LB 1181

QVINTAE CHILIADIS CENTVRIA I

271

[H]TV IN LEGIONE, EGO IN CVLINA4001



5


In Truculento Plautina militi atrociter minitanti coquus respondet:
 Sis tu in legione bellator, si vis, at ego in culina Ares.
Auxit coquus bellatoris verbum. Mars enim deus belli est. Quod autem dixit
'Ares' pro 'Mauors': non est Plauto nouum Graecas voces admiscere Latinis.
Quanquam in nonnullis exemplaribus habebatur 'aues', in nonnullis 'aries', sed
mendose.

[H]CITIVS QVAM FORMICAE PAPAVER4002

10




15

Non caret adagii specie quod est apud Plautum in Trinummo:
 Confit citius
 Quam si tu obiicias formicis papauerem.

Verba sunt Stasini serui narrantis quadraginta minas intra quindecim dies fuisse
consumptas, vtpote in comessationes, compotationes, balnea, in piscatores, pis-
tores, lanios, coquos, holitores, myropolas et aucupes dissipatas non aliter quam
si papauer obiicias agmini formicarum. Mox enim distrahitur aceruus, dum vna-
quaeque suum arripit granulum.

[E]ITIDEM VT ACHERONTI2724003


20


LB 1182
Apud eundem in eadem fabula amanti reposcenti quae dederat respondet
scortum:
 Nam itidem vt Acheronti hic ratio accepti scribitur:
 Intro receptum; quando acceptum est, non potest ferri foras.
Sentit nihilo magis | ad amantem redire quod in meretricis domum est datum
quam redeunt ab inferis mortui, vnde iuxta Catullum negant redire quenquam.

25 [H]MVS NON VNI FIDIT ANTRO4004





30



Nihil hodie est decantatius apud vulgus quam Eum murem esse miserum cui non
est nisi vnus cauus.
Idem Plautus expressit in Truculento:
 Sed tamen
 Cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia,
 Aetatem qui vni cubili nunquam committit suam,
 Quia, si obsideatur vnum, aliunde praesidium gerit.
Locus erit adagio, si quem admonebimus vt sibi plures amicos paret aut vna cum
opibus studeat philosophiae, vt, si fortuna quod suum est eripiat, in literis sit
praesidium.

35 [H]POST REM DEVORATAM RATIO4005





40

Quemadmodum de sera ope dicitur Post bellum auxilia, ita de sera parsimonia
dicitur 'Post absumptam rem supputatio'. Stasinus in Trinummo Plautina:
 Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
 Postquam comedit rem, post rationem putat.

Loquitur seruus herili filio supputanti rationem accepti, quum tota summa iam
esset nequiter absumpta. Nimirum hoc est numerare praeteritas vndas, quum
venientes oporteat censere.|

LB 1183 [H]COENA POPVLARIS4006


45




50
Quemadmodum Phormio Terentianus coenam dubiam appellat variis epulis in-
structam, vbi tu dubites quid sumas potissimum, ita Philto Plautinus coenam
popularem
appellat magnificam egregieque lautam atque adeo gratuitam quoque,
quales solent exhiberi populo. Verba Plautina sic habent:
 Quid tu, si in aedem ad coenam veneris
 Atque ibi opulentus tibi par forte vt venerit

 (Apposita sit coena popularem quam vocant),
 Si illi congestae sint epulae a clientibus et caetera. 273

[H]APVD MENSAM VERECVNDARI NEMINEM DECET4007



55




60


Sequitur ibidem aliud prouerbium quod ex tanta antiquitate per manus traditum
hodieque versatur in ore omnium:
 Verecundari neminem apud mensam decet,
 Nam ibi de diuinis atque humanis cernitur,
nisi quod vulgus addit: nec in lecto. Sententia est non philosophi, sed Stasini serui
comici, quum nusquam magis habenda sit verecundiae ratio quam in lecto et in
conuiuio. Sunt tamen qui rustico pudore molesti sint conuiuae, semper expec-
tantes vt ipsis praeministretur et quod datum est reponentes.
    Iam hoc ipsum de diuinis atque humanis cernitur prouerbiale est. Quo tropo
significabant de summa rerum agi. Dictum seruo dignum qui felicitatis puppim
ac proram in ventris expletione collocarat.

[E]SALILLVM ANIMAE2744008

65


  c68-72

70



In eadem scena Philto hominem vocat salillum animae, sentiens hominis breuis-
simam esse vitam, videlicet quantulum salis cuique in conuiuio apponitur. Locus
Plautinus sic habet:
 Dei diuites sunt, deos decet opulentia
 Et factiones, nos homunculi sumus

 Salillum animae, quam quum extemplo amisimus,
 Aeque mendicus atque ille opulentissimus
 Censetur ad Acherontem mortuus.

Quanquam extremo senario desunt duae syllabae: 'Pelops censetur' aut 'censetur
Croesus' aut aliquid simile.

75 [H]NVMMVS PLVMBEVS4009





80




85
Quemadmodum assis, obolus ac teruncius, ita et numraus plumbeus abut olim
in vilitatis prouerbium. Plautus in Trinummo:
 Cui, si capitis res siet, nummum nunquam credam plumbeum.
Idem in Cassina:
 Cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
Aereos nummos et hodie nouit Flandria, plumbeos Anglia. At M. Tullius libro
Ad Atticum v. Vatinium semissem hominem vocat vilissimum et contemptissi-
mum: Simul vero semissis homo contra me arma tulit. Et tressis agaso pro contemp-
tissimo dictus est alibi. Plautus in Mustellaria:
 Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.

[H]BASILICA FACINORA4010




90
  c91-93



95
Ante admonuimus quicquid magnificum esset appellari solere βασιλικόν, vt valere
βασιλικῶς, et magnificas aedes basilicas appellabant. Plautus in Trinummo de
seruo nullius rei, sed philosophica quaedam loquente
 Dii inquit immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui!
Notum est illud Pori responsum, qui roganti Alexandra, a quo fuerat bello super-
atus, 'Quomodo te tracto?' 'Βασιλικῶς' inquit. Roganti: 'Nunquid aliud?'
respondit: ' Ἐν τῷ βασιλικῶς omnia comprehendi.' Nihil enim humile decet
reges. Duriusculum est quod Plautus dixit in Epidico: Dii immortales, vt ego perii
basilice!

[H]NEC CAPVT NEC PEDES2754011



LB 1184
100

Negotium ita perturbatum vt nescias quo pacto vel expedias vel amittas veteres
dicebant nec caput habere necpedes. Sic enim M. Tullius iocatur, respondens suo
Curioni: Sulpitii tibi operam intelligo ex tuis | literis non multum opus fuisse prop-
ter res tuas ita contractas vt, quemadmodum scribis, 'nec caput nec pedes'. Equidem
vellem pedes haberent, vt aliquando redires. Antea nobis dictum est ex Platone
ἀκέφαλος μῦθος, sine capite fabula.

[H]SOMNVM NON VIDIT4012


105




110
Quum somnus non videatur, sed ille potius occludat oculos, dubium non est
quin prouerbiali schemate dictum sit Somnum oculis non vidit. Nam his verbis
significant summam vigilantiam. M. Tullius Curio libro viii. Epistolarum: Ita 276
Caninio consule scito neminem prandisse. Nihil tamen eo consule mali factum est.
Fuit enim mirifica vigilantia, qui toto suo consulatu somnum non viderit.
Dicti
argutia in hoc est, quod is vnum modo diem consul fuit. Prouerbii ratio est in
tropo.

[H]MANVM AD OS APPONERE4013



Hoc gestu significamus nos scire quippiam quod tamen nolimus effari. Celius
Ciceroni libro viii.: At Domitius quum manus ad os apposuit, te a.d. ix. Calen. Iun.
subrostrarii
- quod illorum capiti sit! - dissiparant perisse.

115 [H]EMENDVS CVI IMPERES4014





120

Cuique in suos seruos imperiosum esse licet, in alienos aut in liberos non item.
Ita Plautinus Stasinus in Trinummo hero imperiosius reuocanti, quem herum
esse nesciebat aut scire dissimulabat, Emere inquit melius est cui imperes. Item in
Persa: Emere oportet quem tibi obedire velis. Huc pertinet illud Theocriticum quod
alibi recensuimus Non sum sollicita ne mihi vacuam abstergeas. Mulier indigne fert
obiurgari ab illo cui non erat ancilla nec vxor. Addit et illud: Συρακουσίαις
ἐπιτάσσεις, id est Syracusanis mulieribus imperas, hoc est: non tuis, sed liberis.

[H]OMNIVM QVOS SOL VIDET4015


125




130




135




140
Sunt et illae figurae prouerbiales omnium quos terra sustinet aut quos sol vidit pes-
simus optimusue. Plautus in Sticho:
 Facile inuenies et peiorem et peius moratam, pater,
 Quam illa fuit; meliorem neque tu reperies neque videt sol.
Idem in Bacchidibus:
 Quia aedepol certo scio,
 Vulcanus, luna, sol, dies, dii quatuor,
 Scelestiorem nullum illuxere alterum.
Vergilius:
 Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras.
Vnde et oculus mundi dictus est. Simile est illud quodcunque in solum venit. M.
Tullius Epistolarum familiarium libro nono, epistola vltima: Conuiuio delector;
ibi loquor quicquid in solum, vt dicitur, et gemitum et risus.
Sentit se in conuiuio
de quibuslibet rebus loqui, seu laetis seu tristibus. Citatum est nobis hoc adagium
in superioribus ex primo libro De natura deorum, sed hic locus tum non occur-
rebat, qui tamen ad prouerbii fidem pertinere visus est. Plautus in Poenulo:
 Quantum hominum terra sustinet sacerrimo. 277

[H]SALE ET ACETO4016




145




150



Parcum tenueque prandium significans Grippus piscator in Rudentibus ait:
 Sed hic rex cum aceto pransurus est
 Et sale sine bono pulmento.

Miseris obsoniorum loco sal est cum aceto. M. Tullius ad Papirium Paetum libro
nono tyrotarichi meminit ceu plebei condimenti. Id erat ius e caseo confectum,
quod et hodie Itali vocant menestram. Meminit et pompili, piscis vilissimi, qualis
erat et gobio. Quem, inquit, tu mihi pompilum, quem denarium narras, quam tyro-
tarichi patinam?
De pompilo pisce crebra est apud Plinium mentio. 'Denarium'
suspicor esse vocem deprauatam. Certe mihi nondum liquet quid sibi velit. 'Ace-
tum' tamen nonnunquam vsurpatur in significationem acuminis, vt Plautus: Ace-
tum habet in pectore
et Persius: Mordaci lotus aceto. Varro in Sesquiulixe citante
Nonio: Alteram viam deformasse Carneadem virtutis e cupis acris aceti, hoc est:
magna subtilitate.

155 [E]CASSA GLANDE2784017


LB 1185


160
Inter vilitatis adagia retulimus et illud Cassa nuce non emam. Simillimo tropo
Plautus in Rudentibus | dixit cassam glandem. Promittens indicium quaerit pre-
cium; alter licitatur: Nummos trecentos. Grippus respondet: Tricas. Lab. Quadrin-
gentos. Gr. Tramas putidas. Lab. Quingentos. Gr. Cassam glandem. Lab. Sexcentos.
Gr. Curculiunculos minutos fabulare. 'Cassam glandem' dixit pro 'vitiosa glande'
et 'inani putamine'.

[H]VERVECEA STATVA4018



165




170
Plautinus Egio in Captiui duo seruum stupidum appellat statuam verueceam,
quasi dicas 'brutum ac mutum hominem'.
 Vos, inquit, ite intro. Interim ego ex hac statua veruecea volo
 Erogitare meo minore quid sit factum filio.
Quidam pro 'veruecea' legunt 'verberea', quasi verberonem plagis assuetum
pro 'statua marmorea' dixerit 'verbeream'. Certe dictionem 'verueceam' non
patitur carminis trochaici ratio. Superesset enim vna syllaba, nisi in 'cea' facias
synaeresim.

[H]HOC AGE!4019



Quum aliquem iubemus esse attentum, dicimus: Hic esto! aut: Hoc age! Audiuit
Caligula imperator ab iis qui venerant illum interfecturi: Hoc age! Et Plautus in
eadem fabula: Hoc agamus.

175 [H]QVAM IN TRAGOEDIA COMICI4020





180


Vbi quis in aliena versatur harena, inducti dicentur in tragoediam comici.
Diuersi generis sunt tragoedia et comoedia, nec phas est tragicas personas in
comoediam inducere, nec contra. Plautus in Poenulo:
 Quin aedepol indoctior sum quam in tragoedia comici.
Ego legendum arbitror 'inductior sum'. Allusit enim Colabiscus ad id quod dixe-
rat Milphio:
 Fac modo vt conducta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.
Respondit iocans: 'Inductior sum', id est 'instructior sum'.

[H]NON MAGIS QVAM CANEM4021

185




190
Odium et contemptum vulgo declarant canis vocabulo. Horatius: Odit cane
peius
, et Plautus in Amphitryone:
 Valuistin' vsque? Expectatus aduenio? Sos. Haud vidi magis. 279
 Expectatum eum salutat haud quisquam magis quam canem.
Sic enim legendum opinor, vt constet ratio carminis trochaici tetrametri cata-
lectici.

[H]GRALATORIVS AVT TESTVDINEVS GRADVS4022




195




200




205


Plautus in Amphitrione:
 Blep.  Non potuimus nostros grandius grandire gradus.
 Amphi. Siue gralatorius siue testudineus fuerit, certum est mihi
 Hunc scelestum perdere.
Item in Poenulo:
 Vinceretis ceruum cursu, gralatorem gradu.
'Gralae' dicuntur fustes quibus innixi quidam ingrediuntur quos 'gralatores'
appellauit antiquitas. Graecis καλοβάται dicuntur, quemadmodum 'schoenobatae'
vocantur funambuli. Ii fustes quo sunt longiores a gradu cui pes innititur, hoc 280
gradus sunt maiores. Tantum elicere licuit e corruptissimo loco apud Nonium,
praesertim in aeditione Aldina. Idem Plautus in Menaechmis:
 Atque eccum incedit. Moue formicinum gradum.
Formicae videntur currere, quum minimum promoueant. Rursus in Poenulo:
Vicistis cochleam tarditudine. In eadem tardos appellat spissigradissimos et
 Tardiores quam sint corbitae in tranquillo mari.
Rursus talium gradum dicit esse succretum cribro pollinario, quod simila per
angusta foramina paulatim defluat.

[H]DAEDALEVM REMIGIVM4023

210

Ad celeritatem significandam Plautus in Amphitryone dixit remigiis Daedaleis pro
'volatu':
 Non ocyus quiui, si Daedaleis me tulissem remigiis.

[H]ARGENTVM ACCEPI, IMPERIVM VENDIDI4024


215


Nihil hac sententia decantatius: Qui accipit beneficium perdit libertatem. Demae-
netus eleganter expressit in Asinaria:
 Argentum accepi, dote imperium vendidi.
Nam pauper vxorem duxerat pulchre dotatam, sed in quam nihil haberet impe-
rii. Talis inducitur et Nausistrata in Phormione Terentiana.

[H]DESPVERE MALVM4025

LB 1186
221
  c221-226
  c221-223

225
  c225-227



230




235
Manet et hodie in vulgi moribus vt si quid audiant | execrandum, quod sibi
nolint euenire, despuant velut abominantes. Id autem haesit ex veterum supersti-
tione, qui sibi persuaserant desputationem esse remedium aduersus imminentia
mala, praecipue aduersus morbum comitialem (cui non hinc tantum est nomen
inditum quod in hominum frequentia saepius oboriatur, verum etiam quod pro-
hibeat comitia fieri), et in admouendis remediis ter expuere habebatur salutare;
velut etiam aduersus incantationes, vt refert Plinius. Simili superstitione contra
improbae spei fascinum ter in sinum expuebant. Plautus:
 Et illic isti qui sputatur morbus venit,
cui respondetur:
 Ain, verbero,
 Mihi eum morbum esse qui me opus sit insputarier?
Hic rursus alter: 281
 Ne verere, multos illic morbus homines macerat,
 Quibus insputari saluti fuit atque illis profuit.

Idem in Amphitryone:
 Teque obsecro hercle vt quae loquutus despuas.

[H]ΧΡΗΣΕΙ ΚΑΙ ΚΤΗΣΕΙ4026



240




245



Qui se totum alicuius haberi volebat dicebat: Χρήσει καὶ κτήσει tuus sum, hoc est
et vsufructu et proprietate. Siquidem in possessionibus saepenumero fit vt penes
alium sit dominium, penes alium vsusfructus. M. Tullio Curius libro octauo: Si
vales bene est. Sum enim
χρήσει μὲν tuus, κτήσει δὲ Attici nostri. Ergo fructus est
tuus, mancipium illius.
Sentit Curius se sic esse addictum Attico vt tamen bene
velit Ciceroni. Id M. Tullius velut exponens ita respondet: Et nisi haberem stu-
diorum meorum socium Atticum nostrum. Cuius quando te proprium esse scribis 282
mancipio et nexu, meum autem vsu et fructu, contentus isto sum. Id enim cuiusque
estproprium quo quisque fruitur atque vtitur.
M. Tullius ludens cum iureconsulto
ostendit proprietatem bifariam constare, mancipio et nexu. Nec hoc ius deside-
rat, modo liceat vti frui, propterea quod quamdiu manet ius vtendi fruendi per-
inde est ac si res sit propria.

250 [H]FERIRE FRONTEM4027





255

Qui supra modum et impotenter indignantur frontem ferire dicuntur. M. Tullius
Ad Atticum epistola prima: Puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. Vt frontem
ferias, sunt qui etiam Caesonium putant
et caetera. Quae prius dixerat iudicabat
esse digna vel risu vel gemitu, caeterum de Caesonio tam esse indignum vt Atti-
cus frontem ferire debeat. Qui hoc negant esse prouerbium eadem opera negent
esse prouerbium perfricare frontem et premere pollicem aliaque complura quae a
gestu corporum ducta sunt.

[H]VIRTVTEM OMNEM EXPLICA!4028


260


Eodem libro vsurpat Homericum carmen vt vulgo celebre: ΙΙαντοίης ἀρετῆς
μιμνήσκεο, curaque et effice vt ab omnibus et laudemur et amemur. Carmen ita
reddi potest:
 Omniiugae tibi virtutis succurrat imago,
id est: In hoc negotio expedi omnes vires omnesque ingenii neruos.

[H]CLEMENS LANISTA4029

265




270
Antea commemorauimus Graecum prouerbium εὔνους σφάκτης, id est beneuolus
mactator.
Huic simillimum quod habet M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro
primo (epistolae initium est Quaeris ex me): lanista clemens. Nam vt reiectio facta
est clamoribus maximis, quum accusator tanquam censor bonus homines nequissimos
reiiceret, reus tanquam clemens lanista frugalissimum quemque secernit, vt primum

iudices consederunt, valde dissidere boni coeperunt.

[H]PRAEPOSTERE4030




275

Quum sentiemus rem praepostere geri, veluti quum populus imperat principibus
aut discipulus docet praeceptorem, conueniet illud M. Tullii ex eadem epistola:
Ego, inquit, respondebo tibi ὕστερον πρότερον Ὁμηρικῶς. Est autem figura gram-
maticorum, quam illi et πρωθύστερον siue ὑστερόπρωτον appellant, quum quod
prius est natura, posterius refertur, veluti si quis dicat: 'Cornelia Gracchos edu-
cauit ac genuit.' In Homero talis tropus frequenter est obuius.|

LB 1187 [H]CONSESSVS IN TALARIO LVDO2834031


280




285

Nec prouerbii specie caret quod habetur in eadem epistola: consessus talarius, pro
'conuentu hominum parum honoratorum'. Nam 'consessus' (Graece συνέδριον)
proprie dicitur senatus aut iudicum, qui solent ex honestissimis deligi. In
consessu talario qui nequissimus est primas tenet. Verba Ciceronis sunt haec:
Non enim vnquam turpior in ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi
equites, tribuni non tam aerarii quam, vt appellantur, aerati. Pauci tamen boni
inerant et caetera. Quanquam et is iocus est prouerbialis, quod ait illos vulgo
appellari solere pro tribunis aerariis tribunos aeratos, hoc est 'obaeratos' aut certe
'bene nummatos peculatu'.

[H]CONTRAHERE VELA4032


290




295

In eadem epistola dixit contrahere vela pro eo quod est 'reprimere sese et cautius
agere'. Contraxi, inquit, vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro
testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum vt non possem praeterire.
Itidem
Horatius:
 Et idem
 Contrahes vento nimium secundo
 Turgida vela.
Sumptum est a nautis, qui vehementius spirante vento vela contrahunt, quo
tutius nauigent, vento languidiore pandunt, captantes auram.

[E]ΕΣΠΕΤΕ ΝΥΝ ΜΟΙ2844033


300




305

In eadem carmen Homericum festiuissime vsurpat ad continuationem nar-
rationis:
 Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι, ὅπως δὴ πρῶτον ἔπεσθε,  id est
 Dicite nunc, Musae, dixistis quippe priora.
In commemoratione rerum ridicularum habebit gratiam. In Aldina aeditione
hemistichium modo refertur: Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι. Neque enim semel habe-
tur apud Homerum, licet finis non sit idem, velut illud
 Ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι, Ὀλύμπια δώματ᾿ ἔχοντες
Iliados secundo.

[E]ΙΝ DIERECTVM4034


310
  c310-313



LB 1188
316
Quibus precamur exitium, eos iubemus ire in malam crucem, ad coruos, ad Cyno-
sarges. Pro eodem prisci dixerunt in dierectum, quod illi 'dierectos' appellarent in
crucem suffixos. Nonius citat ex Varrone:
 Apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem!
'Dierectos' dici putat quasi 'in diem erectos'. Fortasse scriptum erat 'in dium
erectos', quod qui crucifiguntur sub dium exponuntur, praesertim quum addat 'a
domo nostra'. Sub dium rapiuntur quae domo efferuntur. 'Insanitatem' au|tem
pro 'insania' dixit et M. Tullius, ne quis mendum suspicetur.

[H]MITTERE SANGVINEM4035



320




325
Olim militibus, si quid grauius deliquissent, ignominiae causa incidebatur vena.
Id appellabant sanguinem mittere. M. Tullius in eadem epistola: Missus est sanguis
inuidiae sine dolore. Sentit se liberatum aliqua parte inuidiae, quod in eo iudicio
non valuisset ipsius testimonium idque citra dolorem suum, quod omnes scirent
iudices fuisse corruptos. Idem libro sexto, epistola prima: Sic Appius, quum ex
ἀφαιρέσεως prouinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi
tradiderit enectam
et caetera. Quin hoc ipsum ex ἀφαιρέσεως curare παροιμιῶδες
est in hominem furacem ac rapacem. Metaphora sumpta est a medicis, qui in cer-
tis morbis corpus inaniunt, inedia aut venarum incisione superflua detrahentes.

[H]FABA NVMMVS4036



330

Dictum est alias olim fabis ferri solita suffragia. Quod innuisse Pythagoram exis-
timant, quum vetaret edere fabas. Corrupta itaque suffragia lepidissimo tropo
significauit M. Tullius in eadem epistola: Sed heus tu, videsne consulatum illum
nostrum, quem Curio ante ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam nummum 285
futurum? Haec ille. Vbi faba nummus est, ibi redemptum est suffragium.

[H]NIHILI EST AVT NIHIL CVRAE EST4037


335




340
Idem eodem libro, epistola cuius initium Quum e Pompeiano, versiculum Rhin-
tonis vt vulgo iactatum refert: Illud tamen inquit velim existimes, me hanc viam
optimatum post Catuli mortem nec praesidio vllo nec comitatu tenere. Nam vt ait
Rhinton, vt opinor
,
 Οἱ μὲν παρ᾿ οὐδέν εἰσιν, οἷς δ᾿ οὐδὲν μέλει,  id est
 Nihili quidem hi sunt, caeteris curae est nihil.
Sentit se non vti praesidiis magnatum, quod partim nihil possint, partim negli-
gant res.

[H]TERRA SPECTARE NAVFRAGIVM4038



345




350



Alias nobis dictum est De muris iudicare Achiuos pro eo quod est 'in tuto spectare
aliorum pericula'. Idem alia metaphora festiuius extulit M. Tullius libro Ad Atti-
cum ii., epistola De geographia: Nunc vero, quum cogar exire de naui non abiectis 286
sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, vt ait tuus
amicus Sophocles
,
 Κἂν ἀπὸ στεγῆς ἀκούειν εὔκηλος εὑδούσῃ φρενί.
Quanquam hic versiculus in aliis codicibus habebatur varius, sed aeque depraua-
tus, in aliis erat omissus. Videtur esse versus trochaicus catalecticus
 Κἂν ἀπὸ στέγης ἀκούειν εὔκηλος εὑδούσῃ φρενί.
Pro εὔκηλος quidam codices habebant ψάκαλος, quod quid sit non intelligo;
εὔκηλος non patitur carminis ratio. Sensus autem hic videtur esse: optat de tecto
audire tumultus aliorum, ipse vacuus et quietus animo.

LB 1189 [H]QVI PRIOR LAESIT4039


  c357-360


360

In eodem libro, epistola Subito quum mihi dixisset et caetera, vsurpat versum
Homericum, minitans vindictam ei qui prior lacesseret. Nam nos quidem, inquit,
si per istum tuum sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus; si ille cogitat tan-
tum duntaxat nos offendere et, quod proprium est artis huius
, ἐπαγγέλλομαι.
 Ἄνδρ᾿ ἀπαμύνεσθαι ὅς τις πρότερος χαλεπήνῃ,  id est
denuncio
 Vlturum me hominem quisquis prior iritarit.

[H]QVOD DATVR4040


365

Nonius Marcellus citat hunc versiculum e Caecilii Plotio:
 Patiere quod dant, quando optata non danunt.
'Danunt' antique dictum est pro 'dant'. Conuenit cum eo quod alibi retulimus ex
Cicerone, τὰ μὲν διδόμενα et huic similibus.

[H]CHIMAERA4041


370




375
Hominem inconstantem ac variis moribus aut opus sibi non cohaerens M. Tul-
lius designat festiuiter illo versu Homerico: Quod de Quinti, inquit, fratris epistola
scribis, ad me quoque fuit

 Πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ δράκων, μέσση δὲ χίμαιρα.
Quid dicam nescio. Nam ita deplorat primis versibus mansionem suam vt quemuis
mouere possit; ita rursus remittit vt me roget vt annales suos emendem atque edam.

Epistolam sibi inaequalem appellat 'chimaeram'.

[E]NIHIL DVLCIVS QVAM OMNIA SCIRE2874042




380




385
M. Tullius Ad Atticum libro iiii., epistola Delectarunt me, refert hunc senarium
ceu vulgo celebrem:
 Οὐδὲν γλυκύτερον ἢ πᾶν εἰδέναι,  id est
 Nil dulcius quam scire prorsus omnia.
Versus corruptus constabit, si addas ἐστιν, sic:
 Οὐδὲν γλυκύτερον ἐστιν ἢ πάντ᾿ εἰδέναι
aut: ἢ πᾶν εἰδέναι. Ac mox subiicit: Quare vt homini curioso ita perscribas ad me
quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Apu-

leia. Est et illud aliquoties obuium in epistolis M. Tullii, πάντα περὶ πάντων.

[E]DE STATV DEMIGRARE4043




390


Quemadmodum de gradu deiici dicuntur qui depelluntur a proposito, quo de
nobis antea dictum est, ita M. Tullius Ad Atticum libro quarto, epistola Occupa-
tionum mearum, dixit de statu demigro pro eo quod erat 'recedo a vitae instituto'.
Disrumpantur, inquit, ii qui me posse aliquid doluerunt. Multa mihi dant solatia,
nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam
me refero.
Translatum videtur vel ab athletis vel a praeliis, vbi laudi erat non ces-
sisse loco.|

LB 1190 [E]STRVMAM DIBAPHO TEGERE2884044

395




400



Strumam dibapho tegere dixit M. Tullius Ad Atticum pro eo quod est 'infamiam
aliqua dignitate obliterare'. Vatinii, inquit, strumam sacerdotii dibapho tegere.
'Dibaphon' appellat purpuram bis tinctam. 'Struma' est tumor corporis veluti
gibbus. Ea deformitas interdum purpura dissimulatur. Idem ad M. Coelium libro
secundo: Nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Dibaphi
nomine designat magistratum cui fas erat dibapho vti. Sed iocatur illi rem parum
ex sententia cedere, quod tinctor esset in mora.
    Est autem haec vna ratio obliterandae infamiae, splendore dignitatis hominum
calumnias deterrere. Mediocris enim fortuna patet inuidiae. Nec desunt fortasse
qui hoc consilio enituntur ad mitras et ad galeros cardinalitios.

405 [H]MVLTA IN MEDIO4045





410



Antea commemorauimus Multa cadunt inter calicem supremaque labra. Idem alia
metaphora extulit M. Tullius Ad Atticum libro sexto, epistola Et si nil sani: Non
quo me aliquid iuuare posses; quippe res in manibus, tu autem abes longe gentium
,
 Πολλὰ δ᾿ ἐν μεταιχμίῳ
 Νότος κυλίνδει κύματ᾿ εὐρείης ἁλός.
Ita Cicero sentit multas rerum nouationes exorituras antequam Atticus, qui pro-
cul aberat, possit opitulari. Senarii sunt, quos ita vertas licet:
 Sed interim in medio Notus
 Multas patentis voluit vndas aequoris.

415 [H]PRECES ARMATAE4046





420

  c422-424

Idem libro nono, epistola cuius initium Tuas xi. Cal., πειθανάγκην appellat sua-
sionem cum necessitate vique coniunctam, quales sunt principum preces, id
quod eleganter Ouidius expressit in Ioue: Precibusque minas regaliter addit. Cice-
ronis verba subscribam: Ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθ-
ανάγκην. 'Αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεις' , inquit Plato, 'oἶσθ᾿ ὅτι μεμιγμέναι ἀνάγ-
καις εἰσίν', id est Non tam fucos huius timeo quam parendi necessitatem. Nam
tyrannorum preces, vt ait Plato, scis necessitati admixtas esse.
Extat et ille mimus
celebris
 Cogit rogando qui rogat potentior.

425 [H]LIBERO LECTO NIHIL IVCVNDIVS4047





430
M. Tullius Ad Atticum libro xiiii., epistola cuius initium O mi Attice, de Quinto
loquens: A ducenda autem vxore sic abhorrens vt libero lectulo neget quicquam esse
iucundius et caetera. Expertus fuerat Quintus vxorem. Ea mortua torquebatur 289
etiam magna cura de debitione dotis. Coelibem itaque vitam iudicabat esse
suauissimam. Eam appellat 'lectulum liberum', siquidem, vt ait Iuuenalis, mini-
mum dormitur in illo lecto in quo nupta iacet.

[H]BENEFACTIS PENSARE DELICTA4048



435




440
Eodem libro, epistola cuius initium Certior a Pylio factus, citat hunc senarium
citra nomenclaturam vt vulgo celebrem:
 Ἄλλοις ἐν ἐσθλοῖς τὸν δ᾿ ἀπωθοῦνται ψόγον,  id est
 Aliis benefactis hocce depellunt probrum.
Loquitur, ni fallor, de Bruto et Cassio, qui occiderant Caesarem. Locus sic habet:
Itaque Idus Martiae me non tam consolantur quam antea. Magnum enim mendum
continent, et si illi iuuenes
ἄλλοις μὲν ἐσθλοῖς et caetera. Conuenit cum illo Σὺ
κακῶς εὖ δρῶν λέγεις.|

LB 1191 [H]TEMPESTAS RERVM2904049




445




450


Quum significabimus magnam rerum confusionem, vti licebit illis versibus
Homericis quos vsurpat M. Tullius libro Epistolarum ad Quintum fratrem iii.:
 Ἤματ᾿ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ
 Ζεύς, ὅτε δή γ᾿ ἀνέρεσσι κοτεσσάμενος χαλεπήνῃ,  id est
 Mensibus autumni vehementem Iuppiter hymbrem
 Effundit, quum succensens mortalibus instat.

Subiicit ibidem protinus alios duos versus, quibus significat ob iniustitiam homi-
num a superis immitti mala:
 Ἢ βίῃ ἐν ἀγορῇ σκολιὰς κρίνωσι θεμιστάς,
 Ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες,  id est
 Inue foro violenta ferunt suffragia praui, at
 Vindictam accersunt, spernentes iussa deorum.

[H]ALTIVS OROMEDONTE4050

455




460


Theocritus in Thalysia:
 Ὥς μοι καὶ τέκτων μέγ᾿ ἀπέχθεται ὅς τις ἐρευνῇ
 Ἶσον ὄρευς κορυφᾷ τελέσαι δόμον Ὠρομέδοντος,  id est
 Sic mihi magnopere faber est inuisus, in altum
 Qui struit, adnitens superare iugum Oromedontis.
Allegoria prouerbialis est, deterrens ab insolentia, ne quis se praeponat iis qui-
buscum nullo pacto est conferendus. Scholiastes indicat Oromedontem esse
montem in insula Co. Suspicor allusum ad poetam Coum, nam paulo post
Homerum appellat poetam Chium.

[H]PRIMAS TENERE4051

465




470

M. Tullius Ad Quintum fratrem epistolarum libro tertio carmen adfert veluti
παροιμιώδες. Illud vero, inquit, quod a puero adamaram,
 Αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων,
totum occidisse. Queritur enim illic oppressa republica nullum esse locum vel
exercendae virtuti vel tuendae dignitati. Carmen suspicor esse Homeri, quod ita
verti potest:
 Primas vsque tenere aliosque excellere laude.
Idem vsurpat libro xiii. ad Caesarem.

[H]AVRICVLAM MORDICVS2914052

  c474-476
475




480


Et hodie vulgus illiteratum, quum impotentem inimicitiam significant impatien-
temque vindictae cupiditatem, aiunt: Vel auriculam illi lubens mordicus ampu-
tassem. M. Tullius Ad Quintum fratrem epistolarum libro tertio: Ad inimicitias
res venisset, si cum Esernino Samnite Pacideianus comparatus videretur, auriculam
fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe rediisset in gratiam. Haec
M. Tullius.
    Aptius dicetur in hominem qui, quantumuis indignetur, magis cupiat quam
possit laedere. Mulierum enim ac puerorum est auriculam mordicus arripere.
    De Esernio siue Esernino et Pacidiano nobis alibi dictum est ex autoritate
Flacci.

[H]ΦΑΙΝΟΠΡΟΣΩΠΕΙΝ4053

485


Hac voce M. Tullius videtur delectatus: ita subinde vsurpat in epistolis. Est
autem vultu fronteque praeferre hilaritatem ac beneuolentiam, quum aliud geras
in animo. Vnde illud Maronis:
 Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.

[H]FACILES PARTVS4054

490

LB 1192


495



Theocritus in Encomio Ptolemaei:
 Ῥηίδιαι δὲ γοναί, τέκνα δ᾿ οὔ ποτ᾿ ἐοικότα πατρί.| 292
 Sunt faciles partus, sed proles nata parentem
 Ore refert nunquam.
Pater est iuxta iureconsultos quem nuptiae designant, sed proles non semper facie
maritum parientis exprimit, eoque iuxta Flaccum
 Laudantur simili prole puerperae.
Quanquam et hic natura ludit varietate, quemadmodum ferme in omnibus.
Proles non semper refert matrem aut patrem, sed interdum auum paternum aut
maternum, interdum auiam, interdum patruum aut propatruum.

500 [H]PRAEFICARVM MORE4055





505




510




515



Praeficae dicebantur mulieres in hoc conductae, vt in funere lamentarentur ac
defuncti laudes praedicarent, aliis plorandi modum praeirent, vnde et 'praeficae'
dictae sunt, quasi 'praefectae'. Ab his iocus sumitur in eos qui simulant amorem
aut dolorem, quum lucri causa faciant quicquid faciunt. Lucilius citante Nonio:
 Mercede quae conductae flent alieno in funere praeficae,
 Multo et capillos scindunt et clamant magis.
Id imitatus est Horatius:
 Vt quae conductae plorant in funere dicunt
 Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.

Plautus apud Nonium in Friuolaria:
 Superauere omnes argutando praeficas.
Conuenit et in illos qui prae inuidia non sustinent laudare nisi vita defunctos.
Naeuius apud Festum: Haec quidem me hercle, opinor, praefica est, quae sic mor-
tuum collaudat.
Id familiare est vxoribus, vt maritum defunctum in alterius inui-
diam sine fine praedicent. Quadrabit et in illos qui, quum ipsi nihil habeant
quod laudem promereatur, laudandis aliis affectant videri aliquid. Plautus in Tru-
culento:
 Sine virtute argutum ciuem mihi habeam pro praefica,
 Alios quae collaudat, eapse sese vero non potest.

520 [H]SOCRATIS GALLVS AVT CALLVS4056





525




530




535

Nonius Marcellus e Varrone citat Socratis gallum in significationem caluiciei:
Inuenisse se, quum dormire coepisset tam glaber quam Socratis gallus, esse factum eri-
cium cum pilis et proboscide.
Sentit quisquis illic loquitur se, quum iret cubitum,
fuisse leui corpore nec vllos habuisse pilos toto corpore, in somno transformatum
in ericium, qui totus hirsutus est et suum more proboscidem habet. Scio locum 293
esse mendosum nec me fugit quid habeat Aldina aeditio, quae pro 'gallo' legit
'caluum'. Lectio tolerabilis esset, si pro 'caluum' legamus 'callum', hoc pacto:
Inuenisse se, quum dormire coepisset tam glaber quam Socratis callus (siue 'cal-
lum'), esse factum ericium et caetera. Socrates corporis erat patientissimi, quod
ad omnem laborem occalluerat, ambulabat nudis pedibus, dormiebat humi. Hinc
iocus in Socratis callum. Non ignoro quid narrent de gallo deplumato, quem
Diogenes, ni fallor, immiserat in scholam Platonis, sed magis placet vt legamus
'callum'. Facilis enim transitus est a c in g, cognatam literam. In corporis parti-
bus quae callum habent non proueniunt pili, velut in pedum cauo et vola
manuum. Vulgus illiteratum significans nihil esse quod det, ostensa vola manus
dicere solet: Hinc mihi pilum euelle!
    Adagium conueniet in nudos et inopes.

[E]VT EX BVLGA MATRIS2944057


540




545
LB 1193


Nonius Marcellus refert hunc trochaicum tetrametrum catalecticum e Lucilio:
 Ita vti quisque nostrum e bulga est matris in lucem aeditus.
Id ad nuditatem inopiamque referri potest. Potest et ad aequam omnibus vitae
conditionem. Natiuitas enim non distinguit Croesum ab Iro, non regem a ple-
beio. Eaedem sunt voces reginae parturientis et mendicae. Idem vagitus caesaris
emergentis et tenuissimi cuiuslibet. Neque mundius est cauum vnde se profert
monarchae filius quam vnde prodit ancillae proles.
    Festus indicat vocem esse Gallorum, qui folliculos aut | crumenas aut sacculos
scorteos, hoc est e pellibus factos, olim appellabant bulgas. Lucilius satyrica iiber-
tate matricem siue vuluam bulgae nomine designauit. Quod Graeci dicunt Nudus
tanquam ex matre
alibi nobis commemoratum est.

550 [H]ESVRIENTI LEONI PRAEDAM EXCVLPERE4058





555

Nonius Marcellus ex Lucilio citat hunc versum:
 Vt esurienti leoni ex ore exculpere praedam.
Versus constat, si amoueas 'vt' aut, quod vero propius est, pro Vt' legas 'vi' et si
in 'esurienti' corripiatur 'ti' aut si legas 'esuriente'. Metrum durius est, quod nul-
lam habeat caesuram, sed non abhorrens a compositione Lucilii.
Adagium simillimum est illi quod alias retulimus, clauam extorquere de manu
Herculis, et lupo agnam eripere.

[H]HALOPANTA4059


560




565




570



  c574-576
575




580

Halopantam veteres appellabant omnia mentientem. Plautus in Curculione:
 Edepol nugatorem lepide nactus est hunc Phedromus.
 Halopantam an sycophantam magis hunc dicam nescio.
Verba sunt militis conquerentis de Curculione, qui annulo militis imposuerat
lenoni. Nonius Marcellus citans hunc Plauti locum haec refert: Halopantam aut
sycophantam: hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia miserrima mer-

cede conducitur. Festus hunc in modum: 'Halopanta' significat omnia mentientem.
Πάντα enim Graeci omnia, ἁλιτόμενον fallentem appellant. Quantum autem tri-
buendum sit eiusmodi fragmentis non minus deprauatis quam decurtatis nescio.
Aldina aeditio habuit aliam etymologiam, sed magis etiam mendosam. Nam si
'halopanta' venit ab ἀλέω siue ἀλιτεύομαι, neutra dictio habet primam aspiratam
et vtraque corripit primam, quum apud Plautum sit producta, vt exigit trochaici
carminis ratio. Rursus si venit ab ἁλός, conuenit quidem aspiratio, sed haec
quoque vox habet primam breuem. Adde quod est noua compositionis forma a
nomine non a verbo - mollius erat πανθαλήτης. Quoniam autem est in his voci- 295
bus duabus schema προσονομασίας, propius alludit ad sycophantam 'halo-
phanta' quam 'halopanta'. Ἁλοφάντης autem dici videtur qui defert eos qui telo-
nas conantur fraudare vectigalibus, quemadmodum sycophantae dicti sunt qui
deferebant exportantes ficos Athenis. Si legamus ἀλλοφάντην, quasi 'aliena
loquentem varieque mentientem', conuenit quidem metri ratio, sed abiicienda
est aspiratio primae vocalis. Metrum tamen constabit, si Graece pronuncies
'Halophanten aut sycophanten'. Tum enim in primo loco erit anapaestus pro
spondaeo. Plautus autem non raro graecissat in comoedia. Verum hoc doctis
relinquo discutiendum.

[E]QVADRA PROPRIA2964060


585


Et hodie vulgo dicitur nihil aeque sapere vt cibum proprium domi sumptum.
Nonius citat hoc hemistichium ex Priapeis Catulli: De meo ligurire libido est.
'Ligurire' dixit pro 'gustare cum voluptate'. At dii Homerici malunt inuitari ad
nidores hostiarum quam viuere οἰκόσιτοι. Citat et ex Plauti Persa:
 Tuburcinari de suo, si quid domi est.

[H]MANSVM EX ORE DARE4061

590




595
Quos tenere amamus, his mansum ex ore dare dicimur, quod a matribus ac nutri-
cibus mutuo sumptum est. Lucilius citante Nonio:
 Sperans, si aetatem eandem proferre potesset,
 Mansum ex ore daturum.

Quanquam M. Tullius et Aulus Gellius paulo diuersius vsurparunt praemandere,
quemadmodum antea monuimus.

[H]MEDVLLITVS, OCVLITVS4062


  c598-600

600


Intimum affectum veteres variis modis exprimebant: ex corde, ex animo, toto pec-
tore, de quo diximus, penitus, ex intimis praecordiis, medullitus, animitus, oculitus.
Plautus apud Nonium in Cornicibus:
 Qui amant ancillam meam Sedulium oculitus.
Amantium enim est oculum appellare quod vnice charum est. In Mustellaria:
Euge, oculus meus! Rursus:
 Volo placere meo Philolacheti, meo oculo, meo patrono. |

LB 1194 [H]SAPIENTIA GVBERNATVR NAVIS4063

605

Dictum est a sapientissimis viris etiam in bellis plus habere momenti consilia
quam vires. Idem eleganter expressit Titinnius citante Nonio:
 Sed in sapientia gubernator nauim torquet, non valentia.

[H]NOVVM CRIBRVM NOVO PAXILLO4064


610




615
Nequaquam obscurum est prouerbio fuisse iactatum quod Nonius citat ex Var-
ronis Eumenidibus: Vbi dicitur primus Zeno nouam haeresim nouo paxillo suspen-
disse.
Zenonem notat, qui primus Athenis inuexit sectam Stoicorum idque nouis
rationibus ac paradoxis. Idem in Bimargo:
 Nouum vt cribrum nouo paxillo pendeat.
Sic enim habet Aldina aeditio. 297
    Quadrabit in eos qui noui quippiam comminiscuntur.

[H]SARCINATOR SVMMVM CENTONEM4065




620

Apud eundem citatur hic versus ex Lucilio:
 Sarcinatoris esse summum suere centonem optime.
Videtur esse versus trochaicus tetrameter catalecticus, et constat eliso s in 'sarci- 298
natoris'. 'Sarcinator' a sarcina dicitur, non a sarciendo. Conuenit cum illo quod
alibi retulimus, 'Boni poetae est in extremo actu esse optimum'. Lucilianum
tamen dictum germaniorem ac venustiorem habet adagii speciem.

[H]PRAELIO VICTVS, NON BELLO4066


625




630
Non statim victor est qui in vno alteroue negotii actu discessit superior, sed qui
totam causam euicit. Praelium enim est conflictus bellicus, bellum totum hoc
tempus dicitur, etiamsi cessetur a praeliis aut si intercedant induciae. Sola pax
finit bellum, induciae dirimunt congressus. Nonius hos trochaicos citat ex
Lucilio:
 Vt Romanus populus victus vi et superatus praeliis
 Saepe multis, bello vero nunquam, in quo sunt omnia.
Congruit illi Vir fugiens et denuo pugnabit.

[H]CVRRE DENVO!4067



635




640




645




650



Τρέχ᾿ αὖθις, id est Curre denuo! Hoc ita refertur a Luciano in tragoedia cui titu-
lus Ὠκύπους quasi sit in tonstrina natum. Quanquam totum hoc poemation
mendis scatet nec vllam habet micam salis Lucianici. Inducitur illic podagrosus
iuuenis, qui tamen affectabat videri ὠκύπους. Is rogatus a sene vnde accidisset
pedis dolor respondit se, cum magna celeritate curreret, distrinxisse talum atque
hinc esse cruciatum. Huic respondet senex:
 Τρέχ᾿ αὖθις, ὥς τις εἶπον ἢ καθήμενος
 Πώγωνα τίλλει κουρέων ὑπ᾿ ὠλέναις.
Si legas εἶπεν ὃς, sensus erit: 'Curre denuo!', sicuti dixit quidam qui sedens vellit
barbam sub cubitis tonsorum
, hoc est qui curatur a tonsore. Podagrosi remedium
petunt a tonsoribus et tamen nolunt videri podagram, sed pedem alioqui laesum,
vt ex immodico cursu. Interim aliquis eorum qui tondentur, sentiens fictam esse
causam, respondet: Τρέχ᾿ αὖθις. Nam id solet esse remedium in simili malo. Pos-
teaquam enim neruus incaluit violento motu, cessat dolor. Quod quotidie videre
est in equis, qui post cursum aut non claudicant aut leuius claudicant.
Probabilius tamen est pro κουρέων legendum κουριῶν, participium a verbo
κουριαν, quod est 'hirsutum esse et tonsoris egere': Quemadmodum aliquis dixit,
qui sedens in tonstrina vellit barbam quam habet hirsutam sub alis. Illic enim desi-
dent ociosi et garruli. Horatius:
 Cultello proprios purgantem leniter vngues.
Haec mea diuinatio si cui non placet, sequatur quod magis arridet. Res non est
magni momenti.

655 [H]NVTRICIS PALLIVM2994068





660
Nutrices, quoniam tractant infantes, saepe vestes habent bua, saliua, mictu
foriaque contaminatas. Vnde Plautus in Bacchidibus:
 Si vnam peccauisses syllabam,
 Fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.

In arcanis literis crebra mentio panni menstruatae.

[H]CVM RAMENTO4069




LB 1195
666

Tropo prouerbiali cum ramento reddidisse dicitur qui totum reddidit nulla ex
parte decurtatum. Sumptum apparet a fabris aerariis, qui sibi seruant quod lima
deraserint. Plautus in Bacchidibus: Quia patri omne cum ramento reddidi. 'Cum 300
ramento' additum ἐπι|τάσεως gratia. Idem velut interpretatur subiiciens: Omne
oppido
, hoc est 'Omne prorsus'.
    Cum puluisculo et cum erugine alias nobis dicta sunt. Plautus in Rudentibus:
 Conuerret iam hic me totum cum puluisculo.

[H]MORTVO VILIOR4070

670



Nihil abiectius cadauere. Plautus in eadem fabula:
 Eia, bonum habe animum. Vnde habeam? Mortuus pluris precii est quam
 ego sum.
Et in Persa quidam alterum per contemptum appellat morticinum:
 Non hercle, si os praeciderem tibi, metuam, morticine.

675 [H]QVAM CLINIA EX DEMETRIO4071




  c679-681
680

  c682-684

  c684-686
685



Plautus in eadem fabula:
 Plura ex me audies hodie mala
 Quam audiuit vnquam Clinia ex Demetrio.

Quidam eruditi hoc loco pro 'Clinia' legunt 'Lamia'. Et verum est Lamiam fuisse
supra modum adamatam a Demetrio rege Macedonum, quo nomine ipse qui-
dem male audiebat vulgo, sed eam a rege fuisse conuiciis affectam nusquam legi-
mus. Praeterea vocem Lamiam carminis ratio non admittit. Vero propius est
sumptum e comoedia Turpilii cui titulus Demetrius vel alia quapiam vbi pater
prolixius et acerbius obiurgat filium. Talis enim inducitur Clinia in Sene seipsum
excruciante, qui a patre nimium saepe nimiumque acerbe obiurgatus tandem
profugit in militiam. Et haud scio an ad hanc fabulam alludat Plautus, nam fieri
potest vt Terentius pro Demetrio senem appellarit Menedemum. Nec obstat
quod Terentius Plauto fuit posterior, quum Graecus autor fabulae fuerit vtroque
prior.

690 [H]PLENO GRADV4072


  c692-694

Qui leuiter rem quampiam attigerunt summo pede dicuntur ingressi, contra qui
magno studio instituerunt aliquid pleno gradu dicuntur ingressi. Trebonius Cice-
roni libro xii.: Nam illum paratum, vt video, et ingressum pleno gradu cohortari non
intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.

695 [H]AD PILA VBI VENTVM4073





700
M. Tullius in libello De re militari, [I] si tamen non fallit titulus, [H] Prima
autem inquit et secunda acies, quum ad pila, vt dicitur, ventum fuerit, totum susti- 301
net bellum. Pilum autem est genus hastae Romanae breuius. Itaque, quum de
propinquo res geritur, 'ad pila ventum' dicitur. Videor mihi alicubi hoc adagium
retulisse, sed in praesentia locus non occurrit.

[H]VELATIS MANIBVS ORARE4074




705
Qui suppliciter orant velatis manibus orare dicuntur. Sumptum ab antiquo more
oratorum quo qui pacem petituri venirent ramum oliuae praetendebant. 'Velatas'
autem dictum arbitror pro Vittatis'. Plautus in Amphitryone:
 Postridie in castra ex vrbe ad nos veniunt flentes principes,
 Velatis manibus orant, ignoscamus peccatum suum.

[E]CICADAE SIBI CANENT3024075



710

LB 1196
  a713-715

715




720
  a720-730

  c723-728

725


  c728-730

730
Οἱ τέττιγες ἑαυτοῖς χαμόθεν ᾄσονται, id est Cicadae sibi ipsis ex humo canent. Hoc
exemplum Aristoteles libro iii. adducit ex Stesichoro schematis quo quis dicit
quod non dicit. Nec aliud addit vnde possis dicti sensum deprehendere, nisi
quod suspicor poetam his verbis comminatum iis a quibus erat laesus, quos si
vlcisci alioqui non posset, certe carminibus suis esset | illos infamiae traditurus.
Adducit idem eiusdem operis libro ii. inter sententias obscure dictas: Ὅπερ
Στησίχορος ἐν Λοκροῖς εἶπεν, ὅτι οὐ δεῖ ὑβριστὰς εἶναι, ὅπως μὴ οἱ τέττιγες χαμό-
θεν ᾄδωσιν, id est Quod quidem Stesichorus apud Locrenses dixit, non oportere cui-
quam iniuriam facere, ne cicadae ex humo canant.
Cicadae poetarum habent sym-
bolum, χαμόθεν dixit ob inopiam et conditionis humilitatem. Vnumquodque
animal minatur his armis quibus a natura instructum est. Poetae praeter versus
nihil habent, quibus tamen hominem vel album vel nigrum ad posteros trans-
mittunt. Vnde et Plato dicitur amicos admonere solitus ne quem hominem poe-
ticum sibi redderent inimicum. Est enim, vt ait Flaccus, genus irritabile vatum et
in his sunt qui foenum habeant in cornu.
    Doctis tamen nonnullis placet alio spectare Stesichori dictum. Quoniam cica-
dae solent Marone attestante in arboribus canere, apparet Stesichorum ciuiliter
hoc aenigmate Locrenses admonere ne per petulantiam a finitimorum iniuriis
parum temperantes tandem arma illorum in se concitent; qui cum exercitu fines
illorum ingressi quicquid arbustorum sit in agris hostiliter excidant itaque fiat vt
cicadae illis iam humi canere incipiant, sublatis arboribus quibus insideant. For-
tasse tale quiddam refert Gregorius Nazianzenus, cuius in hoc opus commenta-
rios vidimus Venetiae.

[H]FAMA PRODIT OMNIA4076




735

  c737-740


740
Aeschines in oratione Contra Timarchum refert sententiam Euripidis:
 Φήμη τὸν ἐσθλὸν κἀν μυχῷ δείκνυσι γῆς,  id est
 Virum bonum fama aperit vel in terrae cauis.
Interpretatur autem hoc sensisse poetam, non viuentium tantum virtutem illus-
trari fama, verum etiam sepultorum. Terra corpus tegit, sed fama non sinit occul-
tari quod quis bene gessit in vita. Eodem in loco citat Hesiodi versum quem
antea commemorauimus:
 Φήμη δ᾿ οὔτις πάμπαν ἀπόλλυται ἥντινα λαοὶ
 Πολλοὶ φημίζουσι· θεὸς νύ τίς ἐστι καὶ αὐτή.
Quem locum citat et in oratione Περὶ τῆς παραπρεσβείας.

[H]BOEOTISSARE4077



745



Inter conuicia quibus Aeschines lapidat Demosthenem etiam illud obiecit quod
Boeotorum more vociferaretur immodice et indecore: Ταῦτα δέ μου μεταξὺ 303
λέγοντος, ἀναβοᾷ παμμέγεθες Δημοσθένης, ὡς ἴσασι πάντες οἱ συμπρέσβεις ἡμῶν·
καὶ γὰρ πρὸς τοῖς ἄλλοις κακοῖς βοιωτιάζει, id est Haec me loquente vehementer
exclamat Demosthenes, quemadmodum sciunt omnes qui nobis in ea legatione fuere
collegae. Nam praeter alia mala etiam boeotissat. In clamore fit allusio ad boum 304
mugitum. Quanquam βοιωτιάζειν accipi potest pro fauere Boeotorum partibus.

750 [H]SVRCVLVS SVRCVLVM FERENS4078




LB 1197
755

Qui singuli sunt infirmi tamen concordia iuncti multum habent roboris. Ita
Ennius apud Festum:
 Vnus surus surum ferret, tamen defendere possent.
Veteres enim, vt Festus admonet, 'surum' dicebant, vnde nos dici|mus 'surculum'
diminutiue. Non me fugit carmen esse vitiatum etiam in Aldina aeditione; for-
tasse legendum: 'Si vnus surum surus ferret, eum (aut 'se') defendere posset' (aut
'possent'). Stirps habet robur, surculi nihil habent virium nisi iuncti.

[H]SALACONES4079


760
  c761-765



765

Quemadmodum Irus et Codrus ob inopiam in vulgi fabulam abierunt, ita et
Salacon quidam extremae paupertatis homo effecit vt omnes fortuna tenui Sala-
cones dicerentur et ipsa paupertas salaconia. Meminit Hesychius, sed idem indicat
eodem nomine fuisse notatos fastuosos et arrogantes, vnde ductum sit verbum
σαλακωνίζειν και σαλακωνεύειν pro eo quod est fracto delicatoque gradu incedere.
Addunt testem Theophrastum, qui σαλάκωνα dixerit eum qui sua profundit
temere. Ex his colligere licet adagii conuicium non haesisse in quosuis pauperes,
sed in eos duntaxat qui fastu luxuque redacti sunt ad inopiam. Vox autem dicta
videtur a verbo σαλάξαι, quod est labefactari et ad ruinam tendere.

[H]ARCHILOCHI MELOS4080

  c769-775
770
  a770-781



775




780
Ἀρχιλόχου μέλος, id est Archilochi cantio, dicebatur hymnus qui ad multos pote-
rat accommodari, qualem ferunt Archilocho fuisse repertum, qui fuerit ante Pin-
darum et alios hoc genus lyricos qui singulos propriis laudibus exornabant.
'Archilochi carmen' erat idem in omnes. Quod cithara canebatur. Citharoedus
tantum ad singula cantionis interualla victorum nomina voce sua repetebat,
veluti si Herculem laudabat, accinebat: 'Tenella callinice χαῖρ᾿ ἄναξ Ἡράκλεις' aut
aliud, si quem alium canebat. Huic non dissimile est quod refert Horatius de pic-
tore qui depicta cupresso nautam rogabat ecquid vellet addi.
    Quadrabit in rem priscam ac rudem.
    Meminit Aristophanis et Pindari interpres. Sumptum est e Pindari Olympio
rum encomio septimo: Τὸ μὲν Ἀρχιλόχου μέλος φωνᾶεν Ὀλυμπίᾳ, καλλίνικος.
Quo quidem loco varia commenta refert enarrator, quae repetere non videtur ad
hoc quod agimus necessarium.

[E]ΟΛΟΕΧΙΝΟΣ3054081

LB 1198

785




790




795




800
Antea retulimus ex oratione Aeschinis περὶ ὁλο|σχοίνου ἀβρόχου, quum lexicogra-
phi pro ὁλοσχοίνου habeant ὁλοεχίνου. Qui adiecit scholia in Demosthenem citat
orationem Aeschinis aduersus Demosthenem Περὶ παραπρεσβείας et Theophras-
tum in quarto libro. Apud Aeschinem repperi ὁλοσχοίνου. Similiter Theophrastus 306
libro De plantis quarto inter ea quae proueniunt in aquis facit - quod admonet
scholiastes - tria σχοίνου, hoc est sparti siue iunci, genera, quorum vnum sit acu-
tum, quod appellant masculum, id est infrugiferum, alterum frugiferum, quod a
nigro fructu vocant μελαγκρανίν, tertium quod dicitur ὁλόσχοινος, pinguitudine,
magnitudine et callositate caeteris praestans. Hoc vltimum putat accommodatius
ad plectendos funes, quod mollius sit et carnosius. Dioscorides libro iiii. paulo
secus distinguit genera, sed admonet tertium, quod όλόσχοινος dicitur, esse cae-
teris et asperius et callosius.
    Vt autem quidam pro σχοῖνος scriberent ἐχῖνος suspicor in causa fuisse quod
Theophrastus meminit carnositatis (quasi nouum sit audire 'carnem mali' aut
'cerasii'!). Echinus tamen terrestris, quem appellant erinacium, in hoc conuenit
cum holoschoeno, quod habet asperitatem, vnde et cutis detracta cum spinis vti-
lis est ad defricanda vasa. Proinde dictum videtur de duro et procaci sermone,
quo velut os alicui percellimus.
    Hoc quicquid est appendicis lectorem caelare nolui.

[H]APOLOGVS ALCINOI4082

  c803-806

805

  c807-810


810




815


Ἀπόλογος Ἀλκινόου commemoratur in Graecorum collectaneis, vt a nobis antea
commemoratus est. Originem autem tum diuinauimus ex Homeri Odyssea,
apud quem in conuiuio multa de se mentitur Vlysses. Nec absurdum esset com-
mentum, si Alcinoi apologus dici posset ficta narratio apud Alcinoum habita.
Aristoteles tamen Rhetoricorum tertio, quum obiter meminit huius apologi, sic
loquitur vt videri possit notasse scriptorem aliquem qui finxerit orationem ad
Penelopen, contexens omnia quae multis annis geri potuerint, ficta narrans pro
veris. Fortassis scriptor, cui nomen Alcinous, induxit personam Vlyssis apud
Penelopen plurima commemorantem, quasi vel in bello vel in itinere vere passus
esset ea. Locus apud Aristotelem sic habet: Ἔτι πεπραγμένα δεῖ λέγειν ὅσα μὴ
πραττόμενα ἢ οἶκτον ἢ δείνωσιν φέρει. Παράδειγμα ὁ Ἀλκινόου ἀπόλογος, ὅτε
πρὸς τὴν Πενελόπην ἐν ἑξήκοντα ἔτεσι πεποίηται. Trapezontius interpres legisse
videtur: Ἔτι μὴ πεπραγμένα δεῖ λέγειν ὅσα πραττόμενα et caetera. At ne sic qui-
dem locus videtur vacare mendis. Quare suspendemus hic sententiam, donec vel
e Gregorii Nazianzeni commentariis in hos libros vel aliunde compertius aliquid
fuerimus nacti.

[H]VIRTVS AETERNA4083

820




825
Pindarus in Olympiis, encomio θ. refert huiusmodi sententiam: Ἀΐδα τοι λάθεται
ἄρμενα πράξας ἀνήρ, id est
 Orci obliuiscitur vir qui se digna gessit.
Vita breuis est, sed immortalis est benefactorum memoria eoque qui res praecla-
ras et aeterna memoria dignas gesserunt aequiore animo decedunt e vita nec per- 307
inde mortem horrent, quod intelligant se gloria nominis semper apud posterita-
tem victuros.

[H]DOCEAT QVI DIDICIT4084



830
Idem in eodem encomio: Τὸ διδάξασθοα δέ τοι εἰδότι ῥᾴτερον, id est
 Docere porro facilius ei qui didicit.
Iuxta illud Disce, sed a doctis. Nemo facilius artem tradit alteri quam qui eam 308
exacte callet. Nouit enim multa in compendium contrahere, nouit obscuris dare
lucem. Proinde, quod quidam tot ambagibus circumagunt ac detinent adoles-
centes in disciplinis, in causa est aut quaestus aut liuor aut imperitia.

[H]CELERITAS IN MALIS OPTIMA4085

835




840
Sophocles in Antigona:
 Βράχιστα γὰρ κράτιστα τἀν ποσὶν κακά,  id est
 Vrgentibus malis celeritas optima est.
Verba sunt chori ad Creontem in vario luctu domus cupientem e medio tolli.
Nam cito perire quem vitae tedet, nonnihil est lucri. Nihil molestius quam diu
animo discruciari, si quid mali imminet quod vitari non queat. Optimum est
dare operam vt sit quam breuissimum. |

LB 1199 [H]NVLLVS SVM4086



845




850
In eadem fabula:
 Ἄγετε μ᾿ ἐκποδών,
 Τὸν οὐκ ὄντα μᾶλλον ἢ μηδένα,  id est
 E medio me abducite
 Qui non magis sum quam ille qui iam nullus est.

Hac figura significabant exitium sine spe recuperandae salutis. Scio me prius
commemorasse Fuimus Troes et Nullus sum, sed ob nouatam sermonis formam
hoc adiicere libuit.

[H]PRIMA FELICITATIS PARS SAPERE4087




855




860



In eiusdem fabulae clausula:
 Πολλῷ τὸ φρονεῖν εὐδαιμονίας
 Πρῶτον ὑπάρχει,  id est
 Vt sis felix, longe primum
 Sapere est.
De Creonte dictum est, qui, dum mauult animo suo quam rectis consiliis obtem-
perare, et suos et se funditus perdidit. Magna fortuna facile vertitur in magnam
calamitatem, si absit sapientia. Idem paulo ante contrariis expressit verbis de
Haemone loquens, qui sibi mortem consciuerat:
 Δείξας ἐν ἀνθρώποισι τὴν ἀβουλίαν
 Ὅσῳ μέγιστον ἀνδρὶ πρόσκειται κακόν,  id est
 Monstrans quod inconsulta temeritas viro 309
 Adiuncta sit longe malorum maximum.

865 [H]SERO VIDIT IVSTITIAM4088





870

  c872-874


875


Rursum in eadem:
 Οἴμ᾿ ἔοικας ὀψὲ τὴν δίκην ἰδεῖν,  id est
 Proh vt videre iusta sero cernere!
De Creonte dictum est, qui prius nec Tiresiae nec cuiquam suorum obtemperat,
magnis doctus cladibus incusat suam stultitiam. Eadem sententia repetitur in
clausula tragoediae, sed diuerso schemate:
 Μεγάλας δὲ πληγὰς τῶν ὑπεραύχων
 Ἀποτίσαντες
 Γήρᾳ τὸ φρονεῖν ἐδίδαξαν,  id est
 Diui poenas postquam atroces
 De verbis sumpsere superbis,
 Aetate docent sapere extrema.

Conuenit cum illo Sero sapiunt Phryges.

[H]VINDICTA VELOX4089

880




885



De sera vindicta numinum aliquot prouerbiis testatum est, quae supra retulimus.
Sed quod ait Sophocles expeditam deorum vindictam magis huc conducit, vt in
aliquod prolapsi malum mature resipiscamus. Verba sunt chori ad Creontem:
 Ὅσον γ᾿, ἄναξ, τάχιστα· συντέμνουσι γὰρ
 Θεῶν ποδώκεις τοὺς κακόφρονας βλάβαι,  id est
 Rex, ista facito quam potes celerrime.
 Noxae citipedes numinum improbos viros
 Subito occupant, iunctae simul compendio.

Id euenit Creonti, cui vindicta pene prius adfuit quam absolueretur Tiresiae vati- 310
cinium.

890 [H]FATO NON REPVGNANDVM4090





895
  c895-897
In eadem Creon ita loquitur:
 Ἀνάγκῃ δ᾿ οὐχὶ δυσμαχητέον,  id est
 Sed fata contra, quando id est perquam arduum,
 Non est reluctandum.

Eandem sententiam alias ex variis citauimus autoribus. Nemo potest vitare quod
deus nobis immittit. Quod autem vitari non potest ferendum est, non culpan-
dum. Ducunt enim volentem fata, nolentem trahunt, vt ait Tragicus.

[H]VATI NON CONVICIANDVM4091


900




905
LB 1200



910
In eadem fabula Creon Tiresiae more vatum incandescenti ac liberioribus dictis
impetenti regem ita loquitur:
 Οὐ βούλομαι τὸν μάντιν ἀντειπεῖν κακῶς,  id est
 Vati vicissim nolo proloqui male.
Quod Horatius ait Genus irritabile vatum non tantum ad poetas, sed multo magis
ad diuinos pertinet. Eblandiendum est, si quid ab eis velis exculpere; quos si
prouoces, diuinant omnia mala.
    Conue|niet vti, vbi quis nos impetierit impotenti conuicio velut afflatus furore
quodam, cui honoris gratia nolimus vicissim maledicere, quum non desit quod
retorqueatur, aut quum libertatem eam tribuimus irae, veluti furori cuidam.
Cum irato enim nihilo sanius decertes conuiciis quam cum furioso. Finitimum
est illi quod ante retulimus, Omitte vatem, praeterea illi Ni pater esses, quod est in
hac eadem fabula sub persona Haemonis.

[H]VATVM GENVS AVARVM4092



915


In eadem scena Creon ita loquitur Tiresiae:
 Τὸ μαντικὸν γὰρ πᾶν φιλάργυρον γένος,  id est
 Genus omne vatum est appetens pecuniae.
Hoc nomine olim male audiebant diuini, augures et haruspices. Nunc vtinam
praeter meritum idem audiant qui diuina tractant! Vera non potest semper loqui
qui corruptus muneribus ad hominum gratiam loquitur.

[H]NON MOVENDA LOQVI4093

920




925



Eodem in loco iam irritatior Tiresia sic minatur Creonti:
 Ὄρσεις μὲ τἀκίνητα διὰ φρενῶν φράσαι,  id est 311
 Tu me excitas vt quae latent in pectore
 Immota cogar proloqui.

Vsus erit, quoties aduersariorum improbitas eo nos compellit vt quae decreuera-
mus silentio tegere, efferamus. Creon enim illum conuicio tetigerat, dicens:
 Σοφὸς σὺ μάντις, ἀλλὰ τἀδικεῖν φιλῶν,  id est
 Tu doctus augur, at suetus laedere.
Quod ipsum conuenit in hominem prudentem aut eruditum, sed improbum.
Confine est illi Non mouenda moues.

930 [H]MORTVOS RVRSVS OCCIDERE4094





935


Ibidem verba Tiresiae sunt ad Creontem suadentis vt Polynicis corpus sinat condi
sepulchro:
 Ἀλλ᾿ εἶκε τῷ θανόντι, μηδ᾿ ὀλωλότα
 Κέντει· τίς ἀλκὴ τὸν θανόντ᾿ ἐπικτανεῖν;  id est
 Age, mortuo concede nec qui extinctus est
 Stimulato: quae nam est fortitudo mortuum
 Necare rursum?

Confine est illi quod alibi retulimus, iugulare mortuos.

[H]DEO NEMO POTEST NOCERE4095

940




945
  c946-948



950
Sententia pia est, sed a Creonte impio animo dicta:
 Θεοὺς μιαίνειν οὔτις ἀνθρώπων σθένει,  id est 312
 Violare (siue Polluere) diuos nemo quit mortalium.
Veteribus persuasum erat offendi diuos inferos, si mortuo negaretur sepultura;
offendi Iouem supplicium, si quis supplicem reiiceret. At Creon putabat nihil
huiusmodi rerum curae esse diis, quod illi non queant a quoquam laedi.
    Hoc carmen occini potest iis qui indignum Deo putant in matrice virginis lati-
tasse et per vterum virginis exisse, vnde prodeunt homines caeteri, aut qui putant
corpus Domini pollui, quod in stomachum hominis immundum descendat:
 Θεοὺς μιαίνειν οὔτις ἀνθρώπων σθένει,
neque sol polluitur tot cloacas ac paludes lustrans.

[H]AVSCVLTANDVM BENE LOQVENTI4096




955




960
Tiresia in eodem sermone:
 Εὖ σοι φρονήσας εὖ λέγω· τὸ μανθάνειν
 Δ᾿ ἥδιστον εὖ λέγοντος, εἰ κέρδος λέγει,  id est
 Tibi beneuolus bene loquor; suauissimum est
 A bene loquente, lucra si fert, discere.
Eandem sententiam antea dixerat Haemon:
 Καὶ τῶν λεγόντων εὖ καλὸν τὸ μανθάνειν,  id est
 Recte loquentem audire par est ac decet.
Conuenit cum illo Audi quae ex animo dicuntur, item cum Hesiodio, quo proba-
tur et is qui paret recta monenti.

[H]FORTVNAE NOVACVLA4097



LB 1201
966



970
Eiusdem Tiresiae verba sunt ad Creontem admonentis vt in summo discrimine
positus sapiat:|
 Φρόνει βεβὼς αὖ νῦν ἐπὶ ξυροῦ τύχης,  id est
 Sape, denuo nunc positus in nouacula
 Fortunae.
Calamitati quam excitarat Eteoclis et Polynicis contentio successit haec quam
offensis diis excitauit Creon. Quanquam hic versus obiter nobis alibi citatus est
in prouerbio In acie nouaculae.

[H]EXEMPLVM VTILE4098




975

Creon Haemoni fllio liberius agenti minitans malum ita loquitur:
 Κλαίων φρενώσεις, ὢν φρενῶν αὐτὸς κενός,  id est 313
 Plorando facies mentem vt habeant caeteri,
 Mente ipse vacuus.
Quum improbi luunt stultitiae suae poenas, quanquam ipsi nihilo fiunt meliores, 314
tamen aliis exemplo sunt ne per incogitantiam in similes incurrant calamitates.

[H]PERVICACIA STVLTITIAE DAT POENAS4099


980




985


  c988-993

990




995



In eadem tragoedia Tiresia Creontem admonens ne praefractus ac rigidus persi-
stat in sententia, ita loquitur:
 Αὐθαδία τοι σκαιότητ᾿ ὀφλισκάνει,  id est
 Praefracta mens amentiae poenas luit.
Intractabilis illa ferocia fere solet magnae cuiusdam calamitatis esse praeludium,
quemadmodum indicant et Hebraeorum prouerbia: Contritionem praecedit super-
bia et Ante ruinam exaltatur spiritus. Hoc Tiresiae dictum eleganter expressit Hae-
mon in eadem fabula duplici metaphora, arborum et nautarum. Carmen sic
habet:
 Ὁρᾷς παραρρείθροισι χειμάρροις ὅσα
 Δένδρων ὑπείκει, κλῶνας ὡς ἐκσῴζεται,
 Τὰ δ᾿ ἀντιτείνοντ᾿ αὐτόπρεμν᾿ ἀπόλλυται.
 Αὕτως δὲ ναὸς ὅστις ἐγκρατὴς πόδα
 Τείνας ὑπείκει μηδέν, ὑπτίοις κάτω
 Στρέψας τὸ λοιπὸν σέλμασιν ναυτίλλεται,  id est
 Vides, vt in torrentium decursibus
 Quae cedit arbor surculos seruat suos,
 At quae resistit, stirpe cum ipsa deperit.
 Nauclerus itidem qui tenens clauum nihil
 Concedit aurae et fluctibus, deuoluitur
 Ac iam repandis nauigat nixus foris.

1000 [H]NAVIGATIONIS SOCIVS4100





5

Ante retulimus in eadem esse naui qui communi tenentur periculo. Ad hoc allusit
Ismene in eadem fabula, dicens se non recusare quo minus subiret idem pericu-
lum quod subiret Antigone soror:
 Ἀλλ᾿ ἐν κακοῖς τοῖς σοῖσιν οὐκ αἰσχύνομαι
 Ξύμπλουν ἐμαυτὴν τοῦ πάθους ποιουμένη,  id est
 Sed in tuis non erubesco me malis,
 Rate vecta eadem, calamitati adiungere.





3901-4000    4101-4151