CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA X

227

[H]ET PRAEDAM ET PRAEMIVM3901



5




10
Quoties significamus omnino quippiam auferendum siue iure siue iniuria, dice-
mus et praemium et praedam auferendum. Praemium datur pro mentis, praeda per
vim aut arte abducitur. Ballio in eadem fabula:
 Auferetur id praemium a me quod promisi per iocum?
Cui respondet senex:
 De improbis viris auferri praemium et praedam decet,
sentiens malos quouis modo spoliandos, eo quod si quid male fit malis, benefac-
tum est, sicuti benedictum est quod dignis male dicitur.

[H]EX NATALI EMORTVALEM FACERE3902



In eadem fabula Ballio leno coactus reddere argentum dicit:
 Certum est mihi hunc emortualem facere ex natali die.
'Emortualem' dixit pro 'tristi ac funesto', 'natalem' pro 'laeto ac felici'.

15 [E]CATONE HOC CONTENTI SVMVS2283903





20




25


Inter ea quae Caesar Augustus quotidiano sermone solet vsurpare Suetonius et
illud commemorat, quod quoties significabat praesentem rerum statum esse boni
consulendum, dicebat: Contenti sumus hoc Catone. Cato Vticensis conatus est
tueri praesentem reipublicae statum exclusa tyrannide, at non successit: vicit ea
pars quae tyrannidem videbatur affectare. Augustus autem in hoc cum Catone
sentiebat, quod praesentem reipublicae statum nollet immutari. Itaque ipse quo-
dammodo sui temporis Cato fuit. Retulimus ex Macrobio inter Apophthegmata
Caesarem Augustum aliquando venisse in aedes in quibus habitauerat Cato. Hic
quum Strabo in gratiam Augusti incusaret Catonis peruicaciam, quod sibi necem
consciscere quam Iulio victori se submittere maluisset, Augustus respondit:
'Quisquis praesentem ciuitatis statum mutari non vult, is et ciuis et vir bonus
est.' Eodem dicto et Catonis memoriam tutatus est et sibi consuluit, ne quis in
posterum affectaret res nouas.|

LB 1165 [H]EDAX TRIREMIS3904

30
  c30-33



35
Ἀδδηφάγοι τριήρεις, id est edaces triremes dicuntur, quod magnis constent impen-
diis. Translatum videtur ab egregiis equis et ad certamina alitis, quos oportet esse
voraces. Extat apud Lysiam oratorem. Alcaeus autem in comoedotragoedia lucer-
nas bibulas ἀδδηφάγους dixit, quod multum absumant olei.
    Prouerbii speciem haec habebunt, si ad hominem prodigum immodicique
impendii transferantur, quemadmodum edax currus, de quo nobis est dictum
prius.

[H]OBOLO DIGNVS3905


  c39-43
40


  a43-45

45


Ἄξιος ὀβολοῦ, id est dignus obolo, per iocum dicebatur qui in aliquo numero vel-
let haberi. Translatum a consuetudine reipublicae Atheniensium qua qui per
senatum asscribebantur in numerum virorum et ob id δόκιμοι vocabantur, iis in
singulos dies dabatur obolus ex aerario publico, quemadmodum tradit Aristoteles
in Politicis. Alii malunt duos dari solitos. Et fieri potest vt post duplicata sit mer-
cedula. Huius rei meminit Lysias in oratione Περὶ τοῦ ἀδυνάτου. Et haud scio an
huc alluserit Aristophanes in Equitibus:
 Ἀνὴρ γεγένηται τοῖσι πολλοῖς τοὐβολοῦ.
Ἀδύνατοι dicebantur qui trium mensium spacio corpore claudicarent, quemad-
modum ἀδοκίμαστοι dicebantur qui nondum erant in virorum numerum as-
scripti necdum obolo digni iudicati.

[H]AREOPAGITA TACITVRNIOR3906

50

  a52-54


55
  c56-59


Ἀρεοπαγίτου στεγανώτερος, id est Areopagita taciturnior, dicebatur qui commis-
sum arcanum optime contineret. Alciphron in epistola quadam: Γενοῦ μοι τὸ νῦν 229
Ἀρεωπαγίτου στεγανώτερος, id est Esto mihi nunc Areopagita taciturnior. Στε-
γανός enim dicitur non qui tacet ipse, sed qui continet arcanum nec effutit
vsquam. Translatum est a vasis solidis nec vlla ex parte perstillantibus. Athenis in
Areopago causae capitales audiebantur idque noctu, magna attentione. Et fortas-
sis nefas erat illis quae ibi fuissent acta apud vulgus effutire. Extant et hodie apud 230
Vesphalos reliquiae generis iudicum: Certi vulgo dicuntur. Qui in hunc ordinem
admittuntur magna religione adiguntur ad silentium. Est enim ratio quaedam
deprehendendi crimina quam nullus intelligit praeter illos iuratos.

60 [E]ΑΔΕΛΦΙΖΕΙΝ3907





65




70

Ἀδελφίζειν dicuntur qui vocabulis adoptiuis alicui blandiuntur. Quod hodieque
apud Italos est vulgatissimum, vt quibus blandiuntur fraterculos appellent. Dic-
tum est autem ἀδελφίζειν appellare fratrem quemadmodum dicimus εὐδαιμονίζειν
καὶ μακαρίζειν. Horatius in Satyris:
 Frater, pater adde;
 Vt cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Rursus alibi:
 Pater
 Audisti coram, nec verbo parcius absens.

Huius exemplum est apud Aristophanem in Equitibus. Item apud Plautum cum
alias, tum in Pseudolo. Sic amans herus blanditur seruo suo:
 Dic, vtrum patrem an matrem te resalutem, Pseudole?

[H]VETERA VATICINARI3908


75



Alibi retulimus ἀρχαῖα λέγειν, friuola loqui. Ballio in Pseudolo Plautina ad atro-
cia conuicia quibus a duobus impetitur respondet: Vetera vaticinamini. Conue-
niet in eos qui nihil adferunt noui, sed iam olim vulgo iactatum. Nam vatum est
aut aliquid noui dicere quod nondum accidit aut aliquid proferre quod nulli
cognitum est. Solent enim prognostae quidam mira quaedam diuinare de prae-
teritis annis. Lenoni nihil est noui audire scelestus, periurus, sacrilegus.

80 [H]EADEM QVERI3909





85


Ξυναυλίαν κλαίειν dicuntur qui simul iisdem de malis queruntur. Inde sumptum,
quod apud veteres interdum duo tibicines eandem cantionem sonabant. Aristo-
phanes in Equitibus:
 Ξυναυλίαν κλαύσωμεν Οὐλύμπου νόμον,   id est
 Modis Olympi concinamus tristia.
Olympus quidam fuit Marsyae discipulus. Is conscripsit de lugubribus modis
tibia canendis. At Marsyae male cessit sua musica. Discipulus igitur magistro
accinit lugubria.|

LB 1166 [H]SCHOENICOLAE2313910

90

Festus Pompeius indicat olim schoenicolas appellata scorta plebeia ac vilia, ab
vnguento vilissimo quo oblinuntur. Plautus in Poenulo:
 Miseras schoeno delibutas schoenicolas sordidas.

[H]LVTO LVTYLENTIOR2323911


95




100

Auaros quaestusque supra modum auidos 'impuros' ac 'sordidos' dicimus. Id
Plautus ὑπερβολικῶς exaggerat in Poenulo:
 Sed lenone isthoc Lyco
 Illius domi non lutum est lutulentius.

Nonnunquam declarat hominem scelerosum et contaminatum potius quam sor-
didum, vt Cicero in oratione Pro domo sua ad pontifices: Ο coenum, ο porten-
tum, o scelus! Et Pisonem, ni fallor, alicubi lutum appellat. Sic enim appellat
lutum quemadmodum subinde vocat scelerosum labem ac maculam. Itidem
subinde facem, procellam ac tempestatem appellat tumultus autorem.

[H]ΔΙΑΚΩΔΩΝΙΖΕΙΝ3912

  c104-107
105

  c107-109

  a109-111
110
Διακωδωνίζειν Demosthenes dixit pro explorare atque examinare. Sumptum
putant ab iis qui noctu cum tintinabulo circumeunt excubias, ne quis dormiat
aut vt hoc signo declarent se vigilare, siue ab iis qui coturnices tintinnabulo expe-
riuntur, num sint ad pugnam idoneae, vt visum est Aristarcho. Nec desunt qui
malint inde ductum, quod ad eundem modum explorari soleant equi, an tuba-
rum et armorum strepitum laturi sint. Simili modo conuiciis olim explorabantur
initiandi mysteriis, cuius consuetudinis vestigium adhuc seruant theologorum
scholae.

[H]FERRVM ET FLAMMA3913



115


  a118-119
  a119-121
120
Quum exitiabile bellum significamus, ferro flammaque rem geri dicimus siue ferro
ignique.
M. Tullius in oratione Pro L. Flacco: O dii immortales, quid hoc miserius?
Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudi-
nis iudicio confidimus.
Mox in eadem: O nox illa quae pene aeternas huic vrbi tene-
bras attulisti, quum Galli ad bellum, Catilina ad vrbem, coniurati ad ferrum et
flammam vocabantur.
Rursum Pro Sylla: Cuius nuper ferrum retuderim flam-
mamque restinxerim.
In oratione Pro domo sua addit saxa: Deinde, quum ille saxis
et ignibus et ferro vastitatem meis aedibus intulisset. Item Pro Planco: Quorum
vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in aedibus, vim in tota vrbe versari.

[H]MONTES FRVMENTI3914



125




130
  a130-137



135

De montibus auri nobis alibi dictum est. Sed quemadmodum musca ad quasuis
res transfertur quum negamus quicquam tale esse: 'Nulla mihi musca in aedibus',
ita montes ad quarumlibet rerum affluentem copiam transfertur. Plautus in
Pseudolo:
 Quibus cunctis montes maximi acerui frumenti sunt domi.
Vbx haec 'montes' superest sermoni, nisi quod ex vsu vulgari addita auget copiae 233
significationem. Itidem in vsum venit oppido pro 'valde', quum tantam rerum
copiam intelligerent agricolae quanta satis esset vel oppido. Plautus in Mustella-
ria montem erroris dixit pro 'errore grauissimo':
 Nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest; 234
 Ita alium erroris montem maximum ad portum modo
 Conspicatus sum: herus aduenit peregre, periit Tranio.
Si legas 'Ita mox alium', constabit versus trochaicus. In Milite dixit montes
argenti
:
 Tum montes argenti, non massas habet.

[H]POST HOMINES NATOS3915


140




145
  a145-147
LB 1167
  a147-151

150
Quoties vniuersos homines intelligi volumus, post homines natos dicimus. M. Tul-
lius in oratione Pro domo sua ad pontifices: Quid? Homini post homines natos
turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo, quis illam opimam fertilemque Syriam,
quis bellum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, erep-
tam vi ex Caesaris rebus actis, quis imperium infinitum dedit? Rursus in eadem: At
id quod crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post homines natos
pulcherrima. Item Pro Cornelio Balbo: Etenim quum pro sua patria pauci post
genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium
telis obiecerint et caetera. Idem Pro Milone: Vnius post | homines natos fortissimi
viri. Item in Antonium: Duo teterrima et spurcissima capita post homines natos,
Dolobella et Antonius. Idem De optimo genere oratorum: Optimus longe post
homines natos. Idem in Bruto: Longe autem post natos homines improbissimus Caius
Seruilius Glaucia.

[H]POST HOMINVM MEMORIAM3916

  a153-155

155


  a158-164

160




165

  a167-172


170

Huic simillimum est post hominum memoriam. M. Tullius in oratione Ad ponti-
fices pro domo sua: Graue crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam
iudiciaque depecuniis repetundis constituta grauissimum. Item in oratione De arus-
picum responsis: Vobis vero referentibus, post hominum memoriam fortissimi atque
optimi consules.
Idem Pro Planco: Aderat mecum senatus et quidem veste mutata,
quod pro vno post hominum memoriam publico consilio susceptum est.
Ibidem: Nihil
post hominum memoriam gloriosius. Item pro eodem: Consules post hominum
memoriam teterrimi atque turpissimi. Item ad Plancum, Epistolarum familiarium
libro x.: Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem
ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, literas.
Rursus ad Brutum, libro
xi.: Quare hortatore tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est
post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti.
Rursum Pro Sestio: Quid
enim quisquam potest ex omni memoria sumere illustrius quam pro me vno ciue et
bonos omnes priuato consensu et vniuersum senatum publico consilio mutasse vestem?

Idem In Catilinam: In hoc autem vno post hominum memoriam maximo crudelis-
simoque bello.
Ibidem: Bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam
crudelissimum et maximum.
Idem Pro Rabirio perduellione: Post hominum memo-
riam rem nullam maiorem. Idem Pro lege Manilia: Quae in omnibus hominibus 235
noua post hominum memoriam constituta sunt. Rursus In Vatinium testem: In
omni memoria inauditum.

[E]ΕΞΟΡΧΕΙΣΘΑΙ3917


175
  a176-178

Qui fugiunt et ab eo quod agitur alio se vertunt Graecis ἐξορχεῖσθαι dicuntur.
Sumpta metaphora a saltationibus praesertim sacris, vnde subtrahere sese inau-
spicatum erat, quemadmodum indicatum est in prouerbio Omnia secunda, saltat
senex. Notum est quod refert Herodotus de Hippoclide, qui indecora saltatione
excidit a spe nuptiarum et audiuit: Ἀπορχήσαό γε τὸν γάμον.

[E]PERISTROMATA CAMPANICA2363918

180




185



Origenes opus quoddam varias tractans materias Στρωματεῖς inscripsit. Sumpta
metaphora ab auleis et stragulis picturatis, quibus olim diuites impense delecta-
bantur. Quod ad hominem versipellem transferri potest. Siquidem aulea explicata
aut complicata et rursus aliter atque aliter complicata varias rerum formas prae-
bent. Leno in Pseudolo Plautina minitatur suis famulis hoc modo:
 Ita ego vestra latera loris faciam vt valide varia sint,
 Vt ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica.
Campania quum floreret opibus, praeter modum luxu ac delitiis indulgebat.
Campanicis peristromatibus Plautus adiungit Alexandrina tapetia. De attagena
dictum est alias.

190 [H]FORS DOMINA CAMPI3919




In creandis magistratibus non semper vincebat qui potior esset, sed cui fortuna
fauebat. Nam a populi suffragiis res omnis pendebat. M. Tullius In Pisonem: Sed
omitto vt sit factus vterque nostrum; sit sane Fors domina campi! Magnificentius est
dicere quemadmodum gesserimus consulatum.

195 [H]FVLMENTVM LECTVM3920




Nonius Marcellus indicat prouerbium quoddam esse frequens apud Varronem,
Fulmentum lectum scandunt. Nec exponit quid sit 'fulmentum' neque quis sit
prouerbii sensus; tantum indicat 'fulmentum' dici neutro genere et 'fulmentas'
feminino.

200 [H]PARTHI QVO PLVS BIBERINT3921




De Parthis vetere prouerbio dictum est quo plus biberint, eo plus sitire. Habet hoc
temulentia vt, posteaquam obsurduit palatum, magis ac magis cupiant haurire.
Apte dicetur in auaros aut studiosos; crescit enim discendi cupido cum
eruditione.|

LB 1168 [H]SCRAPTAE3922

  c206-208

  a208-211

210
Scraptae populari conuicio dicebantur mulieres nugaces nulliusque rei, a 'screo',
quod est 'oris purulentiam eiicio cum sonitu'. Vnde 'screa' pro rebus vilissimis
accipiebant. Fortasse quadrabit in anus subinde screantes ac tussientes. Ita Festus.
Nonius autem putat esse conuicium in deformes meretrices, citans hunc Plauti
versum ex Vidularia:
 Scraptae, scrupedae, strictiuelae sordidae.

[E]EX PHELLEO2373923


  c214-219
215




220
Ἐκ φελλέως ἐλθεῖν, id est ex phelleo venire, dicebantur qui ex humili fortuna aspe-
raque vita ad dignitatem emersissent. Nam Graecis φελλεύς dicitur locus aptus
pascendis capris, asper, pumicosus ac sterilis. Nam huiusmodi pascuis caprae
delectantur. Aristophanes in Nebulis:
 Ὅταν μὲν οὖν τὰς αἶγας ἐκ τοῦ φελλέως,
 Ὥσπερ ὁ πατήρ σου, διφθέραν ἐνημμένος.
Est huius nominis locus Atticae montanus ac petricosus, cuius meminit et Ste-
phanus, nisi quod montem Φελλάς vocat, fortassis scriptura mendosa. De his
nonnihil attigimus in prouerbiis Subere leuior et Phellinas.

[E]IN FORO VERITAS2383924



225



Ἐν ἀγορᾷ ἀψευδεῖν, id est In foro abstinendum a mendacio. Lex erat apud Athe-
nienses vt in foro rerum venalium vanitas omnis abesset. Theophrastus in libris
De legibus ostendit agoranomis duo praecipue curanda: vt omnia in foro com-
posite citraque tumultum agantur, deinde, vt abstineant a mendaciis non ven-
dentes modo, verum etiam ementes. Hinc est quod apud Laertium Anacharsis ait
se mirari quod Athenienses lege prohiberent in foro mendacium, quum nusquam
frequentius aut impudentius mentirentur.

230 [H]OCVLVM EXCLVDERE3925





235
Hac figura vulgus adimit omnem spem petenti, vt dicat: 'Si hoc impetraris, ocu-
lum mihi excludito' aut 'dentem extundito.' Senex in Pseudolo Plautina: Exclu-
dite hercule oculum, si dedero.
Sensit quiduis potius futurum quam vt seruo daret
argentum pro amica filii. Itidem Phormio Terentianus:
 Vel oculum excludito: est vbi vlciscar locus.

[H]AVT TERRA AVT MARI3926



  a239-243
240



  a244-247
245




250
  a251-257



255

Plautus in Pseudolo aut terra aut mari dixit pro 'quacunque ratione'. Sumptum
est ab historicis, qui referunt res terra marique gestas et gentes terra marique
expugnatas. Cicero Pro Cluentio: Cuius tantae res gestae terra marique extiterunt.
Item Pro lege Manilia: Quantas ille res domi militiaeque, terra marique quanta
feliciter gesserit. Rursus in eadem: Vt aliquando vere videremur omnibus gentibus ac
nationibus terra marique imperare. Item In Verrem libro ii.: Quam multae mihi a
Verre insidiae terra marique factae sint. Ad Atticum libro vii.: Qua aut terra aut
mari persequar eum qui vbi sit nescio? Demosthenes in clausula orationis Pro Cte-
siphonte: Εἰ δ᾿ ἄρα ἔχουσιν οὕτως ἀνιάτως, τούτους μὲν αὐτοὺς καθ᾿ ἑαυτοὺς ἐξώ-
λεις καὶ προώλεις ἐν γῇ καὶ θαλάσσῃ ποιήσατε, id est Quodsi vsque adeo sunt insa-
nabiles, istos quidem per se solos exitio pernicieque dignos terra marique reddite.

Plauti verba sunt haec:
 Ego in hoc triduo
 Aut terra aut mari alicunde euoluam id argentum tibi.
M. Tullius libro De finibus v. addit tertium: Vna pars est disserendi, altera viuendi,
tertia natura sic ab his inuestigata est vt nulla pars coelo, mari, terra, vt poetice
loquar, praetermissa sit.
Addit 'poetice', quod poetae tria tantum elementa refe-
rant, vt Ouidius:
 Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum.
Terentius: O coelum, o terra, o maria Neptuni! Plautus in Amphitryone:
 Ita mihi videntur omnia, mare, terra, coelum, consequi.

[E]ΕΚΦΤΛΛΟΦΟΡΗΣΑΙ2393927


LB 1169
261
Quibus ius ferendi suffragia adimebatur et ex albo iudicum submouebantur olim
dicebantur ἐκφυλλοφορεῖ|σθαι, quemadmodum exauctorari dicebantur milites
quibus ius pugnandi adimebatur. Olim non calculis, sed foliis ferebantur suffra-
gia; quasi dicas a foliis ferendis excludi.

[H]LACVNAM EXPLERE3928


265

  a267-272


270
Lacunam explere pro 'sarcire damnum' non sine prouerbii specie dixit Cicero
actione in Verrem quarta: Censores fecerunt idem quod in nostra republica solent ii
qui per hrgitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam vt ita potestatem gere-
rent vt illam lacunam rei familiaris explerent. Detrimentum facultatum appellat
'lacunam'. Idem in Epistolis ad Atticum: Vide ne qua lacuna sit in auro, hoc est: 240
ne quid desit. A. Gellius Noctium Atticarum libro primo, capite tertio famae
lacunam dixit pro 'macula': Minimaque illa labes et quasi lacuna famae imminen-
tis partarum amico vtilitatum ratione soluitur.
Quin et in libris 'mendum' dicitur
quod deprauatum est, 'lacuna' vbi deest aliquid; illud eluitur, haec expletur.

[H]NVLLAM CORPORIS PARTEM3929


275



  a279-282
280

Aeschines De perperam obita legatione: Ὁ δὲ οὐδὲν ἄπρακτον ἔχων μέρος τοῦ
σώματος, οὐδ᾿ ὅθεν τὴν φωνὴν προΐεται, ὡς ὢν Ἀριστείδης τοὺς φόρους τάξας τοῖς
Ἕλλησιν, ὁ δίκαιος ἐπικαλούμενος, δυσχεραίνει καὶ καταπτύει δωροδοκίας, id est
At is qui nullam corporis partem habet ociosam, ne eam quidem qua vocem promit,
perinde ac si esset Aristides, qui vectigalia praescripsit Graecis et iusti cognomen
meruit, indignatur ac despuit munerum acceptionem. Dispiciat prudens lector an
pro ἄπρακτος legendum sit ἄπρατος, id est ἀπρίατος, vt intelligas illi omnia
membra fuisse venalia, etiam os et vocem. Tametsi dici potest ἄπρακτος qui nihil
exigit, vt intelligas: non manibus tantum, sed toto corpore rapacem.

[H]PVRVS PVTVS3930


285
  a286-290



290
Plautus in Pseudolo purum putum dixit pro 'prorsus ac vere':
 Purus putus est ipsus, noui, herus Polymachaeroplacides,
quasi dicas: Ipsissimus est. Color sermonis resedit ex antiquitate: putum enim illi
dicebant 'purgatum', vnde et vites putare dicunt et reiectamenta nucum aut simi-
lium rerum dicuntur putamina. Prouerbium ortum videtur ex aurificum officinis,
qui ea forma dicebant purum putum quemadmodum qua iureconsulti dicunt
sarta tecta.

[H]MEIS AVSPICIIS3931




295



Meis auspiciis pro 'meo arbitrio meisque praesidiis' dixit Maro Aeneidos iiii.:
 Quod si fata meis paterentur ducere vitam
 Auspiciis et sponte mea componere curas.

Translatum ab imperatoribus Romanis, quibus mos erat non committere prae-
lium nisi consultis auspiciis. Eius autem auspiciis res geri dicebatur penes quem
summa rei gerendae potestas erat. Huic simillimum est quod alibi retulimus: meo
Marte.
Tullius In Verrem libro v.: Praesertim quum vos vestro Marte his rebus
omnibus abundetis. Nostro Marte
fit quod fit nullis auxiliis aliunde ascitis.

300 [E]VESTIGIIS INHAERERE2413932


  a302-306


305
Qui imitatur exempla progenitorum maiorum vestigiis inhaerere dicitur. M. Tul-
lius Pro P. Sestio: Quem in maiorum suorum vestigiis stare oportebat. Translatum a
viatoribus qui obseruant vestigia praecedentium, ne quid aberrent. Similiter qui
degenerant a progenitorum aut praeceptorum exemplis ab illorum vestigiis dicun-
tur recedere, et alienis vestigiis ingredi qui nihil ex se gignunt noui, sed aliorum
inuentis inhaerent.

[H]DVLCE ET AMARVM3933



LB 1170
311
  a310-315


315
Plautus in Pseudolo non sine prouerbii specie dixit dulce et amarum pro 'laetis ac
tristibus'. Amans adolescens de epistola amicae: Dulce amarumque vna nunc |
misces mihi. Idem in eadem fabula:
 Dulcia atque amara apud te sum eloquutus omnia:
 Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.
Idem in Truculento:
 Nunc postquam scio
 Dulce atque amarum quid sit de pecunia.

[E]HYBERNO PVLVERE, VERNO LVTO2423934




320

Festus Pompeius ex antiquo carmine citat, nec asscribit autoris nomen, vnde
intelligitur vulgo decantari solitum. In eo inducitur pater de agricultura praeci-
piens filio his verbis:
 Hyberno puluere, verno luto, grandia farra, Camille, metas.
Quibus verbis arbitror significatum far, si seminetur serena hyeme et succedat ver
humidum, copiosius prouenire.

[E]ΑΙΞΩΝΕΥΕΣΘΑΙ3935


325
  c326-331
  c325-327


330

Quemadmodum multa prouerbia retulimus e gentium moribus desumpta, ita
αἰξωνεύεσθαι olim dicebantur calumniandi morbo obnoxii, quod is populus hoc
nomine taxatus sit veterum comoediarum salibus, quemadmodum indicat Ste-
phanus Aexoniam esse Magnesiae ciuitatem. Est autem et Αἰξωνή, vltima acuta,
populus tribus Cecropidis. Ab vtraque voce deducitur Αἰξωνεύς. Citant testem
Menandrum ἐν Κανηφόρῳ. Plato in dialogo De fortitudine: Οὐδὲν ἐρῶ πρὸς
ταῦτά γ᾿ ἔχων εἰπεῖν, μή με φῇς ὡς ἀληθῶς Αἰξωνέα εἶναι, id est Nihil ad ista
respondeo, quum quod dicam habeam, ne me merito dicas Aexonensem esse. Marsi-
lius vertit maledicum et calumniatorem.

[H]GALLAM BIBERE OPORTET3936


335




340
Qui plus satis indulgent ventri gulaeque prouerbiali ioco iubebantur gallam
bibere. Is est fructus sub autumnum adnascens arboribus, praecipue robori, spe-
cie rotundae nucis. De cuius natura multa prodiderunt Plinius, Dioscorides,
Galenus ac Theophrastus. Vim habet astringendi exiccandique et ob id vtilis ad
multa. Inde illud Lucilianum, quum nepotes ac lurcones iubet gallam bibere et
rugas inducere ventri, sentiens coarctandos esse ventres. Refert Sextus Pompeius
Festus. Simile est Horatianum illud, quum scribit ventres nepotum inurendos
candenti lamina.

[H]SONTICA CAVSA3937



345

Naeuius poeta citante Festo sonticam causam appellat admodum grauem in hoc
trochaico catalectico:
 Sonticam esse causam oportet quamobrem perdas mulierem.
Translatum a Duodecim tabulis, quae sonticum morbum appellant non vulgarem,
sed tam molestum vt reus non cogatur apud iudices comparere.

[H]MACVLA, LABES2433938


350



Frequens est apud M. Tullium vt hominem infamem ac scelerosum maculam,
labem, sordes, lutum appellet. Pro eo Plautus citante Festo suasum dixit:
 Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam.
'Suasum' Festus putat esse maculam quae fit in veste alba e stillicidio fumoso.
Plautinus trochaicus quadrabit in eos qui famam honestam vel a maioribus
traditam vel benefactis partam aliquo scelere contaminant.

355 [H]CAPERECRINES2443939





360
  c360-363

Plautus in Mustellaria capere crines dixit pro: arripere occasionem oblatam et
arreptam retinere. Sumptum vel ex illo deo quem Graeci vocant Καιρόν - nam
eum fingunt fronte capillata, occipitio caluo - vel ex hominum consuetudine, qui
crinibus remorantur quem nolint abire.
 Si tibi acceptum est fore tibi vnicum, sempiternum,
 Atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
 Soli gerendum censeo morem et capiendos crines,
 Vt fama est, hominis, exin sole pecuniam inuenire.

[H]NIHIL EST MISERIVS QVAM ANIMVS CONSCIVS3940

365




370
Saepe etiam est olitor valde opportuna loquutus, vt habet prouerbium. Apud Plau-
tum in Mustellaria Tranio seruus nequissimus sententiam profert quouis dignam
theologo:
 Nihil est miserius quam animus hominis conscius.
Conuenit cum Hebraeorum dicto Secura mens quasi iuge conuiuium. Item cum
illo Conscientia mille testes. Et Horatius felix esse iudicat
 Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

[H]CELEI SVPELLEX3941



LB 1171
376



380




385
  c386-388

Vilem et rusticanam suppellectilem Celei fuisse dictam indicat Maro Georgico-
rum libro primo:|
 Virgea praeterea Celei vilisque supellex.
Item Ouidius libro Fastorum quarto:
 Sors sua cuique loco est: qui nunc Cerealis Eleusis
 Dicitur, hic Celei rura fuere senis.
 Ille domum glandes excussaque mora rubetis

 Portat et arsuris arida ligna focis.
 Filia parua duas redigebat monte capellas
 Et tener in cunis filius aeger erat.
Celeus rex erat Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres, quod esset ab illo excepta
hospitio, commonstrauit omnem agriculturae rationem. Verba Plauti sunt haec:
 Quasi supellex Celionis; palus palo proximus est.
Mirum est autem a Plauto primam syllabam in 'Celione' produci, quum ab aliis
corripiatur. Nam 'Celionem' pro 'Celio' dictum nihil est noui: sic et 'scorpium'
dicimus et 'scorpionem'.

[H]AMPVLLACEA2453942

390




395
  c395-397


Plautus in Menaechmis videtur ampullaceam vocare mulierem magnifice cultam.
Carmen sic fertur:
 Quando te auratam et vestitam bene habet, ampula spem,
 Recte perhibent, melius sanam est, mulier, mentem sumere.

'Ampula spem' certum est deprauatas esse voces. Quidam reponunt ampullosam,
verum hanc dictionem trochaici carminis ratio non patitur. 'Ampullaceam' et
metro congruit et sensui. Plinius libro xv., capite xv. inter genera pyrorum com-
memorat ampullacea. Qui tamen locus haud scio an mendo vacet. Verba Plinii sic
habent: Ab odore myrrhapia, laurea, nardina, a tempore hordearia, a collo ampul-
kcea et coriolana.

400 [E]CYATHO NON EMAM2463943

  c401-440



405
Non absque specie prouerbii miles apud Plautum in Poenulo dixit:
 Proh nebulae, cuius ego cyatho septem noctes non emam.
Loquitur de muliere fastidiosa, sed non perinde formosa, et 'cyathum' dixit pro
'minimo precio' miles, cui res erat cum cyathis. Cyathus minimum erat poculum,
crater amplius.

[H]REX SVM3944




410
Quemadmodum olim insignem felicitatem significantes dicebant: Deus sum aut:
In coelo sum, ita Plautus in Poenulo dicit:
 Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem allexero.
Verba sunt Lyci lenonis sperantis se diuitem fore, si quendam bene nummatum
ad se pertraxisset.

[H]CRIBRO CREBRIVS3945



415

Scite dictum est Plauto nec sine prouerbii schemate cribro crebrius pro eo quod
erat 'plurimis locis' ac 'passim':
 Villam integundam intelligo totam mihi,
 Nam nunc pellucet ea quam cribrum crebrius.
Vulgus de futili ac loquaci dicit: Tam solidus est quam cribrum.

[H]ET OPERAM ET RETIAM PERDERE3946


420




425
Plautus in Rudentibus:
 Iam nunc et operam ludos facit et retiam.
Id quidem citra tropum dictum est a sene, qui Grippum seruum piscatum mise-
rat, quum esset noctu orta tempestas grauissima. Venustius erit, si tropo adhibito
dicatur in captatorem cui non successit aucupium. Porro 'retiam' Plautus antique
dixit pro 'rete'. Affine est illi quod alibi retulimus, Oleum et operam perdidi et
Opera et impensa periit.

[H]VIRTVTE DVCE, COMITE FORTVNA3947




430

M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo ad Plancum: Omnia summa
consequutus es virtute duce, comite fortuna.
Hoc adeo grauiter commodeque dic-
tum est vt a quibusdam publicitus symboli vice sit vsurpatum. Virtus eligit quod
est optimum. Quod si non succedit, tamen in rebus praeclaris, vt in magnis, 247
etiam voluisse pulchrum est. Sin succedit, prima laus debetur virtuti tanquam
egregii facinoris duci, proxima fortunae, quae virtuti subseruierit.

[H]CROESI PECVNIAE TERVNCIVM ADDERE3948


435
LB 1172

M. Tullius libro De finibus quarto: Itaque in quibus propter earum exiguitatem
obseruatio consequitur, saepe accidit vt nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne
sint, | vt in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest, aut teruncium
addere Croesi pecuniae. Teruncii nummi a tribus vnciis dicti vilitas prouerbio
locum fecit. Croesus Lydorum rex inter prodigiose diuites celebratur.

[H]BARBATI3949

440




445




450
Apparet apud Romanos prouerbiali ioco barbatos dici consuesse homines priscis
ac simplicibus moribus rusticanaeque veritatis, quod illis sero receptum sit bar-
bam radere aut tonderi. Siquidem autore Plinio P. Ticinius Mena primus e Sici-
lia tonsorem induxit anno ab Vrbe condita quadringentesimo quinquagesimo
quarto, quum hactenus fuissent intonsi. M. Tullius libro De finibus quarto: Hoc
vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, vt nos de nostris solemus 248
dicere, crediderunt, eius qui honeste viueret, si idem et bene valeret et bene audiret
copiosusque esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam
illius qui aeque vir bonus multis modis esset, vt Ennii Alcmaeon, 'circumuentus
morbo, exilio atque inopia'. Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam

vitam putant praestantiorem, beatiorem, Stoici autem et caetera. Eo spectat illud
Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi.

[H]VESTIGIVM PONERE3950



455
  c455-458



460


Vestigium ponere pro 'attingere' dixit M. Tullius libro De finibus quinto: Quan-
quam id quidem infinitum est in hac vrbe; quacunque enim ingredimur, in aliquam

historiam vestigium ponimus. Refertur quiddam perquam facetum cuiusdam, Stra-
tonici, ni fallor, qui in oppido quodam summis pedibus ingrediebatur, circum-
spectans interim. Rogantibus quid ageret respondit se timere ne quem calcaret
praeconem, innuens illic esse praeconum immodicam turbam. M. Tullius eius-
dem operis libro quinto: Quid enim? Sapientia pedem vbi poneret non habebat
sublatis officiis omnibus. Scio mihi alibi factam mentionem prouerbii Pedem vbi
ponat non habet
, verum hic locus tum non occurrebat, indignus qui praetermit-
teretur, eo quod ostendit elegantem vsum huius metaphorae in rebus animi. Sen-
tit enim nullum esse locum sapientiae, si tollatur officiorum delectus.

[H]PRISCIS CREDENDVM3951

465
  c466-469


M. Tullius in libello De vniuersitate Credendum inquit nimirum est veteribus et
priscis, vt aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant.
Incertum vtrum
Cicero sentiat eam sententiam fuisse vulgo decantatam an notet vocem 'prisci',
qua declaramus homines extremae antiquitatis, quorum origo, quoniam posteris
erat incognita, fere referebatur ad deos.

470 [H]OMNES INTVS3952





475




480




485
Theocritus in Syracusanis:
 'Κάλλιστ᾿· ἔνδοι πᾶσαι', ὁ τὰν νυὸν εἶπ᾿ ἀποκλάξας,  id est
 'Optime habet, cunctae sunt intus', fertur vt olim
 Inclusa sponsa sponsus dixisse.

Scholiastes admonet esse prouerbium, e tali casu natum, vt coniicio: sponsus qui-
dam pertesus sponsam exclusit aedibus quumque illa pulsaret fores cupiens
recipi, sponsus respondit: 'Ἔνδοι πᾶσαι', id est Omnes sunt intus. Forte, quum
sponsa ex more duceretur ad aedes sponsi, ille occlusis foribus ita loquutus est.
Accommodari potest ad vsum magis serium, veluti si ambienti in amicorum
numerum recipi qui sit indignus amicitia respondeatur: 'Πᾶσαι ἔνδοι' aut, quod
vero propius est, quum significabimus omnia esse in tuto. Siquidem ἀποκλείω 249
non solum sonat excludo, verum etiam includo quod semotum in tuto esse volu-
mus, vnde ἀπόκλεισμα pro custodia. Itaque fieri potest vt sponsus sponsa in tha-
lamum reclusa caeteras submouerit dicens: Omnes intus. Sponso vna sufflcit, cae-
teras vt superuacaneas exclusit. Κλάξ Siculis dicitur clauis; inde ἀποκλάζω pro
ἀποκλείω.

[E]ESVRIENTI NE OCCVRRAS3953



LB 1173
491


In eodem idyllio prouerbii faciem habet et illud in fine: Gorgo hortans ad redi-
tum, quod maritus esset iracundus, adiicit:
 Πεινῶντί γε μηδέποτ᾿ ἔνθῃς,|  id est
 Absit vt vnquam occurreris esurienti.
Fames enim exasperat iracundiam. Vnde apud Plautum aliquis iracundius
loquentem rogat quam pridem edisset. Apud eundem est Fames et mora bilem in
narem conciunt.

[H]OPVS AD OPVS3954

495



Addam et illud ex eodem: ἔργον ἐπ᾿ ἔργῳ, quo nullum operae finem significa-
mus. Verba sunt mulieris de marito conquerentis, quod emisset lanam sordidam
ac rudem, in qua plurimum esset operis sibi. Ita Maro de vite colenda: Cui nun-
quam exhausti satis est.

500 [E]TREDECIM CVBITORVM2503955





505


Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populari ioco taxantur vt
ignaui et inutiles, quod vt alia pleraque manasse videtur ab antiquitate. Sic enim
in eodem carmine Praxinoa de marito loquitur: ἀνὴρ τρισκαιδεκάπηχυς, id est vir
tredecim cubitorum
, hyperbolicos significans 'enormiter procerum', quum esset
tam insulsus vt e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis
alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia longuriones appellabant.
Varro in Tripalo apud Nonium: Ego nihil narro: adeo haec ita curat qui ante me
est nescio qui longurio.

[H]VOLAM PEDIS OSTENDERE3956

510

Τὸ κοῖλον τοῦ ποδὸς δεῖξαι, id est cauum siue volam pedis ostendere, dicuntur qui
in bello fugiunt, quod apud historicos frequentissime dicitur vertere terga. Prouer-
bium refertur ab Hesychio. Dicitur et hodie vulgo in fugaces calcaneum ostendere.

[H]FACTVM TRANSACTVM3957


515

Apud iurisprudentes solennia sunt haec: factum transactum, quoties sentiunt nihil
praetermissum quod ad negocii tractationem pertinet. M. Tullius In Catilinam
inuectiua tertia: Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum
est. Est alicubi et apud Terentium aliosque complures melioris notae scriptores.

[H]MAEANDRI3958


520




525



  c529-531
530


Quum res agitur non simpliciter, sed vafris et obliquis consiliis, maeandros dici-
mus. Metaphora sumpta a fluuio Maeandro, qui sinuosus ac flexuosus labitur,
vnde et nomen habere videtur, quasi oberret quaerens hominum consortia. M.
Tullius In Pisonem: Quos tu maeandros, dum omnes solitudines persequeris, quae
diuerticula flexionesque quaesisti? Vtitur et Prudentius in hymno quod alibi nobis
citatum est in prouerbio Labyrintho. Fluuius est Lydiam flexuosis recursibus per-
fundens, de quo Plinius libro v, capite xxix.: Maeander, ortus e lacu in monte
Aulocrene plurimisque affusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexi-
bus vt saepe credatur reuerti, Apamenam primum peruagatur regionem, mox Eume-
neticam ac dein Bargylioticos campos, postremo Cariam, placidus omneisque eos agros
fertilissimo rigans limo, ad decimum a Mileto stadium lenis illabitur mari. Est et
picturae genus maeander, in morem labyrinthorum flexuosis ambagibus
implexum, quod oris chlamydum addi solet. Vnde Maro Aeneidos libro quinto:
 Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
 Purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit.

[H]MASCVLVM2513959

535




540


Masculus apud veteres non semper significat sexum, sed interdum quicquid vege-
tum, solidum ac robustum est masculum dicitur. Exemplum Nonius Marcellus
citat ex Varronis fabula cui titulus Ὄνος λύρας: Vincor non esse masculum ad rem.
Grammatici putant ab Horatio marem vitellum dictum 'solidum ac firmum'. De
ouis oblongis ita loquitur in Sermonibus:
 Namque marem cohibent callosa vitellum.
Virgilius quoque mascula tura dicit alba et meliora.
Lepidius erit, si ad incorporea transferatur, veluti quum excelsum fortemque
animum masculum appellamus.

[H]INTRA LABIA RISIT2523960

545

LB 1174


550


De risu Sardonio nobis alias dictum est. Similem describit Theocritus in
Thalysia:|
 Καὶ μ᾿ ἀτρέμας εἶπε σεσαρώς
 Ὄμματι μειδίοωντι, γέλως δέ οἱ εἴχετο χείλευς,  id est
 Et me est affatus diducto leniter ore,
 Arridenti oculo, risus vero labium intra
 Haesit.
Homerus risum Sardonium dixit amarulentum. Hic describit risum modestum et
amicum, qui, si erumpat, cachinus fit indecorus.

[H]PINGVI MENSVRA3961

555




560
Πίονι μέτρῳ, id est pingui mensura dixit in eodem carmine pro eo quod erat 'affa-
tim et largiter':
 Μάλα γάρ σφισι πίονι μέτρῳ
 Ἁ δαίμων εὔκριθον ἀνεπλήρωσεν ἀλωάν,  id est
 Illis fortunante deo bona copia frugum
 Arearum campos mensura impleuit opima.
Simillimum est illi quod ante diximus, Plena manu et Ambabus manibus.

[H]FATO METELLI3962



565
  c566-570



570

Asconius Pedianus in oratione Pro Milone refert Neuii poetae senarium iactatum
in familiam Metellorum, quod consules designarentur arbitrio Fortunae, quae
campi domina dicitur, verius quam suis meritis:
 Fato Metelli Romae fiunt consules.
Ad id tum Metellus consul iratus respondit senario hypercatalectico, quem ait et
Saturnium appellari:
 Dabunt malum Metelli Naeuio poetae.
Ad id tecte allusit M. Tullius, quum ait: Te non fato, vt caeteros ex nostra familia.
Dictum facete et contumeliose in Metellos torqueri poterit in eos qui praeter
meritum suum ad opes ac dignitates prouehuntur.

[H]NON HABET CVI INDORMIAT3963


575




580

Theocritus in Hodoeporis:
 Οὐδὲ γὰρ Εὐμάρᾳ τῷ δεσπότῃ ἦς τοι ἐνεῦδεν,  id est
 Eumarae siquidem domino nec vellus erat cui 253
 Indormiret.
Hoc colore Lacon pastor designat extremam caprarii cuiusdam inopiam, cui nec
pellis esset hircina in qua somnum caperet. Solent enim veteres in animantium
tergoribus et discumbere et dormire. Apud Homerum proci in bubulis tergoribus
agitant conuiuia. Et hodie dicimus: Non habet lectum aut Non habet stramenta
quibus indormiat.

[H]ASINVS ASINO ET SVS SVI PVLCHER3964


585




590




595


  c598-600

600

Ὄνος ὄνῳ κάλλιστον, id est Asinus asino pulcherrimus, simile simili placet. Alci-
mus apud Diogenem Laertium inter multa quae collegit ex Platonis philosophi et
Epicharmi comici scriptis, quibus persuadere conatur philosophum a comicis
multa fuisse suffuratum, et hos fert senarios:
 Θαυμαστὸν οὐδὲν ἐστί με ταῦθ᾿ οὕτω λέγειν
 Καὶ ἁνδάνειν αὐτοῖσιν αὐτοὺς καὶ δοκεῖν
 Καλῶς πεφυκέναι· καὶ γὰρ ἡ κύων κυνί
 Κάλλιστον εἶμεν φαίνεται καὶ βοῦς βοΐ,
 Ὄνος τ᾿ ὄνῳ κάλλιστον, ὗς δὲ τῷ συί,  id est
 Res mira non est, ista si sic proloquor
 Ipsique nobis si placemus inuicem
 Pulchreque nati si videmur, nam et cani
 Pulcherrimus canis videtur, bos boui,
 Asinus asello pulcher est et sus sui.
Conueniet, vbi inter inhonestos similitudo morum et instituti conciliat beneuo- 254
lentiam, veluti quum miles placet militi, aleator aleatori, potator potatori,
sophista sophistae.
    Mirum est ab Epicharmo praeteritam simiam, quum nullum animal sibi pla-
ceat impensius.

[H]PEDICVLI PLATONIS3965

  a603-612
605




610

Οἱ Πλάτωνος φθεῖρες, id est Platonis pediculi, in prouerbium abierunt, vt refe-
rente Laertio in vita huius philosophi testatur Myronianus in opere cui titulum
fecit De similibus, hinc coniectans hoc morbo periisse Platonem, quod vulgo
pediculi Platonis appellarentur. Graeci φθειρίασιν appellant. Morbus est foedus et
cruciabilis, quo periit et L. Sylla, tametsi de genere mortis variae sunt scriptorum
opiniones.
    Myronianus nullum indicat vsum prouerbii. Suspicari tamen licet dictum in
sordidos, quod philosophi minimum indulgeant nitoribus externis, dum circa
mentis cultum toti sunt occupati.|

LB 1175 [H]VATES SECVM AVFERAT OMEN3966

  c614-617
615




620


  c623-625

625
In eos qui nobis dira minitantur aut acerba praenuntiant conueniet illud Theo-
criticum in Bucoliastis:
 Αὐτὰρ ὁ μάντις ὁ Τήλεμος ἐχθρ᾿ ἀγορεύων
 Ἐχθρὰ φέροι ποττ᾿ οἶκον, ὅπως τεκέεσσι φύλαξῃ,  id est
 Telemus at vates, mihi qui canit omnia dira,
 Dira domum referat, quo natis illa reseruet.

Iurarat Cyclops per vnicum oculum suum, qui videret omnia semperque visurus
esset. At Telemus vates illi praedixerat fore vt ab Vlysse exocularetur. Hoc omen
Cyclops reiicit in vatem et illius liberos. Ita Vergilius: Quod dii prius omen in
ipsum / Conuertant!
et rursus: Dii capiti ipsius generique reseruent! Itidem Home-
rus Iliados Δ:
 Σὺν σφῇσιν κεφαλῇσι γυναιξί τε καὶ τεκέεσσι.
Simile illi Platonico In tuum ipsius caput!

[E]IN VLTIMAS TERRAS3967



630




635




640




645


Ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς, id est ad extrema terrae, quum locum vehementer semotum
intelligi volumus. Theocritus in Syracusiis:
 Ταῦτ᾿ ὁ πάραρος τῆνος· ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς ἔλαβ᾿ ἐνθών
 Ἰλεόν, οὐκ οἴκησιν,  id est
 Huc veniens meus ille insulsus ad vltima terrae 255
 Antrum, non aedes, posuit.
Vxor incusat maritum quod in loco nimium semoto domicilium sibi pararit et
cauum verius quam domicilium. Est frequens apud Ciceronem in vltimas terras,
velut actione in Verrem sexta: Quem ad modum accepturas hoc nationes caeteras,
quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in vltimas terras
peruenturam putasti? Idem Pro P. Sylla: Iam vero illud quam incredibile, quam
absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc vrbem inflammare vellet, eum fami-
liarissimum suum dimittere ab se, emandare in vltimas terras? Item Philippica xiii.:
Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex vltimis genti-
bus? Rursus ad P. Lentulum Epistolarum familiarium libro primo: Recordare
enim quibus ex vltimis terris miseris nec hoc pertimueris. Idem libro xv. ad M. Mar-
cellum: Nos quidem longinqui et a teipso missi in vltimas gentes. Apud diuum
Hieronymum frequens est Monstrum in vltimas terras deportandum. Plautus in
Mustellaria:
 Sed etiam in terras solas orasque vltimas
 Sum circumuectus.

[H]TALIA GIGNIT BELLVM3968

650




655


Senarium hunc M. Tullius Epistolarum ad Qu. fratrem libro ii. ceu vulgo iacta-
tum adducit:
 Τοιαῦθ᾿ ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται,  id est 256
 Similia bellum calamitosum perficit,
sentiens e dissidiis eorum qui rempublicam administrant multa gigni absurda.
Verba Ciceronis sic habent: Summum ocium forense, sed senescentis magis ciuitatis
quam acquiescentis. Sententia autem mea in senatu eiusmodi magis vt alii nobis
assentiantur quam nosmetipsi.
'Τοιαῦθ᾿ ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται.'
    Id translatum ad priuatam discordiam plusculum habebit gratiae.

[H]VERA FRONTE3969

660




665




LB 1176
671
Quae ex animo citraque fucum dicuntur gerunturue vera fronte fieri dicuntur. M.
Tullius Pro C. Rabirio: At si verum tum verissima fronte dixerunt, nunc mentiun-
tur; si tunc mentiti sunt, doceant nos verum.
Contra, dicemus 'mendaci fronte'
fieri quod geritur per simulationem, quemadmodum M. Tullius Ad Qu. fratrem,
si non fallit titulus, ait: Frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepis-
sime. Frons et oculi maxime declarant animi affectum, nam verba fingere non est
difficile, sed, vt ait Ouidius, perdifficile est crimen non prodere vultu. Et apud
Maronem Dido
 Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Terentius in Sene seipsum excruciante: 'Vah, etiam vultus fingit carnifex', et in
Phormione Geta componit | vultum Antiphonis in congressum patris, quem
tamen retinere non potuit.

[H]PORCVS TROIANVS3970


  c674-676
675




680
Gulae veteres architecti et hoc commenti sunt, vt bos aut camelus totus appone-
retur, differtus intus variis animantium generibus. Hinc et porcus Troianus venit
in populi fabulam. Cui hoc nomen inditum est, quod ita varias animantium spe-
cies vtero tegeret quemadmodum durius equus texit armatos viros. Macrobius
libro Saturnalium iii. refert Cincium in oratione qua suasit legem Fanniam de
moderandis sumptibus, obiecisse suo seculo quod porcum Troianum mensis
inferrent.
    Mihi si detur optio, malim porcum Troianum quam equum.
    Conueniet in opipara conuiuia aut in hominem variis deliciis expletum.

[H]PILVS IN MEDIO3971



685




690



Minimum discriminis significantes dicimus pilum interesse. Id vehementius est
quam si dicas culmum latum. Theocritus in Thyonicho:
 Λασῶ δὲ μανείς ποκα, θρὶξ ἀνὰ μέσσον,  id est
 At me imprudentem capiet vesania tandem,
 Vix pilus in medio est. 257
Verba sunt amantis ac metuentis ne tandem amor exeat in insaniam, a qua
tam parum absit vt vix pilus sit in medio. Consimili tropo Plautus dixit in
Mustellaria:
 Pluma haud interest patronus an cliens probior siet,
 Homini cui nulla in pectore est audacia.

'Non interest pluma' dixit pro 'Nihil omnino refert'. Asinius Pollio M. Ciceroni:
Nullum enim vestigium abste discessurus sum.

695 [H]MVSOPATAGOS3972





700
Μουσοπάταγος dicitur qui percitus est et attonitus furore Musarum. Ita Maro in
Georgicis: Quarum perculsus amore / Sacra fero. Transfertur ad eos qui sua poe-
mata sic amant quemadmodum parentes liberos. M. Tullius Ad Qu. fratrem libro
ii.: Non me hercle quisquam μουσοπάταγος libentius sua recentia poemata legit
quam ego te audio. Horatius: Versus amat, hoc studet vnum.

[H]VT PHRYGIVS AMAVIT PIERIAM3973




705




710




715
LB 1177


Plutarchus in libro Περὶ γυναικῶν ἀρετῶν ostendit ad suam vsque aetatem
durasse consuetudinem vt vxores optarent sic amari a viris ὡς Φρύγιος ἠράσθη
Πιερίας, id est quemadmodum Phrygius amauit Pieriam. Id ortum est ab huius- 258
modi historia. Ionum qui in Miletum commigrarant nonnulli seditione mota
aduersus Nelei filios secesserunt Myuntem atque ibi sedem constituerunt, multis
iniuriis affecti a Milesiis, qui cum illis bellum agitabant ob defectionem, verum
nec atrociter nec excluso omni commercio, sed nonnullis diebus festis mulieres e
Myunte Miletum itabant. Erat autem ex his qui secesserant vir quidam nomine
Pythes, cuius vxor dicta est Hippygia, filia Pieria. Cum autem Mileti die festo
sacrificaretur Dianae, quam illi Neleidam cognominant, misit eo vxorem et filiam
id precatas, vt sibi festo liceret interesse. Ex Nelei vero filiis longe potentissimus
erat Phrygius. Is captus amore Pieriae cogitabat qua re posset puellae quam
maxime gratum facere. Cumque illa dixisset nihil accidere posse gratius quam si
efficeret sibi liberum frequenter Miletum commeare multis virginibus comita-
tam, ex his verbis Phry|gius intelligens ab illa queri pacem et amicitiam ciuibus
suis, bellum composuit. Hinc Pieriae nomen et apud Milesios et apud Myuntios
mire gratiosum esse coepit, adeo vt puellae quae viris nuberent ominis causa pre-
cari soleant: 'Vtinam sic amer a viro vt Pieriam amauit Phrygius!'

720 [H]VITA HOMINIS PEREGRINATIO3974





725

Παρεπιδημία τίς ἐστιν ὁ βίος, id est Peregrinatio quaedam est vita. Socrates in
Axiocho Platonis adfert hanc sententiam vt vulgo apud omnes decantatam,
quamquam is dialogus habetur inter nothos. Videtur esse potius hominis Chris-
tiani qui Platonem voluerit imitari. Haec enim sententia frequenter occurrit in
sacris voluminibus, vitam hanc esse exilium, esse incolatum et peregrinationem,
quanquam et Socrates Platonicus narrat animas hominum e coelo fuisse delapsas,
quo sibi per philosophiae studium parant reditum.

[H]TOTA HVLCVS EST3975


730



  c734-736
735
  c735-737



740

  c742-745


745

In eodem dialogo ad laudatam agriculturam ita respondet Socrates: Ἀλλ᾿ οὐχ᾿
ὅλη, ὥς φασιν, ἕλκος, ἀεὶ λύπης πρόφασιν εὑρισκόμενον;, id est Verum an non tota,
quod aiunt, hulcus est, semper molestiarum occasionem ex se gignens? Id quidem esse
verum declarauit Vulteius Horatianus; caeterum quicquid nobis vehementer
molestum est hulcus, vomicam et carcinoma solemus appellare, quemadmodum
de Caesare Augusto litteris proditum est quod Iulias, filiam et neptem, et Agrip-
pam prius adoptatum, postea abdicatum non aliter appellare solet quam tres
vomicas suas ac tria carcinomata adeoque detestabatur mores illorum minime fru-
gales vt ad omnem illorum mentionem soleat exclamare versu Homerico:
 Αἴθ᾿ ὄφελον ἄγαμος τε μένειν ἄγονος τ᾿ ἀπολέσθαι,  id est
 O vtinam celebs mansissem orbusque perissem!
Atque hic quoque versus inter prouerbiales merito referendus est, vsurpandus ab
his qui infeliciter duxerunt vxores aut liberos poenitendos susceperunt.
Conueniet et in hominem molestis moribus. Theocritus in Epitaphio Adoni- 259
dis acerbum dolorem ποτικάρδιον ἕλκος appellat:
 Ἄγριον ἄγριον ἕλκος ἔχει κατὰ μηρὸν Ἄδωνις,
 Μεῖζον δ᾿ ἁ Κυθέρεια φέρει ποτικάρδιον ἕλκος,  id est
 Dirum, dirum vulnus habet circa inguen Adonis,
 Sed maius Cytherea gerit sub pectore vulnus.

[H]EX COHORTE PRAETORIS3976


750




755
Qui ad omnem nutum praesto sunt et cum autoritate delegantur ad hoc aut ad
illud exequendum, ex cohorte praetoris appellari dicuntur. M. Tullius Ad Qu. fra-
trem epistola prima: Quos vero aut ex domesticis conuictoribus aut ex necessariis 260
apparitoribus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent,
horum non modo facta sed etiam dicta nobis praestanda sunt
et caetera. Ministri
praetorum non egent alia excusatione quam vt dicant se quod fecerunt illorum
iussu fecisse, vt iam in praetorem sit actio, non in ministros. Simile imperium in
quosdam cibo officiisque sic deuinctos vt nihil ausint recusare.

[H]LVCERNAM ACCENDERE POSSIS3977



760

  c762-764


765
Vehementem iram hac hyperbole exaggerauit Theocritus in Thyonicho:
 Κἤφατ᾿ ἔτ᾿· εὐμαρέως κεν ἀπ᾿ αὐτῆς καὶ λύχνον ἅψαις,  id est
 Incaluitque ira, facile accendisse lucernam
 Ex ipsa vt possis.
Verba sunt amantis ac de proteruia puellae conquerentis, quae, quum in conuiuio
sileret, quidam illi dixit: 'Non loqueris? Lupum vidisti?', illa ad nomen Lupi
vehementer incanduit. Aderat enim adolescens nomine Lupus, quem adamabat.
Irati dicuntur 'ardere'. Similis hyperbole, licet sordidior, et hodie fertur apud nos-
trates ita loquentes: Adeo exarsit ira vt ouum ad illius frontem posses decoquere.

[H]SEMPER ALIQVEM VIRVM MAGNVM3978



LB 1178
771

  c773-775

775
Ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα μέγαν. Hoc hemistichium M. Tullius vt vulgo iactatum
adducit in epistola ad Qu. fratrem cuius initium Statius ad me venit: Quod autem
expectationem tui concur|sumque eum qui erat futurus si vna tecum decederet neque
antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. Exhaustus est
enim sermo hominum et multae emissae iam eiusmodi voces
, 'ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα
μέγαν'; quae te absente confecta esse laetor. Vnde sumptum sit hemistichium non-
dum liquet, nisi quod fortasse pro αἰεί legendum est αἴτει, id est postula, aut
αἰτεῖ, id est postulat et requirit.

[H]NE SI AD IOVIS QVIDEM AVLAM3979




780




785
Qui metuunt malum ad asylum, ad aram, ad arcem, ad columnas principis, ad
diuorum phana confugiunt. Verum a morte nullum est effugium. Id ita
Sophocles expressit versibus:
 Ὅταν γὰρ ὁ καιρὸς τοῦ θανεῖν ἐλθὼν τύχῃ,
 Οὐδ᾿ ἂν πρὸς αὐλὰς Ζηνὸς ἐκφύγη μολών,  id est
 Vbi mortis vrget tempus, ad Iouis atria
 Si fugeris, effugere non possis tamen.

Prouerbii species est in illis verbis ne ad Iouis quidem atrium, quod pro 'tutissimo'
posuit 'refugio'. Huc confugerat aquila insectante scarabeo.

[E]ORACVLA LOQVI2613980




790



Χρησμοὺς λέγειν, id est oracula loqui dicuntur qui certa et indubitata loquuntur.
Theocritus in Syracusiis:
 Χρησμοὺς ἁ πρεσβῦτις ἀπῴχετο θεσπίξασα,  id est
 Haec anus abscessit diuorum oracla loquuta.
Τὰ ἐκ τρίποδος alias dictum est et Sibyllae folium. M. Tullius Ad Brutum, epistola
cuius initium Scripta et obsignata iam: Haec ex oraculo Apollinis Pythii aedita tibi
puta.
Idem De finibus quinto: Quia, quum a Zenone, inquam, hoc magnifice tan-
quam ex oraculo aeditur: 'Virtus ad beate viuendum seipsa contenta est.'

795 [H]NON AB HYMETTO3981





800




805
Crassam philosophiam ac rusticanam, quam discimus ex congressu plebeiorum,
non ex commentariis Zenonis aut Platonis, M. Tullius Ad Qu. fratrem libro ii.
appellat philosophiam ab area Syra. Nos enim, inquit, ita philologi sumus vt vel cum
fabris habitare possimus. Habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab area 262
Syra. Hymettus Atticae mons est, vnde Hymettia mella, cui opponit aream
Syram, subindicans rusticanam simplicitatem. Nam paulo ante nonnihil attigerat
de dicteriis argutis. Apparet id temporis M. Tullium in praedio quodam aedifi-
casse. Quanquam haud scio an hic locus, quoniam varius habetur in exemplari-
bus, mendo vacet. Dispiciat eruditus lector an pro 'area Syra' legendum sit 'ex
hara Syra'. Sic enim loquitur In Pisonem: Ex hara productae, non schola. Syri bar-
barie nobiles erant id temporis quemadmodum Attici lepore dictorum.

[H]CYMBALVM MVNDI3982



810

LB 1179


815
Plinius Maior in praefatione ad imperatorem Vespasianum refert Appionem
grammaticum a Tyberio Caesare cymbalum mundi consuesse vocari - ob nominis,
vt opinor, celebritatem -, quum publicae, inquit, famae tympanum potius videri
posset. Is Appion aiebat eos ab se donari immortalitate ad quos aliqua compone-
bat. Huc Tyberius alludens appellabat illum 'cymbalum mundi', | quod hominem
honesta fama donaret, quae per vniuersum mundum amabiliter resonaret. Plinius
autem ob arrogantiam mauult illum appellari 'tympanum publicae famae', quod
famam daret potius quam honestam famam. Nam resonat et tympanum, sed
inamoeno strepitu. Allusisse videtur huc, quod tympana fiunt e pelle asinina.

[H]IN BEATO OMNIA BEATA3983



820


A diuitibus omnia magnifice fiunt, a tenuibus frugaliter. Praxinoe in Charitibus
Theocriti laudans Ptolemaeum, quod Adonidis festum magnificis sumptibus
apparasset, non sine prouerbii specie dixit: Ἐν ὀλβίῳ ὄλβια πάντα, id est In diuite
ditia cuncta.

    Vsus erit, si dicas ab homine docto omnia docte fieri, a pio pie, a rege rega-
liter.

[H]DIGITVM QVA PROFERAT3984

825




830
Schemate prouerbiali M. Tullius dixit Pro A. Caecina Digitum qua proferat non
habet
, hyperbolicos indicans illi nihil prorsus esse quod dicat agatue. Locus sic
habet: Denique ista nimia quae dominatur in ciuitate potentia in hoc solo genere
quiescit; quid agat, quomodo aggrediatur iudicem, qua denique digitum proferat,
non habet.
Sumptum est a gestu rhetorum qui varius traditur a Quintiliano. Sim-
plicissimus est proferre digitum, quod plebeiorum est et rusticorum.

[H]TRISTIS LITERA3985




835


M. Tullius Pro Milone: Quod nisi vidisset posse absolui eum qui fateretur, quum
videret nos fateri, neque quaeri vnquam iussisset, nec vos hanc tam salutarem in iudi-

cando literam quam illam tristem dedissetis. 'Tristem literam' appellat Θ, 'saluta- 263
rem' T, quod hac absolueretur reus, illa damnaretur. De quo nonnihil attigimus
in prouerbio Theta praefigere. Asconius Pedianus, si modo codices mendo vacant,
indicat Θ fuisse notam damnationis, Τ absolutionis, N.L. ampliationis, hoc est
'non liquere'. T. Liuius dixit tristiorem notam.

[H]IOVIS GERMEN3986

840

  c842-844


845




850




855
Ἐκ Διὸς ἔρνος, id est ex Ioue germen dicebatur insigni virtute praeditus. Verba
sunt pastoris ad pastorem musices pulchre peritum, cui honoris gratia clauam
dono dedit. Claua autem gestamen est Herculis ex Ioue prognati. Obseruatum
est a priscis, a poetis Iouis filios semper induci ciuiles et humanos, contra Nep-
tuni truces et asperos. Musica autem ciuilitatis magistra est. Carmen sic habet:
 Οὕνεκεν ἐσσί
 Πᾶν ἐπ᾿ ἀληθείᾳ πεπλασμένον ἐκ Διὸς ἔρνος,  id est
 Es siquidem tu
 Reuera factum ac prognatum ipso ex Ioue germen.

Interpres tamen mauult eo referre quod qui vera loquuntur ex Ioue prognati 264
dicuntur, adducens carmen Homericum:
 Οὐ γὰρ ἐμὸν παλινάγρετον οὐδ᾿ ἀπατηλόν,
 ὅττικεν κεφαλῇ κατανεύσω,  id est
 Haud etenim fallax erit aut reuocabile quicquam
 Quod capite annuero.

Pastor ob id laudatur quod ingenue profiteatur se non conferendum cum insi-
gnibus musicis, qualis inducitur et a Marone:
 Me quoque dicunt
 Vatem pastores, sed non ego credulus illis.

[H]MVSARVM AVES3987

860


Μουσῶν ὄρνιθας, id est Musarum aues, non absque prouerbii specie Theocritus in
Thalysia appellat poetas, quod lusciniarum in morem assidue canant sua poe-
mata. Scholiastes admonet omnes aues canoras Musarum aues appellari. Sentit
autem sibi displicere poetas qui cuculorum more audent Homero occinere.

[H]NVLLVS DIES OMNINO MALVS3988

865


LB 1180

870

Astrologi designant quosdam dies fortunatos aut infelices, sed his aut his rebus.
Nullo tamen die indulgendum est ocio, quod nullus sit adeo inauspicatus quin
alicui negocio sit felix, si quis recte vtatur concesso tempore. Dies infaustus
erendo bello aut nauigationi foelix est administrandae rei familiari. Nul|lus
autem dies non prosper parandae bonae menti. Fatetur hoc Hesiodus Περὶ ἔργων
καὶ ἡμερῶν:
 Καὶ οὔ ποτε πάγκακον ἦμαρ,  id est
 Omni ex parte dies malus haud obuenerit vnquam.

[H]GVTTAM ASPERGERE3989


875




880




885


Quum ex magno lucro paululum quiddam alicui deciditur, guttam aspergi dici-
mus. M. Tullius in oratione Pro C. Cluentio: Atque etiam ipse conditor totius
negocii Guttam aspergit huic Bulbo. Itaque minime amarus is visus est qui aliquid ex
eius sermone speculae degustarat.
Eodem schemate dicimus micam auri pro
minima portiuncula. Sed in verbis M. Tullii praeter tropum prouerbialem subest
facetissima allusio in propriis nominibus. Stelemus promiserat magnam pecuniae
vim iudici Bulbo. Nam id erat iudici nomen. Stelemus autem, qui totum hoc
negocium condiebat - hinc enim dictus est 'conditor' media producta, non a
condendo 'conditor' prima acuta - adiungit Bulbo alterum iudicem, cui nomen
Gutta. Ea res Bulbum reddidit alacriorem. Solent autem coqui bulbis, id est
ceparum genus, addere condimenta, quo fiant dulciores. Ad id alludens Cicero 265
Itaque inquit minime amarus is visus est. Hinc et guttatim fieri dicitur quod fit
paulatim. Plautus in Mercatore:
 Cor guttatim contabescit quasi in aquam indideris salem.
Et guttatim donat qui saepe, sed minuta largitur.

[H]RECTAM INSTAS VIAM3990

890




895

Rem acu tetigisti. Huic simillimum est quod habet Plautus in Asinaria:
 Estne hoc vt dico, Libane? Lib. Rectam instas viam.
 Ea res est.

Vt qui falluntur dicuntur tota aberrare via, ita qui rem bene coniectant dicuntur
rectam insistere viam, quod schema mire tritum est et hodie vulgo illiterato. Simili
schemate dictum est in Cassina
 Nunc pol ego demum in rectam redii semitam
pro eo quod erat 'rem ipsam deprehendi'.

[H]AEACIDINAE MINAE2663991


900




905
  c905-907



910
In eadem ita loquitur mercator:
 Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit.
 Iratus si me tetigerit, iratus vapulabit.
Non sine prouerbii specie dictum est pro 'atrocibus ac superbissimis minis'. Ver-
sus patitur vt pro 'Aeacidinis' legatur 'Aeacinis' - nam id nonnulli diuinant - sed
probabilius est poetam sentire de Achille, Aeaci nepote, quem Homerus vbique
facit stomachabundum ac minabundum, velut in primo statim Iliados libro, vbi
sic incandescit in Agamemnonem vt manum admoueat capulo, a conuiciis ad
pugnas venturus, nisi Pallas eum capillis reuocasset. Quin et ipsum opus ab
Achillis ira habet exordium: Μῆνιν ἄειδε, θεά. Quod quidam adferunt de Aeaco
manium iudice non video quid ad hunc faciat locum. Quicquid etiam inuictum
et insuperabile volumus intelligi Achilleum dicimus.

[H]OLEO NITIDIVS3992




915

Olei nitor adeo venerat in prouerbium vt mysticae quoque literae iubeant facie
oleo vncta dissimulare tristitiam ieiunii. Plautus in Truculento de amica pulchre
compta:
 Feruide
 Vt tota floret, vt oleum nitide nitet!
Oleum nitorem ac lucem addit rebus omnibus.

[H]HERCVLIS QVAESTVS3993


920




925
Herculis quaestum pro magnis impendiis dixit Plautus in Mustellaria:
 Dapsiles sumptus facit.
 Perdidit patrem, vnus istic seruus acerrimus
 Tranio. Is vel Herculis conterere quaestum potis est.

Alias dictum est olim plerosque decimam lucri partem Herculi vouere solitos.
Huius fauore persuaserunt sibi rem fore auctiorem. Ex tam multis autem decimis
oportuit immensam pecuniarum vim conflari. 'Quaestum' appellat facete, quasi
Hercules suum fauorem vendiderit.

[H]POSTERIVS DICTVM3994



930

LB 1181


935




940
Doctum doces, Memorem mones, Scienti loqueris aliaque eius formae antea retuli-
mus. Eundem sensum festiuissime extulit Plautus in Asinaria. Quum enim
Demaenetus queritans de moribus vxoris dixisset:
 Fateor eam esse importunam atque incommodam, 267
respondit Li|banus seruus:
 Posterius istuc dixti quam credo tibi,
hoc est 'Sciebam, priusquam diceres'. Nec video quamobrem Nonius hic 'poste-
rius' interpretetur minus. Ne id quidem caret prouerbiali schemate quod mox
sequitur:
 Tu primus sentis, nos tamen praenoscimus.
Dedecus ille domus sciet vltimus ait Satyricus, et Terentius: Is solus nescit omnia.
Sed aliena mala, licet priores intelligamus, non dolent nobis. Sensus igitur mali
primum ad illos peruenit ad quos res attinet, noticia ad alios.

[H]TANQVAM DE SPECVLA3995




945
Qui futura longe prospiciunt priusquam eueniant tanquam de specula praeuidisse
dicuntur. M. Tullius ad Ser. Sulpitium libro quarto: Multo enim ante tanquam ex
aliqua specula prospexi tempestatem futuram et caetera. Habent enim non oppida 268
tantum et arces, sed et naues speculas suas, vnde periti naucleri prospiciunt
imminere ventos aut turbines.

[H]VERBIS CONCEPTIS PEIERARE3996



950




955

Olim iuraturo solennibus verbis praeibatur, quo iusiurandum esset firmius. Plau-
tus in Asinaria:
 Vbi conceptis verbis sciens libenter peieraueris.
Idem in Bacchidibus:
 Ego iusiurandum verbis conceptis dedi,
 Daturum me hodie mulieri.

Interdum iurans tenebat aram, quo maior esset iusiurandi religio. Itaque sanctis-
simum iusiurandum significantes dicebant: 'Nec si aram tenens iuraueris, credam
tibi.' M. Tullius in oratione Pro L. Flacco: Ergo is qui si aram tenens iuraret, nemo
crederet, per epistolam quod volet iniuratus probabit?

[H]AGONES3997


960




965

Admonuimus Antigonum regem, Demetrii nepotem, militari ioco dictum Doso-
nem, quod omnibus polliceretur dicens: 'Δώσω', nec praestaret semper pollicita.
Ita qui apud Romanos percutiebant victimam agones dicti sunt, quod ex more,
priusquam ferirent, populum rogabant: 'Agon'?', id est 'Ago ne?' Ouidius in
Fastis:
 Semper agatne rogat nec nisi iussus agit.
Agonum meminit Lactantius, Statii enarrator.
    Quadrabit in contatores, qui semper deliberant neque quicquam aggre-
diuntur.|

LB 1182 [H]FVNGVS PVTIDVS3998


970




975




980
Senem iam delirum et inutilem Plautus in Bacchidibus fungum putidum appellat.
Fungi licet natura insipidi olim in deliciis erant et adhuc sunt apud Italos, sed
teneri ac recentes; vetulis nihil insipidius. Verba Plauti sic habent:
 Terrae odium ambulat, iam nihil sapit,
 Nihil sentit, tanti est quanti fungus putidus.

Quin et hoc ipsum 'terrae odium' prouerbii figuram habet velut illud telluris
inutile pondus. Idem in Bacchidibus inter stoliditatis conuicia ponit et fungos:
 Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones.
In Mustellaria pro stolido fruticem appellat: 269
 Nec verisimila loquere nec verum, frutex.
In caeteris arboribus est nonnulla imago dignitatis ac prudentiae, frutex temere
nascitur, expers cultus, et aut nullum habet fructum aut syluestrem et inutilem.

[H]VIVVM NOVERIS3999




985

Antea retulimus Viuorum meminisse oportet. Id meretricula in Truculento Plau-
tina detorquet in alium sensum, amatorem pro mortuo ducens, qui desierat esse
dando.
 Dum viuit, inquit, hominem noueris; vbi mortuus est, quiescas.
 Te dum viuebas noueram.
Pecunia iuxta Hesiodum anima est mortalibus, ea amissa exanimis est homo.

[H]LIPPO OCVLO SIMILIS4000


990




995
Video quosdam his moribus vt eos aequo animo ferre non queas, rursus ita
industrios et ad obsequium expositos vt, quoties sese offert occasio, non possis
cauere quin aliquid illis committas. Lippus oculus manuum contactu laeditur et
tamen naturale est nobis illic habere manum vbi dolet. Plautus in Persa:
 Ego nec libenter seruio neque satis sum hero ex sententia,
 Sed quasi lippo oculo me herus meus manum abstinere haud quit tamen

 Quin mihi imperet et quin me suis negotiis praefulciat.
Item in Bacchidibus: 270
 Lippi illic oculi seruus est simillimus:
 Si non est, nolis esse neque desideres;
 Si est, abstinere quin attingas non queas. |




3801-3900    4001-4100