CHILIADIS TERTIAE CENTVRIA VIII


LB 869 [A]HOMERICI VERSVS ALIQVOT PROVERBIALES 481

  c2-24

5




10




15




20
Tantum honoris antiquitas habebat Homero, quemadmodum testatur Macro-
bius, vt singuli pene versus illius prouerbii vice celebrarentur. Quorum nos
nonnullos sparsim in hoc opere recensuimus, praesertim quos in autorum
literis vsurpatos deprehendissemus. Nunc itaque mihi videor facturus operae 482
precium, si ex omni Homericae poesis corpore quosdam seligam versiculos,
qui prouerbii speciem ita prae se ferant, vt dubitandum non sit, quin hi certe ex
illorum numero fuerint, quos antiquitas adagionum instar vsurpauerit. Quan-
quam autem nullum fere carmen est huius poetae, quod non possit ad aliquam
prouerbii rationem detorqueri, tamen nos e plurimis pauca quaedam decerpere
maluimus, partim ne quis nos in re tanquam ascita nimium diligentes dicere
posset, partim quod nescio quo modo magis arrident in hoc genere quae sibi
quisque velut adoptarit. Itaque sat habuimus in paucis aliquot, quemadmo-
dum accommodari debeant, viam ostendisse. Atque in his ipsis, quanquam
eum carminis vsum indicauimus, qui tum nobis scribentibus venisset in
mentem, tamen nihil vetuerit, quo minus idem carmen ad varios vsus
asciscatur. Neque vero idem permiserim in reliquis poetis, nisi si quis in
Marone licere putet, quem Latinum Homerum optimo iure dixeris; sed facit
hoc Homeri diuinitas quaedam, vt deceat, quicquid ex illo quocunque pacto
mutuum sumpseris, etiam si, quod in centonibus fieri solet, ad longe diuersam
sententiam verba detorseris. Quanquam autem sciremus his non adfuturarn
gratiam, nisi quis vsurparet Graece, tamen, ne non intelligerentur a nonnullis,
vertimus haec quoque. Sed iam referre incipiemus.

25 [A]NON PROBANTIS4842701





LB 909
31



35




40
 Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδῃ Ἀγαμέμνονι ἥνδανε θυμῷ,  id est
 At non Atridae sic est Agamemnoni visum.
Vsurpatur a Luciano ceu prouerbialiter in Lapithis. Recte vtemur, vbi rem
quidem fatebimur honestam factu, verum diuersa placere iis, quorum libido
plus | valet quam aequitatis ratio. Siue cum quis tyrannico more sequitur non
quod dictet aequitas, sed quod animo collubitum sit. Siue cum vnus aliquis a
caeteris omnibus dissentit. Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro
primo, vbi et iteratur hic versiculus.
 Ἔνθ᾿ ἄλλοι μὲν πάντες ἐπευφήμησαν Ἀχαιοί
 Αἰδεῖσθαι θ᾿ ἱερῆα καὶ ἄγλαα δέχθαι ἄποινα.
 Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδῃ Ἀγαμέμνονι ἥνδανε θυμῷ,
 Ἀλλὰ κακῶς ἀφίει, κρατερὸν δ᾿ ἐπὶ μῦθον ἔτελλε.  Id est
 At reliquae Danaum placet haec sententia turbae,
 Sacrifico vt habeatur honos ac splendida dona
 Accipiant; at idem hoc Agamemnoni non ita visum est,
 Quin male dimittit ac dicta fera insuper addit.

[A]REFVTANTIS LAVDEM IMMODICAM2702



45



 Οὔ τοι ἐγὼ θεός εἰμι, τί μ᾿ ἀθανάτοισιν ἐΐσκεις;  id est
 Nullum ego sum numen, quid me immortalibus aequas?
Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis intelligat se profecisse,
monet, vt hoc Homericum carmen semper habeamus in promptu tanquam
pharmacum aduersus venenum adulationis, aut vbi quis nos magnificentius
quam pro merito laudat. Vsurpatur a Luciano in Icaromenippo. [F] Carmen
extat Odysseae Π [G] sub persona Vlyssis loquentis ad Telemachum filium.

50 [A]CAVENTIS CLANCVLARIAS INSIDIAS2703





55




60


 Μή τίς σοι φεύγοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξῃ,  id est
 Ne quis te a tergo fugientem cuspide figat.
Cum significabimus circumspectius agendum, ne quis noceat imprudenti.
Diogenes vsurpauit mutata vocula in adolescentem formosum, qui incustodite
dormiebat:
 Μή τίς σοι εὕδοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξῃ.
Sunt autem apud Homerum Iliados Θ verba Diomedis Vlyssem fugientem
reuocantis ad pugnam. Item Iliados χ:
 Οὐ μέν μοι φεύγοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξεις, 485
 Ἀλλ᾿ ἰθὺς μεμαῶτι διὰ στήθεσφιν ἔλασσον,  id est
 Nunquam mi a tergo fugienti infixeris hastam,
 Sed prompto potius aduersa in pectora torque.

Hoc licebit vsurpare, cum quis non detractat apertum certamen.

[A]IVBENTIS APERTE LOQVI2704

65


Si quem admonebimus, vt proferat doloris aut odii causas neque caelet in
animo, non illepide dixerimus illud ex primo Iliados libro:
 Ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ, ἵνα εἴδομεν ἄμφω,  id est
 Eloquitor, ne caelato, quo norimus ambo.

[A]POLLICENTIS SE PROMISSA RE PRAESTITVRVM2705

70




75
Significantes promissorum fidem non irritam futuram, sed re praestituros nos,
quod verbis simus polliciti, vsurpare poterimus versus hos ex eodem libro:
 Οὐ γὰρ ἐμὸν παλινάγρετον οὐδ᾿ ἀπατηλὸν
 Οὐδ᾿ ἀτελεύτητόν γ᾿, ὅ τί κεν κεφαλῇ κατανεύσω,  id est
 Nec reuocanda nec irrita vanaue dico futura,
 Quaecunque annuero et promisero vertice moto.
Dicuntur autem a persona Iouis ad Thetidem.

[A]IN ABSVRDE LOCVTVM2706



80




85
Vbi quis videtur absurdum quippiam dixisse siue cum verbum aliquod
videbitur per imprudentiam elapsum, quod satius erat reticuisse, locus erit illi,
quod pluribus locis apud Homerum reperitur et nominatim Odysseae libro 486
primo:
 Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων;  id est
 Dentis claustra tui quae vox elapsa reliquit?
Laudatur hic versus ab A. Gellio Noctium Atticarum libro primo, capite
decimoquinto, [B] qui pulchre admoneat parce loquendum esse, quod natura
linguam vallo dentium cinxerit et septo labiorum, cum aures patulas dederit.

[A]IN SPEM FRVSTRATAM2707



90


Si quando significabimus aliquem sua spe frustratum ac rem euenisse secus
atque ille expectabat, non infestiuiter applicabimus illud ex Iliados libro
secundo:
 Νήπιος οὐδὲ τὰ ᾔδη, ἅ ῥα Ζεὺς μήδετο ἔργα,  id est
 Insipiens, nam Iupiter his diuersa parabat
 Ignaro. |

LB 910 [A]INANIS CONATVS2708

95


Vbi sentiemus frustra sumi operam neque quicquam promoueri diutinis
laboribus, non inepte quadrauerit illud ex eodem libro:
 Ἄπρηκτον πόλεμον πολεμίζειν ἠδὲ μάχεσθαι,  id est
 Pugnam infrugiferamque et inutile ducere bellum.

[A]ADIVRANTIS SE FACTVRVM ALIQVID2709

100




105


Cum adiurabimus nos facturos quippiam, si modo vita non destituat, licet
accommodare versiculum ex eodem libro:
 Μηκέτ᾿ ἔπειτ᾿ Ὀδυσῆι κάρη ὤμοισι ἐπείη,  id est
 Posthac ne caput hoc humeris insistat Vlyssis.
Item Iliados quinto:
 Αὐτίκ᾿ ἔπειτ᾿ ἀπ᾿ ἐμοῖο κάρη τάμοι ἀλλότριος φώς,  id est
 Mox caput hocce aliquis mihi barbarus ense recidat.
Nam hoc modo vulgus nostris etiam temporibus deierat. Et nota sunt illa apud
Latinos: 'emoriar', 'dispeream'.

[A]QVAE SERO CONTINGVNT, SED MAGNIFICA4872710

110




115



Quoties intelligi volemus famam aut praemium aliquod serius quidem
contingere, verum hoc praestantius ac durabilius, quo diutius dilatum, vt
tarditatem stabilitate perpetuitateque compenset, non alienum fuerit Homeri-
cum illud ex Iliados secundo libro vsurpare:
 Ὄψιμον ὀψιτέλεστον, ὅου κλέος οὐκ ἀπολεῖται.
Quem versum Cicero ita vertit:
 Tarda et sera nimis, sed fama et laude perenni.
Verba sunt Chalcantis animum addentis Graecis, vt perdurent: quanquam
enim victoria belli decimo demum anno contigerit, eius famam tamen
immortalem fore.

120 [A]CONSVLENDVM ET CONSILIIS PARENDVM2711





125
Cum admonebimus quempiam, vt vicissim et rectum consilium aliis det et ab
aliis accipiat, auf vt et secum rem diligenter perpendat et alienam sententiam
auribus attentis audiat, non intempestiuum erit illud ex eodem libro:
 Ἀλλά, ἄναξ, αὐτὸς δ᾿ εὖ μήδεο, πείθεό τ᾿ ἄλλῳ,  [B] id est
 Ipse age, rex, bene consulito et pareto vicissim.

[A]NON INTERPELLANDVS FAMELICVS2712




130




135
Quoties innuemus non esse confabulandi ocium, nisi prius placauerimus
latrantem et iratum, vt ait Horatius, ventrem, aut vbi significabimus aliquem,
simulatque sit assecutus, quod expetebat, iam ad alia conuerti, non inepte 488
proferemus versiculum hunc [F] et eodem libro et alias [A] apud Homerum
solennem:
 Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο,  id est
 At postquam his potus exempta cupido cibique.
[B] Id Vergilius ita reddit:
 Postquam exempta fames et amor compressus edendi.

[A]INGENS RERVM MVLTITVDO2713




140

Cum admirandam hominum aut rerum seu malorum multitudinem indicare
volemus, congruet illud ex eodem libro [G] crebroque alias:
 [A] Ὅσσα τε φύλλα καὶ ἄνθεα γίγνεται ὥρῃ,
 Ἠΰ γε μυιάων ἁδινάων ἔθνεα πολλά,  id est
 Quot frondes et quot sunt verno tempore flores,
 Vtque globatarum muscarum examina multa.

[A]QVAE DIVINITVS CONTINGVNT2714


145




150




155
  c156-158



160

LB 911

Qui dicet quippiam non cuiuis contingere, quisquis optat, sed diuinitus dari,
velut ingenium, formam, vires, vsurpare poterit Homericum illud ex Iliados
libro iii.:
 Ἑκὼν δ᾿ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,  id est
 Non quisquis volet illa ferat.
Dicuntur ab Alexandri persona ad Hectorem, qui illi comam, formam et
imbellem citharam opprobrarat:
 Οὐκ ἄν τοι χραίσμῃ κίθαρις τά τε δῶρ᾿ Ἀφροδίτης,
 Ἥ τε κόμη τό τε εἶδος, ὅτ᾿ ἐν κονίῃσι μιγείης,  id est
 Nil tibi profuerint cantusque et dona Diones
 Vel coma vel species in puluere congredienti.

Ad id ita respondet Paris:
 Μή μοι δῶρ᾿ ἐρατὰ πρόφερε χρυσῆς Ἀφροδίτης·
 Οὔ τοι ἀπόβλητ᾿ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,
 Ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ᾿ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο.  Id est
 Ne mi opprobraris Cithereae optabile donum.
 Haudquaquam aspernanda deum pulcherrima dona,
 Quae vltro dant; neque mox si quis velit, auferet illa. |
[F] Refert Laertius Cynicum Diogenem reprehensum, quod accepisset munera
ab Antipatro, respondisse versu Homerico, quem modo retuli: Οὔ τοι ἀπόβλητ᾽ 489
etc.

165 [A]IN SENEM LIBIDINOSVM2715





170




175
In eos, qui ad rem gerendam iam inutiles sunt ob aetatem, verum oratione
valent, veluti si quis taxare velit veruecem, vt ait Plautus, vetulum, turpiloquum
quidem, caeterum ad Veneris vsum languidum, apposite dixerit illud ex eodem
libro:
 Γήραϊ δὴ πολέμοιο πεπαυμένοι, ἀλλ᾿ ἀγορηταὶ
 Ἐσθλοί,  id est
 Iam ob senium bello emeriti, sed dicere tantum
 Egregii.

Qualem in quarto facit Tydei filium χέρεια μάχῃ, ἀγορῇ δέ τ᾿ ἀμείνω, id est
inferiorem pugna, sed dicendo priorem.

[A]FATIS IMPVTANDVM2716




180
Cum hominem quempiam culpa liberabimus eamque vel in fatum vel in
fortunam reiiciemus, vsurpare licebit, quod inibi dicit Priamus ad Helenam:
 Οὔτι μοι αἰτίη ἐσσί, θεοί νύ μοι αἴτιοί εἰσιν,  id est
 Nil tibi ego imputo, verum ipsis magis imputo diuis.

[A]DIV DISSIMVLATVM APERIENTIS4902717




185
In eum, qui quod diu dissimulauit tandem iritatus eloquitur, non inconcinne
detorquebitur illud, quod in eodem loco dictum est de Vlysse:
 Ἀλλ᾿ ὅτε δή ῥ᾿ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος ἵει,  id est
 Ast vbi iam promit praegrandem e pectore vocem.

[A]PERTINAX CONTENTIO2718




190
Quoties ostendemus obstinatam ac muliebrem aequalium inter ipsos conten-
tionem, cum neuter altero vult inferior videri, conueniet illud, quod Iliados
libro quarto Iuno dicit ad Iouem:
 Καὶ γὰρ ἐγὼ θεός εἰμι, γένος δέ μοι ἔνθεν ὅθεν σοί,  id est
 Ipsa etiam dea sum, genus inde mihi, vnde tibi ortus.

[A]CVM VTERQVE CONCEDIT ALTERI2719



195


Rursum cum omissa contentione vterque alteri concedit, locus erit ei, quod
eodem statim loco consequitur:
 Ἀλλ᾿ ἤτοι γὰρ ταῦθ᾿ ὑποείξομεν ἀλλήλοισιν,
 Σοὶ μὲν ἐγώ, σὺ δέ μοί,  id est
 Quin magis alteri in his rebus cedamus vterque,
 Tu mihi, contra ego deinde tibi.

[A]ADAMANTIS TENERE2720

200




205

In eum, qui tenere diligit quempiam vel adamat magis, ita vt non patiatur vel
leuissimis incommodis a quoquam affici, non inscite torseris illud ex eodem
libro:
 Ὡς ὅτε μήτηρ
 Παιδὸς ἐέργει μυῖαν, ὅθ᾿ ἡδέϊ λέξεται ὕπνῳ,  id est
 Non secus atque genitrix
 Muscam arcet puero somno officiosa cubanti.
[F] Dictum de Pallade curante vulnus Menelai.

[A]CONTEMNENTIS DICTERIVM2721


210




215
Si quando significabimus nos scommate seu contumelia leuiter commoueri nec
altius in animum demittere, congruet illud ex Iliados eodem libro quarto:
 Οὐκ ἐν καιρίῳ ὀξὺ πάγη βέλος, ἀλλὰ πάροιθεν 491
 Εἰρύσατο ζωστήρ τε παναίολος, ἡ δ᾿ ὑπένερθεν
 Ζῶμά τε και μίτρη, τὴν χαλκῆες κάμον ἄνδρες,  id est
 At missum non transiit ad vitalia telum,
 Sed summa in cute baltheus arcuit impositoque
 Lamineae squamae, quas huic faber addidit, aere.

[A]MALORVM OBLIVIO2722



220
Qui deprecabitur omen aliquod parum faustum aut qui iubebit obliterari
memoriam malorum, non intempestiuiter vsurpabit illud ex eodem libro:
 Τὰ δὲ πάντα θεοὶ μεταμώλια θεῖεν,  id est
 Irrita dii superi ventis haec omnia tradant.

[A]EX MINIMIS INITIIS ΜΑΧΙΜΑ2723



LB 912
226



230

Ad indicandum maximas simultates nonnunquam ex leuissimis iniuriolis nasci,
non secus atque ex minutissima scintillula grauissimum incendium, mire
con|gruet illud ex eodem libro de Eride, id est dea Contentione:
 Ἥ τ᾿ ὀλίγη μὲν πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα
 Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει,  id est
 Quae primum exigua surgit, verum ilico coelum
 Attingit capite, in terris vestigia ponens.

Hunc locum Vergilius Aeneidos quarto detorsit ad Famam: 492
 Parua metu primo, mox sese attollit in auras
 Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

[A]DIVERSARVM PARTIVM2724


235




240
Qui volet innuere Metium quempiam et cum vtraque parte colludentem aut
aduocatum praeuaricatorem aut proditorem ducem, non ineleganter vsurpaue-
rit illud ex Iliados libro v.:
 Τυτείδην δ᾿ οὐκ ἂν γνοίης, ποτέροισι μετείη,
 Ἠὲ μετὰ Τρώεσσιν ὁμιλέοι ἢ μετ᾿ Ἀχαιοῖς,  id est
 Porro Tytiden minime dignoscere possis,
 Troianosne inter versetur an inter Achiuos.

[A]ALIENO FEROX PRAESIDIO2725




245




250
Si quaeras innuere, quod ferox sit quispiam et improba moliatur, id eum non
facere domesticis viribus fretum, verum alicuius potentioris fultum praesidio,
qui clanculum illi suppeditat et animum et opem, [C] quemadmodum vulgus
nostratium suspicatur ducem Gelriae tot iam annos negocium facessere nobis,
dissimulatis Gallorum suppetiis, [A] illud accommodes licebit eodem ex libro:
 Οὐχ ὅ γ᾿ ἄνευθε θεοῦ τάδε μαίνεται, ἀλλά τις ἄγχι
 Ἕστηκ᾿ ἀθανάτων νεφέλῃ εἰλυμένος ὤμους,  id est
 Ista quidem hic nequaquam audet sine numine, verum
 Adstat diuum aliquis humeros caligine tectus.

[A]FORTVNA PRORSVS ADVERSA2726




255


Cum res bonis instituta consiliis tamen male cedit, illud apposite dixeris ex
eodem libro:
 Θεός νύ τίς ἐστι κοτήεις,  id est
 Infensus deus est aliquis.
Item in Ζ:
 Ἀλλ᾿ ὅτε δὴ κἀκεῖνος ἀπήχθετο πᾶσι θεοῖσι,  id est
 Ille vbi iam inuisus diuis etiam omnibus esset.

[A]ARRIPE NEGOCII CVRAM2727

260




265
Admonentes aliquem, vt diligenter negocium capessat et gnauiter rem
aggrediatur, vtemur hoc ex eodem loco carmine, quo Aeneas hortatur aurigam
suum:
 Ἀλλ᾿ ἄγε νῦν μάστιγα καὶ ἡνία σιγαλόεντα 493
 Δέξαι,  id est
 Quin age nunc scuticamque manu depictaque lora
 Corripe.

[A]REIICIENTIS AVTOREM FORMIDINIS2728



270
Territanti metumque inanem iniicienti versum hunc occinere licebit, quo
Sthenelum ibidem alloquitur Diomedes:
 Μή τι φόβονδ᾿ ἀγόρευε,  id est
 Ne trepidandi autor mihi sis.

[A]OMNI CONATV INVADERE2729



275
Si quem significabimus totis viribus tendere in quempiam oppugnandum,
conueniet illud ex eodem libro:
 Αἰνείας δ᾿ ἐπόρουσε σὺν ἀσπίδι δουρί τε μακρῶ,  id est
 Obuius Aeneas clypeoque insurgit et hasta.

[A]SVMMA VI DEFENDERE2730



280
Rursum si quis alterum summa vi tuebitur, quadrabit quod proxime eo
consequitur loco:
 Πρόσθε δέ οἱ δόρυ τ᾿ ἔσχε καὶ ἀσπίδα πάντοσε ἴσην,  id est 494
 Vndique texit eum lancea clypeoque rotundo.

[A]AEQVA CONCERTATIO2731



285


Cum significabimus duos ex aequo paratos ad disceptandum rixamue, licebit
accommodare carmen illud ex eodem libro:
 Τὼ μὲν δὴ χεῖράς τε καὶ ἔγχεα ὀξυόεντα
 Ἀντίον ἀλλήλων ἐχέτην μεμαῶτε μάχεσθαι,  id est
 Illi inter sese iamiam pugnare parantes
 Obtendunt pariterque manus praeacutaque pila.
|

LB 913 [A]INCITARE CVRRENTEM2732

290




295
Qui significabit instigari quempiam ad id, ad quod suapte sponte propendet,
vsurpabit illud ex eodem libro, quanquam et alias apud eundem poetam
occurrit:
 Μάστιξεν δ᾿ ἵππους, τὼ δ᾿ οὐκ ἄκοντε πετέσθην,  id est
 Caedit equos scutica, ast illi vel sponte volabant.
Sumptum ab aurigis.

[A]AD VTRVMVIS PARATVS2733




300
Hominem ad vtranque fortunam instructum, ludicris pariter ac seriis accom-
modatum, aut qui norit cum bonis pariter ac malis conuenire, notabimus hoc
carmine, quod est in Iliados Η:
 Οἶδ᾿ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾿ ἐπ᾿ ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν,  id est
 Noui equidem clypeum dextra laeuaque mouere.

[A]NVLLVS DELECTVS2734



305




310



Aristoteles libro Politicorum secundo refert hunc versiculum ceu vulgo
celebrem:
 Ἐν δ᾿ ἰῇ τιμῇ ἠμὲν κακὸς ἠδὲ καὶ ἐσθλός,  id est
 Par honor ignauoque viro et virtute valenti.
Quo licebit vti, si quando significabimus nihil esse discriminis inter eruditum
et impostorem, inter benemerentem et malemerentem, inter probum et
improbum. Verba sunt Achillis stomachantis, quod sui ratio non esset habita
ab Agamemnone, cum esset omnium multo fortissimus. Hoc loco lapsus est
interpres Leonardus Aretinus, vir ille quidem tum doctus, tum eloquens, sed
homo tamen. Sic enim vertit carmen Homericum: Honori incumbit tam ignauus 495
quam bonus, [C] nimirum deceptus ab eo, qui libros eos illi praelegerat. Nec
animaduertit ἰῇ positum pro μιᾷ.

315 [A]MVNERIBVS RES AGITVR2735





320
Qui dicet non esse locum recte factis et aequis rationibus, sed largitione et
assentatione rem omnem peragi, poterit illud accommodare ex Iliados Ι:
 Δώροισίν τ᾿ ἀγανοῖσιν ἔπεσσί τε μειλιχίοισι,  id est
 Et donis permagnificis et lenibus dictis.
Quo quidem in carmine muneribus non temere prior datus est locus.

[A]FRVSTRATVS CONATVS2736




325




330
Qui spe frustratus sua non assequitur id, quod ambiebat, in hunc non
incongrue torquebitur illud ex Iliados Θ:
 Βαλέειν ὁ δὲ ἵετο θυμός,
 Καὶ τοῦ μέν ῥ᾿ ἀφάμαρτο,  id est
 Animus cupiit configere telo,
 Verum illum fallente manu non attigit.

[G] Rursus alias:
 Ἀλλ᾿ ὅ γε καὶ τόθ᾿ ἅμαρτε,  id est
 Verum et tunc ille fefellit.

[A]ALIENO AVXILIO POTENTES4962737




335

Qui alienis praesidiis freti facinus aliquod egregium aut qui alieni praetextu
nominis aliquid faciunt, in eos apposite torquebitur ex eodem libro, quod ibi
dictum est de Teucro fratre Aiacis Telamonii. Nam is sub fraterno latitans
clypeo sagittas aliquot mittit in Troianos:
 Στῆ δ᾿ ἄρ᾿ ὑπ᾿ Αἴαντος σάκεϊ Τελαμωνιάδαο,  id est
 Constitit Aiacis clypeo septemplice tectus.

[A]CAVENDVM A POTENTIORE2738


340

Qui se negabit rem habere velle cum homine longe potentiori quique
magnopere possit laedere, recte accommodauerit illud eodem e libro:
 Οὐ γὰρ ἐγώ γ᾿ ἐθέλοιμι Διὶ Κρονίωνι μάχεσθαι,  id est
 Cum Ioue ego sane nolim certamen inire.

[A]SVBITVM REMEDIVM PERICVLI2739


345


Cum indicabimus rem in extremum discrimen adductam actumque fuisse, ni
subita salus ceu deo quopiam immissa protinus affulsisset, illud ex eodem libro
[F] tum alias saepe [A] conueniet:
 Εἰ μὴ ἄρ᾿ ὀξὺ νόησε πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε,  id est
 Ni ilico sensisset genitor diuumque hominumque. |

LB 914 [A]PERPLEXVS ANIMIQVE CONSTERNATI2740

350


In eum, qui periculoso negocio consternatur animo nec rationem inuenit, qua
explicet sese, quadrabit illud ex eodem libro:
 Νέστορα δ᾿ ἐκ χειρῶν φύγον ἡνία σιγαλόεντα,  id est
 Fugere e manibus mirandae Nestori habenae.

[A]LITEM INCIPERE2741

355



In eum, qui iam prouocatus aggreditur conuiciis agere, congruet illud ex
Iliados κ:
 Εἵλετο δ᾿ ἄλκιμον ἔγχος, ἀκαχμένον ὀξέϊ χαλκῷ,  id est
 Hastam corripuit robustam cuspide acuta.
Cui diuersum illud Hastam abiecit, quod alibi retulimus ex Cicerone.

360 [A]IN FORMIDOLOSVM4972742





365


In hominem vehementer pauidum animoque consternatum quadrabunt hi
versus ex eodem libro:
 Οὐδέ μοι ἦτορ
 Ἔμπεδον, ἀλλ᾿ ἀλαλύκτημαι, κραδίη δέ μοι ἔξω
 Στηθέων ἐκθρῴσκει, τρομέει δ᾿ ὑποφαίδιμα γυῖα,  id est
 Nec mihi mens constat, sed mota vacillat, et extra
 Pectus cor salit, et trepidant quoque corporis artus.

Dicuntur autem haec ab Agamemnone populo metuente.

[A]BLANDIVS ALLOQVI2743

370




375
In eum, qui blandius et honorificentius compellat aliquem, gentilitiis etiam
praenominibus additis, Quinte puta aut Publi, videlicet quo gratiam aliquam
ineat apud illum, recte torquebitur illud, quod eodem in libro dictum ab
Agamemnone iubente Menelaum blandiri copiis Graecorum:
 Πατρόθεν ἐκ γενεῆς ὀνομάζων ἄνδρα ἕκαστον,  id est
 Compellans patris ac gentis cognomine quenque.

[A]INEXORABILIS2744




380


In exoratu difficilem ac praefractum suoque relinquendum ingenio siue in eum,
cuius operam nihil moramur, apposite torquebitur, quod Iliados Ι Diomedes
dixit in Achillem, qui legatos et Agamemnonis dona reiecerat:
 Ἀλλ᾿ ἤτοι, κεῖνον μὲν ἐάσομεν, ἤ κεν ἴῃσιν 498
 Ἤ κε μένῃ,  id est
 Quin magis ipsius hunc animo ingenioque sinamus,
 Siue venire velit siue hic remanere.

[A]AVSCVLTA ET PERPENDE2745

385



Quoties significabimus nos aliquid dicturos, quod ad rem pertineat quodque
ratum ac certum futurum sit, conueniet illud ex eodem libro, quanquam et
alias apud eum poetam saepius obuium:
 Ἄλλο δέ τοι ἐρέω, σὺ δ᾿ ἐνὶ φρεσὶ βάλλεο σῇσι,  id est
 Imo aliud quiddam, tu mente recondito, dicam.

390 [A]NON STATIM DECERNENDVM2746





395


Qui significabit interponendam moram, priusquam decernatur, et rem in
posterum diem reiiciendam, accommodabit illud ex eodem libro, quod
Phoenici cum legatis ad reconciliandam gratiam misso ab Agamemnone
respondit Achilles:
 Ἅμ᾿ ἠοῖ φαινομένηφι / Φρασσόμεθα,  id est
 Aurora vbi crastina surget, / Consultabimus.
Hinc apparet sumptum celebre Graecis prouerbium Ἐν νυκτὶ βουλή, id est In
nocte consilium
, quod alio diximus loco.

[A]NEMO COGENDVS AMICVS2747

400




405
Cum innues aliquem non esse ad negocium accersendum praeter animi
sententiam aut non esse collocandum officium in eum, qui nec agnoscat nec
accipiat libenter, accommodum fuerit, quod eodem in libro de Phoenice dixit
Achilles:
 Ἢν ἐθέλῃσιν· ἀνάγκῃ δ᾿ οὔ τί μιν ἄξω,  id est
 Si volet; inuitum hunc haudquaquam abduxero quoquam.

[A]OMNIBVS ANTEVERTENDA VITAE CVRA2748




410
LB 915



415


Qui dicet omnia posthabenda, quo vitae consulamus, accommodabit illud ex
eodem libro:
 Οὐ γὰρ ἐμοὶ ψυχῆς ἀντάξιον οὐδ᾿ ὅσα φασὶν
 Ἴλιον ἐκτῆσθαι, εὖ ναιόμενον πτολίεθρον,
 Τὸ πρὶν ἐπ᾿ εἰρήνης,|  id est
 Nullum equidem precium cum vita confero nec cum 499
 Iliacis opibus, pridem quas tempore pacis
 Vrbs opulenta tenebat, vti fama est.

Moxque causa redditur, quod vna vita neque reuocari neque sarciri possit,
simulatque semel dentes reliquerit:
 Ἀνδρὸς δὲ ψυχὴ πάλιν ἐλθεῖν οὔτε ληϊστὴ
 Οὔθ᾿ ἑλετή.

[A]EVENIT MALO MALE2749

420




425
Cum scelerato cuipiam euenit, quod omnes imprecabantur et optabant, locus
erit illi ex eodem libro:
 Θεοὶ δ᾿ ἐτέλειον ἐπαράς,  id est
 Explerunt inimica precamina diui.
Verba sunt Phoenicis narrantis omnia mala accidisse sibi, quae pater olim
fuerat imprecatus.

[A]NEC DIGNVS, QVI ME INTVEATVR2750




430




435

Qui contemnet omnino quempiam vt ignauum multoque sese inferiorem, non
ineleganter illud ex eodem libro detorserit, quod in Agamemnonem dixit
Achilles:
 Οὐδ᾿ ἂν ἔμοιγε
 Τετλαίη κύνεός περ ἐὼν εἰς ὦπα ἰδέσθαι,  id est
 Haud ille quidem ausit,
 Quamuis perfricta sit fronte, mihi ora tueri.

Quod idem etiam hodie vulgo dictitant. Est autem indicium animi conscii, non 500
audere recta faciem intueri eius, quem laeseris. Hinc est, quod Menelaus in
Iphigenia Aulidensi iubet inprimis, vt Agamemnon obtueatur sese, videlicet
inde facti collecturus primum argumentum.

[A]CAVENDVM AB EO, QVI SEMEL IMPOSVIT2751


440




445



Qui se negabit habere velle commercium cum eo, a quo semel sit deceptus,
vsurpabit illud ex eodem libro:
 Οὐδέ τί οἱ βουλὰς συμφράσσομαι οὐδὲ μὲν ἔργον·
 Ἐκ γὰρ δή μ᾿ ἀπάτησε καὶ ἤλιτεν· οὐδ᾿ ἂν ἔτ᾿ αὖτις
 Ἐξαπάφοιτ᾿ ἐπέεσσιν, ἅλις δέ οἱ, ἀλλὰ ἕκηλος
 Ἐρρέτω.  Id est
 Hoc ego cum nihil aggrediar, neque enim expedit vnquam;
 Quippe vbi frustratus semel est ac fraude fefellit,
 Non iterum mihi verba dabit stulto, semel illi hoc
 Sit fecisse satis, quin posthac ille quiescat
 Ac valeat.

450 [A]AMICORVM EST ADMONERE MVTVVM2752





455
Sententia prouerbialis videtur, quam legimus Iliados Λ:
 Ἀγαθὴ δὲ παραίφασίς ἐστιν ἑταίρου,  id est
 Bonus est affatus amici / Admonitoris.
Hanc licebit vsurpare, si quando dicemus amici munus esse, vt amicum, si quid
erret, liberius admoneat.

[A]VNVS MULTORVM INSTAR2753




460




465


Quod eodem in libro dictum est in laudem medici, idem torqueri poterit ad
quencunque virtute praestantem. Carmen est huiusmodi:
 Ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων,  id est
 Vir medicus multis aliis aequandus honore est.
[G] Festiuiter hoc in Eryximachum torquet Alcibiades, cui iubenti negat se
posse obsistere, quod vir medicus multorum instar sit. Festiuius erit, si
transferatur ad res animi. Veluti Plato libro De republica quarto: Ἐὰν τὸ
λεγόμενον ἓν μέγα φυλάττωσι, id est Si illud vnum magnum quod dicitur seruauerint.
Indicat illud ἓν μέγα fuisse prouerbiale. Vide prouerbium Multa nouit vulpes etc.
Idem admonet elegantissima parabola Euangelica de precioso margarito et de
thesauro in agro. Bona mens igitur πάντων ἀντάξιος ἄλλων, et eruditio et bona
fama πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων.

[A]CONTEMNENTIS INIMICVM5012754

470




475
Qui negabit se commoueri conuiciis alicuius hominis contempti, non inscite
deflexerit id, quod eodem libro dicit Diomedes:
 Οὐκ ἀλέγω, ὡς εἴ με γυνὴ βάλοι ἢ πάϊς ἄφρων·
 Κωφὸν γὰρ βέλος ἀνδρὸς ἀνάλκιδος οὐτιδανοῖο.  Id est
 Haud curo magis, ac si foemina siue quis infans
 Me iaculo peteret, siquidem viri inertis et ipsa
 Irrita tela volant. |

LB 916 [A]IN VOTI COMPOTEM2755



480

Vbi quis assecutus est, quod affectabat captabatque, veluti si quis sacerdotii
spe munus principi mitteret eoque sacerdotio fauore principis potiretur,
quadrabit illud ex eodem libro:
 Καὶ βάλεν, οὐδ᾿ ἄρα μιν ἅλιον βέλος ἔκφυγε χειρός,  id est
 Attigit, eque manu non irrita missa sagitta est.

[A]LVPVS IN FABVLA2756


485

Cum forte fortuna in medio sermone interuenit is, cuius mentio fiebat,
conueniet illud ex Iliados Κ:
 Οὔπω πᾶν εἴρητο ἔπος, ὅτ᾿ ἄρ᾿ ἤλυθον αὐτοί,  id est
 Iamque aderant ipsi nondum sermone peracto.

[A]CORRIGENTIS QVOD DICTVM EST AB ALIO5022757


490


Vbi ciuiliter notabimus aliquem tanquam haud ex animi sententia locutum aut
vbi quid dictum erit parum honestum, intorquebimus versiculum hunc ex
Iliados Μ, quem Plutarchus ad eum vsum adduxit alicubi:
 Οἶσθα καὶ ἄλλον μῦθον ἀμείνονα τοῦδε νοῆσαι,  id est
 Sermonem hoc alium potiorem adducere nosti.

[A]ALITER CVM ALIIS AGENDVM2758

495




500
Qui significabit cum aliis blandius agendum, cum aliis asperius, vt cuiusque
fuerit ingenium aut fortuna dignitasque, allegabit illud ex eodem libro:
 Ἄλλον μειλίχιους, ἄλλον στερεοῖς ἐπέεσσι
 Νείκεον,  id est
 Verbis hunc placidis, contra asperioribus illum
 Increpuere.

[A]VT NVNC SVNT HOMINES2759




505

Si notabis temporum tuorum mores vt semper in peius degenerantes a virtute
maiorum, veluti si dicas hunc aut illum principem laudandum, vt hac
tempestate sunt principes, applicabis illud ex eodem libro Οἷοι νῦν βροτοί εἰσιν.
Quod quidem hemistichium aliquot est locis apud Homerum: hic de Aiace et
de Hectore saxum ingens humo facile tollentibus, Iliados ε de Tydeo saxum
item tollente.

[A]NON SUSCIPIENDVM NEGOCIVM TEMERE2760


510




515
In praepotentem et cum quo non sit suscipienda simultas aut lis, nisi magno
aliquo praesidio fulciaris, quadrabit illud ex eodem libro:
 Οὐκ ἄν τίς μιν ἐρυκάκοι ἀντιβολήσας
 Νόσφι θεῶν,  id est
 Huic certaturus non iuerit obuius vllus
 Absque deis.

Dictum est de Hectore duabus lanceis tendente in praelium, cum emisisset
ingens saxum.

[A]VEHEMENTER CVPIENTIS2761



520




525
Cum animus ipse nos vehementer instigat ad faciendum quippiam, conueniet
illud ex Iliados Ν:
 Κὰδ δ᾿ ἐμοὶ αὐτῷ θυμὸς ἐνὶ στήθεσσι φίλοισι 503
 Μᾶλλον ἐφορμᾶται πολεμίζειν ἠδὲ μάχεσθαι,
 Μαιμώωσι δ᾿ ἔνερθε πόδες καὶ χεῖρες ὕπερθεν,  id est
 Sponte mihi gliscens animus in pectore gestit
 Vsque magis bellare manu et confligere coram,
 Festinant infraque pedes ac dextra superne.

[A]ELVCET EGREGIA VIRTVS2762




530
Egregia virtus, etiam si quando dissimuletur, tamen semper eminet inter alios
atque ex ipso oris habitu perspicitur et in ipsa quasi relucet fronte. Veram item
nobilitatem testatur facies hominis itidem vt mores. In hanc sententiam
quadrabit Homericum illud ex eodem libro:
 Ἀρίγνωτοι δὲ θεοί περ, id est Insignia numina diuum.

[A]MVTVA DEFENSATIO2762a



535




LB 917
541
Mutuam complurium inter ipsos concordiam mutuamque defensationem
notabimus non infacete versibus his ex eodem libro:
 Φράξαντες δόρυ δουρί, σάκος σάκεϊ προθελύμνῳ,
 Ἀσπίδ᾿ ἄρ᾿ ἀσπὶς ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾿ ἀνήρ,  id est
 Hastas densabant hastis, vmbone frequenti
 Vmbonem, clypeum clypeus fulcibat inhaerens,
 Inque vicem galeae galeas texere, virum vir.
|
Iuuenalis item de mollibus: 504
 Sed illos
 Defendit numerus iunctaeque vmbone phalanges.

[A]CONCORDIA FVLCIVNTVR OPES ETIAM EXIGVAE2763


545




550
Sententia prouerbialis est ibidem huiusmodi:
 Συμφερτὴ δ᾿ ἀρετὴ πέλει ἀνδρῶν καὶ μάλα λυγρῶν,  id est
 Coniuncti pollent etiam vehementer inertes.
Hac conueniet vti, si quando significabimus non esse contemnendam amici-
tiam aut simultatem multorum, etiamsi fuerint alioquin imbecilles et quorum
singulos quiuis facile contemnat. Nam quemadmodum, vt ait Ouidius,
 Et quae non prosunt singula, multa iuuant,
ita quae non laedunt singula, multa nocent.

[A]EXTRA PERICVLVM FEROX2764



555




560




565
In timidum et ita demum ferocem, si procul absit a periculo, velut in
obtrectatorem clancularium, qui coram non ausit congredi, quadrauerit illud
ex eodem loco:
 Ἀνδρῶν δυσμενέων ἑκὰς ἱστάμενος πολεμίζειν,  id est
 Pugnare gnarus, verum eminus et procul hoste.
[G] Simile est illud Demosthenis in oratione de corona: Οὕτως οἰκείως ἡμᾶς
ἐδέχοντο, ὥστε τῶν ὁπλιτῶν καὶ τῶν ἱππέων ὄντων εἰς τὰς οἰκίας καὶ τὸ ἄστυ
δέχεσθαι τὴν στρατιὰν ἐπὶ παῖδας καὶ γυναῖκας καὶ τὰ τιμιώτατα, id est Adeo
familiariter nos acceperunt, vt, quum adessent armati et equites, in aedes atque in
ciuitatem reciperent exercitum ad liberos et vxores et ad ea, quae sunt charissima.
[H]
Extra telorum iactum
ante recensuimus, cui contrarium est intra tela. M. Tullius
in Verrem actione iiii.: Non ego a Vibone paruo nauigio inter fugitiuorum ac
praedonum ac tua tela venissem? Quod Graeci dicunt ἐντὸς βελῶν.

[A]QVISQVIS IS FVERIT2765




570

Quemuis citra vllam exceptionem hominem indicabimus hoc versiculo, qui est
in eodem libro:
 Ὃς θνητός τ᾿ εἴη καὶ ἔδοι Δημήτερος ἀκτήν,  id est
 Qui modo mortalis sit edens Cerealia dona.
[C] Veluti si quis dicat humanas leges alibi alias esse, caeterum legem naturae
omnium esse communem, ὃς θνητός τ᾿ εἴη.

[A]IVVENTA VIRIBVS POLLET5052766


575

Ad vires plurimum momenti adfert aetas iuuenta. Ad id facit illud ex eodem
loco de Aenea:
 Καὶ δ᾿ ἔχει ἥβης ἄνθος, ὅτε κράτος ἐστὶ μέγιστον,  id est
 Flos quoque adest aeui, cuim tunc maxima vis est.

[A]ANCIPITIS CONSILII2767


580



Ad significandum hominem perplexum et ancipitis sententiae suspensumque
animo congruet illud ex Iliados Ε:
 Μεσσηγὺς γαίης καὶ οὐρανοῦ ἀστερόεντος,  id est
 In medio terrae simul et stellantis Olympi.
Dictum est apud poetam de equis [G] Iunonis inter coelum et terram [A] celeri
volantibus cursu.

585 [A]PRAEDIVES2768





590
Praediuitem significabimus his versibus in Ζ, [G] κ et λ Iliadis:
 [A] Πολλὰ δ᾿ ἐν ἀφνειοῦ πατρὸς κειμήλια κεῖται,
 Χαλκός τε [D] χρυσός τε [A] πολύκμητός τε σίδηρος,  id est
 Diuitis in patris sunt multa recondita tectis,
 Aesque aurumque, fabrefacti quoque copia ferri.
Ad idem faciet etiam illud ex Iliados Κ: 506
 Πολύχρυσος πολύχαλκος, [B] id est Multi auri multique aeris.

[A]AEGRE QVIDEM, SED FACIMVS TAMEN2769


595

Cum aegre quidem et non sine plurimis incommodis agimus quippiam, sed
tamen facimus adacti necessitate, conueniet illud ex Iliados Ζ:
 Καὶ μάλα τειρόμενοί περ, ἀναγκαίη γὰρ ἐπείγει,  id est
 Quamuis afflicti nimium, sed fatum ita cogit.

[A]QVOD ALIBI DIMINVTVM EXAEQVATVR ALIBI2770


600
LB 918


In eum, in quo desideratur virtutis aliquid, sed cuius iacturam alia quapiam
dote compenset, veluti si quem intelligi velimus parum eloquentem, sed
admirabili tamen iudicio, aut qui sit indoctus quidem, sed | bene nummatus,
competet illud ex eodem loco, quem modo citauimus ex Iliados Κ:
 Ὃς δή τοι εἶδος μὲν ἔην κακός, ἀλλὰ ποδώκης,  id est
 Qui ore quidem deformis erat, pedibus tamen acer.

605 [A]MVTVA DEFENSIO TVTISSIMA2771





610

Qui significabit minus eos laedi posse, qui concordes sese mutuo defendunt,
contra omnium iniuriae obnoxios illos, qui dissident factionibus intestinis,
accommodabit illud ex Iliados ρ:
 Παυρότεροι δὲ πολὺ φθίνυθον, μέμνηντο γὰρ αἰεὶ
 Ἀλλήλοις ἀν᾿ ὅμιλον ἀλεξέμεναι πόνον αἰπύν,  id est
 Multo turba minor periit, quod in agmine semper
 Mutuam opem sibi ferre malumque arcere studebant.

[A]QVI CVM CONTEMPTV VITAE INVADVNT2772


615


In eos, qui gladiatorio, sicut ait Terentius, animo quempiam impetunt, vt aut
perdant aut pereant, conueniet illud ex Iliados Μ:
 Ἀγροτέροισι σύεσσι ἐοικότες, id est Similes agrestibus apris.
[C] Tradunt enim venatores hos prouocatos recta impetere prouocantem nec
lancea vitata.

[A]ALIIS PROSPICIENS, NON SIBI5072773

620




625


Si libebit in quempiam iocari, qui, cum artem diuinandi professus aliis sua
mala praedixerit, ipse suum malum non potuerit praeuidere, non inconcinniter
accommodabimus illud ex Homeri Boeotia:
 Ἀλλὰ οὐκ οἰωνοῖσιν ἐρύσσατο κῆρα μέλαιναν,  id est
 At non auguriis fatum sibi depulit atrum.
Quod imitatus Maro:
 At non auguriis valuit depellere pestem.
Dictum est de Eunomo Mysorum duce, perito quidem auguriorum, at
nihilominus ab Achille occiso.

[A]DEDECVS PVBLICVM2774

630




635
Rem modis omnibus infamem ac perniciosam non ineleganter indicaueris his
versibus, quibus Hector Paridem obiurgat libro Iliados tertio:
 Πατρί τε σῷ μέγα πῆμα πόληΐ τε παντί τε δήμῳ,
 Δυσμενέσιν μὲν χάρμα, κατηφείην δὲ σοὶ αὐτῷ,  id est
 Noxa ingens vrbique tuae populoque patrique,
 Hosti gaudia, sed probrumque dolorque tibi ipsi.

[A]NE DEPVGNES IN ALIENO NEGOCIO2775




640

Vbi significabimus nos nolle nosmet admiscere liti alienae, quae nihil ad nos
pertineat, sed permissuros, vt ipsi inter sese suo decertent periculo, quorum
agitur negocium, versiculo fuerit locus ex eodem libro:
 Οἴους ἀμφ᾿ Ἑλένῃ καὶ κτήμασι πᾶσι μάχεσθαι,  id est 508
 Proque Helena proque omni re decernere solos.
Dictum de Menelao et Paride singulari certamine congressuris.

[A]PRVDENTIA CONIVNCTA CVM VIRIBVS2776


645


In eum, qui norit idem et aliis imperare, quid sit agendum, et ipse persequi,
cum est opus, quod aliis imperat, apte quadrabit illud ex eodem libro:
 Ἀμφότερον βασιλεύς τ᾿ ἀγαθὸς κρατερός τ᾿ αἰχμητής,  id est
 Et iuxta ductor bonus et certamine pollens.
Sunt enim, qui imperatorem agere norunt, at militem praestare non norunt.

[A]PAVCILOQVVS, SED ERVDITVS2777

650




655
In eum, qui pauca quidem, sed tamen auditu digna loquitur, conueniet illud ex
eodem libro, quod illic dicitur de Menelao, breuiloquo Laconum more, verum
suauiloquo et arguto:
 Παῦρα μέν, ἀλλὰ μάλα λιγέως, ἐπεὶ οὐ πολύμυθος,  id est
 Non is multa quidem, verum argutissima, quippe
 Pauciloquus.

[A]DVOBVS MALIS RESISTERE DIFFICILLIMVM2778




660
 Εἰ δὴ ὁμοῦ πόλεμός τε δαμᾷ καὶ λοιμὸς Ἀχαιούς,  id est
 Iam pariter subigit bellumque et morbus Achiuos.
Si quando dicemus eundem hominem duobus aut plurimis premi malis. Est
apud Homerum Iliados primo.

[A]FRONTE SIMVL ET OCCIPITIO2779




665
LB 919


Cum indicabimus admirabilem rerum omnium cognitionem aut singularem
prudentiam, quae constat non praesentium modo scientia, sed et memoria
praeteritorum et futurorum prospicientia, recte versum hunc ex eodem
vsurpabimus libro: |
 Ὃς ᾔδη τά τ᾿ ἐόντα τά τ᾿ ἐσσόμενα πρό τ᾿ ἐόντα,  id est
 Qui scit praeterita ac praesentia postque futura.
Vergilius vertit ad hunc modum:
 Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.

670 [A]NOCVIT ET NOCEBIT5092780





675

Si quando demonstrata praeteritorum malorum causa comminabimur futu-
rum, vt accedant maiora, nisi quis resipiscat, non intempestiuiter vsurpabimus
versum hunc Homericum ex eodem libro:
 Τοὔνεκ᾿ ἄρ᾿ ἄλγε᾿ ἔδωκε ἑκηβόλος ἠδ᾿ ἔτι δώσει,  id est
 Phoebus ob haec mala multa dedit atque insuper addet.
Veluti si medicus ostenso morbi periculo moneat aegrotum reualescentem, vt
temperet ab immodica Venere, alioqui rediturum cum foenore malum.

[A]INGENS DISCRIMEN2781


680




685
Quoties ingens discrimen innuemus inter homines aut res plurimum inter se
diuersas aut immensum interuallum inter seiunctos, eleganter accommodabi-
mus illud ex eodem libro:
 Ἐπεὶ ἦ μάλα πολλὰ μεταξὺ
 Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα,  id est
 Sunt in medio sita plurima, montesque
 Vmbrosi fretaque horrisono clamosa fragore.

[A]ADHORTANTIS AD GLORIAM2782




690




695

Cum adhortabimur ad immortalem gloriam egregiis parandam factis, non
inconcinniter adhibebimus illud carmen, quo M. Tullius aliquot vsus est locis:
 Ἄλκιμος ἔσσ᾿, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων εὖ εἴπῃ,  id est
 Strennuus esto, quo te posteritas quoque laudet.
Extat autem apud Homerum cum alias, tum Odysseae libro primo. Sic enim 510
Pallas in specie Mentoris adhortatur Telemachum ad virtutem, aliorum
illustrium heroum exemplo:
 Καὶ σύ, φίλος, μάλα γάρ σ᾿ ὁρόω καλόν τε μέγαν τε,
 Ἄλκιμος ἔσσ᾿, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων εὖ εἴπῃ,  id est
 Tuque age, quando te video magnumque bonumque,
 Strennuus esto, vt tete et postera praedicet aetas.

[A]QVI PARATVS AD RESISTENDVM2783


700



Qui significare volet se nequaquam detractare certamen, sed abunde suppete-
re, quo partes tueatur suas, vsurpabit illud ex Iliados ν:
 Τῷ μοι δούρατά ἐστι καὶ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι
 Καὶ κόρυθες καὶ θώρηκες λαμπρὸν γανόωντες,  id est
 Et mihi sunt hastae teretes clypeique rotundi,
 Tum galeae, tum thoraces procul igne micantes.

705 [A]IN DISCRIMINE APPARET QVI VIR2784


  a711-713


710


De repericulosa difficilique et eiusmodi, quae virum cordatum ac strennuum
requirat, conueniet illud, quod eodem libro dicitur ab Idomeneo Cretensium
duce:
 Ἔνθ᾿ ὅ τε δειλὸς ἀνὴρ ὅς τ᾿ ἄλκιμος ἐξεφαάνθη,  id est
 Illic qui vir iners, qui strennuus, ipsa docet res.
Ad idem facit quod proximo carmine consequitur:
 Τοῦ μὲν γάρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ.
Cuius alias mihi facta mentio.

[A]NON CEDENDVM MALIS2785

715




720
Si quando admonebis non oportere cedere vel aduersariis vel insultibus
aduersae fortunae aut non esse certandum cum fugitiuis, non inscite detorseris
illud ex eodem libro:
 Οὐκ ἂν ἐν αὐχέν᾿ ὄπισθε πέσοι βέλος οὐδ᾿ ἐνὶ νώτῳ,
 Ἀλλά κεν ἢ στέρνων ἢ νηδύος ἀντιάσειε,  id est
 Ne feriat iaculum ceruicem aut terga, sed ipsum
 Aut ventrem aut pectus feriat aduersa sagitta.

[A]IPSE SIBI PERNICIEM ACCERSIVIT5112786



725
In eum, qui sibi pertinaciter accersit malum, [G] cui veluti fato destinatus sit,
[A] congruet illud ex eodem libro:
 Τὸν δ᾿ ἄγε μοῖρα κακὴ θανάτοιο τέλοσδε,  id est
 Istum mortis in exitium mala Parca trahebat.

[A]VLTRA VIRES NIHIL AGGREDIENDVM2787



730

LB 920
Qui dicet non esse suscipiendum negocium, ad quod peragendum non
suppetant vires, non inconcinniter illud accommodauerit ex eodem libro:
 Πὰρ δύναμιν δ᾿ οὐκ ἔστι καὶ ἐσσύμενον πολεμίζειν,  id est
 Vires vltra nemo queat bellare, licet sit |
 Quantumuis animo promptus.
Verba sunt Paridis ad Hectorem.

[A]OCYOR ACCIPITRE2788

735



Admirandam celeritatem hyperbola prouerbiali licebit indicare, quae est in
eodem libro:
 Θάσσονες ἱρήκων, id est Pernices magis accipitre. 512
Venustius fiet, si ad famam aut ingenium aut nuncium aut eiusmodi quippiam
detorqueatur.

740 [A]ANCIPITIS ANIMI2789





745




750
Animum ancipitem et incerti consilii licet indicare versiculo, qui est Iliados ξ:
 Ὣς ὁ γέρων ὥρμαινε δαϊζόμενος κατὰ θυμὸν
 Διχθάδια,  id est
 Sic senior versans animo disquirit, vtroque
 Nutans.
Id Maro sic est imitatus:
 Atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc.
Rursum Iliados π:
 Διχθὰ δέ μοι κραδίη μέμονε φρεσὶν ὁρμαίνοντι,  id est
 Huc animus mihi versanti inclinabat et illuc.

[A]CORRECTIO DICTI2790




755

Dictum obscoenius et bonis viris reticendum aut absurdum dictu notabimus
hoc versiculo ex Iliados ξ:
 Μῦθον, ὃν οὔ κεν ἀνήρ γε διὰ στόμα πάμπαν ἄγοιτο,
  Ὅς τις ἐπίσταιτο ᾗσι φρεσὶν ἄρτια βάζειν,  id est
 Sermonem, quem nemo vir vnquam promat ab ore,
 Qui modo cognorit cordata et sana profari.

[A]IN CLAMOSOS2791


760




765
Ingentem inter litigandum aut disputandum vociferationem indicabimus eo
versiculo, quem ibidem de Neptuno scripsit Homerus:
 Ὅσσον τ᾿ ἐννεάχιλοι ἐπίαχον ἢ δεκάχιλοι
 Ἀνέρες ἐν πολεμῳ, ἔριδα ξυνάγοντες Ἄρηος,  id est
 Tantum vociferans, quantum nouies deciesue
 Mille viri clamare solent, qui praelia miscent.
[F] Idem carmen habetur Iliados ε de Marte.

[A]PRO MEA VIRILI5132792




770




775
Cum pollicebimur nos operam nostram praestituros pro nostra virili, conue-
niet illud ex eodem libro Veneris ad Iunonem:
 Εἰ δύναμαι τελέσαι γε καὶ, εἰ τετελεσμένον ἔσται,  id est
 Si praestare queam et fieri res ipsa potessit.
[F] Idem versus habetur Odysseae ε et Iliados σ. [B] Vsurpat veluti prouerbii
vice Plutarchus in libello De dignoscendo adulatore ab amico: Εὖ γὰρ εἴρηται
τοῖς πρὸ ἡμῶν, φίλου μὲν ἐκείνην εἶναι τὴν ἐπαγγελίαν Εἰ δύναμαι τελέσαι γε καὶ εἰ
τετελεσμένον ἔσται, κόλακος δὲ ταύτην Αὔδα ὅ τι φρονέεις. Id est Nam recte dictum
est illud a maioribus nostris, amicum sic promittere: 'Si praestare queam et fieri res ipsa
potessit', adulatorem vero ad hunc modum: 'Dicito quicquid habes in pectore'.

[A]PRO DIGNITATE CVIVSQVE2793



780


Cum vnicuique partes tribuuntur pro decoro personae proque dignitate, veluti
si negocium arduum committatur prudenti et exercitato, leuiusculum iuueni
cuipiam et imperito, quadrabit illud ex eodem Iliados ξ:
 Ἐσθλὰ μὲν ἐσθλὸς ἔδυνε, χέρεια δὲ χείρονι δόσκεν,  id est
 Egregia egregius subit arma, ac deteriori
 Deteriora dedit.

[A]OMNIA EX SENTENTIA CEDVNT5142794

785




790
In magnopere fortunatos, quibus et recte et secus instituta feliciter cedunt,
congruet illud ex Iliados ρ:
 Τῶν μὲν γὰρ πάντων βέλε᾿ ἅπτεται, ὃς τις ἀφείη,
 Ἢ κακὸς ἢ ἀγαθός, Ζεὺς δ᾿ ἔμπης πάντ᾿ ἰθύνει,  id est
 Spicula cuncta horum feriunt, seu torserit illa
 Ignauus seu vir fortis, quia Iuppiter ipse
 Dirigit.

[A]IMPROBITAS MVSCAE2795



LB 921
796



800
In improbum et subinde redeuntem, etiam si turpiter repellatur, quadrabit
illud ex eodem libro: |
 Καί οἱ μυίης θάρσος ἐνὶ στήθεσσιν ἐνῆκεν,
 Ἥ τε καὶ ἐργομένη μάλα περ χροὸς ἀνδρομένοιο
 Ἰσχανάᾳ δακέειν,  id est
 Atque illi muscae vim intra praecordia misit,
 Quae quamuis de pelle viri sit saepe repulsa
,
 Assultat morsura tamen.

[A]DEO FORTVNAEQVE COMMITTO2796




805
Qui fortunam experiri statuerit euentum negocii fortunae committens, in hunc
conuenerit illud ex eodem libro:
 Ἥσω γὰρ καὶ ἐγώ, τὰ δέ κεν Διὶ πάντα μελήσει,  id est
 Torsero et ipse, Ioui fuerint haec omnia curae.

[A]CONSILIVM IN MELIVS COMMVTANDVM2797




810


Si quando iubebimus mutare consilium vtpote foedum ac stultum, aut
reprehendemus quippiam vt inconsulte factum, vsui fuerit illud ex eodem
libro:
 Τίς τοί νυ θεῶν νηκερδέα βουλὴν
 Ἐν στήθεσσιν ἔθηκε καὶ ἐξέλετο φρένας ἐσθλάς;  id est
 Quis tibi consilium submisit inutile tandem
 Diuorum sanamque exemit pectore mentem?

[A]MODIS OMNIBVS INCITAT2798

815




820
Vbi quis modis omnibus animum alterius sollicitat, nunc precibus, nunc
blanditiis, nunc iurgiis, nunc minis, vsurpare licebit illud ex eodem libro de
Automedonte dictum et equis Achillis: 515
 Πολλὰ μὲν ἂρ μάστιγι θοῇ ἐπεμαίετο θείνων,
 Πολλὰ δὲ μειλιχίοισι προσηύδα, πολλὰ δ᾿ ἀρειῇ,  id est
 Multum ille scuticaque cita celerare iubebat,
 Multum idem blande affatus multumque minatus.

[A]EIDEM INHIANTES TESTAMENTO2799



825



Duriusculum quidem, sed tamen non inscitum, si, quod est in eodem libro
dictum de Graecis ac Troianis pro Patrocli cadauere dimicantibus, torqueatur
ad haeredipetas eundem senem velut idem cadauer certatim captantes:
 Ὣς οἵ γ᾿ ἔνθα καὶ ἔνθα νέκυν ὀλίγῃ ἐνὶ χώρῃ
 Εἵλκεον ἀμφότεροι,  id est
 Sic illi exiguo discrimine vtrique cadauer
 Hinc atque inde trahunt.

830 [A]PRAEMATVRA MORS2800





835


In hunc, qui praematura morte discesserit superstitibus parentibus, accommo-
dabitur illud ex eodem libro de Hippothoo [G] Pelasgo Lethi filio [A] dictum,
[G] quem Aiax Telamonius occiderat, quod Patrocli corpus pede apprehensum
ad Troiam pertrahere conatus erat:
 [A] Οὐδὲ τοκεῦσι
 Θρέπτα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δέ οἱ αἰών,  id est
 Ast neque nutricandi grata parentibus ille
 Reddidit officia, sed ei breue contigit aeuum.




2601-2700    2801-2900