CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA PRIMA


LB 951 [A]DVLCE BELLVM INEXPERTIS113001


  c4-6
5
  c6-8



10




15
  c16-18

  c18-21

20




25




30




35




40




LB 952
46
  c45-85
  c48-62

50




55




60




65




70
  c70-78



75




80




85



LB 953
90




95




100




105




110




115




120




125

  c127-133


130




135
  c136-157
  c137-142
LB 954
  c138-153
140

  c142-144


145




150




155




160




165




170




175




180




185



LB 955
190


  c193-273

195




200




205

  c207-209

  c209-215
210
  c209-211



215
  c215-219


  a219-221
220




225




230




235



LB 956
240




245


  c248-250

250




255




260




265




270




275




280
  c281-293
  a282-293


285
  c286-291



290
LB 957


  c294-298
295




300




305




310

  c312-314


315




320




325




330




335




340


LB 958

345




350



  c354-376
355




360




365




370




375




380
  c381-383



385




390



LB 959
395




400




405
  c406-409


  c409-411
410




415




420
  c420-426



425




430
  c430-432

  c433-436

435




440


  c443-449

445
LB 960



450




455




460




465




470




475




480




485
  c486-491



490




495

LB 961


500




505




510




515




520




525




530




535




540


  c543-600

545
  c546-548

LB 962
  c548-551
550




555
  c556-591
  a556-591


560
  c561-563



565
  c565-569



570
  c570-572



575

  c577-581


580




585




590
  c591-596



595



LB 963
600

  c602-608


605




610



  c614-616
615




620
  c621-625



625




630

  c632-635


635
  c635-661



640




645




650
LB 964



655




660




665




670




675
  c675-689



680




685




690



  c694-696
695




700

LB 965


705




710




715




720




725




730
  c731-765



735




740




745




750


LB 966

755



  c759-765
760




765




770


  c773-777

775




780
  c781-804



785




790




795




800


LB 967

805




810




815




820




825




830




835




840




845




850
  c851-853

LB 968

855




860




865




870




875




880




885




890
  c890-898



895




900

LB 969

  c904-906
905
  c906-910



910




915




920




925




930




935



  c939-942
940




945




950


LB 970

955




960




965



  c969-990
970




975




980




985




990


[B] Et elegans cum primis et multorum literis celebratum adagium est: [A]
Γλυκὺς ἀπείρῳ πόλεμος, id est Dulce bellum inexperto. [F] Id ita reddit Vegetius
libro De re militari iii, capite xiiii: Nec confidas satis, si tyro praelium cupit; inex- 12
pertis enim dulcis est pugna. [H] Citatur ex Pindaro: Γλυκὺ δὲ πόλεμος ἀπείροισιν,
ἐμπείρων δέ τις ταρβεῖ προσίοντα νιν καρδίᾳ περισσῶς, id est Dulce bellum inex-
pertis, ast expertus quispiam horret, si accesserit cordi supra modum.

    [B] Sunt quaedam in rebus mortalium quae quantum habeant discriminis ac
malorum non intelligas, nisi facto periculo.
 Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
 Expertus metuit.

Bella res et splendida videtur inter aulicos obambulare proceres, in regiis versari
negociis; at senes, quibus vsu penitus cognita res est, ab ea felicitate libenter
abstinent. Suaue videtur amare puellas, sed iis qui nondum senserunt quantum
amori insit amari. Ad eundem item modum accommodari poterit ad quoduis
negocium multo cum periculo multisque coniunctum malis, quod nemo velit
capessere nisi iuuenis et rerum imperitus. Siquidem [A] Aristoteles in Rhetoricis
hanc adfert causam cur iuuenta sit audacior, contra senecta timidior, quod illis
imperitia rerum confidentiam pariat, his multorum experientia malorum timidi-
tatem et contationem.
    [B] Quod si quicquam est in rebus mortalium quod contanter aggredi conue-
niat, imo quod oporteat modis omnibus fugere, deprecari, propellere, certe bel-
lum est, quo non alia res vel magis impia vel calamitosior vel latius perniciosa vel
haerens tenacius vel tetrior et in totum homine indignior, vt ne dicam Chris-
tiano. At dictu mirum quam hodie passim, quam temere, quam quauis de causa
suscipitur, quam immaniter ac barbarice geritur, non tantum ab ethnicis, verum
etiam a Christianis; nec prophanis modo, verum etiam a sacerdotibus et episco-
pis; nec solum a iuuenibus et imperitis, verum etiam a senibus et toties expertis;
nec a plebeis tantum et vulgo natura mobili, sed potissimum a principibus, quo-
rum officium erat temerarios stultae multitudinis motus sapientia rationeque
componere. Neque desunt iureconsulti ac theologi qui ad ista tam nefaria faces
admouent et frigidam, quod aiunt, suffundunt. Quibus rebus fit vt nunc bellum
adeo recepta res sit, vt demirentur homines esse cui non placeat; adeo probata,
vt impium ac pene dixerim haereticum sit improbasse rem vnam omnium, vt
sceleratissimam, ita miserrimam quoque. At quanto iustius erat illud demirari,
quis malus genius, quae pestis, quae intemperia, quae Furia primum in homi-
nis mentem immiserit rem vsqueadeo beluinam vt placidum illud animal, quod
natura paci beneuolentiaeque genuit, quod vnum omnium saluti prodidit, tam
ferina vesania, tam insanis tumultibus in mutuam rueret perniciem. Id quod
magis etiam admirabitur quisquis animum a vulgo receptis opinionibus ad
ipsam rerum vim ac naturam perspiciendam conuerterit ac seorsum hinc homi-
nis imaginem, hinc belli simulacrum vere philosophicis oculis aliquantisper
contempletur.
    Primum igitur, si quis habitum modo figuramque | corporis humani consi- 14
deret, an non protinus intellecturus est naturam - vel potius Deum - animal hoc
non bello sed amicitiae, non exitio sed saluti, non iniuriae sed beneficentiae
genuisse? Nam caeterorum animantium vnumquodque suis instruxit armis: tau-
rorum impetus armauit cornibus, leonum rabies vnguibus, apris fulmineos affixit
dentes, elephantos praeter cutem et molem promuscide quoque tutatus est, cro-
codilum crustis velut laminis communiuit, delphinis teli vice pinnas addidit, his-
tricem spinis, raiam aculeis defendit, gallis calcar affixit; alia testis, alia corio, alia
cortice communiuit. Sunt quorum incolumitati pernicitate prospexit, veluti
columbis; sunt rursum quibus venenum teli vice tribuit. Addidit his speciem
tetram ac beluinam, addidit oculos truces, vocis stridorem; inseuit natiua quae-
dam dissidia. Solum hominem nudum produxit, imbecillem, tenerum, inermem,
mollissima carne, cute leui. Nihil vsquam in membris quod ad pugnam aut vio-
lentiam datum videri possit; vt ne dicam interim quod caetera fere statim vt nata
sunt sibi sufficiunt ad vitam tuendam, solus homo sic prodit vt multo tempore
totus a subsidio pendeat alieno. Nec fari nouit nec ingredi nec cibum capere,
vagitu tantum implorat opem, vt vel hinc coniici possit solum hoc animal totum
amicitiae nasci, quae mutuis officiis et coit et cohaeret potissimum. Proinde
natura voluit hominem vitae munus non tam sibi quam beneuolentiae acceptum
ferre, quo videlicet intelligeret sese gratiis esse dicatum ac necessitudini. Tum spe-
ciem dedit non tetram et horridam, vti caeteris, sed mitem ac placidam, amoris
ac beneuolentiae notas prae se ferentem. Tribuit oculos amicos et in his animi
signa. Dedit brachiorum sinus ad complexum. Dedit osculi sensum, quo ceu
copularentur et sese contingerent animi. Vni risum attribuit, alacritatis indicium;
vni lachrymas, clementiae et misericordiae symbolum. Quin et vocem dedit, non
minacem et horrendam sicuti beluis, sed amicam et blandam. Nec his contenta
natura sermonis et rationis vsum vni tribuit, quae quidem res ad parandam et
alendam beneuolentiam in primis valet, ne quid omnino per vim inter homines
gereretur. Inseuit odium solitudinis, amorem sodalitatis; indidit penitus beneuo-
lentiae semina. Fecit vt quod est saluberrimum, idem sit et suauissimum. Quid
enim amico iucundius? At rursum, quid aeque necessarium? Proinde, si maxime
liceret absque mutuo commercio commode vitam agere, nihil tamen iucundum
videri possit absque socio, nisi si quis prorsus hominem exuerit et in feram dege-
nerarit. Addidit insuper liberalium disciplinarum studium et cognitionis ardorem,
quae res, vt potissimum abducit hominis ingenium ab omni feritate, ita ad conci-
liandas necessitudines praecipuam vim habet. Siquidem nec affinitas nec sanguinis
propinquitas arctioribus aut firmioribus amicitiae vinculis astringit animos, quam
societas honestorum studiorum. Super haec admirabili quadam varietate dotes
tum animorum tum corporum inter mortales partita est, nimirum vt singuli in
singulis inuenirent quod vel amarent ac suspicerent ob excellentiam, vel ob vsum
et necessitatem ambirent et amplecterentur. Denique indidit diuinae mentis scin-
tillulam, vt nullo etiam ostenso praemio tamen per se iuuet benemereri de omni-
bus; id enim Deo maxime proprium ac naturale suo beneficio consulere vniuer-
sis. Alioqui, quid illud est quod haud vulgarem animo sentimus voluptatem, vbi 15
quempiam per nos seruatum in|telligimus? [F] Et ob hoc ipsum homo charus est
homini quod insigni quopiam beneficio obstrictus est. [B] Proinde Deus in hoc
mundo velut simulacrum quoddam sui constituit hominem, vt ceu terrenum
quoddam numen saluti prospiceret omnium. Sentiunt hoc ipsa etiam bruta, cum
videamus non mitia solum, verum etiam pardos et leones et his immitiores bes-
tias in magnis periculis ad hominis opem confugere. Hoc extremum omnibus
asylum, haec ara est sanctissima vniuersis, [C] haec nulli non sacra est ancora.
    [B] Hominis effigiem vtcunque depinximus; nunc belli simulacrum ex
aduerso cum hac, si videtur, componamus. Iam igitur videre te puta barbaras
cohortes ipso vultu sonoque vocis horrendas, hinc atque hinc instructas ferratas
acies, formidabilem armorum crepitum simul et fulgorem, inamabilem tantae
multitudinis fremitum, oculos minaces, rauca cornua, terrificum taratantarae
cantum, bombardarum tonitrua - non minus formidolosa veris, sed magis noxia,
- clamorem insanum, concursum furiosum, immanem laniationem, cadentium
et occidentium crudeles vices, congestas strages, vndantes cruore campos, fluuios
humano tinctos sanguine. Fit interea nonnunquam vt frater incidat in fratrem,
affinis in affinem, amicus in amicum, et communi furore iam debacchante in
eius viscera stringat ferrum, a quo ne verbo quidem vnquam fuerat laesus.
Denique tantum malorum habet illa tragoedia, vt a commemoratione quoque
pectus humanum abhorreat. Vt interim non referam illa vulgaria prae his
leuiaque: protritas passim segetes, exustas villas, incensos pagos, abacta pecora,
constupratas virgines, tractos in captiuitatem senes, direpta phana, latrociniis,
praedationibus, violentia plena confusaque omnia. Vtque taceam illa quae felicis- 16
simum etiam ac iustissimum bellum consequi solent: expilatam plebem, oneratos
proceres, tot senes orbos et simul in caede liberorum [F] infelicius [B] occisos [F]
quam si hostis mali sensum vna cum vita sustulisset, [B] tot anus destitutas et
crudelius quam ferro peremptas, tot matronas viduas, tot liberos orphanos, tot
domus funestas, tot opulentos ad inopiam redactos. Nam de morum pernicie
quid attinet loqui, cum nemo nesciat vniuersam vitae pestem semel e bello pro-
ficisci? Hinc pietatis contemptus, hinc legum neglectus, hinc ad quiduis auden-
dum sceleris promptus animus. Hoc fonte nobis tam ingens latronum, raptorum,
sacrilegorum, percussorum turba scatet. Et quod est omnium grauissimum, haec
tam exitialis pestilentia nescit se suis continere spaciis, sed in vno quopiam
angulo nata non solum finitimas regiones veluti contagio peruadit, verum etiam
procul semotas vel mercede vel per affinitatis aut foederis occasionem in com-
munem tumultum ac rerum tempestatem pertrahit. Quin etiam bellum e bello
seritur, e simulato verum, e pusillo maximum exoritur, neque raro solet in his
accidere quod de Lernaeo monstro fabulis proditum est. Hisce de causis, opinor,
veteres illi poetae, qui rerum vim ac naturam et sagacissime perspexerunt et aptis-
simis figmentis adumbrarunt, tradidere bellum ab inferis immitti, idque Furia-
rum ministerio; neque quamlibet Furiam ad hoc negocii conficiendum esse ido-
neam. Deligitur omnium pestilentissima, Cui nomina mille, / mille nocendi artes;
haec innumeris armata colubris tartarea buccina praecinit. Pan insano tumultu
complet vniuersa; Bellona furiosum quatit flagellum; Furor impius, ruptis omni-
bus vinculorum nodis, euolat horridus ore cruento. Neque non viderunt haec
grammatici, quorum alii bellum κατ᾿ ἀντίφρασιν dictum volunt, quod nihil
habeat neque bonum neque bellum, nec alia ratione bellum esse bellum quam
Furiae sunt Eumenides; alii malunt a belua deductum, quod beluarum sit, non
hominum, in mutuum exitium congredi. At mihi sane plus quam ferinum, plus
quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque bru|torum
animantium in suo quodque genere concorditer et ciuiliter degunt, gregatim
incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim
et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones,
lupi, tigrides. Quanquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos:
canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone
pax est, inter venena conuenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo.
Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte caco-
daemonum excogitatis instruimur homines in hominum perniciem. Nec illae
quibuslibet de causis saeuiunt, verum vbi vel fames stimulat in rabiem vel se peti
sentiunt vel foetui suo timent. Nos, Deum immortalem, quam friuolis de causis
quas bellorum tragoedias excitamus! Ob inanissimos ditionum titulos, ob pueri-
lem iram, ob interceptam mulierculam, ob causas his quoque multo magis ridi-
culas. Ad haec inter feras vni cum vna bellum est idque perbreue; et vt cruentis-
sima pugna sit, vna aut altera vulnerata discedit. Quando auditum est - id quod
passim faciunt homines - centum milia beluarum mutuo laniatu concidisse? Adde
quod, vt feris quibusdam naturale dissidium est cum aliis diuersi generis, ita rur- 17
sum habent cum quibus genuina firmaque cohaerent amicitia. At homini cum
homine et cuilibet cum quolibet iugis pugna est nec vllum satis firmum foedus
inter vllos mortalium. Adeo quicquid a sua recessit natura in peiorem degenerat
speciem quam si natura malitiam ingenuisset. Vis scire quam ferina, quam foeda,
quam non digna homine res sit bellum? Spectastine aliquando leonem cum vrso
commissum? Qui rictus, qui rugitus, qui fremitus, quae immanitas, quae lania-
tio! Inhorrescit qui spectat etiam in tuto. At quanto foedius spectaculum, quanto
immanius, videre hominem cum homine tot armis, tot telis instructum confli-
gere! Quaeso te, quis homines crederet, nisi consuetudo mali sustulisset admira-
tionem? Ardent oculi, pallent ora, furorem praefert incessus, frendet vox, clamor
insanus, totus homo ferreus est, crepant arma, fulminant bombardae. Mitius erat 18
si cibi causa homo hominem deuoraret, si sanguinem hauriret; quanquam huc
quoque ventum est a quibusdam, vt id odii gratia faciant, [F] quod excusatius
faceret vsus aut necessitas. [B] At nunc idem fit crudelius telis veneno tinctis,
tartareis machinis. Nullum vsquam hominis vestigium. An credas hic ipsam
naturam agnituram quod condidit? Et si quis admoneat, an non merito huius-
modi verbis sit execratura [F] facinus impium? [B] 'Quod nouum spectaculum
ego video? Quis Tartarus hoc nobis portentum aedidit? Sunt qui me nouercam
appellent, quod in tam immensa rerum summa venena quaedam genuerim,
quanquam et haec in hominis commodum cessura; quod aliquot animantia
parum mitia finxerim, etiamsi nulla fera tam immitis est quin arte et officiis pos-
sit cicurari: hominis cura mansuescunt leones, mitescunt dracones, seruiunt vrsi.
Quae tandem est ista plus quam nouerca, quae nouam hanc beluam, totius mundi
pestem, nobis dedit? Vnum animal totum genui beneuolentiae, placidum, ami-
cum, salutare. Quid accidit vt in huiusmodi feram degenerarit? Nihil agnosco
hominis illius quem finxi. Quis malus genius vitiauit opus meum? Quae saga
mentem humanam excantauit et incantauit beluinam? Quae Circe natiuam vertit
formam? Iuberem vt ad speculum sese contemplaretur infelix; sed quid cernant
oculi, cum mens absit? Tamen aspice te ipsum, si potes, furiose bellator, si quo
pacto contingat resipiscere. Vnde tibi minax crista verticis? vnde fulgens galea?
vnde ferrea cornua? vnde pinnati cubiti? vnde squamae? vnde dentes aerei? vnde
laminae? vnde tela letifera? vnde vox plus quam ferina? vnde vultus iste plus
quam beluinus? vnde tonitru et fulmen, ipso Iouis fulmine tum formidabilius
tum nocentius? Ego te diuinum quoddam animal finxi; quid venit in mentem, vt
teipsum in tam immanem beluam transformares, vt nulla iam | belua futura sit
belua, si cum homine componatur?' Haec atque id genus alia permulta diceret,
opinor, architectrix illa rerum natura.
    Proinde, cum sic conditus sit homo quemadmodum ostensum est, cum huius-
modi res sit bellum, quemadmodum nimium crebro sentimus, haud mediocriter
admirandum videtur quis deus, qui morbus aut qui casus primum in humanum
pectus immiserit vt letale ferrum in hominis stringeret viscera. Multis gradibus ad
tam insignem vesaniam ventum sit oportet. Nemo siquidem repente fuit turpissi-
mus, vt inquit poeta Satyricus. Semperque malorum maxima sub vmbra ac specie
boni subrepserunt in vitam hominum. Olim igitur, cum rudes illi priscique mor-
tales, nudi, sine moenibus, absque tecto vitam in syluis agerent, euenit aliquoties
vt a feris ac beluis offenderentur. Cum his igitur primum homini bellum suscep-
tum est, et vir fortis habebatur ac dux qui ferarum vim ab hominum genere
depulisset. Quin et aequissimum videbatur iugulare iugulantes, trucidare truci-
dantes, praesertim cum nulla lacessitae iniuria vltro nos impeterent. Ea res cum
summae laudi duceretur - hinc enim deus factus est Hercules, - coepit animosa
iuuentus passim venari bestias, exuuium ceu tropheum ostentare. Deinde non
contenti iugulasse, pellibus illarum sese munierunt aduersus rigorem hyemis.
Haec erant prima homicidia, haec spolia. Post haec longius progressi rem ausi
sunt quam Pythagoras vehementer impiam arbitratus est et nobis poterat prodi- 19
giosa videri, nisi vetaret consuetudo, quae tantam vbique vim habet vt apud
nationes quasdam pium fuerit habitum parentem grandaeuum plagis obrutum in
fossam depellere et eripere vitam illi per quem vitae munus contigerat; sanctum
haberetur carnibus affinium amicorum vesci; pulchrum existimaretur virginem in
Veneris phano prostare populo; multaque iis absurdiora, quae si quis nunc refe-
rat tantum, nemo non sit abominaturus. Adeo nihil est tam scelerosum, nihil
tam atrox quod et non probetur, si id commendet assuetudo. Ergo quod ausi
sunt facinus? Non veriti sunt vesci ferarum extinctarum cadaueribus, dentibus
laniare carnem exanimem, haurire sanguinem, exugere saniem et viscera, vt ait
Ouidius, in viscera condere. Id facinus tametsi mitioribus ingeniis tum immane
videretur, tamen commendauit vsus et commoditas. [F] Placuit et in delitiis
cadaueris species. Carnes insepeliuntur crustis, condiuntur aromatibus, inscribi-
tur titulus 'Hic situs est aper, hic sepultus est vrsus'. O cadauerosas voluptates!
[B] Processum est longius. A noxiis feris itum est ad pecudes innoxias. Seuitum
est passim in oues, animal sine fraude doloque, saeuitum in leporem, non ob aliud 20
crimen nisi quod esculentus esset. Nec temperatum a boue domestico, qui suo
sudore diu familiam aluerat ingratam; nulli volucrum, nulli piscium generi par-
citum est, et eo processit gulae tyrannis vt nullum animal vsquam tutum esset ab
hominis crudelitate. Verum hoc quoque persuasit consuetudo vt saeuitia non
videretur in vllum animantis genus, modo ab hominis caede temperaretur. Sed in
nobis fortasse situm est vitia quemadmodum mare non admittere; verum vt
admisso limitem praescribamus, id non est cuiquam in manu. Semel receptum
vtrumuis haud nostro ducitur arbitrio, sed suo fertur impetu. Posteaquam his
rudimentis essent ad caedem exercitati, persuasit ira vt homo hominem fuste
saxoue aut pugno peteret. Siquidem iis adhuc armis tum pugnabatur, opinor, et
iam occidendis pecudibus didicerant hominem quoque minimo negocio posse
perimi. Verum ista crudelitas diu constitit intra monomachias; [F] vnius iactura
bellum dirimebatur; nonnunquam vterque cadebat, sed vterque vita indignus.
[B] Ad haec nonnullam etiam aequi speciem habebat sustulisse inimicum; laudi
quoque coeptum est dari, si quis violentum et pestilentem hominem - cuiusmodi
ferunt fuisse Cacum et Busiridem - confecisset orbemque | monstris istiusmodi
liberasset; siquidem videmus hos etiam titulos in Herculis extare laudibus.
Deinde concursum est a pluribus, vt quosque vel affinitas vel vicinia vel necessi-
tudo coniunxerat. Et quod nunc latrocinium est, tum bellum erat. Saxis et sudi-
bus praeustis etiamnum res gerebatur. Riuulus occurrens aut rupes aut simile
quippiam obuium praelia dirimebat. Interea, dum crescit vsu feritas, dum glis-
cunt irae, dum magis ardescit ambitio, furorem suum armant ingenio. Excogi-
tantur arma qualiacunque, quibus se communirent, et excogitantur tela, quibus
hostem perderent. Iam passim, iam frequentiore manu, iam armati conflictari
coeperunt. Nec huic manifesto furori suus defuit honos. Bellum appellarunt et
virtutem esse voluerunt si quis sui capitis periculo vim hostium a liberis, ab
vxore, a pecore, a domesticis latebris propelleret. Atque ita paulatim vna cum
rerum cultu crescente malitia, bellum indicere coepit ciuitas ciuitati, regio regioni,
regnum regno. Quanquam in re per se crudelissima, tamen remanebant adhuc
humanitatis pristinae vestigia. Repetebantur res per fecialem, citabantur testes
Superi, velitatione praeludebatur ad pugnam. Telis vulgaribus et virtute, non
dolo, res agebatur. Nefas erat ferire hostem, nisi signo dato; non licebat pugnare,
vbi receptui cecinisset imperator; denique virtutis et gloriae certamen erat magis
quam occidendi cupiditas. Necdum arma mouebantur nisi in exteros, quos ob id
hostes, velut hospites, appellabant. Hinc nata sunt imperia, quorum nullum
vnquam fuit in vlla natione quod non fuerit multo generis humani sanguine
paratum. Deinceps assiduae bellorum vices, dum vicissim alius alium ab imperio
depellit et sibi vindicat. Post haec, cum imperia quoque ad sceleratissimos mor-
tales deuenissent, iam in quoslibet pro libidine mota sunt arma; neque male
meriti, sed bene fortunati coeperunt maxime belli periculis esse obnoxii, et iam
praelii scopus non laus esse sed sordidum lucrum aut hoc etiam sceleratius ali-
quid. Non dubito quin haec prospexerit sapientissimus ille Pythagoras, cum phi-
losophico commento multitudinem hominum imperitam a laniandis pecudibus 21
deterreret. Videbat futurum vt, qui nulla lacessitus iniuria pecudis innoxiae san-
guinem fundere consueuisset, idem commotus ira et iniuria prouocatus non
metueret hominem interimere. Porro bellum quid aliud est quam multorum
commune homicidium et latrocinium, hoc sceleratius quo latius patens? Sed
ridentur haec ceu deliramenta scholasticorum a crassis proceribus nostri tempo-
ris, [C] qui cum praeter figuram nihil habeant hominis, tamen ipsi sibi plane dii
videntur.
    [B] Et tamen ab iis initiis huc videmus esse peruentum insaniae, vt tota vita
nihil aliud agatur. Belligeramur assidue, gens cum gente colliditur, regnum cum
regno, ciuitas cum ciuitate, princeps cum principe, populus cum populo, et -
quod ethnici quoque fatentur impium - affinis cum affini, cognatus cum
cognato, frater cum fratre, filius cum patre; denique - quod ego sane puto his
omnibus atrocius - Christianus cum homine; addam inuitus - quod est atrocis-
simum - Christianus cum Christiano. Et, o caecitatem mentis humanae, haec
nemo miratur, nemo detestatur. Sunt qui applaudant, qui vehant laudibus, qui
rem plus quam tartaream sanctam appellent, [F] ac principes vltro furientes in-
stigant, oleum quod aiunt addentes camino. Alius e sacro suggesto promittit
omnium admissorum condonationem, qui sub eius principis signis pugnarint.
Alius clamat: 'Inuictissime princeps, tu modo serua mentem istam religioni 22
fauentem, Deus pugnabit pro te.' Alius promittit certam victoriam, prophetarum
voces ad rem impiam detorquens, interpretans illa: Non timebis a timore nocturno,
a sagitta volante in die, a daemonio meridiano,
et Cadent a latere tuo mille et decem
milia a dextris tuis
et Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem
et draconem. Denique totus hic mysticus Psalmus ad res prophanas, ad hos et illos
principes detorquebatur. Nec | deerant vtrique parti tales prophetae, nec deerant
talibus prophetis applausores. Tam bellaces audiuimus conciones monachorum,
theologorum, episcoporum. Itaque [B] bellatur a decrepitis, bellatur a sacerdoti-
bus, bellatur a monachis, et cum re tam diabolica Christum miscemus. Concur-
runt acies vtrinque crucis insigne praeferentes, quae vel ipsa poterat admonere
quo pacto conueniat vincere Christianos. A sacro illo coelesti, quo perfecta illa et
ineffabilis Christianorum coniunctio repraesentatur, curritur ad mutuam caedem
et rei tam impiae Christum facimus et spectatorem et autorem. Vbinam diaboli
regnum est, si in bello non est? Cur huc pertrahimus Christum, cui citius cum
quouis lupanari conueniat quam cum bello? Indignatur Paulus Apostolus vllam
esse controuersiam inter Christianos, vt iudex sit adeundus qui litem dirimat.
Quid si conspiceret nos toto orbe belligerantes et quamlibet leui de causa, imma-
nius quam vlli bellarint ethnici, crudelius quam vlli barbari? idque fieri autoribus,
hortatoribus, adiutoribus his qui pacificum illum et omnia conglutinantem pon-
tificem repraesentant quique pacis omine salutant populum? Neque me clam est
quid iamdudum mihi reclament Cares isti, [C] quorum messis est e malis publi-
cis. [B] 'Bellum suscipimus inuiti, aliorum coacti malefactis; ius nostrum perse-
quimur. Quicquid malorum habet bellum, illis feratur acceptum qui belli dedere
causas.' Sed quiescant interim paulisper et horum causationes suo loco refellemus
ac fucum hunc, quo morbum nostrum praeteximus, detrahemus.
    Iam sicut hominem cum bello - hoc est animal placidissimum cum re longe
immanissima - composuimus, quo magis perspicua fieret atrocitas, sic bellum
cum pace - rem miserrimam pariter et sceleratissimam cum re felicissima simul
et optima - comparemus, atque ita demum apparebit quantae dementiae sit
tanto tumultu, tantis laboribus, tanto sumptu, tanto discrimine, tot calamitatibus
affectare bellum, cum multo minoris emi possit concordia. Principio, quid in
rerum natura dulcius aut melius amicitia? Nihil profecto. Atqui, quid aliud est
pax quam multorum inter ipsos amicitia? Sicuti contra bellum nihil aliud est
quam plurium simultas. Bonorum autem ea ratio est vt, quo latius pateant, hoc
plus adferant commoditatis. Proinde, cum vnius cum vno necessitudo res sit adeo
suauis et salutaris, quam ingens erit felicitas, si regnum cum regno, si natio cum
natione necessitudinis vinculo copuletur! E diuerso, malarum rerum ea est natura
vt, quo latius manarint, hoc magis sint suo dignae vocabulo. Itaque, si miserum,
si sceleratum est hominem cum homine ferro congredi, quanto calamitosius
quantoque sceleratius est idem a tot hominum milibus fieri! Concordia res paruae
crescunt, discordia dilabuntur et magnae.
Pax omnium bonarum rerum et parens
est et nutrix. Bellum repente semelque quicquid est laetum, quicquid est pul-
chrum obruit, extinguit, abolet omniumque malorum Lernam quandam in 23
vitam mortalium effundit. Pacis tempore, non secus ac si nouum quoddam ver
rebus humanis adfulserit, coluntur agri, vernant horti, pascuntur laetae pecudes,
aedificantur villae, extruuntur oppida, instaurantur collapsa, ornantur et augen-
tur extructa, crescunt opes, aluntur voluptates, vigent leges, floret reipublicae dis-
ciplina, feruet religio, valet aequitas, pollet humanitas, calent artes opificum, vbe-
rior est quaestus pauperum, splendidior opulentia diuitum. Efflorescunt
honestissimarum disciplinarum studia, eruditur iuuentus, tranquillo fruuntur
ocio senes, bonis auspiciis nubunt virgines,
 Laudantur simili prole puerperae,
[C] florent boni, minus peccant mali. [B] At simul atque belli saeua tempestas
ingruerit, Deum immortalem, quam ingens malorum pelagus occupat, inundat,
obruit vniuersa. Abiguntur armenta, proteruntur segetes, trucidantur agricolae,
exuruntur villae, tot seculis extructae florentissimae ciuitates vna procella subuer-
tuntur. Adeo procliuius erat laedere quam benefacere. Ciuium opes ad execran-
dos latrones ac sicarios transfe|runtur; moerent domus metu, luctu et querimo-
niis, lamentis complentur omnia; frigent artes opificum; pauperibus aut
ieiunandum aut ad impias confugiendum artes. Diuites aut ereptas deplorant
facultates aut timent relictis, vtroque modo miserrimi. Virginum aut nullae aut 24
tristes et funestae nuptiae; desolatae matronae domi sterilescunt. Silent leges, ride-
tur humanitas, nullum habet locum aequitas; religio ludibrio est, sacri et pro-
phani nullum omnino discrimen. Corrumpitur omni vitiorum genere iuuentus,
damnant longaeuitatem suam luctuosi senes. Nullus honos honestis literarum
studiis. In summa, plus malorum sentimus in bello quam vllius sermo possit asse-
qui, nedum meus. Forte tolerari poterat, si bella calamitosos modo nos facerent,
non etiam nocentes et impios; si pax feliciores tantum redderet, non meliores
quoque. [F] Impius autem est quisquis bellum accersit. [B] Nimium, heu
nimium malorum erat quibus assidue, velit nolit, vexatur, atteritur, absorbetur
erumnosa mortalitas. Ante bis mille ferme annos trecenta morborum nomina
medicis sunt animaduersa, praeter species iam et quotidie subnascentes nouos et
senectutem ipsam, morbum immedicabilem. Legimus alibi totas vrbes terrae
quassatione subrutas, alibi conflagrasse fulmine, alibi solidas etiam hiatu terra-
rum absorptas regiones, oppida suffossione cuniculorum corruisse, vt ne comme-
morem quantam hominum multitudinem iam ob assuetudinem contempti casus
absumant, exundatio maris et fluminum, ruinae montium et aedificiorum,
venena, lapsus, ferae, cibus, potus, somnus. Alium haustus in potu lactis pilus,
alium acinum vuae, alium os piscis inhaerens gutturi praefocauit. Sunt quos subi-
tum exanimarit gaudium, nam de vehementi dolore minus est mirum. Adde
nunc fatales pestilentias non raro passim saeuientes. Nulla pars orbis est vnde
non immineat periculum humanae vitae, alioqui per se quoque fugacissimae.
Tantum vndique malorum obturbat vt non sine causa Homerus hominem ani-
mantium miserrimum pronunciauerit. Verum haec mala, quoniam nec vitari
facile possunt nec nostro accidunt vitio, calamitosos tantum faciunt, non item
facinorosos. Quid iuuat tam innumeris obnoxios calamitatibus vltro sibi malum,
perinde quasi desit, accersere? Et accersere non quoduis malum, sed malum
omnium multo teterrimum, tam perniciosum vt vnum vincat omnia, tam foe-
cundum vt vnum in se complectatur vniuersa, tam pestilens vt non minus impios
efficiat quam erumnosos, vt miserrimos reddat nec tamen miserandos, [E] nisi
hos qui minime volunt et maxime sentiunt? [B] Adiice iam his omnibus quod
pacis commoda latissime sese diffundunt et ad plurimos pertinent. In bello, si
quid feliciter cecidit, - quanquam, ο superi, quid hic potest dici felix? - id ad
paucos pertinet et eos indignos. Alterius salus alterius est exitium, alterius opes
alterius sunt spolia, huius triumphus illius est luctus, vt acerba sit infelicitas,
immanis et cruenta felicitas. Quanquam plerunque fit vt iuxta Cadmeam, quam
vocant, victoriam vtraque pars ploret. Et haud scio an vnquam bellum adeo ces-
serit feliciter, vt cordatum victorem suscepti non poenituerit. Ergo, cum pax res
sit omnium tum optima, tum iucundissima, bellum contra res omnium miser-
rima, simul et sceleratissima, num hos sanae mentis arbitrabimur qui, cum illam
mediocri negocio parare queant, hoc malint summis etiam difficultatibus accer-
sere? Primum quam insuauis res primus ille belli rumor, deinde quantum inui-
diae subeundum principi, dum crebris decimationibus expilat suos. Quantum
negocii in adiungendis aut retinendis auxiliis, quantum in accersendis barbaricis 25
cohortibus et mercennario milite. Quantum impendii simul et curarum in appa-
randis classibus, in extruendis aut sarciendis arcibus et praesidiis, in adornandis
tentoriis, in fabricandis et comportandis machinis, armis, telis, sarcinis, vehiculis,
commeatu. Quantum laboris exhauriendum in compingendis vallis, in euacuan-
dis fossis, in suffodiendis | cuniculis, in excubiis, in stationibus, in exercitamen-
tis. Omitto iam metus, omitto pericula. (Quid enim non metuendum in bello?)
Quis enumerare valeat incommoda vitae, quae stultissimi milites in castris perfe-
runt [C] et ob id maioribus digni quod sponte perferant? [B] Victum quem bos
quoque fastidiat Cyprius, [F] cubile quod aspernetur scarabeus, [B] somnos raros
nec hos tuo datos arbitrio. Tentorium vndique ventis peruium, ac ne tentorium
quidem. Durandum sub dio, cubitandum humi, standum in armis, ferenda
inedia, frigus, aestus, puluis, imber; seruiendum ducibus, vapulandum ferulis;
quandoquidem nulla est vllius mancipii seruitus indignior quam militum. Ad
haec ad triste signum eundum in mortem, vt aut occidas immaniter aut cadas
infeliciter. Tantum malorum suscipitur vt ad rem omnium miserrimam liceat
peruenire. Tam immensis malis nos ipsos prius affligimus vt alios possimus affli-
gere. Quod si velimus rem ad calculum vocare et veris rationibus expendere
quanti bellum constet, quanti pax, profecto comperiemus hanc vel decima parte
curarum, laborum, molestiarum, periculorum, sumptuum, denique sanguinis
posse comparari, quibus bellum accersitur. Tantam hominum turbam educis in
periculum, vt oppidum aliquod euertas; at horum opera, vel citra periculum, 26
aliud extrui poterat multo praeclarius oppidum. Sed nocere vis hosti. Iam hoc
ipsum inhumanum; attamen illud expende, num illi nocere non possis, nisi prius
noceas tuis. Et furiosi videtur hominis tantum certi mali sumere, cum incertum
sit quo sit alea belli casura.
    Verum esto rapuerit ad hanc vesaniam ethnicos vel stultitia vel ira vel ambitio
vel auaritia vel immanitas siue - quod magis arbitror - ab inferis immissae
Furiae; vnde hoc nobis in mentem venit vt Christianus in Christianum cruentum
stringat ferrum? Parricidium vocatur, si frater occidat fratrem; at Christianus
coniunctior Christiano quam vllus germanus germano, nisi firmiora sunt naturae
vincula quam Christi. Quam absurdum est eos pene continenter inter se bellige-
rari, quos vna domus habet Ecclesia, qui eiusdem corporis membra communi
capite gloriantur, nempe Christo, communem habent patrem in coelis, communi
vegetantur spiritu, iisdem initiati sunt mysteriis, eodem redempti sanguine,
eodem renati fonte, iisdem aluntur sacramentis, eidem militant imperatori,
eodem vescuntur pane, eiusdem participes sunt calicis, communem habent hos-
tem diabolum, postremo ad eandem omnes vocati sunt haereditatem. Vbi sunt
tam multa perfectae concordiae sacramenta, vbi tam innumera pacis documenta?
vnum praeceptum Christus appellauit suum, nempe charitatis. Cum hac quid
aeque pugnat atque bellum? Felici pacis omine salutat suos; discipulis praeter
pacem nihil donat, praeter pacem nihil relinquit. In sacris illis precibus illud
praecipue patrem orat vt, quemadmodum ipse idem erat cum eo, ita et sui, hoc
est Christiani, idem essent secum. Iam plus audis quam pacem, plus quam ami-
citiam, plus quam concordiam. Christi typum habebat Solomon, quod Hebraeis
'pacificum' sonat; ab hoc sibi templum extrui voluit. [E] Dauid, alioqui diuersis
virtutibus egregie charum, tamen hoc elogio submouit ab extructione templi
quod sanguinarius esset. Et tamen is autore Deo bella fere gessit aduersus impios,
atque id sane eo seculo quo nondum docuerat ille Mosaicae legis absolutor etiam
inimicos esse diligendos. [B] Nato Christo, non bellum neque triumphos sed
pacem canunt angeli. De nondum nato praecinuit vates ille mysticus: Et factus est
in pace locus eius. Vniuersam illius doctrinam excute: nihil vsquam reperies quod
non spiret pacem, quod non sonet amicitiam, quod non sapiat charitatem. Et
quoniam intelligebat pacem aliter non posse constare, nisi penitus contemptis his
pro quibus mundus hic digladiatur, iussit vt ab ipso disceremus esse mites. Bea-
tos
vocauit qui diuitias [F] et harum filiam, superbiam, [B] pro nihilo ducerent,
nam hos vocat pauperes spiritu; beatos, qui voluptates huius mundi spernerent, -
uos lugentes ap|pellat -; <beatos>, qui se paterentur suis exturbari possessionibus,
scientes hic nihil aliud esse quam exilium, veram patriam, veram possessionem in
coelo sitam esse piis; beatos, qui benemerentes de omnibus impune et male audi-
rent et malis afficerentur. Vetuit ne quis malo resisteret. Breuiter, vt omnis illius
doctrina tolerantiam et amorem praecipit, ita tota vita nihil aliud docet quam
mansuetudinem. Sic ille regnauit, sic bellauit, sic vicit, sic triumphauit. Nec aliud
inculcant Apostoli, qui purum adhuc Christi spiritum imbiberant et musto illo
feliciter erant temulenti. Quid vndique sonant omnes Pauli literae, nisi pacem, 27
nisi lenitatem, nisi charitatem? Quid Ioannes loquitur, quid iterat nisi dilectio-
nem? Quid aliud Petrus? Quid aliud omnes vere Christiani scriptores? Vnde tan-
tus bellorum tumultus inter filios pacis? An fabula est quod Christus se vitem
appellat, suos palmites? Quis vnquam vidit palmitem pugnare cum palmite? An
vanum est quod non semel scripsit Paulus: Ecclesiam nihil aliud esse quam vnum
corpus e diuersis membris connexum, adhaerens vni capiti, Christo? Quis vidit
oculum pugnare cum manu aut ventrem cum pede? In hoc vniuerso rerum
omnium tam dissimilium harmonia est. In animalis corpore pax est membro
cum membro; quod quaeque pars dotis habet, non vni sibi habet, sed in com-
mune omnibus. Si quid accidit vnicuilibet, opitulatur vniuersum corpus. An plus
potest in perituro corpore naturae connexio quam in mystico et immortali
copula spiritus? An frustra precamur illud ex praescripto Christi: Fiat voluntas
tua quemadmodum in coelo, sic et in terra? In illa ciuitate summa concordia est. At 28
Christus nihil aliud esse voluit suam Ecclesiam quam coelestem quendam popu-
lum in terris ad illius imaginem, quoad fieri potest, viuentem, illo properantem,
ab illa pendentem. Age, finge iam mihi nunc nouum aliquem hospitem, vel e
lunaribus illis ciuitatibus quas inhabitat Empedocles vel ex vno quopiam mundo
eorum quos innumerabiles fabricatus est Democritus, in hunc nostrum venisse,
quid rerum agatur cupientem cognoscere. Cumque de singulis edoctus audierit
esse vnum quoddam animal mire commixtum ex corpore, quod cum brutis
habeat commune, ex animo, quo diuinae mentis referat imaginem, id adeo esse
generosum vt, quanquam hic exulet, tamen caeteris omnibus imperet animanti-
bus, quod ob coelestem originem semper ad coelestia nitatur et immortalia, quod
in tantum curae fuerit aeterno numini vt, quoniam neque naturae viribus neque
philosophiae rationibus assequi poterat quod affectabat, vnicum filium suum huc
delegarit, qui nouum doctrinae genus inueheret. Deinde, simulatque totam
Christi vitam ac decreta perdidicerit, cupiat ex aedita quadam specula videre
quod audisset. Vbi conspexerit caetera animantia probe in suo genere degere ac
naturae legibus duci, nihil appetere nisi quod dictet natura, vnum animal inter se
cauponari, negociari, rixari, belligerari, nonne quoduis animal potius suspicabitur
hominem esse, de quo audierat, quam ipsum hominem? Deinde admonitus ab
indice quis sit homo, iam dispiciat vbi sit grex ille Christianorum, qui coelestis
illius doctoris institutum sequentes angelicae ciuitatis simulacrum exhibeant, an
non vbiuis potius iudicabit habitare Christianos quam in hisce regionibus, in qui-
bus tantam videret opulentiam, luxum, libidinem, fastum, tyrannidem, ambitio-
nem, fraudem, inuidiam, iracundiam, discordiam, rixas, pugnas, bella, tumultus,
breuiter omnium rerum quas Christus damnat maiorem pene Lernam quam
apud vllos Turcas aut Saracenos?
    Vnde igitur pestis haec irrepsit in populum Christianum? Nimirum paulatim
hoc quoque malum, sicuti caetera pleraque, receptum est ab incautis: siquidem
omne malum aut sensim obrepit in hominum vitam aut sub praetextu boni sese
insinuat. Primum igitur irrepsit eruditio, velut idonea res ad confutandos haere-
ticos, philosophorum, poetarum et oratorum literis armatos. Et initio quidem
non ista disce|bantur a Christianis, sed quibus forte contigerant ante Christum
cognitum, hi quod iam partum erat in pios conferebant vsus; eloquentia quoque,
dissimulata magis quam spreta primum, deinde palam etiam comprobata.
Proinde sub praetextu profligandi haereticos subrepsit ambitiosa rixandi libido,
quae non mediocrem Ecclesiae pestem inuexit. Tandem huc processum est vt in
mediam theologiam totus sit receptus Aristoteles, et ita receptus vt huius autori-
tas pene sanctior sit quam Christi. Nam si quid ille dixit parum accommodum
ad vitam nostram, licet interpretamento detorquere; caeterum exploditur ilico
qui vel leuiter ausit Aristotelicis oraculis refragari. Ab hoc didicimus non esse per-
fectam hominis felicitatem, nisi corporis et fortunae bona accesserint; ab hoc
didicimus non posse florere rempublicam in qua sint omnia communia. Huius
omnia decreta cum Christi doctrina conamur adglutinare, hoc est aquam flammis
miscere. Recepimus nonnihil et a Caesareis legibus propter aequitatem quam prae 29
se ferunt; et, quo magis conuenirent, Euangelicam doctrinam ad eas quoad licuit
detorsimus. At hae permittunt vim vi repellere, suum quenque ius persequi; pro-
bant negociationem, recipiunt vsuram, modo moderatam; bellum ceu rem prae-
claram efferunt, modo iustum. [F] Iustum autem esse definiunt quod indictum
sit a principe, quamlibet puero aut stulto. [B] Denique tota iam Christi doctrina
dialecticorum, sophistarum, mathematicorum, oratorum, poetarum, philosopho-
rum et iureconsultorum ethnicorum literis ita contaminata est vt maxima pars
aeui consumenda sit, priusquam vacet arcanas scrutari literas, ad quas vt ali-
quando venias, tot tamen opinionibus mundanis infectus accedas oportet, vt
Christi iam decreta aut prorsus offendant aut ad illorum dogmata torqueantur.
Atque haec res adeo non improbatur, vt nefas sit eum de Christianis loqui literis,
qui sese nugis Aristotelicis vel potius sophisticis totum ad ambas vsque, quod
aiunt, aures non expleuerit. Quasi vero Christi doctrina sit eiusmodi vt non vel
maxime possit esse communis omnium vel vllo pacto cum philosophorum
sapientia consentiat. Post haec recepimus honoris nonnihil, [E] sed vltro dela-
tum, [B] quem deinde veluti debitum coepimus exigere; id visum est non in-
iquum. Deinde recepimus opes, sed in pauperum subsidium distribuendas, post
etiam in vsus nostros. Quidni, posteaquam didicimus hunc esse charitatis ordi-
nem, vt sibi quisque sit proximus? Neque deerant praetextus huic malo: pium
consulere liberis, aequum prospicere venturae senectuti. Postremo, 'cur reiiciam
opes', inquiunt, 'si citra fraudem contingant?' His gradibus paulatim eo ventum
est vt is optimus habeatur qui sit locupletissimus; nec vnquam maior fuerit 30
honos diuitiis apud ethnicos quam hodie sit apud Christianos. Quid est enim
omnino vel sacrum vel prophanum quod non harum geratur arbitrio? Videbatur
his ornamentis conuenire nonnihil imperii; neque defuit qui voluerit cedere.
Receptum est hoc quoque, sed grauatim et parce; demum ita vt solo titulo
contenti rem libenter in alios reiicerent. Postremo paulatim huc itum est vt epi-
scopus sibi non videatur episcopus, nisi mundanae aliquid ditionis accesserit;
parum honestus abbas, si nusquam possit quod possunt tyranni. Tandem per-
fricta facie pudorem omnem abstersimus, omnia verecundiae repagula discussi-
mus. Quicquid vnquam apud ethnicos fuit auaritiae, quicquid ambitionis, quic-
quid luxus, quicquid fastus, quicquid tyrannidis, id imitamur, aequamus,
vincimus.
    Et vt de leuioribus interim sileam, an vnquam apud ethnicos bellatum est aut
aeque perpetuo aut crudelius quam inter Christianos? Quas tempestates, quos
bellorum aestus, quoties discissa foedera, quas strages his paucis annis conspexi-
mus? Quae natio cum qua non conflictata est ferro? Et postea Turcam execramur,
quasi possit vllum spectaculum esse Turcis iucundius quam quod illis quotidie
mutuis cladibus exhi|bemus ipsi. Insaniebat Xerxes, cum ingentem illam multi-
tudinem Graeciam inuasurus educeret. An tibi constitisse animo videtur qui
Atho monti minaces scripserit epistolas, ni cederet; qui mari Hellesponto, quod
parum commodum fuisset nauigare volenti, plagas iusserit infligi? Furebat
Alexander ille magnus; quis negat? Optabat semideus ille plureis mundos, quos
deuinceret; tanta gloriae febris iuuenilem obsederat animum. Et tamen isti, quos
Seneca non dubitat furiosos appellare latrones, bellabant humanius nobis, bella-
bant maiore fide nec similibus machinis nec similibus artibus nec tam friuolis
titulis quam bellamus Christiani. [F] Si reuolues ethnicorum historias, quam
multos reperies duces qui miris artibus bellum declinarint, qui hostem officiis
deuincire quam armis deuincere maluerint! Quidam etiam cedere principatum
prius habuerunt quam experiri Martem. Nos pseudochristiani nihil non rapimus
ad occasionem belli. Ethnici bellatores, priusquam venirent ad arma, veniebant in
colloquium. Apud Romanos omnibus tentatis mittebatur fecialis cum patre
patrato, peragebantur ceremoniae; nimirum morae quaerebantur, quae bellandi
furorem temperarent. Atque his quoque peractis, non licebat manum conserere
cum hoste nisi signo dato, quod ita dabatur vt miles nesciret quando dandum
esset. Ac ne hoc quidem dato licebat cuiquam hostem vel lacessere vel ferire, qui
quanquam in castris versaretur, tamen sacramento militari non esset obstrictus,
adeo vt Cato senior filium in castris cessantem per literas admonuerit, vt Romam
redeat aut, si mallet in exercitu manere, veniam petat a duce vt sibi cum hoste
congredi liceat. Iam vt belli signum non faciebat potestatem pugnandi nisi sacra-
mento astrictis, ita signum quo canebatur receptui omnibus adimebat occidendi
facultatem, adeo vt a Cyro laudatus sit miles quidam qui, quum sublato gladio
fuerat hostem interfecturus, mox vt sensit cani receptui, dimiserit hostem. Haec
eo pertinebant ne quis crederet sibi licere occidere hominem, nisi necessitas eo
compelleret. Nunc inter Christianos vir fortis habetur, si quis eius gentis quicum 31
bellum est hominem forte obuium in nemore, non armatum sed pecuniis onus-
tum, nec bellum molientem sed aliquo fugientem ne bellet, occiderit, occisum
spoliauerit, spoliatum defoderit. Et milites vocantur qui spe lucelli vltro prouo-
lant ad pugnam et in vtraque acie ceu gladiatores pugnant, germani aduersus ger-
manos, ad eiusdem principis ditionem pertinentes. Et hi, cum a talibus praeliis
redeunt domum, veluti milites narrant sua facinora, nec interim vt praedones ac
patriae perduelles ac principis sui desertores puniuntur. Carnificem abominamur,
quod conductus ex legum autoritate nocentes damnatosque iugulat; et qui, relic-
tis parentibus, vxoribus ac liberis, vltro procurrunt in bellum, non conducti sed
ambientes vt ad impiam lanienam conducantur, vbi domum redierint, gratio-
siores pene sunt quam si nusquam abfuissent. Ex facinoribus aliquid nobilitatis
putant accedere. Infamis est qui vestem furto sustulit; qui et proficiscens in mili-
tiam et militans et rediens a militia tot immeritos spoliauit, inter probos ciues
habetur. Ex militibus autem qui sese gessit immanissime dignus habetur qui
proximo bello ducem agat. Itaque, si veteris militiae disciplinam contempleris,
Christianorum militia latrocinium fere est, non militia. Quod si monarchas
Christianos cum ethnicis conferas, quanto nostra causa deterior. [B] Illi praeter 32
gloriam nihil ambiebant. Gaudebant florentiores reddere prouincias, quas bello
subegissent; populos agrestes, sine literis, sine legibus ritu ferarum viuentes ciui-
libus artibus expoliebant; regiones incultas extructis oppidis reddebant celebres;
parum tuta communiebant; pontibus, littoribus, aggeribus milleque id genus
commoditatibus vitam hominum adiuuabant, vt tum expedierit deuinci. Quin in
mediis etiam bellis quam multa feruntur ab his vel dicta sapienter vel gesta tem-
perate. Caeterum, quae geruntur in bellis Christianorum et obscoeniora sunt et
atrocio|ra quam vt sint hic commemoranda. Proinde, quod in illis erat pessimum
id solum exprimimus, imo superamus.
    Sed iam operae precium fuerit audire quibus modis hanc tantam insaniam
nostram tueamur. 'Si nullo', inquiunt, 'pacto fas esset bellare, Deus non fuisset
Iudaeis autor bellandi aduersus hostes.' Audio, sed illud addas oportet Iudaeos vix
vnquam bellasse inter se, verum aduersus alienigenas et impios. Nos Christiani
pugnamus cum Christianis. Illis diuersa religio et non eadem numina dissidii
causa fuit; nos aut puerilis ira aut pecuniae fames aut gloriae sitis, saepenumero
foeda merces huc adducit. Illi iussu diuino pugnabant; nobis animi perturbatio
ferrum dat in manum. Quanquam si vsqueadeo placet exemplum Iudaeorum,
quin eadem opera praeputium recidimus? quin immolamus pecudes? quin absti-
nemus a carne suilla? cur non ducimus singuli plures vxores? Cum haec execre-
mur, cur solum bellandi placet exemplum? Cur hic denique literam sequimur
occidentem? Iudaeis permissum est bellum, sed ita quemadmodum et repudium,
nimirum ob duritiam ingenii. At posteaquam Christus iussit recondi gladium,
non decet pugnare Christianos, nisi pulcherrimum illud praelium cum teterrimis
hostibus Ecclesiae, cum studio pecuniae, cum iracundia, cum ambitione, cum
metu mortis. Hi sunt Philistei nostri, hi Nabughodonosores, hi Moabitae et
Ammonitae, cum quibus nullas nobis inducias esse oportet; assidue conserendae
manus, donec excisis funditus hostibus succedat tranquillitas. Quos nisi subege-
rimus, neque cuiquam secum neque cum alio vera pax constare poterit. Solum
hoc bellum veram gignit pacem; hic qui vicerit, cum nemine mortalium bellige-
rari velit. Nihil enim me mouet quod quidam duos gladios interpretantur
vtranque potestatem, ciuilem et ecclesiasticam, [F] quam vtranque vindicant
Petri successoribus, [B] cum Christus in hoc ipsum passus sit Petrum errare, vt
posteaquam iussus esset gladium recondere, nemini dubium relinqueretur quin
vetitum esset bellum, quod antea videbatur esse licitum. 'Sed Petrus', inquiunt,
'pugnauit.' Pugnauit, sed Iudaeus adhuc, nondum accepto spiritu vere Chris-
tiano. Pugnauit non pro suis titulis aut praediis, vti nos, ne pro sua quidem vita,
sed pro vita Magistri. Denique pugnauit is, qui paulo post abnegauit. Si placet
exemplum pugnantis, placeat et inficiantis. Et cum simplici laberetur affectu,
tamen reprehensus est. Alioqui, si probabat huiusmodi defensionem Christus,
sicut quidam insulsissime interpretantur, cur omnis illius et vita et doctrina nihil
aliud quam tolerantiam praedicat? Cur suos baculo tantum et pera armatos
tyrannis obiicit? Si gladius ille, quem diuenditis omnibus iubet emi Christus, est
moderata aduersus persecutores defensio, quemadmodum impie quidam inter- 33
pretantur, non tantum inerudite, cur hac nunquam vsi sunt martyres? [F] Hic
proferuntur illae rabinicae definitiones: 'Licet bellare militi conducto, non aliter
quam licet lanioni ex arte sua parare victum; siquidem hic didicit laniare 34
pecudes, ille homines. Licet et ciuibus bellare, sed bello iusto'; iustum autem
quodcunque, quomodocunque, quibuscunque indixit princeps qualiscunque.
'Sacerdotibus et monachis vibrare ferrum non licet, interesse tamen et praeesse
bello licet. Nec fas est animo vindicandi bellare, sed studio iustitiae.' Cui autem
sua causa non videtur iusta? 'Christus absque praesidiis emisit suos, sed donec
aderat ipse, non egebant praesidiis. Quum instaret tempus abitus, admonuit illos
vt peram pararent et gladium, peram aduersus inopiam commeatus, gladium
aduersus hostes. Caeterum illa Nolite esse solliciti de crastino, Benefacite iis qui ode-
runt vos
atque id genus alia vsque ad tempus discessus valent. Porro, sicubi simi-
lia docet Paulus aut Petrus, consilii sunt, non praecepti.' Huiusmodi praeclaris
dogmatibus alimus principum cupiditates ac porrigimus quo sibi blandiantur. Et
perinde quasi periculum sit, ne quando mundus conquiescat a bellis, ex Christi
verbis bellum asserimus; et perinde quasi metuamus ne relanguescat in conge-
rendis opibus | mortalium auaritia, Christum facimus autorem congerendae rei,
huc detorquentes illius verba, quasi praeceperit, non permiserit, ea quae prius
interdixerat. Mundus habebat suas leges antequam exoriretur Euangelium: punie-
bat, bellabat, congerebat in aerarium ac penum. Non ideo venerat Dominus vt
admoneret quid esset nobis permissum, hoc est ad quam vsque lineam liceret a
perfectione discedere, sed ad quem scopum esset pro viribus enitendum. Haere-
seos suspectus est qui vehementer dehortatur a bello; et qui talibus commentis
diluunt vigorem Euangelicae doctrinae principibusque suggerunt occasiones per
quas suis cupiditatibus blandiantur, orthodoxi sunt et pietatis Christianae doc-
tores. Doctor vere Christianus nunquam bellum probat; fortassis alicubi permit-
tit, sed inuitus ac dolens. [B] 'At dictat hoc', inquiunt, 'ius naturae, legibus com-
probatum est, consuetudine receptum, vt vim vi propellamus et vitam quisque
suam tueamur, tum et pecuniam, quandoquidem animae loco est, vt inquit Hesio-
dus.' Fateor. At his omnibus efficacior Euangelica gratia dictat ne remaledicamus
maledicentibus, vt de malemerentibus benemereamur, vt tollenti partem posses-
sionum totam concedamus, vt deprecemur pro his quoque qui mortem inten-
tant. 'Ad Apostolos', inquiunt, 'ista pertinent.' Imo, ad vniuersum Christi popu-
lum et corpus, vt diximus, quod totum absolutum esse oportet, etiam si in
dotibus aliud membrum alio sit insignius. Ad eos nihil pertineat doctrina Christi,
qui non sperant praemium cum Christo. Illi pro pecunia praediisque [F] et impe-
rio [B] digladientur, qui rident quod dixit Christus: Beatos pauperes spiritu, hoc
est eos diuites qui nihil in hoc mundo concupiscerent diuitiarum [F] aut hono-
rum. [B] Qui felicitatis summam in his collocarunt opibus dimicant pro tuenda
vita, sed ii qui non intelligunt hanc mortem esse potius quam vitam et piis
immortalitatem esse paratam. Iam obiiciunt nobis Romanos aliquot pontifices,
qui bellandi fuerint autores simul et adiutores. Obiiciunt decreta patrum, in qui-
bus bellum approbari videtur. Sunt quidem huiusmodi quaedam, sed apud recen-
tiores, Christi vigore iam relanguescente, sed ea perpauca, cum sint innumera
apud probatae sanctitatis scriptores, quae a bello deterreant. Cur haec paucula
nobis potissimum in mentem veniunt? Cur a Christo ad homines deflectimus 35
oculos et incerta exempla quam indubitatum autorem sequi malumus? Romani
pontifices primum homines fuerunt; deinde fieri potest vt fuerint male persuasi,
vt fuerint parum attenti, denique vt parum prudentes aut pii. Quanquam ne in
istis quidem comperies hoc genus bellorum, quo nos assidue conflictamur,
approbatum fuisse; id quod clarissimis euincerem argumentis, ni fugerem digres-
sioni longius immorari. Laudauit diuus Bernardus bellatores, sed ita laudauit vt
nostram omnem damnet militiam. Quanquam, cur me moueat potius Bernardi
scriptum aut Thomae disputatio quam Christi dogma, qui in totum vetuit ne
malo resistamus, nimirum eo more quo vulgus resistit? 'Sed licet', inquiunt,
'vnum maleficum afficere supplicio, licet igitur et ciuitatem vlcisci bello.' Quid
hoc loco responderi possit, prolixius est quam vt sit replicandum. Illud modo
dicam: hoc interesse, quod in iudiciis conuictus dat poenas legibus, in bello
vtraque pars alteram ream agit. Illic ad eum modo redit malum qui laesit, exem-
plum ad omneis peruenit; hic maxima pars malorum in eos redundat qui minime
digni sunt malo, nempe ad agricolas, ad senes, ad matronas, ad pupillos, ad vir-
gines. Caeterum, si ex re omnium pessima quicquam omnino commodi potest
colligi, id totum ad sceleratissimos aliquot latrones deriuatur, ad militem merce-
narium, ad strennuos praedones, ad pauculos forte duces, quorum artificio bel-
lum in hoc ipsum fuerat excitatum et quibuscum nunquam melius agitur quam
in summo reipublicae naufragio. Illic vni non parcitur, vt omnium consulatur
saluti; hic vt paucorum aut vnius fortassis vicem vlciscamur, tot hominum milia 36
nihil commeritorum cru|deliter affligimus. Praestat paucorum admissum impu-
nitum omitti quam, dum vnum aut alterum in poenam deposcimus incertam,
nostros pariter et finitimos et innocentes hostes - sic enim vocamus - in certum
adducere discrimen. Satius est relinqui vulnus cui sine graui totius corporis per-
nicie mederi non queas. Quod si quis clamet iniquum non dare poenas qui pec-
carit, respondeo multo esse iniquius tot innocentum millia citra meritum in
extremam vocari calamitatem.
    Quanquam his temporibus omne fere bellum e titulis nescio quibus nasci
videmus et ex principum ambitiosis foederibus, dum, vt vnum aliquod oppidu-
lum suae vindicent ditioni, totum imperium adducunt in extremum discrimen.
Deinde hoc ipsum quod tanto sanguine vindicatum est, rursum aut reuendunt
aut donant. Dixerit aliquis: 'Non vis igitur principes suum ius persequi?' Scio
non esse mei similium de principum negociis audacius disputare; quod vt tutum
sit, prolixius tamen est quam vt huic loco conueniat. Tantum illud dicam; si titu-
lus qualiscunque videbitur idonea suscipiendi belli causa, in tantis rerum huma-
narum vicibus, tantis commutationibus, nulli posse titulum deesse. Quae gens
non aliquando suis sedibus et pulsa fuit et pepulit? Quoties aliunde demigratum
est alio? Quoties huc et illuc vel casu vel ex foedere translata imperia? Repetant
scilicet hodie Patauini Troianum solum, quod Antenor olim fuerit Troianus;
repetant Africam et Hispaniam Romani, quod hae prouinciae quondam fuerint
Romanorum. [F] Ad haec [B] dominium vocamus quod est administratio; non
est idem ius in homines natura liberos et in pecudes. Hoc ipsum ius quod habes,
populi consensus dedit; eiusdem autem, ni fallor, est tollere qui contulit. Vide
porro quam non magna res agitur: non illud decertatur vt haec aut illa ciuitas
bono principi pareat potius quam tyranno seruiat, sed vtrum Ferdinandi censea-
tur titulo an Sigismundi, Philippo censum pendat an Lodouico. Hoc est illud
egregium ius ob quod vniuersus orbis bellis caedibusque miscetur. Sed esto valeat
quantumlibet hoc ius, nihil intersit inter priuatum agrum et ciuitatem, nihil inter
pecudes tuo aere emptas et homines non solum ingenuos, verum etiam Christia-
nos; attamen prudentis est expendere num tanti sit vt tam immensis tuorum
malis persequaris. Si principis animum praestare non potes, at saltem negociato-
ris adhibe. Contemnit ille dispendium, si perspexerit vitari non posse nisi
grauiore iactura, et lucri loco ducit quod paululo damno cum fortuna deciderit.
Saltem illud [F] priuatum exemplum in reipublicae periculo [B] imiteris, de quo
vulgo non infestiua fabula celebratur. Parum conueniebat inter duos quosdam
cognatos de re diuidenda. Cumque neuter alteri vellet concedere, res eo spectabat
vt iretur in ius et iudicum sententiis controuersia finiretur. Adibantur aduocati,
parabantur dicae, res erat cum iuereconsultis. Aditi iudices, contestata lis, coepit
agi causa, hoc est bellum susceptum est. Ibi alter mature resipiscens aduersarium
priuatim accersitum his verbis alloquitur: 'Principio parum decorum est vt, quos
natura copulauit, pecunia dissociet; deinde incertus est litis euentus, haud minus
quam belli. Suscipere nobis in manu est, finire non est. De centum aureis tota lis
est; eius summae duplum in notarios, in promotores, in aduocatos, in iuerecon- 37
sultos, in iudices, in iudicum amicos expendetur, si legibus experiamur. His erit
inseruiendum, adulandum, dandum; interim taceo curas, ambiendi cursitan-
dique labores; denique, vt maxime vincam, plus tamen est incommodi quam
commodi. Quin potius ipsi nobis sapimus quam istis praedonibus et in hos male
collocandam pecuniam inter nos partimur? Concede dimidium de tuo, ego tan-
tundem de meo concedam; ita et amicitiam nostram, alioqui perituram, lucrifa-
ciemus et tantam molestiam effugiemus. Quod si recusas quicquam concedere,
ego vel vniuersum negocium tuo permitto arbitratui; malo penes amicum sit
haec pecunia | quam penes insatiabiles illos praedones. Abunde magnum fecero
lucrum, si et famae pepercero et amicum seruauero et tantum effugero molestia-
rum.' Mouit aduersarium tum rei veritas tum cognati festiuitas. Rem inter se
transegerunt, iratis aduocatis et iudicibus, quos coruos deluserant hiantes. Vel
horum igitur prudentiam in re tanto periculosiore studeas imitari; neque solum
spectes quid velis assequi, sed quanta bonarum rerum iactura, quantis periculis,
quantis calamitatibus sis assecuturus vt assequaris. Quod si ceu lancibus hinc
atque hinc expensis commodis et incommodis, comperis multo potiorem esse
pacem iniquam quam bellum aequum, cur mauis Martis aleam experiri? Quis
enim nisi demens aureo piscetur hamo? Si vides multo plus impendii quam lucri,
etiamsi feliciter cadant omnia, nonne praestat aliquid de tuo iure concedere, 38
quam paululum commodi tam innumeris mercari malis? Malo penes quem-
cunque sit titulus, si mihi tanta Christiani sanguinis iactura vindicandus est. Ille
quisquis est multis iam annis possedit, assueuit habenis, agnoscitur a suis, fungi-
tur munere principis; et exorietur aliquis qui, veteri quopiam titulo ex annalibus
aut obliteratis monumentis reperto, bene compositum rerum statum sursum ac
deorsum misceat. Praesertim cum videamus in rebus mortalium nihil diu suo
loco consistere, sed ludibrio fortunae velut aestu quodam affluere ac defluere,
quorsum attinet tanto tumultu vindicare quod mox quolibet casu sit alio demi-
graturum? Postremo, si ista tam leuicula non possunt contemnere Christiani,
quorsum opus est protinus ad arma rapi? Tot habet mundus episcopos graues et
eruditos, tot habet venerabiles abbates, tot optimates grandaeuos et longo rerum
vsu sapientes, [F] tot concilia, tot senatus non frustra a maioribus institutos. [B]
Quur non potius horum arbitrio pueriles istiusmodi principum querimoniae
componuntur?
    Sed honestior est illorum oratio, qui praetexunt Ecclesiae defensionem; quasi
vero populus non sit Ecclesia aut quasi tota Ecclesiae dignitas in sacerdotum opi-
bus sita sit; aut quasi bellis ac stragibus orta, prouecta, constabilita sit Ecclesia ac
non potius sanguine, tolerantia vitaeque contemptu. Mihi sane ne hoc quidem
adeo probandum videtur, quod subinde bellum molimur in Turcas; male pro-
fecto agitur cum religione Christiana, si illius incolumitas a talibus pendet prae-
sidiis. Neque consentaneum est his initiis bonos gigni Christianos; quod ferro
paratum est, ferro vicissim amittitur. Vis Turcas ad Christum adducere? Ne osten-
temus opes, ne militum manum, ne vires; videant in nobis non titulum tantum,
sed certas illas hominis Christiani notas: vitam innoxiam, studium benemerendi
etiam de hostibus, inuictam omnium iniuriarum tolerantiam, pecuniae contemp-
tum, gloriae neglectum, vitam vilem; audiant coelestem illam doctrinam cum
huiusmodi vita congruentem. His armis optime subiguntur Turcae. Nunc saepe-
numero mali pugnamus cum malis. Dicam aliud, et vtinam audacius quam
verius: si titulum crucisque tollas insigne, Turcae cum Turcis digladiamur. Si
militum manu constituta est religio, si ferro confirmata, si bellis aucta, tueamur
eam iisdem praesidiis; quod si diuersis rationibus peracta sunt omnia, cur veluti
Christi praesidio diffisi ad ethnicas confugimus suppetias? 'At cur non iugulem',
inquiunt, 'eos qui nos iugulant?' Itane putas indignum, si quis sit te sceleratior?
'Cur non spolias spoliantem? Cur non conuiciaris conuicianti? Cur non odisti
odio habentem?' An Christianum facinus esse putas si, trucidatis impiis quidem,
[E] vt nos arbitramur, [B] sed tamen hominibus, pro quibus seruandis mortuus
est Christus, gratissimam diabolo victimam mactes bisque delectes hostem, et
quod occiditur homo et quod occidit Christianus? Plerique, dum volunt videri
valde Christiani, student Turcis quam plurimum facere mali; et quod facere non
possunt, execrantes imprecantur, cum hoc ipso argumento parum | Christianum
liceat deprehendere. [E] Ita nonnulli, dum videri volunt vehementer orthodoxi,
diris execrationibus deuouent quos vocant haereticos, ipsi fortassis digniores hoc
vocabulo. Qui vult orthodoxus videri, mansuetis rationibus adnitatur vt qui errat 39
resipiscat. In Turcas expuimus et ita nobis videmur pulchre Christiani, fortassis
abominabiliores apud Deum quam ipsi Turcae. Quod si veteres Euangelii prae-
cones hoc animo fuissent in nos, quo nos sumus in Turcas, vbi nos nunc essemus,
qui illorum tolerantia sumus Christiani? [B] Succurre Turcis; ex impiis, si potes,
reddito pios; si non potes, opta; et agnoscam mentem Christianam. [E] Tam
multi sunt in orbe monachorum mendicato viuentium ordines, qui se columnas
Ecclesiae videri volunt; ex tot millibus quotusquisque est, qui pro religione
Christi propaganda vitam suam vilem habeat? 'Sed spes non est', inquiunt. Imo
summa spes esset, si mores adferrent maiorum suorum Dominici et Francisci, in
quibus viris summum mundi huius contemptum fuisse arbitror, ne quid interim
commemorem de moribus apostolicis. Ne miracula quidem nos destitutura sint,
siquidem id postularet Christi gloria. Nunc qui se Petri, principis Ecclesiae, qui
caeterorum Apostolorum vicarios ac successores gloriantur, plerunque totam fidu-
ciam in humanis praesidiis constituunt. Illi vero rigidi ac verae religionis profes-
sores versantur in vrbibus opulentis ac luxu perditis, vbi citius corrumpantur ipsi
quam alios reddant emendatiores, et vbi est affatim pastorum qui populum
doceant ac sacerdotum qui laudes Deo canant. Versantur in aulis principum, vbi
quid agant in praesentia non referam. [F] Vtinam ne quid peius quam canis in
balneo! [E] Inhiant testamentis, venantur lucrum, subseruiunt principum tyran-
nidi; et ne nihil agere videantur, notant articulos erroneos, suspectos, scandalo-
sos, irreuerentiales, haereticos, schismaticos; malunt enim ipsi regnare malo
populi Christiani quam suo periculo Christi regnum propagare. Atqui, quos nos
vocamus Turcas, magna ex parte semichristiani sunt et fortassis propriores vero
Christianismo quam plerique nostrum sunt. Quot enim sunt apud nos, qui nec
resurrectionem corporum credunt nec animam credunt corpori superstitem? Et
interim per istos saeuitur in haereticulos, qui dubitant an Romanus Pontifex
habeat ius in animas igne purgatorio cruciatas. Eiiciamus primum trabem ex
oculo nostro, mox eiecturi festucam ex oculo fratris. Euangelicae fidei finis sunt 40
mores Christo digni. Quur vrgemus ea quae nihil ad mores faciunt, his neglectis
quibus ceu columnis subductis tota fides semel collabitur? Postremo, quis credet
nobis praetexentibus crucem et Euangelii titulum, si tota vita nihil aliud vndique
prae se fert quam mundum? Ad haec Christus, in quo nihil erat imperfectum,
tamen linum fumigans non extinguit et baculum confractum non comminuit,
iuxta prophetiam, sed quod imperfectum est fouet ac tolerat, donec proficiat in
melius. Nos totam Asiam et Africam ferro paramus extinguere, quum plurimi
sint illic vel Christiani vel semichristiani. Quur non illos agnoscimus potius, hos
fouemus et clementer emendamus? Quod si studemus imperio propagando, si
inhiamus illorum opibus, quur rei tam prophanae Christi titulum praeteximus?
Quid quod interim, dum humanis opibus tantum adorimur illos, hoc ipsum
quod superest nobis ex orbe totum in manifestum discrimen adducimus? Quan-
tulus orbis angulus nobis reliquus est! Quantam barbarorum multitudinem
quam pauci prouocamus! At dicet quispiam: 'Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Istuc merito dicet qui solius Dei praesidiis fretus est; caeterum his, qui diuersis
nituntur praesidiis, quid dicit imperator noster Christus Iesus? 'Qui gladio per-
cutit, gladio peribit.' Si volumus Christo vincere, accingamur gladio sermonis
Euangelici, assumamus galeam salutis et scutum fidei reliquamque veram aposto-
licam panopliam; ita fiet vt tum maxime | vincamus, quum vincemur. Sed finge
nobis feliciter cadere Martis aleam; quis vnquam vidit ferro, caede, incendiis,
praedationibus reddi vere Christianos? [F] Minus mali est palam esse Turcam aut
Iudaeum quam hypocritam Christianum. [E] 'Sed depellenda est illorum vis a
capitibus nostris.' Quur igitur illorum vim mutuis dissidiis in nostra capita
prouocamus? Certe concordes nos non facile impetent et nostris officiis citius ad
fidem conuertentur, si seruentur quam si perimantur. Malo Turcam ingenuum
quam fucatum Christianum. Nostrum est seminare semen Euangelicum; Chris-
tus dabit prouentum. Messis est copiosa, si non desint operarii. Et tamen, vt ex
Turcis reddamus aliquot male ficteque Christianos, quot ex bonis Christianis red-
demus malos, ex malis peiores? Quid enim aliud gignet tantus belli tumultus?
Nolim enim hic suspicari - quod tamen heu nimium saepe compertum est -
praetexi belli Turcici rumorem, vt hoc titulo spolietur populus Christianus, vt
omnibus modis pressus fractusque seruilius ferat principum vtriusque generis
tyrannidem. Non haec dixerim quod in totum damnem expeditionem in Turcas,
si nos vltro impetant, sed vt bellum cui Christum autorem praeteximus, animis
Christianis Christique praesidiis geramus. Sentiant sese ad salutem inuitari, non
peti ad praedam; adferamus ad illos mores Euangelio dignos; si lingua deerit,
quibuscum illis congrediamur, magnam habebit eloquentiam et ipsa vita. Adfera-
mus fidei professionem simplicem vereque apostolicam, non tot articulis huma-
nitus additis oneratam. Ea potissimum exigamus ab illis, quae nobis aperte sacris
voluminibus et apostolorum literis tradita sunt. In paucis facilior erit consensus
et facilius constabit concordia, si in plerisque liberum erit in suo cuique sensu
abundare, tantum vt absit contentio. [B] Verum hisce de rebus omnibus ali-
quanto copiosius audietur, cum aedemus librum cui titulum fecimus Antipo- 41
lemo, quem olim Romae vitam agentes ad Iulium secundum, Romanum Pontifi-
cem, conscripsimus eo tempore quo de bello in Venetos suscipiendo consultaba-
tur. Illud deplorandum potius quam refellendum. Si quis exactius rem excutiat,
reperiet omnia fere Christianorum bella vel e stultitia vel e malitia nasci. Non-
nulli iuuenes et rerum imperiti maiorum malis exemplis, historiarum quas de
stultis prodidere stulti monumentis, ad hoc inflammati, dehinc instigantibus adu-
latorum hortatibus, extimulantibus iureconsultis ac theologis, assentantibus aut
conniuentibus episcopis, fortassis et exigentibus, temere magis quam malitiose
bellum suscipiunt et tanto totius orbis malo discunt bellum rem esse modis
omnibus fugiendam. Alios occultum odium, alios ambitio, alios animi feritas in
bellum impellit. Quandoquidem ne nostra quidem Ilias quicquam praeterquam
 Stultorum regum et populorum continet aestus.
Sunt qui non aliam ob causam bellum mouent, nisi vt hac via facilius in suos
tyrannidem exerceant. Nam pacis temporibus senatus autoritas, magistratuum
dignitas, legum vigor nonnihil obstant quominus liceat principi quicquid libet.
At bello suscepto, iam omnis rerum summa ad paucorum libidinem deuoluta est.
Euehuntur quibus bene vult princeps, deiiciuntur quibus infensus est; exigitur
pecuniae quantumlibet. Quid multis? Tum demum sentiunt se vere monarchas
esse; colludunt interim duces, donec infelicem populum vsque ad radicem arro-
serint. Hoc animo qui sint, an eos putas grauatim arrepturos oblatam quam-
cunque belli occasionem? Deinde morbum nostrum honestis titulis praeteximus:
inhio Turcarum opibus et obtendo religionis defensionem; obsequor odio meo et
praetexo ius Ecclesiae; seruio ambitioni, sequor iram, rapit animus ferox et impo- 42
tens et ruptum foedus, violatam amicitiam, omissum nescio quid de sponsalium
legibus aut simile quippiam causor. Iam dictu mirum est quam | non assequan-
tur hoc ipsum quod affectant; et dum stulte vitant hoc aut illud malum, in aliud
aut etiam in idem multo grauius incidunt. Etenim, si gloria ducuntur, non paulo
magnificentius est seruare quam perdere, multo pulchrius extruere ciuitatem
quam demoliri. Deinde, vt prosperrimo Marte res geratur, quantula gloriae por-
tio redibit ad principem, vnde magnam partem sibi vindicat populus, cuius pecu-
nia res confecta est, maiorem miles exterus - vt plerunque fit - et conductitius,
nonnullam duces, maximam fortuna, quae cum in omni negocio, tum in bello
valet plurimum. Si sublimitas animi stimulat in bellum, vide, quaeso, quam non
recte tibi consulis ista ratione. Dum vni non vis cedere, puta vicino principi, for-
tassis affini, forsitan olim bene merito, quanto abiectius te supplicem facis, dum
suppetias imploras barbarorum, [C] et, quod est indignius, omni facinorum
genere contaminatorum hominum, si modo homines oportet vocare huiusmodi
beluas; [B] dum incestis, homicidis, praedonibus - per hos enim potissimum bel-
lum geritur - polliceris, adularis, palparis. Et dum in aequalem feroculus esse
studes, infimae mortalium feci teipsum cogeris submittere. Dumque paras qua-
lemcunque finitimum suis sedibus deiicere, pestilentissimam nebulonum col-
luuiem in tuas sedes admittas oportet. Non fidis affini et armatae multitudini
credis teipsum? Quanto tutiorem poterat reddere concordia! Si lucro traheris,
calculos adhibe. Placeat bellum, nisi videris non aestimandis dispendiis compen-
dium peti, non solum longe minus, sed etiam incertum. At consulis reipublicae;
imo, non alia via citius ac perditius pereunt respublicae quam bello. Priusquam
incipias, iam plus nocuisti patriae quam sis profuturus victor. Exhauris ciuium
opes, luctu funestas domos, omnia latronibus, furibus, stupratoribus imples; has
enim reliquias parit bellum. Et cum ante licuisset vniuersa frui Gallia, a multis
regionibus teipsum excludis. Si vere tuos amas, quin tibi illa veniunt in mentem?
'Cur ego hanc tam floridam iuuentutem omnibus malis obiiciam? Cur tot matro-
nas suis maritis, tot liberos suis orbabo parentibus? Cur titulum nescio quem et
anceps ius meorum asseram sanguine?' Vidimus, cum praetextu defendendae
Ecclesiae bellum esset susceptum, crebris decimationibus sic expilari sacerdotes, vt
nullus hostis potuerit hostilius. Itaque, dum stulte vitamus foueam, vltro nos
ipsos in foueam praecipitamus; dum leuem iniuriam pati non possumus, ipsi
nos summis afficimus contumeliis; dum pudet morigerum videri principi, sup-
plices reddimur infimis; dum libertatem imprudenter affectamus, grauissimae
seruituti nosmet irretimus; dum paululum venamur lucri, damnis immensis nos
ac nostros afficimus. Prudentis erat haec secum expendere, Christiani - si modo
vere Christianus sit - rem tam tartaream, tam alienam a vita simul et doctrina
Christi modis omnibus fugere, deprecari, propellere. Quod si vitari nullo pacto
potest ob multorum improbitatem, vbi nihil intentatum reliqueris, posteaquam
pacis studio omnem moueris lapidem, tum proximum erit dare operam vt mala
res per malos geratur et quam minimo dispendio humani sanguinis conficiatur.
Nam si damus operam vt re simus id quod audimus, hoc est nihil admiremur, 43
nihil ambiamus quod est huius mundi; si tantum hoc agimus vt hinc quam
maxime expediti euolemus; si toto nisu rapimur ad caelestia; si felicitatis nostrae
summam in vno Christo collocamus; si quicquid est vere bonum, vere splendi-
dum, vere iucundum, in hoc vno situm esse credimus; si persuasum habemus
hominem pium a nemine laedi posse; si perpendimus quam inania sint, quam
fugacia rerum humanarum ludibria; si penitus intuemur quam ardua res sit
hominem quodammodo transformari in deum, et hic ita meditatione quadam
infatigabili repurgari ab huius mundi contagiis, vt mox abiecto corporis exuuio in
angelorum demigret consortium; in summa, si praestamus haec tria sine quibus
nemo Christiani cognomen promeretur: innocentiam, vt puri simus a vi|tiis, cha-
ritatem, vt bene mereamur quantum fieri potest de omnibus, patientiam, vt
malefacientes toleremus et, si licet, iniuriam beneficiis obruamus, quaeso, quod
bellum possit inter nos de nugis existere? Si fabula est Christus, cur non explodi-
mus ingenue? Cur illius titulo gloriamur? Sin is vere est et via et veritas et vita,
cur omnes nostrae rationes ab hoc exemplari tantopere dissident? Si Christum
autorem agnoscimus, qui charitas est et nihil docuit, nihil tradidit nisi charitatem
et pacem, agedum non titulis et insignibus, sed factis hunc exprimamus et vita.
Amplectamur pacis studium, vt Christus vicissim agnoscat suos. In hoc ponti-
fices, in hoc principes, in hoc ciuitates consilia sua conferant. Satis hactenus
fusum Christiani sanguinis, satis voluptatum exhibuimus Christiani nominis hos-
tibus. Quod si quid suo more tumultuatur populus, a principibus cohibeatur,
quos hoc oportet esse in re publica, quod oculus est in corpore, quod in anima
ratio. Rursum si quid turbant principes, certe pontificum est sua prudentia
suaque autoritate rerum motus componere.
    Vel tandem satiati bellis tam diutinis, pacis tangamur desiderio. Trahit huc
ipsa calamitas, [F] efflagitat orbis defessus malis, [B] inuitat Christus, adhortatur
Pontifex Maximus Leo [F] nominis huius [B] Decimus, qui vere pacifici Solo- 44
monis Iesu Christi vices gerit [F] in terris, agnus ad nocendum, leo rugiens
aduersus ea quae sunt aduersa pietati, [B] cuius omnia vota, omnia consilia,
omnes conatus huc tendunt, vt quos communis copulat fides, eos et communis
iungat concordia. Hoc molitur vt Ecclesia non opibus aut imperio, sed suis ac
propriis dotibus efflorescat. Pulcherrimum profecto munus ac prorsum tali
dignum heroe, clarissimis illis Medicibus prognato, quorum ciuili prudentia fac-
tum est vt inclyta Florentinorum ciuitas diutina pace fuerit florentissima, quo-
rum domus omnium bonarum disciplinarum fuit praesidium. Ipse placidum ac
mite sortitus ingenium a teneris, vt aiunt, vnguiculis humanis literis ac mansue-
tioribus Musis est initiatus; inter eruditissimos viros ac velut in Musarum gremio
educatus vitam ac famam inculpatam et ne in liberrima quidem ciuitate Roma
vlla vnquam sinistri rumoris aspersam macula, ad summum pontificium attulit.
Ad quod hic non ingessit sese, sed nihil minus quam hoc expectans, veluti diuina
voce nominatim ascitus est, quo rebus humanis longa bellorum tempestate fessis
succurreret. Sit penes Iulium belli gloria, habeat ille sibi suas victorias, habeat sibi
magnificos triumphos. Quae quam deceant Christianum Pontificem, haud est
mei similium pronunciare; dicam hoc modo: gloriam illius, qualiscunque fuit,
cum plurimorum exitio doloreque coniunctam fuisse. Longe plus verae gloriae
pariet Leoni nostro pax orbi reddita, quam Iulio pepererunt tot bella per vniuer-
sum orbem vel excitata fortiter vel gesta feliciter.
    Sed longius quam par est huic digressioni videbimur immorati his qui de
prouerbiis quam de pace belloque malunt audire.

[A]ARGIVOS VIDES3002


995
  c995-997
  c997-1


1000



Ἀργείους ὁρᾷς, id est Argiuos vides, id est: stupentibus et attonitis oculis. Sump-
tum opinor ab Oreste, Furiis agitato. [H] Hesychius nonnihil lucis aperit, admo-
nens eos qui inter Helotes essent alicuius autoritatis ac splendidi solitos appellari
Argiuos. Sunt enim Helotes in Peloponeso et Peloponesi primaria ciuitas est
Argos. Ambitionis igitur erat quod 'Argiui' quam 'Helotes' appellari maluerint.
Non me fugit apud Lacedaemonios 'helotas' vocari seruos, quod ex gente subacta
seruos sibi constituerint; et fortassis ex his quibus heri magis fidebant, Argiui'
dici maluerunt quam 'helotes'. Similem affectum et hodie deprehendas in qui-
busdam, qui nati in obscurissimo pago praeclarae cuiuspiam vrbis cognomen
asciscunt. [B] Aristophanes in Pluto μανικὸν βλέπειν dixit eodem sensu. [A]
Refertur a Suida prouerbii nomine.|

LB 971 [A]ARGIVI FVRES3003




  c9-12
10

Ἀργεῖοι φῶρες, id est Argiui fures. De palam improbis; nam Argiui furacitatis
infamia laborabant antiquitus. Extat et hoc apud Suidam. [H] Videtur autem
allusum ad vocem ipsam: 'argos' enim Graecis significat 'ignauum et ociosum';
tales vero solent ali furtis. [B] Latini vulgo ficto, sicuti videtur, per iocum voca- 45
bulo 'Lauerniones' appellant homines furaces, quod fures sub tutela Lauernae deae
essent, in cuius luco obscuro atque abdito
soliti sunt furto sublata praedamque defo-
dere. Autor Festus.

[A]MARS REX3004


15
  c15-17
  a15-17

Ἄρης τύραννος, id est Mars rex. Suidas interpretatur congruere in principem qui
vi, non legibus, rempublicam tractat. Zenodotus ortum putat a Timotheo, Athe-
niensium imperatore, qui multa felicissime gessit aduersus Persas et Asianos et 46
cuius ductu florebat Attica. Vnde dictum est Mars rex. [F] Hesychius prouerbium
recenset tantum. Indicat Suidas aliquando Graecis ἄρη dici ferrum ipsum; itaque
potest hic esse sensus prouerbii 'ferrum rex', quoties res vi geritur.

20 [A]ATTAGEN3005


  c22-25


25




30
Ἀτταγᾶς. Suidas indicat hoc cognominis prouerbiali ioco dici solere in seruos
stigmaticos, quod haec auis plumas habeat variis colorum notis distinctas. Aris-
tophanes in Auibus:
 Εἰ δὲ τυγχάνει τις ὑμῶν δραπέτης ἐστιγμένος,
 Ἀτταγᾶς οὗτος παρ᾿ ἡμῖν ποικίλος κεκλήσεται,  id est
 Si quis e vobis erit fugitiuus atque vstus notis,
 Attagen is sane apud nos varius appellabitur.

[H] Quamobrem eam auem ibidem appellat πτεροποίκιλον. [B] Ad eundem
modum ταώς, id est pauones, appellant Graeci nitidius cultos et versicoloribus
amictos. Caeterum de attagena plura dicemus in prouerbio Attagenis nouilunium.

[A]TENEDIVS HOMO3006



  c34-37
35




40
  c40-51



45




50

  a52-56
  c53-55

55
Τενέδιος ἄνθρωπος, id est Tenedius homo. Plutarchus in Adagionum Collectaneis
ait dici solitum de homine tetrico formidabilique aspectu. Originem, sicuti ple-
runque alias, varie tradunt. Suidas ait regem quempiam Tenedi fuisse, cui nomen
Tenes, qui legem tulerit atque induxerit morem vt a tergo iudicis adstaret quis-
piam securim tenens, videlicet in hoc paratus vt qui perperam quid in iudicio
dixisset, opinor mendacium aut falsum testimonium, eum protinus securi feriret.
Hoc interpretamenti ferme conuenit cum eo quod ante commemorauimus in
adagio Tenedia securis.
    Alii tradunt in hunc modum, haud tamen cum his pugnantia. Cygnus Nep-
tuni filius, pater Hemitheae et Tenae, nouercam liberis suis induxit. Euenit
autem vt Tenes apud patrem insimularetur a nouerca, quod sese de stupro inter-
pellasset. Id cum ille verum esse crederet, iuuenem in capsam inclusit vnaque
Hemitheam sororem, quod fraterni fati comes esse desideraret, simulque in mare
praecipitauit. Id scrinium delatum est Leucophrynem, cui postea Tenedo com-
mutatum vocabulum, videlicet a Tene Cygni filio. Qui progressu temporis nactus
imperium eius loci, quod modo diximus exemplum induxit, vt in tribunalibus
assisteret qui securim in caput accusantis vibratam sustineret. Quod si quis fuis-
set calumniae conuictus, eum protinus viuum securi dissecaret. Id spectaculi,
quoniam formidabile videbatur, in prouerbium abiit vt Tenedius homo diceretur
qui minaci trucique esset aspectu.
    [F] Pausanias in Phocicis variat nonnihil in narratione, qua de re nobis dictum
est alio loco in prouerbio Tenedia securis. M. Tullius libro secundo Epistolarum
ad Quintum fratrem: Tenediorum igitur libertas Tenedia securi praecisa est, quum 47
eos praeter me et Bibulum et Calidium et Fauonium nemo defenderit. Sentit liber-
tatem rigide et in totum negatam.

[A]TENEDIVS PATRONVS3007



60
LB 972
  c61-64


65
Τενέδιος συνήγορος, id est Tenedius aduocatus. Eodem e fonte profectum est et
hoc; dici solitum de eo qui compendio causam expedit litisque nodum ocyus dis-
secat. Ductum a Tenedia securi, de qua prius dictum est. Suidas ait apud Tenedios
duas secures suspensas | ostendi. Aristoteles apud eundem illud addit praeter ea
quae recensuimus: in Asserina, is est locus quispiam in Tenedo, fluuiolum esse in
quo cancrorum testis nauigiorum vtantur vice. Eos ita dissecant vt securis spe- 48
ciem prae se ferant. [C] Prouerbii meminit et Stephanus in Locorum Catalogo,
addens dici solitum de aduocato rigido duroque, quod illic non esset tutum quid-
uis garrire in iudicio.

[A]ΕΓΚΕΩΤΙΣ ΗΜΕΡΑ3008

  c68-72

70



Ἐγκεῶτις ἡμέρα. Plutarchus in Collectaneis, si modo verax est titulus, tradit hoc
dici solitum de his qui conuiuium agunt aut exhibent. Idque hinc manasse quod
olim apud Ceos mos fuerit vt qui magistratum inirent epulum exhiberent
populo. Quod si quando plures fuissent magistratus, dies inter sese distribuebant.
Itaque, cum sibi occurrerent, rogabant Τίς ἡμέρα; id est Quis dies? Ea vox in
vulgi iocum cessit. Videtur autem vox ἐγκεῶτις data opera ridicule conflata ex his
verbis Ἐν Κείῳ τίς: [E] id est In Ceo quis? subaudi 'dies'.

75 [A]VERSATILIS ARTEMON3009




  a79-81
80




85




90




95




100
  a100-106



105
  c106-110
  a106-112


110




115
Ὁ περιφόρητος Ἀρτέμων, id est Versatilis Artemon. Extat in iisdem Collectaneis.
Aiunt dici solitum de his quorum gratia vehementer decertatur. Nam Artemo-
nem adolescentem fuisse quempiam certatim adamatum a mulieribus ob insi-
gnem formam, [F] quem suspicor ob id dictum περιφόρητον, vel quod circum-
ferretur in ore omnium versans, vel quod passim obambularet velut ostentans
sese.
    [A] Alii malunt Artemonem machinarium fuisse fabrum in arte praecellentem,
temporibus ferme Periclis. Qui cum claudus esset, passim suas machinas circun-
ferebat. Athenaeus in duodecimo Dipnosophistarum libro referens hoc prouer-
bium citat autorem Chamaeleontem Ponticum, qui testatur Artemoni περιφορή-
του cognomen additum, quod prae deliciis in lecto circumferretur, siue quod is
postea coeperit voluptariam ac mollem agere vitam, cum antea pauper fuisset. Ex
Anacreonte citat haec de eodem:
 Ψιλὸν μὲν ἔχων περὶ πλευρῇσι βοός
 Νεόπλουτον εἴλημα κακῆς ἀσπίδος, ἀρτοπώλοισιν
 Καὶ ἐθελοπόρνοισιν ὁμιλέων, κίβδηλον εὑρίσκων βίον.
 Πολλὰ πέραν μὲν ἐν δουρὶ τιθεὶς αὐχένα, πολλὰ δ᾿ ἐν τροχῷ,
 Πολλὰ δὲ κόμην πώγωνά τ᾿ ἐκτετιλμένος,  [B] id est
 Tenuem quidem habens circum latera bouis recentem
 amictum mali clypei, cum panum cauponibus et prostibulis
 consuetudinem agens, insynceram inueniens vitam, saepe
 vt superet in hasta ponens ceruicem, saepe rursum in
 rota, saepe vero coma barbaque reuulsus.
[A] Quibus ex verbis apparet dictum in hominem sui dissimilem ac moribus
inaequalibus praeditum, [G] qualem perhibent fuisse Alcibiadem, qui, vt refert
Satyrus, apud Iones deliciabatur, vt illos quoque vinceret, apud Thebanos exerci- 49
tamentis corporis erat quouis Boeoto Boeotior, apud Thessalos equestris rei stu-
dio superabat ipsos, apud Lacedaemonios temperans ac patiens magis ipsis Lace-
daemonibus, in Thracia Thraces superabat vinolentia. Id et cum laude fieri
potest. Caeterum περίτριμμα probrose dicitur qui sese per omne rerum genus
voluit; indicat Pollux libro vi. [F] Plutarchus indicat fuisse claudum quempiam
qui vehiculo circumferretur, quum alioqui meticulosus esset ac plerunque desi-
deret domi, duobus famulis scutum aereum supra caput sustinentibus, ne quid ex
alto decideret in caput. Quod si quando cogebatur exire, vehiculo vtebatur, sed
humili metu ruinae. Huius modi quaedam refert Plutarchus in Vita Periclis.
Proinde dictum videtur in molles ac meticulosos. Quin et Plinius, lib. xxxiiii.
capite viii., inter Polycleti opera meminit Artemonis qui dictus sit περιφόρητος.
[G] Allusum autem est ad artemonem nauticum, quo vela circumferuntur [H] 50
et onera tolluntur e nauibus. Nam hodie nautae ad vtrunque vtun|tur antemna.
Nam 'artemon' Graece proprie est machina tollendis operibus apta, quam Latini,
ni fallor, 'trocleam' appellant; ea sic composita est vt facile circumuoluatur.

[A]PLACIADAE3010



120




125
Πλακιάδαι καὶ στέλαιον, id est Placiadae etiam stelaeum. Plutarchus in iisdem
Commentariis ostendit dici consueuisse de deprehensis adulteris et contumeliose,
sicuti merentur, tractatis. Vicus est quidam Atticae regionis, cuius incolae Placia-
dae vocantur. Apud hos moris erat vt qui fuisset in adulterio deprehensus, igno-
miniosas poenas daret, impactis in pudendam corporis partem raphanis, qui
apud illos mirae magnitudinis esse dicuntur. Quod si raphani forte non fuissent
ad manum, stelaeo vtebantur, id est ligonis ligno. Non me clam est hoc alio nobis
dictum loco, sed mutilatum; eoque duximus operae pretium hic integre repetere.

[A]IVSTICIAE OCVLVS3011




130



Δίκης ὀφθαλμός, id est Iusticiae oculus, dicitur syncerus et incorruptus iudex aut
ipsum etiam iudicium. Adagii meminit Suidas. Sumptum apparet ex illa Chry-
sippi descriptione apud Aulum Gellium, [G] libro xiiii., capite iiii., [A] in qua
iustitiae oculos tribuit acreis, rectos atque immotos; quod eum qui recte sit iudi-
caturus, non oporteat huc aut illuc ab honesto oculos deflectere. Celebratur hic
senarius prouerbialis:
 Ἔστιν δίκης ὀφθαλμὸς ὃς τὰ πάνθ᾿ ὁρᾷ,  [B] id est
 Est oculus aequitatis omnia intuens.

135 [A]IVSTICIA IVSTIOR3012



Δίκης δικαιότερος, id est Iusticia iustior. Prouerbialis hyperbole de vehementer
integris et incorruptis. [B] Veteres enim iusticiam deam faciebant; cuius imagi-
nem eleganter, [H] vt modo dixi, [B] depinxit Chrysippus apud Aulum Gellium.

[A]QVANTVM EX BACCHANALIBVS3013

140




145

  c147-149


150
Ὅσον ἐκ Διονυσίων, id est Quantum ex Dionysiis [C] siue Bacchanalibus. [A] Sui-
das prouerbii loco refert, sed perturbatius, vt assolet. Antiquitus [F] apud Atticos
[A] consueuerunt annos [F] ac numerum accedentem [A] a Dionysiis numerare,
quemadmodum ex Olympiadibus. Iterabatur autem Dionysiorum festum tertio
quoque anno; vnde Vergilius trieterica vocat. [F] Suidas sic integre recenset: Ἐξ
αὐτοῦ σχεδὸν τοσοῦτον ὅσον ἐκ Διονυσίων, id est Ex hoc prope tantum quantum ex
Bacchanalibus.
Addit dictum de rebus vehementer expetendis atque expectatis; ad
hoc facit quod refert ex autore nescio quo:
 Ὤ Διονύσια, 51
 Αὐτὰ μὲν ὄζουσ᾿ ἀμβροσίας καὶ νέκταρος,  id est
 O Bacchanalia,
 Ipsa quidem redolent ambrosiam et nectar.

[A]MERCATOR EST3014



155


  c158-161
  a158-166
160




165


Ἔμπορός ἐστι σκηπτόμενος, id est Mercatorem se adsimulat. Dicendum in eum
qui ob timiditatem causas commentitias praetexit, ne cogatur subire discrimen.
Suidas ex Aristophane citat, apud quem [F] tum in Pluto tum in Ecclesiazusis [A]
quispiam inducitur loquens in hunc modum, vt dicat se fingere mercatorem esse,
quoties ad bellum ire iubetur, quod negociatores non cogerentur exire, quoniam 52
expediebat illos relinqui, quo de commeatu prospiciant. [F] In Pluto sic habet
locus:
 Γεωργὸς εἶ; - Μελαγχολᾶν μ᾿ οὕτως οἴει;
 - Ἀλλ᾿ ἔμπορος; - Ναί, σκήπτομαί γ᾿, ὅταν τύχω,  id est
 Num cultor agri es? - Mene sic furere putas?
 - Negociator? - Simulo, si quando est opus.
Alter sic habet:
 Ἀλλ᾿ ἔμπορος εἶναι σκήπτομαι,  id est
 Quasi sim negociator, ita memet gero.
[A] Non vsquequaque discrepat hinc Euangelica parabola de his qui inuitati ad
nuptias variis causationibus excusant. |

LB 974 [A]DONVM QVODCVNQVE DAT ALIQVIS PROBA3015

170

  c172-178


175



  c179-182
180




185




190

Δῶρον δ᾿ ὅτι δῷ τις ἐπαίνει, id est Donum quodcunque probato. Prouerbium
admonet boni consulendum esse munus aut officium consiliumue quod offertur
ab amico. Vnde natum sit, indicat Strabo geographus libro sexto. Cum Achiui
iussi essent oraculo Crotonem condere, missus est Myscellus quidam, qui ciuita-
tis futurum locum consideraret. Is, quum iam Sybarim aedificatam cerneret vide-
returque is locus magis idoneus, repetiit oraculum consuluitque deum num fas
esset hanc pro illa condere. Numen ad hunc modum respondit:
 Μύσκελλε βραχύνωτε, πάρες σέθεν ἄλλο ματεύων,
 Κλάσματα θηρεύεις, ὀρθὸν δ᾿ ὅτι δῷ τις ἐπαίνει.
Eos versus interpres vertit in hunc modum:
 Terga breuis Myscelle, tuo de pectore omitte
 Caetera perquirens, frustra en venaris iniqua.
 At rectum quodcunque datur tu laude probato.

Extat idem in Collectaneis Adagiorum, sed multo deprauatissimum. Quanquam
ex vocum veluti ruinis huiusmodi lectio colligi poterit:
 Μύσκελλε βραχύνωτε, παρὲκ θεὸν ἄλλα ματεύων,
 Οὔδαλα θηρεύεις, δῶρον δ᾿ ὅτι δῷ τις ἐπαίνει,  id est
 Diuersa inquirens a numine, Myscele gibber,
 Captas friuola, quod datur aequi consule donum.

[C] 'Myscelus' dictus videtur ob crurum exilitatem, quae habebat murinis similia,
'brachynotus' ob dorsum contractum. [A] Diximus alias Crotonem saluberrimam
fuisse, Sybarim pestilentem. [B] Refert et alia Suidas de oraculis Myscello reddi-
tis, sed quae non admodum faciant ad enarrationem prouerbii.

[A]ITHORVS533016


195
  c196-198



200
Ἴθορος Suidas ait vocem prouerbialem fuisse, in eum qui velut instigator horta-
torque foret aliis. Translatum opinor a nautis, quos remigantes naucleri vox ani-
mat ad gnauiter laborandum, [C] siue ab equorum cursu. [B] Plutarchus in Sym-
posiacis decade septima, problemate quinto, scribit ἱππόθορον appellatam
cantionem ad incitandas equas. [F] Consimilia tradit De praeceptis connubiali-
bus. [B] Nam θορεῖν Graecis est 'impetu insilire'. Vnde et apud Homerum 'θού- 54
ριος' Ἄρης appellatur ab assultu citato. [C] Apparet Graecam vocem compositam
ex ἴθι 'valde' et ὀρεῖν 'incitare'.

[A]NE ALLIA COMEDAS ET FABAS3017



205
  c205-208



210
Ἵνα μὴ φάγῃ σκόροδα μηδὲ κυάμους, id est Ne edas allia et fabas. Prouerbiali vide-
tur aenigmate dictum pro eo quod est: Ne belles neue in iudiciis adsis. Nam in
bellum inferebantur allia commeatus militaris. [B] Atque vtinam ita satis compa-
ratum esset vt hoc pestilentissimum hominum genus, qui bellis delectantur, prae-
ter allia nihil habeant vnquam quod edant, [C] aut si quid alliis etiam est dete-
rius. [A] In iudiciis fabas esitabant ne obdormiscerent. Haec quidem Suidas,
etiamsi magis puto referendum ad calculos fabarios, quibus antiquitus ferebantur
suffragia.

[A]MORTVVS PER SOMNVM VACABIS CVRIS3018




215



 Θανὼν καθ᾿ ὕπνους φροντίδων ἔσῃ δίχα,  id est
 Curis vacabis mortuus per somnium.
Versiculus vulgo iactatus apud Graecos ex superstitiosa insomniorum obserua-
tione. Existimabant enim eum qui se mori somniasset a curis molestiisque libera-
tum iri, quod mors finem doloribus imponere videatur; planeque imponit his qui
hinc in meliorem demigrant vitam. Fortassis ad eandem pertinet sententiam quod
alibi retulimus:
 Νεκροὺς ὁρῶν νέκρωσιν ἕξεις πραγμάτων.

220 [A]ANIMVS HEPTABOEVS3019




  a224-227
225
  c225-227
LB 975

Θυμὸς ἑπταβόειος, id est Animus heptaboeus, [F] siue ira heptaboea, [A] de forti
magnoque et inuicto dictum. Epithetum sumptum a clypeo Aiacis, quem Home-
rus έπταβόειον appellat, quod septem boum tergoribus esset obductus atque ob
id impenetrabilis. [B] Et Ouidius: Dominus clypei septemplicis Aiax. [F] Sumptum
est adagium ex Ranis Aristophanis:
 Ἀλλὰ πνέοντας δόρυ καὶ λόγχας καὶ λευκοφόρους τρυφαλείας |
 Καὶ πήληκας καὶ κνημῖδας καὶ θυμοὺς ἑπταβοείους,  id est
 Sed spirantes spicula et hastas albasque in vertice cristas.
 Adde his galeas, adde his ocreas, animos quoque septibouinos.

230 [A]SEMPERILIO MALA3020

  c231-233

  c233-236

235
Ἀεὶ Ἰλίῳ κακά, id est Semper Ilio mala. De vehementer calamitosis et afflictis.
Troianorum excidium poetis multa tragoediarum argumenta ministrauit, atque
hinc prouerbium. Refertur ab Eustathio in quartum Iliados librum. [C] Stratoni- 55
cus, rogatus cur nollet apud Ilienses viuere, respondit: Ἀεὶ Ἰλίῳ κακά, id est Sem-
per Ilio mala. Autor Athenaeus libro Dipnosophistarum octauo. Quanquam is
locus non vacat mendo.

[A]LIBERA CORCYRA, CACA VBI LIBET3021

  c238-240

240

  c242-246


245
 Ἐλευθέρα Κόρκυρα, χέζ᾿ ὅπου θέλεις,  id est
 Corcyra libera, proin caces vbi velis.
Cum significamus libertatem quiduis agendi. Citatur ab Eustathio in Dionysium. 56
[B] Sed magis quadrabit vbi significabimus impunitatem esse maleficis.
    [H] Hic non absurde puto referri posse quod Plutarchus narrat: Chii quidam
quum apud Spartanos peregrinarentur, a coena non solum vomuerunt, verum etiam
incacarunt in sellas ephororum. Primum diligenter inquisitum est quinam essent
tanti facinoris autores, daturi nimirum poenas si ciues fuissent. Caeterum, vbi com-
pertum est factum a Chiis, Spartani dicebant Chiis licere intemperanter agere.

[A]DECERNETVR EQVA THESSALICA3022



250
  c251-253



255
Ἐπικρινεῖται ἵππος Θεσσαλική, id est Decernetur equa Thessalica. De summo
praemio dicebatur, propterea quod antiquitus prima laus fuerit equarum Thessa-
liae; id quod satis indicat oraculum Aeginensibus redditum. Citat Eustathius in
secundum Iliados librum. Suidas refert hauddum scio ex quonam autore: Ἱππεῖς
μὲν ἐν Θετταλίᾳ καὶ Θράκῃ, τοξόται δὲ καὶ τὰ κουφότερα τῶν ὅπλων ἐν Ἰνδίᾳ καὶ
Κρήτῃ καὶ Καρίᾳ, id est Equites in Thessalia Thraciaque, sagittarii atque armatura
leuior in India, Creta et Caria.
[B] Finitimum est illi quod alio dictum est loco:
Pellenea tunica. Lepidius erit per ironiam.

[A]CANIS VIVENS Ε MAGDALIA3023



  c259-278
260
  c260-262
  a259-278

  c264-267
265




270
  c270-272

LB 976

275



  c279-287
280




285




290




295
  c295-302



300

  c302-304

  c304-306
305
  c306-309
  a306-310


310
  c310-313



315
Κύων ζῶν ἀπὸ μαγδαλιᾶς, id est Canis viuens e magdalia. Eustathius in Iliados
librum quartum ostendit dici solitum in parasitos et alieno victitantes cibo.
'Magdaliam' dicit quasi dicas 'furfurem' et 'manuum purgamentum'. [F] Caete-
rum apud alios autores comperio scriptam vnicam dictionem, velut apud Hesy-
chium: Ἀπομαγδαλιή, inquit, στέαρ ἐν ᾧ τὰς χεῖρας ἀπεμάττοντο ἐν τοῖς δείπνοις,
βαλόντες δὲ τοῖς κυσὶν ἀναλύοντες ἀπὸ τῶν δείπνων, id est Apomagdalia adeps in
quo abstergebant manus in conuiuiis, id proiiciebant canibus quum a coena discede-
rent.
Iulius item Pollux libro De rerum vocabulis sexto, capite decimo quarto: Οἱ
δὲ πάλαι ταῖς καλουμέναις ἀπομαγδαλίαις ἐχρῶντο, αἳ ἦσαν τὸ ἐν τῷ ἄρτῳ
μαλακὸν καὶ σταιτῶδες, εἰς ὃ ἐποψησάμενοι τοῖς κυσὶν αὐτὸ παρέβαλον, ὅθεν καὶ
Λακεδαιμόνιοι, κυνάδα τὴν ἀπομαγδαλίαν καλοῦσιν, id est Veteres autem vtebantur
'apomagdaliis'; sic enim vocabant id quod est in pane molle ac pinguius, in quod abs-
terso obsonio ipsum canibus abiiciebant, vnde et Lacedaemonii apomagdaliam appel-

lant 'cynada'. Aristophanes in Equitibus:
 Ὑπερβαλεῖσθαί σε οἴομαι τούτοισιν, ἢ μάτην γ᾿ ἂν
 Ἀπομαγδαλιὰς σιτούμενος τοιοῦτος ἐκτραφείην.
Iactat halantopola superaturum se Cleonem impuden|tia et malis artibus aut alio-
qui frustra pastum apomagdaliis euasisse tantum. Cui respondet Cleon:
 Ἀπομαγδαλιάς, ὥσπερ κύων; ὦ παμπόνηρε, πῶς οὖν
 Κυνὸς βορὰν σιτούμενος μάχῃ σὺ κυνοκεφάλῳ,  id est
 Apomagdalias ritu canis, sceleste, quo ergo pacto 57
 Tu victitans canis cibo cynocephalo repugnas?
Apomagdaliarum mentio fit et apud Plutarchum in Lycurgo, quo quidem loco an
interpres assequutus sit sensum sermonis nescio; mihi non satis liquet. Graeca sic
habent: Δοκιμάζεσθαι δὲ τὸν βουλόμενον τοῦ συσσιτίου μετασχεῖν οὕτω φασί.
Λαβὼν τῶν συσσίτων ἕκαστος ἀπομαγδαλίαν εἰς τὴν χεῖρα, τοῦ διακόνου φέροντος
ἀγγεῖον ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, ἔβαλλε σιωπῇ καθάπερ ψῆφον, ὁ μὲν δοκιμάζων ἁπλῶς,
ὁ δε κρίνων σφόδρα τῇ χειρὶ πιέσας. Ἡ γὰρ πεπιεσμένη τῆς τετρημμένης ἔχει
δύναμιν. Κἂν μίαν εὕρωσι τοιαύτην, οὐ προσδέχονται τὸν προσίοντα, βουλόμενοι
πάντας ἡδομένους ἀλλήλοις συνιέναι. Τὸν δὲ οὕτως ἀποδοκιμασθέντα κεκαδδεῖσθαι
λέγουσι· κάδδος γὰρ καλεῖται τὸ ἀγγεῖον εἰς ὃ τὰς ἀπομαγδαλίας ἐμβάλλουσι. Red-
dam vtcunque Graeca. Eum vero qui vellet esse conuiuii particeps aiunt hunc in
modum probare solitos. Vnusquisque conuiuarum apomagdaliam in manum sump-
tam veluti calculum tacite coniiciebat in vas quod minister gestabat in capite, alius
quidem simpliciter probans, alius vero iudicans vehementer manu premendo. Nam
pressa tantundem valet quantum calculus perforatus. Quod si vel vnam talem compe- 58
rerint, non admittunt ingressum, volentes vt omnes lubentes inter sese conuiuant.
Porro qui hoc modo <re>probatus erat, 'caddissatum' appellabant; nam 'caddus' dici-

tur vas in quod coniiciunt apomagdalias. Lapus autem vertit hunc in modum: Qui
autem se conuiuii participem fieri velit, sic probari. Deinde singuli apomagdaliam
sumentes in manum, ministro vas super capite ferente, silentio quasi calculum immit-
tebant, qui reprobaret simpliciter, qui vero approbaret, manu vehementer imprimens.
Nam quae apomagdalia pressa fuerit, perforati calculi vim habet. Quod si quam ex

iis minus pressam offenderint, non admittunt ingredientem, quippe qui velint omnes
inuicem iucunde congredi. Qui vero sic reprobatus fuerit, 'caddiscatum' dicunt; 'cad-
discus' namque vas vocatur in quod apomagdalias immittunt.
Haec si quis conferat
cum his quae scribit Plutarchus, intelliget Graecum exemplar, quod sequutus est
Lapus, fuisse diuersum ab eo quod nobis dedit nuper officina Aldi. Caeterum de
apomagdaliis quae ante conuiuium dabantur abstergendis manibus, meminit
nonnihil et Athenaeus libro nono. [G] Item libro quarto tradit apud Arcadas, ni
fallor, fuisse moris vt a coena sacrificarent, non quidem lotis manibus, sed iure
seu offa abstersis, et quo se absterserat quisque, id secum auferebat; id faciebant
ob terrores nocturnos qui in compitis solent accidere. Sic ille. Et arbitror sane
non inutile remedium aduersus canes in compitis adorientes viatorem. [H] Arbi-
tror huc respexisse Aristophanem in Equitibus, quum Cleoni obiicit quod aliis
egregiis viris in exilium actis ipse delicatissimo hordeo abstergeret manus:
 Κἀκεῖνος μὲν φεύγει τὴν γῆν, σὺ δ᾿ Ἀχίλλείων ἀπομάττει,  id est
 Atque ille quidem patriam liquit, dum tu abstergeris Achilleis.
Interpres addit ordei genus Achilleum dici, veluti generosius, quo minus mirum
est a theologis Achilleum argumentum vocari quod efficax sit ac refutatu difficile.

[A]FICVS POST PISCEM3024



320

 Σῦκον μετ᾿ ἰχθύν, ὄσπρεον μετὰ κρέα,  id est
 A pisce ficum, a carnibus legumina.
Athenaeus in Dipnosophistarum [C] libro tertio [A] meminit huius. Quadrabit
vbi dicemus aliis alia congruere. [B] Quemadmodum et vulgo iubent ab esu car-
nium apponi caseum, ab esu piscium nuces.

[A]FICVS AVIBVS GRATAE3025

  c324-326
325


 Σῦκα φίλ᾿ ὀρνίθεσσι φυτεύειν οὐκ ἐθέλουσιν,  id est
 Fici gratae auibus sunt quae plantare recusant.
Carmen heroicum citatur ab Athenaeo [C] continenter eodem quo modo dixi-
mus loco. [A] Quadrare videtur in voluptuarios ac fugitantes honesti laboris, [B]
cum tamen appetant emolumentum.

[A]INGREDI IVNONIVM593026

LB 977
331

Βαδίζειν Ἡραῖον ἐμπεπλεγμένον, id est Incidere complicatum | Iunonis sacrum.
Extat et hoc apud Athenaeum, [F] libro Dipnosophistarum duodecimo. [A] Dic-
tum apparet in fastuosum ac lentum quorundam incessum, quem notat et Hora- 60
tius in Sermonibus: Vt si / Iunonis sacra ferret.

[A]VOLENTEM BOVEM DVCITO3027

335

Τὸν θέλοντα βοῦν ἔλαυνε, id est Volentem bouem agito. Vtere illorum opera qui ex
animo faciunt. Stultitia est venatum ducere inuitas canes, vt ait Plautus. Refertur
ab interprete Theocriti. [F] Diximus in prouerbio Praesentem mulge.

[A]ΗΑΒΕΤ3028


340
  c340-342
  a342-347
  c343-345

345

Habet prouerbialiter dicitur cum obtigit alicui quod expetiuit aut quo dignus est.
'Habet quod amet'. Similes habent labra lactucas. Sumptum autumant ab aucu-
pantibus, piscantibus aut venantibus, quibus reuersis sic aiunt: Ἔχεις τι; id est
Habesne aliquid? Citatur ex Aristophanis Nebulis. [F] Seneca tragicus in Aga-
memnone: Habet, peractum est. Terentius in Andria:
 Egomet continuo mecum: certe captus est.
 Habet.
Donatus ostendit proprie de gladiatoribus dici, quos prius alii vident quam ipsi se
sentiant esse percussos.
[H] Ex ea acclamatione natum videtur prouerbium.

[A]HERCVLES HOSPITATVR3029


350


  c353-358

355


Ἡρακλῆς ξενίζεται, id est Hercules accipitur. Dictitatum vbi quis diutius in
conuiuio commorari videretur, propterea quod qui recepissent Herculem hospi-
tio conuiuioque, his multum temporis erat opperiendum, donec ille satur esset.
Nam famelicum commouere parum erat tutum. Nec facile saturabatur edax,
adeo vt legatur solidos etiam boues vno deuorasse conuiuio. [C] Vnde Graecis
ἀδδηφάγος dictus est, et huic larum auem consecrarunt, et ipsam βουφάγον. Legi-
tur et certamen inisse cum Lepreo quodam vter citius bouem conficeret. Haec
aliaque permulta refert Athenaeus libro decimo de huius edacitate, addens et
Thasio cuidam athletae, cui nomen Theagenes, tum et Miloni Crotoniatae
bouem vno die confectum fuisse. [H] Tales conuiuae contingant hostibus.

[A]ETIAM IN DEORVM COETV3030

360




365
Κἀν θεῶν ἀγορᾷ, id est Etiam in deorum coetu seu concione. Quidam interpretan-
tur de maiorem in modum probis et aequis, quidam de vehementer maledicis.
Addunt locum quempiam esse in Eleusine vicinum Anactoro, vocatum θεῶν
ἀγοράν, in quem non ingrediebantur nisi bene ominantes; vnde de quopiam
praeter modum maledico dicebant: Οὗτος κἀν θεῶν ἀγορᾷ δυσφημήσει, id est Hic
vel in deorum concione male ominata loquetur.

[A]CALLIPHANES613031




370




375




380
  c381-387



385
Καλλιφάνης, <id est> Calliphanes. Ridicula quaedam huius hominis ambitio
prouerbiali ioco fecit locum. Aiunt enim huic fuisse poetae morem, vt diuerso-
rum carminum et orationum initia conscriberet, ad tres aut quatuor versus, eaque
pronunciaret ostentaretque, quo commentum ignorantibus multiscius et eruditus
videretur. Meminit huius Athenaeus Dipnosophistarum libro primo aitque
cognomen fuisse Parabrycontis.
    Neque vero desunt his nostris temporibus id genus impostores literarii, quibus
hoc modo studium est ex summis aliquot diuersae professionis autoribus locos
aliquot insignes, nec eos admodum vulgatos, ediscere. Quibus instructi non
verentur in conciliabulis quemuis quantumlibet eruditum adoriri. Atque illud 62
assequuntur prompte decantandis illis locis suis, vt imperitis plane Solones esse
videantur. Cum quibus tamen Solonibus, si tertium aut quartum congrediare,
Deum immortalem, nihil infantius, nihil indoctius, videlicet thesauris illis semel
effusis.
    Vix haec scribens a risu tempero, cum recordor Calliphanis cuiusdam, quem
olim cognoui cum in familia clarissimi patris Henrici Bergensis, episcopi Came-
racini, versarer. Sed nomini parcetur propter conuictum domesticum. Is permulta
volumina concinnabat exornabatque, sed chartis inanibus, nisi quod in fronte
videre erat magnificos quosdam titulos, velut Carminum, Orationum, Epistola-
rum. Singulis praescriptum erat hominis tergeminum nomen, vt qui titulos forte
legissent, crederent eruditum et in literis multa magnaque molientem. |

LB 978 [A]CAVDA BLANDIRI3032


390
  c390-392



395



  c399-401
400
Κέρκῳ σαίνειν, id est Cauda blandiri, dicuntur qui spe commodi cuipiam adu-
lantur. Aristophanes in Equitibus:
 Ὃς κέρκῳ σαίνων, ὁπόταν δειπνῇς ἐπιτηρῶν,
 Ἐξέδεταί σου τοὔψον, ὅπου σύ που ἄλλοσε χάσκεις,  id est
 Qui cauda alludens cum coenam obseruat, amica,
 Te spectante alio tua edulia deuorat ille.
[H] Pro eodem frequenter vsurpat αἰκάλλειν, quod canum est auribus, cauda
totoque corpore blandientium; in Equitibus: Τὰ μὲν λόγι᾿ αἰκάλλει με, id est Ora-
cula quidem blandiuntur haec mihi.
Θωπεύειν item ab animante dictum est, si
Graeco Etymologico credimus. 'Thos' Graecis lupi genus est; blandiuntur enim
et lupi quidam more canum. 'Thoas' refert Plinius libro viii., capite xxxiiii., de
luporum quidem genere; sed quod homini sit amicum animal, an hinc dicatur
θωπεύειν dubito.

[A]CRATER LITIVM3033

  c403-405

405

[B] Κρατήρ κακῶν, id est Cratera malorum. [A] De re permolesta siue de homine
litium autore. Aristophanes in Acharnensibus:
 Κρατὴρ κακῶν, τριπτὴρ δικῶν,  id est
 Crater malorum, sector litium,
calumniatorem significans et quadruplatorem.

[A]LAMPON IVRAT PER ANSEREM3034


410



  c414-416
415
  a414-417
Λάμπων ὄμνυσι τὴν χῆνα, id est Lampon iurat per anserem. Ita loquebantur vbi
quis decipere tentaret iureiurando. Lampon sacrificus quispiam fuit ac vates et
oraculorum autor. Is solitus est per anserem iurare tanquam per auem auguralem, 63
vel quod olim ita instituerat Radamanthus ne per deorum aliquem iuraretur, sed
per canem, anserem, id quod Socrati familiare apud Platonem. Tradunt hoc Lam-
pone autore factum vt Athenienses coloniam miserint in Sybarim. [F] Adagii
meminit Aristophanes in Auibus:
 Λάμπων δ᾿ ὄμνυσιν ἔτι καὶ νῦν τὸν χῆν᾿, ὅταν ἐξαπατᾷ τίς τι,  id est
 Lampon etiam nunc iurat per anserem, vbi quis fallit in aliquo.

[A]PALPO PERCVTERE3035

  c419-423
420




425
  c425-427


Palpo percutere dicitur qui blanditur ac spem inanem verbis iniicit. Plautus in
Mercatore:
 Liberum
 Caput tibi faciam paucos menses. - Palpo percutis.
 - Egon' ausim vsquam quicquam facinus falsum proloqui?

Idem alibi: Mihi obtrudere non potes palpum. Translatum ab equisonibus, qui 64
plausu manus blandiuntur equis. Vergilius tertio Georgicon libro:
 Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
 Laudibus et plausae sonitum ceruicis amare.

Horatius in Satyris:
 Cui male si palpere, recalcitrat vndique tutus.

430 [A]EXIMERE Ε MANV MANVBRIVM3036


  c432-436


435


Figura prouerbiali dixit Plautus: Eximere a manu manubrium, pro eo quod est:
iam paranti facere quippiam extorquere peragendi facultatem. Locus est in Aulu-
laria:
 Capio fustem, obtrunco gallum, furem manifestarium.
 Credo ego aedepol illi mercedem gallo pollicitos coquos,
 Si id palam fecisset. Exemi ex manu manubrium.
Translatum ab eo cui iam vibrato gladio percussuro repente capulus excutitur e
manibus.

[A]ALYBANTIS HOSPITIS MVNERA3037

440


  c443-449

445




450


LB 979
  c454-462
455




460




465




470

Τὰ δῶρα τοῦ ἐξ Ἀλύβαντος ξένου ἢ τὰ τοῦ Ἀλυβαντίου ἑταίρου ξένια, id est
Munera Alybantis hospitis aut Alybantii amici xenia. Eustathius interpres Homeri
putat recte prouerbio dici posse, quoties fit vt aliquis falso iactet se magna largi-
tum esse, seu verbis duntaxat non re praestet beneficium. Nam apud Homerum
vltimo Odysseae libro Vlysses ignoto habitu cum Laerte patre colloquens adsi-
mulat se Alybantium esse, Aphidantis opulentissimi viri filium, et quondam
Vlyssem exceptum hospitio muneribus amplissimis donatum a se dimisisse.
 Εἰμὶ γὰρ, inquit, ἐξ Ἀλύβαντος, ὅθι κλυτὰ δώματα ναίω,
 Υἱὸς Ἀφείδαντος, Πολυπημονίδαο ἄνακτος·
 Αὐτὰρ ἔμοιγ᾿ ὄνομ᾿ ἐστὶν Ἐπήριτος,  id est
 Sum ex Alybante oriundus, vbi mihi splendida tecta,
 Regis Aphidantis proles Polypemonidai.
 Est mihi nomen Eperitus. |

Ac paulo superius:
 Τὸν μὲν ἐγὼ πρὸς δώματ᾿ ἄγων ἐῢ ἐξείνισσα,
 Ἐνδυκέως φιλέων πολλῶν κατὰ οἶκον ἐόντων
 Καί οἱ δῶρα πόρον ξεινήϊα οἷα ἐῴκει.
 Χρυσοῦ μέν οἱ δῶκ᾿ εὐεργέος ἑπτὰ τάλαντα,
 Δῶκα δέ οἱ κρητῆρα πανάργυρον, ἀνθεμόεντα·
 Δώδεκα δ᾿ ἁπλοΐδας χλαίνας, τόσσους δὲ τάπητας, 65
 Τόσσα δὲ φάρεα καλά, τόσους δ᾿ ἐπὶ τοῖσι χιτῶνας·
 Χωρὶς δ᾿ αὖτε γυναῖκας ἀμύμονας, ἔργ᾿ εἰδυίας
 Τεσσάρας εἰδαλίμας, ἃς ἤθελεν αὐτὸς ἑλέσθαι,  id est
 Hunc equidem tecto induxi accepique benigne
 Solliciteque fouens ex his quae plurima nostris
 Aedibus exuberant atque hospita munera deinde
 Adieci, tali dare quae decuisset amico:
 Auri caelati tribui septena talenta,
 Donaui pateram ex solido depictam argento,
 Bis senas textu donaui simplice laenas,
 Pallia ad haec totidem adieci totidemque subuclas;
 Insuper ancillas nitidas atque arte manuque
 Quatuor egregias, sibi quas deiegerat ipse.

[A]FVNGVS3038


475


c478-481

480
Plautus in Bacchidibus fungum dixit pro 'stupido impenseque credulo'. Vel quia
fungus per se insipida quaepiam res est, vel quod mollis ac fragilis, vel quod
subito prorumpat. Plautina verba sunt haec:
 Adeon' me fuisse fungum, vt qui illi crederem?
Idem in eadem fabula:
 Quicumque vbi vbi sunt, qui fuere quique futuri sunt posthac 66
 Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, buccones, blenni,
 Solus ego omneis anteeo stultitia.

[A]EVRYCLES3039



485


  c488-492

490



Εὐρυκλῆς, <id est> Eurycles, vulgato cognomine dicebatur qui de se suisque
incommodis aliquid diuinaret. Nam hoc nomine vates fuit quispiam ἐταστρίμυ-
θος cognominatus, [B] hinc, ni fallor, quod ex astris vera praediceret, παρὰ τὸ
ἐτάζειν. Meminit et Suidas, quanquam apud hunc ἐγγαστρίμυθος scriptum est,
[H] id est diuinus siue ventriloquus. [A] Refertur in Collectaneis Adagionum Plu-
tarcho inscriptis. [H] Vsurpatur autem a Platone in Sophista. Taxans enim eos
qui perplexis et absurdis rationibus produnt suam ineptiam, addit: Οὐκ ἄλλων
δέονται τῶν ἐξελεγχόντων, ἀλλὰ τὸ λεγόμενον οἴκοθεν τὸν πολέμιον καὶ ἐναν-
τιωσόμενον ἔχοντες, ἐντὸς ὑποφθεγγόμενον ὥσπερ τὸν ἄτοπον Εὐρυκλέα περιφέ-
ροντες ἀεὶ πορεύονται, id est Non opus est aliis a quibus redarguantur, sed domi
quod dici solet habent hostem qui contradicat et intus submurmurantem tanquam
absurdum illum Euryclem circumferentes semper incedunt.

495 [A]SI QVIS IVXTA CIVITATEM CLYPEVS3040

  c496-498

Εἴ τις περὶ πόλιν αἰγίς, id est Si quis circum vrbem clypeus. Hoc scommatis iacie-
bant in eos qui sparsim ac dissolute ciuitatem obirent palantes. Refertur in Plu-
tarchi Collectaneis [B] nec explicatur.

[A]RVPTA ANCORA3041

500




505



  c509-511
510
  a509-511
Κράδης ῥαγείσης, id est Rupta crada. Dicebatur de his qui repente tanquam
magnum quiddam facturi prodissent, deinde falsa omnium expectatione turpiter
et indecore sese gessissent in negocio. Translatum a tragoediarum histrionibus,
qui si quando numen inducendum est, derepente machinis quibusdam sublati, in
summa scena apparere consueuerunt velut in aere pendentes, hamo quopiam a
tergo in cingulum affixo suspensi. Nam his nonnunquam eueniebat vt forte for-
tuna rupta ancora qua sustinebantur deciderent, non sine magno spectatorum
risu suoque tum malo tum dedecore. Porro 'crada' hoc loco non ficulnum ramum
indicat quemadmodum alias, sed vncum illud aes, quo vincti tenebantur actores
[C] in machina. [F] Iulius Pollux libro iiii., capite xix., docet κράδην appellari soli-
tum in comoedia quod in tragoediis dicebatur μηχανή. Fuisse vero non dissimile
ficui, siquidem Attici ficum arborem
κράδην vocant. [H] Quanquam quarumlibet
arborum rami nonnunquam 'cradae' dicuntur.

[A]SVAM QVISQVE HOMO REM MEMINIT673042


515
LB 980
  c516-518


520




525
Plautus in Mercatore: Suam quisque homo rem meminit. Sententia prouerbialis
notans communem hominum morem, qui in alieno negocio dormitant, in suo
quis|que et vigilat et attentus est. Vnde recte monet apud Gellium Ennius:
 Hoc tibi sit argumentum semper in promptu situm:
 Ne quid expectes amicos facere quod per te queas.

In eandemque sententiam extat bellissimus Aesopi apologus de cassita auicula,
quae negauit vllum esse periculum, donec res alienis manibus esset commissa. [F]
Allusit ad prouerbium Plautus in Poenulo:
 Ita ne tentas an sciamus nos meminisse nostra?
[H] Eodem allusit Terentius in Phormione: 68
 At si talentum rem reliquisset decem
etc. Quicquid cordi est, facile meminimus, et plerunque obliuionis mater est
negligentia.

[A]IN VTRVMVIS DORMIRE OCVLVM3043



530



Plautus in Pseudolo:
 De isthac re in oculum vtrumuis conquiescito.
Sensum habet eundem cum eo quod superius retulimus: In vtramuis dormire
aurem.
Captatus est autem a Comico iocus ex nouatione verborum. Proinde
consequitur ilico: Oculum vtrum anne in aurem? Et respondet nouator: At hoc
peruulgatum est nimis.
Notatur interim commune hominum studium in huius-
modi dictis subinde nouandis.

535 [A]CORINTHIIS NON INDIGNATVRILIVM3044





540




545
  c545-548



550


 Κορινθίους δ᾿ οὐ μέμφεται τὸ Ἴλιον,  id est
 Incusat haudquaquam Ilium Corinthios.
Hoc carmine clam exprobramus ignauiam alicui, qui ita se gesserit vt hostes nihil
habeant quod illi magnopere indignentur. Est autem carmen Simonidis, quod
velut in contumeliam suam scriptum iniquo animo tulisse Corinthios scripsit
Aristoteles libro Rhetoricorum primo, quod in bello Troiano non admodum
egregiam operam nauasse viderentur. [C] Potest et huc detorqueri, veluti si quis
ita insulse scripsisset aduersus bonas literas, vt eas sua infantia commendasset
potius quam infamasset: Κορινθίους etc.
    [D] Plutarchus in Vita Dionis aliquanto diuersius interpretatur adagium: Ἄρα
γε, ὥσπερ ὁ Σιμωνίδης φησίν, ὦ Σόσσιε Σενεκίων, τοῖς Κορινθίοις οὐ μηνίειν τὸ
Ἴλιον ἐπιστρατεύσασι μετὰ τῶν Ἀχαιῶν, ὅτι κἀκείνοις οἱ περὶ Γλαῦκον ἐξ ἀρχῆς
Κορίνθιοι γεγονότες συνεμάχουν προθύμως, id est: Sane, quemadmodum inquit
Simonides, Sossie Senecio, Corinthiis non indignatur Ilium, quod vna cum Achiuo-

rum copiis venissent ad bellum, propterea quod illis quoque promptis animis fuissent
auxilio Glauci comites et ipsi e Corinthiis oriundi.
Ex his Plutarchi verbis liquet
illud sentire prouerbium: leuius offendi oportere, si quando laeserint qui quon-
dam sint benemeriti, sed praesentem offensam superioribus officiis condonare.

[A]MARAS3045

555




560

Μάρας, id est Maras. Hoc nomine ferunt fuisse quempiam apud Beroeam, Syriae
ciuitatem, ditissimum quidem illum, verum nihilominus humanum et officio-
sum in omneis tum ciues tum hospites. Vnde vulgo receptum vt id vocabuli tri-
bueretur viris qui ad multorum vtilitatem nati viderentur. De hoc longiuscula 69
narratur fabula in Graecorum Collectaneis, sed mihi sat visum est attigisse, ne
male collocarem operam. Nam nescio quo pacto prouerbium adulterinum et sup-
posititium esse videtur. [H] Si quem tenet cognoscendi libido, extat opus quod
Aldus absolutis iam Adagiis meis excudit.

[A]NANNACO3046


565
  c566-569



570


Ἀπο Ναννάκου, id est A Nannaco. Cum significamus rem ab extrema vsque anti-
quitate repetitam. Nannacus rex ante Deucalionem fuisse narratur, qui diluuium
futurum praeuiderit; de quo mentionem fecimus et alibi. Meminit huius et Ste-
phanus in dictione Ἰκόνιοι, referens alterum ab eodem ortum prouerbium: Ἐπὶ 70
Καννάκου κλαύσειν, [B] id est Sub Cannaco flere. [D] Etiamsi in Stephano pro
Καννάκου legimus Ἀννάκου.
    [A] Latini consimili figura dicunt 'Ab Aboriginum seculo repetita' et 'Perinde
quasi cum Euandri matre loquaris'. Non discrepat ab hoc illud Πρεσβύτερος
Κόδρου καὶ Ἀρχαιότερα τῆς διφθέρας λέγεις, [B] id est Antiquior Codro et Anti-
quiora diphthera loqueris.

[A]ASINVS AD TIBIAM3047

575

LB 981

Ὄνος πρὸς αὐλόν, id est Asinus ad tibiam. Dicendum vbi quis ea quae scite dicun-
tur nec animaduertit nec intelligit nec laudat. Sunt enim animantia quaedam
quibus nonnullus musices sensus inesse videtur, | vt equis, auibus, serpentibus.
Asinum nihil mouet cantus. Germanum est illi: Ὄνος πρὸς λύραν, [B] id est Asi-
nus ad lyram.

580 [A]ORESTI PALLIVM TEXERE3048



  a583-585

585




590
Ὀρέστῃ χλαῖναν ὑφαίνειν, id est Oresti texere laenam, dicebatur qui munus para-
ret abusuro; nam Orestes per insaniam vestes dilacerabat. Est hemistichium [B]
heroici carminis [F] decerptum ex Aristophane in Auibus:
 Εἶτα δ᾿ Ὀρέστῃ χλαῖναν ὑφαίνειν, ἵνα μὴ ῥιγῶν ἀποδύῃ,  id est
 Postea Oresti texere laenam, vt ne horridulus spoliet quem.
[H] Scholium admonet Orestem λωποδύτην quempiam simulando insaniam in
tenebris aggredi solere homines eosque vestibus spoliare; vnde non inepte dicetur
vbi quis admonet dandum aliquid homini furaci, ne rapiat. Adagium non est
natum ex Aristophane, sed ab illo est affectatum; nam hac periphrasi notat
hyemem.

[A]PANDELETIAS SENTENTIAS3049




595
Πανδελετίους γνώμας, id est Pandeletiam sententiam, appellat in Deterioribus
Cratinus, vt citant, morosam ac molestam. A Pandeleto quopiam sycophanta, ex
eorum genere qui, quo quaestum faciant, dicas impingunt grandes, vt ait Phormio
Terentianus, et simili studio ferunt suffragia.

[A]SIBYLLA VIVACIOR3050




600




605

Sibyllae viuacitas prouerbio locum fecit. Propertius Elegiarum libro secundo:
 At me non aetas mutabit tota Sibyllae.
Sibyllae aetatem pro quantumuis longa posuit. [B] Hanc Vergilius sexto Aeneidos
libro longaeuam sacerdotem vocat. Et Seruius eum enarrans locum adscribit Apol- 71
linem amore Sibyllae captum ei poscendi quod vellet arbitrium dedisse, illam haus-
tis harenis tantum poposcisse vitae. Id Apollo fieri posse respondit, si Erythraeam
insulam relinqueret
, nunquam eam reuisura. Venit itaque Cumas, vbi corporis viri-
bus defecta in sola voce vitam retinuit.
Quod vbi cognouissent illius ciues, incer-
tum inuidia an commiseratione, epistolam ad eam miserunt creta antiquo more 72
signatam. At illa, visa terra patria, in mortem resoluta est. [C] Ita vati suae verba
dedit Phoebus.

[A]FLAMMA CIBVM PETERE3051


610
  c611-616



615
Terentius in Eunucho dixit in parasitum eiusmodi esse vt vel e flamma cibum
peteret, hoc est quiduis cibi causa passurum facturumque. Explicat prouerbium
Catullus in Epigrammatis:
 Bononiensis Rufa Rufulum fallit.
 Vxor Meneni, saepe quam in sepulchretis
 Vidistis ipso carpere e rogo coenam
,
 Cum deuolutum ex igne prosequens panem
 A semiraso tunderetur vstore.

[A]REDDIDIT HARPOCRATEM3052



620
  c620-625



625

Catullus in Epigrammatis prouerbiali specie dixit Reddidit Harpocratem, pro eo
quod est 'imposuit silentium'. Carmen est huiusmodi:
 Gellius audierat patruum obiurgare solere,
 Si quis delitias diceret aut faceret.
 Hoc ne ipsi accideret, patrui perdespuit ipsam
 Vxorem et patruum reddidit Harpocratem.
 Quod voluit fecit: nam quamuis irrumet ipsum

 Nunc patruum, verbum non faciet patruus.
[B] Harpocrates deus ita apud veteres fingebatur, vt digito admoto ori silentium
indiceret, qualis et apud Romanos dea Angerona.

[A]QVl PROBVS ATHENIENSIS3053


630




635
LB 982
  a636-639

Plato libro De legibus primo refert prouerbium: [C] Τό τε ὑπὸ πολλῶν λεγόμενον,
ὡς 'ὅσοι Ἀθηναίων εἰσὶν ἀγαθοὶ διαφερόντως εἰσὶ τοιοῦτοι', δοκεῖ ἀληθέστατα
λέγεσθαι, id est Et quod vulgo dicitur 'ex Atheniensibus qui probi sint, eos egregie
probos esse', verissime dictum videtur. [A] Sentit autem Plato in male instituta
maleque morata republica qui boni sint, eos natura et insignite bonos esse.
Quippe qui neque fingere putandi sunt probitatem, nimirum inter improbos
quibus morum similitudine poterant etiam commendari, neque corrumpi queant
deprauatis alio|rum moribus et vitiorum contagio. [G] Idem dici potest de ciui-
tate Romana, in qua non corrumpi eximiae cuiusdam integritatis argumentum
est. Simili argumento Simo Terentianus colligit probitatem filii sui. Deflecti
potest ad vitam aulicam aut studii genus ad perniciem inuitans.

640 [A]DIGNA CEDRO733054





645


  c648-652
  a648-652
650



  c654-656
655
Digna cedro dicuntur quae promerentur immortalitatem et eiusmodi iudicantur
vt posteritati consecrari debeant. Horatius in Arte poetica:
 Speramus carmina fingi / Posse linenda cedro.
Persius item: Et cedro digna locutus. [B] Sumptum ab arboris natura, cuius succo
quae sunt illita non sentiunt cariem. Nam hac arte Numae libros, cum essent
chartacei, durasse ad annos quingentos triginta quinque terrae infossos narrat Pli-
nius libro decimo tertio, capite decimo tertio. Idem libro decimo sexto cedrum
inter aeternas materias commemorat. [G] Dioscorides ait maxime probari suc-
cum huius arboris, crassum, pellucidum et odore vehementiore quique non
defluit, sed guttis concrescit manetque. Vim habet diuersam: viua corpora cor-
rumpit, mortua seruat incorrupta. Vnde a nonnullis dictam esse tradunt Νεκροῦ
ζωήν, id est Cadaueris vitam. [A] Eodem pertinet illud:
 Nec scombros metuentia carmina nec thus. 74
Item Martialis:
 Ne nigram cito raptus in culinam
 Cordylas madida tegas papyro.
[H] Et Horatius:
 Aut fugies Vticam aut vinctus mitteris Ilerdam.

[A]TELEMACHI OLLA3055

660

Τηλεμάχου χύτρα, id est Telemachi olla. Meminit huius adagionis Athenaeus libro
nono, tradens Telemachum Acharnensem fuisse quempiam qui plerunque victi-
tarit fabis. Vnde coniicere licet in sordidos dici consuesse.

[C]ALIA RES SCEPTRVM, ALIA PLECTRVM3056


665




670
Equidem haud omnino contenderim esse prouerbium - sed tamen ipse sermonis
habitus colorque adeo similis est prouerbio, vt vix similior sit ficus ficui - quod
Stratonicus citharoedus regi Ptolemaeo respondit, pertinacius secum de arte
canendi disputanti: Ἕτερόν ἐστιν, ὦ βασιλεῦ, σκῆπτρον, ἕτερον δὲ πλῆκτρον, id
est Alia res est, o rex, sceptrum, alia vero plectrum. Locus erit vtendi quoties diues
aut potens, fortuna sua fretus, velut ex aequo disputat cum erudito, cum multo
aliud sit diuitem aut fortunatum esse, aliud literatum.

[A]QVAE DOLENT, EA MOLESTVM EST CONTINGERE3057

  c672-674


675



Amphis in Ampelurgo apud Stobaeum:
 Ἐν οἷς ἂν ἀτυχήσῃ ἄνθρωπος τόποις,
 Ἥκιστα τούτοις πλησιάζων ἥδεται,  id est
 In quibus homo est non admodum felix locis,
 Minime suaue est admouere ad haec manum.
Vnusquisque inuitus audit sua incommoda, maxime ea quae sint cum aliqua
infamia coniuncta, veluti turpitudinem generis, vitium formae; proinde ciuilita-
tis est nemini suum refricare vulnus nec hulcus tangere.

680 [A]AVRVM IGNI PROBATVM3058





685
  a685-687

  c688-690

690

LB 983
  c693-695

695




700


  c703-707

705

Ὁ χρυσὸς τῷ πυρὶ δοκιμασθείς, id est Aurum igni probatum, dicitur is cuius fides
rebus aduersis explorata spectataque est. Vtitur hac similitudine M. Tullius in
Epistolis familiaribus, [F] libro nono. [A] Pindarus item in Nemeis, hymno
quarto: Ὁ χρυσὸς ἑψόμενος αὐγὰς / ἔδειξεν ἁπάσας, id est Aurum coctum omnem
nitorem ostendit. [F] Rursum in Pythiis, hymno decimo: Πειρῶντι δὲ χρυσὸς ἐν 75
βασάνῳ πρέπει / καὶ νόος ὀρθός, id est Experienti vero aurum in indice relucet et
mens recta.

[A] Theognis:
 Εὑρήσεις δέ με πᾶσιν ἐπ᾿ ἔργμασιν, ὥσπερ ἄπεφθον
 Χρυσόν, ἐρυθρὸν ἰδεῖν, τριβόμενον βασάνῳ,  [F] id est
 Omnibus in rebus me comperies velut aurum |
 Purum, dulce rubens, indice quum atteritur.
[A] Idem alibi:
 Εἰς βάσανον δ᾿ ἐλθὼν παρατριβόμενός τε μολίβδῳ
 Χρυσὸς ἄπεφθος ἐών, καλὸς ἅπας ἂν ἔσῃ,  [F] id est
 Venit tibi ad cotem et confertur in indice plumbo:
 Purum aurum quum sit, totum erit egregium.

[B] Vsurpat hanc collationem et diuus Petrus apostolus Epistola priore: Πολὺ 76
τιμιώτερον χρυσίου τοῦ ἀπολλυμένου, διὰ πυρὸς δὲ δοκιμαζόμενου, id est Multo
preciosius auro quod perditur (siue auro pestifero), quod tamen per ignem probatur.
[A] Est tamen illud auro non citra miraculum peculiare, vt igni non solum non
fiat deterius sed magis ac magis enitescat. Itidem is qui vere bonus est, obiectis
malorum procellis, illustrat animi virtutem, non amittit. [B] Plinius libro xxxiii.
scribit ob eam praecipue causam aurum omnibus metallis praelatum, quod vni
rerum nihil igni depereat, tuto etiam in incendiis durante materia. Quin imo, quo
saepius arserit
, hoc magis proficiat ad bonitatem. Idque argumentum esse probi
auri, si similiter rubeat vt ignis; atque ipsum 'obryzum' appellant.

[A]LVNAM DETRAHERE3059


710



Τὴν σελήνην κατασπᾷ, id est Lunam detrahit. Consueuit dici de eo cui res vehe-
menter aduersae viderentur. Interpres Apollonii in librum quartum natum autu-
mat ab Aglaonice, Hegemonis filia, quae, cum ob astrologiae peritiam lunae
defectus praesciret, iactabat sese lunam a coelo detracturam in terras. Eam vocem
tam arrogantem audiuit Nemesis moxque poenas sumpsit. Atque hinc prouerbii
origo.

715 [A]LEONIS VESTIGIA QVAERIS3060





720

Τοῦ λέοντος ἴχνη ζητεῖς, id est Leonis vestigia quaeris. Dicterium in eum qui ver-
bis ferox esset, re timidus. Ductum ab apologo quopiam Aesopico, quo narrant
venatorem quendam pastorem obuium rogasse, nuncubi leonem vidisset, vt eum
sibi commonstraret. Atque eum respondisse: 'Equidem tibi leonis vestigia mox
ostendero; neque enim procul absunt'. Tum ille: 'Satis est', inquit, 'neque enim
vltra quicquam requiro'. Conuenit cum eo quod alio positum est loco: Ἄρκτου
παρούσης τὰ ἴχνια ζητεῖς, id est Cum vrsus adsit, vestigia quaeris.

[A]NON VNA VEHIT NAVIS3061


725

  c727-729


730
Οὐ μία ναῦς ἄγει, id est Non vna vehit nauis. Prouerbii personam ante se gerit.
Quo conueniet vti quoties maiorem hominum multitudinem significamus, quam
vt eos vna nauis possit capere. Veluti si quis dicat: Τοὺς ἀπαίδευτους οὐ μία ναῦς
ἄγει, [B] id est Indoctos non vna nauis vehit. [A] Est autem apud Theognidem:
 Τοὺς δ᾿ οὐχ εὑρήσεις διζήμενος οὐδ᾿ ἐπὶ πάντας
 Ἀνθρώπους, οὓς ναῦς μὴ μία πάντας ἄγει,  [B] id est
 Hos non inuenies homines scrutatus et inter
 Omnes, quos sane non vehit vna ratis.

[A]HORNA MESSIS773062



735




740




745
Plautus in Mustellaria hornam messem prouerbiali figura dixit pro 'maximo emo-
lumento', quasi dicas 'tantum lucri quantum eo anno sit prouenturum in agris'.
Comici verba sunt haec:
 Iam pridem mecastor frigida non laui magis lubenter
 Nec cum me melius, mea Scapha, reres aedificatum.

Haec dicuntur a persona puellae. Tum lena, optans vt ex eius forma quam pluri-
mum commodi capiatur:
 Euentus, inquit, omnibus velut horna messis fuat.
Id puella quippe simplex quid sibi vellet non satis intellegens:
 Quid, inquit, ea messis attinet ad meam lauationem?
Huic figurae confine est illud eiusdem in Curculione: Vindemia haec huic anui 78
non satis est soli. Significat adeo bibacem vt vniuersum vinum, quod eo sit
prouenturum anno, parum sit illius siti.

[A]GLAVCVS COMESA HERBA HABITAT IN MARI3063

  c746-782
  a746-782
LB 984
750
  c749-752
  c752-766


755




760




765
  c766-770



770


  c773-775

775




780

Γλαῦκος φαγὼν πόαν οἰκεῖ ἐν θαλάσσῃ, id est Glaucus comesa herba habitat in
mari. Dictum apparet per iocum de iis qui, cum perierint, tamen vulgo credun-
tur vi|uere, qualis opinio complureis annos nostratium animos occuparat ad insa-
niam vsque de principe Carolo, Burgundionum duce. Qui cum interisset in
bello, tamen haud deerant qui non dubitarent magno periculo rerum suarum
asseuerare illum adhuc in viuis esse. De Glauco Graeci fabulam adferunt huius-
modi. Glaucus quispiam fuit Anthedonius piscator, natandi peritia longe
omnium primus. Is, quo magis esset miraculo, commentus est imposturam
huiusmodi. Enatabat e portu spectantibus Anthedoniis, donec iam extra prospec-
tum esset; ibi reuersus in terram secessit in locum aliquem semotum atque in eo
dies complureis commorabatur. Deinde, cum videretur, redibat nans in portum,
spectantibus iis qui stabant in litore; mirantibus autem amicis ac sciscitantibus
vbinam gentium tam diu commoratus esset, adsimulabat in marinis fluctibus
interim versatum esse sese. Auxit miraculum altero commento: hybernis mensi-
bus, cum caeteri piscatores nihil piscium capere possent, ille ciues rogabat quos-
nam pisces adduci vellent; quosque iussissent aduehebat, videlicet iam ante para-
tos in hunc vsum atque alibi conclusos. Euenit tandem vt hic impostor a belua
quadam marina deuoraretur; isque fuit eius comoediae finis. Porro, cum non
rediret ex more, populari fama iactatum est Glaucum gustata herba factum
immortalem et in mari vitam agere. Interpres Apollonii poetae consimilia tradit de
Glauco: piscatorem fuisse qui, cum aliquando multitudine piscium quos ceperat
defatigatus esset, onus in media abiecit via. Ibi vero res accidit mira dictu: vnus e
piscibus iam moriens gustata herba reuixit. Id Glaucus obseruans, eadem herba
comesa, immortalis est redditus; tandem taedio vitae semet abiecit in mare.
    [C] Sunt qui prodant eum versum in deum marinum, sunt qui in piscem; de
quo complura tradidit Athenaeus [G] libro vii., [C] apud quem alicubi citatur
Alexis ἐν Ἀπεγλαυκωμένῳ. Quod si reliquas fabulas Graeculorum de Glauco
cupis cognoscere, lege septimum Athenaei librum, qui vsque ad nauseam vomi-
tumque garrit de Glauco pisce, de Glauco daemone; mihi non libet tantum
nugarum hic repetere.
    [A] Hoc commentum animo pene reclamante adscripsi; nam, vt simpliciter
quod sentio dicam, mihi subolet Graecum scriptorem, quisquis is fuit, in hoc
finxisse prouerbium quo fabulam hanc liceret commemorare. Malui tamen hoc
operae ludere, quam quibusdam parum eruditis ansam calumniandi praebere,
quod insciens praeterierim id quod in excusis etiam Graecorum commentariis
habeatur.

[A]PERGRAECARI793064


785

  c787-790


790




795




800
Si apud Graecos prouerbia sunt Χαλκιδίζειν, Λεσβιᾶν, Κρητίζειν et id genus alia
complura, quid est quo minus habeatur adagium apud Latinos, quod in Mustel-
laria dixit Plautus: Pergraecari, pro eo quod est 'genialem agere vitam'? Nam quid 80
sit pergraecari, ipsa Plauti verba satis indicant:
 Dies, inquit, noctesque bibite, pergraecamini,
 Amicas emite, liberate, pascite

 Parasitos, obsonate pollucibiliter.
Hactenus ille. [H] Marcus Tullius in Verrem, actione tertia: Fit sermo inter eos et
inuitatio vt Graeco more biberetur.
[A] Graecorum gens male audit passim apud
poetas Latinos et item apud Ciceronem, non solum quasi voluptatibus addicta et
effoeminata deliciis, verum etiam quasi lubrica fide. Siue quod olim Romanis
adhuc rudibus et antiquam illam obtinentibus seueritatem, Graecorum elegantia
luxus videbatur; siue quod studiorum aemulatio ac mutuum odium in causa fuit,
vt eiusmodi probra de Graecis conscriberent; siue quod vere Graecorum nonnulli
tales apud Italos fuerunt, quales eos depingit Iuuenalis, id quod non inficiatur
et Lucianus in libro De mercede seruientibus, vt ex illis gentem omnem aesti-
mauerint.

[A]CONOS ARTOXYA3065




LB 985
806
Κόνος ἀρτοξύη, id est Conos artoxya. De similibus et inter sese respondentibus.
Quidam eruditi putant 'conon' pistorium esse intrumentum, non dissimile
artoxyae, quod 'panarium scalprum' videtur significare. [B] Caeterum ex his quae
mox sequuntur apud Suidam | apparet 'conos' munuscula quaepiam fuisse, quae
pueris dono darentur apta aetati, cuiusmodi sunt armillae. Proinde vide ne com-
petat in eos qui vili leuique munusculo compensant operam alicuius.

[A]NE LIGVLA QVIDEM DIGNVS3066


810

  c812-814

  c814-821
815
  c814-818
  a814-821

  c819-821
820
Κορδύλης οὐκ ἄξιος, id est Ne ligula quidem dignus, dicebatur homo nequam et
nullius precii. Quod prouerbii durat etiam hodiernis diebus apud Latinos vulgo
iactatum.
[C] Tametsi magis arbitror piscis cordulae vilitatem prouerbio fecisse locum; is
est pelamis, nisi quod minor, vt testis est Plinius libro trigesimo secundo, capite
vndecimo. [F] Cordylarum vilitatem ostendit et Martialis libro vndecimo:
 Prima tibi dabitur ventri lactuca mouendo
 Vtilis, et porris fila resecta suis.
 Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
 Sed quam cum rutae frondibus oua tegant.

Mox poeta preciosa memorat vt fallat sodalem:
 Mentiar vt venias: pisces, conchylia, sumen
 Et cortis saturas atque paludis aues.

[A]IVXTA NAVEM813067



825

Κατὰ ναῦν, id est Iuxta nauem, dicuntur quae digesta sunt ordine quaeque qua-
drant ac congruunt, propterea quod instrumenta nauium suo quaeque loco
reponi soleant. Equidem addubito num in his verbis sit prouerbium, quae adscri-
buntur: Κατὰ ναῦν άρμενα, id est Iuxta nauem carbasa. Neque enim omni naui-
gio quaeuis vela congruunt.

[A]IVXTA CVBITVM PROFECIT3068


830


Κατὰ πῆχυν ἐπεδίδου, id est Iuxta cubitum profecit. De eo dicebatur qui promo-
tus esset ad meliora, siue cum quis ordine legitimo progreditur, siue cum magnis
proficit accessionibus. Cubitus enim et modum significat, vt intelligas nihil tran- 82
siliendum, et modum grandiusculum, vt accipias incrementum amplius. Nam
minuta latis digitis aut palmorum porrectu metiri consueuimus.

[A]DE TVO CAPITE AGVNTVR COMITIA3069

835




840
Prouerbiali figura dixit Plautus in Aulularia:
 Ibo intro vbi de capite meo sunt comitia.
Deliberabatur enim ducturusne esset puellam necne quam amabat. Sumptum est
a comitiis Romanorum, in quibus populi suffragiis noui magistratus creabantur.
Itaque cum statuitur de re quapiam a qua pendeat felicitas alicuius, tum 'de
capite illius fieri comitia recte dicentur.

[A]VSQVE AD RAVIM3070



  c844-848
845


Quemadmodum Graeci dicunt Ἄχρι κόρου, id est Vsque ad satietatem, ita Plau-
tus et quidem lepidius dixit Vsque ad rauim, pro eo quod est 'improbe', saepius
'clamose', adeo vt vox etiam toties vociferanti raucescat. Est in Aulularia ad hunc
modum:
 Huccine detrusisti me ad senem parcissimum?
 Vbi si quid poscamus, ad rauim poscamus prius
 Quam quicquam detur.

[A]CERERI SACRIFICANT3071

850



  c854-856
855
Item, quemadmodum Graeci dicunt Ἑστίᾳ θύουσιν, id est Lari sacrificant, ita
Plautus propemodum indicat apud Latinos dici solere Cereri sacrificant, si
quando in conuiuio vinum deesset, propterea quod in huius sacris nefas esset
inferre vinum, sicut apud Graecos in quarundam dearum sacrificiis, vt ostendi-
mus in prouerbio Νηφάλια ξύλα. Locus est in Aulularia his ferme verbis:
 Cererin', Strobile, has sunt facturi nuptias?
 - Qui? - Quia temeti nihil allatum intelligo.

[A]INVTILIOR BLACE3072



860
  c861-867

LB 986

865




870
Βλακὸς ἀχρηστότερος, id est Blace inutilior aut nequior. In hominem nihili nul-
liusque bonae frugis dicebatur. Sumptum a pisce vsque adeo vili, [H] insipido ac
male olenti, [A] vt a canibus quoque fastidiatur. [B] Est autem piscis non dissi-
milis siluro, [H] si quid credimus Graecarum Etymologiarum farragini. Nun-
quam enim audiui canes esse piscium auidos; et si silurus is est quem vulgus
appellat 'sturionem', hic inter pisces vel primas tenet. Ad|dit locum esse iuxta
Cumas, palustrem opinor ac sterilem, cui nomen Blacia, vnde suspicatur ortum 83
prouerbium. Hesychius et piscem pro blace 'blaciam' vocat. Adiicit in Alexandria
tributum esse, dictum βλακκεννόμον, quod illic pendunt astrologi, eo quod
'blaces', hoc est 'fatui', ad illos commeent, petentes ex astris oracula. Illud constat
etiam homines stupidos, ignauos, molles et insipidos dici βλάκας, vnde βλακ-
κεύειν, 'molliter et ignauiter agere', et βλακικῶς pro 'stulte et insulse'. Apparet ab
hac voce Latinos dixisse Flaccos et flaccidos et flaccescere. Ἀλλὰ περὶ βλακὸς ἅλις.

[A]ΑΛΙΤΗΡΙΟΣ3073




875
  c875-880



880
  c880-883
  a880-883

  c884-887
885




890




895



Ἀλιτήριος vulgo dicebatur qui per vim raperet aliena. Natum ex euentu huius-
modi: temporibus Aetolici belli tanta frumentariae rei penuria incidit Athenien-
sibus, vt pauperes coacti fame captiuorum farinam diriperent; inde vox traduci
coepit ad hominem quocunque modo sceleratum. [B] Plutarchus in Commenta- 84
rio de curiositate diuersam huius nominis originem reddit. Nempe cum Athenis
fame vehementer laboraretur et hi qui iussi fuerant frumentum non efferrent in
publicum, sed domi clanculum molerent ac noctu, curiosi quidam obambulantes,
obseruato molarum strepitu, eos prodiderunt; atque hi quidem 'aliterii dicti sunt
,
quemadmodum et sycophantae. [G] Verum ab hoc commento diuersa memorat in
Problematibus, volens 'aliterium' a fugiendo dictum - nam Graecis ἀλέω
vtrumque significat, 'molo' et 'fugio' - eoque vocabulo scribit notatum eum qui
tantae fuisset improbitatis vt, quisquis illum effugere valuisset, is felix haberetur.
    [H] Aristophanes in Equitibus aliterios appellat eos qui violarunt templum
Palladis:
 Ἐκ τῶν ἀλιτηρίων σέ φη-
 μι γεγονέναι τῶν τῆς θεοῦ,  id est
Aio te esse de numero aliteriorum qui deae arcem inuaserunt.
Interpres multa recensens hoc quoque commemorat. Cylon quidam per tyran-
nidem occupauit arcem ac deprehensus est spoliare templum Mineruae. At ipse
quidem effugit nactus oportunitatem; caeterum illius amicos, qui ad aram deae
confugerant, inde retractos occiderunt Athenienses. Vnde qui violassent supplices
ἀλιτήριοι dicebantur. Etenim qui violato deae templo supplices interfecerant,
postea supplicio capitis affecti sunt. Denique et Ceres dicta est ἀλιτηρία et Iuppi-
ter ἀλιτήριος, quod in publica fame seruassent molitores, ne farina diriperetur.
Quin et illud admonent: ἀλιτηρίους dici qui frustrantur spe sua nec perficiunt
quod tentarunt. Ambiguitas hinc est quod ἀλέω duo signiflcat, 'molo' et 'aberro',
vnde et ἀλίτης 'erro'. Porro, vt ἀλιτήριος vsurpatur pro 'sacrilego' et 'impio', ita
ἀλιτραίνειν dicuntur qui sacrilegium committunt.

900 [A]PISCIS NEQVAM EST NISI RECENS3074





905
  c905-907

Piscis nequam est nisi recens manet in hunc vsque diem vulgo celebre. Dicitur
autem peculiariter in hospitem aut vulgarem amicum qui primo quidem aduentu
non ingratus est, caeterum ante triduum exactum putet. Plautus:
 Quasi piscis itidem est amator lenae: nequam est nisi recens.
[C] Iocatur apud Alexidem quispiam citante Athenaeo, quod cum nonnulli fru-
galiores abstinerent ab iis quibus esset anima, ipse nihil huiusmodi attulisset,
nempe mercatus pisces mortuos. At hodie qui vendunt tremore manus assimu-
lant viuere ante biduum mortuos.

[A]NIHIL HOMINI AMICO EST OPPORTVNO AMICIVS3075

910


Gratissimum est officium quod praestatur in tempore. Contra intempestiuum
officium plerunque molestum esse solet. Plautus:
 Nil homini amico est opportuno amicius. 85
[B] E diuerso: Nihil differt ab inimicitia intempestiua beneuolentia.

[A]ASINVM IN RVPES PROTRVDERE3076

915


LB 987

920

Prouerbium olet quod scribit Horatius in Epistolis:
 Qui male parentem in rupes protrusit asellum.
Quadrabit in quosdam peruerso natos ingenio qui, cum ipsi non sapiant, nolint
tamen bene consulentium monitis obtemperare. Hi sunt etiam vltro quo | ten-
dunt impellendi, vt vel malo docti tandem agnoscant stultitiam suam. Natum est
a rustico quopiam qui, cum asinum suum per Alpes niuibus obtectas duceret
isque freno non obediret, iratus in rupes protrusit. Et merito: quis enim inuitum
seruare laboret?

[A]VIDERE MIHI LABDA863077


925


 Δοκεῖς δέ μοι καὶ λάβδα κατὰ τοὺς Λεσβίους,  id est
 Mihi videre et labda iuxta Lesbios,
fellatricem indicat velut aenigmate primae literae, quae communis Lesbiis et vitio
quod ei tribuitur genti, quemadmodum indicauimus alibi. [F] Sumptum ex Aris-
tophanis Concionatricibus.

[A]POSTICA SANNA3078

930

  c932-934


935
Persius 'posticam sannam' prouerbialiter appellat clanculariam irrisionem, a gestu
ridentium aliquem a tergo: Posticae occurrite sannae. Idem:
 O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit
 Nec manus auriculas imitata est mobilis albas
 Nec linguae tantum sitiat canis Apula quantum.

Nam huiusmodi gestibus ab occipitio derident quidam.

[A]CORVVS SERPENTEM3079

  c937-939


940

Κόραξ τὸν ὄφιν, id est Coruus serpentem, vbi quis suo ipsius inuento perit. Sump-
tum ex apologo quodam Aesopi: coruus esuriens serpentem in aprico dormien-
tem conspicatus rapuit, a quo morsus periit. Cognatum ei quod alias retulimus:
Κορώνη τὸν σκορπίον, [B] id est Cornix scorpium. [C] Torquere licebit et in homi-
nem ob edacitatem periclitantem, veluti Diogenes Cynicus comeso polypo crudo
periit.

[A]CAENEI HASTA3080


945

  c947-949

  c949-952
950




955

Τὸ Καινέως δόρυ, id est Caenei hasta. Caeneus, [H] Elati filius, Lapitharum rex,
prius fuerat elegans puella; [A] e puella conuersus est in virum, annuente Nep-
tuno, [H] quem ad coitum admiserat. [A] Cui illud etiam donatum est,
 Ne saucius vllis
 Vulneribus fieri ferroue occumbere posset
,
quemadmodum refert Ouidius xii. Transformationum libro. Ferunt hunc certasse
cum Apolline; praeterea morem huic fuisse vt, qui ad sese venirent, iuberet per
suam hastam iurare; vnde prouerbium arreptum, vt indicat enarrator Apollonii
in Argonauticon primum librum, [H] quem locum adducit Eustathius in pri-
mum Iliados librum. Is addit illum, quum esset aetatis suae hominum praestan-
tissimus, fixo in medio foro iaculo, praecepisse diis vt numerarent; qua ferocia
offensus Iuppiter poenas de illo sumpsit. Quum enim bellum gereret cum Lapi-
this essetque inuulnerabilis, hoc pacto deuicit hominem: Lapithae quercus et
abietes in eum iaculantes deiecerunt illum in terram.

[A]PEPONES873081

  c959-961
960


  c963-965

965
Πέπονες, id est Pepones, prouerbiali conuicio dicuntur homines molles et effoe-
minati parumque viri. Homerus Iliados Β:
 Ὦ πέπονες, κάκ᾿ ἐλεγχε᾿, Ἀχοαΐδες, οὐκέτ᾿ Ἀχαιοί,  id est
 O pepones, mala probra, Achiuae, non enim Achiui.
Eustathius in septimum huius operis librum ostendit similitudinem sumptam ab
eo fructu qui, simulatque maturuit, dulcis quidem est, verum flaccidus et inuti-
lis. Quanquam eadem vox aliquoties non conuiciantis est, sed blandius et amicius
appellantis, veluti Iliados Ζ: Ὦ πέπον, ὦ Μενέλαε, [B] id est O pepon, o Menelae.

[A]ΡΥΠΟΚΟΝΔΥΛΟΣ883082



970




LB 988
976
Graeci prouerbiali conuicio sordidos et impendio parcos ρυποκονδύλους appel-
lant, ducto cognomine ab iis quibus sordes in vnguibus insident nec tantillum
sumptus facere volunt, vt tonsori dent nummulum, qui repurget vngues. Nam
ῥύπος proprie sordes eas significat quae in summis vnguibus manuum ac digito-
rum colliguntur, [G] et κόνδυλος articulum digitorum. Iulius Pollux libro vi.,
capite quarto, eosdem vocat τρυγοβίους, quasi 'fece viuentes'. [A] Quidam ada-
gium sic efferunt: Ἄχθομαι αὐτοῦ τῷ ῥύπῳ, id est Molestae sunt mihi illius sordes.
Latini | item immoderatam parsimoniam, hoc est vitium luxui contrarium,
'sordes' appellant; hominem ei vitio obnoxium 'sordidum'.

[A]IVVENARI3083



980


  a983-990

985
  c985-988



990
  c990-992

Iuuenari dixit Horatius, tum noue tum prouerbialiter, in Arte poetica. Graeci
item νεάζειν, νεανίζειν, νεαν<ι>εύειν consimili modo vsurpant, pro eo quod est
'iuuenum more iactantius, inconsideratius, inconsultius agere', aut si quid aliud
ei aetati peculiare videtur. Quod quo longius traducatur, hoc fuerit venustius; vt
si quis orationem floridam phaleratamque dicat νεανίζειν. Eiusdem est formae
γυναικίζειν pro 'gestu cultuque repraesentare mulierem'. [G] Ob inscitiam rerum
et impotentes affectus aetas illa magis est lubrica, vnde et νεανικῶς factum dicunt
Graeci quod maiore impetu quam iudicio gestum est. Basilius in Epistola qua-
dam: Καὶ ἐνταῦθα δῆλον ὅτι τοὺς οὔπω κατηρτισμένους τὸν ἔσω ἄνθρωπον οὐδὲ εἰς
τὸ τέλειον ἐφθακότας τῆς ἡλικίας μέτρον, τούτους περιφέρεσθαι καὶ σαλεύεσθαι ἡ
παροιμία φησίν, id est Et hic nimirum qui nondum perfecti sunt secundum interio-
rem hominem nec adhuc ad perfectum aetatis modum peruenerunt, circumagi ac

fluctuare dicit prouerbium. [H] Reperitur et ἀκμάζειν pro eo quod est 'iuuenilia
facere'. Sic vsus est Hyperides in Oratione contra Mantitheum et Lysias aduersus
Nicarchum tibicinem. Laberius citante Nonio pro eodem dixit adolescenturire:
 Incipio adolescenturire et nescio quid nugarum facere.

[A]LAVDANT VT PVERI PAVONEM3084

995
  c995-999



1000
  c1-3

Prouerbii faciem habet quod scripsit Iuuenalis in auaros qui carmina laudant
duntaxat, nihil autem largiuntur poetae:
 Didicit laudator auarus
 Tantum admirari, tantum laudare disertos,
 Vt pueri Iunonis auem.

Idem alibi: Probitas laudatur et alget. Notior est metaphora quam vt oporteat
explicare. Ouidius alicubi de pauo:
 Laudatas ostendit auis Iunonia pennas,
 Si tacitus spectes, illa recondit opes.

[A]ΛΕΥΚΗΠΑΤΙΑΣ893085

5
  c5-7


Λευκηπατίας olim appellabatur formidolosus. Clearchus in Vitis, vt citat Zeno-
dotus, ait quorundam epati vitium quoddam accidere, quod eos timidos reddat,
atque hinc prouerbio iactatum cognominis scomma. Videtur autem composita
vox ἀπὸ τοῦ λευκοῦ καὶ ἦπαρ, quod palleant plerunque quibus epar est vitiatum,
id quod apparet in amantibus. Pallor autem formidolosis conuenit.

10 [A]EMORI RISV3086




  c12-14
15


Prouerbiales hyperbolae sunt et illae: Emori risu, diffluere risu, pro 'vehementer
ridere'. Homerus Odysseae Σ:
 Ἀτὰρ μνηστῆρες ἀγαυοί
 Χεῖρας ἀνασχόμενοι γέλῳ ἔκθανον,  id est
 Deinde procorum splendida turba 90
 Prae risu emoriens nimio sustollit ad alta
 Astra manus.

[B] Vsurpauit et Terentius in Eunucho: [C] Omnes risu emoriri.

[A]HIPPARCHI MVRVS3087

20
  c20-23

Ἱππάρχου τειχίον, id est Hipparchi murus, dicebatur res quaepiam, quae magnis
constaret impensis. Hinc natum quod Hipparchus, Pisistrati filius, Academiam
muro sepsit atque huius rei nomine magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exe-
git. Autor Suidas.

[A]HODIE NVLLVS, CRAS MAXIMVS3088

25



 Ὁ νῦν μὲν οὐδείς, αὔριον δ᾿ ὑπέρμεγας,  id est
 Qui nullus hodie, cras erit vel maximus.
De eo cui repente praeterque spem ingens aliquis honos accesserit. [B] Et vulgo,
qui ex infima conditione ad dignitatem euehuntur, e nihilo dicuntur emersisse.
[F] Extat apud Aristophanem in Equitibus.

30 [A]SAMIORVM MALA METVIS3089


LB 989


35
  c35-38
  a35-40
  c38-40

40
Τὰ Σαμίων ὑποπτεύεις, id est Samiorum metuis mala. Dictitatum de iis qui
metuerent proditionem. Nar|rant Athenienses olim in Samios quoscunque cepis-
sent indementius saeuisse atque alios interemisse, alios confixisse sama, id est
supplicii genus. Samii vicissim, si quos cepissent Atheniensium, hos ad eundem
modum excruciabant. [F] Vide prouerbium Samii literati. Nam Suidas indicat
hoc dici solitum de his qui metuerent immedicabiles calamitates. Idem indicat
'samen' dici genus calamitatis Samiae, quod Athenienses notas infames inusserint
Samiis captis, mox Samii vicissim Atheniensibus. Duris, Samius scriptor, multa
tragice exaggerat de crudelitate Periclis et Atheniensium in Samios, quae Plutar-
chus putat magna ex parte conficta in inuidiam Periclis et Atheniensium. [G]
Simili figura dictum est illud Τὰ Μαγνήτων κακά.

[A]PYGMAEORVM ACROTHINIA COLOSSO ADAPTARE3090



45




50



  c54-56
55




60
Ἀκροθίνια τῶν Πυγμαίων Κολοσσῷ ἐφαρμόζειν, id est Acrothinia Pygmaeorum
Colosso accommodare
dicebantur qui inanem ac stultam sumerent operam aut qui
praeter decorum minima maximis adaptarent. Veluti si quis rem friuolam et
minutam amplissimis copiosissimisque laudibus prosequeretur. Philostratus in
Niceta: Ἠγνόησε δὲ ἀκροθίνια πυγμαῖα Κολοσσῷ ἐφαρμόζων, id est Non intelli-
gebat autem sese Pygmaea acrothinia Cobsso accommodare.
Quanquam Suidas
hunc locum citans πυγμαίων dicit, non πυγμαῖα. Meminit adagii Eustathius in 91
Odysseae φ. [B] Colossi dicuntur vastae prodigiosaeque magnitudinis statuae.
[H] Nam hinc vox Graecis dicta putatur, quod illarum proceritatem visus huma-
nus non assequatur. [B] Pygmaeorum qui longissimi sunt duos pedes et qua-
drantem non excedunt. [H] Vnde et nomen inditum putant a cubitali proceri-
tate. Est autem gens extremas Aegypti partes inhabitans, agricolationi dedita,
bellum subinde gerens cum gruibus. Belli causa est quod grues sublegunt semina
famemque inducunt ei regioni. Ita scholiastes in tertium Iliados. Horum foemi-
nae quinto anno pariunt, octauo sterilescunt. Pygmaeorum meminit Iuuenalis 92
Satyra xiii. Et in hos plurimus iocus in Graecorum Epigrammatibus. [C] Porro
'acrothinia' Graecis primitiae dicuntur, quod hae solent a summo aceruo tolli;
'ἄκρον' summum et 'θῖνες' frumentorum acerui dicuntur.

[A]DII TIBI DENT TVAM MENTEM3091




65


Dii tibi dent tuam mentem in insanum congruit et sua dignum mente. Quid enim
precemur infelicius scelestis hominibus? Martialis:
 Dii mentem tibi dent tuam, Philoeni.
Horatius:
 Quid facias illi? Iubeas miserum esse libenter
 Quatenus id facit.

Contra Demea Terentianus: Mentem meliorem vobis dari. |

LB 990 [A]CVRA ESSE QVOD AVDIS3092

70
  c70-75



75
Ad prouerbii speciem accedit Horatianum illud: Cura esse quod audis. Conuenit
in diuites, qui ita demum felices fuerint, si id studeant esse quod audiunt ab adu-
latoribus. Carmen Horatii sic habet:
 Tu recte viuis, si curas esse quod audis.
 Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum.

 Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas.

[A]CAVTVS ENIM METVIT ETC.3093




80


Qui non ex animo sed mali metu <se> continent a maleficio, in eos quadrabunt
hae prouerbiales eiusdem metaphorae:
 Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque
 Suspectos laqueos, adopertum miluius hamum.
[H] Nam aliis aliae tenduntur insidiae, lupi fouea frondibus contecta capiuntur.
Vnde apud Plautum seruus minatur se lenoni, cui nomen Lycus, foueam effossu-
rum. [A] Similis est illa de fuste: Vertere modum formidine fustis.

[A]SI CORVVS POSSIT TACITVS PASCI3094

85
  c86-88


  c89-91
90



Si breuis apologus autore Fabio paroemiae genus est, cur non illud etiam prouer-
biis annumeremus quod scripsit Horatius?
 Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet
 Plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque. 93
Quidam existimant mutuo sumptum ex apologo quem in libro De deo Socratis
refert Apuleius de coruo praedam nacto, quam vulpes ita intercepit, dum arte
persuadet illi vt canere incipiat. Quadrat in eos qui, si quid bonae rei nacti sunt,
continuo iactant ostentantque atque ad eum modum efficiunt vt alii tum obsis-
tant, quominus eiusmodi plura commoda nanciscantur, tum quae nacti sint inter-
uertant.

95 [A]CLAVAM EXTORQVERE HERCVLI3095





100
  c101-106
  a101-106


105
Qui sibi vendicare conatur quod alius iam potentior occupauit, non infacete
dicetur clauam velle Herculi extorquere. Idque iam pridem apud eruditos prouer-
bii vice celebratur. Natum est autem ab apophthegmate Maronis, cui cum Zoili
quidam vitio darent quod non paucos versus Homeri pro suis vsurpasset, respon-
dit hoc ipsum magnificum esse facinus vel Ioui fulmen eripere vel clauam extor-
quere de manu Herculis. [G] Macrobius libro Saturnalium quinto de Marone,
qui sic vsurpauit Homerica vt fecerit sua: Quia, quum tria haec ex aequo impossi-
bilia putentur, vel Ioui fulmen vel Herculi clauam vel versum Homero subtrahere,
quod et si fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iouem iacere

vel certare praeter Herculem robore vel canere quod cecinit Homerus, hic oportune in
opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit vt sua esse credantur.

[A]BIS INTERIMITVR QVI SVIS ARMIS PERIT943096



110

  c112-115


LB 991
116



120
Mimus est prouerbialis, incertum cuius; Senecae titulo celebratur, sed falso: Bis
interimitur qui suis armis perit.
Magis dolent incommoda quibus ipsi dedimus
occasionem. Natum apparet ex Aesopico apologo. Hunc Gabrias quidam versibus
iambicis complexus est ad hunc modum:
 Βλέπει τὸ στῆθος αἰετός τρωθὲν πάλαι
 Ἀλγῶν δὲ λοιπὸν ἧστο πολλὰ δακρύων
 Βλέπων δ᾿ ὀϊστόν εἶπεν ἐπτερώμενον·
 Βαβαί, πτέρον με τὸν πτερωτὸν ὀλλύει᾿, |  id est
 Quondam icta pectus aquila vulnus inspicit
 Multumque lachrymans prae dolore constitit.
 Pennatum vt autem apiculum cernit, 'papae,
 Ait, 'ala me aligeram graui exitio dedit'.

Adagium Graecum, quod ex hoc item apologo sumptum est, alio diximus loco.

[A]MVLIEREM ORNAT SILENTIVM3097




125




130
Sophocles in Aiace flagellifero:
 Γυναιξὶ κόσμον σιγὴ φέρει,  id est
 Decus addit vsque foeminis silentium.
Sententia prouerbialis, [F] quam Seruius in primum Aeneidos citat ex Sophocle.
[A] Mulier animal natura loquax nulla re magis cohonestatur quam silentio,
maxime apud viros quum de rebus seriis agitur. Sumptum est ex Homero, apud
quem est non semel illud: Μῦθος δ᾿ ἄνδρεσσι μελήσει, id est Fueritque viris oratio
curae.
Nec diuus Paulus ius facit mulieribus vt vel in ecclesia loquantur, sed domi
viros suos interrogent.

[A]IMITABOR NEPAM3098


  c133-135

135
  c136-138

  c138-141

140




145
Imitari nepam dicitur qui retrocedit. Id erit prouerbialius, si torqueatur in eum qui
in deterius vsque degenerat: Ἐπὶ τὰ Μανδραβούλου. Nam nepa, quemadmodum
autor est Festus Pompeius, Afrorum <lingua> sydus appeilatur cancer vel, vt qui-
dam putant, scorpius, qui et ipse retrogradus est. [F] Nonius Marcellus negat eam
vocem aliud significare quam 'scorpium', ex M. Tullii De Finibus libro quinto:
Serpere anguiculos, natare anaticulos, volare merulas, cornibus vti videamus boues,
nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad viuendum ducem.
Citat et
Manilium:
 Ad sydera vectam
 Erigonen ictuque nepam, spolioque leonem.
Haec Nonius. At si 'nepa nihil est quam 'scorpius', mirum quur Cicero maluerit 95
dicere 'nepam'. Quanquam scorpio quoque peculiare est retrocedere, si quid
offendat et cancer ictu vulnerat. [A] Plautus in Casina:
 Retrouersum cedam ad parietem. Imitabor nepam.

[A]QVOD ALIVS CONDIVIT COQVVS, ALITER CONDIAM963099

c147-152


150

Vbi quis rem omnem nouat ac perturbat, conueniet Plautinum illud ex eadem
fabula, non dubium quin prouerbiali dictum forma:
 Ibo, intro, vt id quod alius condiuit coquus
 Ego nunc vicissim vt alio pacto condiam,
 Quicquid prandii est vt paratum ne siet,
 Sietque ei paratum quod paratum non erat.

[A]ODI PVERVLOS PRAECOCI SAPIENTIA3100

c154-156
155


  c158-160
  a158-160
160

  c162-166
  a162-166

165

  c167-170
  a167-172

LB 992
171
Apuleius in Apologia secunda versiculum hunc nescio ex quo poeta citat, ceu
vulgo celebrem:
 Odi puerulos praecoci sapientia.
Vulgo inualuit opinio vt credant puerulos maturius sapientes aut non fore vitales
aut dementes futuros, simulatque ad aetatem maturam peruenerint. [F] Plinius
libro septimo refert Catonem Censorium velut ex oraculo prodidisse senilem
iuuentam praematurae mortis esse signum. [H] Et apud Senecam libro Controuer-
siarum secundo, controuersia prima Cestius de ingenio Alfii Flauii praedicare
consueuit tam mature magnum ingenium non esse vitale. [F] Talem puerum
Sophocles ἀνδράπαιδα vocat. Citatur autem hic versiculus ab interprete Pindari
in Pythiis, hymno secundo: τὸν ἀνδράποαδα δεσπότης ἀπώλεσα, id est Puerum
virilem dominus ipse perdidi. Ἀνδράπαιδα vocat quod aetate puer viri sapientia
praeditus esset. [C] Adaptare licebit ad discipulum qui in ipsis statim rudimentis
sibi placeat. [G] Aristoteles libro Rhetoricorum secundo refert hanc sententiam
ex poeta nescio quo:
 Οὐ χρὴ πόθ᾿ ὅστις ἀρτίφρων πέφυκ᾿ ἀνήρ |
 Παῖδας περισσῶς ἐκδιδάσκεσθαι σοφούς,  id est
 Quisquis sapit, non vnquam oportet plus satis
 Docendo pueros mox philosophos reddere.




2901-3000    3101-3200