CHILIADIS QVINTAE CENTVRIA II


[H]NVNCIO NIHIL IMPVTANDVM3154101



5




10



Hic fere est hominum affectus vt tristia nuncianti perinde indignentur quasi fece-
rit quod factum nunciat. Creonti itaque succensenti nuncio, quod parum laeta
adferret, ita respondet:
 Ὁ δρῶν ἀνιᾷ τὰς φρένας, τὰ δ᾿ ὦτ᾿ ἐγώ,  id est
 Qui fecit, animum discruciat, aures ego.
Eiusdem nuncii versus est:
 Στέργει γὰρ οὐδεὶς ἄγγελον κακῶν ἐπῶν,  id est
 Nemo hunc amat qui verba nunciat mala.
Accommodari poterit ad eum qui lapsum admonet vt magis sibi ipsi succenseat
qui crimen admisit quam ei qui necessariam admouet correptionem. Nam cor-
reptio id tempus molesta est auribus, sed sceleris conscientia perpetuo mentem
fodicat.

15 [H]QVOD FIERI NON POTEST NEC INCIPIENDVM QVIDEM EST4102



LB 1202

20
Prius retulimus Ἀδύνατα θηρᾷς, id est Impossibilia venaris. Quod aliis verbis
expressit Sophocles in Antigone:
 Ἀρχὴν δὲ θηρᾶν οὐ πρέπει τἀμήχανα,|  id est
 Quae efficere nequeas, nec vel ordiri decet.
Verba sunt Ismenes deterrentis Antigonem ne Polynicen sepeliat aduersus regium 316
edictum.

[H]COR CALIDVM IN RE FRIGIDA4103



25

Eadem Ismene dehortans Antigonen ab audaci facinore ait:
 Θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις,  id est
 Profecto tu cor calidum habes in frigidis.
Alibi diximus calidum facinus audax et praeceps appellari. 'Frigida' hic appellat
quorum feliciter perficiendorum exigua spes erat.

[H]FRVSTRA NITI DEMENTIAE EST4104


30



Rursus eadem ita loquitur:
 Τὸ δὲ
 Περισσὰ πράσσειν οὐκ ἔχει νοῦν οὐδένα,  id est
 Frustranea agere insignis est amentiae.
Non solum amentiae est iniusta agere, verum etiam superuacanea. Ex iniustis
interdum aliquod est lucrum, ex superuacaneis nullum.

35 [H]PRINCIPI OBTEMPERANDVM IN OMNIBVS4105





40


Non sine prouerbiali schemate dictum est in eadem tragoedia quod ait Creon:
 Ἀλλ᾿ ὃν πόλις στήσειε, τοῦδε χρὴ κλύειν
 Καὶ σμικρὰ καὶ δίκαια καὶ τἀναντία,  id est
 Sed principatum ciuitas cui tradidit,
 Hic audiendus, siue leuia praecipit
 Siue aequa mandat siue et his contraria.
Vox autem tyranni est, non principis. Neque enim princeps est qui praescribit
iniusta.

[H]CIVITAS NON CIVITAS4106

45




50




55
Haemon Creontem tendentem ad tyrannidem ita tangit:
 Πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿, ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός,  id est
 Quae vnius hominis, illa non est ciuitas.
Dixerat Creon ipsius esse, non alterius, imperare regioni. Haemon negat eam esse
ciuitatem vbi summa rerum penes vnum hominem est. 'Polis' enim Graecis vel a
versando vel a multitudine dicta videtur, Latini 'rempublicam' appellant. At
respublica non est vbi vnius arbitratu aguntur ferunturque omnia. Itaque, quum 317
Creon respondisset ciuitatem censeri illius qui illi imperat, subiicit Haemon:
 Καλῶς ἐρήμης γ᾿ ἂν σὺ γῆς ἄρχης μόνος,  id est
 Recte vnus vt deserto in agro regem agas.
Regium est imperare liberis neque quicquam absque ciuium consensu tentare.

[H]MENS COELI TERRAEQVE REGINA4107




60




65


Socrates apud Platonem in Philebo: Πάντες γὰρ συμφωνοῦσιν οἱ σοφοί, ἑαυτοὺς
οὕτω σεμνύνοντες, ὡς νοῦς ἐστι βασιλεὺς ἡμῖν οὐρανοῦ καὶ γῆς, id est Omnes enim
sapientes consentiunt, hoc pacto seipsos honestantes, quod mens nobis regina coeli et

terrae. Sentit sapientia gubernari omnia potius quam voluptate. Quum enim Phi-
lebus probasset felicitatem ex sapientia et voluptate mixtam, quaeri coeptum est
vtra duarum plus haberet momenti ad beatitudinem. Quoniam autem Plato dicit
in hoc omnes consentire, subindicat fuisse vulgo iactatum. Conuenit huic quod
habet Haemon Sophocleus:
 Πάτερ, θεοὶ φύουσιν ἀνθρώποις φρένας,
 Πάντων ὅσ᾿ ἐστὶ χρημάτων ὑπέρτατον,  id est
 Pater, dei mentem inserunt mortalibus,
 Quae res opes exuperat omnes maxime.

[H]PRIMAS IACTARE HASTAS4108

70




75
LB 1203

M. Tullius libro De oratore secundo primas iactare hastas dixit pro Velitari'.
Quod ad oratorem transfert, cuius dictio initio debet esse lenis ac sedata, vt pau-
latim incandescat oratio. Notat ibi Philippum oratorem, qui solitus sit ita ad
dicendum surgere vt nesciret primum verbum quod esset dicturus, sed aiebat se,
posteaquam concalefecisset brachium, tum pugnare. Atqui non attendit, inquit,
eos ipsos vnde similitudinem ducit, illas primas hastas ita iactare leniter vt et venus- 318
tati vel | maxime seruiant et reliquis viribus suis consulant.
    Παροιμιῶδες erit, si ad disputationis aut contentionis exordium transferatur.
Idem vnico verbo dicitur 'velitari'.

[H]OMISSIS FONTIBVS CONSECTARI RIVVLOS4109

80



In eodem libro non sine prouerbii specie dixit riuulos consectari pro eo quod est:
minus ad rem pertinentia dicere, omisso eo quod est negocii caput. Hac meta-
phora videtur admodum delectatus Hieronymus. M. Tullii verba sic habent:
Tamen tardi ingenii est riuulos consectari, fontes rerum non videre. Etiam aetatis est
vsusque nostri a capite quod velimus arcessere et vnde omnia manant videre.

85 [H]RES PALESTRAE ET OLEI4110





90




95




100




105


Quae non ad serium negocium, sed ad lusum et ostentationem adhibentur, pales-
trae et olei
dicuntur, quum in praelio maioribus opus sit viribus. In palestra non
armati, sed vncti concertabant, tum quo difficilior esset apprehensio et elapsus
facilior, tum quo corpus esset nitidius; certabant enim nudi. M. Tullius libro De
oratore primo: Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sed palestrae magis
et olei quam huius ciuilis turbae ac fori.
Huiusmodi ferme est in scholis quibus-
dam trita sophistica, quae ad ostentationem ac ludicram concertationem reddit
hominem inuictum, ad serias tractationes inutilem. Itaque recte in eodem libro
monet quidam vt dictionem ex domestica exercitatione et vmbratili medium in
agmen, in puluerem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem educamus.
Consimiliter, libro ii. de Isocratis discipulis agens, Sed eorum inquit partim in
pompa, partim in acie illustres esse voluerunt.
Eodem spectat quod ait libro De
legibus i.: Fannii autem aetate coniunctus Antipater paulo inflauit vehementius,
habuitque vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed

tamen admonere reliquos potuit vt accuratius scriberent. Haec ibi. Quod prius dixe-
rat 'oleum' hic vocat 'nitorem'. Et in libro De claris oratoribus vnctius vocat quod
est 'nitidius': Iam, inquit, erat vnctior quaedam splendidiorque consuetudo
loquendi.
Rursus in Oratore ad Brutum: Numerus autem non dum depromebatur
neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius

aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palestram et extrema lineamenta ora-
tioni attulit.
'Palestram' appellat venustatem ad ostentationem adhibitam. In his
porro verbis nec illud absque prouerbii specie dictum est 'extrema lineamenta',
pro 'extrema manu'. Metaphora ducta a pictoribus.

[H]OPERARII4111

110




115




120
  c121-124


Ibidem non absque prouerbii specie operarios appellat qui citra philosophiae
cognitionem causas agunt. Architectus ex arte rationem operis praescribit, ope-
rarii vero non iudicium suum, sed tantum operam adhibent iuxta praescriptum. 319
At qui philosophiam callet, ex se paratus est de quauis re recte dicere. M. Tul-
lius de Mnesarcho loquens: Hos quos nos oratores vocamus nihil esse dicebat nisi
quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens esset,
esse neminem.
Rursus in Bruto: Nam illud minus curo quod congessisti operarios
omnis; vt mihi videantur mori voluisse nonnulli, vt a te in oratorum numerum
referrentur.
Huius generis oratores libro De claris oratoribus appellat vocales:
Addamus
, inquit, huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium
Calidianum.
    Transferri poterit ad concionatores qui, quod parum exercitati sunt in sacris
literis, e collectaneis ediscunt quod apud populum multo clamore multaque cor-
poris iactatione detonent aut qui in templis ingenti boatu canunt non intellecta:
'non concionatores, sed operarii', 'non cantores, sed operarii'.

125 [H]SCHOLA CANTILENA4112





LB 1204
131



135


Plautus, vt ante admonui, theatri nugas appellat quae solent in comoediis recitari.
M. Tullius e scholis cantilenam appellat orationem declamatoriam ac iuuenilem,
plus habentem ostentationis quam sapientiae. Locus sic habet eodem libro:
Gerendus est tibi mos adolescentibus, Crasse, qui non Graeci alicuius quotidianam
lo|quacitatem neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapien-
tissimo atque eloquentissimo atque ex eo qui non in libellis, sed in maximis causis et
in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps.
    Conueniet in illos qui nunquam versati sunt in bonis autoribus nec ex ipsis 320
fontibus hauserunt eruditionem solidam, sed tantum in scholis decantata tenent.
Quod genus sunt illa: Non crederem Euangelio nisi me Ecclesiae compelleret autori-
tas
et Ingratum est Spiritui Sancto quicquid offertur eo praetermisso quod debebatur,
Multa fecit dominus Iesus quae non sunt scripta, Non dimittitur peccatum nisi resti-
tuatur ablatum.

[H]DEO FICTI4113

140




145
Qui vehementer ad aliquid natura compositi sunt, hos prouerbiali sermone ad
hoc natos, factos sculptosque dicimus. Insignem autem naturae dexteritatem M.
Tullius eleganter expressit eodem libro: Sunt autem, inquit, quidam ita naturae
muneribus in iisdem rebus habiles, ita ornati vt non nati, sed ab aliquo deo ficti
videantur.
Allusit autem ad Pandoram, quam finxit Vulcanus caeteris item diis
sua munera in vnam conferentibus.

[H]CIRCVLO4114




150
Hominem e triuio plebeium et contemptum appellamus. Marcus Tullius pro eo
dixit e circulo. 'Circulum' autem vocat conuenticulum hominum in foro aut in
plateis confabulantium. Ita Crassus eodem quem modo citaui libro: Effudi vobis
omnia quae sentiebam; quae fortasse, si quemcunque patrem familias arripuissetis ex
aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.

[H]CAVSA CADERE, FORMVLA CADERE, EX IVRE MANV CONSERTVM4115



155




160




165

  c167-169


170


  c173-178

175


  c178-180

180



LB 1205
185




190




195




200




205




210




215



Quemadmodum prisci iureconsulti dicebant aliquem ex iure manu consertum
vocari cui lis intendebatur, ita causa cadere dicebatur qui male agendo ius agendi
perdidisset. Vtrunque fiet παροιμιῶδες, si accedat translatio, veluti si quis dicat:
'Theologi Laurentium Vallam ex iure manu consertum vocare non desinunt,
quod homo grammaticus materias theologicas occupauerit.' Vtrunque est apud
M. Tullium eodem libro sub persona Scaeuolae: Quod vero in extrema oratione
quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omni sermonis disputatione copiosissime posse

versari, id, nisi in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut inter-
dicto tecum contenderent aut te ex iure manu consertum vocarent.
Et aliquanto post:
Quum Hypseus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet vt ei
quem defendebat causa cadere liceret, Gn. autem Octauius homo consularis non
minus longa oratione recusaret ne aduersarius causa caderet.
Idem Pro L. Murena:
Et si turpe existimas te aduocato illum ipsum quem contraueneris causa cadere.
Meminit et Quintilianus libro vii, capite iiii. Apud priscos superstitiose seruaba-
tur vt qui in actione instituenda vel verbo lapsus esset, causa caderet. Cuius
superstitionis vestigia non exigua adhuc resident apud Anglos, interdum totum
instrumentum reiicientes, si cognomen aliquod vna litera secus fuerit scriptum.
Iustinianus Institutionum iuris libro iiii., titulo De actionibus, paragrapho Si 321
quis, Si quis inquit agens in intentione sua plus complexus fuerit quam ad eum per-
tineat, causa cadebat, id est rem amittebat, nec facile in integrum restituebatur nisi
minor erat xxv. annis
et caetera. Proximo autem paragrapho vocem hanc 'plus'
ostendit quadrifariam intelligi: re, tempore, loco et causa. Re, si quis pro decem
aureis petat viginti; tempore, si quis ante diem vel ante conditionem petat; loco,
si quis Romae petat quod Ephesi promissum est; causa, si quis stipulatus 'Sti-
chum aut viginti aureos' petat Stichum pura actione, quum electio sit promisso- 322
ris. Pro eodem dici videtur rem amittere, litem perdere et formula cadere. Iustinia-
nus libro iiii., titulo De exceptionibus, paragrapho Appellantur, Cum temere
inquit rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant.
Horatius in Sermonibus:
 Et casu iam respondere vadato
 Debebat; quod ni fecisset, perdere litem.

Quintilianus libro iii., capite viii.: Neque ignoro multa transfer|ri in omnibus fere
causis in quibus cecidisse quis formula dicitur. Hae sunt quaestiones 'an huic, an cum
hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat.'
Seneca libro Epistolarum vi.,
epistola xlix., de philosophis agens qui vocum argutiis ostentabant eruditionem,
Quid enim inquit aliud agitis, quum eum quem interrogatis scientes in fraudem
inducitis, quam vt formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illum praetor, sic

hos philosophia in integrum restituit. Ita Seneca. Quin hoc ipsum 'in integrum re-
stituere', si a foro transferatur ad alia, παροιμιῶδες est. Poterit ita deflecti vt dica-
tur 'causa cecidisse' qui ius obiurgandi filium amisit, quod eum suo exemplo aut
largitione ad nequitiam prouocarit. Illa porro sermonis formula ex iure manu
consertum
ab ipsis Duodecim Tabulis sumpta videtur, quemadmodum indicat A.
Gellius libro Noctium Atticarum xx., capite ix.: antiquitus inter quos erat de agro
aut simili de re controuersia in rem praesentem veniebant et apud praetorem vin-
diciarum causa manus conserebant, hoc est alter alterius manum corripiebat. Sed
quum propagatis Italiae finibus grauarentur praetores vindiciarum causa longius
proficisci, institutum est vt litigantes non ex iure apud praetorem manum consere-
rent, sed 'ex iure manu consertum' vocarent, hoc est alter alterum ex iure ad conse-
rendum manum in rem de qua ageretur vocaret simulque profecti in agrum de quo
litigabatur, terrae aliquid ex eo aut vnam glebam in ius in urbem ad praetorem
deferrent et in ea gleba tanquam in toto agro vindicarent.
M. Tullius libro Episto-
larum vii., scribens Trebatio iureconsulto: Tantum metuo ne artificium tuum tibi
parum prosit. Nam, vt audio, isthic
 Non ex iure manu consertum, sed magis ferro
 Rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.

Huiusmodi vindiciarum formulam M. Tullius facetissime expressit in oratione
Pro L. Murena: Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione peruulgata et
cognita sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, vt omnibus in
rebus ipsi interessent. Quum hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus meus est.'
'Imo meus', deinde iudicium, noluerunt. 'Fundus' inquit 'qui est in agro qui Sabi-
nus vocatur.' Satis verbose: cedo quid postea? 'Eum ego ex iure meum esse aio.' Quid
tum? 'Inde ibi ego te ex iure manu consertum voco.' Quid huic tam loquaciter liti-

gioso responderet ille vnde petebatur non habebat. Transit iureconsultus tibicinis
Latini modo. 'Vnde tu me' inquit 'ex iure manu consertum vocasti, inde ibi te
reuoco.'
Hactenus M. Tullius. Metaphora sumpta est a bellis, in quibus 'manus
conserere' dicuntur qui cominus confligunt, quemadmodum indicat M. Varro 323
libro De lingua Latina secundo.

220 [H]HERCISCERE4116




  c224-226
225



  c229-231
230
Quaedam voces ob hoc ipsum habent prouerbii gratiam quod sint vel obsoletae
vel alicui professioni peculiares, veluti prisci iureconsulti herciscere dicebant hae-
reditatem diuidere. Inde apud iureconsultos actio herciscundae familiae. Porro
familiae vox omnem haereditatem ac res haereditarias complectitur. Haec actio
nata est e Duodecim Tabulis, quarum haec verba recitantur in Codice: Cohae-
redes a communione discedere volentes agunto.

    Id si transferatur ad alterius rei diuisionem, erit prouerbiale, veluti si quis dicat
inter Guilhelmum Budaeum et Leonardum Portium de assis inuentione concer-
tantes Ianum Lascarem datum herciscundae gloriae arbitrum. Et hoc seculo non- 324
nulli monachi rem prius communem inter se non dubitarunt herciscere idque
sine praetore.

[H]LAPIDES FLERE4117



235



LB 1206
240




245
  c245-247
De re vehementer miseranda prouerbiali hyperbola dici solet eam esse tam
lamentabilem vt vel lapides cogantur ad fletum. M. Tullius in eodem libro: Tu
vero, vel si testamentum defenderes, sic ageres vt omne omnium testamentorum ius in
eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem eius, vt soles,
dicendo a mortuis excitasses, statuisses ante oculos, complexus esses filium flensque
eum centumuiris commendasses, lapides me hercle omnes flere ac lamentari coegisses,
vt totum illud 'vti lingua nuncupasses' non in Duodecim Tabulis, quas tu | omnibus
bibliothecis anteponis, sed in magico carmine scriptum videretur. Haec ille. Simili
hyperbola semel atque iterum vsus est Dominus, quum phariseis respondet ipsos
lapides clamaturos, si tacerent homines, rursus, quum Iudaeis de generis nobili-
tate gloriantibus ait Deum vel e lapidibus suscitaturum filios Abrahae. Sed
Christo fortasse nihil est hyperbolicum, qui potest quicquid vult efficere. In ver-
bis autem Ciceronis ad prouerbium alludit magici carminis mentio. Quod enim
vehementer commouet animum quauis incantatione efficacius dicitur, sicut alibi
retulimus.

[E]ΑΜΕΝΤΑΤΑΕ HASTAE4118


250




255




260




265


Arma parata ad pugnam M. Tullius appellat hastas amentatas. Amentum enim
lorum est hastae affixum, cui manum inserit hastam missilem torturus. Transferri
potest ad dictum aut orationem ab alio suppeditatam. Locus eo quem hactenus
citaui libro sic habet: In eo autem iure quod ambigitur inter peritissimos, non esse
difficile oratori eius partis, quamcunque defendet, autorem aliquem inuenire; a quo
quum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit.
Idem
in Bruto, de T. Accio Pisaurensi loquens: Respondi pro A. Cluentio, qui et accurate
dicebat et satis copiose eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi
ornamenta non satis opima dicendi, tamen, vt hastae velitibus amentatae, sic apta
quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
Rursus in
Topicis, de iureconsultis agens: Nam et adsunt multum et adhibentur in consilium
et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. Item
Quintilianus libro xii., capite iii.: Neque ego nostri moris ignarus oblitusue eorum
qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos
quoque nescio factitasse, vnde nomen his pragmaticorum datum.

    Telum igitur paratum ad torquendum, vt inuentio sit alterius, dictio tantum
tua, recte 'hastam amentatam' dixeris. Non dissimile est illi quod ante retulimus
de calciamento quod ab alio consutum alius induerat. Tale telum talisque calceus
erat oratio Lysiae, quam Socrates probabat quidem vt perelegantem, sed negabat
sibi conuenire.

[H]DISCVM QVAM PHILOSOPHVM AVDIRE MALVNT3254119

270




275




280



Vulgus hominum propensius est ad quamuis ineptas voluptates quam ad frugi-
fera. Quod eleganter expressit M. Tullius libro De oratore ii.: Discum, inquit,
audire malunt quam philosophum. Erat autem publici exercitamenti genus quo
discus aeneus arte simul et viribus ita ab humo torquebatur in altum vt intra cer-
tum spacium decideret. In iisdem autem locis in quibus huiusmodi lusus perage-
bantur (gymnasia vocant) disserebant et philosophi. Sed crepitu ad discum
vocante, philosophum subito deserebant omnes. Verba Crassi apud Ciceronem
sunt haec: Nam et seculis multis ante gymnasia inuenta sunt quam in his philosophi
garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, quum omnia gymnasia philosophi teneant,
tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul vt

increpuit, in media oratione de maximis rebus et grauissimis disputantem philoso-
phum omnes vnctionis causa relinquunt. Ita leuissimam delectationem grauissimae,
vt ipsi ferunt, vtilitati anteponunt.

    Per iocum transferri potest ad discum escarium, cuius crepitum multi libentius
audiunt quam vocem philosophi.

285 [H]CONCHAS LEGERE4120





290


LB 1207

295




300
  c301-304



305
Summi ocii est conchas et vmbelicos legere in littoribus, qui lusus esse solet pue-
rorum. Quanquam transferri potest ad eos qui aliud agentes obiter etiam leuiora
quaedam animi gratia admiscent. Crassus orator apud Ciceronem libro De ora-
tore secundo, de Lelio et Scipione loquens, Non audeo inquit dicere de talibus
viris, sed tamen ita solet narrare Scaeuola conchas eos et vmbelicos ad Caietam et ad
Lucrinum legere consueuisse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. 326
'Vmbelicos', opinor, appellat vel conchas vel calculos vmbelici formam imitantes
vel herbam quae Vene|ris vmbelicus dicitur autore Dioscoride. In conchis enim
incredibili varietate lusit natura, quemadmodum refert Plinius libro nono, capite
xxxiii. Tot, inquit, colorum differentiae, tot figurae planis et concauis, longis et luna-
tis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, leuibus, rugatis, den-
ticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso,
intus replicato, iam distinctione virgulata, crinita, crispa, cuniculatim, pectinatim,
imbricatim vndata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, prae-

densata, porrecta, sinuata, breui nodo ligatis, toto latere connexis, ad plausum aper-
tis, ad buccinam recuruis
et caetera. In subterraneo domicilio quod ostenditur
iuxta Cumas Italiae, quod vulgus fingit fuisse antrum Sybillae, quum verisimile
sit fuisse speluncam praedonum ac piratarum, visuntur parietes vario concharum
contextu musaicum opus imitantes. Valerius Maximus libro octauo, capite viii.
de Scipione et Lelio refert idem quod narrat Cicero.

[H]LIBER NON EST QVI NON ALIQVANDO NIHIL AGIT4121




310




315
Qui in summo ocio versabantur ab omnibus feriati negociis, ii nihil agere dice-
bantur. M. Tullius eodem libro sub persona Crassi ad Scaeuolam: 'Quid igitur?',
inquam, 'Quando ages negocium publicum, quando amicorum, quando tuum?

Quando denique nihil ages?' Tum illud addidi: 'Mihi enim liber esse non videtur
qui non aliquando nihil agit.'
Haec ille. Mox interpretatur quid declaret 'nihil
agere': In qua, inquit, permaneo, Catule, sententia meque, quum huc veni, hoc
ipsum nihil agere et plane cessare delectat.
Nam 'cessare' dicuntur non tantum ii
qui desistunt a negocio, sed qui sunt in ocio. Expedit autem interdum nihil
agere, vt caetera recte agamus. Alias ostendimus eos 'nihil agere' dici qui inanem
sumunt operam.

[H]IN HERBA LVXVRIES4122



320



Rustici semina copiosius quam expedit herbescentia dicunt luxuriare. Eam prae-
properam laetitiam appellant luxuriem, quam immissis in agrum iumentis aut
pecudibus corrigunt, quod illi vocant depascere. Maro:
 Luxuriem segetum tenera depascit in herba.
M. Tullius eodem libro quem modo citaui: Quod si hic noster Sulpitius faceret,
multo eius oratio esset pressior; in qua nunc interdum, vt in herbis rustici dicere
solent in summa vbertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.

325 [H]LACINIA TENERE4123





330


Qui leuiter rem tenent iacinia tenere dicuntur, hoc est extrema vestis ora. Cui
contrarium est illud Medius teneris. M. Tullius libro De oratore iii.: Nam illud 327
alterum genus, quod est temporibus, locis, rebus definitum, obtinent atque id ipsum
lacinia.
Non dubium est quin Cicero metaphoram duxerit a populari sermone,
nam idem dictum et hodie durat apud nostrates, si quem inuitant non ex animo.
Inde illud scindere penulam. Et apud Terentium Mida Getam resupinat pallio.
Cicero videtur allusisse ad illud Plauti in Asinaria: Lachrymantem lacinia tenet
lachrymans.

[H]SVRCVLVM DEFRINGERE4124

335




340
Simili forma dixit eodem in loco surculum defringere pro eo quod est: non callere
totam disciplinam, sed ex ea paululum quod ad rem praesentem faciat decerpere,
quemadmodum iureconsulti nonnunquam aliquam sententiam aut fragmentum
adducunt e theologorum disciplina. Locus apud Ciceronem hunc in modum
habet: Atque hactenus loquuntur, etiam hac instituendi diuisione vtuntur, sed ita,
non vt iure aut iudicio, vt denique recuperare amissam possessionem, sed vt ex iure
ciuili surculum defringendo vsurpare videantur.

[H]MENDACIVM VTILE3284125



345


LB 1208

350
Diues ille apud satyricum Iuuenalem dicit: Quid enim saluis infamia nummis? et
Dorionem Terentianum non pudet vanitatis, dum ob rem. Sed honesto propius
est quod ait Orestes in Electra Sophoclis:
 Δοκῶ μὲν οὐδὲν ῥῆμα σὺν κέρδει κακόν,  id est
 Nullum reor verbum quod est lucro malum.
Conuenerat enim vt fingerent ipsum esse mortuum. | Sentit igitur famam mortis
viuo nihil nocituram, sed ad id quod constituerant fore accommodam. Venerant
enim vlturi Agamemnonis mortem idque perfecerunt.

[H]EQVI GENEROSI SENECTVS4126




355




360



Ἵππου γῆρας alias dictum est de his qui post res praeclare gestas ob senium
reiiciuntur. Sed Sophocles in eadem fabula declarat generosi equi senectutem
his versibus:
 Ὥσπερ γὰρ ἵππος εὐγενής, κἂν ᾖ γέρων,
 Ἐν τοῖσι δεινοῖς θυμὸν οὐκ ἀπώλεσεν,
 Ἀλλ᾿ ὀρθὸν οὖς ἵστησιν, ὡσαύτως δὲ σὺ
 Ἡμᾶς τ᾿ ὀτρύνεις καὐτὸς ἐν πρώτοις ἔπῃ,  id est
 Generosus vt equus, consenuerit iam licet,
 Animum tamen nunquam in periclis abiicit,
 Sed auribus rectis stat, itidem tu quoque
 Et incitas me et ipse cum primis ades.

Verba sunt Orestis ad paedagogum senem, cuius consilio et auxilio occidit Cly-
temnestram et Aegisthum.

365 [H]CVNCTATIO NOXIA4127





370
In eadem fabula Electra de Oreste, qui reditum proferebat, ita loquitur:
 Μέλλων γὰρ αἰεὶ δρᾶν τι τὰς οὔσας τέ μου
 Καὶ τὰς ἀπούσας ἐλπίδας διέφθορεν,  id est
 Dum facere semper prorogat, quae adsunt simul,
 Simul et futuras perdidit mihi spes meas.
Prouerbii ratio est in tropo quo 'praesentes et absentes' dixit pro 'omnes'.

[H]IN ARDVIS CONTANTER AGENDVM4128



375




380


Ibidem Electrae querenti de fratre:
 Φησίν γε· φάσκων δ᾿ οὐδὲν ὧν λέγει ποιεῖ,  id est
 Dicit quidem, sed e dictis facit nihil 329
ita respondet chorus:
 Φιλεῖ γὰρ ὀκνεῖν πρᾶγμ᾿ ἀνὴρ πράσσων μέγα,  id est
 Qui facinus ingens tentat, ille lentus est,
sentiens in arduis ac periculosis negociis non esse praecipitandum consilium.
Huic rursus ita respondet Electra:
 Καὶ μὴν ἔγωγ᾿ ἔσωσ᾿ ἐκεῖνον οὐκ ὄκνῳ,  id est
 At is quidem haud contante me seruatus est,
sentiens perniciosam esse contationem, quum vrget praesens periculum.

[E]PAVCIS VERBIS INGENS BONVM AVT MALVM4129

385




390

Ibidem Electra sic loquitur sorori Chrysothemidi:
 Πολλά τοι σμικροὶ λόγοι
 Ἔσφηλαν ἤδη καὶ κατώρθωσαν βροτούς,  id est
 Sermo profecto rebus in compluribus
 Deiecit homines simul et erexit breuis.

Sentit interdum ex paucis verbis perperam intellectis magnos nasci errores atque
etiam erroris correctionem ex paucis recte intellectis. De leuissimae rei grauissimis
poenis
dictum est alias.

[H]VNI CVM DVOBVS NON EST PVGNANDVM4130


395




400
In eadem Chrysothemis Electrae sorori et choro concorditer hortantibus ita
respondet:
 Δράσω· τὸ γὰρ δίκαιον οὐκ ἔχει λόγον
 Δυοῖν ἐρίζειν,  id est
 Factura sum. Non aequum enim est resistere
 Vnam duabus.

Affine est illi Ne Hercules quidem aduersus duos. Huc allusit et Catullus in Epi- 330
thalamio: Noli pugnare duobus.

[H]MALA MALIS EVENIVNT4131



405




410



LB 1209
415
Clytemnestra obiurgans Electram filiam, quod per eam traduceretur vt viricida,
vicissim audit:
 Αἰσχροῖς γὰρ αἰσχρὰ πράγματ᾿ ἐκδιδάσκεται,  id est
 E turpibus enim facta turpia discimus,
significans quod filia de matre parum honeste loqueretur ei imputandum quae
necando maritum et filii necem moliendo docuisset liberos odisse matrem. Id
paulo post dicit explanatius:
 Τὰ δ᾿ ἔργα τοὺς λόγους εὑρίσκεται,  id est
 Porro ipsa facta verba reperiunt sua.
Scitum est illud Socratis vt se quisque talem praestaret re qualis haberi cuperet.
Fama enim e factis velut e fonte nascitur, e bonis bona, e malis mala. Proinde,|
qui factis ignominiosis sibi peperit ignominiosam famam, ne succenseat male
loquentibus, sed sibi, qui ora aperuit populo, nec moliatur vindictam in maledi-
cos, sed benefactis rumorem foedum abolere studeat.

[H]NVMINIS IRA INEVITABILIS4132



420




425

Apud Homerum Iuppiter vxori minitans appellat manus suas ἀάπτους, quod lae-
dant quoscunque velit, quum a nemine vicissim laedi queant. Simile est quod in
eadem fabula dicit Orestis paedagogus:
 Ὅταν δέ τις θεῶν
 Βλάπτῃ, δύναιτ᾿ ἂν οὐδ᾿ ἂν ἰσχύων φυγεῖν,  id est
 At vbi viro nocet deorum quispiam,
 Vitare possit nemo quamlibet potens.

Solent homines calamitates suas in hanc aut illam causam reiicere, quum ple-
raque mala sic praeter omnem expectationem accidant vt appareat a superis
immitti. Aduersus numinis decretum nihil valet humana prouidentia.

[H]QVO TERRARVM RAPERIS?4133


430




435

Qui non sunt attenti ad rem propositam negantur esse domi, qui longius aber-
rant a vero in alia regione esse dicuntur. Electra sorori nuncianti Orestem viuere,
qui dictus erat mortuus, ita respondet:
 Οὐκ οἶσθ᾿ ὅποι γῆς οὐδ᾿ ὅποι γνώμης φέρῃ,  id est
 In quod solum rapiare non intelligis 331
 Nec quo ferat mens.
Prouerbium est in tropo. Sic in eum qui aberrat a re proposita apte dicetur illud
Quo nunc se proripit ille? aut: In quam regionem abripitur? Translatum videtur a
nautis.

[H]BENE NATIS TVRPE EST MALE VIVERE4134


440




445

Quidam arbitrantur ob hoc ipsum sibi licere turpiter viuere quod honestis maio-
ribus orti sunt, quum contra generis claritas quasi fax addita faciat vt nobilium
errata plus habeant dedecoris quam obscuro genere natorum. Hoc in eadem
fabula sic expressit Electra:
 Ζῆν αἰσχρὸν αἰσχρῶς τοῖς καλῶς πεφυκόσι,  id est
 Natis honeste turpe viuere turpiter.
Quanquam Electra putat eos turpiter viuere, non qui sunt improbis moribus, sed
qui viuunt in seruitute, quum sint ingenui nati, vt cum illo conueniat Vbi non sis
qui fueris, non est cur velis viuere.

[H]MORTVI NON DOLENT4135


450


  a453-455

455
Eadem in fabula, significans se spontanea morte quaesituram malorum finem,
ait:
 Τοὺς γὰρ θανόντας οὐχ ὁρῶ λυπουμένους,  id est 332
 Nam mortuum dolere video neminem.
Eoque Plinius existimat nullum beneficium a diis datum homini maius quam
quod cuique in manu est, quum velit e vita excedere. Melius Socrates, qui docet
esse nephas animam iniussu imperatoris dei e corporis praesidio decedere.

[H]OMNIBVS MODIS NOCENS4136




460
Ibidem Oresti percontanti quibus modis esset molesta Clytemnestra, manibus an
veneno, respondet Electra:
 Καὶ χερσὶ καὶ λύμαισι καὶ πᾶσιν κακοῖς,  id est
 Manu et venenis et malis demum omnibus.
Quadrabit in hominem modis omnibus perniciosum, fucis, vi, verbis, factis.

[H]CAPITE ARCESSERE, A FONTE DVCERE4137



465




470
Quum res ab eo repetitur quod est in negocio praecipuum, a capite arcessi dici-
tur. M. Tullius libro De oratore ii.: Etiam aetatis est vsusque nostri a capite quod
velimus arcessere et vnde omnia manant videre. Item libro De legibus primo: Alte
vero et, vt opinor, a capite, frater, repetis quae quaerimus.
Et paulo post ibidem:
Visne ergo ipsius iuris ortum afonte repetamus? Quod ante dixit 'a capite' hic dicit
'a fonte'. Rursus in Topicis: Quum autem a genere ducetur argumentum, non erit
necesse id vsque a capite arcessere.
In Tusculanis quaestionibus alicubi dicit a capite
ducere pro eo quod erat 'ab exordio repetere'.

[H]LATINI TIBICINIS MORE4138


LB 1210

475




480




485


In M. Tullii verbis quae paulo ante retulimus ex oratione Pro L. Murena prouer-
bium inerat, quum ait iureconsultum instructo petitore Latini tibicinis | more
transire ad eum a quo petitur, et illum solennibus verbis instructurum. Vnde nata
sit similitudo non admodum liquet nisi quod probabilis coniectura videtur duc-
tam a priscis illis Latinis, qui in pagis aut oppidis vnico tantum tibicine fabulas
agitabant, ad cuius modulatum vocem ac gestum accommodabant histriones,
alioqui ob imperitiam non seruaturi carminis rationem. Is igitur tibicen, postea-
quam vni actori praecinuerat, cogebatur ad alterum huic responsurum transire
eique vicissim incentu tibiae metri modulos praeire atque hinc rursus ad alium,
quod rusticani homines absque praeeunte tibicine non possent apte saltare versus
aut mimos. Hanc coniecturam adiuuat locus qui est apud M. Tullium in Oratore
ad Brutum, vbi agit de versibus ita compositis vt posset oratio libera solutaque
videri. Quorum, inquit, similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in
Thyeste:
 Quemnam te esse dicam qui tarda in senectute 333
et quae sequuntur; quae, nisi quum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima.
Prior locus ex oratione refertur in prouerbio Causa cadere.

[H]IN QVADRVM REDIGERE4139

490




495



Superius ex Aristotele docuimus virum constantis animi appellari tetragonum,
quod ea figura ex omni parte sui similis est. Vnde quicquid congruit et aptum est
quadrare dicitur. Id M. Tullius in Oratore deflexit ad orationem concinnam et
aptis numeris compositam: Itaque postquam est nata haec circumscriptio vel com-
prehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo qui aliquo esset in

numero scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum remo-
tumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnes fere in quadrum nume-
rumque sententias.
Metaphora ducta est a marmorariis. Non sum immemor hoc a
nobis alibi positum, sed locum euidentius ostendere volui. Illic enim tantum
indicaram.

500 [E]ΑΠΑΛΑΙΣΤΟΙ3344140



  a503-505

505




510




515
Motus et homines inconditos et arte carentes M. Tullius in eodem opere testatur
a Graecis appellari ἀπαλαίστους, quasi dicas a palaestra alienos, quod in palaestra
exercitati etiam in caeteris actionibus venustatem quandam habent, quemadmo-
dum indicat in Oratore ad Brutum: Non, inquit, vt in ea tamen omnia sint, sed vt
sic adiuuent vt palaestra histrionem. Talis est saltatio Cyclopica et Sileni. Verba
Ciceronis asscribam: Itaque, qualis eorum motus quos ἀπαλαίστους Graeci vocant,
talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias.
In libro De
optimo genere dicendi dixit palaestrice spaciari pro 'decoro numerosoque gestu
incedere'. Haec, inquit, vitauerunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt
Attice, sed quatenus voluerunt sani et sacri duntaxat habeantur, sed ita, palaestrice in
xysto spaciari vt liceat, non vt ab Olympiis coronam petant.

    Quin hoc ipsum 'ab Olympiis coronam petere' prouerbii speciem habet pro eo
quod est: e rebus arduis magnam ac solidam affectare laudem, hoc est: in causis
seriis et grauibus vincere. Qui priuatim in porticibus ad voluptatem disserunt in
xysto spaciantur, qui in foro causas graues agunt in solem et puluerem prodeunt,
magnum periculum magnae laudis spe suscipientes.

[H]CADEREIN CVRSV4141



520




525
Cadere in cursu M. Tullius dixit pro eo quod est 'expetita laude frustrari', quem-
admodum si quis ad lauream theologicam contendens emoriatur, priusquam ad
summum eius nominis fastigium peruenerit. M. Tullius libro De claris oratoribus
de Galba loquens: Laudabant hunc patres nostri, fauebant etiam propter patris
memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Manilia Iugurthinae coniurationis
inuidia, quum pro se ipse dixisset, oppressus est.
Simili tropo dicimur eos e cursu
reuocare
quos ab instituto ad aliud quippiam retrahimus. Et in cursu esse dicuntur
qui magno studio contendunt aliquo. Metaphora sumpta est a publicis certami-
nibus pedibus aut equis currentium.

[H]TITIVS4142


LB 1211
530




535
Titium saltare dicebantur qui incomposite ac solute gestiebant. Fuit enim huius-
modi saltationis genus, | quod a Titio quodam malo oratore nomen inuenit. M.
Tullius eo quod modo citauimus opere: Quos Sextus Titius consequutus, homo
loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu vt saltatio quaedam nas-
ceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cauendum ne quid agendo dicendoue
facias cuius imitatio rideatur. [I] Citat hunc Ciceronis locum Quintilianus libro
xi., capite de pronunciatione. [H] Similia his sunt saltare Cyclopem (Horatius:
Saltaret vti Cyclopa rogabat) et saltare cordacem more Sileni.

[E]VT PHIDIAE SIGNVM3354143




540




545
Quae primo statim aspectu probantur omnium suffragiis vt Phidiae signum pla-
cere dicuntur. Nam quaedam signa non statim arrident, sed frequenter et propius
inspecta paulatim incipiunt placere. M. Tullius eodem libro: Nam Q. Hortensii
admodum adolescentis ingenium vt Phidiae signum simul aspectum et probatum est.
Is L. Crasso Q. Scaeuola consulibus primum in foro dixit et apud hos quidem
consules, et quum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnes intelli-
gentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeuiginti annos natus erat eo tempore.

Haec ille. Arbitror autem Ciceronem sentire de Ioue Olympio quem finxit insi-
gnis statuarius Atheniensis Phidias, quemadmodum refert Plinius libro xxxiiii.,
capite viii. et libro xxxvi., capite quinto.

[H]IN NVMERVM PERVENIRE4144



550




555
Qui in aliquo precio haberi incipiunt in numerum aliquem peruenire dicuntur,
quemadmodum in aliquo numero esse dicuntur qui sunt alicuius existimationis et
in nullo numero esse qui plane contempti sunt. M. Tullius in eodem libro: His 336
enim rebus infimo loco natus et honores et gratiam et pecuniam consequutus etiam
patronorum
- sine doctrina, sine ingenio - aliquem in numerum peruenerat. Et ali-
quanto post, de C. Sicinio loquens: Has ille tenens et paratus ad causas veniens,
verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum

numerum peruenerat.

[E]NEVO COGNOSCERE4145




560



E neuo cognoscere est ex re quapiam minima totum hominis ingenium aestimare,
quemadmodum dicimus leonem ex vnguibus agnoscere et Protogenes e linea
agnouit Apellem. M. Tullius in libro De claris oratoribus: Nunc quoniam totum
me non e neuo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-
plectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria.
Metaphora sumpta
est ab iis qui infantibus quos ablegant exponuntue addunt crepundia per quae
agnoscantur, si forte inciderit occasio, aut neuum aliquem in corpore notant
parentes. Tale signum interdum syngraphis suis addunt trapezitae.

565 [H]NE PVDEAT ARTEM4146


LB 1212


570

Versus erat olim populari sermone iactatus Ne pudeat artem proloqui quam fac-
tites. Multos non pudet turpi quaestu viuere, quum pudeat | nomen eius quaes-
tus profiteri, quemadmodum si quis vsuram exercens vocari malit negociator.
Versum citat M. Tullius eodem libro: Me autem siue peruulgatissimus ille versus
qui vetat
 Artem pudere proloqui quam factites,
dissimulare non sinit quin delectet, siue tuum studium hoc a me volumen expressit.

[I]ΔΩΡΙΑΖΕΙΝ4147

  c574-577
575


Δωριάζειν olim dicebantur qui corpore parum decore nudato incedebant. Duc-
tum a virginibus quae in Peloponeso discinctae et absque tunicis esse consueue-
runt, tantum pallio tectae vtrinque fenestrato, per quod patebant nuda corporis.
Apud Lacedaemonios autem virgines certis diebus totae nudae incedebant. De
Romanorum multitiis pellucentibus multa queritur Iuuenalis.

[I]AETOLI4148

580


Αἰτωλιταί dicti sunt olim ioco prouerbiali qui iuxta mores Aetolorum petaces
essent et improbi. Allusum est enim ad vocem. Quemadmodum auidi munerum
Dorice loqui dicebantur, sic Αἰτωλοί dicti videntur, quod omnia petant, παρὰ τὸ
ὅλον αἰτεῖν. Meminit Stephanus.

[I]ΧΑΡΩΝΙΤΑΙ3374149

585
  c586-592



590



Olim Charonitarum cognomen apud Romanos populari ioco tributum est iis qui
ex defuncti commentariis tuebantur quod perperam agebant. Hinc ortum: quum
M. Antonius oratione funebri prolataque C. Caesaris veste populum in eius
interfectores concitasset, arripuit Caesaris commentarios, in quibus acta illius
continebantur, iisque asscripsit quae libuit. Atque horum autoritate se facere
simulabat quicquid agebat, aliis tribuens magistratus, alios ab exilio reuocans,
alios e vinculis liberans. Hi omnes, quoniam se defuncti commentariis excusa-
bant, vulgari ioco dicti sunt Χαρωνῖται, vt refert Plutarchus in vita M. Antonii.
    Simili artificio quidam abutuntur testamentis, in quos competet itidem
cognomen.

595 [I]OCVLIS FERRE ET SIMILIA4150





600



Prouerbialia sunt et illa: oculis ferre, in sinu ferre, si quis quem insigniter amat
fouetque. Translatum a matribus tenere liberos suos amantibus, a quibus non
dimouent oculos, solicitae ne quid illis accidat incommodi, gestantque in sinu
atque in complexu. Exempla vtriusque sunt apud M. Tullium crebra. Non dissi-
mile est quod est apud Platonem libro De republica χ.: ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς
περιφέρειν, id est super capita ferre: Καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ σοφίᾳ οὕτω σφόδρα φιλοῦν-
ται, ὥστε μόνον οὐ ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περιφέρουσιν αὐτοὺς οἱ ἑταῖροι, id est Et ob 338
hanc sapientiam in tantum amantur vt sectatores eos tantum non in capitibus cir-
cumferant.

605 [I]IAPETO ANTIQVIOR4151




Ἰαπέτου ἀρχαιότερος, id est Iapeto antiquior. Iupiter apud Lucianum sic allo-
quitur Cupidinem puericiam excusantem: Σὺ παιδίον, ὦ Ἔρως, ὃς ἀρχαιότερος
πολὺ τοῦ Ἰαπέτου.

FINIS



4001-4100