CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA IV 407

[A] NON EST CVIVSLIBET CORINTHVM APPELLERE301



5
  a5-8


  c9-18
10




15




20




25


LB 151

30




35




40




45




50




55




60




65




 Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ᾽ ὁ πλοῦς,  
 Non est datum cuiuis Corinthum appellere.
Vetustum iuxta ac venustum adagium de rebus arduis et aditu periculosis
quasque non sit cuiuslibet hominis affectare. Inde natum, quod (vt refertur
apud Suidam) nec facilis nec satis tutus sit nautis in Corinthiacum portum
appulsus. Nam Strabo libro Geographiae octauo alio refert originem prouer-
bii, nempe ad luxum et meretrices Corinthiorum. Ostendit enim Corinthum,
quod in Isthmo esset duosque haberet portus, alterum aduersus Asiam,
alterum Italiae oppositum, negotiatorum frequentia locupletissimam fuisse. In
eadem templum fuisse Veneri sacrum adeoque locupletatum, vt plus mille
puellas haberet, quas Corinthii Veneri consecrarant, vt in eius honorem
prostarent. Itaque harum gratia frequens in vrbem multitudo vndique conflue- 408
bat, vnde ciuitas maiorem in modum ditabatur; quin etiam negociatores,
hospites ac nautae propter vrbis luxum deliciasque immoderatos sumptus
facientes exhauriebantur. Atque hinc manasse vulgo prouerbium: Cuiuslibet
non est Corinthum appellere.
Horatius et A. Gellius ad Laidem nobile scortum
referunt adagium. Nam ille in Epistolis ad hunc modum scribit:
 Principibus placuisse viris non vltima laus est,
 Non cuiuis homini contingit adire Corinthum,
 Sedit, qui timuit, ne non succederet
,
ad Aristippum videlicet alludens, quem Laidi consueuisse notum est, et ita
consueuisse, vt gloriaretur se vnum habere Laidem, reliquos haberi a Laide.
Hic nempe Gellius libro primo, capite octauo ex Phocione Peripatetico
huiusmodi refert historiam: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque
formae grandem pecuniam demerebat. Conuentusque ad eam ditiorum hominum ex omni
Graecia celebres erant, neque | admittebatur, nisi qui dabat quod poposcerat. Poscebat
autem illa nimiam quantitatem. Hinc aiunt natum esse illud frequens apud Graecos
adagium:
 Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ᾽ ὁ πλοῦς,
quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare quod posceretur. Ad hanc
ille Demosthenes clanculum adit et, vt sui copiam faceret, petit. At Lais
μυρίας
δραχμάς (id est decem drachmarum milia) poposcit. Tali petulantia mulieris atque
pecuniae magnitudine ictus expauidusque Demosthenes auertitur et discedens 'Ego',
inquit, 'poenitere tanti non emo'
, Οὐκ ὠνοῦμαι μυρίων δραχμών μεταμέλειαν, (id est
Non emo decem drachmarum millibus poenitudinem). Alii malunt in genere
ad omnes Corinthiorum meretrices referre, quarum rapacitatem etiam vetus
comoedia taxauit Aristophanes in Pluto:
 Καὶ τάς γ᾽ ἑταίρας φασὶν τὰς Κορινθίας,
 Ὅταν μὲν αὐτάς τις πένης πειρῶν τύχῃ,
 Οὐδὲ προσέχειν τὸν νοῦν, ἐὰν δὲ πλούσιος,
 Τὸν πρωκτὸν αὐτὰς εὐθὺς ὡς τοῦτον τρέπειν.
Quos equidem versiculos haud grauarer Latinos facere, si quam sunt elegan-
tes, tam essent etiam verecundi. Strabo meminit apophthegmatis cuiusdam
meretricii, ex quo licebit earum auariciam coniicere. Nam cum matrona
quaedam cuipiam huius ordinis probro obiiceret inertiam, quod nihil ageret
operis nulloque lanificio exerceretur, 'Imo', inquit, 'ego illa qualiscunque sum,
iam ternas telas exiguo temporis spacio pertexui'.
    Mihi tamen non videtur absurdum, si paroemia referatur ad periculosam in
Corinthum nauigationem de qua meminit eodem in libro Strabo, vt hinc
postea deriuata sit ad alios vsus. Parasitus ille comicus eleganter detorsit
prouerbium:
 Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς τράπεζαν ἔσθ᾽ ὁ πλοῦς,  [B] id est 409
 Adire mensam haud hominis est cuiuslibet.
[A] Citatur autem a Stobaeo ex Nicolao quodam poeta comico. Meminit et
exponit hanc paroemiam et Eustathius enarrans nauium catalogum additque
eam imitatam ex illo versu Sophocleo:
 Οὐκ ἐνθάδ᾽ οἱ πλοῖ τοῖσι σώφροσι βροτῶν  id est
 Non a modestis nauigatur huc viris.
[E] Extat hic versus, cuius meminit Eustathius, apud Sophoclem in Philo-
cteta. [B] Proinde duplex erit vsus adagii, vel cum significamus rem esse
maiorem quam pro viribus eius, qui conatur aggredi, veluti si quis parum
felici natus ingenio parumque viatico instructus destinet sequi literas, aut qui
sit imbecilli corpusculo Paulos et Antonios studeat aemulari; vel quoties
aliquis negocium parum tutum aggredi parat, quod non temere soleat feliciter
euenire, veluti si quis apud iudices δωροφάγους litem instituat nunquam 410
finiendam aut principum aulis sese addicat aut bellum suscipiat. Nihil enim
fere horum ita bene consueuit euenire, vt non poeniteat consilii.

70 [A]SATIS QVERCVS302

c71-74



75




80




85
LB 152



90




95

Ἅλις δρυός, id est Sat quercus. Vetus adagium in eos, qui relicto victu sordido
ad elegantiorem lautioremque digrediuntur. Inde profectum, quod prisci illi
mortales rudes atque inculti, simulatque Ceres vsum frumenti monstrauit,
glandibus victitare desierunt. [B] Quanquam Plinius libro xvi. testatur et sua
aetate multas gentes glande victitasse, apud Hispanos etiam in deliciis
habitam, adeo vt bellariorum vice secundis mensis inferretur. Huiusmodi
nimirum tragemata conueniebant iis, quibus dentifricii loco lotium esset. [A]
Nec inconcinne quadrabit in eos, qui relicta antiqua illa virtute ad mores
consiliaque sui seculi sese transferunt ac recentiorum moribus incipiunt vti.
Hunc ad modum videtur vsus Cicero scribens ad Atticum libro ii. in epistola
cuius initium: Multa me solicitant. Clodii contentiones, quae mihi proponuntur,
modice me tangunt; etenim vel subire eas videor summa cum dignitate vel declinare nulla
cum molestia posse. Dices fortassis
'ἅλις tanquam δρυός. Saluti, si me amas, consule'.
Me miserum! cur non ades? Atque ita quidem in omnibus legitur exemplaribus;
verum equidem doctis, vti spero, comprobaturis sic legendum esse conten-
de|rim: Dignitatis tanquam δρυὸς ἅλις, saluti, si me amas, consule, vt intelligas
dignitatis rationem quasi quercum et priscum illud virtutis studium omitten-
dum esse, posthac saluti potius consulendum quam famae. Id quod et alibi
scribit sibi esse in animo, nempe ad eundem Atticum libro iiii.: Subturpicula
mihi videbatur esse palinodia, sed valeant vera, recta, honesta consilia. Apertius velut
interpretatur adagium ad hunc ipsum libro secundo: Quid ergo inquies? Istos
mercede conductos habebimus? Quid faciemus, si aliter non possumus? An libertinis
atque etiam seruis seruiawus? Sed vt tu ais
: ἅλις σπουδῆς, exponens nimirum quid
intellexerit δρυός, hoc est probitatem ac virtutem. Nihil autem prohibet,
quominus et in genere prouerbium vsurpemus, quoties pristinum aliquod
studium aut institutum relinquitur.

[A]FENESTRAM APERIRE ET SIMILES METAPHORAE303



100




105




110

Aperire fenestram pro eo, quod est: occasionem ac velut ansam ministrare.
Terentius ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ:
 Hui
 Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris.
Verum hoc non nisi in malam partem; illud etiam in bonam Aperire ianuam.
Plinius Suetonio Tranquillo: Atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam
famae patefecit.
[B] Plutarchus in libro de Osiride: Μεγάλας μὲν τῷ ἀθέῳ λεῲ
κλισιάδας ἀνοίγοντας, id est Magna impiae plebi repagula aperientes. [A] Eiusdem 411
formae et illud Ciceronis pro Planco: Quanquam qua nolui ianua in causam
ingressus sum.
Item illa: 'aperire viam', 'praestruere viam', 'praecludere viam',
'iacere fundamenta', [B] quorum alibi meminimus. [F] Diuerso quidem sensu
philosophus quidam Cynicus dictus est θυρεπανοίκτης, quod in omnium aedes
irrumperet reprehensurus si quid displiceret; sed tamen ea vox torqueri potest
ad eos, qui caeteris viam aperiunt.

[A]ANSAM QVAERERE ET CONSIMILES METAPHORAE304



115




120




125




130




135




140

Ansa est, qua quippiam prehenditur ac tenetur. Hinc ducta metaphora varias
adagiorum formas praebuit. Plautus [E] in Persa: [A] An non vides hunc ansam
quaerere? id est captare occasionem rescindendae irritandaeque pactionis.
Quod quidem a Graecorum tractum est figura, apud quos frequens est: λαβὴν
ζητεῖν, παρέχειν λαβήν, id est ansam quaerere, praebere ansam. Aristophanes in
Lysistrata:
 Εἰ γὰρ ἐνδώσει τις ἡμῶν ταῖσδε κἂν σμικρᾶν λαβήν,
 Οὐδὲν ἐλλείψουσιν αὗται λιπαρᾶς χειρουργίας,  id est
 Si qua per nos vel pusilla data sit ansa foeminis,
 Pinguis ipsae nil relinquunt protinus chirurgiae.

Plato libro De legibus tertio: Καὶ ὁ λόγος ἡμῖν οἷον λαβὴν ἀποδίδωσιν, id est Et 412
ipse sermo nobis velut ansam praebet. Aristides in Pericle: Τὴν τοῦ βασκαίνειν
δοκεῖν παρέχειν λαβήν, id est Ansam praebere, vt inuidere videatur. Idem adsimili
figura dixit in Timone: Οὐδὲ δίδωσι χώραν τῇ βλασφημίᾳ, id est Neque dat locum
conuicio.
Rursum Plato libro De legibus septimo: Vt contentionis ansas multis
praebuerint. [C] Rursum De republica libro octauo indicat metaphoram sump-
tam a palaestritis, quorum haec ars est sic componere corpus, vt prehendi non
possint: Πάλιν τοίνυν ὥσπερ παλαιστὴς τὴν αὐτὴν λαβὴν πάρεχε, id est Rursus
igitur tanquam palaestrita eandem ansam praebe. [A] Eodem pertinet 'in easdem
ansas incidere' et 'ansam arripere', 'ansam praeterire', 'ansam negligere' et si
qua sunt alia. Epictetus in Enchiridio suo scripsit vnicuique rei binas esse
ansas, alteram qua teneri possit, alteram qua non possit. Arripiendum igitur
vnumquodque ea qua possit teneri, id est bona vndique excerpenda, mala
toleranda. [H] Philosophus quidam adolescentes nullis mathematicis discipli-
nis instructos noluit admittere, quod diceret illis deesse ansam philosophiae.
Plutarchus autem in libello De audiendis poetis eleganter scripsit multas esse
corporis partes, per quas sese insinuant vitia, virtuti vero vnicam esse ansam:
aures adolescentulorum, si purae fuerint nullisque assentatorum et corrupto-
rum hominum sermonibus occupatae.

LB 153 [A]CYCLOPIS DONVM305



145




150
  c151-154



155




160




165

Κύκλωπος δωρεά, id est Cyclopis munus pro eo, quod est: munus inutile.
Cuiusmodi sunt ferme tyrannorum et latronum beneficia, qui solent hoc
ipsum magni beneficii loco imputare, quod aut minus aut serius noceant. [G]
In hanc sententiam Cicero Philippica secunda: Quod est aliud P.C. beneficium
latronum, nisi vt commemorare possint iis se vitam dedisse, quibus non ademerint? [A]
Lucianus ἐν Καταπλῷ: Οὐ πάνυ με ἡ τοῦ Κύκλωπος ἐκείνη εὐφραίνει δωρεά, τὸ
ὑπισχνεῖσθαι, ὅτι πύματον ἐγὼ τὸν Οὖτιν κατέδομαι, id est Haud admodum me
Cyclopis illud donum delectat, videlicet quod ita pollicetur: Ego Vtin postremum
deuorabo. Verba sunt Micylli cerdonis, qui cum esset questus, quod non statim
cum aliis in cymbam Charontis reciperetur atque hoc ipsum Clotho Parca
beneficii vice imputaret, quod interim tantillum morae lucrifaceret ne descen-
deret ad inferos, ad hunc modum respondit. Neque dubium quin Lucianus
Homericum locum retulerit, qui est in Odysseae libro nono, vbi Cyclops
Polyphemus delectatus dulci vino, quod illi donarat Vlysses, munus promittit
quo accepto ille sit magnopere gauisurus, vt denuo sibi ministret de sua
lagena. Dedit Vlysses spe muneris iterum atque iterum. Porro vbi iam vino
delinitum crederet mitius responsurum, reposcit Vlysses munus promissum.
Cui Cyclops hunc in modum respondit:
 Οὖτιν ἐγὼ πύματον ἔδομαι μετὰ οἷς ἑτάροισι
 Τοὺς δ᾽ ἄλλους πρόσθεν· τὸ δέ τοι ξεινήϊον ἔσται,  id est
 Post socios mihi postremusque vorabitur Vtis, 413
 At reliqui prius: hoc ex me tibi munus babebis.
Caeterum οὔτις Graece nullum significat; quod nomen sibi finxerat Vlysses,
quo Polyphemum posset deludere.

[A]TVIS TE PINGAM COLORIBVS414306



170




175



Tuis te pingam coloribus, id est talem te describam, qualis es. Translatum a
pictoribus, qui nonnunquam faciem hominis ita vt est exprimunt ac repraesen-
tant, nonnunquam alienis fucant coloribus. Aut etiam allusum est ad Aesopi-
cam corniculam, quae se coloribus alienis venditauit. Diuus Hieronymus In
Rufinum: Possem et ego te tuis coloribus pingere et insanire contra insanientem.
Ibidem rursum: Scire enim te iactas crimina, quae tibi soli amicissimo sim confessus,
et haec in medium prolaturum; meisque me coloribus esse pingendum.
Plinius in
praefatione Historiae mundi: Et ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos
velim intelligi pingique coloribus, quos in libellis his inuenies.
Et Cicero libro
Epistolarum ad Quintum fratrem secundo, epistola vltima: Tuis coloribus, meo
penicillo.
Quanquam hoc paulo diuersius.

[A]ORNATVS EX TVIS VIRTVTIBVS307

180




Hinc non multum abludit illa ironia Terentiana: Ornatus ex tuis virtutibus. In
Adelphis:
 Si regnum possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus,
id est haberes praemia tuis factis digna. Nam olim reges honorem habebant
iis, qui facinus aliquod praeclarum edidissent.

185 [A] DOMI MILESIA308





190


  c193-196

195
  c196-198
LB 154

  c199-204
200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250
Οἴκοι τὰ Μιλήσια, id est Domi Milesia. In eos dici solitum, qui ibi domesticum
luxum celebrant, vbi minime probatur; nam domi liberum est vnicuique suo
more viuere. Hospitis autem est, vt eorum apud quos diuersatur et cultum et
mores tum laudet tum imitetur quoad potest, certe sua non iactet aliena
damnans. Id quod facere solent quidam homines imperiti, qui quocunque
terrarum venerint omnium omnia vituperant, sua nimis importune laudibus
tollunt etiam vitia pro summis virtutibus efferentes. Refertur adagium ab
Angelo Politiano in Miscellaneis additque inde natum, quod olim Milesio
cuidam hospiti, cum apud Lacedaemonios delicias patrias extolleret, ad hunc
modum responsum fuerit: Οἴκοι τὰ Μιλήσια, μὴ γὰρ ἐνθάδε, id est Domi, non hic
Milesia
, huius sententiae citans autorem Zenodotum quendam adagiorum
collectorem. Feruntur quidem Zenobii cuiusdam collecta|nea, quem an ille
Zenodotum appellet, nondum satis mihi liquet, verum in his collectaneis
huiusmodi quandam inuenio fabulam, quam eandem refert Suidas: Aristago-
ras quidam Milesius Lacedaemonem profectus postulabat, vt Ionibus a Persis
bello vexatis suppetias ferrent. Is autem cum in concionem prodisset insolita
apud Lacedaemonios vestitus mundicie aliisque deliciis Ionicis affluens, qui-
dam ex ephoris eum hoc dicto submonuisse fertur: Οἴκοι τὰ Μιλήσια, [B] id
est Domi Milesia. [A] Porro ephorus Lacedaemoniorum est magistratus, cuius 415
munus est de contractibus cognoscere, vt autor est Aristoteles tertio libro
Politicorum; alioqui vox ipsa sonat, quasi dicas inspectorem. [C] Caeterum
Athenaeus libro duodecimo causam adagionis secus narrat, nempe Milesios
luxum Colophoniorum imitatos morbum suum finitimis etiam regionibus
tradidisse. Hoc nomine cum male audirent, sese admonebant, vt domi suis
deliciis vterentur, non etiam traducerent. Effertque prouerbium ad hunc
modum: Οἴκοι τὰ Μιλήσια κἀπιχώρια, καὶ μὴ ἐν μέσῳ, id est Domi Milesia ac
vernacula, non in propatulo.
    [A] Vt autem Lacedaemoniorum seueritas multorum literis est celebrata,
ita Milesiorum luxus in hominum sermonem abiit, adeo vt quicquid molle
parumque virile velint intelligi, Milesium appellent. Vnde Aristides quidam
libro suo fabulis obscoenis scatenti titulum indidit Μιλησιακῶν et Lucianus in 416
Amoribus sermones amatorios lasciuos 'Milesios' vocat. Martianus Capella
Nam certe, inquit, μύθους poeticae etiam diuersitatis delicias Milesiacas. Quin et
Apuleius in carmine iambico, quo Asinum suum auspicari voluit, demulcentes
et prurientes narrationes suas 'sermonem Milesium' vocat. Iulius Capitolinus
in vita Clodii Albini Milesias, inquit, nonnulli eius dicunt, quarum fama non
ignobilis habetur, quamuis mediocriter scriptae sunt.
Et haec de fabulis Apuleianis
dici testantur ea, quae paulo post citat ex epistola Seueri: Maior fuit dolor, quod
illum pro literato laudandum duxistis, cum ille naeniis quibusdam anilibus occupatus

inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra literaria consenesceret. Hactenus Capito-
linus. Quod autem sui Apulei dixit, illuc pertinet, quod et Albinus ipse itidem
vt Apuleius Afer esset. Caeterum praecipua Milesiorum mollicies in vestitu,
propterea quod apud illos texta essent omnium mollissima. Vnde et Tyrius
Maximus Milesios εὐιματοτάτους vocat, nimirum a cultus elegantia. Et Vergi-
lius in Georgicis delicatissima vellera Milesia nominat. Horatius item:
 Alter Mileti textam cane peius et angue
 Vitabit chlamydem
,
vestem molliculam parumque seueram significans. Aristophanes in Ranis:
Στρώμασι Μιλησίοις / ἀνατετραμμένος, id est Stragulis Milesiis inuolutus. Horum
meminit et Theocritus et complures alii scriptores. Sed ad intelligendum
adagii sensum iam plus satis. Allusit ad prouerbium Euripides in Helena:
 Οὐκοῦν ἐκεῖ που σεμνὸς ἦσθ᾽, οὐκ ἐνθάδε,  id est
 Magnificus illic forte eras, non hic item.
[C] Allusit et Antiphanes apud Athenaeum libro quarto his quidem versibus:
 Ἐν Λακεδαίμονι
 Γέγονας· ἐκείνων τῶν νόμων μεθεκτέον
 Ἐστίν. Bάδιζ᾽ ἐπὶ δεῖπνον εἰς τὰ φιδίτια·
 Ἀπόλαυε ζωμοῦ καὶ φόρει τοὺς βύστακας
 Μὴ καταφρόνει μηδ᾽ ἕτερ᾽ ἐπιζήτει καλά,  id est
 Quando agis apud Lacedaemonem,
 Viuas oportet moribus Laconicis.
 Coenatum eas in phiditia Laconica,
 [G] Nigro fruare iure quod ibi apponitur,
 [C] Gestesque bystacas, caue contempseris
 Quicquam boniue aliud requiras insuper.

[A]MENSE MAIO NVBVNT MALAE309



LB 155
255
  c255-260



260




265

  c267-274


270



  c274-278
275




280
Romanorum adagium extat apud Nasonem: Mense Maio nubunt malae. Dici
potest in mulieres intempestiuae libidinis aut in eos, qui alieno tempore
quicquam faciunt, aut qui parum auspicato quid aggre|diuntur. Nam olim 417
inauspicatum existimabatur mulieres Maio mense nubere, siue quod eo mense
vmbra Remi occisi a fratris Celere creditur apparuisse nutritio suo Faustulo
atque Accae Larentiae mandasseque, vt manibus suis iusta persoluerentur.
Vnde et Romulo autore festa Remuria dicta posteritas mutata litera Lemuria,
velut a Lemuribus appellare coepit. Et vmbris maiorum his diebus parentari
solitum atque ob id dies illi inter ferales habiti ac nuptiis nefasti. Ouidius in
Fastis:
 Nec viduae tedis eadem nec virginis apta
     Tempora; quae nupsit, nec diuturna fuit.
 Hac quoque de causa, si te prouerbia tangunt
,
     Mense malas Maio nubere vulgus ait.
Plutarchus in Problematis alias quasdam causas refert, quam ob rem hoc 418
mense abstineretur a nuptiis, vel quod medius intercedat inter Aprilem,
Veneri sacrum et Iunium, Iunoni dicatum, quarum vtraque dea nuptiis
praesidet. Proinde propter auspicium deae aut maturantes paulum nubebant
Aprile aut pusillum prorogantes Iunio. Vel propter funesta quaedam piacula,
quibus per id temporis vtebantur Romani hominum effigies de ponte in
Tiberim praecipitantes, cum antea Graecos consueuissent. Atque ob id
flaminiam Iunonis sacerdotem quasi luctum illis diebus agere nec vllo solenni
cultu solitam vti; vel quod Maius a natu maioribus, Iunius a iunioribus
denominatus esse videatur. Porro nuptiis grandior aetas vt intempestiua, ita
inauspicata. Quapropter scripsit Euripides:
 Ἀλλ᾽ ἢ τὸ γῆρας τὴν Κύπριν χαίρειν ἐᾷ,
 Ἥ τ᾽ Ἀφροδίτη τοῖς γέρουσιν ἄχθεται,  id est
 Verum senecta iubet valere Cypridem,
 Et ipsa rursum infensa senibus est Venus.

[A]OVEM LVPO COMMISISTI310




285




290




295




300




305

Τῷ λύκῳ τὴν ὄϊν, id est Lupo ouem. Terentius in Eunucho: Scelesta, ouem lupo
commisisti.
De Chaerea ephebo, cui velut eunucho virgo soli credita est.
Donatus admonet prouerbium esse, quod contineat foemineam reuerentiam,
meretricium sensum. Concinne hoc vtemur, quoties ei seruandum aliquid
committitur, cuius gratia custodem magis oporteat adhiberi. Cicero tertia
Philippica: Etenim in concione dixerat se custodem futurum vrbis, vsque ad calendas
Maias ad vrbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ouium, vt aiunt, lupum!
Custosne vrbis an direptor et vexator esset Antonius?
Vnde quadrare videtur,
quoties inimico negocium committitur quique nobis pessime velit, propterea
quod lupus et agnus genuino odio dissident. Id quod ostendit etiam Homerus
in Iliados Χ:
 Ὡς οὐκ ἔστι λέουσι καὶ ἀνδράσιν ὅρκια πιστά,
 Οὐδὲ λύκοι τε καὶ ἄρνες ὁμόφρονα θυμὸν ἔχουσιν,
 Ἀλλὰ κακὰ φρονέουσι διαμπερὲς ἀλλήλοισιν,  id est
 Foedus vti non tutum homini saeuoque leoni,
 Vtque ouibus prorsum concordia nulla lupisque,
 Sed semper cupiunt male seque odere vicissim.

Item Horatius in Odis:
 Lupis et agnis quanta sortito obtigit,
 Tecum mihi discordia est.
Huc adscribendum illud, quod refert Suidas: Πρὶν καὶ λύκος ὄϊν ποιμανεύσει, id
est Prius etiam lupus ouem pascet, de re neutiquam verisimili. Huic confine
Plautinum illud in Milite: Bono cella suppromo credita. [E] Sed propius accedit, 419
quod est in Truculento:
 Nam oues illius haud longe absunt a lupis.

[A]MVSTELAE SAEVVM311



310


Γαλῇ στέαρ, id est Mustelae pingue, subaudiendum 'das' aut 'committis'. Cum ea
dantur, quorum qui accipiunt natura sunt appetentissimi. Gaudet enim hoc
animal praecipue seuo, veluti si quis laudaret laudis auidissimum aut ad
bibendum prouocaret natura bibosum aut ad aleam inuitaret, quibus hic ludus
impendio gratus esset. Refertur adagium a Diogeniano. |

LB 156 [A]NVLLAM HODIE LINEAM DVXI312


315




320




325




330




335



Τήμερον οὐδεμίαν γραμμὴν ἤγαγον, id est Hodie nullam lineam duxi. Ab Apelle
pictore natum adagium in eos quadrat, quibus cessatum ab exercitio studii
artisque suae. Id refertur a Plinio libro trigesimoquinto, capite decimo, cuius 420
verba non grauabor in hoc commentarium transcribere. Scitum est, inquit, inter
Protogenem et eum quod accidit. Ille Rhodi viuebat, quo cum Apelles adnauigasset
auidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petit. Aberat

ipse, sed tabulam magnae amplitudinis in machinam aptatam picturae anus vna
custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit interrogauitque a quo quaesitum
diceret. ' Ab hoc', inquit Apelles arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae
tenuitatis per tabulam. Reuerso Protogene quae gesta erant anus indicauit. Ferunt
artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse, Apellem venisse. Non enim

cadere in alium tam absolutum opus, ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa
duxisse praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet adiiceretque hunc esse quem
quaereret. Atque ita euenit. Reuertitur enim Apelles, sed vinci erubescens tertio colore
lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se
confessus in portum deuolauit hospitem quaerens. Placuit sic eam tabulam posteris tradi

omnium quidem, sed artificum praecipue miraculo. Consumptam eam constat priore
incendio domus Caesaris in Palatio auide ante a nobis spectatam, spaciosiore amplitu-
dine nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera
inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui
perpetua consuetudo nunquam tam occupatam diem agendi, vt non lineam ducendo

exerceret artem, quod ab eo in prouerbium venit. Hactenus Plinius. Caeterum ad
hanc lineam, qua protinus agnitus est a Protogene, respexit Statius in Hercule
Vindice Epitrapezio, cum ait:
 Linea quae veterem longe fateatur Apellem.

[A]NEQVE NATARE NEQVE LITERAS313

340




345




350



Μήτε νεῖν μήτε γράμματα, id est Neque natare neque literas, subaudiendum
'nouit'. In eos dicitur, qui supra modum indocti sunt nihilque prorsus
bonarum artium in pueritia didicerunt. Nam haec duo statim discebant pueri
Athenis. [C] Atque adeo Romae quoque id quod satis declarat Suetonius in
Augusto Nepotes, inquiens, et literas et natare aliaque rudimenta per se plerunque
docuit. Idem de Caligula prodidit, quod ad caetera magnopere docilis natare
tamen nescierit, velut postremum hoc nemo nesciret. [A] Plato libro De
legibus tertio: Τοὺς δὲ ἐναντίον ἔχοντας τούτων ὡς σοφούς τε προσρητέον, ἂν κἂν
τὸ λεγόμενον μήτε γράμματα μήτε νεῖν ἐπίστωνται, id est Qui vero contra affecti
sapientes appellandi, etiam si neque literas, vt dicitur, neque natare sciant. Item
Aristides in Apologia communi quatuor oratorum: Ἀλλ᾽ ὡς τὸ λεγόμενον δὴ
τοῦτο, οὔτε γράμματα οὔτε νεῖν εἰδότα ἐλέγχειν ἀξιῶν, id est Sed quemadmodum
dici consueuit, perinde coarguendum existimans, quasi qui neque literas neque natare
norit.

[A]MORDERE FRENVM421314

355




360



LB 157
365




370




Mordere frenum D. Brutus libro Familiarium epistolarum vndecimo posuisse
videtur pro eo, quod est vel leuiter repugnare seruituti: Si frenum momorderis,
peream si te omnes quotquot sunt conantem loqui ferre poterunt
, hoc est si vtcunque
significaueris te seruitutem iniquo animo ferre. Ad hanc sententiam faciunt,
quae respondet Cicero, Si timidus, inquiens, essem, tamen ista epistola omnem mihi
metum abstersisses; sed, vt mones, frenum momordi. Etenim, qui te incluso omnem
spem habuerim in te, quid nunc putas?
Quanquam Papinius in Epithalamio Stellae
et Violantillae in diuersum sensum vsurpauit, nempe pro eo, quod est
seruitutem accipere frenumque recipere: |
 Fama tace, subiit leges et frena momordit,
id est admisit vincula matrimonii. Quanquam an etiam in hunc sensum verba
Ciceronis accipi possint, doctis excutiendum relinquo. [E] Prouerbium sump-
tum videtur e fabula Aeschyli, quae inscribitur Prometheus, in qua sic
loquitur Mercurius:
 Τέγγῃ γὰρ οὐδὲν οὐδὲ μαλθάκῃ λιταῖς 422
 Ἐμαῖς· δακὼν δὲ στόμιον ὡς νεοζυγὴς
 Πῶλος βιάζῃ καὶ πρὸς ἡνίας μάχῃ,  id est
 Precibus nihil mitescis inflexus meis;
 Sed frena mordens, pullus indomitus velut
 Ferociens pugnas habenas vincere.

375 [A] MANIBVS PEDIBVSQVE315





380




Extremum conatum significantes dicimus: Manibus pedibusque. Nam per manus
declaratur industria conficiendi negocii, per pedes maturandi celeritas. Dauus
in Andria Terentiana:
 Ego hoc, Pampbile, tibi pro seruitio debeo
 Conari manibus pedibusque.
Vtitur hoc adagio semel atque iterum Aeschines in oratione contra Demosthe-
nem. Homerus Iliados Y:
 Ἀλλ᾽ ὅσσον μὲν ἐγὼ δύναμαι χερσίν τε ποσίν τε,  id est
 Imo quicquid ego possum manibus pedibusque.

385 [A] OMNIBVS NERVIS316





390


Eundem habet sensum Omnibus neruis, id est summa vi summoque studio;
nam robur iuxta philosophos in neruis situm. Vnde et 'neruos intendere',
'expedire neruos' et 'neruosa' dicimus, quae vegeta validaque minimeque
languida. Cicero ad Quintum fratrem: Sic contende omnibus neruis et facultatibus.
[E] Idem libro xv. Epistolarum familiarium: Omnes tuos neruos in eo contendas.
Item Verrinarum actione secunda: In quo omnes neruos aetatis industriaeque meae
contenderem.

[A]VELIS EQVISQVE317


395

LB 158


400


Similem conatum significat Velis equisque ad fugiendum aut assequendum
magis quam ad efficiendum. M. Tullius ad Quintum fratrem libro secundo:
Sic ego, qui in isto homine colendo tam indormiui diu te me hercule saepe excitante, cursu
corrigam tarditatem tum | equis tum velis. Quo quidem loco in vulgatis exemplari-
bus pro velis, viris scriptum habetur. Idem Officiorum libro tertio: Quibus
obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere autor adiutorque sententiae. Cum his equis
velisque, vt dicitur, si honestum tueri ac retinere sententia est, decertandum est. In
quibus exemplis vsus est eadem metaphora paulo diuersius, vt qui illic
respexerit ad celeritatem, hic ad vtrunque pugnae genus, equestre ac nauale.

[A]REMIS VELISQVE423318


405




410




415




420




Huic simillimum est Remis velisque. Inde translatum, quod cum nauis simul et
remigio et velo impellitur, summus est nautarum conatus. Cicero libro
Tusculanarum quaestionum iii.: Tetra enim res est, misera, detestabilis, omni
contentione, velis, vt ita dicam, remisque fugienda.
Idem in prima Philippica: Tum
vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, vt mihi nulli neque remi neque venti
satisfacerent.
Plautus in Asinaria:
 Remigio veloque quantumcunque poteris festina et fuge.
[H] Quum remigio nauis impellitur, Graeci δεύτερον πλοῦν, id est secundarium
cursum
, appellant; quum velis fertur, dicitur ἱστιοδρομεῖν, quum secundis
ventis, οὐριοδρομεῖν. [A] Vertit in diuersum, hoc est in significationem 424
tarditatis, metaphoram Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις:
 Νῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτε ἐλαύνομεν,  id est
 Neque currimus nunc nec alias impellimur.
Interpres exponit: Neque ventis neque remis nauigamus. Quanquam nihil prohibet
ad equestrem cursum referri. Vergilius simpliciter extulit in Aeneidos tertio:
 Laeuam cuncta cohors remis ventisque petiuit.
Ad hanc formam pertinet, quod ait Plato libro De legibus nono: Τὰς δὲ τῶν
κακῶν ξυνουσίας φεῦγε ἀμεταστρεπτί, id est Malorum autem consuetudines fugito
irreuersim
, hoc est ne respiciens quidem a tergo. Allusit autem ad Eurydices
fabulam, cui lex erat dicta ne respiceret. Item in Genesi Lot iubetur e Sodomis
fugere ἀμεταστρεπτί, et Vergilius: Transque caput iace, ne respexeris.

LB 159 [A]NAVIBVS ATQVE QVADRIGIS319

426



430




435

Pro summo studio summaque festinatione Flaccus dixit nauibus atque quadrigis
in Epistolis:
 Strennua nos exercet inertia; nauibus atque
 Quadrigis petimus bene viuere, quod petis hic est.

Plutarchus Aduersus vsuram: Μηδὲ σύ γε ἱπποσύνας τε μένειν, μηδὲ ὀχήματα
ζευκτὰ κερασφόρα καὶ κατάργυρα, ἃ τόκοι ταχεῖς καταλαμβάνουσι καὶ παρατρέχου-
σιν· ἀλλ᾽ ὄνῳ τινὶ τῷ τυχόντι καὶ καβάλλῃ χρώμενος φεῦγε πολέμιον καὶ τύραννον
δανειστή ν, id est Ne vero tu aut equitatum oppertus fueris aut vehicula iugalia
cornigera et argento picta, quae celeres vsurae assequuntur et praetercurrunt; verum asino

quopiam, quemcunque forte nactus fueris, aut caballo fuge hostem ac tyrannum
foeneratorem.

[A]CITIS QVADRIGIS. IOVIS QVADRIGIS320



440




445



Citis quadrigis fugere et Iouis quadrigis fugere pro eo, quod est: quam ocyssime
fugere, legitur apud Plautum ab Homero translatum, qui diis quadrigas
affingit, quibus quo lubitum sit repente rapiantur ex Olympo in terras, rursus
e terris in coelum. Ad quas allusit Cicero scribens Quinto fratri: Quoniam
scribis poema nostrum ab eo probari quadrigis poeticis, modo mihi date Britanniam,
quam pingam coloribus tuis, meo penicillo.
Plautus in Aulularia:
 Quod iubeat citis quadrigis properet persequi.
[B] Liuius primae decadis libro quinto narrat Camillum captis Veiis ita
triumphantem ingressum vrbem, vt curru equis albis iuncto veheretur, et ob
id eum triumphum clariorem fuisse quam gratiorem, quod Solis ac Iouis
currum aequiparasse moliretur.

[A]EQVIS ALBIS PRAECEDERE425321

450




455




460



LB 160
465



Vbi quem aliis quapiam in re longe superiorem significabant longoque anteire
interuallo, eum albis equis praecedere dicebant, vel quod antiquitus equi albi
meliores haberentur vel quod victores in triumpho albis equis vectari soleant
vel quod albi equi fortunatiores et auspicatiores esse credantur, vt ad equestre
certamen referamus metaphoram. Quod quidem indicat Apuleius, cum ait:
Postquam ardua montium et roscida cespitum et glebosa camporum emersi, me equo
indigena peralbo vehens iam eo quoque admodum fesso.
Neque enim temere addit vel
indigena, id est Thessalico, vel albo; nam vtrunque pertinet ad emphasim
pernicitatis. Horatius in Sermonibus de Persio quodam:
 Durus homo atque odio qui possit vincere regem, 426
 Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,
 Sisennas, Barros vt equis praecurreret albis.
Erant autem Sisenna et Barrus homines quidam insignita maledicentia, etiam
si Acron barros legit, vt sit epitheton. Neque dissimile huic Plautinum illud
in | Asinaria:
 Nam si huic occasioni tempus sese subterduxerit,
 Nunquam aedepol albis quadrigis indipiscet postea.
[H] Graeci simpliciter dicunt παριππεῦσαι pro longe antecellere, quod eques-
tris cursus sit expeditior.

[A]MORDICVS TENERE322

470




475



Mordicus tenere est summa pertinacia tueri, quod Graeci vocant ὀδάξ. M.
Tullius Academicarum quaestionum libro primo: Nam ab omnibus eiusmodi visis
perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
Diuus Aurelius
Augustinus in epistola quapiam ad diuum Hieronymum: Illi me plus mouent,
qui cum posterius interpretarentur et verborum locutionumque Hebraearum viam atque

regulas mordicus, vt fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam
reliquerunt multa.
[B] In eundem sensum dixit Seneca [G] libro De beneficiis
vii. [B] vtraque manu. Haec, inquit, Demetrius noster vtraque manu tenere proficien-
tem iubet, haec nusquam dimittere.

[A]TOTO CORPORE, OMNIBVS VNGVICVLIS323

480




485

Similem habent pertinaciae significationem: Toto corpore atque omnibus vnguicu-
lis.
Α feris sumpta metaphora, quae dentibus, vnguibus totoque corpore
retinere solent, quod nolint extorqueri. Lucianus in dialogo Diogenis et
Cratetis: Τὸ δὲ χρυσίον ὀδοῦσι καὶ ὄνυξι καὶ πάσῃ μηχανῇ ἐφύλαττον, id est
Caeterum aurum dentibus et vnguibus atque omni ope seruabant. [F] M. Tullius libro
Tusculanarum quaestionum secundo: Toto corpore atque omnibus vngulis, vt
dicitur, contentioni vocis asseruiunt.

[A]NOCTESQVE DIESQVE324



490




495

Assiduam atque infatigabilem diligentiam passim hac figura significant: Noc-
tesque et dies.
Horatius in Arte:
 Nocturna versate manu, versate diurna.
Hesiodus: Νύκτας τε καὶ ἤματα, id est Noctesque diesque. Idem alibi:
 Ἠμὲν ὅτ᾽ εὐνάζῃ καὶ ὃταν φάος ἱερὸν ἔλθῃ,  id est
 Cumque cubile petit cumque aureus exoritur sol.
Est subinde et apud Homerum:
 [B] Νύκτας τε καὶ ἤματα πάντα, id est 427
 Omneis noctesque diesque.

[A]TERRA MARIQVE325



500




505
Faciem prouerbialem habet et illud Terra marique, quoties extremum conatum
studiumque significamus. Theognis:
 Χρὴ γὰρ ὁμῶς ἐπὶ γῆν τε καὶ εὐρέα νῶτα θαλάσσης
 Δίζεσθαι χαλεπῆς, Κύρνε, λύσιν πενίης,  id est
 Paupertatis enim durae terraque marique
 Quaerere, Cyrne, aliquod conuenit effugium.

[B] Et Horatius:
 Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.

[A]TOTO PECTORE428326




510

LB 161


515




520
Cum syncerum et absolutum amorem significamus, Toto pectore dicimus et toto
animo
: Παντὶ στήθει καὶ παντὶ θυμῷ. Cicero De legibus libro primo: Vbi illa
sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, vt dicitur.
Citatur et
apud Aristotelem in Ethicis idque prouerbii loco: toto animo, [H] παντὶ θυμῷ.
[A] Quanquam illud Toto pectore etiam ad studium diligentiamque referri
potest, vt facit M. Tullius libro Episto|larum familiarium decimotertio,
epistola prima: De Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. [E] Idem libro
duodecimo: Hanc cogitationem toto pectore amplectare. [H] Seneca epistola iii.:
Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit: quum placuerit fieri, toto illum
pectore admitte.
Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus: Quae synceritas ac
disciplina eo pertinebat, vt syncera et integra et nullis prauitatibus detorta vniuscuiusque
natura toto statim pectore arriperet arteis honestas.
[G] Diuus Augustinus, totis, vt
aiunt, visceribus
alicubi dixit veluti tropum vulgi consuetudine molliens.
Hebraei dicunt: toto corde.

[A]MOLLI BRACHIO, LEVI BRACHIO327




525

His pene diuersum est Molli brachio et Leui brachio, cum indiligentem operam
significamus. Cicero Epistolarum ad Atticum libro secundo: Quod me quodam-
modo molli bracchio de Pompeii familiaritate obiurgas, nolim ita existimes.
Idem ad
eundem libro quarto: Consules, qui illud leui brachio egissent, rem ad senatum
detulerunt.

[A]OMNI TELORVM GENERE OPPVGNARE328



530



Reperitur apud idoneos scriptores Omni telorum genere oppugnare pro eo, quod
est: modis omnibus insectari. Metaphora sumpta videri potest ex illo versi-
culo Homerico:
 Ἔγχεΐ τ᾽ ἄορί τε μεγάλοισί τε χερμαδίοισιν,  id est
 Hastisque gladiisque et saxis grandibus vrgent.
Cui finitimum est caesim ac punctim; nam his duobus modis hostem impetimus.

[A]COMINVS ATQVE EMINVS329

535




540
Ad eandem formam pertinet: [B] Ἐγγύθεν καὶ πόρρωθεν, id est [A] Cominus
atque eminus.
Translatum et hoc a bello, in quo nunc conserti pugnant gladiis,
nunc machinis procul tela in hostem torquent. [C] Id si ad animi res
transferatur, fiet venustius. Cum hominibus habenda pax, caeterum cum vitiis
cominus atque eminus pugnandum. [H] Qui cominus pugnant συστάδην
μάχεσθαι dicuntur, qui hastis διὰ δοράτων μάχεσθαι dicuntur.

[A]OMNEM MOVERE LAPIDEM429330



  c544-552
545




550




555




560




565
  c566-571
LB 162


570

Πάντα λίθον κίνει, id est Vnumquenque moue lapidem, hoc est omnia experire
nihilque intentatum relinque. Quod adagium hoc pacto natum esse plerique
ferunt. Xerxes Graecos bello adortus, cum esset apud Salaminem superatus,
ipse quidem inde se mouit, verum Mardonium reliquit, qui suo nomine
bellum prosequeretur. At cum hic quoque in Plataeis parum prospere
pugnasset fugatusque esset, fama vulgo inualuit Mardonium intra ambitum
tentorii sui thesaurum ingentem humo defossum reliquisse. Hac spe pellectus
Polycrates Thebanus eum agrum commercatus est. Verum vbi iam multum
diuque thesaurum quaesisset neque quicquam proficeret, Delphicum oracu-
lum consuluit, qua ratione posset eas pecunias inuenire. Apollo respondit his
verbis: Πάντα λίθον κίνει, id est Vnumquenque moue lapidem. Id simul atque
fecisset, multam auri vim reperisse ferunt. Sunt qui metaphoram sumptam
existiment ab his, qui cancros venantur in littore. Nam hi plerunque sub saxis 430
latitant, quae mouent qui cancros quaerunt. Effertur adagium etiam ad hunc
modum: Πάντα κινήσω πέτρον, id est Omnem mouebo petram, hoc est omnia
periclitabor. Euripides in Heraclidis: Πάντα κινῆσαι πέτρον, sentiens nihil non
fieri. Plinius iunior in quadam epistola: 'Ego iugulum statim video, hunc premo'
Premit certe quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri, vt genu
esset aut tibia aut talus, vbi iugulum putaret. 'At ego' inquam, 'qui iugulum perspicere
non possum, omnia pertento, omnia experior
, πάντα denique λίθον κινῶ', [B] id est
Omnem lapidem moueo. [A] Diuus Basilius ad nepotes: Ad quod vt viaticum
paremus, omnis lapis, vt dici solet, mouendus est.
Fortassis huc allusit et Theocri-
ticum illud [F] in Bocoliastis: [A] Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον, de Gala-
tea lasciuiente atque omnia tentante, quo Polyphemum in se prouocaret,
[B] id quod alibi retulimus. [F] Scholiastes admonet prouerbio dici significans
idem | valere quod Πάντα κάλων κινεῖν, id est Omnem mouere funem. Addit
metaphoram sumptam a ludo quopiam, in quo qui non potest alia ratione
vincere concertatorem, mouet a linea lapidem, qui dicitur rex. Nam quod
adfert de statua saxea, quam sua forma mouere possit Galatea, coactius est
mea quidem sententia.

[A]OMNEM RVDENTEM MOVERE331



575




580


  a583-586

585




Πάντα κάλων σείειν, id est Omnem funem mouere. Aliunde ducta metaphora
sensum eundem efficit. Aristophanes in Equitibus:
 Νῦν δεῖ σε πάντα δὴ κάλων ἐξιέναι <σεαυτοῦ>
 Καὶ λῆμα θούριον φορεῖν καὶ λόγους ἀφύκτους.
Quorum versuum hic est sensus:
 Nunc te necesse est omnem rudentem expedire
 Et lemma ferre vehemens ac rationes ineuitabiles.

Lucianus in Pseudomante: Καὶ πάντα κάλων ἐκίνουν ἀμύνασθαι βουλόμενος, id
est Atque omnem mouebam funem hominem vlcisci cupiens. Apollonius in epistola ad
Euphratem: Πάντα φασὶ δεῖν τὸν ἔμπορον κάλων σείειν, id est Negociatorem aiunt
omnem funem mouere oportere.
[G] Vsurpauit et Plato in dialogo, cui titulus
Sisyphus: Σκοπῶμεν νὴ Δία, ὑπερφυῶς μὲν οὖν τὸ λεγόμενόν γε πάντα κάλων
ἐφέντες καὶ πᾶσαν φωνὴν ἐφιέντες, id est Consideremus itaque per Iouem, exacte
omnem, quod aiunt, rudentem laxantes et omnem vocem emittentes.
[B] Iulius Pollux
libro De vocabulis rerum primo: Ἐπλέομεν πάντα ἀνασείσαντες κάλων καὶ
ἅπασι κάλοις, id est Nauigabamus omni moto rudente et omnibus rudentibus. Ad eum
modum significat difficilem nauigationem, in qua sint omnia tentanda.

590 [A] OMNEM IACERE ALEAM432332





595




600




605
LB 163



610




615




620
  a621-623



625




630




635
Omnem iacere aleam est rem vniuersam periclitari fortunaeque arbitrio commit-
tere. Siquidem alea fortunae ludus est magis quam artis. Vnde prouerbiali
figura, si quando ancipitem rei euentum significamus, quasi non ab arbitrio
iacientis, sed a fortuna pendentis, aleam iaci dicimus. Ita Terentius in
Adelphis vitam hominum perinde dixit esse, quasi cum ludas tesseris, vt, quod
iactu non cecidit, id arte vt corrigas. Lucianus in dialogo, cui titulus Ὑπὲρ τὼν
εἰκόνων: Τολμήσω ἀναρρῖψαι τὸν κύβον, id est Audebo tesseram iacere. Euripides
in Rheso:
 Χρὴ δ᾽ ἐπ᾽ ἀξίοις πονεῖν
 Ψυχὴν προβάλλοντ᾽ ἐν κύβοισι δαίμονος,  id est
 Par est labore digna ferre praemia,
 Quicunque vitam fortis obiicit aleae.

Aristides in Pericle: Καὶ εἷς ὑπὲρ πάντων κύβος ἀνερρίπτετο σωμάτων, χρη-
μάτων, δόξης, ἡγεμονίας, id est Vna super omnibus alea iaciebatur, vita, pecuniis,
fama, principatu. C. Caesar ad Rubiconem, qui fluuius Italiam a Gallia
disterminat, paulisper secum haesitans animo|que reputans quam arduam rem
moliretur, posteaquam ostento est animus additus, Eamus, inquit, quo deorum
ostenta, quo inimicorum iniquitas vocat, iacta esto alea. Plutarchus in Apophthegma-
tis ad hunc modum dixisse refert: Πᾶς ἀνερρίφθω κύβος, id est Omnis iacta sit
alea. Ad quod alludens Lucanus: Cadat alea fati, / alterutrum mersura caput. [F]
Plutarchus in vita Coriolani extremam aleam in eundem sensum vsurpasse
videtur: Ὥσπερ ἔσχατον κύβον ἀφιέντι, id est Velut extrema iacta alea. [A] Item
Petronius Arbiter: Iudice fortuna cadat alea. [I] M. Tullius libro De diuinatione
ii.: Non perspicitis aleam quandam inesse hostiis deligendis, praesertim quum res ipsa
doceat. Quum enim tristissima exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius,
proxima hostia litatur saepe pulcherrime.
Hic Tullius aleam dixit casum. [E]
Prouerbium desumptum videtur ex Menandro. Nam Athenaeus libro decimo-
tertio haec citat illius carmina e comoedia, quae inscribitur Arrhephorus siue
Tibicina:
 Οὐ γαμεῖς ἐὰν νοῦν ἔχεις, τοῦτον καταλιπὼν τὸν βίον.
 Γεγάμηκα γὰρ αὐτός, διὸ τοσοῦτό σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν,  [F] id est
 Siquidem sapis, ne coniugem vnquam duxeris.
 Duxi ipse, proinde suadeo ne duxeris.

[E] Huic alter respondet:
 Δεδογμένον τὸ πρᾶγμα, ἀνερρίφθω κύβος,  id est
 Decreta res est, esto iacta haec alea.
[G] Graeci versus apud Athenaeum nonnihil corrupti sunt scribarum inscitia.
Sed nullo negocio possunt restitui. Sic enim scriptos primum arbitror:
 Οὐ γαμεῖς εἰ νοῦν ἔχεις γε καταλιπὼν τοῦτον βίον, 433
 Γεγάμηκα γὰρ αὐτὸς καὶ διὰ τοῦτό σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν
[A] Plato vitam humanam teste Plutarcho similem esse dixit alearum ludo, in
quo et iacere oporteat accommoda et iis, quae ceciderunt, recte vti. Quid
cadat, id fortunae in manu est; distribuere vero recte, quae forte ceciderunt, id
in nobis situm est. Quam collationem imitatus fuisse videtur Terentius in
Adelphis.

[A]VELA VENTIS PERMITTERE333




640



  a644-648
645




650
Neque dissimili figura dixit Quintilianus in praefatione Institutionum orato-
riarum: Permittamus vela ventis et oram soluentibus bene precemur, hoc est aeditio-
nis ancipitem euentum vtcunque cadet experiamur. Simillimum est illud apud 434
Senecam in Agamemnone: Fluctibus dedi ratem, hoc est rem fortunae arbitrio
commisi. Theognis:
 Οὕνεκα νῦν φερόμεσθα καθ᾽ ἱστία λευκὰ βαλόντες,  id est
 Quare nunc ferimur tendentes carbasa ventis.
[F] Venuste Graecis πλησίστιος φέρεσθαι dicitur, qui toto pectore summoque
conatu rapitur ad aliquid. Ita Plutarchus in Catone seniore de Scipione. Hunc
Cato reprehendebat, quod largitione corrumperet. Scipio respondit sibi non
opus esse quaestore nimium diligenti, quum ipse πλησίστιος, id est plenis velis,
ad bellum raperetur. [I] Ouidius:
 Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
 Vela dedi.

[A]SVB OMNI LAPIDE SCORPIVS DORMIT334




655

LB 164


660




665




670

 Ὑπὸ παντὶ λίθῳ σκορπίος εὕδει,  id est
Sub omni lapide scorpius dormit, [C] aut vt metri quoque ratio seruetur (est enim
anapaesticus dimeter):
 Est sub lapide scorpius omni.
[A] Admonet adagium cauendum esse, ne quis apud captiosos et calumniosos
temere loquatur; quicquid enim | attigerit, periculum esse ne mordeatur.
Constat autem scorpios solere sub saxis cubitare, quae si quis tollat incautius,
fit vt ictus vulnus accipiat. Conueniet et in morosos, qui quiduis causari
solent, vel in pigros, qui friuola quaedam praetexentes suffugiunt laborem.
Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις:
 Τὴν παροιμίαν δ᾽ ἐπαινῶ
 Τὴν πάλαιαν· ὑπὸ λίθῳ γὰρ παντί που
 Χρὴ μὴ δάκῃ ῥήτωρ ἀθρεῖν,  id est
 Sermo mi vetus probatur;
 Nam decet lapide sub omni,
 Mordeatne rhetor, obseruare.

Nicandri commentator hunc senarium citat ex Captiuis Sophoclis:
 Ἐν παντὶ γάρ τε σκορπίος φρουρεῖ λίθῳ,  id est
 Etenim sub omni lapide scorpius excubat,
hoc est nihil tutum et omnia cauenda.

[A]ASINVS AD LYRAM335



675




680




685




690




LB 165
696



700


  c703-706

705

Ὄνος λύρας, subaudi 'ἀκροατής', id est Asinus lyrae auscultator. In eos, qui
propter imperitiam nullo sunt iudicio crassisque auribus. Hunc titulum 435
prouerbialem M. Varro satyrae suae cuidam indidit. Eiusdem apud Gellium
extant haec verba e satyra, cui titulus Testamentum: Si quis mihi filius vnus
pluresue in decem mensibus gignuntur, si erunt ὄνοι λύρας, (id est asini ad lyram)
exhaeredes sunto. Ὄνους λύρας appellat indociles bonarum artium atque intracta-
biles. Diuus Hieronymus ad Marcellam: Quos ego cum possem meo iure contemnere,
asino quippe lyra superflue canit, tamen ne nos superbiae, vt facere solent, arguant. Et
idem aduersus Vigilantium: Quanquam stulte faciam magistro cunctorum magistros
quaerere et ei modum imponere, qui loqui nescit et tacere non potest. Verum est illud
apud Graecos prouerbium: ὄνος λύρας. Lucianus De his, qui mercede seruiunt: Τί
γὰρ κοινόν, φασί, λύρᾳ καὶ ὄνῳ; id est Quid enim commercii, [C] quod dici solet, [A]
asino cum lyra? Idem Aduersus indoctum: Ἀλλ᾽ ὄνος λύρας ἀκούεις κινῶν τὰ
ὦτα, id est Sed asinus lyram audis auriculas mouens. Vnde et hoc pacto effertur
adagium: Ὄνος τὰ ὦτα κινῶν, id est Asinus auruulas mouens. Rursum ad hunc
modum: Ὄνῳ τις ἔλεγε μῦθον, ὁ δὲ τὰ ὦτα ἐκίνει, id est Asino quidam narrabat 436
fabulam, at ille auriculas mouebat. In eos, qui cum nihil intelligant, tamen
perinde quasi nihil non intelligant, ita nutibus alludunt aut arrident dicenti-
bus. Est autem asino naturale subinde mouere auriculas veluti significanti se
iam intelligere, cum nihil etiam audierit. Aliquando referunt ad asinum non
auscultantem lyram, sed ipsum canere conantem. Lucianus: Καὶ μάλιστα
ὁπόταν ᾆδη καὶ ἁβρὸς εἶναι θέλῃ, ὄνος αὐτολυρίζων φασί, id est Maxime si quando
canit | cupitque festiuus ac lepidus videri, asinus, vt aiunt, ipse lyra canens. Idem in
Pseudologista: Τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου ὄνον κιθαρίζειν πειρῶμενον ὄρων, id est
Iuxta hoc ipsum quod vulgo dici solet, asinum conspiciens cithara canere tentantem. [H]
itatur et hic versiculus:
 Ὄνος λύρας ἦκουσε καὶ σάλπιγγος ὗς,  id est
 Asinus lyram auscultauit et porcus tubam.
[A] Recte torquebitur in eos, qui indecore tentant artificium, cuius sunt
imperiti et a quo natura abhorrent. [C] Festiuiter inuertit adagium Stratonicus
apud Athenaeum libro Dipnosophistarum viii. Erat Cleon quispiam, cui nomen
inditum boui. Is cum scite caneret voce, caeterum lyra non perinde vteretur, Stratonicus

vbi canentem audisset: 'Olim', inquit, 'asinus ad lyram dictus est, nunc vero bos ad
lyram'.

[A]SVS TVBAM AVDIVIT336



710




Σάλπιγγος ὗς ἤκουε, id est Tubam sus audiuit. In eos quadrabit, qui res quidem
egregias audiunt, verum eas neque intelligunt neque mirantur. Aut in eos, qui
iis quae audiunt, neque gaudent neque commouentur. Equi tubarum clangore
concitantur ad bellum, suem abigat citius quam animet ad pugnam. Extat
apud Suidam huiusmodi senarius:
 Ὄνος λύρας ἤκουε καὶ σάλπιγγος ὗς,  id est
 Asinus lyram, sus audiit stolidus tubam.

715 [A] NIHIL GRACVLO CVM FIDIBVS337





720




725




730
Nihil graculo cum fidibus, id est nihil stolidis et imperitis cum bonis literis. Nam
graculus auis est ineptae molestaeque garrulitatis atque obstrepera, adeo vt a
voce qua sonat, nomen inditum putent autore Quintiliano primo Institutio-
num libro. Tum sui generis conuentus amat, quo mutuo garritu strepitus fiat
odiosior. Porro cithara silentium postulat et aures attentas. A. Gellius
Noctium Atticarum extrema lucubratione sane quam eleganter hoc adagium
torquet in quosdam pinguiore ingenio homines stolidaque loquacitate praedi-
tos, prophanos, ἀμούσους, id est a musarum sacris alienos, qui politiores literas
elegantioremque doctrinam vel ridere possunt vel etiam contemnere, intelli-
gere nequaquam possunt, quos ea demum iuuant, quae ipsi scilicet didicerunt, 437
sordida, muta, indocta. Hi pari importunitate et alienae doctrinae obturbant et
suam inscitiam passim venditant et inculcant neminem prae se non contem-
nentes. Hoc igitur hominum genus Gellius a suis commentariis, quibus nihil
fieri potest neque tersius neque eruditius, quasi fuste quodam abigens, Vetus
est, inquit, adagium, nihil graculo cum fidibus.

[A]NIHIL CVM AMARACINO SVI338




735
  c735-739



740
  c741-745



745



LB 166
750




755

  c757-761


760




765


Atque ei continenter simile quoddam subnectit: Nihil cum amaracino sui, hoc
est stolidis vel optima putent displicentque. Amaracus herbae genus, Siculo-
rum lingua a Cynarae Cyprii regis eiusdem nominis filio dictum, quem in hanc
herbam conuersum fuisse fabulis proditum est. Caeterum Seruius in primum
Aeneidos scribit Amaracum puerum fuisse regis vnguentarium, qui casu
lapsus dum ferret vnguenta, maiorem confusione odorem creauit, vnde et
optima vnguenta amaracina dici coeperint, hunc postea in herbam amaracum
fuisse conuersum. Eadem dicitur et sansucum et aliis atque aliis nominibus, vt
autor est Dioscorides in tertio libro, aitque gratissimi esse odoris atque totam
odoratam. Plinius lib. xiii., cap. i. inter vnguenta nobilia et amaracini facit 438
mentionem refertque quondam in Coo fuisse laudatissimum, postea eodem in
loco praelatum melinum, deinde docet variis vnguentis admisceri sansucum,
quemadmodum et telino, quin etiam ex simplicis amaraci succo nobilissimum
vnguentum confici. Idem lib. xxi., cap. xxii. scribit in Cypro sansucum
laudatissimum et odoratissimum nasci, eiusque varia ostendit remedia atque
ex eo oleum quoque fieri, quod amaracinum seu sansucinum vocetur. Cum
igitur huiusmodi sit amaracinum, contra sue nihil immundius, nihil sordium
amantius. Quam ob rem dixit Vergilius: Immundi meminere sues. | Praeterea
Flaccus: Vel amica luto sus et Lutulenta ruit sus. Nihil profecto minus conuenit
rostro suillo quam deliciae vnguentariae, quippe cui id demum dulce olet,
quod coenum olet. Maxime quod inter vnguenta peculiari quadam naturae
proprietate amaracinum inimicum est suillo generi, ita vt illis veneni instar sit,
si quidem credimus Lucretio, cuius in sexto libro hi sunt versus:
 Denique amaracinum fugitat sus et timet omne
 Vnguentum; nam setigeris subus acre venenum est.
[B] Suem olim Aegyptii beluam vsque spurcam ducebant, vt si quis vel
transiens contigisset, continuo properaret ad flumen se pariter ac vestem
abluturus. Subulcos etiam indigenas adeo inuisos haberi, vt nec in templa
recipiantur nec ad matrimonium aut affinitates admittantur, autor Herodotus
libro ii. [A] Ad hoc adagium allusisse videtur M. Tullius cum ait: Illi
alabastrus vnguenti plena putet
, id est optima pro pessimis displicent. Simile
quiddam dici posset de scarabeo, cui vnguentum pro stercore est, oletum pro
vnguento; id quod vulgo quoque dici solere propemodum innuit Plutarchus
in commentario, in quo Stoicorum dogmata cum poetarum dictis componit:
Λέγονται οἱ κάνθαροι τὸ μύρον ἀπολιπεῖν, τὰ δὲ δυσώδη διώκειν, id est Aiunt
scarabeos vnguentum fugere, graueolentia sectari.

[A]QVID CANI ET BALNEO?339


770




775




780




785



  c789-792
790




795




800



LB 167
805
  c806-811



810




815




820




825
  c826-833



830




835




840
Τί κοινὸν κυνὶ καὶ βαλανείῳ; id est Quid commune cani cum balneo? Hoc equidem
adagium eo libentius refero, quod mihi refricat renouatque memoriam pariter
ac desiderium Rodolphi Agricolae Frisii, quem ego virum totius tum Germa-
niae tum Italiae publico summoque honore nomino: illius, quae genuerit,
huius, quae literis optimis instituerit. Nihil enim vnquam hoc cisalpinus orbis
produxit omnibus literariis dotibus absolutius, absit inuidia dicto. Nulla erat
honesta disciplina, in qua vir ille non poterat cum summis artificibus
contendere, inter Graecos graecissimus, inter Latinos latinissimus. In carmine
Maronem alterum dixisses, in oratione Politianum quendam lepore referebat,
maiestate superabat. Oratio vel extemporalis adeo pura, adeo germana, vt non
Frisium quempiam, sed vrbis Romanae vernaculum loqui contenderes. Elo-
quentiae tam absolutae parem adiunxerat eruditionem. Philosophiae mysteria
omnia penetrauerat. Nulla pars musices, quam non exactissime calleret. 439
Extremo vitae tempore ad literas Hebraicas ac Scripturam diuinam totum
animum appulerat. Atque haec conantem fatorum inuidia virum terris eripuit
nondum annos natum quadraginta, [C] sicut accipio. [A] Extant paucula
quaedam illius monimenta, epistolae quaepiam, carmina item varii generis,
Axiochus Platonis Latinus factus, Isocrates ad Demonicum versus. Tum vna
atque altera oratio habita in publico scholasticorum Ferrariensium coetu; nam
illic et didicit et publice docuit. Latitabant apud nescio quos commentarii
dialectices; [F] nuper in publicum prodierunt, sed mutili. [A] Verterat et 440
Luciani dialogos aliquot, sed vt ipse erat gloriae negligens et plerique
mortales rem alienam sane quam indiligenter curare solent, nondum in lucem
emerserunt. Quanquam haec ipsa quae extant, tametsi ne aedita quidem ab
ipso, plane diuinitatem quandam hominis prae se ferunt. Verum ne videar
homo Germanus immodico patriae studio caecutire, Hermolai Barbari Veneti
de eo epitaphium subscribam, elegantissimum profecto et de quo dubites,
vtro sit dignius, ipsone qui scripsit, an hoc quem eo exornauit. Est autem
huiusmodi:
 Inuida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum
 Agricolam, Frisii spemque decusque soli,
 Scilicet hoc viuo meruit Germania laudis
 Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet.
Quaeso quid nostro Rodolpho potuit amplius aut omnino magnificentius
contingere quam testimonium tam splendidum, tam plenum idque redditum
non | viuo, sed iam vita defuncto, ne quis ab amore magis quam a iudicio
profectum causari possit, deinde non a Germano, ne quid patriae communis
studium eleuet testimonii pondus, denique ab eo viro, qui non solum Italiam
suam, verumetiam omne seculum hoc nostrum illustrarit, cuius tanta est apud
omneis eruditos autoritas, vt impudentissimum sit ab eo dissentire; tam
insignis in restituendis literis vtilitas, vt aut a literis omnibus alienissimus aut
certe ingratissimus habeatur, apud quem Hermolai memoria non sit sacro-
sancta. His itaque tam plenis tamque absolutis viri laudibus equidem fateor
me peculiarius etiam atque impensius fauere, quod mihi admodum adhuc
puero contigit vti praeceptore huius discipulo Alexandro Hegio Vuesphalo,
qui ludum aliquando celebrem oppidi Dauentriensis moderabatur, in quo nos
olim [B] admodum pueri [A] vtriusque linguae prima didicimus elementa, vir
(vt paucis dicam) praeceptoris sui simillimus, tam inculpatae vitae quam
doctrinae non triuialis, in quo vnum illud vel Momus ipse calumniari fortasse
potuisset, quod famae plus aequo negligens nullam posteritatis haberet
rationem. Proinde si qua scripsit, ita scripsit, vt rem ludicram, haud seriam
egisse videatur. Quanquam vel sic scripta sunt eiusmodi, vt eruditorum
calculis immortalitatem promereantur. Itaque in hanc digressionem non
temere sum expatiatus, non quo gloriose Germaniae laudes iactarem, sed vt
grati discipuli vicibus fungerer et vtriusque memoriae debitum officium
vtcunque persoluerem, propterea quod alteri velut filii debeam pietatem, alteri
tanquam nepotis charitatem.
    Nunc ad adagium, quod me quondam puellum Graecanicae linguae rudem
adhuc didicisse memini ex epistola quadam longe doctissima Rodolphi mei,
qua quidem ille senatui Hantuerpiensi summa tum fide tum facundia suadere
conatur, vt ludo literario praeficiant aliquem, qui bonas literas didicerit, nec
(vti solent) infanti theologo aut physico id muneris committant, qui cum se
quacunque de re dicere posse confidat, ipsum dicere quid sit, ignoret. Quid 441
enim is faciet in ludo literario? Profecto, vt Graeco diuerbio vtar, id ipsum quod
canis in balneo.
Lucianus Aduersum ineruditum: Καὶ τῶν ὁρώντων ἕκαστος εὐθὺς
τὸ προχειρότατον ἐκεῖνο ἐπιφθέγγεται· τί κοινὸν κυνὶ καὶ βαλανείῳ; id est Atque 442
vnusquisque conspicientium protinus illud vulgo tritissimum in te iacit: Quid cani cum
balneo? [D] Idem in Parasito: Καὶ ἐμοί γε δοκεῖ, ἐν συμποσίῳ φιλόσοφος τοιοῦτόν
ἐστιν οἷον ἐν βαλανείῳ κύων, id est Ac mihi, mea quidem sententia, tale quiddam
videtur philosophus in conuiuio, quale canis in balneo. [A] Quadrabit in eos, qui ad
rem quampiam prorsus sunt inutiles, ita vt in balneo nullus est omnino canum
vsus.

[A]ASINVM SVB FRENO CVRRERE DOCES340




845


Asinum sub freno currere doces, hoc est doces indocilem. Nam equus ad cursum
idoneus, asinus ad equestrem cursum inutilis. Horatius:
 Infelix operam perdas, vt si quis asellum
 In campum doceat parentem currere freno.
Acron admonet prouerbialiter dictum de asino. Est autem diuersum illi, quod
alibi retulimus: Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est Equum in campum.

[A]ALIENAM METIS MESSEM341


850
  c850-852



855
  c856-858

LB 168

860
  c860-863


865




870
Ἀλλότριον ἀμᾷς θέρος, id est Alienam metis messem. Duplex est vsus huius
adagii, quippe quod pariter et in eos conuenit, qui commoditatibus aliena
partis opera potiuntur, et in hos, qui negocium non suum parum diligenter
curant. Ducta metaphora a vetusto more, quo vicini rustici in demetenda
segete mutuam inter sese operam commodabant. Fit autem hominum more,
vt in suopte quisque negocio longe sit attentior quam in alieno. Id quod
eleganter admonet apologus ille de cassita, quem non pigeret referre, nisi
promptum esset cuilibet apud A. Gellium legere. Potest et eo referri, quod
aliquoties fit, vt eiectis iis, qui sementem fecerunt, alii in eorum locum
succe|dant citraque laborem alienis fruantur sudoribus. Vnde Maronis illud:
En quis conseuimus agros? Aristophanes in Equitibus: Τἀλλότριον ἀμῶν θέρος,
id est Alienam metens messem. Dictum est in Cleonem, qui in rem paratam
multisque laboribus a Demosthene prius labefactam veniens Pylo capta
gloriam omnem victoriae in se transtulit, Demostheni praeter inuidiam nihil
relictum. Cui confine est illud Homeri ex Odysseae libro primo:
 Ἐπεὶ ἀλλότριον βίοτον νήποινον ἔδουσιν,  id est
 Quandoquidem impune victum comedunt alienum.
Eandem sententiam Aristophanes in eadem fabula sic extulit:
 Ἐγὼ δὲ περιπατῶν γ᾽ ἀπ᾽ ἐργαστηρίου
 Ἕψαντος ἑτέρου τὴν χύτραν ὑφειλόμην,  id est
 Ego obambulans ab officina longius
 Alio coquente ollam paratam sustuli.

[A]PENELOPES TELAM RETEXERE443342




875




880




885




890


Penelopes telam retexere est inanem operam sumere et rursum destruere quod
effeceris. Natum ex Homero, qui libro Odysseae secundo fingit Penelopen,
Vlyssis vxorem, procos iam vrgentes hac conditione delusisse, vt tum se
promitteret nupturam, vbi telam quam habebat in manibus, absoluisset.
Quam conditionem posteaquam illi accepissent, mulier astuta, quod interdiu
texuisset, id noctu retexere coepit:
 Ἔνθα καὶ ἠματίη μὲν ὑφαίνεσκεν μέγαν ἱστόν,
 Νύκτας δ᾽ ἀλλύεσκεν ἐπὴν δαΐδας παραθεῖτο,  id est
 Illa diurna quidem ingentem contexere telam,
 Verum eadem admotis soluebat nocte lucernis.
Vsurpat hoc adagium Plato in Phaedone. Item Cicero Academicarum quaes-
tionum libro ii., Quid quod eadem, inquit, illa ars, quasi Penelopes telam retexens,
tollit ad extremum superiora?
Sentit autem de dialectica, quae iisdem illis
rationibus, quibus confirmauit aliquid, rursum soluit ac destruit, vt nihil iam
actum videatur. [G] Seneca De beneficiis quinto: Quid enim boni est nodos operose
soluere, quos ipse vt solueres feceris? [A] Aristides in defensione quatuor ora- 444
torum: Καὶ οὐκ οἶδα ὅντιν᾽ ἱστὸν ἀναλύοντες· ὅσον γὰρ ἂν προκόψωσι τῆς σοφίας,
τοσοῦτ᾽ ἀνταφαιροῦσι μεγάλα φρονοῦντες, id est Et telam nescio quam retexentes;
quantum enim faciunt compendii in sapientia, tantum rursum dispendii dum arrogantes
euadunt. Hoc quoniam aliis prouerbiis, quae mox dicemus, subnectit, indicat
nimirum et hoc esse prouerbium.

[A]ANNOSAM ARBOREM TRANSPLANTARE343


895




900




905


Γεράνδρυον μεταφυτεύειν, id est Vetulam arborem transplantare. In eos dicitur,
qui sero atque exacta iam aetate conantur dediscere, quibus diu iuuenes
assueuerint. Aut simpliciter de iis, quae frustra molimur, neque enim loco
mouenda arbor, vbi iam alte fixerit radices, sed cum plantula adhuc est. [B]
Nam veteres negabant arborem transferri oportere vel minorem bima vel
maiorem trima teste Plinio. [A] Videtur autem adagium ad quercum peculia-
rius pertinere, quae omnium altissime radices agit, vt et ἀπὸ τῆς δρυὸς
γεράνδρυον, siue quod hanc arborem omnium primam arbitrantur fuisse.
Quapropter et Ioui sacra arbor et sylua Dodonaea querna fuit, vnde prima
omnium oracula reddita creduntur. [I] Eleganter vsus est hoc adagio Seneca
libro Epistolarum xiii., epistola prima. Haec, inquit, si nimium tristia videbuntur,
villae imputabis, in qua didici ab Aegialo diligentissimo patrefamilias, (is enim nunc
huius agri possessor est) quamuis vetus arbustuni posse transferri. Haec nobis senibus
discere necessarium est, quorum nemo non oliuetum alteri ponit.

[A]HARENAM METIRIS344


910
LB 169



915
Ἄμμον μετρεῖς, id est Harenae modum quaeris [C] siue metiris, [A] hoc est rem
infiniti laboris atque inexplicabilem inceptas aut frustra conaris, quod nequeas
efficere. [C] Athenaeus libro sexto Alexidem quendam addu|cit, qui innumera
dixerit ψαμμακόσια, velut aequantia numerum harenarum: ὀνόμασι δὲ χρώμενον
ψαμμακοσίοις, id est nominibus vtens harenaginta, vt Graecae vocis figmentum
imiter. [H] Plato in Theaeteto: Μᾶλλον αὐτὸν λέληθεν ἢ οἱ τῆς θαλάσσης
λεγόμενοι χόες, id est Magis illum latet quam maris vt dicitur harenae.

[A]VNDAS NVMERAS345




920




925



  c929-933
930



Κύματα μετρεῖς, id est Vndas numeras, eundem cum proximo sensum habet.
Vergilius vtranque paroemiam eleganter attigit libro Georgicôn secundo:
 Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
 Discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
 Aut, vbi nauigiis violentior incidit Eurus,
 Nosse quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Theocritus in Charitibus: 445
 Ἀλλ᾽ ἶσος γὰρ ὁ μόχθος ἐπ᾽ ᾀόνι κύματα μετρεῖν,
 Ὅσσ᾽ ἄνεμος χέρσονδε μετὰ γλαυκᾶς ἁλὸς ὠθεῖ,  id est
 Nanque perinde siet, quasi si numerare labores, 446
 Quot venti e pelago trudant ad littora fluctus.
Videri potest ab Aesopico quodam apologo natum adagium, quem refert
Lucianus in Sectis: Olim quendam in maris littore sedisse conantem singulas
vndas pernumerare, cumque vndas vndis trudentibus obrueretur animoque
male angeretur, quod eas numero complecti non posset, adiens callida vulpes
opportuno consilio sic hominem subleuauit: 'Quid angeris', inquit, 'propter
vndas quae praeterierunt? Hinc numerare incipias oportet, illas missas facias'.

[A]SVRDO OPPEDERE346

935



Παρὰ κωφῷ ἀποπαρδεῖν, id est Apud surdum crepitum aedere, dicitur vbi quid
frustra fit aut vbi peccatur apud stupidos, qui non queant sentire. Siue cum
conuiciis incessitur is, qui perinde negligit, quasi non audiat. Refertur a
Diogeniano et a Suida.

[A]ARANEARVM TELAS TEXERE347

940




945
  c945-947

Τὰ ἀράχνια ὑφαίνειν, id est Aranearum telas texere, est in re friuola nulliusque
frugis infinitum atque anxium capere laborem. Refertur prouerbii vice a diuo
Basilio in initio enarrationis Hexameron. Vnde et apud Diogenem Laertium
in vita Zenonis philosophus quidam rationes dialecticas aranearum textis
similes esse dicebat, quae cum operosum quiddam atque exactum prae se
ferant, tamen nugatoriae sint atque imbecilles. Et alius quispiam leges cum
aranearum textis comparabat, quae cum a magnis auibus facile discinderentur,
muscas duntaxat irretirent.

[A]LATEREM LAVAS348


950




955
Feruntur huic confines aliquot apud Graecos paroemiae, quibus operam
inanem significamus, veluti Πλίνθον πλύνεις, id est Laterem lauas, id quod
vsurpat Terentius in Phormione:
 Loquarne? Incendam. Taceam? Instigem. Purgem me? Laterem lauem.
Theocritus in Charitibus:
 Καὶ ὕδατι νίζειν θολερὰν ἰοειδέϊ πλίνθον,  id est
 Et nigram silicem lauisse liquentibus vndis.

[A]LAPIDEM ELIXAS349




960



Cui simillimum est, quod refertur apud Aristophanem in comoedia, cui titulus
Σφῆκες: Λίθον ἕψεις, id est Lapiden/ decoquis. Pro eo, quod est inaniter laboras:
Ἀλλ᾽ ὅταν ἀντιβολοίη / τις, κάτω κύπτων ἂν οὕτω, / λίθον ἕψεις, ἔλεγεν, id est 447
Quin vbi quis obsecrauerit, demisso sic capite, lapidem decoquis, inquit. Neque enim
vnquam mollescit lapis, quantumuis diutina coctione. Generaliter conueniet in
quamuis inanem operam speciatim in hominem durum nullisque precibus
mollescentem.

[A]AETHIOPEM LAVAS. AETHIOPEM DEALBAS448350

965


LB 170

970




975

Eandem vim habent Αἰθίοπα σμήχεις, id est Aethiopem lauas, et Αἰθίοπα
λευκαίνεις, id est Aethiopem dealbas. Lucianus in libro Contra indoctum: Καὶ
κατὰ τὴν παροιμίαν Αἰθίοπα σμήχειν ἐπιχειρῶ, id est Ac iuxta prouerbium
Aethiopem lauare conor. Nam natiuus ille Aethiopum nigror, [B] quem Plinius
ex vicini syderis vapore putat accidere, [A] nulla abluitur aqua neque vlla
ratione candescit. Hoc item peculiariter quadrabit, cum res parum honesta
verborum fucis adornatur, [B] aut cum laudatur illaudatus aut docetur
indocilis. Adagium ortum videri potest ab Aesopica fabula. Nam quidam
mercatus Aethiopem et existimans eum colorem non natura, sed superioris
domini negligentia accidisse, nihil non adhibuit eorum, quibus vestes can-
defieri solent, adeoque perpetuis lotionibus miserum diuexauit, vt illum in
morbum impulerit colore qui fuerat manente.

[A]ARARE LITTVS351



980




985




Αἰγιαλὸν ἀροῦν, id est Arare littus, est sterilem operam sumere. Ausonius ad
Theonem:
 Quid geris extremis positus telluris in oris
 Cultor harenarum vates, cui littus arandum,
significans eum inaniter laborare. Huius peculiaris vsus erit, cum officium
impenditur in eum, a quo nihil sis fructus aliquando percepturus, veluti si
quis doceat ὄνον λύρας aut beneficium collocet in ingratum. Salsitas enim facit,
vt littorales orae ferme sint steriles. Quod etiam prouerbio testatum est:
Ἁλμυρόν γειτόνημα, id est Salsuginosa vicinia, pro sterili. [B] Est autem adeo
sterilis humor marinus, vt nec arbores ferat. Atque huiusce rei varias adfert
causas Plutarchus in commentario De causis naturalibus, primo statim proble-
mate.

990 [A]HARENAE MANDAS SEMINA352





995


Εἰς ψάμμον σπείρεις, id est Harenae mandas semina, propterea quod steriles
harenae, maxime littorales, nec idoneae ad sementem. Oenone Paridi [B] apud
Ouidium:
 [A] Quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?
     Non profecturis littora bubus aras.
[F] Atqui in nostra Brabantia sunt agricolae tam industrii, qui sitientissimas
harenas cogant et triticum ferre.

[A]IN AQVA SEMENTEM FACIS353 449


1000




5
Εἰς ὕδωρ σπείρεις, id est In aquam semina iacis. Theognis:
 Ἴσον καὶ σπείρειν πόντον ἁλὸς πολιῆς,  [D] id est
 Par vt qui aequoreis semina mandet aquis.
[A] Loquitur de his, qui beneficium conferunt in ingratos atque improbos 450
homines, idque perinde perire dicit, quasi sementem facias in vndis marinis.
[G] Aristophanis interpres et hoc pacto effert prouerbium: Κατὰ θαλάττης
σπείρεις, id est In mari sementem facis.

[A]IN SAXIS SEMINAS354




10
Κατὰ πετρῶν σπείρεις, id est In saxis sementem facis. Quo quidem allusisse credi
potest allegoria Euangelica de semine, quod in petras inciderit. [F] Nam hoc
terrae genus fere sterile est, vel quia non potest aratro proscindi vel quia quod
satum est, non habet quo radices agat.

[A]IGNEM DISSECARE355




15



Εἰς τὸ πῦρ ξαίνειν, id est Ignem diuerberare, ad hanc formam pertinet, quanquam
hoc inter Pythagorica retulimus symbola. Aristides in communi defensione
quatuor rhetorum: Ἐλελήθεις δὲ ἄρα σαυτὸν ἁπάσαις ταῖς παροιμίαις ἐνεχόμε-
νος, εἰς πῦρ ξαίνων καὶ λίθον ἕψων καὶ σπείρων τὰς πέτρας; id est Non intelligebas
autem teipsum omnibus illis prouerbiis obnoxium esse, quod ignem diuerberares, quod
lapidem elixares, quod in saxis sementem faceres?
Taxat Platonem, qui apud
Dionysium tyrannum nullum omnino fecerit operae precium.

[A]IN AQVA SCRIBIS356

20




25

LB 171


30




Καθ᾽ ὕδατος γράφειςεἰς ὕδωρ γράφεις, id est In aqua scribis, hoc est nihil agis.
Lucianus in Tyranno: Παίζεις, ὦ Χάρων, ἢ καθ᾽ ὕδατος, φασίν, ἤδη γράφεις
παρὰ Μικύλλου τινα ὀβολὸν προσδοκῶν, id est Vtrum ludis Charon, an iam in
aqua, quod aiunt, scribis, qui quidem a Micyllo obolum aliquem expectes?
Plato in
Phaedro: Οὐκ ἄρα σπουδῇ αὐτὰ ἐν ὕδατι γράψει μέλανι σπείρων διὰ καλάμου, id
est Num haec studiose in aqua scribet nigra seminans calamo. Extat huiusmodi
senarius inter sententias Graecas:
 Ἀνδρῶν δὲ φαύλων ὅρκον εἰς ὕδωρ γράφε,  id est
 Hominum improborum inscribe iusiurandum aquae.
[C] Id ita deprauat Xenarchus in Pentathlo apud Athenaeum libro decimo:
 Ὅρκον δ᾽ ἐγὼ γυναικὸς εἰς οἶνον γράφω,  id est
 Inscribo vino si qua iurat foemina.
[D] Item Catullus:
 Mulier cupido quod dicit amanti,
 In vento et rapida scribere oportet aqua.

35 [A]IN HARENA AEDIFICAS451357

Εἰς ψάμμον οἰκοδομεῖς, id est In harena aedificas. Ad quod Euangelica parabola
videtur alludere. Non consistit, quod super harenam struxeris. Proinde recte
vsurpabitur, vbi quis negocium aggreditur inutile futurum vtpote non recte
iactis ante fundamentis.

40 [A]VENTOS COLIS358

Ἀνέμους γεωργεῖς, id est Ventos colis. [F] Colis autem dico pro eo, quod est:
agricolationem exerces. [A] Refertur a Zenodoto. Dicitur in eos, qui e suis 452
laboribus nihil fructus reportant.

[A]FERRVM NATARE DOCES359

45
Σίδηρον πλεῖν διδάσκεις, id est Ferrum fluitare doces. De iis, qui rem conantur,
quae repugnante natura nequaquam fieri possit.

[A]CRIBRO AQVAM HAVRIRE360



50
  c51-53



55




60



Κοσκίνῳ ὕδωρ ἀντλεῖ ἢ ἐπιφέρει, id est Cribro aquam haurit. Quod etiam in
obliuiosos non inconcinne dicetur. Plautus in Pseudolo:
 Non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
[B] Id autem olim inter ἀδυνατώτατα habitum vel illud est argumento, quod
inter prodigia refertur Tuciam virginem Vestalem aquam cribro tulisse anno
ab vrbe condita sexcentesimonono teste Plinio lib. xxviii., cap. ii. [H] Cuius
meminit Dionysius Halicarnasseus libro Romanarum antiquitatum secundo.
[A] Sumptum a fabula Danaidum puellarum, quas Plato scripsit apud inferos
hoc poenae genus pendere, vt assidue aquam in dolium pertusum vasis item
pertusis inferant. Alciphron in epistola Galeni ad Cyrtonem: Καὶ τὸ λεγόμενον
δὴ τοῦτο εἰς Δαναΐδων τοὺς ἀμφορέας ἐκχέομεν πίθους, id est Ac iuxta prouerbium
amphoras in Oanaidum dolis infundimus.
Lucianus in Timone: Ὥσπερ ἐκ κοφίνου
τετρυπημένου, id est Tanquam e cophino perterebrato. Effertur et hunc ad
modum: Εἰς πίθον τετρημμένον ὕδωρ ἀντλεῖς, id est In dolium pertusum aquam
hauris.
[H] Plautus in Pseudolo:
 In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.

[A]APVD FIMVM ODORVM VAPOREM SPARGIS361

65



Εἰς κόπρον θυμιᾷς, id est In fimum aromatum odorem spargis. Nam perit omnis
fragrantia fimique foetore vincitur. Est apud Suidam. Conueniet autem et in
hos, qui rem egregiam indignis adhibent, [F] quod genus est illud: In lente
vnguentum.

[A]OLEVM ET OPERAM PERDIDI362

70




75




80




LB 172
86



90




95




100




105


Eodem pertinet et illud, quod est apud Plautum in Poenulo: Tum pol ego et
oleum et operam perdidi
, id est quicquid insumpsi seu rei seu laboris, id frustra
insumptum est. Metaphora ducta est a gladiatorum ac palaestritarum certami-
nibus, in quibus certaturi vnguentis quibusdam oleaceis perungebantur.
Cicero in Epistolis: Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores
contempseris? in quibus ipse Pompeius profitetur se et oleum et operam perdidisse.
Quanquam potest et ad lucubrantium lucernas referri, sicuti Cicero fecisse 453
videtur scribens ad Atticum libro xiii.: Ante lucem cum scriberem contra
Epicureos, de eodem oleo et opera exaraui nescio quid ad te et ante lucem dedi. Idem ad
eundem alibi: Non defleamus, ne et oleum et opera nostrae philologiae perierit, sed
conferamus tranquillo animo. [E] Quo quidem in loco plus habet gratiae, quod
ad rem animi translatum sit. [A] Ergo hic oleum pro sumptu positum est;
nam et sic effertur adagium. Plautus in Rudentibus: Et operam et sumptum
perdunt.
Eodem pertinet etiam illud, quod coruus ille salutator sonare didice-
rat: Opera et impensa periit. Cuius fabulae meminit Macrobius libro Saturna- 454
lium ii. Eam quoniam haud | quaquam indigna memoratu videtur, non
grauabor adscribere idque ipsius verbis. Sublimis, inquit, Actiaca victoria
reuertebatur Octauius. Occurrit ei inter gratulantes coruum tenens, quem instituerat hoc
dicere: ' Aue Caesar victor, imperator'. Miratus Caesar officiosam auem viginti milibus
nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate peruenerat, affirmauit

Caesari illum habere et alium coruum, quem vt afferre cogeretur, rogauit. Allatus verba,
quae didicerat, expressit: 'Aue victor, imperator Antoni'. Nihil exasperatus satis duxit
iubere illum diuidere donarium cum contubernali. Salutatus similiter a psitaco emi iussit
eum. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem
sollicitauit, vt coruum institueret ad parem salutationem, qui impendio exhaustus saepe

ad auem non respondentem dicere solebat: 'Opera et impensa periit''. Aliquando tamen
coruus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus repondit:
'Satis domi salutatorum talium habeo'. Superfuit coruo memoria, vt et illa quibus
dominum querentem solebat audire subtexeret: 'Opera et impensa periit'. Ad quod
Caesar risit emique auem iussit quanti nullam adhuc emerat.
Hactenus Macrobii
verba reddidimus. Diuus Hieronymus ad Pammachium videtur huic adagio
velut alterum quoddam adagium subtexuisse: Oleum perdit et impensas, qui
bouem mittit ad ceroma.
Siquidem hoc ipsum bouem ad ceroma mittere
prouerbium sapit, pro eo, quod est: docere indocilem aut ad id muneris
quempiam asciscere, ad quod obeundum minime sit idoneus videlicet ingenio
repugnante. [B] Nam ceroma dicitur vnguentum, quo olim vnguebantur
athletae; id ex oleo certisque terrae generibus conficiebatur. Porro ad certa-
mina bos inutilis est.

[A]RETI VENTOS VENARIS363


110

Δικτύῳ ἄνεμον θηρᾷς, id est Reti ventos captas. De frustra laborantibus aut qui
stulte sequuntur ea, quae nulla sit assequendi spes, aut qui rem inanem
inaniter captant. Nam vtre contineri ventus potest, reti nequaquam.

[A]TRANQVILLVM AETHERA REMIGAS364



115
Αἰθέρα νήνεμον ἐρέσσεις, id est Aere tranquillo remigas. Apud Zenodotum
refertur de incassum laborantibus; perinde est quasi dicas 'aerem diuerberas
remigantium more'.

[A]MORTVVM FLAGELLAS365

Νεκρὸν μαστίζεις, id est Mortuum flagellas. In eos, qui obiurgant illos, qui nihil
prorsus obiurgatione commoueantur; aut qui vita defunctos insectantur ac
lacerant.

120 [A]OLLAM EXORNAS455366





125
Χύτραν ποικίλλεις, id est Ollam exornas siue picturas. De iis, qui in re
vehementer absurda frustra conantur. Ineptus enim labor ollae, vasi
contempto et culinariis vsibus destinato, picturae lenocinium adhibere. Cui
simillimum quiddam vulgo iactatur, bracteis aureis inaurare iuglandium
putamina.

[A]OVVM ADGLVTINAS367

Ὠὸν κολλήεις, id est Ouum glutino compingis. Refertur a Diogeniano. Ridicule
laborat, qui fractum oui putamen glutino sarcire et coagmentare conetur.

[A]VTREM CAEDIS456368

130



Ἀσκὸν δέρεις, id est Vtrem caedis aut vtrem excorias. [E] Extat apud Aristopha-
nem in Nubibus. [A] Ad quod allusisse videtur Apuleius in Asino, cum
meminit de tribus vtribus a se percussis ac vulneratis. Sumptum vel a Bacchi
sacris vel ab iis, qui percussis vtribus inanem mouent strepitum.

LB 173 [A]VTREM VELLIS369

135

Huic simillimum: Ἀσκὸν τίλλεις, id est Vtrem vellis. Vel quod non sentiat vel
quod pilis careat.

[A]ACTVM AGERE370



140




145

Terentius in Phormione: Ohe / actum, aiunt, ne agas! τὸ πραχθὲν μὴ πράξῃς. A
iudiciorum consuetudine sumptum, qua fas non est iterum agere causam, de
qua iam sit pronunciatum. Plautus: Rem actam agis, id est incassum laboras.
[H] Q. Fabius apud T. Liuium dec. iii., lib. viii.: Scio multis vestrum videri,
Patres Conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem, qui
tanquam de integra re, de Africa prouincia sententiam dixerit.
[A] M. Tullius libello
De amicitia indicat dici solitum de negocio, quod praepostere geritur. Sed cum
multis, inquit, in rebus negligentia plectimur, tum maxime in amicis et deligendis et
colendis. Praeposteris enim vtimur consiliis et acta agimus, quod vetamur prouerbio.

[A]COTEM ALIS371



150




Ἀκόνην σιτίζεις, id est Cotem alis. Dicitur in homines edaces plurimique cibi,
qui nihilo tamen habitiores inde reddantur. Nam in cotis macilentiam
hodieque vulgo iactatur adagium, cum aiunt 'tam pinguem quam cotem'
macilentum quempiam esse significantes. [E] Hermolaus Barbarus in epistola
quadam ad Picum interpretatur hoc prouerbium pro male collocare bene-
ficium, vnde non sit reditura gratia, vt affine sit illi quod alibi dicetur: Ale
luporum catulos
, quum ex beneficio redit mala gratia.

155 [A] HYLAM INCLAMAS372


  c157-162


160




165




170




175




180

Ὕλαν κραυγάζεις, id est Hylam inclamas. De frustra vociferantibus aut in
genere de nihil proficientibus. Ab huiusmodi casu natum adagium. Hylas,
Theodamantis filius, cum esset inter Argonautas formosus adolescens, adama-
tus est ab Hercule. Is cum esset in Mysia forte aquatum egressus, in fonte
periit; vnde et a nymphis adamatus ac raptus fingitur. Ad hunc vestigandum
missus est Polyphemus, qui ingenti vociferatione nomen inclamabat Hylae
neque quicquam tamen profecit. Atque hinc ortum prouerbium. Vergilius
videtur ad nautarum clamorem retulisse, cum ait:
 His adiungit Hylam nautae quo fonte relictum 457
 Clamassent, vt littus Hyla, Hyla omne sonaret.
Meminit huius et Theocritus in Idyllio N:
 Τρὶς μὲν Ὕλαν ἄϋσεν ὅσον βαθὺς ἄρυσε λαιμός,
 Τρὶς δ᾽ ἄρ᾽ ὁ παῖς ὑπάκουσεν, ἀραιὰ δὲ ἵκετο φωνή,  id est
 Ter quanto potuisset Hylam clamore vocabat
 Mugitum intendens imo de gutture vocis;
 Ter puer audiit ac tenuis vox perculit aures.
Nihil obstat, quominus ad sacrorum consuetudinem referatur, quae in Hylae 458
rapti memoriam sunt instituta, in quibus Hylae nomen inclamabatur. Id fuerit
venustius atque concinnius, vbi quis rem absentem frustra desiderat vel
deplorans vel optans; vt si quis ad inopiam redactus optaret sibi centum
talenta, quae quondam habuisset. Ad hanc paroemiam respexisse videtur
Aristophanes in Pluto:
 Ποθεῖς τὸν οὐ παρόντα καὶ μάτην καλεῖς,  id est
 Desideras absentem inaniter vocans.
De Mercurio dictum placentas illas deplorante, quas in sacris consueuerat
aliquando edere.

LB 174 [A]INANITER AQVAM CONSVMIS373



185




190




195




200




205
  a205-208



210




215

Ἄλλως ἀναλίσκεις ὕδωρ, id est Inaniter consumis aquam. In eos quadrabit, qui
frustra suadent. A prisco more iudiciorum sumptum, in quibus ad clepsydrae
modum dicebatur. Aeschines contra Demosthenem ostendit primam aquam
infundi solere actoribus, alteram patronis, tertiam iudicibus ad poenam
constituendam, nisi primis sententiis reus fuisset absolutus. Et Demosthenes
Aeschinem prouocat, vt vel in sua aqua, si possit, dicat, quod decretum
fuisset ipso vnquam autore scriptum: [G] Ἀναστὰς καὶ ἐν τῷ ἐμῷ ὕδατι
εἰπάτω. [A] Huc alludens Lucianus ἐν τῷ Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων, in
rhetorem quendam iocatur, qui apud barbaros in conuiuio diceret, non ad
aquae, sed ad amphorae vinariae modum. Idem in Bis accusato: Ἐκείνης γὰρ
τό γε νῦν ῥέον, id est Nam illius sane in praesentia fluit aqua. [D] Videtur id
subindicare Plato in Theaeteto, cum ait quosdam [H] πρὸς μικρὸν ὕδωρ, id est
[D] ad pusillum aquae, docere posse quae gesta sint. Idem in eodem: Κατεπείγει
γὰρ ὕδωρ ῥέον, id est Vrget enim aqua fluens, quod oratoris sit ad praescriptas
clepsydras dicere. [A] Apuleius in Asino aureo: Rursum praeconis amplo boatu
citatus accusator quidam senior exurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam inuicem
coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat.

Plinius iunior Falconi: Et qui iubere posset tacere quemcunque, huic silentium
clepsydra indici.
Idem Arriano: Dixi horis pene quinque. Nam viginti clepsydris, quas
spaciosissimas acceperam, sunt additae quatuor.
Quintilianus libro xii.: Et si quid
ipse tibi sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio
actionem aqua deficit.
[F] M. Tullius in calce secundi libri Tusculanarum
quaestionum: Cras ergo ad clepsydram, sic enim dicimus. [G] Idem De oratore
libro iii. de Pericle loquens, At hunc, inquit, non clamator aliquis ad clepsydram
latrare docuerat, sed vt accepimus Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in
maximarum rerum scientia.
Philetas apud Athenaeum libro ii.: Τοσαῦτα ὥσπερ οἱ
ῥήτορες πρὸς ὕδωρ εἶπον, id est Tantum, vt solent rhetores, ad aquam dixi; fuerat
autem de aqua sermo. Hinc captata est allusionis gratia. [F] Demades
iocabatur in Demosthenem ὑδροπότην, quod caeteri quidem ad aquam dice-
rent, Demosthenes ad aquam scriberet. [H] Philostratus in Adriano sophista 459
τοὺς ἀπὸ κλεψύδρας appellat sophistas, qui ad aquam exercebantur. [B] Porro
prisci lineis et vmbris horas distinguebant. P. Scipio Nasica primus repperit
clepsydram, qua nubilo quoque die et noctibus horae distinguerentur. Nunc
[G] pro clepsydris clepsammis et [B] αὐτομάτοις vtuntur horologiis.

[A]IN AERE PISCARI, VENARI IN MARI374



220




225

Eiusdem generis sunt et illa, quae Plautus vsurpat in Asinaria: In aere piscari et
in mari venari reti iaculo.
Quadrabunt simpliciter in eos, qui frustra moliuntur
τὰ ἀδύνατα aut qui praepostere ibi quaerunt aliquid, vbi ne sperari quidem
possit; vt si quis in magistratibus vitam tranquillam, in voluptatibus beatam,
in opibus felicem quaerat. Itaque Libanus seruus ab hero suo Demaeneto
iussus, vt vxorem ipsius argento defraudaret, significans nulla ratione fieri 460
posse, vt a muliere tenacissima quicquam auferretur,
 Iube, inquit, vna me opera piscari in aere,
 Venari autem reti iaculo in medio mari.

[A]AQVAM E PVMICE POSTVLAS375



230
  c231-233



235


LB 175
  c238-242
240
  c239-242

Superiori non admodum diuersum, quod apud eundem poetam legitur:
Aquam e pumice postulare pro eo, quod est: frustra ab alio petere, cuius ipse a
quo petas, maxime sit indigus. Nihil enim pumice lapide siccius, nihil
siticulosius. Perinde ac siquis ab indoctissimo doceri postulet, ab inconsultis-
simo consilium expectet, ab egeno munus, ab inope praesidium, denique ab
auaro ac tenaci pecuniam. Plautus: Nam tu aquam e pumice nunc postulas, / qui
ipsus sitiat.

 Pumex, inquit idem, non aeque est aridus atque hic senex.
[B] Est autem pumex lapis cauernosus, quo solent poliri codices, naturae adeo
siccae, vt si in vrceum bullientem immiseris, feruorem extinguat non solum
ad | tempus, sed in totum. Nec aliud in causa putat esse Theophrastus, nisi
quod vehementissima siccitate spumam totam ad se trahere nitatur. Meminit
et de Chio quopiam Eudemo, qui pumice acri consperso aceto munire sese
consueuerit, vt post septimam ellebori potionem nec balneis nec vini pota-
tione prouocaretur ad vomitum.

[A]NVDO VESTIMENTA DETRAHERE376


245




250



Ad hanc sententiam pertinet hoc quoque, quod ab eodem est vsurpatum
poeta: Nudo vestimenta detrahere pro eo, quod est: ab eo sperare emolumentum,
cui ne sit quidem quod auferri queat. Sic enim idem Libanus in Asinaria
Plautina admonitus ab hero, vt ab ipso per fallaciam argentum abraderet, quo
filio emeretur amica,
 Maximas, inquit, nugas agis.
 Nudo detrahere vestimenta me iubes.
[C] Adducit et diuus Chrysostomus prouerbium vulgo iactatum, quo dicebant
nec a centum viris vnum nudum spoliari posse. [H] Apuleius Asinus libro
primo scripsit: Nudum nec a decem palaestritis posse spoliari.

[A]ANTHERICVM METERE377

255




260

Τὸν ἀνθέρικον θερίζειν, id est Anthericum metere, dicebantur, qui laborem
inanem ac sterilem caperent. Anthericus, herbae genus, quod meti non possit,
sed velli manibus necesse est velut et linum. Antherices vocantur summa
spicarum fastigia [F] siue atheres. [A] Herodotus asphodeli caules antherices 461
vocat teste Suida, quos et tenaciores ait esse quam vt frangi queant. [F]
Antherici meminit et Plinius libro xxi., cap. xvii. In Graecorum commentariis
reperio promiscue positum antherices et atherices.

[A]EX HARENA FVNICVLVM NECTIS462378



265




270




275




280




285
Ἐκ τῆς ψάμμου σχοινίον πλέκειν, id est Ex harena funiculum nectere, est frustra
conari, quod nulla ratione potest effici. Quid enim stultius quam ex harena,
quae nullo modo cohaerescit, funem velle nectere? Prouerbium vtrunque,
nempe tum hoc tum quod proxime retulimus, vsurpat Aristides in communi
defensione quatuor oratorum: Καταδύντες δὲ εἰς τοὺς χηραμοὺς ἐκεῖ τὰ
θαυμαστὰ σοφίζονται σκιᾷ τινι λόγους ἀνασπῶντες, ἔφης, ὦ Σοφοκλῆς, τὸν
ἀνθέρικον θερίζοντες, τὸ ἐκ τῆς ψάμμου σχοινίον πλέκοντες, οὐκ οἶδα ὅντιν᾽ ἱστὸν
ἀναλύοντες, id est Verum abdentes sese in secessus quosdam, illic admirandam illam
comminiscuntur sapientiam vmbra quadam attrahentes verba, quemadmodum abs te
dictum est, Sophocles, anthericum metentes, ex harena nectentes funiculum, et haud scio

quam retexentes telam. Significat his adagiis vmbraticum illud philosophorum
studium nihil omnino fructus adferre. [B] Columella in praefatione carminis
De cultura hortorum: Nam etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid
possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, vt, quod aiunt Graeci, ex incomprehensi-
bili paruitate harenae funis effici non possit.
[A] Prouerbium peculiariter accom-
modabitur ad vsus huiusmodi: si quis conetur in concordiam redigere
moribus longe dissimillimos et inter quos nihil omnino conuenit, aut si quis
orationem ex argumentis dissonis contexat quasi Chimaeram quandam fingens
et huiusmodi monstrum, cuiusmodi describit Horatius: 'Humano capite,
equina ceruice' reliquis item membris ex variis animantium generibus ita
collatis,
 Vt turpiter atrum
 Desinat in piscem mulier formosa superne.

[A]AB ASINO LANAM379

LB 176


290



Cui finitimum est et illud: Ὄνου πόκας ζητεῖς, id est | Asini lanas quaeris. De
iis, qui stulte quaerunt ea, quae nusquam sunt. Effertur adagium etiam ad
hunc modum: Ὄνου πόκαι, id est Asini lanae. Aristophanes:
 Τίς εἰς τὸ Λήθης πεδίον, τίς εἰς ὄνου πόκας;  id est
 Asini quis ad lanas? quis in Lethes solum?
per asini lanam res vanas significans et quae nusquam sunt. [G] Trimeter
Graecis constabit, si tollas alterum τίς.

[A]ASINVM TONDES380

295



Eundem sensum habet Τὸν ὄνον κείρεις, id est Asinum tondes. De his, qui rem
absurdam atque inutilem aggrediuntur, propterea quod asinum neque pectere
possis propter villos neque tondere, cum lanam non habeat. Huius meminit
Aristophanes in Ranis.

[A]LVPI ALAS QVAERIS463381

300



Λύκου πτερὰ ζητεῖς, id est Lupi alas quaeris. De iis, qui quaerunt ea, quae
nusquam sunt; aut vbi quis verbo duntaxat territat, alioqui re nunquam
facturus quod minatur. Neque enim fieri potest, vt lupus alatus inueniatur.
[C] Prouerbium recensetur a Suida.

[A]QVAE APVD INFEROS464382

305
  c306-309



310




315
Eodem loco interpres admonet et huius adagii tanquam eundem habentis
sensum: Τὰ ἐν Ἅιδου, id est Ea quae apud inferos. Citatque Aristarchum
autorem idque inde natum putat, quod Cratinus finxerit quendam apud
inferos funem torquentem, asinum autem arrodentem ea, quae ille iam
torsisset, atque ita inaniter laborare, [C] qui torquebat. [A] Quanquam illud
Τὰ ἐν Ἅιδου generaliter ad omnia pertinet, quae poetarum fabulis traduntur,
nulli credita nisi pueris. Vnde cum inania somniisque similia significabimus,
apte dicemus: Τὰ ἐν Ἅιδου. [E] Athenaeus libro Dipnosophistarum quarto
refert Democritum scripsisse volumen, cui titulus fuerit Τὰ περὶ τῶν ἐν Ἅιδου,
prodigiosis, vt coniectandum est, refertum fabulis, et hinc potest videri
ductum prouerbium. |

LB 177 [A]CONTORQVET PIGER FVNICVLVM383




320




325




330




335



  c339-344
340




345




350




355
Huic adeo simile est, vt idem videri possit, quod de Ocno ono, id est pigro
asino, refert Pausanias [E] in Phocicis, [A] apud Ionas, vt ait, celebratum:
Συνάγει ὄκνος τὴν θώμιγγα, id est Torquet piger funiculum. Ipsius verba super
hac re subscribam: Μετὰ δὲ αὐτοὺς ἀνήρ ἐστι καθήμενος, ἐπίγραμμα δὲ Ὄκνον
εἶναι λέγει τὸν ἄνθρωπον. Πεποίηται μὲν πλέκων σχοινίον, παρέστηκε θήλεα ὄνος
ἐπεσθίουσα τὸ πεπλεγμένον ἀεὶ τοῦ σχοινιού. Τοῦτον εἶναι τὸν Ὄκνον φίλεργόν
φασιν ἄνθρωπον, γυναῖκα δὲ ἔχειν δαπανηράν· καὶ ὁπόσα συλλέξαιτο ἐργαζόμενος
οὐ πολὺ ἂν ὕστερον ὑπὸ ἐκείνης ἀνήλωτο. Οἶδα δὲ καὶ ὑπὸ Ἰώνων, ὁποτε ἴδοιέν
τινα πονοῦντα ἐπὶ οὐδενὶ ὄνησιν φέροντι, ὑπὸ τούτου εἰρημένον ὡς ὁ ἄνὴρ οὗτος
συνάγει τοῦ Ὄκνου τὴν θώμιγγα, id est Post hos vir quidam est sedens, titulus
indicat eum
Ὄκνον esse. Factus est autem ad hunc modum, vt ipse funiculum torqueat
astante asella, quae quod tortum fuerit assidue abrodat. Hunc Ocnum aiunt hominem
esse industrium operique intentum, sed vxorem habere sumptuosam ac prodigam, vt

quicquid is suo labore corraserit, id mox absumatur ab illa. Cognitum autem est mihi
etiam ab Ionibus dici solere, si quem conspexissent in re quapiam elaborantem, quae nihil
adferret emolumenti: hic homo funiculum Ocni contorquet.
Videtur argumentum
picturae sumptum ab occasione vocis ancipitem obtinentis significatum.
Siquidem συνάγειν τὸν βίον aiunt Graeci pro comparare victum. Colligit autem
qui rem auget, dissipat qui profundit. Atque hoc quidem argumentum apparet
olim multorum artificum operibus fuisse celebratum. Siquidem Plinius in
Historia mundi inter Socratis egregii pictoris argumenta commemorat et de
asino spartum arrodente. Et piger, inquit, qui appellatur Ocnos, spartum torquens,
quod asellus arrodit.
Fertur idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto
Thasio dicatum. Quo quidem negant desidem et ignauum significatum,
quemadmodum existimat Varro, imo laboriosum magis et industrium, sed cui
sit vxor prodiga. Eoque Pausanias ait non marem asellum, sed foeminam in
pictura fuisse. Idem argumentum marmore caelatum Romae duobus visitari
clocis, nempe in Capitolio et in hortis Vaticanis, Hermolaus Barbarus testis est. 465
Vsus est hoc adagio et Propertius:
 Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno
 Aeternusque tuam pascat, aselle, famem.

Verum illud interim admirandum, cur Plinius eum scripserit appellatum
Ocnum, id est pigrum, qui funem torqueret, ac non magis asellum arroden-
tem. Maxime cum Propertius non eum Ocnon appellet qui torqueat, sed illi
torqueri funem, vt asinum intelligas citius quam torquentem. Meminit huius 466
adagii Plutarchus in commentario Περὶ τῆς εὐθυμίας: Ἀλλ᾽ ὥσπερ ἐν Ἅιδου
ζωγραφούμενος σχοινοπλόκος ᾧτινι παρίησιν ἐπιβοσκομένῳ καταναλίσκει τὸ πλε-
κόμενον, id est Sed quemadmodum apud inferos depictus is, qui funem torquet, cui
adest, qui depascens absumit id, quod tortum fuerit.

[A]LITTORI LOQVERIS384

LB 178


360


Αἰγιαλῷ λαλεῖς, id est Littori loqueris. Refertur a Grae|cis adagiorum collectori-
bus. Dictum in eos, qui frustra vel suadent vel orant, perinde quasi surdo
loquantur. Nam littora propter assiduum fluctuum fragorem surda dicuntur.
[I] Ouidius:
 Surdior ille freto clamantem nomen Orestis
 Traxit inornatis in sua tecta comis.

[A]VENTO LOQVERIS385


365




370


Suidas addit et hoc: Ἀνέμῳ διαλέγῃ, id est Vento loqueris pro eo, quod est:
inaniter. Nam ventus omnia dissipat cogitque euanescere. Vnde et 'auris
discerpta mandata' dixit Vergilius, quae abierant in obliuionem. [E] Plautus in
Mostellaria:
 Hic
 Nescit quidem nisi foenus fabulari
 Vento.
Consimili figura apud Athenaeum legitur: Γῇ καὶ οὐρανῷ λαλεῖν, id est Coelo ac
terrae loqui.

[A]MORTVO VERBA FACIT386


375




380




Νεκρῷ λέγουσα μύθους εἰς οὖς, id est Mortuo ad aurem fabulam narrans. Plautus:
Mortuo verba nunc facio. Terentius: Verba fiunt mortuo. Rursum Plautus:
 Nihilo pluris refert,
 Quam si ad sepulchrum mortuo dicat iocum.

[E] Pertinet huc quod est apud Aeschylum in Agamemnone:
 Ἔοικα θρηνεῖν ζῶσα πρὸς τύμβον μάτην,  id est
 Frustra ad sepulchrum viua ploro mortui.
[A] Natum adagium a ridicula consuetudine veterum vita defunctos ter voce
cientium, vnde et conclamati dicebantur, praeterea in pompis funeralibus
multa deplorantium erga mortuum. Quem morem irridet Lucianus in libello
De luctu, [B] quem nos Latinum fecimus.

385 [A] SVRDO CANIS. SVRDO FABVLAM NARRAS467387





390




395



Eandem vim habet Κωφῷ ᾄδεις, id est Surdo canis. Vergilius in Bucolicis:
 Non canimus surdis, respondent omnia syluae.
Horatius: Narrare putaret asello / fabellam surdo. Terentius in Heautontimoru-
meno: Nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. [D] Item T. Liuius
de bello Macedonico libro x.: Quae vereor ne vanis auribus cecinerint. [E]
Aeschylus in Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβοας:
 Ἤκουσας, ἢ οὐκ ἤκουσας; ἢ κωφῇ λέγω;  [G] id est 468
 An audisti, an non audisti? num surdo loquor?
[E] Allusit huc Ouidius Amorum libro iii.:
 Quid iuuat ad surdas si cantet Phemius aures?
 Quid miserum Thamyram picta tabella iuuat?
Ortum videtur a ridiculo casu, quo saepe fit, vt hospes incidat in surdum,
quem percontetur multa ridentibus iis, qui surdum nouerunt.

[A]FRVSTRA CANIS388

400




405




410




415
LB 179

Ἄλλως ᾄδεις, id est Frustra canis. Πρὸς κενὴν ψάλλεις, id est In vanum cantas. De
iis, qui frustra suadent. A cantoribus ductum, qui cum ingrati sunt auditori-
bus, inaniter canunt, cum a nemine audiantur, aut qui canunt suo sumptu
nihil auferentes praemii. Nam cantilenam Graeci prouerbiali metaphora fre-
quenter appellant orationem. Inde est illud in Euripidis Hecuba: Ἥξει τι
μέλος, id est Veniet aliqua cantilena, et eandem cantilenam canis et ad aures occinere
et παρὰ τὸ μέλος φθεγξάμενος, [B] id est praeter cantum sonans. [A] Vsurpauit
adagium hoc ac simul exposuit Lycophron poeta:
 Τοιγὰρ ψαλάξεις εἰς κενὸν νευρᾶς κτύπον,
 Ἄσιτα κἀδώρητα φορμίζων μέλη,  id est
 Itaque ciebis irritos fidium sonos,
 Ieiuna et indonata pulsans carmina.
Interpres addit prouerbium ad hunc etiam efferri modum: Εἰς κενὸν κρούεις
τὰς χορδάς, id est Frustra pulsas chordas. Sumptum autem a citharoedis, qui sic
canunt, vt nihil accipiant muneris et domi cibum capiant, hoc est suo sumptu
suoque victu, quemadmodum ait Plautus, aliis cantent. [B] Nisi cui videbitur
ad apologum Ae|sopi referendum de tibicine frustra pisces inuitante cantile-
nis. Nam audierat Arionis fabulam.

[A]LAPIDI LOQVERIS389


420
  a421-423


Λίθῳ διαλέγῃ, id est Lapidi ioqueris, eundem sensum habet. Et apud Terentium
[G] in Ἑαυτοντιμωρουμένῳ [A] 'lapis' pro stupido brutoque homine ponitur
aliquoties. [F] Non inscitum est quod refert Laertius. Cuidam interroganti
quanam in re melior esset euasurus filius si erudiretur, 'Si nihil aliud', inquit
Aristippus, 'certe in theatro non sedebit lapis super lapidem'.

[A]PARIETI LOQVERIS390

425




430

Πρὸς τὸν τοῖχον λαλεῖς, id est Parieti loqueris. Et hoc quoque refertur a Graecis
collectoribus. Effertur et ad hunc modum: Διὰ τοίχου λαλεῖν, id est Per 469
parietem loqui. Dici consueuit, vbi quis rei quippiam faceret vehementer
absurdae. Fortassis ab amantibus sumptum, qui ad fores ac fenestras aut etiam
parietes amicarum perinde loquuntur nonnunquam, quasi sensus aliquis illis
adsit. [E] Plautus in Truculento vsurpat pro eo, quod est: tacituro loqui. Ego, 470
inquit, ero paries: loquere tu.

[A]NVGAS AGERE391



435

  a437-443


440




445




450




455

Latinis perinde atque Graecis tritum adagium: Nugas agere pro eo, quod est:
rem friuolam ac nihili facere seu frustra conari. Λῆρον ληρεῖς, Atticis familiare,
id est Nugas nugaris. Aristophanes in Nebulis Socratem subtilium nugarum
antistitem vocat quasi friuolarum argutiarum autorem: Σύ τε, λεπτότατων
λήρων ἱερεῦ. [G] Λῆρος μακρός dixit Galenus libro Περὶ δυνάμεων φυσικῶν
secundo. Λῆρος οὖν μακρός ἐστιν ἅπασα τῶν πόρων ὑπόθεσις εἰς φυσικὴν
ἐνέργειαν, id est Magnae igitur nugae sunt omnis pororum suppositio ad vim
naturalem. Iucundius fit, quum refertur ad personam velut apud Athenaeum
libro vi.:
 Οἱ δὲ ποιηταί, φησι, λῆρος εἰσίν,  id est
 Porro poetas nugas esse praedicat.
[A] Dicunt et ὑθλεῖς, id est deliras ac desipis, quod est translatum ab aniculis,
quae posteaquam aetatis vitio coeperint desipiscere, futiles quasdam nugas
blaterare solent. Ausonius ad Paulum:
 Phoebus iubet verum loqui.
 Etsi Pierias patitur lirare sorores
 Nusquam ipse torquet aulaca.

In quibus versibus obscurior est allusio ac prope dixerim inepta. Nam homo
bilinguis pariter ad vtrunque sermonem et duplicem nominis significatum
respexit. Siquidem λῆρος Graecis nugas significat et lirae seu porcae Latinis
vocantur sulci. Nam agricolae primum proscindunt, deinde comminuunt
glebas, postremo lirant. Proinde subtexuit nunquam ipse torquet αὔλακα. Olim
enim agricolatores delirare dicebantur, qui a recto sulcorum ordine deflecte-
rent. Inde transsumptum ad eos, qui desipiscunt.

[A]IN COELVM IACVLARIS392



460




465

Ἐς τὸν οὐρανὸν τοξεύεις, id est In coelum sagittam torques. Est apud Zenodotum
ac Suidam de iis, qui frustra laborant aut qui audent eos lacessere, quos non
possunt laedere. Nihil enim ferire potest, qui in coelum torquet, nisi quod
diuos videtur petere. At non raro fit, vt iaculum in ipsum mittentem recidat.
Extat huiusmodi quaedam sententia in prouerbiis etiam Hebraeorum, [B]
nempe apud Ecclesiasticum cap. xxvii.: [A] Qui in altum mittit lapidem, super
caput eius cadet [B] et plaga dolosa dolosi diuidet vulnera, et qui foueam fodit, incidet in
eam, et qui statuit lapidem proximo suo, offendetur in eo, et qui laqueum alii ponit,
peribit in illo.

[A]DELPHINVM CAVDA LIGAS471393



470


Δέλφῖνα πρὸς τοὐραῖον δεῖς, id est Delphinum cauda alligas. In eos, qui quippiam
incassum conantur. Propterea quod delphinus cauda sit lubrica nec ea parte
teneri queat; aut quod cauda sit valida, cuius agitatione fertur et naues
aliquando subuertere, vt hac parte sit inuictus. Quadrabit et in eos, qui ea via
quempiam aggrediuntur, qua nequaquam possit superari.

[A]CAVDA TENES ANGVILLAM472394


475
LB 180
Ἀπ᾽ οὐρᾶς τὴν ἔγχελυν ἔχεις, id est Cauda tenes anguillam. In eos apte dicetur,
quibus res est cum hominibus lubrica fide perfidisque aut qui rem fugitiuam |
atque incertam aliquam habent, quam tueri diu non possint.

[A]FOLIO FICVLNO TENES ANGVILLAM395



480


Huic diuersum est illud: Τῷ θρίῳ τὴν ἔγχελυν, id est Folio ficulno anguillam,
subaudiendum 'tenes'. Vbi quis alioqui fugax et lubricus, arctiore nodo
tenetur quam possit elabi. Nam fici folium scabrum est, [B] vt cui nomen
etiam inditum ab asperitate scripserit Plutarchus, [A] atque ob id ad retinen-
dam anguillam natura lubricam vel maxime idoneum.

[A]MEDIVS TENERIS396


485




Huic sententiae confine est illud apud Aristophanem in Ranis: Νῦν ἔχῃ μέσος,
id est Nunc medius teneris, de eo, qui sic tenetur, vt extricare sese nulla ratione
possit. Translatum a palaestritis atque athletis, qui si quem medium corripue-
rint, facile vincunt. Sunt autem verba Aeaci ad Bacchum: Ἀλλα νῦν ἔχῃ μέσος,
id est At nunc medius tenere. Eodem pertinet illud apud Terentium: Sublimem
medium arriperem.

490 [A] DELPHINVM NATARE DOCES397



  c493-496

495

Δέλφῖνα νήχεσθαι διδάσκεις, id est Delphinum natare doces. In eos competit, qui
monere quempiam conantur in ea re, in qua cum sit ipse exercitatissimus,
nihil eget doctore. Nam delphinus in natando pernicissimi impetus est, ita vt
non modo superet omne natatilium genus velocitate, verumetiam terrestrium
animantium vt autor Aelianus libro xii. Quin et naues transilit seque contento
spiritu teli in morem eiaculatur.

[A]AQVILAM VOLARE DOCES398



500



Ἀετὸν ἵπτασθαι διδάσκεις, id est Aquilam volare doces. Diuersa metaphora
sententiam eandem declarat. Quod enim delphini inter pisces, id aquila inter
volucres. Quibus id etiam commune, quod vterque παιδεραστής esse narratur.
[H] Allusisse videtur huc Gregorius in epistola quadam ad Eudoxum rheto-
rem: Τοὺς πολλοὺς ἔα χαίρειν καὶ εἶναι κολοιοὺς πτῆσιν ἀετῶν δοκιμάζοντας, id
est Sine valere vulgus, sine esse graculos, qui volatum aquilarum probent.

[A]IN EODEM HAESITAS LVTO399

505




510


Terentius in Phormione: In eodem haesitas luto. In eos competit, qui sic
implicantur negocio cuipiam, vt se nequeant extricare. A viatoribus transla- 473
tum, qui simul atque in lutum inciderint, cum alterum pedem conantur
educere, altero altius immerguntur. Rursum, vt hunc extrahant, alter quem
eduxerant denuo est infigendus. Eodem alludens Horatius,
 Nequicquam, inquit, coeno cupiens euellere plantam. 474
[H] Huic simile est: In eodem haesitare vestigio. Qu. Curtius lib. iiii.: Tertium
diem metu exangues iam armis suis oneratos in eodem vestigio haerere.

[A]IN AQVA HAERET400


515
  c515-518


  c519-521
520




525




Vsurpatur huic non dissimile prouerbium a M. Tullio libro Officiorum tertio:
Dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, vt aiunt. Significat autem
Epicurum parum secum in disputando constare seque ipsum inuoluere, dum
ea quae dicit alibi pugnant cum iis, quae dixit alibi atque ita quasi fluctuare
neque in solido consistere. Id quod euenire solet iis, qui cum aberrent a vero,
verborum fucis rem inuoluunt. Translatum apparet vel a fluitantibus, qui
vado destituti huc atque illuc iactantur quoque magis se commouent, hoc
maiore periculo laborant. Aut certe ab oratorum clepsydra, de qua memini-
mus alibi, vt eum in aqua haerere dicamus, qui sese destillata iam aqua, tamen e
causa non potest expedire. Cicero ad Q. fratrem libro ii.: Quod Idibus et
postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa mihi
aqua haeret. Incertum, vtrum significet eam actionem integram sibi relinqui, an
causam esse inextricabilem. Huc referendum illud, quod paulo superius ex
Quintiliano citauimus: Et laboratam congestamque dierum ac noctium labore
actionem aqua deficit. [G] Nec abhorrent ea, quae post dicemus in prouerbio,
Haeret in vado.



201-300    401-500