LB 1076

CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA OCTAVA

129

[H]AMBRONES3701



5
LB 1123
  c6-13


10



Ambrones olim vulgo dicebantur qui rapto malisque artibus viuerent. Originem
indicat Festus Pompeius admonens eam fuisse Galliarum gentem, quam quum
mare inundans finibus suis depulisset, per aliena oberrantes rapinis ac praedatio-
nibus se suosque alere coeperunt. Manus erat formidabilis non | numero tantum
- dicuntur enim fuisse triginta milia -, verumetiam tum animorum ferocia, tum
ratione pugnandi. Siquidem conferti rhythmis et concentu quodam in hostem
ferebantur, subinde intonantes: Ambrones! Ambrones!, siue vt hac voce suos in
vnum conuocarent, siue vt hostibus terrorem incuterent. Ab his victi fuerant
Romani duces Manlius et Cepio, sed primum a Liguribus fracti sunt, mox a C.
Mario prostrati, tandem ad Aquas Sextias vna cum Cimbris ac Teutonibus deleti
sunt. Ita ferme Iulius Florus in epitoma libri Ixviii. et Plutarchus in vita C. Marii.
Simili modo Cilicis vocabulum abiit in conuicium rapacitatis ac praedationis.

15 [H]VINARIA ANGINA3702

  a15-29



20




25



De ἀργυράγχη, id est angina argentaria, quae multis praeter Demosthenem
vocem intercipit, iam antea diximus. At Festus Pompeius indicat ioco iactatum in
eos qui vino praefocantur, laborare vinaria angina, quam οἰνάγχην possis dicere. 130
Ipse noui Romae quendam haud vulgariter eruditum qui hac angina serio periit.
Hermicus appellabatur, natione Lusitanus. Correptus erat febricula vir corpore
supra modum obeso et ob id spirituosus. Decumbentem inuisit Christophorus
Fischerus, patria Anglus. 'Vin tu' inquit 'Hermice, auscultare medicis meras
nugas praescribentibus? Bono vino rectius proluetur hoc malum' simulque iussit
adferri vinum Corsicum quadrimum. Propinauit aegroto, iubens bono esse
animo. Ille persuasus hausit affatim ac mox intercluso spiritu coepit animam
agere.
    Quosdam ebrietas e taciturnis reddit loquacissimos, quosdam contra tam
mutos quam vllus est piscis, citra valetudinis periculum. Vtinam haec οἰνάγχη
minus frequens esset apud Germanos!

30 [H]TITIVILLITIVM3703





35
  a36-39


Titiuillitium vox erat olim nullam quidem rem certam declarans, sed velut inter-
iectio contemptum extremum indicabat, qualis est apud Graecos πεπαλό. Plautus
citante Festo Pompeio:
 Non ego isthuc verbum emptitem titiuillitio.
Locus autem est in Cassina. Similis vox est apud eundem Festum buttubata, qua
tamen vsus sit Neuius pro nugatoriis nihilique rebus. Nonius autem putat pipolo
conuicii fuisse vocem. Plautus in Aulularia:
 Ita me bene amet Lauerna, iam nisi vasa reddi
 Iubes, pipolo hic differam ante aedes.

40 [H]NIHIL POTEST NEC ADDI NEC ADIMI3704





45
  a46-49


De perfectis operibus ita vulgo dici solitum indicat Aristoteles libro Moralium
Nicomachiorum secundo: Ὅθεν εἰώθασιν ἐπιλέγειν τοῖς εὖ ἔχουσιν ἔργοις, ὅτι οὐκ
ἀφελεῖν ἔστιν οὔτε προσθεῖναι, id est Vnde de operibus quae bene habent ita solent
praedicare: Nec adimere possis nec addere.
Nam vt bene sit aliquid praestat medio-
critas, tollit excessus aut defectus. Excessum inducit qui addit, defectum qui adi-
mit. De Lucillio scripsit Horatius:
 Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.
De Demosthene ac Cicerone dictum est illi nihil posse demi, huic nihil posse
addi.

50 [H]VIRTVS SIMPLEX3705





55


Dubitari possit vtrum versus sit vulgo iactatus quem vt omnibus notissimum
citra nomenclaturam retulerit Ethicorum ii. Aristoteles, an imprudenti exciderit
versus pentameter. Disserens enim e sententia Pythagorae, errorem esse infini- 131
tum, virtutem finitam, quemadmodum in nemore mille modis aberratur a recta
via, quum ea sit vnica, eoque vicium esse in procliui, virtutem in arduo, quem-
admodum facile est a scopo aberrare, sed scopum attingere difficile est, subiungit:
 Ἐσθλοὶ μὲν γὰρ ἁπλῶς, παντοδαπῶς δὲ κακοί,  id est
 Est simplex virtus, omnigenum vicium.

[H]EXTRA FVMVM ET VNDAM3706

60

LB 1124


65

Aristoteles eodem libro refert versum Homericum vt vulgo decantatum:
 Ὡς τοῦ μὲν καπνοῦ καὶ κύματος ἐκτὸς ἔεργε
 Νῆα,|  id est
 A fumo nauim simul atque a fluctibus arce.
Aristoteles indicat esse verba Calypsus adhortantis Vlyssem vt neque nimium lit- 132
tori vicinus nauiget, fumum sequutus, neque se profundo credat pelago, sed in
medio secet viam, quod ibi periculum sit a saxis et vadis, hic ab vndis. Argyro-
pylus autem interpres ea verba tribuit Circe, quid sequutus nescio.

[H]COMMVNIS TANQVAM SISAPO3707


70




75

  c77-84


80




85
Prouerbiali schemate sine controuersia dictum est. M. Tullius Philippica secunda:
Domum dico? Quid erat in terris vbi in tuo pedem poneres praeter vnum Misenum,
quod cum sociis tanquam Sisaponem tenebas?
Sensit Antonium Misenum non
habuisse vt veram possessionem, sed vt venam redemptam ad quaestum. Plinius
libro xxxiii., capite vii. docet minium, quod Graeci μίλτον appellant, nonnulli
cinnabar, apud priscos non tantum summo in precio, sed etiam in magna reli-
gione fuisse. Nam festis diebus simulachra deorum minio oblinebantur, quemad-
modum et triumphantes, quod tamen Galba senex in se fleri passus non est, vt
refert Cornelius Tacitus. Sisapo autem Beticae oppidum est, olim Romanis vecti-
gale, venas habens miniarias. Neque enim temere Romam aliunde minium adue-
hebatur. Negat autem Plinius vllius rei Romanis fuisse diligentiorem custodiam.
Neque enim ibi fas erat perfici minium excoquique vbi nascebatur: vena signata,
ad dena milia fere pondo annua, Romae lauabatur. In vendendo lex praescribebat
precii modum, ne in immensum excederet. Sed multis modis adulterabatur, vnde,
inquit, praeda societati. Et mox de minio adulterino: Hoc ergo adulteratur in offi-
cinis sociorum.
Ex his liquet eam regionem in multos socios fuisse diuisam, quem-
admodum et hodie metalla argentaria aurariaue iuxta certos tractus a redemp-
toribus occupantur.

[H]QVANTA VIX COELO CAPI POSSIT3708



90

  a92-94

Hac hyperbola M. Tullius Philippica secunda famae celebritatem expressit, de his
loquens qui C. Iulium tyrannidem affectantem occiderunt: Praesertim quum illi
eam gloriam consequuti sint quae vix coelo capi posse videatur. Vergilius:
 Imperium terris, sed famam terminat astris.
At Maro Daphnidem facit et vltra sidera notum. Et Horatius:
 Sublimi feriam vertice sydera.
Apud M. Tullium frequenter obuium est in coelum laudibus ferre.

95 [H]MODO PALLIATVS, MODO TOGATYS3709





100
In hominem inconstantem ac lubricae fidei diuersarumque partium eleganter
torquebitur. Veluti si quis subinde mutato vitae genere nunc cidarim gestet theo-
logicam, nunc cum paludamento militari incedat. M. Tullius Philippica quinta:
Accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeci iudicis, modo palliati, 133
modo togati? Pallium Graecorum est, vt toga Romanorum. Vtraque tamen vestis
pacis est, quemadmodum saga sunt belli.

[H]AD SAGA3710



105




110


LB 1125

115
  a115-117
Sagum tunicula erat militaris. M. Tullius non sine specie prouerbii aliquoties
dicit ad saga iri pro eo quod est 'apparari bellum' et 'ad arma procurrere'. Ita Phi-
lippica sexta: Properent, quod video facturos; vos saga parate. Est enim ita decretum
vt, si ille autoritati senatus non paruisset, ad saga iretur.
Rursus in eadem: Iustitium
edici, saga sumi dixi placere.
Et superius in quinta: Iustitium indici, saga sumi dico
oportere.
Post in septima: Arma, saga, bellum flagitauerunt. Rursus viii.: Delectus
tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur.
Iterum in eadem: Equi-
dem, patres conscripti, quanquam hoc honore vsi togati esse solent, quum est in armis 134
ciuitas, statui tamen a vobis caeterisque ciuibus in tanta atrocitate temporis tantaque
perturbatione populum Romanum non differre vestitu. Rursus Philippica xiii.: Te
non intelligis delectu tota Italia habito, consulibus missis, | Caesare ornato, sagis
denique sumptis, hostem iudicatum? Ac xiiii. frequenter: ad saga issemus, cras sagati
prodeamus, ad saga sumenda discedere, ad saga iuisse, redisse ad togas. Actione in
Verrem tertia coniungit similia: Quum coegeris homines miseros et calamitosos quasi
desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere.

[H]IGNI FERROQVE MINARI3711


120




125

Qui extremam denunciant inimicitiam igni ferroque minari dicuntur, quod ver-
bum et hodie vulgo tritissimum est. Qui ciuilius bellum gerunt tantum abigunt
praedas, a caede incendioque abstinent. M. Tullius Philippica xiii.: Sanctiore
erunt, credo, iure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Mutina,
quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur!
Rursum Philippica xii.:
Huic vrbi ferro ignique minitantur.
    Venustius erit, quoties ad animi res transfertur, veluti si quis dicat philosophos
cuipiam igni ferroque minitari, quod in eum parent atrociter scribere. Sic qui-
buscum nolumus nobis quicquam esse commercii, iis aqua et igni interdicimus.

[H]NEQVE TERRAE MOTVS TIMET NEQVE FLVCTVS3712


130




135




140



Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum iii., docens eos qui non habitu virtu-
tis, sed immanitate quadam naturae nihil omnino formidant nequaquam appel-
landos esse fortes, sed μαινόμενους καὶ ἀναλγήτους, hoc est insanos et stupidos sen-
susque expertes
, Εἴη δὲ inquit ἄν τις μαινόμενος καὶ ἀνάλγητος, εἰ μηθὲν φοβοῖτο,
μήτε σεισμοὺς μήτε κύματα, καθάπερ φασὶ τοὺς Κελτούς, id est Fuerit autem quis-
piam insanus ac doloris sensu vacans, si nihil metuat, neque terrae concussiones

neque fluctus, quemadmodum de Celtis praedicant. Nihil enim horribilius mari
commoto, terrae vero concussio videtur inferorum ad superorum sedem eruptio-
nem minitari. Tanta autem erat quarundam Galliae Germaniaeque gentium
immanitas vt nec his terrerentur quae maxime sunt natura horrenda. Quod
autem Aristoteles μαινόμενον et ἀνάλγητον pro eodem vsurpat, arbitror huc
respexisse Diogenem, qui rogatus quis ipsi videretur, 'Socrates μαινόμενος' inquit,
videlicet eo quod aduersus omnem corporis molestiam obduruerat, quum alioqui
esset omnium iniuriarum tolerantissimus. Nisi forte Diogenes hoc quoque stu-
pori tribuebat, non virtuti, quod ne colaphis quidem prouocari posset vt vel tan-
tillum excandesceret.

145 [H]CALCEOS MVTARE3713





150
  a150-152
Non sine specie prouerbii Ciceroni dictus est mutasse calceos qui nullo suo merito
senatoriam dignitatem vsurpauit, cuius insigne erat nigro calceo addita lunula
circa talum. M. Tullii verba sic habent: Est etiam Asinius quidam senator volunta- 135
rius, lectus ipse a se. Apertam vidit curiam post Caesaris mortem: mutauit calceos,
pater conscriptus repente factus est. Quemadmodum clauus aureus in toga signum
erat senatoriae dignitatis, ita nigra aluta circa talos addita declarabat eandem
dignitatem.

[H]CAMPANA SVPERBIA3714


155




160




165

LB 1126
  a167-170

170




175




180




185
Felicitatis comes esse solet ferocia. Campaniam autem Italiae quondam fixisse
regionem longe beatissimam testantur tum alii complures, tum Plinius libro iii.,
capite v. Hinc, inquit, felix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et 136
temulentia nobilis, succo per omnes terras inclyto atque, vt veteres dixere, summum
Liberi patris cum Cerere certamen
et caetera quae sequuntur de fertilitate simul et
amoenitate Campaniae. Constat autem Capuam olim cum Roma de principatu
concertasse. Hinc Campana superbia et Campana arrogantia in prouerbium venit.
M. Tullius in oratione Pro Rullo: Itaque illam Campanam arrogantiam atque into-
lerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissi-
mum ocium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod vrbem ex Ita-
lia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum prouiderunt, quod neruis

vrbis omnibus exectis vrbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. In eadem ali-
quanto post Capuam domicilium superbiae sedemque luxuriae vocat: Itaque
electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriae collo|cati, quem-
admodum in Oratione habita in senatu post reditum suum Capuaene inquit te
putabas, in qua vrbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo
tempore? Rursus in fragmento orationis contra eundem: Qui locus propter vberta-
tem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse
dicitur.
Ac mox: Si luxuries Annibalem ipsum Capuae corrupit, si superbia nata
inibi esse ex Campanorum fastidio dicitur. Titus item Liuius libro primae decadis
ix. scribit Campanis ingenitam esse superbiam. Ad haec Aulus Gellius libro xi.,
capite xxiiii. Naeuianum epitaphium, quod in eo seipsum tumidius praedicat, ait
esse plenum Campanae superbiae. Opinor autem Naeuium non fuisse Campa-
num. Ita, quemadmodum olim omnem insignem perfidiam populus Punicam
appellabat, sic cuiuslibet ferociam Campanam appellabat.
    At nunc de moribus gentis nihil dicam, caeterum quum ipse per Campaniam iter
facerem, nusquam repperi succum illum per omnes terras inclytum. Nusquam gutta
vini Phalerni, Caleni, Massici, Setini, Cecubi, Surrentini. Imo minimum abfuit
quin in ipsa quae nunc monstratur Capua vinaria angina fuerimus praefocati.
Impleuimus totam phialam saccaro contuso: vicit vinum quouis aceto acerbius.
Fere defrutis vtuntur, quod alioqui non durent vsque ad proximam vindemiam. Et
vbi sunt illa laudata vina? Quorum nomen patriamque vetustas deleuit. Pulueris
affatim hausimus. Adeo natura nihil in rebus humanis patitur esse perpetuum.

[H]ΑΥΤΟΒΟΑΝ3715



190


  a193-198

195


Ante retulimus prouerbium Αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ, id est Ipse sui tibicen est. Huic
simillimum est quod vnico verbo Graeci dicunt αὐτοβοᾶν, si quis sua voce seip-
sum praedicat, hoc est: ipse sui praeconem agit. Solent enim praecones hominum
venalium artes ac dotes euulgare, quo magis emptorem iritarent. Ridiculum
autem habetur hominem sui praeconem esse. Congruit cum eo quod alibi dixi-
mus Οἴκοθεν ὁ μάρτυς. Prouerbium refertur apud Suidam. Simili figura dicunt
Attici: Αὐτοῖς ῥήμασιν ἀπόλοιο: Vna cum ipsis dictis pereas. Et Aristophanes in
Equitibus: Τὸν Παφλαγόνα
 Αὐταῖσι βουλαῖς ἀπολέσειαν οἱ θεοί,  id est Paphlagonem 137
 Ipsis cum consiliis perdant dii.
Et mox: αὐταῖς διαβολαῖς, id est vna cum ipsis calumniis.

[H]STERILEM FVNDVM NE COLAS1383716

200
  a210-207


  c204-207
205

Στεῖρον ἀγρὸν μὴ σπείρειν, id est Agrum sterilem ne colas. Refertur inter leges Pla-
tonicas. Hoc aenigmate lex apud Platonem verecunde deterret a venere mascula,
si satis commemini. In octauo De legibus ait illos facere sementem in petras.
Potest tamen ad alios vsus accommodari: 'Ne doceas indocilem', 'Ne felicitatem
quaeras in diuitiis; non enim pariunt homini beatitudinem.' Plautus in Amphi-
tryone:
 Nam vxorem vsurariam
 Perinde est praeberier ac si agrum sterilem sarriendum colloces.

[H]SCARABEVS CITIVS FACIET MEL3717


210

Ad τῶν ἀδυνάτων classem pertinent quae referuntur in epigrammate Palladae:
Citius melfaciet scarabeus aut lac culex:
 Θᾶττον ποιήσει μέλι κάνθαρος ἢ γάλα κώνωψ,  id est
 Mel citius faciet scarabeus et ante culex lac.

[H]TERRAM VIDEO3718


215

  a217-223


220


  c223-225
LB 1127
225
Qui molesti prolixique laboris finem adesse significabat dicere solet: Γῆν ὁρῶ, id
est Terram video. Sumptum a nauigantibus. Quintus Curtius libro iiii.: Haud
secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirunt. Plautus in Merca-
tore: Equidem iam me censebam esse in terra. M. Tullius in oratione Pro L.
Murena: Quod si portu soluentibus ii qui iam in portum ex alto inuehuntur praeci-
pere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod
natura affert vt eis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingre-
diantur, quo tandem animo me esse oportet prope iam ex magna iactatione terram
videntem in hunc cui video maximas reipublicae tempestates esse subeundas? Idem in
Catone seniore: Quasi terram videam, sentiens instare vitae finem. Diogenes,
quum prolixum | volumen recitans tandem eo peruenisset vt libri finem videret,
Bene habet, inquit amici, γῆν ὁρῶ, id est terram video.

[H]INCANTATIONE QVAVIS EFFICACIVS3719




230




235
Πάσης ἐπῳδῆς ἐνεργότερον, id est quauis incantatione efficacius. Priscis persuasum
erat prodigiosam inesse vim vocibus incantatorum, adeo vt mysticus quoque
psalmus mentionem faciat venefici incantantis sapienter et populum numinis ius-
sis nequaquam obtemperantem comparat aspidi surdae. Plato in epistola ad Her-
miam, Erastum et Coriscum: Οἶμαι γὰρ δίκῃ τε καὶ αἰδοῖ τοὺς παρ᾿ ἡμῶν ἐντεῦ-
θεν ἐλθόντας λόγους ἐπῳδῆς ἡστινοῦν μᾶλλον ἂν συμφῦσαι καὶ συνδῆσαι πάλιν εἰς
τὴν προϋπάρχουσαν φιλότητά τε καὶ κοινωνίαν, id est Arbitror enim sermones hinc
a nobis profectos iustitia ac pudore vos quauis incantatione magis conciliaturos ac 139
redacturos in pristinam concordiam.

[H]INVIDVS VICINI OCVLVS3720




240
  a240-242
Aliclytus Eucymoni: Δυσμενὴς γὰρ καὶ βάσκανος ὁ τῶν γειτόνων ὀφθαλμός, φησιν
ἡ παροιμία, id est Maleuolus et inuidus vicinorum oculus, inquit prouerbium.
Respexit, ni fallor, ad Hesiodium dictum de figulo, cantore et vicino, quod alibi
retulimus. Sic Ouidius:
 Fertilior seges est alieno semper in agro
 Vicinumque pecus grandius vber habet.

[E]EODEM COLLYRIO MEDERI OMNIBVS1403721


245




250
Leges, admonitiones et obiurgationes non oportet omnibus easdem admouere,
sed pro gentium, temporum et ingeniorum varietate sermonem attemperare.
Hanc dexteritatem beatus Hieronymus enarrans Epistolam ad Ephesios laudat in
apostolo Paulo, qui factus est omnia omnibus, vt omnes lucrifaceret. Verba Hie-
ronymi citantur distinctione xxix.: Nec ad instar, inquit, imperiti medici vno col-
lyrio omnium oculos vult curare. Alibi retulimus ex Galeno Eundem calceum omni
pedi inducere.

[H]FVNDITVS, RADICITVS ETC.3722

  a251-281


255
  c255-258
  a255-265


260




265




270



  a274-279
275




280
Quod prorsus ac citra spem instaurationis perditur funditus ac radicitus tolli dici-
tur. Quorum alterum sumptum est ab aedificio, quum aequatur solo, alterum ab
arboribus, quum non solum amputantur rami, verum etiam ipsa stirps inciditur
aut vna cum radicibus tollitur. Acinetus Phoebianae exprobrans amicae quod ab
ea rebus omnibus exutus iam fastidiretur, Οὕτως inquit ὅλον μὲ αὐτὴ κατὰ τὴν
παροιμίαν ἀνατρέψασα δουλεύειν ἐπηνάγκασας, id est Sic, vbi me iuxta prouerbium
totum subuertisti, insuper et in seruitutem redegisti.
Plautus in Trinummo:
 Qui illius sapientiam
 Et meam fidelitatem et celata omnia
 Pene ille ignauus funditus pessundedit.
Idem in Mustellaria pro eodem dixit cum fundamento:
 Non videor mihi
 Sarcire posse aedes meas quin totae perpetuo ruant,
 Quin cum fundamento perierint, nec quisquam esse auxilio queat.
Quod nos dicimus radicitus siue a stirpe Graeci dicunt ἐκπρεμνίζειν, quasi dicas
extirpare. Quo verbo vsus est Cicero libello De fato: Extirpari autem et funditus
tolli, vt is ipse
et caetera. Idem Pro Sexto Roscio Amerino: Et ex eo Titus Roscius
non paululum nescio quid in rem suam conuertit, sed hunc funditus euertit.
Idem In
Verrem libro iiii.: Nam me dies, vox, latera deficient, si hoc nunc vociferari velim,
quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui sese
istius opera funditus extinctos esse arbitrantur.
Rursus in eundem libro v.: Labefac-
tarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus euerterat.

Idem Pro domo sua ad pontifices: Et funditus euerteres ciuitatem. In eadem: Vt
eius qui perniciosa reipublicae consilia coepisset omnis memoria funditus ex oculis
hominum ac mentibus tolleretur.
Item in epistola ad Q. fratrem prima: Sin autem
omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur.
Rursus ad eundem:
Rempublicam funditus amisimus. Item in eadem: Videsne me non radicitus euellere
omnes actiones tuas?

    Multum accedet gratiae, si ad animum deflectatur, veluti si quis dicat ambi-
tionem, auaritiam ac libidinem funditus ac radicitus ex animo reuellendam.

[E]IN ORE ATQVE OCVLIS1413723

LB 1128

285
  a285-290



290
Quae propalam fiunt in ore atque oculis omnium fie|ri dicuntur. M. Tullius In
Verrem libro v.: Quum haec confessus eris quae in foro palam Syracusis in ore atque
oculis prouinciae gesta sunt. Rursus in Diuinatione: In mentem tibi non venit quid
negocii sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non
modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere? et cae-
tera. 'Os' fortassis hic dixit pro 'aspectu'. Alioqui in ore omnium dicuntur esse de
quibus rumor est publicus. Et in oculis ferre dicimur quos obseruamus curaeque
habemus.

[H]MYCONIORVM MORE1423724




295



  a299-308
300




305


Μυκονίων δίκην, id est Myconiorum more, dicebantur ad conuiuium accedere qui
vltro venirent non vocati. Myconus vna Cycladum est. Ipsa gens ob rerum
inopiam cogebatur sese conuiuiis ingerere, vnde iocus prouerbialis. Apud Athe-
naeum Archilochus lacerat Periclem, quod inuocatus irrueret in conuiuia
Μυκονίων δίκᾳ; quem locum et alibi retulimus.
    Myconiorum morum vestigia videas et hodie in quibusdam Hybernis. Qua de
re clarissimus vir Guilhelmus Montioius olim fabulam mihi non illepidam reci-
tauit, imo non fabulam, sed rem ipso teste gestam. Hybernus quidam ignotus
ingressus aulam principis tempore prandii non inuitatus accubuit mensae regio-
rum satellitum. Qui videntes auem peregrinam rogarunt cuias esset. Professus est
patriam. Rogarunt num quod officium haberet in aula. 'Nullum,' inquit 'sed
habere cupio.' Illi demirantes hominis impudentiam iusserunt surgere atque
abire. 'Hoc' inquit 'faciam pransus.' Quid multis? Vicit improbitate nec locum
in acie deseruit Hybernus. Tandem ira versa in risum rogarunt hominem qua
tandem fronte ausus esset ignotus et alienus sese in regiam familiam ingerere.
'Quoniam' inquit 'sciebam regem satis esse diuitem ad dandum mihi pran-
dium.'

[H]SOLEM ADIVVARE FACIBVS3725

310


  c313-316

315
Alibi retulimus: Τὸ φῶς ἡλίῳ δανίζεις. Huic simillimum est quod refert Gratia-
nus ex Anacleto papa, causa vi., quaestione prima, in eos qui hic vsurpant sibi
diuinum iudicium, quod nullus hominum poterit effugere; nam incerta sunt
hominum iudicia neque secus sese habent ad iudicia Dei quam fax ad solem. Si
omnia
, inquit, in hoc seculo vindicata essent, locum diuina iudicia non haberent.
Superuacuis laborat impendiis qui solem certat facibus adiuuare et caetera. Quan-
quam in libris vulgaribus librarii pro 'facibus' deprauarant 'fascibus'.

[H]CENSORIA VIRGVLA3726



320




325
Tritissimum est apud eruditos censoriam virgam appellare iudicandi autoritatem,
praesertim cum supercilio. A magistratu Romano sumptum. Cuius formae est
quod ait beatus Hieronymus in Dialogo aduersus Luciferianos: Nemo potest
Christi palmam sibi assumere, nemo ante diem iudicii de hominibus iudicare.
Vide-
tur autem Hieronymus allusisse ad caput Deuteronomii xxv., vbi iusticiae palma
dicitur quae a iudicibus tradebatur ei qui probasset suam innocentiam cau-
samque vicisset. Hanc palmam vere Christus habet nec eam tradit indigno, quon-
iam solus iudicio non fallitur, quum in humanis iudiciis plurimum sit et erroris
et caliginis.

[E]TROCHI IN MOREM1433727


LB 1129
330

  c332-337


335




340
Βέμβικος δίκην, id est trochi in morem, de versatilibus et inconstantibus dici soli-
tum. Est enim bembix tro|chus quem pueri flagello circumagunt. Suidas citat ex
Aristophane Βέμβικος οὐδὲν διαφέρειν δεῖ, id est Non oportet quicquam a trocho
differre. Locus is est in Auibus. Hesychius dictum putat in eum qui in fuga non
tenuerit rectam viam, sed in orbem fuerit circumactus. Quod mihi quondam vsu
venit a Sletstadio petenti Basileam. Forte incidimus in quendam equitem, quo
duce quum in nemore diutius obequitarem, rogabam an certo nosset viam. Aie-
bat. Quum non esset finis, 'Oportet' inquam 'nos errare. Nam tres iam horas ver-
samur in nemore, quod intra horam solemus emetiri.' Quid multis? Compertum
est minimum abfuisse quin eo rediremus vnde veneramus.
    Bembix autem magno impetu mouetur, sed in orbem, vt fugiens non effugiat.
Simili tropo stultorum inconstantiam notat Sirach ille sapiens Hebraeus capite
xxxiii.: Praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius. Apud 144
Plautum interdum dicitur aliquis 'trocho' aut 'rota figuli versatilior'.

[H]PRAESTAT CANEM IRITARE QVAM ANVM3728



345
  c346-353



350


Refertur ex Menandro
 Πολὺ χεῖρόν ἐστιν ἐρετίσαι γραῦν ἢ κύνα,  id est
 Plus est periculi anum lacessere quam canem.
Hebraeorum sententiae negant vllam iram atrociorem esse ira muliebri. Iritabile
enim ac vindex mulierum genus, partim ob rationis inopiam, partim ob animi
humilitatem. Nam verae magnanimitatis est quasdam iniurias negligere neque
quosuis homines dignari ira sua. Est autem formidabile animal mulier, quum ad
sexus vicium accedit senectus. Canis iritatus tantum oblatrat, interdum et mor-
det, at aniculae praeter linguae venenum interdum instructae sunt malis artibus,
veneficiis et incantamentis. Itaque nonnulli ingenti suo malo experti sunt esse
verissimum quod dixit Menander.

[H]PECVNIOSVS DAMNARI NON POTEST3729

355

  a357-362


360

M. Tullius In Verrem actione secunda ait hoc omnium sermone percrebuisse,
non apud Romanos tantum, verum etiam apud exteras nationes, in iudiciis illo-
rum temporum pecuniosum, quamuis sit nocens, neminem posse damnari. Et in
eundem oratione tertia Reus est enim inquit nocentissimus. Qui si condemnatur,
desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absoluitur, desine-

mus nos de iudiciis transferendis recusare. Huic affine quod aliquoties reperitur
apud Salustium in Bello Iugurthino Romae esse venalia omnia. Nunc amisit Roma
imperium, vtinam et dictum non haereret!

[H]INTER MANVM ET MENTVM3730


365




370


LB 1130

375

Festus Pompeius indicat esse prouerbium apud Latinos, sed ex illo Graeco duc-
tum Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου. Cuius originem ita refert:
quum Chalcas vitem sereret, quidam augur vicinus praeteriens dixit illum errare:
non enim ei fas esse nouum vinum degustare. Tantum colligere licuit e frag-
mentis quae nobis quorundam stoliditas superesse voluit ex autore vndiquaque
doctissimo.
    Prouerbium admonet in hominum vita nihil esse certi. Nam saepenumero fit
vt quod nos maxime tenere credimus casus aliquis inopinatus interuertat. Veluti
quum quis manu tenet poculum minimumque spacii sit inter manum et men-
tum, tamen interdum fit vt is moriatur, antequam bibat. Hoc pro|uerbium variis
modis effertur eiusque originem alii aliter prodiderunt; de quibus satis, opinor,
dictum est in prouerbio Multa cadunt inter calicem supremaque labra. Hic ideo
retulimus quod aliis verbis commemoretur a Festo, in quibus nonnihil est gratiae 145
ex prosonomasia: manum et mentum.

[H]COLOPHONIVM CALCIAMENTVM3731

  c379-385
380


  a383-393

385




390


Κολοφώνειον ὑπόδημα, id est Colophonium calciamentum dicebatur cauum. Nam
antiqui fere soleis vtebantur, quae infimam pedum partem tantum munirent.
Vidi apud nostrates calciamenti genus ex ligno cauato confectum, quod vulgata
lingua cauum truncum appellant. Vnde quadrabit in hominem stolidum et
incompositum et rusticanum. Per lutum ituris conuenit tale calciamentum.
Venuste itaque dixeris in sordidis autoribus versaturo opus esse calceis Colopho-
niis. Huic contrarium videtur calciamentum Sicyonium, cui cognomen inditum 146
a Sicyone, ciuitate Peloponnesi, vt indicat Stephanus atque etiam Sextus Pom-
peius Festus. Neuter tamen indicat vsum adagii. M. Tullius indicat Sicyonios cal-
ceos fuisse perbellos, sed aptiores foeminis et effoeminatis quam viris. M. Tullii
verba subscribam: Quin etiam, quum et scriptam orationem disertus orator Lysias
attulisset ad Socratem, quam si videretur edisceret ac pro se in iudicio vteretur, non
inuitus legit et commode scriptam esse dixit; 'sed' inquit 'vt, si mihi calceos Sicyonios
attulisses, non vterer, quamuis essent habiles et apti ad pedes, quia non essent viriles',
sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.

[H]MANDVCES3732

395




400

  a402-406


405


Manduces dicebantur vehementer famelici aut qui minis inanibus terrorem incu-
terent. Festus Pompeius tradit in pompis olim inter caeteras ridiculas ac formi-
dolosas imagines ire solere effigiem magnis malis, late dehiscente rictu et ingen-
tem dentibus sonitum facientem. Eam 'manducem' appellabant. Apud Plautum
in Rudentibus ita loquitur Charmides parasitus:
 Quidsi aliquo ad ludos pro manduce me locem?
 Quapropter? Quia pol clare crepito dentibus.
Enatarat parasitus e naufragio totusque horrebat prae frigore. Vnde paulo post
dicit se omnia corusca loqui. Aut de hac aut de simili effigie sentire videtur Mar-
tialis, quum ait:
 Sum figuli lusus, rufi persona Bataui.
 Quae tu derides, haec timet om puer.
Hoc genus imaginum Graeci vocant μορμολύκια, quod lupina specie terrerent
pueros, vt a plorando desisterent.

[H]VBI TV CAIVS, IBI EGO CAIA3733

410




415
  c415-417

  c418-422

420



    c424-426
425



LB 1131
430


Plutarchus in Problematibus Romanis quaerit vnde mos ille natus sit vt qui spon-
sam ad sponsum deducerent iuberent illam haec verba profari: Ὅπου σὺ Κάϊος,
ἐγὼ Καΐα, id est Vbi tu Caius, ego Caia, dubitatque an prisci voluerint sponsam
his verbis depecisci cum sponso vt inter ipsos omnia essent communia pariterque
imperarent in familia, quasi diceret: 'Vt tu dominus domus et autor, ita ego
domina domus atque hera.' Forma sermonis sumpta videtur a iurisconsultis, qui
pro quibusuis nominibus ponunt C. Seium et L. Titium, quemadmodum philo-
sophi Dionem ac Theonem. Vnde et illud prouerbium quod alibi citauimus ex
Varrone Idem Actii quod Titii, quum par duorum ius significatur. An potius omi-
nis causa Caia nominetur, quod fuerit quaedam Caia Cecilia, mulier quum ele-
ganti forma tum probatissimis moribus, antea dicta Tanaquil, quae nupsit vni e
filiis Tarquinii, videlicet Tarquinio Prisco. Huic Caiae Romani posuerunt sta-
tuam aeream in templo Sancti - sic enim scribit Plutarchus: ἐν τῷ τοῦ Σάγκτου
ἱερῷ. Is erat deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, vnus e numero duo- 147
decim selectorum. Ibidem antiquitus erant reposita illius sandalia et colus, quo-
rum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse, haec indus-
triam significabat, quod muliebres operas diligenter obierit, lanificii studiosa.
Huius itaque nominis mentio sponsam admonebat vt talis esset suo marito qua-
lis Caia Cecilia fuerat suo. Inter priscas nuptiarum ceremonias seruabatur et
illud, | quod inauspicatum habebatur vel sponsum vel sponsam propriis appellare
nominibus. Quin et in hodiernum vsque diem obseruatur vt sponsa relicto
cognomento gentilitio transeat ad cognomen viri, vt: Hectoris Andromache.
    Prouerbium e coniugio natum inter coniuges maneat, nisi quod potest et ad 148
sororem fratremque accommodari.

[H]RVMOR PVBLICVS NON OMNINO FRVSTRA EST3734

435




440

Carmen Hesiodi celebratissimum citat Aristoteles libro Moralium Nicomachio-
rum vii.:
 Φήμη δ᾿ οὔτοι πάμπαν ἀπόλλυται ἥντινα λαοὶ
 Πολλοὶ φημίζωσιν,  id est
 Haud quaquam in totum rumor perit ille, per ora
 Qui volitat populis compluribus.
Philosophus hunc versiculum adducit velut argumentum probabile voluptatem
esse summum bonum, quod eam et homines expetant et bruta animantia.

[H]QVADRATVS HOMO3735


445




450




455



Aristoteles Moralium Nicomachiorum primo disputans aduersus eos qui felicita-
tem hominis bonis externis definiunt, quae fortunae arbitrio dantur simul et eri-
piuntur, dicit ad hanc rationem felicem chamaeleontem quempiam induci, vt qui
subinde mutatis rebus nunc felix sit, nunc infelix, quemadmodum chamaeleon
ad speciem rerum quibus admouetur mutat colorem, quum vera felicitas praeci-
pue sita sit in bonis animi. Vnde colligit, qui vere beatus sit nihil obstare quo
minus per omnem vitam sit beatus, ac subiicit: Ἀεὶ γὰρ ἢ μάλιστα πάντως πρά-
ξει, καὶ θεωρήσει, τὰ κατ᾿ ἀρετήν, καὶ τὰς τύχας οἴσει κάλλιστα καὶ πάντῃ πάντως
ἐμμελῶς ὅ γ᾿ ὡς ἀληθῶς ἀγαθὸς καὶ τετράγωνος ἄνευ ψόγου, id est Semper enim
aut quammaxime omnino faciet et contemplabitur quae sunt virtutis, ac fortunae
casus optime feret ac prorsus omni ex parte modulate, is sane qui vere bonus est et

quadrangulus, carens omni vitio. Libro Rhetoricorum tertio meminit huius dicti
inter genera metaphorarum. Haec autem figura, in quamcunque partem volua-
tur, sui similis est; ita sapiens, quaecunque inciderit fortuna, non mutat animum.
    Venustius erit, si viri fortis animum nec vllis fortunae casibus labefactabilem
dicamus τετράγωνον.

460 [H]MERCES AMICO CONSTITVATVR3736


  c462-464


465




470




475


Plutarchus in vita Thesei tradit fuisse quendam Pittheum, auum Thesei mater-
num, a quo Hippolytus ille pudicus fuerit institutus. Is gnomologiis, quae tum
temporis praecipua habebatur sapientia, clarus erat. Ex eius sententiis hanc vnam
fuisse ferunt:
 Μισθὸς δ᾿ ἀνδρὶ φίλῳ εἰρημένος ἄρκιος ἔστω,  id est
 Aequa viro merces fac praestituatur amico.
Aristoteles nono Moralium Nicomachiorum narrat Protagoram cum nemine dis- 149
cipulorum solere pacisci, verum vbi iam didicissent quae volebant, iussit ipsos
dispicere, quanti aestimarent ea quae didicerant, et quicquid ab illis dabatur acci-
piebat. Hoc animo qui sunt, iis in hoc genere commerciorum putat esse satis Pit-
thei praeceptum, qui iubet amico viro statui mercedem iustam et aequam.
    Bene haberet, si medici quoque nihil paciscerentur, sed aegro leuato acciperent
quod daretur. Nam quod Aristoteles inibi refert de quibusdam sophistis qui
neminem recipiebant in disciplinam nisi numerata mercede, mox acceptis num-
mis non praestabant quod erant polliciti, videmus interdum fieri a chirurgis ac
medicis malae fidei; ac fere comperiuntur esse impostores qui stipulantur ingens
praemium nec admouent manum nisi aut tota summa aut maxima pars statim
numeretur.

[H]BONIS BONA DISCE3737

480

LB 1132
  c482-484
  c484-489
485
  a483-490



490
Aristoteles Moralium Nicomachiorum nono, ostendens virtutem optime disci
conuictu bonorum, quod amici se mutuo corrigunt, si quid erratum est, et sese
vicis|sim ad honestas excitant actiones, citat carmen veluti notum: Ἐσθλῶν μὲν
γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλά. Versus autem est Theognidis, cuius meminit Xenophon in com- 150
mentario de dictis ac factis Socratis. Aiebat enim inter vnguenta nullum oleum
melius olere quam quo vngebantur athletae, amaracinum et foliatum foeminis
esse relinquenda. Rogatus quid deceret olere senes, respondit: 'Probitatem.' Dein
rogatus vbi hoc vnguentum venderetur, Theognidis hemistichio respondit:
 Ἐσθλῶν μὲν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλὰ διδάξεαι,  id est
 Qui bonus est, ab eo bona discito.
Itidem et noster γνωμογράφος: Disce, sed a doctis.

[H]ASINVS STRAMENTA MAVVLT QVAM AVRVM3738




495


  a498-501

500
Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum decimo, disputans non eandem
omnibus esse voluptatem, quum aliis rebus delectetur canis, aliis equus, aliis
homo, citat Heraclitum, qui dixerit ὄνους σύρματ᾿ ἂν ἑλέσθαι μᾶλλον ἢ χρυσόν·
ἥδιον γὰρ χρυσοῦ τροφὴ ὄνοις, id est asinos stramenta malle quam aurum, quod asi-
nis pabulum auro sit iucundius.
Atque hac quidem in parte asini plus sapiunt
quam homines. Illi rem aestimant vsu, nos inutilibus atque etiam noxiis rebus ex
inani persuasione ingentia statuimus precia. Notus est apologus de gallo qui gem-
mam in sterquilinio repertam contempsit. Gallus enim mauult putre granum
quam margaritum aut adamantem. Ita qui ventris sunt mancipia compotationem
temulentam omnibus disciplinis liberalibus anteponunt.

[H]IOCANDVM VT SERIA AGAS3739



505




510
Eodem libro refert sententiam Anacharsidis, qui taxarit eos qui seria agunt vt
iocentur, quum iocus in hoc interdum admittendus sit vt seriis rebus vacare
liceat. Velut qui per omnem vitam magnis laboribus hoc agunt vt fiant boni sal-
tatores aut egregii tibicines. Aristotelis verba sunt haec: Σπουδάζειν δὲ καὶ πονεῖν
παιδιᾶς χάριν ἠλίθιον φαίνεται καὶ λίαν παιδικόν. Παίζειν δὲ ὅπως σπουδάζῃ, κατ᾿
Ἀνάχαρσιν, ὀρθῶς ἔχειν δοκεῖ, id est Studere vero ac laborare ludendi gratia stoli-
dum videtur atque admodum puerile. At ludere vt agas seria, iuxta Anacharsidis sen-

tentiam, recte videtur habere.

[H]CYCLOPVM MORE3740




515



In eodem rursus libro Cyclopicam vitam appellat vbi nullis publicis legibus viui-
tur, sed quisque suo arbitratu res gerit: Ἐν δὲ ταῖς πλείσταις τῶν πόλεων ἐξημέλ-
ηται περὶ τῶν τοιούτων, καὶ ζῇ ἕκαστος ὡς βούλεται, Κυκλωπικῶς θεμιστεύων
παίδων ἢ ἀλόχου, id est In caeteris autem ciuitatibus super his (hoc est educatione
liberorum) nulla est habita cura, sed quisque viuit vt vult, Cyclopum ritu de liberis
et vxore fas nefasque statuens.
Cyclopes enim sparsim habitare feruntur in monti-
bus, nulla specie vitae ciuilis, sed in suo quisque antro facit quod lubet. Ne reli-
gio quidem apud illos vlla. Κύκλωπος βίος alibi nobis dictus est.

520 [E]IN LEPORINIS1513741





525




530



  a535-537
LB 1133
536
Ἐν λαγῴοις, id est in leporinis carnibus viuere dicebantur qui laute atque in deli-
tiis vitam agebant. Nam leporinam olim in delitiis habitam declarat Martialis:
 Inter aues turdus, si quis me iudice certet,
 Inter quadrupedes gloria prima lepus.

Attestatur et prouerbium Tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Aristophanes in
Vespis Sunt inquit mille ciuitates quae nunc nobis tributum soluunt. Harum vni-
cuique si quis imperet vt viginti alat viros
,
 Δύο μυριάδες τῶν δημοτικῶν ἔζων ἐν πᾶσι λαγῴοις
 Καὶ στεφάνοισιν παντοδαποῖσιν καὶ πύῳ καὶ πυαρίτῃ,  id est
Viginti milia popularium viuerent in omnibus leporinis omnigenisque coronis et pyo
et pyarite.
Πύον autem Graeci vocant lac quod animal primum reddit a partu et
pyariten hinc factam decoctionem. Interpres citat carmen, ex Homero, ni fallor:
 Πύον δαινόμενοι κ᾿ ἐμπιμπλάμενοι πυαρίτην,  id est
 Epulantes pyo et explentes sese pyarite. |
Rursus Aristophanes in Equitibus, quum Cleon et aduersarius certatim promit- 152
tunt lautissimas epulas populo, multis deliciarum generibus nominatis promit-
tuntur et leporinae carnes quasi summae exquisitaeque deliciae.

[H]MATREM SEQVIMINI, PORCI!3742


540



 Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι,  id est
 Post matrem adeste, porci!
Id subinde repetitur apud Aristophanem in Pluto. Interpres admonet iocum esse
prouerbialem in stupidos et indoctos. Sus enim Mineruae opponitur iuxta
prouerbium. Veluti si quis diceret indocti praeceptoris indoctis discipulis:
Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι. Quadrabit et in gulae ventrique deditos.

545 [H]ARISTYLLI MORE3743





550

Idem eodem in loco: Σὺ δ᾿ Ἀρίστυλλος ὑποχάσκων ἐρεῖς: Tu vero Aristyllus sub-
hians dices.
Interpres admonet Aristyllum fuisse poetam deformem ore semper
hiante, quem obiter taxat Aristophanes, cuius et meminit ἐν Ἐκκλησιαζούσαις.
Tragicum autem est et histrionum ore nimium diducto loqui. At mihi videtur
magis taxatus Aristyllus, quod ore paululum diducto loqueretur, vt vox magna ex
parte prodiret per nares stridula, qualis est porcorum; quod vicium in quorun-
dam pronunciatione cantuque videmus.

[H]CITERIA3744


555


  a558-560

560
Citeriae conuicium in homines impendio loquaces olim iactatum est. Cato in M.
Caelium: Quid ego dicerem amplius, quem denique credo in pompam vectitatum iri
ludis pro citeria, atque spectatoribus sermocinaturum.
Festus Pompeius admonet
'citeriam' dictam fuisse quandam effigiem argutam ac loquacem, quae ridiculi
gratia in pompis vehi soleat, crepitum et strepitum assidue aedens.
    Nunc in pompis non circunfertur citeria, sed multi citerias habent domi, fac-
titiis illis multo magis obstreperas.

[H]OSTREI IN MOREM HAERET3745




565
  a565-569


Ὥσπερ λεπὰς προσίσχεται, id est Ostrei siue conchylii in morem adhaeret. Aristo-
phanes dixit in anum quae aegre a iuuene diuellebatur:
 Ὡς εὐτόνως, ὦ Ζεῦ Βασιλεῦ, τὸ γραΐδιον
 Ὥσπερ λεπὰς τῷ μειρακίῳ προσίσχεται,  id est
 O Iuppiter, quam fortiter conchae modo
 Isthaec anicula adhaeret adolescentulo!

Est concharum genus quod capillamentis quibusdam inter se cohaeret, quo tutius 153
sit aduersus vndarum motus.

570 [H]HODIE NIHIL SVCCEDIT3746




  a574-576
575
Plautinus Amphitryo in sui nominis fabula citat adagii titulo:
 Nihil est, vt dici solet, quod hodie bene succedat mihi.
Allusit autem ad vulgi superstitionem, cui quidam dies credebantur rebus geren-
dis auspicati, quidam infelices. Quod si vnum atque alterum parum successit ex
sententia, hinc existimantes totum diem, dicunt: 'Hodie nihil succedet' et ab
omnibus negociis abstinent.

[E]NEC CVRRIMVS NEC REMIGAMVS1543747



580




585

Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις facit mulieres hoc molientes vt occupent rem-
publicam, quod hactenus ab omni functione submotae nihil egerint:
 Νῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτ᾿ ἐλαύνομεν,  id est
 Neque currimus nunc nec iuuamur remige.
Metaphora sumpta est a nautis ad reipublicae gubernationem. Nautae 'currere'
dicuntur, quum venti sunt secundi, ἐλαύνειν, quum destituti ventis remigio
nauim impellunt; qui cursus dicitur secundarius: ὁ δεύτερος πλοῦς. Sentiunt se
nec pace nec bello ad vlla vocari munia.
    Apte torquebitur et in illos qui frustra conantes nihil proficiunt, videlicet
aduersante fortuna.

[H]VT LVTI BAIVLI3748


590
LB 1134



595
Ὥσπερ πηλοφοροῦντες, id est vt lutum baiulantes. Apud Aristophanem in
Concionatricibus queruntur foeminae populum Atheniensem non conuenire ad
concionem | nisi dato singulis obolo, quum ante suo victu consultarent de repu-
blica. Πηλοφορίαν autem posuit pro omnium quaestuariarum artium sordidis-
sima. Apte torquebitur in eos qui functionibus honestis ad abiectum quaestum
abutuntur, veluti qui concionantur, sacrificant, sepeliunt, ministrant sacramenta,
non facturi nisi detur aliquid in manum, ὥσπερ οἱ πηλοφοροῦντες. Nota est sacra
historia de Hebraeis apud Aegyptios ἐν πήλῳ καὶ πλύνθῳ seruientibus.

[E]ΤΑΜ MVLTA QVAM SAPIENS3749



600




605
  a605-608

Aristoteles libro Rhetoricorum tertio admonens ne orator nimium crebris enthy-
mematibus vtatur, sed tantum intermisceat, subiicit hoc carmen, Homeri, ni fal-
lor, ceu vulgo iactatum:
 Ὦ φίλ᾿, ἐπεὶ τόσα εἶπες ὅσ᾿ ἂν πεπνυμένος ἀνήρ.
 Quandoquidem nobis tam multa loquutus, amice, es
 Quam multa prudens vir diceret atque peritus.

Conueniet in hominem multa loquentem potius quam opportuna. τόσα inquit
Aristoteles, ἀλλ᾿ οὐ τοιαῦτα, id est tam multa, at non talia. Neque enim perinde
refert quam multa loquamur, sed quam ad rem facientia, quemadmodum philo-
sophus quidam dixit non eos pro doctis habendos qui multa didicissent, sed qui
vtilia.

[H]HOC IAM ET VATES SCIVNT3750

610




615


Idem aliquanto post, disserens quod in consultationibus apud populum dicere
multo sit difficilius quam in iudiciis causas agere - eo quod qui suadet de futuris
loquitur, qui accusat aut defendit de praeteritis et ad haec legem habet pro fun- 155
damento, quo habito facile est reperire demonstrationem -, subiungit Epimeni-
dis Cretensis sententiam Ὁ ἐπιστητὸν ἤδη καὶ μάντεσι, id est Quod (videlicet fac-
tum) sciri iam potest et a diuinis. Addit Epimenidem solere non de futuris, quae
sciri non possunt, sed de praeteritis vaticinari, verum occultis. Nam est hoc
quoddam diuinandi genus. Beatus Paulus Epimenidem prophetam appellat.
Apte torquebitur iocus in rem tandem compertam quae diu fefellerat.

[H]NOVI NVMMI3751

620




625

Ex Plauto apparet non esse nouum publicam monetam in singulos annos cudi
deteriorem. Sic enim praefatur in Cassinam:
 Qui vtuntur vino vetere sapientes puto
 Et qui libenter veteres spectant fabulas.
 Antiqua enim opera et verba quum vobis placent
,
 Aequum placere est ante veteres fabulas;
 Nam nunc nouae quae prodeunt comoediae
 Multo sunt nequiores quam nummi noui.

[E]ΘΡΑΤΤΕΙΝ1563752


630



  a634-637
635

Dictum est nobis in superioribus Κρητίζειν abiisse in prouerbium fraudulentiae.
Idem obscurius indicatur per θράττειν. Quae vox Graecis significat turbare aut
molestum esse, quod si respicias ad Θράττας, quae sunt ancillae Thraciae, signifi-
cat decipere et Thraciis dolis tractare. Theodorus de Nicone citharoedo dixit: θράτ-
τει σε. Nicon autem erat Thrax. Hoc si nescias, dictum amittit gratiam. Refert
Aristoteles libro Rhetoricorum iii. Arbitror huc allusisse Aristophanem in Equiti-
bus, vbi Nicias iussus audacter eloqui quod haberet, respondit: Ἀλλ᾿ οὐκ ἔνι μοι
τὸ θρέττε. Interpres admonet θρέττε barbaricam esse vocem, quae fiduciam signi-
ficet et ad audendum animet, quasi quis dicat: Sume Thracum audaciam!

[H]NEQVE DICTA NEQVE FACTA3753


640




645
  a645-647
LB 1135
Μήτε δεδραμένα μήτε εἰρημένα. Non dubium quin prouerbiali schemate vehe-
menter falsa dicamus neque dicta neque facta, quod genus illud neque scriptum
neque pictum; nam de veris mendacio mixtis dicimus facta atque infecta. Aristo-
phanes in Concionatricibus: Ἀλλὰ πέραινε μόνον μήτε δεδραμένα μήτ᾿ εἰρημένα
πω πρότερον: Age, perora tantum neque facta neque dicta unquam prius. Comicus
ioco monet vt omnia noua dicat, quod vetera cum fastidio audiantur. Egregie
vero nouum sit oportet quod neque dictum est antea neque factum, quum iuxta
sapientis Hebraei dictum nihil sit nouum sub sole. M. Tullius in orationibus |
frequenter nouo more factum ait cuius nullum vnquam extitit exemplum.

[H]SALVETE, EQVORVM FILIAE!3754


650




655

Apparet ioco vulgari fuisse iactatum in eos qui emolumenti gratia blandiuntur.
Refert Aristoteles libro Rhetoricorum iii. In certamine mulorum quum is qui
vicerat dixisset exile precium pro carmine, Simonides recusauit, indignans mulos
celebrare suo poemate. Verum vbi victor dedisset satis magnum praemium, car-
men tale fecit:
 Χαίρετ᾿ ἀελλοπόδων θυγατέρες ἵππων.
 Saluetote, volucripedum soboles equorum!
Siluit enim quod essent ex asinis quoque nati et quod honestius erat expressit,
equorum filias appellans.

[H]MITHRAGYRTES, NON DADVCHVS3755


660
  c660-662



665
  c665-666
Is qui in functione quapiam sordidas contemptasque partes agit Mithragyrtes
dicetur, daduchus esse negabitur. Eoque Iphicrates Calliam Μιθραγύρτην, οὐ
δαδοῦχον appellabat, significans illum non fuisse initiatum sacris, sed tamen velle
videri. Mithras apud Persas sol dicitur, quem illi deorum summum iudicant.
Vnde Mithragyrtae dici videntur qui obambulant cum simulatis mysteriis ac 157
rudibus imponunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse declarat Apuleius
Asinus, non dissimiles iis qui hodie diui Antonii, Cornelii aut Ioannis Baptistae
reliquias ad quaestum circunferunt potius quam ad pietatem.

[E]SIBI PARAT MALVM QVI ALTERI PARAT1583756


  a669-674
670



Versiculum hunc Aristoteles Rhetoricorum tertio citat titulo Democriti Chii:
 Οἷ τ᾿ αὐτῷ κακὰ τεύχει ἀνὴρ ἄλλῳ κακὰ τεύχων,  id est
 Ipse sibi malti cudit quisque alii mala cudens.
Nemo potest alterum iniuria afficere nisi prius laedat seipsum. Qui alium fraudat
pecunia seipsum spoliat bona mente, grauius seipsum laedit quam alterum. Veris-
sime itaque dictum est
 Ipsus se laedit alium qui laedere quaerit.

675 [H]TRABEM BAIVLANS3757

LB 1136

  a678-688

680




685




690

  a692-699


695



Aristoteles libro Rhetoricoriim iii., disputans de qui|busdam verbis quae non
habent gratiam nisi pronunciatione gestuque adiuuentur, Alioqui inquit γίνεται ὁ
τὴν δοκὸν φέρων, id est fit ille trabem gestans. Id accidit in dictionibus, praesertim
nominibus propriis ac pronominibus et vocibus crebro repetitis, quae tacitam
habent emphasim, vt 'Thersites contemnit Achillem' et 'Tu me asinum vocas?'
Similiter et in asyndetis, vt Veni, vidi, vici et si qua sunt similia, quae sine com-
mendatione actionis non habent eandem gratiam. Quod genus Terentianum
illud: Exclusit; reuocat: redeam? et mox:
 Egone illam, quae illum, quae me, quae non ...! Sine modo.
Rursus illud in Adelphis
 Storax! Non rediit hac nocte Aeschinus a coena.
Storax! enim vocantis vox est et ob id clarius pronuncianda; reliqua secum
loquitur.
    Nihil addubito quin assumptum sit ex fabula quapiam, nam ὁ τὴν δοκὸν
φέρων finis est iambici trimetri. Qui trabe onustus est non est idoneus ad gesti-
culationem, sed oneri sese accommodet oportet. Talis, opinor, persona risus gra-
tia alicubi producta fuerat in comoedia. Interdum inducuntur σκευοφόροι ges-
tantes sarcinas, cuiusmodi sunt quibus dicitur in Andria: Vos isthaec intro auferte
et in Hecyra Sosia. Tales aut nihil dicunt aut gestu non respondent pronuncia-
tioni. Vide, num Aristoteles sentiat de Atlantibus, qui trabibus aedificium susti-
nentibus supponi solent. Videntur enim laborare, quum nihil agant. Actio autem
quasi vita est orationis, vitae indicium est motus. Tale quiddam in tragoediis erat
δορυφόρημα: tantum adstabat nihil agens. Et fortassis pro ὁ δοκόν φέρων scriptum
erat ὁ δορυφόρων, sed nihil pronuncio. Excutiant eruditi.

700 [H]QVAE QVIS IPSE FACIT3758





705

Aristoteles Rhetoricorum libro ii., disputans de affectibus, refert hoc dictum vt
vulgo iactatum: Ἃ γάρ τις αὐτὸς ποιεῖ, ταῦτα λέγεται τοῖς πέλας μὴ νεμεσᾶν, id 159
est Nam quae quis ipse facit, haec dicitur vicinis non vertere vitio. Conuenit cum
illo Terentiano
 Homine imperito nil quicquam est iniustius,
 Qui nihil nisi quod ipse facit rectum putat.
Sunt enim qui damnant quicquid ipsi non possunt assequi.

[H]COGNATIO MOVET INVIDIAM3759


710




715
Aristoteles eodem libro, docens inuidiam oriri erga vicina et cognata - nullus
enim inuidet olim defunctis aut diuersi generis aut immenso interuallo superio-
ribus inferioribusue -, adducit huius versiculi testimonium:
 Τὸ συγγενὲς γὰρ καὶ φθονεῖν ἐπίσταται,  id est
 Etenim inuidere nouit ipsa affinitas.
Vnde qui eo altitudinis processerunt vt inuidiam gloria superarint extra omnem
aleam extraque inuidiae tela esse dicuntur.

[E]SAPIENS NON EGET1603760


  a718-724

720

  c722-724

Ibidem inter sententias refert hoc carmen:
 Χρὴ δ᾿ οὔποθ᾿ ὅστις ἀρτίφρων πέφυκ᾿ ἀνήρ,  id est
 Haud vnquam eget qui mente sana est praeditus,
siue quod magnae sint opes habere bonam mentem siue quod sapienti facile est
ditescere, si velit. Velut Aristippus eiectus naufragio reperit a quibus humaniter
exciperetur. Idem, quum Dionysius talentum petenti diceret: 'Nonne docebas
sapientem non egere?', 'Da' inquit 'et respondebo.' Dedit rex ac mox exegit res-
ponsum. Tum Aristippus: 'Nonne verum dixi sapientem non egere?'|

LB 1137 [H]MVLTA INCREDIBILIA3761




  a729-731
730
  a731-733

Idem in eodem opere citat hunc senarium ceu prouerbialem:
 Ἄπιστ᾿ ἀληθῆ πολλὰ συμβαίνει βροτοῖς.
Hac sententia putat vtendum ei qui gaudet mentiri et quod fingit vult haberi pro
vero. Et aliquanto post eandem sententiam refert ex Agathone:
 Τάχ᾿ ἄν τις εἰκὸς αὐτὸ τοῦτ᾿ εἶναι λέγοι,
 Βροτοῖσι πολλὰ τυγχάνειν οὐκ εἰκότα,  id est
 Probabile hoc fortassis aliquis dixerit
 Permulta hominibus inopinata obtingere.

[H]LECYTHVM HABET IN MALIS3762

735



  a739-744
740
  c741-744


Ἔχειν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις, id est lecythum habere ad malas, tectum et
aenigmaticum conuitium est in anus quae rugas illitis pigmentis dissimulant,
qualis erat Phryne meretrix iam vetula nec tamen a quaestu recedens. Aristo-
phanes in Concionatricibus:
 Φρύνην ἔχουσαν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις,  id est
 Phrynen gerentem lecythum iuxta genas.
Lecythum appellat vasculum vnguentarium vnde fucatur facies. Eadem solita est
dicere multos bibere fecem ob vini nobilitatem, quod ad illam ἔξωρον propter
scorti celebre nomen commearent amantes, quo gloriari possent sibi cum Phryne
fuisse rem.

745 [H]PISCIS EGET SALE3763



  c748-750

750
LB 1138

Ἰχθὺς δεῖται ἁλός, id est Piscis eget sale. De re absurda et incredibili. Nec enim
verisimile est pisces in mari agentes opus habere sale. Hoc videtur a populo recla-
matum Androcli Pitensi, quum legem quandam reprehendens dixisset: Δέονται οἱ
νόμοι νόμου διορθώσοντος (id est Egent leges lege correctrice), Καὶ γὰρ ἰχθύες ἁλός 161
(Nam et pisces sale). Leges enim in hoc datae sunt vt ad harum regulam corri-
gantur hominum actiones. Quodsi | ipsae leges indigent correctione, leges non
sunt. Idque non minus absurdum sit quam si pisces marini dicantur egere sale.
Refert Aristoteles in Rhetoricis.

[H]BACCAE EGENT OLEO3764

755


Ibidem mox subiicit aliud eiusdem formae: Τὰ στέμφυλα δεῖται ἐλαίου, id est
Baccae egent oleo. Neque enim credibile est illi opus esse oleo vnde nascitur
oleum. E baccis autem oliuarum exprimitur oleum. Cognatum illi quod ante 162
retulimus Ipsi fontes sitiunt.

[H]AVIS EX AVIBVS3765

760

  a762-765


765
Ὄρνις ἐκ τῶν ὀρνέων, id est auis ex auibus, prouerbii forma dictus est Aristophani
per ironiam vir nobilis, quasi bonus ex bonis prognatus:
 Τὸν ἔποφ᾿ ὃς ὄρνις ἐγένετ᾿ ἐκ τῶν ὀρνέων,  id est
 Vpupam hancce quae prognata ab auibus est auis.
Qui de nobilitate gloriantur repetunt ab auis et atauis gentis stemmata. Nam
empta nobilitas aut nuper parta non perinde magni fit.

[H]DA LAPIDI VOLAM!3766




770


Interpres Aristophanis indicat pueros, si quando viderint aues, dicere solere Da
lapidi volam et cadent omnes.
Conuenit, vbi quis sectatur quae non possit assequi
aut minatur iis quibus non potest nocere. In comoedia quispiam ait se velle stre-
pitu excitare aues; alter iocans respondet: Τῷ σκέλει θένε τὴν πέτραν, id est Tibia
lapidem feri!
Atque interim aues nihil habent incommodi, sed manus aut pes per-
cutientis saxum; eoque iubet alter vt ipse capite percutiat lapidem, quo strepitus
fiat duplex.

[H]NE QVAERAS DEVS ESSE3767

775




780
Μὴ ζήτει θεὸς γενέσθαι, id est Ne quaere fieri deus. In hominem vndequaque bea-
tum in hac vita. Pindarus in Olympiacon hymno quinto: Ὑγίεντα δ᾿ εἴ τις ὄλβον
ἄρδει, ἐξαρκέων κτεάνεσσι καὶ εὐλογίαν προστιθείς, μὴ ματεύσῃ θεὸς γενέσθαι: Si
quis autem opes cum sanitate coniunctas auget ac suis possessionibus contentus est
atque his adiunxit honestam famam, ne petat a diis vt fiat deus.
Itidem apud nos-
trates vulgo dicitur: Sat fortunatus es: quid tibi vis? Num postulas esse Deus?

[H]OPERI INCIPIENTI FAVENDVM3768

LB 1139


785
  a786-788

Celebratissimum est Honos alit artes et Virtus lau|data crescit. Ita Pindarus Olym-
piacon hymno vi.: Ἀρχομένου δ᾿ ἔργου πρόσωπον χρὴ θέμεν τηλαυγές: In initio
facinoris oportet faciem illustrem addere
, hoc est fauendum aliquid egregii facino-
ris aggredientibus, simul vt ipsis addatur animus et alii ad aemulationem prouo-
centur. At nunc plaerique moleste obstrepunt, si quis quid tentet eximium. Potest
et hic sensus accipi: qui famam affectat, hunc oportet ab egregio quopiam faci-
nore auspicari, permagni siquidem refert, vnde nominis sumas exordia.

[E]NEC APVD HOMINES NEC IN MARI1633769

790




795
  a796-798

Ibidem et illud prouerbiali schemate dictum est: Ἀκίνδυνοι, δ᾿ ἀρεταὶ οὔτε παρ᾿
ἀνδράσιν οὔτ᾿ ἐν ναυσὶ κοίλαις τίμιαι, id est Virtutes autem periculi expertes neque
apud homines neque in cauis nauibus habentur in precio
, pro eo quod erat 'nus-
quam', quasi dicas 'neque terra neque mari'. Ipsa autem sententia conuenit cum
illo Hesiodio decantatissimo:
 Virtutem posuere dei sudore parandam.
Nemo magnam laudem parauit absque periculo, eoque Pindarus bellum appellat
κυδιάνειρον, quod viris pariat illustre nomen. Tropus prouerbialis est in his verbis
nec in terra nec in mari. Et pugnatur terra marique.

[E]IN HOC CALCIAMENTO PEDEM HABET1643770

800




805
Dictum ibidem et illud adagii forma: ἔστω γὰρ ἐν τούτῳ πεδίλῳ δαιμόνιον πόδ᾿
ἔχων, id est Nouit enim se in hoc calciamento fortunatum habere pedem, pro eo
quod est: Nouit has laudes in ipsum competere. Olim magnae deliciae erant in
soleis et calceis. Nam pedilon Gaecis est calciamenti genus varium ac picturatum,
dictum παρὰ τὸ τῷ ποδὶ περιειλεῖσθαι, eo quod pedi applicetur. Vt autem non
omnis calceus conuenit cuilibet pedi, ita nec quaeuis laus in quemuis congruit.

[H]VIRTVS GLORIAM PARIT3771




810
  c810-813

In eodem encomio: Τιμῶντες δ᾿ ἀρετὰς ἐς φανερὰν ὁδὸν ἔρχονται· τεκμαίρει δὲ
χρῆμ᾿ ἕκαστον, id est Quibus virtutes in precio sunt, ii perueniunt ad illustrem
viam. Nobilitat autem suum quenque opus.
Sentit benefactis potius quam opibus
parari veram gloriam nec vno modo contingere honestam famam, sed sua
quenque virtute fieri clarum. Homerum illustrauit poetice, Demosthenem elo-
quentia, Aristidem integritas, Themistoclem res praeclare gestae; itidem et alii
aliis modis inclaruerunt.

[H]BONVM EST DVABVS NITI ANCORIS3772

815




820
Rursus in eodem: Ἀγαθαὶ δὲ πέλοντ᾿ ἐν χειμερίᾳ νυκτὶ θοᾶς ἐκ ναὸς ἀπεσκίμφθαι
δύ᾿ ἄγκυραι: Bonae sunt in hyberna nocte duae ancorae ad laxandum e celeri naui,
id est: bonum est duplici praesidio niti, vt, si alterum destituat, altero iuuemur,
quemadmodum is victor quem laudat geminam habebat patriam, vt, si quid acci-
disset alteri, ad alteram se reciperet. De hoc dictum est nobis alias (Ἐπὶ δυοῖν
ὁρμεῖν).

[E]E DOMO IN DOMVM3773




825
  a825-827
Hanc sermonis formam aliquoties habemus obuiam apud Pindarum et Aristo-
phanem: οἴκοθεν οἴκαδε, quum significant aliquem propriis virtutibus quippiam
egregiae laudis peperisse suae domui patriaeue. Velut in eodem encomio: Οἴκοθεν
οἴκαδ᾿ ἀπὸ Στυμφαλίων τειχέων, id est A domo in domum a Stymphali moenibus.
Gratiosior minusque inuidiae obnoxia virtus est quae ab auis atauisque dema-
nauit ad posteros.

[H]QVOD DICI SOLET3774

  a828-832
830

Plautus in eadem fabula rem dictu obscoenam tropo subindicat. Iurat illic qui-
dam per omnes deos cuidam nihil esse rei cum puella:
 Vt ille cum illa neque cubat neque ambulat
 Neque osculatur neque illud quod dici solet.

[E]DOMI PVGNANS MORE GALLI1653775

LB 1140
835


  a838-840

840
Ἐνδομάχας ἅτ᾿ ἀλέκτωρ, id est domi pugnax more galli. | In eum qui semper
domi desidens non audet vel in bellum vel in certamina proficisci foras. Nam hoc
animal pugnacissimum quidem est, sed domi; nihil autem confert reipublicae
nec ea certamina celebrantur. Ita quidem interpres, sed addubito tamen an scrip-
tum sit Ἐνδομύχας, id est domi abditus. Ἐνδομάχης dictio noue composita ab
ἐντός et μάχομαι. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, quum foris sint
placidissimis moribus. Conuenit cum eo quod alibi diximus, Domi leones.

[E]NEC DEVS NEC HOMO1663776




845


Hoc schema prouerbiale frequenter obuium est apud poetas: Diis hominibusque
inuitis, Proh deum atque hominum fidem, Ibi de diuinis atque humanis cernitur.

Horatius:
 Non dii, non homines, non concessere columnae.
Pindarus in Pythiis, hymno iii.: Κλέπτει, τέ μιν οὐ θεὸς οὐ βροτὸς ἔργοις οὔτε
βουλαῖς, id est Nec deus illum fallit nec homo nec factis nec consiliis. Laudat Apol-
linem, qui, quum omnia sciat, nihil tamen mentiatur.

[H]APVD MATREM MANERE3777

850




855


Παρὰ ματρὶ μένειν dicebantur qui per ignauiam semper domi manentes nihil
audent praeclari facinoris. Pindarus Pythiorum oda iiii.: Μή τινα λειπόμενον τὸν
ἀκίνδυνον παρὰ ματρὶ μένειν, id est Ne quis immunis a periculo relictus apud
matrem maneret.
Loquitur, ni fallor, de Argonautis, qui audaci peregrinatione
quaerebant gloriam Iunonis auspiciis. Molles et effoeminati temporibus Augus-
tini μαμμήθρεπτοι dicebantur, siue quod ab auiis essent educati, quae nepotulos
suos tenerius amant quam ipsae matres, siue quod Graeci μάμμην diminutiue
dicunt materculam. Quin et hodie vulgus matris filium appellat adolescentem
delicatius educatum, ac tales dicebantur matrissare.

[H]SINE CANIBVS ET RETIBVS3778

860




865
Ἄνευ κυνῶν τε καὶ λίνων, id est absque canibus et retibus. Hoc quidem schemate
Pindarus Nemeorum oda iii. significauit summam celeritatem. Quis enim pedi-
bus assequatur ceruos, nisi aut a canibus remorentur aut implicentur retibus?
Conueniet tamen in eos qui clanculariis artibus capiunt praedam. Pindari verba
sic habent: Κτείνοντ᾿ ἐλάφους ἄνευ κυνῶν δολίων θ᾿ ἑρκέων, id est Ceruos occiden-
tem sine canibus ac dolosis retibus.
    Dicetur et in eos qui non alienis praesidiis, sed proprio Marte rem gerunt.

[H]ET SCELLII FILIVM ABOMINOR3779



870




875



Hic est affectus humanus, vt si quis vel hominem vel quamcunque rem vehe-
menter oderit non solum a commemoratione, verumetiam a cognatis vocibus
abhorreat. Id eleganter expressit Aristophanes in Auibus. Ibi persona quaedam sic
loquitur:
 Ἀριστοκρατεῖσθαι δῆλος εἶ ζητῶν,  id est
 Aristocratiam palam est te quaerere.
Altera respondet:
 Ἥκιστα· καὶ τὸν Σκελλίου βδελύττομαι. 167
 Minime, sed ipsum Scellii natum quoque
 Abominor.

Scellii filius dictus est Aristocrates. Hoc nomen iure inuisum est detestanti aris-
tocratiam, quod ea vox abominandae rei memoriam renouet.

880 [H]LARINVM VERBVM3780

  c881-885


LB 1141
885




890
Λαρινὸν ἔπος, id est Larinum verbum appellabant ingens atque egregium, hinc
orto prouerbio quod in Larissa boues sint praegrandes ac praepingues. Alii putant
'Larinos' dictos obesos ac praegrandes a Larino quodam pastore supra modum
magno corpore, boues au|tem praegrandes pasci in Epiro, posteritatem boum
Geryonis. Aristophanes in Auibus:
 Ἀλλὰ λέγειν ζητῶ τι πάλαι, μέγα καὶ Λαρινὸν ἔπος τι,  id est
 Sed tibi 168
 Iam quaero dudum grande verbum dicere
 Atque Larinon.

Huc pertinet quod Graeci rebus ingentibus bouem addunt, vt: βου-φάγος (edax).
Simili modo Latini veteres Lucam dicebant pro grandi.

[H]HERNIOSI, IN CAMPVM!3781



895




900
  c901-903
  a900-903

  c904-907
905


Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε, id est Coccy, herniosi, in campum!, Aristophanes in Aui-
bus refert prouerbii loco:
 Τοῦτ᾿ ἄρ᾿ ἐκεῖν᾿ ἦν τοὖπος ἀληθῶς· Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε.
Quorum verborum hic sensus est: Hoc est vere quod prouerbio dicitur: Coccu, her-
niosi, in campum!
(subaudi 'venite'), quod haec auis canit paulo ante messem,
velut agricolas prouocans ad laborem metendi. Vnde Hesiodus: Ἦμος κόκκυξ
κοκκύζει. Quod autem ψωλοί dixit pro 'agricolis', obiter taxauit Aegyptios, apud
quos plerique sunt execti, qui omnes ad vocem cuculi coguntur esse in agris. Fin-
git enim olim apud Aegyptios regnasse cuculum, priusquam fieret auis. Quin
hodie parum viri et ob hoc vxores cum aliis habentes communes vulgo cuculi
vocantur. Alias annotauimus ex Horatio cuculos a viatoribus appellari solere qui
tum demum venissent ad colendam vineam, quum auditus esset cuculus. Canit
autem iam adulto vere, quia sero prorepit e nido, quem sibi parat sub hyemem in
cauis arboribus, exuens se plumis atque his sese inuoluens, congestis in commea-
tum malis ac pyris. Interpres Aristophanis admonet esse prouerbium Κόκκυ,
ψωλοί, πεδίονδε. Quum segnes ipsum tempus prouocat ad industriam.

[H]ΜΕΛΛΟΝΙΚΙΑΝ3782

910




915



Nicias traducebatur, quod cunctator esset in re militari, qualis apud Romanos
fuisse narratur Fabius, eoque iocularem vocem finxit vetus comoedia μελλονικιᾶν,
ex μέλλειν, quod est cunctari, et Νικίας, qui fuit dux Atheniensibus. Aristophanes
in Auibus:
 Ουχὶ νυστάζει ἔτι
 Ὥρα ᾿στὶν ἡμῖν οὐδὲ μελλονικιᾶν,
 Ἀλλ᾿ ὡς τάχιστα δεῖ τι δρᾶν,  id est
 Porro oscitandi tempus haud est amplius
 Nec more Niciae decet cunctarier,
 Sed oportet aliquid agere quam celerrime.

920 [H]FVMVS3783


  c922-925


925
Καπνός dicuntur promissa magnifica quidem, sed inania. Vnde fumos vendere et
fumos offundere. Hoc nomen inditum fuit Theageni cuidam qui, quum pauper
esset, affectauit tamen haberi praediues ac magnificus negotiator, vnde vulgo dic- 170
tus est Καπνός. Aristophanis interpres autorem citat Eupolim comicum in fabula
cui titulus Δῆμοι.

[H]PARITER REMVM DVCERE3784




930

Qui simul remigant certis numeris impellunt remos, vt inter se consentiant, alio-
qui nihil acturi. Hinc Aristophanes in Auibus dixit ὁμορροθῶ pro assentior et
eodem enitor quo tu. Vox composita est ab ὁμοῦ, simul, et ῥοθέω, impetu feror.
Ὁμορροθῶ, συνθέλω, συμπαραινίσας ἔχω, id est Eodem nitor, consentio, collaudo.
Interpres admonet hoc verbum esse sumptum e fabula Sophoclis cui titulus
Πηλεύς.

[E]IPSIS ET CHIIS3785


935




LB 1142
941


Αὐτοῖς καὶ Χίοις: non obscurum est has voces ex solenni more vulgo iactatas,
quoties aliquis sibi bona precabatur et amicis. Sic enim precatur apud Aristopha-
nem auis: Διδόναι Νεφελοκοκκυγιεῦσιν / ὑγίειαν καὶ σωτηρίαν / αὐτοῖσι καὶ
Χίοισι, id est Vt detis Nephelococcygiensibus bonam valetudinem et incolumitatem
ipsis et Chiis. Interpres ostendit hunc sermonis colorem ductum ex publica Athe-
niensium consuetudine, qui in solennibus comprecationibus ac sacrificiis bona a
diis precantes | reipublicae addebant: καὶ Χίοισιν, atque huius historiae testem
citat Theopompum in xii. libro Rerum Philippicarum - opinor, quod e Chio
nonnullam haberent Athenienses commoditatem.
    Qui sibi vni bene precatur nulla facta mentione amicorum aut bene merito-
rum, facete succinetur: καὶ Χίοισιν.

945 [H]ALAS ADDERE3786





950




955




960

Ἀναπτερεῖν vulgo dicebantur qui verbis alicui adderent animum inque bonam
spem erigerent. Aristophanes in Auibus:
 Οὐκ ἀκήκοας,
 Ὅταν λέγωσιν οἱ πατέρες ἑκάστοτε
 Τοῖς μειρακίοις ἐν τοῖσι κουρείοισιν ταδί;
 Δεινῶς τε μοῦ τὸ μειράκιον ὁ Διοτρέφης
 Λέγων ἀνεπτέρηκεν ὥσθ᾿ ἱππηλατεῖν,  id est
 Num tibi auditum illud est
 Quod officinis vndique in tonsoriis
 Cani patres loquuntur adolescentibus?
 Mire Diotrephes et meo adolescentulo
 Alas loquendo affixit, vt iam gestiat
 Equitare.
Narrant Diotrephem fuisse quempiam praediuitem qui maiorem in modum 171
delectatus est alendis equis, vnde et postea hipparchus factus est. Huius hortatu
exemploque multi iuuenes accendebantur ad curas equestres. Patres autem ode-
runt hoc studii genus in filiis, quod immodicis constet impendiis.

[H]ΧΗΝΑΛΩΠΗΞ3787


965


Theagenes, quod esset garrulus ac stupidus more anserum et versipellis more vul-
pium, vulgari ioco dictus est Χηναλώπηξ voce composita ex ansere et vulpe. Quan-
quam Didymo magis probatur anseris nomen additum, quod auitio ac praeser-
tim anserinis supra modum delectaretur, videlicet vulpium more. Anseris iecur
olim in summis erat deliciis. Huius adagii meminit Aristophanes in Auibus.

[H]CONCINERE3788

970




975
  c975-977

Τὴν ξυναυλίαν κλαίειν est iisdem de rebus similiter queri. Aristophanes in Equiti-
bus:
 Ἵνα 172
 Ξυναυλίαν κλαύσωμεν Οὐλύμπου νόμον,  id est
 Modos vti concinamus tibiis Olympicos.
Ξυναυλίαν appellant, siue cum plures tibiis eandem canunt cantionem siue cum
citharae tibia accinitur. Olympus autem fuit Marsyae discipulus, qui scripsit de
modis lugubribus. Quin hoc ipsum 'Olympi modos', de querulis, habet prouer-
bii speciem, quemadmodum ἰαλεμίζειν et Carica Musa.

[H]RESPVBLICA NIHIL AD MVSICVM3789

980




985




990


Haec persuasio, quemadmodum olim multorum animos occupauit, ita nunc
quoque multis inhaeret, vt credant doctos ac probos viros non esse accommodos
ad gubernandam rempublicam. Plato abstinuit, Socrates frustra tentauit, Demos-
theni ac Ciceroni parum feliciter cessit, denique mater Neronis deterruit filium a
studio philosophiae, quod existimaretur inutile gesturo principatum. Ad haec
diuus Augustinus redarguit in epistola quosdam qui iactabant euangelicam philo-
sophiam officere rempublicam administranti. Id venuste expressit Aristophanes
in Equitibus. Nam illic principatum recusanti, quod musices esset imperitus, ita
respondetur:
 Ἡ δημαγωγία γὰρ οὐ πρὸς μουσικοῦ
 Ἔτ᾿ ἐστὶν ἀνδρὸς οὐδὲ χρηστοῦ τοὺς τρόπους,  id est
 At gerere nunc rempublicam non est viri
 Qui musicus sit ac probatis moribus.

Musices nomine omnem liberalem eruditionem designabant veteres.

[H]VERBIS COQVINARIIS3790

995




1000
LB 1143
  a1-3
Ῥήματα μαγειρικά, id est verba coquorum, venuste dixit in eadem fabula pro ver-
bis mollibus, blandis ac dulcibus. Coquorum enim est condimentis edulcare
cibum per se subausterum. Monetur illic quispiam vt populum Atheniensem
blandiloquentia demulceat. Carmen sic habet:
 Ὑπογλυκαίνων ῥήμασιν μαγειρικοῖς,  id est
 Deliniens eos coquorum verbulis.
Μαγειρικοῖς dixit pro μειλιχίοις, hoc est placidis ac dulci|bus.
    Habebit gratiam, si quis dicat Epicuri philosophiam demulcere vulgarium ani-
mos ῥήμασι μαγειρικοῖς, quod voluptatem asserat esse summum bonum.

[H]LIBA COALEMO!3791

5


  a8-13

10


Σπένδε τῶ Κοαλέμῳ, id est Liba Coalemo! Competit in eum cui sua improbitas
fuit bono. Fingit enim Comicus daemonis nomen improbitatem innuens, per-
inde quasi quis dicat: 'Sacrifica Μωρίᾳ', si quis morionem agens euectus sit ad 173
opes ac dignitatem. Nam Graecis κοάλεμος fatuum ac stultum significat, a κοῶ
pro νοῶ. Nam Callimachus pro ἐνόησεν dixit ἐκόησεν. Hinc ἀναλόγως κοῦς pro
νοῦς; et ἀλέω, quod mente erret.
    Simili figura Gratiis litasse dicuntur qui fortunati sunt in amicitiis conciliandis.
Habent et temulenti Comum deum et fures deam Lauernam. Itaque furtis ditato
facete diceretur: 'Liba Lauernae!'

[H]SPIRAT CAECIAS1743792

15




20

De caecia vento nubes ad se pertrahente satis dictum est nobis in superioribus.
Ad venti naturam alludens Aristophanes in Equitibus dixit:
 Ὡς οὕτος ἤδη καικίας καὶ συκοφαντίας πνεῖ,  id est
 Vt iste spirat caecias et sycophantias iam!
Interpres admonet prouerbii. Quanquam in Aldina aeditione pro καικίας
deprauate legitur κακίας, quum hanc vocem metri ratio non admittat. 'Caecias'
autem poeta posuit pro 'turbis ac litibus'. Notatur enim ibi Cleon vt delator et
criminator.

[H]LATVM ET ANGVSTVM3793


25




30




35
Nemini obscurum arbitror prouerbiali schemate dictum esse apud Aristophanem
in Equitibus sub persona Cleonis. Cui cum esset obiectum quod nutricum more
male pauisset populum qui paululum praemansi insereret in os, maximam par-
tem ipse deglutiret, respondet:
 Καὶ νὴ Δι᾿ ὑπό γε δεξιότητος τῆς ἐμῆς
 Δύναμαι ποιεῖν τὸν δῆμον εὐρὺν καὶ στενόν,  id est
 Ita per Iouem, nam dexteritate ego mea
 Exilem et amplum valeo populum reddere.
Macrescunt enim pueri male pasti, rursus bene pasti fiunt obesi.
    Apposite torquebitur in eos qui adolescentes recte docent aut secus quiue
populo dextre concionantur aut secus. Siquidem hae res plurimum habent
momenti ad mores populi vel ad honesta formandos vel ad vicia deprauandos.

[H]SCARABEO CITIVS PERSVASERIS3794




40


  c43-46

45

  a47-49

Θᾶσσον ὁ κάνθαρος ἂν μεταπεισθείη, id est Citius scarabeum in diuersam senten-
tiam pertraxeris.
De iis qui malis assueuerunt, a quibus tamen reuocari non pos-
sunt, eo quod assuetis videantur optima. Lucianus in Pseudologista: Οὔτε γὰρ
αὐτός ποτε βελτίων γένοιο πρὸς τὴν ἐπιτίμησιν, οὐ μᾶλλον ἢ κάνθαρος μεταπεισ-
θείη ἂν μηκέτι τοιαῦτα κυλινδεῖν, ἅπαξ αὐτοῖς συνήθης γενόμενος, id est Neque
enim ipse unquam fieres melior increpatione mea, nihilo magis quam scarabeo per-
suaderi posset ne amplius talia voluat, posteaquam semel illis assueuit.
Scarabeus foe-
tus suos educat in stercore praecipue caprino et indidem pascit atque ibidem
habitat. Excrementa vero fingunt in sphaerulas easque in nidum deuoluunt capite
in terram demisso, posterioribus pedibus in altum erectis.
    Nemo facile abducitur a vitiis in quibus natus et educatus est, et quae per
se sunt foedissima videntur et pulchra et dulcia diutinae consuetudinis commen-
datione.

50 [H]ALIENIS SOLEIS VTI1753795





55




60
Ἀλλοτρίοις βλαυτίοις χρῆσθαι, id est alienis soleis vti, dicuntur qui moribus alio-
rum ad suum abutuntur emolimentum. Aristophanes in Equitibus:
 Οὔκ, ἀλλ᾿ ὅπερ πίνων ἀνὴρ πέπονθ᾿ ὅταν χέσειῇ,
 Τοῖσιν τρόποις τοῖς σοῖσιν ὥσπερ βλαυτίοισι χρῶμαι.
Quibus verbis negat se circumuenire populum Atheniensem, sed facere quod
solent qui desident in compotationibus et vrgente aluo surgunt, arreptis alienis
soleis, siue quod festinant siue quod ebrii sunt. Ita ille abutebatur moribus populi
Atheniensis, qui cibo corrumpi volebat et blanda libentius audiebat quam saluta-
ria. Apparet olim Graecos absque soleis solere accumbere. Exituri domum posce-
bant soleas. Hinc quaestus lopodytis. Quidam etiam nudi accumbebant.|

LB 1144 [H]LONGVM PROOEMIVM AVDIENDI CVPIDO3796



  c64-67
65

Prouerbii speciem habet quod est apud Platonem libro De republica iiii.: Μακρὸν
τὸ προοίμιον τῶ ἐπιθυμοῦντι ἀκοῦσαι, id est Longum prooemium audiendi cupido.
Qui rem ipsam cupit cognoscere, huic longum est omne prooemium. Vnde illud
Terentianum Vah, etiam prooemium mihi occeptat. Et Athenis praeco qui 176
dicendi potestatem faciebat rhetoribus praefabatur ἄνευ προοιμίων καὶ παθῶν, id
est sine prooemiis et affectibus, quod haec extra causam sint.

[H]OMNIA PRAECLARA DICIS3797


70


  c73-75

75
  a75-80



80
Socrates apud Platonem in Euthydemo εἰρωνεύων suo more, quod aduersarius
absurda quaedam collegisset, videlicet Socratem scire quod nesciebat et rursum
nescire quod sciebat, 'Εἶεν' inquit 'ὦ Εὐθύδημε· τὸ γὰρ λεγόμενον, καλὰ δὴ πάντα
λέγεις', id est 'Esto, o Euthydeme, nam, vt dici solet, omnia sane praeclara dicis.'
Marsilius pro Esto vertit En eoque legisse videtur non Εἶεν, sed Εἰν aut Εἰνί, quod
Graecis sonat 'en!', vt sit admirantis εἰρωνικῶς, putoque hanc fuisse germanam
Platonis scripturam. Nam 'esto' nihil facit ad praesentem sententiam. Nihil enim
concedit, sed vt rem inauditam admiratur per irrisionem - vt omittam interim
quod εἶεν magis est optantis quam concedentis.
    Plato aliis aliquot locis adagii titulo citat Pulcre dicis, quod arbitror e poeta
quopiam desumptum. Nam apud Theocritum Praxinoe loquitur: Ναί, καλὸν
εἶπας, id est Sic est, dixisti pulchre.

[H]QVOD RECTE DATVM EST3798




85


Plato in Philebo ostendit prouerbium a pueris vsurpatum non oportere reposci
quod semel datum est
: Ἡμεῖς δὲ δὴ λέγομεν, καθάπερ οἱ παῖδες, ὅτι τῶν ὀρθῶς
δοθέντων ἀφαίρεσις οὐκ ἔστι, id est Nos autem dicimus id quod solent pueri, quae
recte data sunt non licere rursus eripi. Hoc eo dicebat quod Socrates solet ab inte-
gro repetita disputatione quae prius concessa fuerant rursus in dubium vocare.
Simile quiddam et hodie iactatur inter pueros, vbi quis quod dedit reposcit. Adeo
dicta huiusmodi per tot secula perque tot nationes ad nos vsque demanarunt.

[H]FVNICVLVM AD LAPIDEM3799

90




95
  a95-97
Τὴν σπάρτην πρὸς τὸν λίθον ἄγειν, id est funiculum lapidi admouere, dicuntur
qui curam omnem adhibent ne quid geratur in republica secus quam oportet.
Beatus Chrysostomus homilia in priorem ad Corinthos epistolam xxxv.: Σκόπει
πῶς πάλιν ἐνταῦθα πρὸς τὴν σπάρτην τὸν λίθον ἄγει, τὴν οἰκοδομὴν πανταχοῦ
ζητῶν τῆς Ἐκκλησίας, id est Considera, vt hic rursus funiculum admouet ad lapi-
dem, vbique quaerens aedificationem Ecclesiae. Translatum est ab architectis, qui
non credunt oculis suis, sed ad perpendiculum explorant lapidum aequalitatem.
Quod est exactae diligentiae.

[H]HOC TV MIHI DICES3800


100


Apud Platonem libro De republica ix. Socrati interroganti quo pacto viueret vir
tyrannicus, respondet Adimantus: Τὸ τῶν παιζόντων, τοῦτο σὺ καὶ ἐμοὶ ἐρεῖς, id 177
est Istud tu mihi, quod ioco dici solet, dices.
    Vsus erit, quum responsio inuidiosa reiicitur in percontatorem aut quum is
qui percontatur talis est vt oporteat ipsum rectius scire quod ab alio cupit discere.




3601-3700    3801-3900