nam Argiuos olim notauit antiquitas tanquam sycophantas et litium
auidos. Testis Eustathius in Catalogum nauium adagium ex Pausania citans.
Testis et Diogenianus in collectaneis.

[A]INITIO CONFIDENS, IN FACTO TIMIDVS2312


140



Eustathius enarrans septimum Iliados librum huiusmodi refert paroemiam:
Θρασὺς πρὸ ἔργου ἐκ πολλοῦ κακός, id est Audax ante negocium plerunque ignauus.
Citat idem ex Epicharmo: Κακὸς θαρρεῖ μάλ᾿ αὐτόθεν, ἔπειτα δὲ φεύγει, id est
Ignauus statim admodum de se confidit, post autem fugit. Videmus hoc vsu venire
vulgo, vt qui sunt audacissimi et magniloquentissimi, priusquam appareat
periculum, vbi res virum postulat, ibi sint animi nullius.

145 [A]ΓΟΡΓΟΝ ΒΛΕΠΕΙΝ2313





150
Γοργὸν βλέπειν aliquoties apud Lucianum pro 'acribus oculis obtueri'. [C]
Sumptum e fabula Persei [H] et Gorgus. Γοργὸν dictum putant παρὰ τῆς ὀργῆς,
quod irati acribus oculis obtueantur. [A] Item Homerus Iliados θ de Hectore:
 Γοργοῦς ὄμματ᾿ ἔχων ἠδὲ βροτολοιγοῦ Ἄρηος,  id est
 Gorgoneis oculis, quales et Martis atrocis.
[H] Μανικὸν βλέπειν alias commemorauimus.

[A]TOLLE DIGITVM247     2314



155




160




165




170
Αἶρε δάκτυλον, id est Tolle digitum. Victum te fatere. Nam hoc signo, qui in
conflictu succubuisset, τὴν ἡττὴν agnoscebat. Persius in satyra quinta:
 Nil tibi concessit ratio? digitum exere, peccas.
Cognatum illi, quod alio dictum est loco: Dare herbam. [B] Huc, ni fallor,
respexit diuus Hieronymus in Dialogo Luciferiani et Orthodoxi, cum ait: En
tollo manum, cedo, vicisti.
[G] Athenaeus libro sexto ex Antiphane refert hos
versus in tragicos poetas:
 Ὅταν μηθὲν δύνωντ᾿ εἰπεῖν ἔτι,
 Κομιδῇ δ᾿ ἀπειρήκασιν ἐν τοῖς δράμασιν,
 Αἴρουσιν ὥσπερ δάκτυλον τὴν μηχανήν,  id est
 Vbi nil habent, quod dicere queant amplius,
 Sed prorsus haerent explicanda in fabula,
 Repente tollunt machinam digiti vice.
[E] Paulo aliter vsus videtur Marcus Tullius libro in Verrem sexto: Accurrunt 248
tamen tutores, digitum tollit lunius patruus. Nam hic videtur esse gestus compro-
bantis aut se profitentis emptorem siue conductorem. Siquidem et hoc pacto
olim ferebantur suffragia, et in auctionibus eodem qui volebat declarabat se
emptorem aut conductorem.

[A]VIDEBERIS ME VIDENS PLANE MARTEM VIDERE2315




175
 Βλέπειν γὰρ ἄντικρυς δόξεις μ᾿ Ἄρην,  id est
 Martem videre me videberis palam.
De his, qui se strenue pollicebantur opitulaturos ac Martem quendam
acturos. Est alicubi apud Aristophanem. [H] Nam locus nondum occurrit.

[A]BOS IN CIVITATE2316




LB 809
181
Βοῦς ἐν πόλει, id est Bos est in ciuitate, dicitur, vbi quis ad nouos honores
euehitur. Lysias bouis imaginem aeream in arce collocauit Athenis. Ea res in
vulgi iocum cessit. Nam in agris boum vsus est, non in vrbibus. [G] Quadrabit
et in eos, qui praeter meritum euehuntur ad | summos honores, veluti quum
scortator indoctus fit episcopus aut abbas.

[A]BRASIDAS QVIDEM VIR BONVS2317



185

Βρασίδας μὲν ἀνὴρ ἀγαθός, ἁ δὲ Λακεδαίμων πολλοὺς ἔχει κάρρονας, id est Brasidas
vir bonus quidem ille, sed Lacedaemon multos habet praestantiores.
Aduersus eos, qui
se non modo primos, verum etiam solos existimant. Natum ex apophthegmate,
[F] quemadmodum docet Plutarchus in Laconicis et item in vita Lycurgi.
Finitimum illi: Multi Manii Ariciae.

[A]HEDERA POST ANTHISTERIA2318


190




195
Ἁ κισσὸς μετ᾿ Ἀνθιστήρια, id est Hedera post Anthisteria. Cum sero quippiam
adhibetur. [H] Nam hinc habent nomen, quod eo mense plurima e terra
efflorescant. [C] Apparet in iis ludis morem fuisse coronari hedera. [A] De
Anthisteriis, id est Floralibus festis, diximus in prouerbio Κᾶρες θύραζε, [B] id
est Cares foras. [H] Videntur illa fuisse, quae Latini vocant Bacchanalia.
Hedera autem Baccho sacra erat, vnde κιττοφόροι dicti, qui in ludis illis
ferebant hederas. Conuenit cum eo, quod alibi retulimus: Μετὰ τὴν ἑορτήν, id
est Post festum.

[A]EX ACADEMIA VENIS249     2319



200




205

Ἀκαδημίηθεν ἥκεις, id est Ex Academia venis. De seuero et composito seu
docto. Sumptum a Platonis schola. Quanquam et per ironiam torqueri poterit
in fastuosum et vultu tetrico philosophum agentem. [C] Quin Athenaeus libro
duodecimo significat dictum in nitidos et cultu insigni, quod his Plato 250
delectaretur mundiciis. Ita Antiphanes philosophum elegantius cultum vbi
depinxisset, apud hunc ipsum:
 Τί μακρὰ δεῖ λέγειν; Ὅλως
 Αὐτὴν ὁρᾶν γὰρ τὴν Ἀκαδημίαν δοκῶ,  id est
 Sed quid necesse est plura dicere?
 Ipsum videre videor mihi Academiam.

[A]SENEM ERIGERE2320


210


 Γέροντα δ᾿ ὀρθοῦν φλαῦρον, ὃς νέος πέσοι,  id est
 Erigere durum est, qui cadat iuuenis, senem.
Haud facile dediscuntur a senibus vitia, quae pueri didicerint [B] et in omnem
inhaeserint vitam. Et tamen in senecta quoque conandum, vt vitiis careamus,
[C] quantumuis inhaeserint.

[A]TERRA DEFOSSVM HABES2321

215




220
Γῇ κρύψας ἔχεις, id est Terra defossum habes. In eum, qui non impertit neque
profert suas dotes. Sumptum ab auaris thesaurum humo defodientibus. [C]
Quod apud Plautum facit Euclio. Itidem Horatius in Epodis:
 Haud parauero,
 Quod aut auarus vt Chremes terra premam,
 Discinctus aut perdam vt nepos.

[A]SENESCIT BOS2322




225
  c225-229



230
 Γηρᾷ ὁ βοῦς, τὰ δ᾿ ἔργα πολλὰ τοῦ βοός,  id est
 Bos consenescit, at opera multa sunt bouis.
Cum ob aetatis imbecillitatem aliquis inutilis redditur ad obeundum munus.
Nam diuitum vulgus haud aliter ministris vtitur quam equis et canibus aut
paulo etiam inhumanius: dum vsui sunt, alliciunt; vbi senuerint, reiiciunt.
Vnde consultum est, vt vnusquisque sibi paret, quo senectutem suam
commodius foueat alatque, ne tum cogatur ex aliena liberalitate pendere, cum
a nemine non contemnetur. Ac meminerit Diogenis apophthegmatis, qui
rogatus, quidnam esset in hac vita calamitosisiimum, respondit: Γέρων ἄπορος,
id est Senex egens.

[A]SVS ACINA DEPENDES251     2323



235

 Ἀποτίσεις χοῖρε γίγαρτα,  id est
 Acinos sus improba pendes.
Lues quod admisisti, reddes quod abstulisti, non sine foenore. Quadrabit, vbi
pusillum commodi magno dependitur malo. [B] Natum apparet a rustico
quopiam, qui verbis hisce comminatus sit sui pascenti racemos.

[A]DVM CESSAT BOREAS2324


240




LB 810
246
  c246-250


250


[B] Aristoteles in Problematis, sectione xxvi., [G] problemate xlvii. iuxta Theo-
dori supputationem, [B] testatur hunc versiculum prouerbio celebrem fuisse:
 [A] Ἀρχομένου τε νότου καὶ λήγοντος βορέαο,  id est
 Surgit vbi notus exoriens boreasque residit.
[B] Quo significabant tempus opportunum prosperae nauigationi. [A] Subau-
ditur enim δεῖ πλεῖν [B] siue εὖ πλεῖν, propterea quod auster minus vehemens
oritur, desinit au|tem perquam vehemens. Diuersum accidit in aquilone. Atque
huius rei Philosophus causam admodum probabilem reddit: Nos enim, inquit, 252
ad septentrionem potius quam ad meridiem vergimus, et aquilo flat a septentrionibus,
auster a meridie. Hinc fit, vt ille statim vehementior proxima inuadat loca, deinde
vehementiam suam ad longius remotos transferat, propinquis ortui mitior, hic e diuerso ad

meridiem positos primum vrgeat, post, vbi praeteriit, mitior ad nos veniat. Licebit et
longius detorquere prouerbium nec id sine gratia, si quando significabimus
tempus adesse commodum et aptum gerendae rei, vt cum illo congruat, quod
alibi positum est: Cum pluit, molendum.

[A]INVVLNERABILIS VT CAENEVS2325

255

  c257-262


260


Ἄτρωτος ὑπάρχεις ὡς Καινεύς, id est Inuulnerabilis es vt Caeneus. De his, qui laedi
non possunt. Est in poetarum fabulis Caeneum munere Neptuni nullo telo
violari potuisse. Caeterum iuxta fidem historiae Caeneum Thessalum quem-
piam aiunt fuisse rei bellicae cum primis peritum, adeo vt, cum multis praeliis
interfuisset, nunquam vulnus acceperit. Denique cum Lapithis auxilium ferret
aduersus Centauros, deprehensus solus ab hostium multitudine obrutus est
citraque corporis vulnus extinctus. Itaque Lapithae cadauere integro reperto
sparserunt rumorem Caeneum in omni vita inuulnerabilem fuisse. Venustius
enunciabitur per comparationem.

[A]SALE PERVNCTVS HIC ADIVVABITVR2326

265




270


 Ἁλσὶν διασμηχθεὶς ὄναιτ᾿ ἂν οὑτοσί,  id est
 Acri sale hic perlutus adiuuabitur.
In eos dicebatur, qui vel aetate vel vino delirarent. Quidam ab vtribus
translatum existimant, qui sale loti redduntur meliores, quod salis acrimonia
coriorum crassitudinem emendet. Itidem temulentia laborantes mos erat
sale et oleo perungere. Id aduersus ebrietatem remedium existimabatur.
Quidam a vasis testaceis ductum malunt, quae sale imbuuntur, quo fidelius
contineant liquorem infusum. Sumptum est autem prouerbium ex Aristopha-
nis Nebulis.

[A]HAEC IVSTITIA2327

275


 Αὕτη τοι δίκη ἐστὶ θεῶν οἳ Ὄλυμπον ἔχουσι,  id est
 Diuum haec iustitia est, magnus quos claudit Olympus.
Dici solitum, quoties poenas darent scelesti veluti diis ipsis vltoribus. Sump-
tum est ex Homero.

[A]ATQVI NON EST APVD ARAM CONSVLTANDVM253     2328

280
  c281-283



285
Ἀλλ᾿ οὐδὲν δεῖ περὶ τὸν βωμὸν τὰς ἐπινοίας, id est Atqui nihil opus iuxta aram
cogitare.
Consultandum, antequam incipias; in ipso negocio sera consultatio.
Sumptum a sacrificis, qui pro ritu sacrorum omnia praeparant, priusquam
accedant ad aram. [B] Nam in ipsis sacris periculosum existimabatur, si quid
parum rite dictum ac factum fuisset a sacerdotibus [H] aut patrimis ac
matrimis. Declarat M. Tullius in oratione De responsis aruspicum: An, si ludus
constitit aut tibicen repente conticuit aut puer ille patrimus et matrimus si terram non

tenuit aut thensam aut lorum omisit aut si aedilis verbo aut nutu aberrauit, ludi sunt non 254
rite facti?

[A]MARS HAVD CONCVTIT SVA IPSIVS ARMA2329

290



Ἄρης τὰ αὑτοῦ ὅπλα οὐ σαλεύει, id est Mars sua ipsius arma non iactat. Commode
feruntur quibus assueuimus quaeque nobis quadrant, etiam si sint grauissima.
[B] Iactamus enim, quod incommode ferimus. Vnde Iuuenalis:
 Nec iactare iugum vita didicere magistra.
[H] Ita studiorum labor, qui occideret athletam, non grauat eruditum. |

LB 811 [A]SMARAGDVS IN LVCE OBSCVRVS2330





300

Ἀρίγνωτος σμάραγδος ἐν μὲν τῷ φάει σκοτεινός, id est Insignis smaragdus in luce
quidem obscurus.
In eos iaci solitum, qui praepostere ibi semet occultarent, vbi
maxime conueniebat aedere virtutis specimen. [C] Plinius inter smaragdorum
varietates commemorat, qui dicti sint caeci, quod colore sint obscuriore. Id
vitii magis in sole deprehenditur, cum ingens color ille suauiter virens nec sole
mutetur nec vmbra nec lucernis ac ne aquis quidem. Quemadmodum idem
docet Plinius libro trigesimoseptimo, capite sexto.

[A]MARTIS PVLLVS2331


305




310




315
Ἄρεος νεοττόν, id est Martis pullum, vocant ad bella magnopere propensum.
Aristophanes in Auibus:
 Ἄρεος νεοττός. - Ὦ νεοττὲ δέσποτα,  [G] id est
 Pullus Gradiui. - Ο pulle rector atque here.
[A] Sentit autem de gallo, qui quod omnium auium sit pugnacissimus
bellacissimusque, vnde et crista et calcaribus armatus est, Marti sacer est. Vel
quod is olim fuerit adolescens Marti in delitiis habitus, qui consueuerit
obseruare, Marte cum Venere cubante, ne quis deorum interueniret. Deinde
cum illo dormiente Sol aduenisset Marsque turpiter esset deprehensus, iratus
Gallum adolescentem in auem commutauit manentibus etiamnum pristinae
naturae vestigiis. Narrat hanc fabulam Lucianus in Gallo. [F] Prouerbii
meminit et Laertius in vita Diogenis Cynici.

[A]VTREM MERGIS VENTO PLENVM2332



  c319-321
320

Ἀσκὸν βαπτίζεις πνεύματος πλήρη, id est Vtrem mergis vento plenum. Competit in
eum, qui frustra conatur, vt qui castigat inemendabilem, quod inflatus vter,
quantumuis immergas, rursum emicet. [F] Natum videtur ex oraculo Sibyllae,
quod illa aedidit de ciuitate Atheniensi:
 Ἀσκὸς βαπτίσῃ, δῦναι δέ τοι οὐ θέμις ἔσται,  id est 255
 Vter tingeris, sed mergere nemo valebit.

[A]DVRVS ALLOQVIIS2333


325
Ἄτηκτος ἄνθρωπος προσηγορήμασιν, id est Immobilis [H] siue inflexilis [A]
alloquio. Ductum a cera, quae tractando mollescit. [B] Ἄτηκτον autem dicitur,
quod non queat liquefieri. Competet igitur in hominem inexorabilem.

[A]PROFECTVS AD APATVRIA2334


  c329-334
330




335
Ἀπιὼν ἐς Ἀπατούρια ἐπανῆκ᾿ ἐς Θαργηλιῶνα, id est Profectus ad Apaturia rediit
Maio. Dici solitum in eos, qui licentius immorarentur negocio cuipiam.
Athenis festum erat, quod Apaturia vocabant. Id triduo peragebatur. Primum
diem appellabant Δόρπειαν, propterea quod [B] sub noctem [A] conuenientes 256
φράτορες conuiuium agerent. Secundum appellabant Ἀνάρρυσιν, quod in eo
rem diuinam facerent [B] Ioui Phratrio ac Mineruae, [A] tertium Κουρεῶτιν,
quod iuuenes et puellae in gentem transcriberentur. Meminit Suidas copiosius
de hoc festo. [B] Verum ea non multum attinent ad explicandum prouerbium.

[A]EGO TIBI DE ALLIIS LOQVOR, TV RESPONDES DE CEPIS2335




340
Ἐγὼ σκόροδά σοι λέγω, σὺ δὲ κρόμμυ᾿ ἀποκρίνεις, id est Ego tibi loquor de alliis, tu
respondes de cepis.
Simillimum illi Ἄμας ἀπῄτουν, cum aliud respondetur quam
rogaris, vel contra, cum inepte respondetur inepte sciscitanti. Confinia sunt
inter sese cepe et allia.

[A]AVRIFICEM TE FVTVRVM CREDEBAS2336

  c342-351


345




350




LB 812
356


  c359-361
360




365



  c369-371
370
Χρυσοχοήσειν ᾤου, id est Aurificem te futurum arbitrabare. Natum aiunt ab
huiusmodi quodam euentu. Inualuerat aliquando fama apud vulgus Athenien-
sium in Hymetto monte magna auri fragmenta videri, quae a formicis illis
pugnacibus seruarentur. Itaque quidam creduli sumptis armis exierunt illas
expugnaturi. Qui cum re infecta frustraque sumpto labore redirent in vrbem,
irrisi sunt a caeteris ciuibus illud obiectantibus: Σὺ δὲ ᾤου χρυσοχοήσειν. [E] Tu
credebas te fusurum aurum. [A] Meminit huius rei Eubulus [H] in fabula, cui
titulus Glaucus:
 [A] Ἡμεῖς ποτ᾿ ἄνδρας Κεκροπίδας ἐπείσαμεν
 Λαβόντες εἰς Ὑμηττὸν ἐξελθεῖν ὅπλα
 [E] Καὶ σὺ ἐπὶ μύρμηκας ἡμερῶν τριῶν
 Ὡς χρυσοτεύκτου ψήγματος πεφηνότος,  [A] id est
 Quondam viris nos Cecropidis persuasimus, |
 Sumptis vt armis montem Hymettum incurrerent
 [H] Contraque formicas cibaria tridui
 Ferrent, velut fragmentula auri fusilis
 Apparuissent.

In penultimo versu aut mendum est aut defectus. Fortasse pro σὺ legendum
σῖτον. Ita certe constabit versus:
 Καὶ σῖτον ἐπὶ μύρμηκας ἡμερῶν τριῶν.
[F] Extat et apud Platonem libro De republica quinto: [E] Τί δὲ ἦν ὁ σὸς
Θρασύμαχος, χρυσοχόης εἰς τούσδε νῦν ἐνθάδε ἀφῖχθαι, ἀλλ᾿ οὐ λόγων ἀκουσόμε-
νος; Quid autem erat tuus Thrasymachus, si auri fusor ad eos, qui nunc hic sunt,
aduenisset ac non potius rationes auditurus? Aeschines: Ἀπόφοιτησας περὶ τούτῳ
δῆλον ὅτι χρυσοχοεῖν ἐμάνθανεν, ἀλλ᾿ οὐ τὸ προκείμενον αὐτῷ πράττειν ἢ πάσχειν.
Id est Quum hinc se subduxerit, perspicuum est, quod aurum fundere didicit potius quam 257
id facere patiue, quod ipsi propositum erat. [A] Paroemia conueniet, vbi quis
ingentes spes animo concepit, sed discedit frustratus. [C] Quod fere solet
accidere iis, qui suo sumptu mittunt qui terras peruestigent incognitas aut qui
in fornaces alcimisticas omnia sua profundunt.

[A]SEIVNCTA SVNT MERRHAE AC SILOAM FLVENTA2337



375




380

 Χωρὶς τὰ Μερρᾶ καὶ Σιλωὰμ ῥεύματα,  id est
 Seiuncta sunt Merrhae ac Siloam flumina.
De longo interuallo dissitis inter sese. Veluti si quis dicat inter amicum et
adulatorem plurimum interesse. Finitimum illi: Χωρὶς τὰ τῶν Μυσῶν καὶ
Φρυγῶν, [B] id est Separatae sunt possessiones Mysorum et Phrygum. Apparet
neotericum esse prouerbium et haud scio an ab Apostolio additum ex literis
Ecclesiasticis. Siquidem Merrha vocatur locus, in quo Moses aquas pestilentes 258
et amaras iniecto ligno dulces reddidit ac salubres. Caeterum ad aquas Siloam
missus est a Iesu caecus Euangelicus, quo visum reciperet. Vnde apparet
salutares fuisse dissimillimas aquis Merrhae.

[A]ΨΕΥΔΟΠΥΡΑ2338


385



Ψευδόπυρα οἷον τὰ σά. De minis ac terriculis inanibus, aut cum ostenditur arte
periculum, cum re nullum sit periculum. Translatum a militari astutia, qua fit,
vt ad territandos hostes noctu diuersis locis ignes incendant, vt ingens
exercitus esse credatur. Eos ignes adsimulatos ψευδόπυρα vocant. [G] Non
habebit prouerbii gratiam, nisi transferas ad eos, qui fumis verborum territare
student aliquem aut in fraudem illicere. Sic enim interdum falluntur et nautae.

390 [A]PSYRA BACCHVM2339




  c394-396
395



Ψύρα τὸν Διόνυσον, id est Psyra Bacchum. [B] Stephanus et Suidas citant e
Cratino: Ψύρα τὸν Διόνυσον ἄγοντες, id est In Psyra Bacchum ducentes. Rursum ἐν
Νεμέσει: Ψύρα τε τὴν Σπάρτην ἄγεις, id est Et in Psyra Spartam ducis.
Annotatum est et ab Hermolao Barbaro. [A] Dictitatum adagium, vbi vinum
appositum in conuiuio nemo gustat, aut de sordido apparatu. Psyra pusilla
quaepiam insula est [B] haud procul a Chio, [A] in qua vinum non prouenit.
[G] Meminit et Strabo libro xiiii. Hanc Homerus Odysseae γ Ψυρίην appellat.
In Graecorum commentariis repperi scriptum aliquoties Ψυρᾷ finali circumfle-
xo, sed mendose, ni fallor.

400 [A]CAPVT VACVVM CEREBRO2340




Ὦ οἵα κεφαλή, καὶ ἐγκέφαλον οὐκ ἔχει, id est O quale caput, et cerebrum non habet.
De his, qui corporis specie praecellunt ingenio carentes. Natum ex apologo,
qui circumfertur inter Aesopicos. Vulgo quoque vaecordibus et insipidis aiunt
cerebro vacuum esse caput.

405 [A]CRVDELIS BACCHVS2341



Ὠμηστὴς Διόνυσος, id est Crudelis Bacchus. Baccho quondam viuos homines
sacrificari mos erat. Vnde in crudeles conuenit, siue quod temulentia feroces
reddat [B] et immites.

[A]HOC CALCIAMENTVM CONSVIT HISTIAEVS, ARISTAGORAS INDVIT2342

LB 813
411

  c413-417

415




420




425
  c425-431



430
  c431-433



435




440
Τοῦτο ὑπόδημα ἔρραψε μὲν Ἱστιαῖος, ὑπεδύσατο δέ Ἀριστα|γόρας. Id est Hoc
calciamentum Histiaeus quidem consuit, caeterum Aristagoras induit. Diogenianus
admonet dici solitum in eos, qui callide sua malefacta in alios reiiciunt. 259
Adagium natum est ex huiusmodi historia: Histiaeus quispiam patria Samius,
Dario amicus, ab eodem in Persidem missus est. Illic diutius commoranti
incessit patriae reuisendae desiderium. Verum cum a rege commeatum
impetrare non posset, scribit ad Aristagoram ex fratre nepotem, vt Iones ad
defectionem sollicitaret, videlicet vt hac occasione dimitteretur. Excogitauit
autem nouum literarum transmittendarum genus, cuius meminit et Aulus
Gellius Noctium Atticarum libro decimoseptimo, capite nono. Seruo cuidam
spectatae fidei diu oculos aegros habenti capillum ex omni capite tanquam medendi
caussa deradit caputque eius leue literarum formis compingit. His literis, quae voluerat,
scripsit. Hominem postea, quoad capillus adolesceret, domi continet.
Renatis pilis ad
Aristagoram mittit. Et cum ad eum veneris, inquit, mandasse me dicito, vt caput tuum, 260
sicut nuper egomet feci, deradat. Seruus, vt imperatum erat, ad Aristagoram venit,
mandatum domini adfert. Is non esse frustra ratus capite deraso literas legit ac mente
Histiaei cognita totam ferme Ioniam ad defectionem traxit. Darius, postea-
quam haec cognovisset, desciuisse Iones, Histiaeum in consilium adhibet,
quem potissimum in Asiam mittere oporteat ad res componendas. Is persua-
det, vt sese mittat vtpote idoneum ad sarciendam defectionem Ionum. Itaque
posteaquam in Asiam deuenisset iamque in suspicionem venisset Sardium
praefecto, tanquam autor huius motus fuisset, hoc audiuit ab eodem: [B] Οὕτω
τοι, Ἱστιαίε, ἔχει, κατὰ ταῦτα τὰ πρήγματα· [A] τοῦτο τὸ ὑπόδημα [B] ἔρραψας μὲν
σύ, ὑπεδύσατο δὲ ὁ Ἀρισταγόρης. Id est Sic hae res habent, Histiaee: Tu quidem
calceum hunc consuisti, caeterum Aristagoras induit.
Meminit et Herodotus quinto et
sexto libro [G] in hunc modum efferens quemadmodum retuli. [A] Significabat
autem eius consilii primum fontem et autorem fuisse Histiaeum, administra-
torem Aristagoram. Ea vox deinde, vt fit, vulgo cognita commenti nouitate in
populi fabulam abiit. Videtur magis conuenire, quoties in astutis et improbis
consiliis alteri alter auxilio est mutuaque opera sese iuvant. Nam dare
consilium est tanquam calceum consuere, vti consilio et exequi est velut
induere calciamentum.

[A]QVAE NON POSVISTI, NE TOLLAS2343



445

Ἃ μὴ κατέθου, μὴ ἀνέλῃ, id est Quae non deposuisti, ne sustollas. Citatur a Platone
libro De legibus undecimo tanquam ex poeta quopiam. [F] Laertius refert
inter Solonis leges, sentiens opinor de terminis agrorum non mouendis, quos
maiores fixissent. [A] Conuenit in furaces et in eos, qui repetunt, quod non
crediderunt. Item qui sibi postulant acceptum ferri, quod non praestiterunt.

[A]BVLBOS QVAERIT2344


450




455




460




LB 814
466



470




475




480




485
Βολβοὺς ζητεῖ, id est Bulbos quaerit. Iocus prouerbialis in eos, qui iuxta Persium
obstipo capite defigunt lumina terrae. Plutarchus in Symposiacis: Καὶ γὰρ ὁ
γελώμενος οὑτοσὶ καὶ παροιμιώδης, ἔφη, βολβὸς οὐ μικρότητι διαφεύγει τὸν
κεραυνόν, ἀλλ᾿ ἔχων δύναμιν ἀντιπαθῆ καθάπερ ἡ συκῆ καὶ τὸ δέρμα τῆς φώκης. Id
est Etenim ridiculus iste, inquit, et prouerbio obnoxius bulbus haud ideo fulmen effugit,
quod pusillus sit, sed quod vim habeat contrariam fulmini, quemadmodum et ficus arbor et

vituli marini pellis. Porro risus prouerbialis, de quo meminit Plutarchus,
sumptus est, vt opinor, ex Aristophanis Nebulis, vbi Strepsiades Socratis
ingrediens scholam admiratur discipulos Socratis prono capite terram spectan-
tes. Respondentique cuipiam:
 Ζητοῦσιν οὗτοι τὰ κατὰ γῆς. - Βολβοὺς ἄρα
 Ζητοῦσι. Μὴ νῦν τοῦτό γε φροντίζετε·
 Ἐγὼ γὰρ οἶδ᾿ ἵν᾿ εἰσὶ μεγάλοι καὶ καλοί,  id est 261
 Quaerunt habet quae terra. Strepsiades: Bulbos scilicet
 Quaerunt, rei sed cura ne quid istius

 Vos angat, ego enim noui, vbi sint magni et boni. |
Quod si quis malit referre ad id, quod est apud eundem poetam in Pluto:
Ταὐτὸν θύμον φαγόντες, id est Qui easdem mecum cepas edistis, equidem haud
magnopere repugnarim. Significat autem tenues amicos quique, vt ait Teren-
tius, paupertatem vna tulerunt grauem. Persius item satyra quarta de sordido et
impendio tenaci parcoque:
 Hoc bene sit, tunicatum cum sale mordens
 Cepe et farratam pueris plaudentibus ollam.
Extat apud eundem Aristophanem [H] in Concionatricibus [A] et alius de
bulbo iocus huiusmodi: Καταφαγὼν βολβῶν χύτραν, id est Qui deuorauit bulborum
ollam.
[H] Verba sunt aniculae ad iuuenem detrectantem coitum, quod vnus
duabus par esse non posset:
 Καλῶς, inquit, ἐπειδὰν καταφάγῃς βολβῶν χύτραν.
[A] Nam bulbos iritare venerem testatur et Martialis: 262
 Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
[G] Et Columella in carmine:
 Iam Megaris veniant genitalia semina bulbi.
Sunt autem multae bulbi species, sed omnes, inquit Dioscorides libro secundo,
habent acrimoniam et calore venerem stimulant, quemadmodum eruca, de qua
Columella:
 Excitet vt veneri tardos eruca maritos.
[A] Suidas duo de cepis adagia refert: Κρόμμυα ἐσθίειν, id est Cepas edere et
Κρομμύων ὀσφραίνεσθαι, id est Cepas odorari, quae suo reddidimus loco.

[A]EXACTA VIA VIATICVM QVAERERE2345



490


Seneca in libello De moribus: Quid enim stultius est quam, quod dici solet, via
deficiente viaticum quaerere aut augere?
Quadrat in senes auaros. Laborat enim ea
aetas plerunque hoc vitio, vt, quo minus superest vitae, hoc magis sit de victu
sollicita. Contra iuuentus huius studii vel maxime negligens est. M. Tullius in
Catone maiore: Auaritia vero senilis quid sibi velit, non intelligo. Potest enim
quicquam esse absurdius quam, quo minus viae restat, eo plus viatici quaerere?

[A]VENTIS TRADERE2346

495




500




505



Ventis tradere, pro eo, quod est obliuisci atque ex animo eiicere. Seruius
prouerbialem figuram admonet esse. Vergilius in decimo Aeneidos: Nec ferre
videt sua gaudia ventos.
Idem alibi: Sed aurae / Omnia discerpunt. Rursus idem:
 Partim
 Mente dedit, partim volucreis discerpsit in auras.

Item Horatius in Odis:
 Tristiciam et metus
 Tradam proteruis in mare Creticum
 Portare ventis.

[I] Ouidius:
 Cunctane in aequoreos ahierunt irrita ventos?
 Cunctane Letheis mersa feruntur aquis?
Idem:
 Quae tibi sunt facienda tamen cognosce, nec Euris
 Da mea nec tepidis verba ferenda Notis.

510 [A]OS INFRENE263     2347





515



  a519-521
520



LB 815
525




530




535

Ἀχάλινον στόμα, id est Os infrene, vocant os petulans et maledicum. Sumpta
metaphora ab equis nullo freno coercitis. Ita Plato libro De legibus tertio
ἀχάλινα στόματα vocat, Euripidem opinor imitatus, qui in Bacchis
 Τῶν ἀχαλίνων στομάτων [F] ἀνόμου τε ἀφροσύνας [A] τέλος δυστυχίαν
esse scripsit, quemadmodum alibi meminimus. Plutarchus De liberis educandis
ἀθύρωτον στόμα dixit quasi ianitoris egens. Aristophanes in Ranis:
 Αὐθαδόστομον,
 Ἔχοντ᾿ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,  id est
 Oris improbi,
 Infrene habentem intemperans et ostii
 Os indigum.
[F] Iulius Pollux docet id genus homines dici ἀθυρογλώττους, quam vocem
vsurpat Euripides in Oreste: |
 Κἐπὶ τῷδ᾿ ἀνίσταται
 Ἀνήρ τις ἀθυρόγλοισσος, ἰσχύων θράσει,
 Ἀργεῖος οὐκ Ἀργεῖος, ἠναγκασμένος,
 Θορύβῳ τε πίσυνος κἀμαθεῖ παρρησίᾳ,
 Πιθανὸς ἔτ᾿ αὐτοὺς περιβαλεῖν κακῷ τινι,  id est
 Sub ista surgit quispiam vir, cuius os
 Carebat ostio, valens audacia,
 Argiuus haud Argiuus, huc adactus est
 Turbae obsequens et imperita audacia,
 Qui orationis posset eloquentia 264
 Malo vel ipsos principes inuoluere.
Sic Euripides depingit oratorem stolidum, sed vtinam haec forma non
competeret in tam multos concionatores non Euangelicos, sed sycophanticos
ac meros adulatores.

[A]EGO AC TV IDEM TRAHIMVS IVGVM2348


540




545


 Ἐγώ τε καὶ σὺ τὸν αὐτὸν ἕλκομεν ζυγόν,  id est
 Idem egoque tuque ducimus pariter iugum.
De his, qui similibus vitiis aut malis obnoxii sunt. Non dissimile illi: In eadem es
navi,
[H] quanquam hoc magis pertinet ad commune periculum. [A] Plinius in
Epistolis alicubi dixit ex aequo iugum ducere pro eo, quod est negocii vices
pariter sustinere. Translatum a bubus arantibus. [F] Huc allusisse videtur
Horatius libro Odarum primo:
 Diffugiunt cadis
 Cum fece siccatis amici
 Ferre iugum pariter dolosi.

[A]RES INDICABIT2349

550




555




560




565



Αὐτὸ δείξει, subaudi ἔργον, id est Res ipsa indicabit. Cum significamus experi-
mento exituque perspici sermonis veritatem. [D] Vtitur Plato in Theaeteto.
[H] Nam illic Socrates exhortans ad inquisitionem rei: Ὁ τὸν ποταμὸν
καθηγούμενος, ὦ Θεαίτητε, ἔφη ἄρα· δείξει αὐτό· καὶ τοῦτο ἐὰν ἰόντες ἐρευνῶμεν,
τάχ᾿ ἂν ἐμπόδιον γενόμενον αὐτὸ φήνειε τὸ ζητούμενον, μένουσι δὲ δῆλον οὐδέν, id
est Qui aliis per flumen iturus dux erat, o Theaetete, dicebat: ipsa indicabit; et hoc, si
pergamus inquirere, fortassis apparebit, quid nobis obstet; at si maneamus, nihil erit
perspicuum.
Natum videtur a casu. Quidam ingressurus fluuium, vt aliis
sequuturis dux esset, percontantibus illis, num esset aqua profunda, respondit:
Αὐτὸ δείξει, id est Ipsa indicabit. Marsilius enim sic vertit, quasi subaudiendum
esset ὕδωρ in Platone, quum illic praecedat ποταμός. Suidas putat subaudien-
dum ἔργον, id est ipsa res. [A] Vsus est Aristophanes in Lysistrata: Τοὔργον
τάχ᾿ αὐτὸ δείξει, id est Res ipsa mox probabit. Pindarus in Nemeis: Ἐν δὲ πείρᾳ
τέλος διαφαίνεται, ὧν τις ἐξοχώτερος γένηται, id est In experimento vero tandem
apparet, quibus sit aliquis praestantior.
Huic finitimum: Τὸ πρᾶγμα λέγει, id est Res
ipsa loquitur, apud Lucianum in Toxaride. Item illud Aristophanicum in Vespis:
 Τὸ πρᾶγμα φανερόν ἐστιν, αὐτὸ γὰρ βοᾷ,  id est
 Res est palam, quando ipsa per se clamitat.
Id imitatus M. Tullius in oratione quadam dixit totam hominis effigiem
malitiam quandam clamitare.

570 [A]OMISSA HYPERA PEDEM INSEQVERIS265     2350

  c571-573



575
Ἀφεὶς τὴν ὑπέραν τὸν πόδα διώκει, id est Omissa hypera pedem sectatur. Conuenit,
vbi quis omissis his, quae magis ad rem attinebant, leuicula quaepiam curat.
Hyperae nautici funes sunt, quibus antennarum cornua traducuntur. Pedem
autem vocant imam claui partem. Verum hyperarum maximus vsus in
nauigando. Suidas adagium citat ex Hyperide, [G] item qui scripsit scholia in
Demosthenem, ex libro Περὶ ταρίχους primo.

[A]BECCESELENVS266     2351

  c578-581

580



LB 816
585
  c584-587



590




595

Βεκκεσέληνος prouerbio dicebatur stupidus ac delirus, syderatus aut admodum
senex. Beccus Phrygum antiquissima lingua panem significat autore Herodoto
lib. ii., σελήνη lunam. Vnde Arcades, qui volunt mortalium omnium antiquissi-
mi videri, προσέληνοι dicuntur, tanquam antiquiores ipsa luna. Quod notans
Apollonius lib. Argonauticon quarto:
 Ἀρκάδες, οἳ καὶ πρόσθε σεληναίης ὑδέονται.
Psammitichus autem rex hoc argumento deprehendit | Phrygios omnium
antiquissimos fuisse, quod pueri, qui nullam vocem hominis audierant,
beccum sonarent. Suidas hoc loco iocans negat mirum videri debere, si
caprarum vocem imitati sunt, qui fuerunt a capra nutriti. [F] Nam id asserit
Herodotus. Vtitur Plutarchus libro primo De vitis philosophorum: Καὶ γὰρ
Πλάτων ὁ μεγαλόφωνος εἰπὼν 'ὁ θεὸς ἔπλασε τὸν κόσμον πρὸς ἑαυτοῦ ὑπόδειγμα'
ὄζει λήρου βεκκεσελήνου, κατά γε τοὺς τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας ποιητάς, id est
Etenim Plato vocalis quum ait 'deus condidit mundum ad suam ipsius imaginem', olet
delirationem becceselenam, quemadmodum loquuntur veteris comoediae scriptores. [A]
Sumptum est prouerbium ex Aristophanis Nebulis:
 Καὶ πῶς, ὦ μῶρε σὺ καὶ Κρονίων ὄζων καὶ βεκκεσέληνε,  id est
 Et quo pacto, stolide tu et Saturnia olens et becceselene.
Quo loco complura super hac dictione referuntur ab interprete, si quis forte
requirit. Ego quod ad adagii explanationem iudicaui fore satis attigi.

[A]IMPERITVS ANAXYRIDE INDVTVS OMNIBVS ID OSTENTAT2352


600

  c602-607


605




610
Ἀμαθὴς ἀναξυρίδα περιθέμενος πᾶσι ταύτην ἐδείκνυ, id est Imperitus subligaculum
[E] siue brachas [A] indutus passim eas ostendit. In eum congruit, qui propter
insolentiam etiam ineptissimis rebus effertur. [H] Nam rerum imperitis,
quicquid peregrinum ac nouum est, videtur elegans. Eruditi quidam putant
anaxyridem Graecis dici, quas Latini vocant brachas siue foeminalia, quae
tegebant mediam corporis partem vna cum foeminibus. Brachae igitur
barbaricae vestis genus erat, sed praecipue Gallorum quorundam. Vnde et
Gallia Brachata dicta est. Anaxyridem vero et Persis in vsu fuisse declarat
Strabo. Vidimus et Venetiae patritios iuuenes, si quando peregrinantur,
gaudere Gallicis subuculis absque veste superiore, quod idem domi non
faciunt. Quadrabit et in eos, qui sibi videntur aliquid, quod Gallice loquantur
inter Germanos, aut qui vocibus obsoletis, obscuris aut peregrinis venditant
sese. [C] Subolet hoc ab Apostolio additum ex huius aetatis adagiis.

[A]MINERVAE SVFFRAGIVM267     2353



615
Ἡ Ἀθηνᾶς ψῆφος, id est Mineruae suffragium. De exacto iudicio, contrarium illi:
Ὗς ἔκρινεν, id est Sus iudicauit. [B] Sed lepidius fiet, si per ironiam efferatur in
stupidum et nullius iudicii hominem.

[A]PER PARIETEM LOQVI268     2354



Διὰ τοῦ τοίχου λαλεῖν, id est Per parietem loqui, dicitur, qui ridicule quid facit,
[E] siue quod obstante pariete neuter alterum audit siue quod ad eum modum
colloquuntur amantes, vt testatur Ouidius de Pyramo et Thysbe.

620 [A]INTERVALLO PERIT FAMES ET OPTIME PERDITVR2355




Διὰ μέσου καὶ λιμὸς ἔρρει καὶ κάλλιστ᾿ ἀπόλλυται, id est Intercapedine optime perit
fames.
Mora multis rebus adfert remedium et maxime iracundiae. Inuenitur
etiam hoc interpretamentum, vt sit sensus: Extincto famelico fames item
pereat necessum est.

625 [A]STATVAM FAVCIBVS COLAS2356



Ἀνδριάντα γαργαλίζεις, id est Statuam colas gutture. De re maiorem in modum
absurda quaeque fieri nullo pacto possit, [B] veluti si quis hominem praepoten-
tem et inuictum frustra conetur opprimere. Nec enim liquescit statua.

[A]INSPERABILEM VITAM VIVIS2357

630
  c630-632
Ἀνέλπιστον βίον ζῇς, id est Insperatam vitam agis. Sic enim loquuntur Attici; hoc
est vitam mirificam et quam ne sperare quidem auderet quisquam aut in qua
non spes alat animum, sed ipsae res adsint. Extat apud Pindarum.

[A]AMENS LONGVS2358


635




640

LB 817


645




650

Ἄνους ὁ μακρός, id est Amens qui longus, hoc est, quod vulgo dictitant,
praelongis mentem deesse, pusillis nimium adesse animorum. Sumptum
videtur ex Sophocle, apud quem hi versus sunt in Aiace Flagellifero:
 Οὐ γὰρ οἱ πλατεῖς
 Οὐδ᾿ εὐρύνωτοι φῶτες ἀσφαλέστατοι,
 Ἀλλ᾿ οἱ φρονοῦντες εὖ,  id est
 Non enim his,
 Qui porriguntur mole vasta corporis |
 Latoque tergo, niti oportet maxime,
 Verum mage illis, qui valent prudentia.
Videtur in eadem ferme sententia fuisse Homerus Tydeum fingens corpore
pusillo, caeterum strennuum. Sic enim ait Iliados E:
 Τυδεύς τοι μικρὸς μὲν ἔην δέμας, ἀλλὰ μαχητής,  [B] id est
 Strennuus in pugna Tydeus, sed corpore paruus.
[A] Idem habetur in obscoeno carmine: 269
 Vtilior Tydeus, qui, si quid credis Homero,
 Ingenio pugnax, corpore paruus erat.
Et apud Statium:
 Maior in exiguo regnabat corpore virtus.

[A]ANTIOPAE LVCTVS2359

  c654-664
655




660



Ἀντιόπης θρῆνος, id est Antiopae luctus. Dici consueuit, vbi quis immerens
calamitatibus affligitur, deinde malis eximitur. Natum adagium ab Antiopae
fabula, quae Nyctei filia fuisse narratur. Ea cum esset a ciue quodam vitiata,
pater grauius irascens ad fratrem Lycum mittit, vt de ea supplicium sumeret;
at ille, quod vterum ferre videret, misertus pepercerat. Itaque peperit Zethum
et Amphionem, quos ille in montem abiecit. Erat autem huic vxor nomine
Dirce, quae, simul atque sensit virum suum Lycum Antiopae captum amore,
puellam in montem abductam tauri cervicibus alligat, suspensis a cornibus
tedis ardentibus, parans illam hoc exitii genere conficere. Verum ad vocifera-
tionem Antiopae concursum est cum a vicinis rusticis tum ab Amphione
Zethoque, qui matrem agnitam eripiunt et a Dirce poenas sumunt.

665 [A]FVGE PROCVL A VIRO MAIORE270     2360



  c668-670

670




675

 Ἀλευ᾿ ἀπὸ μείζονος ἀνδρός,  id est
 Qui te fortior est, hunc tu vitare memento.
Caue a commercio potentium, habe commercium cum aequalibus. [B] Etenim
optimatum familiaritas aut seruum facit et turpem aut, si nescias adulari,
periculis obiicit. [C] Cum paribus vt multo suauior ita tutior etiam vita est. [F]
Pindarus in Nemeis, εἴδει δεκάτῳ: Χαλεπὰ δ᾿ ἔρις ἀνθρώποις ὁμιλεῖν κρεσσόνων,
id est Graue certamen congredi cum hominibus potentioribus. [G] Congruit cum eo,
quod alibi dictum est: Procul a love et fulmine et illo Longae regum manus.
Herodotus in Vrania: Καὶ γὰρ δύναμις ὑπὲρ ἀνθρωπον ἡ βασιλῆός ἐστι καὶ χεὶρ
ὑπερμήκης, id est Etenim potentia regis supra hominem est et manus praelonga. Hoc
magis conueniebat illi prouerbio, sed, quum locus occurreret in Herodoto,
typographus priores chartas absoluerat.

[A]ABSQVE BACVLO NE INGREDITOR2361


680
  c680-683

Ἄνευ ξύλου μὴ βάδιζε, id est Absque ligno ne ingrediare. Inermis ne sis, verum
semper ad manum sit, quo depellas, si quis forte quaerat laedere. Natum aiunt
a Cleomene quodam Atheniensium duce. Is, cum esset in insaniam versus,
quod omnibus haberetur exosus, baculum gestans obambulare consueuit, quo
propulsaret impetentes.

[A]OMNEM FACVLTATEM INDVTVS EST2362

685




690
Ἅπασαν τὴν οὐσίαν ἠμφίασται, id est Vniuersam substantiam indutus est. De
paupere, qui praeter vestitum nihil praeterea rerum possidet, alioquin ἀνέστιος
καὶ ἀνόλβιος. Quod quidem et hodie vulgato ioco dicunt ad hunc modum:, Cum
subsilio, facultates omnes meae commouentur. Notum illud Biantis philosophi
dictum: Omnia mea mecum porto. [F] Plautus in Rudentibus: Hoc, quod induta
sum, summae opes.

[A]HOSTIS NON HOSTIS2363




695
Ἀπόλεμος πολέμιος, id est Citra bellum hostis, dicitur, qui nulla lacessitus iniuria
tamen quae sunt hostium facit [C] aut qui pacis obtextu facit hostilia. [B]
Conueniet etiam in illos, qui prius quam expostulauerint de iniuria cum amico,
iam laedunt inimice.

[A]NEPHASTIDIES2364




700
LB 818



705
  c700-705


  c709-713
710




715
Ἀποφράδες ἡμέραι, id est Nephasti dies, olim vocabantur inauspicati et quibus
publica non licebat agere. Vnde receptum, vt homines inuisos ac detestandos
ἀποφράδας appellarent. Testis Lucianus in huius vocis calumniatorem. [G] 271
Apud Atticos huiusmodi dies erant septem, quibus inferiae peragebantur
manibus, eoque | habebantur inauspicati. Ad haec veterum superstitio sibi
persuasit et lunae certos dies sinistri auspicii esse, veluti lunae senescentis
quartam, quintam et secundam, quos et ἀπεικάδας appellabant. Rursus dies, in 272
quibus rei capitis damnabantur, ἀποφράδας veluti funestos. Postremo dies
insigni quapiam calamitate funesti ἀποφράδες dicti sunt. Horatius:
 Ille et nephasto te posuit die.
Horum dierum meminit Plato libro De legibus septimo negans illos esse
καθαρούς, id est puros, sed ἀποφράδας appellat vt funestos et sepeliendis mortuis
sacros. Ea vox deinde translata est ad homines execrandos et abominandae
maliciae, teste versiculo:
 Ἄνθρωπος ἀποφρὰς καὶ βλέπων ἀπιστίαν,  id est
 Homo nefastus et ore perfidum tuens.
Eadem est autem Graecae vocis etymologia quae Latinae, παρὰ τὸ φράζω.
Huiusmodi ferme Suidas, Hesychius et Etymologicus. Quin et homines
detestandos sacros dicimus, vt Horatius: Sacer intestabilis esto. Virgilius etiam
ad animi rem transtulit: Auri sacra fames.

[A]ANVS COTHONISSAT2365



720




725



Γρᾶες κωθωνιζόμεναι, id est Anus cothonizantes. De vetulis indecore lasciuienti-
bus. Κώθων enim temulentum significat, inde fictum verbum κωθωνίζειν. [F]
Athenaeus libro vndecimo variis autoribus cothonem esse ostendit poculi
genus, vnde dicatur κωθωνίζεσθαι pro inebriari et κωθωνισμός ipsa temulentia.
Et Hesychius admonet Graecis hominem temulentum appellari cothonem,
quemadmodum Latini lagenam vocant aut vtrem. [A] Horatius in Odis [C] in
anum vxorem pauperis Ibyci:
 [A] Te lanae prope nobilem
 Tonsae Luceriam, non citharae decent
 Nec flos purpureus rosae

 Nec poti vetulam fece tenus cadi.
[G] De anu saltante dictum est alias.

730 [A]ANVS HIRCVM OLET2366





735
Γραῦς ἀναθυᾷ, id est Anus hircum redolet. De vetula libidinante, propterea quod
alarum ac reliquarum partium odor excitatur ad libidinem incensis. Horatius
in anum huiusmodi:
 Namque sagacius vnus odoror,
 Polypus an grauis hirsutis cubet hircus in alis,
 Quam canis acer, vbi lateat sus.

[A]NVDO CAPITE2732367



740




745

Γυμνῇ κεφαλῇ, id est Nudo capite, facere quaepiam dicuntur, qui palam ac citra
pudorem omnem faciunt. Qui rem pudendam faciebant, iis mos erat centoni-
bus caput operire. Plautus in Captiui duo:
 Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt,
 Quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos.

Neque refert, vtrum hic aperto an operto legas per ironiam; nam sensus idem
vtriusque lectionis. [C] Vsus est hoc prouerbii titulo et Cyrillus interpretans
Ioannis Euangelium [F] et diuus Chrysostomus in Encomio Babylae martyris.
[B] Tegit et Socrates faciem apud Platonem in Phaedro dicturus vituperatio-
nem amoris.

[A]IN RE MALA, ANIMO SI BONO VTARE, ADIVVAT274     2368


750



Meretur omnino Plautinus ille senarius ex Captiuis duobus, vt inter adagia
recenseatur:
 In re mala, animo si bono vtare, adiuuat.
Fortiter ferendo vincitur malum, quod euitari non potest. [F] Eandem
sententiam paulo secus explicat in Pseudolo:
 Bonus animus in re mala dimidium est mali.

755 [A]MVLIERIS OCVLVS2369





LB 819
761
 Γυναικὸς ὄμμα τοῖς ἀκμάζουσιν βέλος,  id est
 Mulieris oculus spiculum iuuenibus est.
Et Vergilius: Vritque videndo/Foemina. Idem:
 Vt vidi, vt perii, vt me malus abstulit error. |
Illud alias recensuimus: Ἐκ τοῦ ὁρᾶν γίγνεται τὸ ἐρᾶν, id est Ex aspectu nascitur
amor.

[A]DECEMPES VMBRA2370



765
  c765-768



770




775




780



Δεκάπους σκιά ἐστι, id est Decempes vmbra est, id est coenandi tempus. Veteres
vmbris notabant horas diei. Lucianus in Gallo: Συνεχὲς ἐπισκοπῶν, ὁποσάπουν
τὸ στοιχεῖον εἴη, id est Assidue obseruans, quot pedes haberet linea. [G] Olim, qui
vocabant ad coenam, designabant, ad quam vmbram solarii vellent adesse
conuiuas. Itidem qui vocabantur, ne venirent ante tempus, rogabant, ad
quotam lineam esset veniendum. Porro vmbra decem pedum erat gratissima
parasitis coenae spem faciens, quemadmodum et fumus largior exiliens e
culina. [C] Huius adagionis vsum nullum video, nisi si quis significare volens
hominem vehementer edacem dicat illi magnopere placere vmbram decempe-
dem [F] aut nihil agere quempiam nisi obseruare vmbram decempedem,
quomodo vtitur Aristophanes in Concionatricibus:
 Σοὶ δὲ μελήσει,
 Ὅταν ᾖ δεκάπουν τὸ στοιχεῖον,
 Λιπαρῶς χωρεῖν ἐπὶ δεῖπνον,  id est
 Verum hoc fuerit tibi curae,
 Vbi facta sit vmbra decempes,
 Ad lautam accurrere coenam.

[G] Ammianus lib. xxiii. tradit apud Persas nullam horam praescriptam
sumendi cibum praeterquam regibus, sed suum cuique ventrem solarium esse;
et apud Plautum, si satis commemini, parasitus quispiam destomachatur in 275
eos, qui horologiorum vsum commenti sunt, quum venter sit optimum
horologium. Adagium refertur a Suida.

785 [A]ALTERA NAVIGATIO2371





790




795




800




805




810




815


LB 820

820




825


Δεύτερος πλοῦς, id est Secundarius cursus, vocabatur, cum vento destituti remis
nauim impellerent. Nam ὁ ἐξ οὐρίας πλοῦς πρῶτος, id est: Cum secundis
ventis nauigaretur, ea prima nauigatio dicebatur autore Pausania, quem citat
Eustathius in secundum Odysseae librum, quo loco prouerbii quoque mentio-
nem facit. [H] Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum ii.: Ἐπεὶ οὖν τοῦ
μέσου τυχεῖν ἄκρως χαλεπόν, κατὰ τὸν δεύτερον, φασί, πλοῦν τὰ ἐλάχιστα ληπτέον
τῶν κακῶν, id est Quando igitur medium exacte consequi difficile est, iuxta secundum, vt
aiunt, cursum minima malorum sumenda sunt.
Philosophus sentit virtutem in medio
esse sitam. At id quoniam interdum difficile est assequi, monet, vt quam
leuissime aberremus. Huc pertinet illud Aristophanis in Concionatricibus:
 Νῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτε ἐλαύνομεν,  id est
 Nam nunc nec aura impellimur nec remige.
Interpres admonet nautas, quum vento destituuntur, ad remos confugere. [A]
Conuenit, vbi, quoties quae potissima fuerant non contingunt, ad proxima
confugitur auxilia. [F] Cognatum est illi, quod alibi retulimus: Δευτέρων [E]
φροντίδων ἀμεινόνων. [F] Vsurpauit hoc Ioannes Chrysostomus Homilia in
Matthaeum prima: Ἐπειδὴ δὲ ταύτην διεκρουσάμεθα τὴν χάριν, φέρε κἂν τὸν
δεύτερον ἀσπασώμεθα πλοῦν, id est Posteaquam vero ab hac gratia sumus excussi, age
vel secundum amplectamur cursum. Atque hic statim in ipso, quod aiunt, portu 276
impegit interpres Anianus; sic enim hunc locum reddidit: Quia vero hanc a nobis
excussimus gratiam, vel secundas diuitias expetamus, etiam si in vulgatis per
typographos exemplaribus pro excussimus legitur excusamus et pro expetamus
expectamus. Agit illic Chrysostomus primum et optimum esse nullis vti literis,
posteaquam autem ab eo, quod erat optimum, degenerauimus, nobis esse
nautas imitandos, qui, quum recto cursu non possunt eo peruenire, quo
volunt, tamen vel remigio vel obliqua nauigatione conantur eodem pertende-
re. Fefellit autem interpretem prouerbii ignoratio et ideo ex πλοῦν fecit πλοῦτον.
Haec indico, non vt traducam Anianum, cuius industriae debent studiosi, sed
vt errorem tollam. [H] Extat Naumachii, Christiani vt suspicor poetae,
carmen, quo primum hortatur ad virginitatem matrimonium appellans secun-
darium cursum:
 Εἰ δέ σε καὶ κοινοῖο πόθος βιότοιο κιχάνοι, |
 Καὶ τοῦτο προδαεὶς ἐρέω, πῶς χρή σε περᾶσαι
 Τὸν πλοῦν, ὥς φασιν, τὸν δεύτερον εὔφρονι θυμῷ,  id est
 Quod si te vulgaris amor vitae tenet, addam
 Hoc quoque, vti didici, quo pacto cursus, vt aiunt,
 Hic alter tibi sit peragendus mente sagaci.

[F] Allusit huc Cicero in Oratore ad Brutum: Quod si quem aut natura sua aut illa
praestantis ingenii vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium

disciplinis, teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem honestum est
in secundis tertiisque consistere.
[H] Summam celeritatem significans vtrunque
coniunxit Philippica prima: Tum vero sum tanta cupiditate incensus ad reditum, vt
mihi nulli neque remi neque venti satisfacerent.

[A]DIAGORAS MELIVS2372

830
  c830-840



835




840
  a841-843

Διαγόρας ὁ Μήλιος, id est Diagoras Melius. In sceleratum ac foedifragum et
impium. Hic capta Melo vixit Athenis et Atheniensium sacrorum mysteria
vsque adeo contempsit, vt complureis auerterit a religione deterrueritque, ne
iam vellent initiari. Praeterea arcana illa mysteria, quae nefas est prophanis
aedere, ille impius in vulgus extulit modis omnibus irridens. Quas ob res ab
Atheniensibus proscriptus est, eamque proscriptionem palam in aerea columna
posuerunt addito praemii loco talento, si quis hominem occidisset, si quis
viuum adduxisset, duobus. Meminit huius Aristophanes in Auibus:
 Ἢν ἀποκτείνῃ τις ὑμῶν Διαγόραν τὸν Μήλιον,
 Λαμβάνειν τάλαντον, ἤν τε τῶν τυράννων [D] τίς τινα
 [A] Τῶν τεθνηκότων ἀποκτείνῃ,  id est
 Si quis e vobis Diagoram Melium interfecerit,
 Praemium feret talentum, sique quis quem e mortuis
 Interemerit tyrannis.

[A]SEDECIM PEDIBVS SVPERAVIT277     2373

845




850




855




860




865




870




875



LB 821
880
Haudquaquam alienum est a prouerbiali figura, quod in Pericle scripsit
Aristides, nempe Periclem oratorem reliquos in dicendo sedecim praeterisse
pedibus. Λέγων, inquit, ὡς ἑκκαίδεκα μὲν ποδῶν ᾓρει τοὺς ῥήτορας ἐν τοῖς λόγοις,
μόνου δὲ πειθώ τις ἐπεκάθιζεν ἐν τοῖς χείλεσι, πάντα δὲ εἶναι φλυαρίαν πρὸς ἐκεῖνον,
id est Dicens illum sedecim pedibus vicisse rhetores dicendo atque in vnius illius labiis
insedisse suadelam quandam, caetera vero omnia nugas prae hoc fuisse. Itaque sedecim
pedibus pro maximo interuallo dixit. Sumpta metaphora a stadiis cursorum.
Locus autem hic de Pericle est apud Eupolin comicum in comoedia, cui titulus
Δήμοι:
 Κράτιστος οὗτος ἐγένετ᾿ ἀνθρώπων λέγειν,
 Ὁπότε παρέλθοι, ὥσπερ οἱ ἀγαθοὶ δρομεῖς
 Ἑκκαίδεκα ποδῶν ᾖρε λέγων τοὺς ῥήτορας,
 Ταχὺς λέγειν μέν, πρὸς δὴ αὐτοῦ τῷ τάχει 278
 Πειθώ τις ἐπεκάθιζεν ἐν τοῖς χείλεσιν,  id est
 Hic inter homines plurimum vnus polluit
 Dicendo, quoties praeteribat, vti bonus
 Agilisque cursor sedecim spatio pedum
 Linquebat a se caeteros iam rhetores.
 Sermone celer erat, celeritati aderat huic
 Suadela quaedam illius insidens labris.

[F] Hos versus et Aristophanes adducit in Acharnensibus ex Demis Eupolis
adiunctis his duobus:
 Οὕτως ἐκήλει, καὶ μόνος τῶν ῥητόρων
 Τὸ κέντρον ἐγκατέλιπε τοῖς ἀκρωμένοις,  id est
 Adeo mouebat atque solus rhetorum
 Aculeum in animis liquit audientium.
M. Tullius in Bruto: Quam deam, inquit, in Periclis labris scripsit Eupolis
sessitauisse.
[A] Huius immodicam eloquentiam idem taxauit in eadem comoe-
dia:
 Ἐντεῦθεν ὀργῇ Περικλέης οὑλύμπιος
 Ἤστραπτ᾿, ἐβρόντα, ξυνεκύκα τὴν Ἑλλάδα,  id est
 Pericles at indignatus hinc Olympius
 Tonat; coruscat, miscet omnem Graeciam.

Porro quod ad suadelam attinet, id imitatus Ennius apud Ciceronem in Catone
maiore M. Cetegum | suadae medullam dixit. Ab huius prouerbii forma non
discrepat illud Aristophanis ἐκ τῶν Νεφελῶν:
 Τῶν Ἑλλήνων εἶναί με λέγειν ἑκατὸν σταδίοισιν ἄριστον,  id est
 Vt Graiorum dicar gentem stadiis praecedere centum.
[C] Lepidius etiam erit, si pro pedibus parasangas dixeris.

[A]SAXVM VOLVTVM NON OBDVCITVR MVSCO2374

885



 Λίθος κυλινδόμενος τὸ φῦκος οὐ ποιεῖ,  id est
 Musco lapis volutus haud obducitur.
Qui non potest eodem in loco consistere, raro fit, vt ditescat. Id totidem pene
verbis etiam hodie dicunt. Simile illud Fabii: Planta, quae saepius transfertur, non
coalescit.

890 [A]LITYERSAM CANTIONEM CANIS2375

  c891-897



895




900


Λιτυέρσαν ᾠδὴν ᾄδεις, id est Lityersam cantionem canis. Lityerses nothus erat Midae
regis. Hic, cum ageret in Celaenis, exceptos eos, qui aduenissent, compellebat, vt 279
secum meterent, deinde praesectis capitibus reliquum corpus manipulis inuoluebat.
Idem instituit, vt in honorem Midae thericos, id est aestiuus aut messorius hymnus
caneretur. Vnde ductum prouerbium, vt, qui non ex animo canerent aut qui coacti
canerent, hi Lityersam cantionem canere dicerentur. Menander in Chalcedonio:
 Ἄιδοντα Λιτυέρσην ἀπ᾿ ἀρίστου τέως.
Meminit huius fabulae Iulius Pollux libro De rerum vocabulis quarto, capite
περὶ ᾀσμάτων ἐθνικῶν. Sed hoc nouat: Lityersam loris caedere solitum, quos
metendo vicisset, sed cum aliquando incidisset in messorem se robustiorem, ab
eo trucidatum fuisse. Quosdam autem autores esse Herculis manu periisse;
proinde cantionem eam ad patris desiderium leniendum fuisse repertam. [B]
Lityersae meminit et Theocritus.

[A]LYDVM IN PLANICIEM PROVOCAS280     2376

905




910
Λυδὸν εἰς πεδίον προκαλεῖς, id est Lydum in campum prouocas. [C] In eum
competit, [A] qui lacessit iamdudum ad id propensum ac promptum. Notati
sunt Lydi, quod ad bellum capessendum aequo propensiores essent. [G]
Herodotus libro primo docet Lydos equitatu valuisse. Proinde Croesus optat
Iones equitatu venire oppugnatum Lydos. Finitimum ei, quod alibi recensui-
mus: Τὸν ἵππον εἰς πεδίον.

[A]SVBLATA LVCERNA NIHIL INTEREST INTER MVLIERES2377




915
Λύχνου ἀρθέντος γυνὴ πᾶσα ἡ αὐτή, id est Lucerna sublata nihil discriminis inter
mulieres.
Sentit adagium nullam mulierem non esse impudicam, si detur
facultas sine teste peccandi. Recenset Apostolius [D] et vsurpatur a Plutarcho
in Praeceptis connubialibus. |

LB 822 [A]LYSICRATES ALTER2378




920
Λυσικράτης ἕτερος, id est Alter Lysicrates. Lysicrates quidam in vulgi fabulam
abiit, quod capillos iam canos nigro tingeret, quo iuuenis etiamdum videretur.
Cuiusmodi ridetur apud Martialem Ollus [C] comam tingens, cum barbam
non posset.

[A]LYSISTRATI DIVITIAS HABES2379



Λυσιστράτου πλοῦτον πλουτεῖς, id est Lysistrati diuitiis diues es. Prouerbialis
ironia de magnopere tenuibus. A Lysistrato quodam tractum, extremae
paupertatis homine.

925 [A]EXPECTA BOS ALIQVANDO HERBAM2380



Μένε, βοῦς, ποτε βοτάνην, id est Expecta, bos, olim herbam. Dicendum, vbi quid
sero contingit. [C] Laborat enim bos in agricolando, sed aliquando gustatura
herbam enatam. [A] Finitimum illi: Et adhuc tua messis in herba est.

[A]EXPECTA ANVS2381

930

Μένε, γραῦ, ἐμόν σε παῖδα φιλήσοντα, id est Expecta, anus, meum filium te
suauiaturum.
[C] Nam priusquam adolescat puer, illa decesserit. [A] Confine
superiori, cum sera spes ostenditur.

[A]MAGNVS VERSATOR IN RE PVSILLA281     2382


935


  c938-942
  a938-941
940




945

 Μέγας κυληκτὴς ἐν μικρῷ γε πράγματι,  id est
 Versator ingens in negocio leui.
[F] Nam addita coniunctiuncula constabit versus. [A] Quadrat in eos, qui arte
parum honesta sibi diuitias parant. Natum ab Eudamidae apophthegmate. [F]
Is erat Archidami filius, frater Agidis. [A] Quum musicus quidam feliciter
videretur cecinisse, quispiam ex iis, qui aderant, rogabat Eudamidam, quid de
eo sentiret; respondit: Μέγας κηληκτὰς ἐν μικρῷ πράγματι, id est Magnus
delinitor in re parua, [C] quod existimaret operosam esse scientiam, sed nihil 282
adferentem vtilitatis. [F] Recensetur a paroemiographis. Refertur et a Plutar-
cho in Laconicis, nisi quod illic legitur κηληκτής, quod oratorum sit delinire ac
mouere affectus. [G] Huic non dissimile est, quod Musonius ait apud Aulum
Gellium, libro quinto, capite primo, in eos, qui modulatu vocum ac lenociniis
verborum excitant inanem applausum auditorum: Scito, inquit, illic non
philosophum loqui, sed tibicinem canere.

[A]SVRDASTER CVM SVRDASTRO LITIGABAT2383


950




955




960




965
Δύσκωφος δυσκώφῳ ἐκρίνετο, ὁ δὲ κριτὴς ἦν κωφότερος, id est Surdaster cum
surdastro litigabat; iudex autem erat vtroque surdior. Cum res agitur inter
vndequaque ridiculos ac stultos. [C] Extat in hanc sententiam epigramma
Graecum Nicarchi:
 Δυσκώφῳ δύσκωφος ἐκρίνετο, καὶ πολὺ μᾶλλον
 Ἦν ὁ κριτὴς τούτων τῶν δύο κωφότερος.
 Ὧν ὁ μὲν ἀντέλεγεν τὸ ἐνοίκιον αὐτὸν ὀφείλειν
 Μηνῶν πένθ᾿, ὁ δ᾿ ἔφη νυκτὸς ἀληλεκέναι.
 Ἐμβλέψας δ᾿ αὐτοῖς ὁ κριτὴς λέγει· Ἐς τί μάχεσθε;
 Μήτηρ ἔσθ᾿ ὑμῖν; ἀμφότεροι τρέφετε.
Id Thomas Morus olim adolescens scite vertit hunc in modum:
 Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor,
 Ipse tamen iudex surdus vtroque magis.
 Pro aedibus hic petit aes quinto iam mense peracto
;
 Ille refert: Tota nocte mihi acta mola est.
 Aspicit hos iudex et: Quid contenditis, inquit
,
 An non vtrique est mater? vtrique alite.

[A]DOCVI TE VRINANDI ARTEM2384



Ἐδίδαξά σε κυβιστᾶν καὶ σὺ βυθίσαι με ζητεῖς, id est Docui te vrinandi artem et tu
me vis demergere.
In eos quadrat, qui benefacta malefactis retaliant et beneficium
acceptum in eius ipsius vertunt perniciem, a quo acceperunt. [H] Sapit fecem.

970 [A]PRO ELEGANTI MEDICO MALVS POETA2385


  c972-977


975
LB 823

Ἀντὶ χαρίεντος ἰατροῦ κακὸς ποιητὴς καλεῖσθαι ἐπιθυμεῖς, id est Pro venusto medico
malus poeta dici cupis.
In eum dici solitum, qui non contentus artis suae
professione, in qua locum mediocrem obtinebat, pergit aliena profiteri, in
quibus non perinde sit exercitatus nec parem proinde gloriam reportaturus.
Periander quispiam non incelebri fama medicus et eius artis vel cum primis
doctus ad poetices studium deflexit et ineptos | quosdam versiculos scribere 283
coepit. Hinc vulgaris iocus increbuit. [F] Plutarchus in Apophthegmatis
Laconicis tribuit hoc dictum Archidamo Agesilai filio.

[A]A REMO AD TRIBVNAL2386

980
  c981-987



985




990
Ἀπὸ κώπης ἐς τὸ βῆμα, id est A remo ad tribunal. Dici solitum, vbi quis repente
ab infima conditione prouehitur ad honesti muneris administrationem. [B] Id
quod haud scio an vlli contigerit felicius quam Iulio secundo. Nam fama est 284
hunc iuuenem ad stipem scalmum remo subigere solitum, et tamen a remulco
non solum ad tribunal, verum etiam ad summum illud rerum humanarum
culmen euectus est. Nec contentus hoc fastigio pontificiae ditionis pomeria
multum protulit, longius etiam producturus, si per mortis inclementiam vitam
illi producere licuisset. [A] Taxat Demadem oratorem Syrianus Hermogenis
interpres, qui citra cognitionem artis statim ad agendas causas irruperit: Ἀπὸ
τῆς κώπης ἀνίπτοις τὸ τοῦ λόγου χερσὶν ἐπὶ τὸ βῆμα πηδήσας, id est Qui illotis, vt
aiunt, manibus a remo ad tribunal irruit.

[A]IN COELVM EXPVIS2387

  c992-995


995
Ἐς οὐρανὸν πτύεις, id est In coelum expuis, id est: Facis quod in tuum ipsius
recidat caput, aut obloqueris his, qui facile possint laedere. Siquidem, qui in
cbelum expuit, primum videtur coelites ipsos afficere contumelia, deinde fit
saepius, vt sputum in ipsius faciem recidat. Confine illi: Πρὸς κέντρα λακτίζειν,
id est Aduersus stimulum calcitrare.

[A]VNVS DEVS ET PLVRES AMICI2388

  c998-1000

1000
Εἷς θεὸς καὶ πολλοὶ φίλοι, id est Vnus deus et plures amici. Prouerbium admonet
quam plurimos esse parandos amicos, quod hi secundum deum plurimum
opitulari possint. Quanquam Hesiodo non probatur πολυφιλία neque rursum
ἀξενία. Opinor et hoc a vulgo mutuo sumptum, non ex autoribus.

[A]SI CASEVM HABEREM, NON DESIDERAREM OPSONIVM2389


  a4-9
5



Εἰ τυρὸν εἶχον, οὐκ ἂν ἐδεόμην ὄψου, id est Si caseum haberem, non egerem opsonio.
Dicendum, vbi quis minimis vilissimisque contentus est. [F] Refertur apud
Plutarchum in Laconicis: Quum Lacon quispiam cauponi dedisset parandum
obsonium atque is peteret caseum et oleum, quibus illud condiret, Non opus,
inquit Lacon, fuisset mihi obsonio, si caseum habuissem. Si quis pro caseo
malit hoc loco butyrum, cum eo non pugnabo; videtur enim butyrum magis
congruere oleo, etiamsi apud Italos etiam siccissimus caseus condimentum est.

10 [A]IN ANTRVM HAVD LEGITIMVM STIMVLVM IMPINGIS2390





15
Εἰς τρυμαλιὴν οὐχ ὁσίην τὸ κέντρον ὠθεῖς, id est In foramen haud licitum stimulum
trudis.
Dicterium [F] Sotadis [A] in Philadelphum, qui sororem [F] Arsinoen
[A] exemplo Iouis vxorem duxerat, quo quidem dicto offensus rex capitis
supplicium sumpsit de eo, qui dixerat. Meminit Plutarchus [F] in libello De
liberis educandis.

[A]QVANQVAM NON DIXERIS, TAMEN APPARET E PELLE285     2391



Εἰ μὴ λέγεις, ἀπὸ τοῦ δέρματος φαίνῃ, id est Etiam si non dicas, pelle prae te fers.
Res ipsa redarguit mendacem et oris habitus. Vnde illud Ciceronis: Nisi
fingeres, non sic diceres.
[H] Videtur ex apologo natum.

20 [A]DECIPVLA MVREM CEPIT286     2392



Εἴληφεν ἡ παγὶς τὸν μῦν, id est Laqueus murem cepit. De recte meritoque
deprehensis et malo dignis. [H] Quasi dicas: Lupus in foueam incidit, aut aper
in casses.

[A]IISDEM E LITERIS COMOEDIA AC TRAGOEDIA COMPONITVR2393

25

Ἐκ τῶν αὐτῶν τραγῳδία γίνεται καὶ κωμῳδία γραμμάτων, id est Ex iisdem literis
comoedia tragoediaque componitur.
Conuenit in eos, qui eadem de re norunt diuersa
fingere, aut qui eadem opera diuersa possunt.

[A]FRONTE PRAECIPITIVM, A TERGO LVPI2394

  c29-31
30
Ἔμπροσθεν κρημνός, ὄπισθεν λύκοι, id est A fronte praecipitium, a tergo lupi. Cum
aliquis hinc atque hinc duobus maximis premitur malis, vt, in vtruncunque
inciderit, pereundum sit. |

LB 824 [A]OSCITANTE VNO DEINDE OSCITAT ET ALTER2395



35




40




45




50
Ἑνὸς χανόντος μετέσχηκεν ἕτερος, id est Cum oscitat vnus, statim oscitat et alter.
Dicendum, quoties exemplo peccati statim prouocatur aliquis ad simile
facinus. Fit autem hoc occulta quadam naturae vi, vt, qui viderit oscitantem,
cogatur et ipse oscitare. Cuius rei causam etiam reddere conantur philosophi.
[H] Simili modo transeunt et quidam animorum affectus. Socrates apud
Platonem in Charmide: Καὶ ὁ Κριτίας ἀκούσας ταῦτα καὶ ἰδών με ἀποροῦντα,
ὥσπερ οἱ τοὺς χασμωμένους καταντικρὺ ὁρῶντες ταὐτὸν τοῦτο ξυμπάσχουσιν,
κἀκεῖνος ἔδοξέ μοι ὑπ᾿ ἐμοῦ ἀποροῦντος ἀναγκασθῆναι καὶ αὐτὸς ἁλῶναι ὑπὸ
ἀπορίας, id est Haec vbi audiuit Critias meque vidisset baesitantem, quemadmodum ii,
qui ex aduerso vident oscitantes, eodem affectu corripiuntur, itidem et ille mihi visus est
mea dubitatione cogi, vt et ipse a dubitatione corriperetur.
[G] Oscitantiam autem
Latini vocant torporem et indiligentiam. Qui cum ignauis viuit, facile fit
illorum similis; omnes enim procliues sumus a labore ad libidinem, vt ait
Comicus. Torpedo piscis suo contactu protinus torpidum reddit. Plato in
Menone: Δοκεῖς μοι ὁμοιότατος εἶναι ταύτῃ τῇ πλατείᾳ νάρκῃ τῇ θαλαττίᾳ. Καὶ
γὰρ αὕτη τὸν ἀεὶ πλησιάζοντα καὶ ἁπτόμενον ναρκᾶν ποιεῖ, καὶ σὺ δοκεῖς μοι νῦν ἐμὲ
τοιοῦτόν τι πεποιηκέναι ναρκᾶν, id est Videris mihi simillimus esse isti latae torpedini
marinae. Nam haec quoque semper eum, qui accedit ac tangit, torpidum reddit. Et tu
videris mihi quoque tale quiddam fecisse, vt torpeam.

[A]INTER CAECOS REGNAT STRABVS2396



55
Ἐν τοῖς τόποις τῶν τυφλῶν λάμων βασιλεύει, id est In regione caecorum rex est
luscus.
Inter indoctos, qui semidoctus est, doctissimus habetur. Inter mendicos,
qui paululum habet nummorum, Croesus est. [H] Sapit vulgi fecem.

[A]IN AREA LATITAS287      2397

  c57-59

Ἐν ἅλῳ δρασκάζεις, id est In area occultaris. De eo, qui in eo versatur negocio, vt
non possit non esse conspicuus. Aut qui sic latitat, vt a nemine tamen non
conspiciatur. Nam in area nullae latebrae.

60 [A]CVM LICET FVGERE, NE QVAERE LITEM2398





65


Ἐξὸν φυγεῖν μὴ ζήτει δίκην, id est Cum fugiendi potestas est, ne quaere litem. Ab
Alcibiadis apophthegmate natum. Is cum e Sicilia citaretur ab Atheniensibus,
vt criminibus responderet, abdidit sese negans litigandum esse, si quo modo 288
liceret effugere. Subiicientibus aliis: Non igitur confidis patriae de te iudicatu-
rae? Imo, inquit, ne matri quidem crediderim. Metuerem enim, ne fors
imprudens albi calculi loco nigrum immitteret. Alcibiadis sententiae subscri-
bet, quisquis litium expertus est. [H] Graecis vnico verbo dicuntur φυγοδικεῖν
qui litem detrectant.

[A]IN TERGORE BOVIS DESEDIT2399

70
  c71-77



75

Ἐπὶ βύρσης ἐκαθέζετο, id est In tergore bouis desedit, id est: Supplex implorat auxilia.
Natum adagium a consuetudine vernacula Scythis, quemadmodum testatur
Lucianus in Toxaride. Nam apud hos, si quis forte laesus esset neque suppeteret
vlciscendi facultas, immolato boue carnes minutim sectas coquebat, ipse in
tergore humi strato sedebat manibus in tergum reductis. Idque maximum
supplicandi genus apud illos habebatur. Accedebat quicunque vellet opitulari, et
carnium portione gustata dextroque pede tergori imposito pollicebatur pro
viribus auxilio futurum. Atque hoc foedus apud Scythas sanctissimum habebatur.

[A]HOSPES INDIGENAM2400


80


Ἔπηλυς τὸν ἔνοικον, id est Aduena inquilinum, subaudiendum ἐξέβαλεν, id est
eiecit. Vsus fuerit, cum alienae professionis quispiam alium in propria vincit
arte. Quod genus, si theologus in arte grammatica superet grammatices
professorem. Aut si arrogatus aut adoptiuus filium eiiceret e familia [C] aut
miles ascititius eiiceret colonos.




2201-2300    2401-2500