LB 181 CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA V 475

[A]MVLTA CADVNT INTER CALICEM SVPREMAQVE LABRA401



5




10

  c12-23


15




20




25




30
  c31-38



35
  c36-38



40




45




50




55



LB 182
60




65




70

Sulpitius Apollinaris grammaticus apud Aulum Gellium in Noctibus Atticis
libro decimotertio, capite decimoseptimo duo quaedam adagia notat, alterum
Graecum alterum Latinum, quorum amborum eadem sit sententia. Graecus
est versiculus, inquit, hexameter παροιμιώδης:
 Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου,  id est
 Multa cadunt inter calicem supremaque labra.
Quo monemur nihil tam certum sperari neque quicquam tam esse vicinum,
quod non repentinus aliquis casus queat interuertere, adeoque non esse tutum
venturis fidere, vt vix etiam illa sint certa, quae manibus tenemus. Originem
adagii quidam ad huiusmodi fabulam referunt. Ancaeus, Neptuni et Astypa-
leae Phoenicis filius, cum vitem sereret grauiterque ministris instaret vrge- 476
retque, quidam operis taedio commotus in herum negauit futurum, vt ex ea
vite herus vnquam vinum gustaret. Post vbi vitis prouenisset feliciter atque
vuae maturuissent, herus exultans ac gestiens seruum eundem accersit atque,
vt sibi vinum infundat, iubet. Deinde iam calicem admoturus ori, seruo, quae
dixisset, redegit in memoriam quasi vanam exprobrans diuinationem. At ille
sententiam hanc hero respondit: Inter calicem ac summa labia multa posse
interuenire. Seruili sententiae fauit euentus. Nam inter loquendum priusquam
ille vinum hauriret, alter quidam minister ingressus nunciat vinetum ab apro
quopiam immani vastari. Quibus auditis Ancaeus deposito poculo protinus in
aprum fertur, a quo inter venandum percussus interiit. Vsurpauit hoc adagii
Lycophron in Iambicis:
 Ἐγὼ δὲ τλήμων σὺν κακῷ μαθὼν ἔπος,
 Ὡς πολλὰ χείλευς καὶ δεπαστραίων ποτῶν
 Μέσῳ κυλίνδει μοῖρα παμμήτων βροτῶν,  id est
 Miser ast ego meo dicta cognoscens malo,
 Vt plurima inter poculum ac labrum solet
 Vertisse fatum res agens mortalium.
Interpres citat Aristotelem autorem, qui et ipse de Ancaei fabula meminerit,
in qua illud variau Ancaeo vitem instituenti vatem accersitum quempiam
praedixisse, non futurum vnquam, vt ex ea vinum gustaret et expresso in
calice vino vatem irrisisse tanquam ψευδόμαντιν. Reliqua conueniunt cum iis,
quae ex aliorum retulimus commentariis. [B] Festus Pompeius ab augure
quopiam vicino, qui forte praeterierit, praedictum indicat. [A] Lycophron
autem alio detorsit, nempe ad Agapenorem patrem et Ancaeum Actoris et
Eurythemistidis filium et ad aprum Calydonium. Dionysius apud Zenodotum
mauult paroemiam ad Antinoum referre, de quo meminit Homerus in
Odysseae xxii. Is Antinous erat vnus ex procis Penelopes, cui poculum tenenti
iamque bibere paranti Vlysses iugulum telo transfixit. Atque ita manibus
elapso poculo concidit atque interiit. Sed non ab re fuerit Homericum carmen
adscribere:
 Ἦ καὶ ἐπ᾽ Ἀντινόῳ ἰθύνετο πικρὸν ὀϊστόν.
 Ἢτοι ὃ καλὸν ἄλεισον ἀναιρήσεσθαι ἔμελλε,
 Χρύσεον, ἄμφωτον, καὶ δὴ μετὰ χερσὶν ἐνώμα,
 Ὄφρα πίοι οἴνοιο· φόνος δὲ οἱ οὐκ ἐνὶ θυμῷ
 Μέμβλετο. Τίς κ᾽ οἴοιτο μετ᾽ ἀνδράσι δαιτυμόνεσσι.
 Μοῦνον ἐνὶ πλεόνεσσι, καὶ εἰ μάλα καρτερὸς εἴη,
 Οἷ τεύξειν θάνατον τε κακὸν καὶ κῆρα μέλαιναν;
 Τὸν δ᾽ Ὀδυσεὺς κατὰ λαιμὸν ἐπισχόμενον βάλεν ἰῷ·
 Ἀντικρὺ δ᾽ ἁπαλοῖο δι᾽ αὐχένος ἤλυθ᾽ ἀκωκή.
 Ἐκλίνθη δ᾽ ἑτέρωσε, δέπας δέ οἱ ἔκπεσε χειρὸς
 Βλημένου, αὐτίκα δ᾽ αὐλὸς ἀνὰ ῥῖνας παχὺς ἦλθεν 477
  Αἵματος ἀνδρομέοίο,  id est
 Telum haec fatus in Antinoum contorsit amarum.
 At pulchram is pateram iam iam tollebat, vtrinque
 Auritam atque auro nitidam, iam iamque manu illam
|
 Admotabat, vti biberet, neque pectore caedem
 Voluebat pauido. Quis enim fore crederet vnquam
 Vnus vt in tanto conuiuarum agmine, quanquam
 Viribus anteeat, mortem sibi nigraque fata
 Moliretur? at huic iugulum confixit Vlysses
 Tollenti calicem, iaculum penetrauit acutum

 Et contra e ceruicibus exiit aerea cuspis.
 Voluitur in latus ille, calix simul excidit icto
 E manibus, mox inde cruor de naribus ingens
 Emicat.

Nec alienum arbitror hoc loco meminisse, quod Iulio Caesari velut expro- 478
branti vaticinii vanitatem responsum est: venisse Calendas Martias, non etiam
praeterisse.

[A]INTER OS ET OFFAM402



75




80

Latinum est huiusmodi: Inter os et offam. Quod a cibis sumendis sumptum est,
quemadmodum Graecanicum illud a potu. Nam olim Romani victitabant
offis, vt testis est Valerius Maximus. Itaque perinde valet inter os et offam, quasi
dicas 'inter os et cibum'. Porro prouerbium refertur [B] apud Gellium [A] ex
oratione quadam Catonis de aedilibus vitio creatis, his quidem verbis: Nunc
ita aiunt in segetibus et in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere.
Saepe audiui inter os et offam multa interuenire posse. Verum inter offam atque

herbam, ibi vero longum interuallum est. [B] Festus ita refert adagium: Inter manum
et mentum.

[A]ITA FVGIAS, NE PRAETER CASAM403



85
  c86-88



90




95




100




Extat apud Terentium in Phormione cum primis venustum adagium: Ita
fugias, ne praeter casam
, quo quidem admonemur, ne sic aliquod vitium
fugiamus, vt in aliud maius incauti deuoluamur.
 Nostrapte culpa facimus, inquit, vt malos expediat esse,
 Dum dici nimium nos bonos studemus et benignos.
 Ita fugias, ne praeter casam, quod aiunt.

Verba sunt Demiphonis senis semet accusantis, quod dum auari famam plus
satis cupide studeret effugere, stulti reprehensionem incurrisset. Donatus
adagii metaphoram hunc ad modum enarrat, si modo commentum hoc Donati
videtur esse: Ita fugito, ne tuam casam praetermittas, quae sit tibi tutissimum
exceptaculum. Aut, ita fugias, ne praeter casam, vbi custodiri magis et prehendi fur et
mulctari verberibus potest. Aut verbum erat
, inquit, furem exagitantis et interea
prouidentis, ne ante casam transeat, ne in praetereundo etiam inde aliquid rapiat. Hanc
veluti diuinationem incerta ac varia coniectantium quis ferret, nisi videremus
et iuris interpretibus et Graecorum adagiorum enarratoribus hunc eundem
esse morem? Primum interpretamentum mihi magis arridet. Quidam enim
calore fugiendi etiam ea praetercurrunt, vbi commode poterant quiescere.
Quod vnica voce Graeci παραφέρεσθαι vocant, id est perperam praeterire ac
praeteruehi
ab eo, quod amplectendum erat, aberrantem. [B] Opinor ad hoc
adagium respexisse Lucianum in Nigrino, cum scribit Καὶ τοῦτο δὲ ἐν ταῖς
τραγῳδίας καὶ κωμῳδίας λεγόμενον, ἤδη καὶ παρὰ θύραν βιαζόμενοι, id est Et
hoc quod in tragoediis et comoediis dicitur: lam et praeter casam incitati. |

LB 183 [A]EVITATA CHARYBDI IN SCYLLAM INCIDI479404

106



110




115


  c118-124

120




125
  c126-128

  c128-131

130
  c131-134


  c134-136
135




140




145




150




155



  c159-163
160




165
LB 184



170




175




180




185




 Τὴν Χάρυβδιν ἐκφυγὼν τῇ Σκύλλῃ περιέπεσον.
Iambici sunt dimetri ἀκέφαλοι, quos casusne effuderit an ars finxerit, incertum.
Horum hic est sensus: Euitata Charybdi in Scyllam incidi, hoc est dum vito
grauius malum, in alterum diuersum incidi. Sumptum adagium ab Homerica
fabula, quae narrat Vlyssem, dum metu Charybdis propius ad Scyllam nauem
admouet, sex e comitum suorum numero perdidisse. Quidam aiunt Scyllam
Nisi Megarensium regis fuisse filiam, quae propter aureum crinem ademptum
patri in monstrum hoc marinum conuersa sit, vt meminit Pausanias in 480
Corinthiacis. Cui videtur assentiri Vergilius in Bucolicis, cum ait:
 Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
 Candida succinctam latrantibus inguina monstris,
 Ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis?.

Seruius indicat Scyllam Phorci et Cretheidis nymphae filiam. Hanc cum
amaret Glaucus, Circe, quae illius amore tenebatur, quod eum in Scyllam
propensiorem esse videret, fontem in quo nympha lauare consueuerat, magicis
venenis infecit. In quem cum illa descendisset, pube tenus in varias mutata est
formas. Nam id Circe peculiare, in ferarum figuram homines vertere. Horrens
itaque suam deformitatem sese in mare praecipitem dedit ac fabulae praebuit
argumentum. De rei veritate diuersa est scriptorum opinio. Salustius putat
esse saxum in mari prominens, quod procul visentibus muliebrem formam
imitetur; in quod illisi fluctus quoniam et luporum eiulatum et canum
latratum videntur imitari, finxerunt illam a pube huiusmodi feris succinctam
esse. In Graecorum commentariis inuenio triremem fuisse quandam mirae
pernicitatis, cui nomen fuerit inditum Scyllae παρὰ τὸ σκυλεύειν, quod hac
grassantes piratae mare Tyrrhenum ac Siculum infestarent reliquasque naues
quotquot praeterissent, dispoliarent; atque hinc natam fabulam. De Charybde
vero narrant poetarum fabulae hanc foeminam fuisse voracissimam, quae
quod Herculis boues rapuisset, a Ioue fulmine icta in mare praecipitata est et
in huiusmodi versa monstrum, quod adhuc pristinam seruat naturam. Absor-
bet enim vniuersa, quaeque absorbuerit, ea circa Taurominitanum egerit litus,
vt Salustius est autor. Vnde tanquam prouerbio scortum vorax et auiditatis
nunquam satiatae Charybdim appellat Horatius:
 [F] Ah miser
 [A] Quanta laboras in Charybdi
 Digne puer meliore flamma.
Seruius ait Scyllam in Italia esse, Charybdim in Sicilia. Vergilius in Aeneidos
libro tertio transitum hunc inter duo pericula angustum eleganter describit
 Haec loca, inquiens, vi quondam vasta conuulsa ruina
 (Tantum aeui longinqua valet mutare vetustas)
 Dissiluisse ferunt, cum protinus vtraque tellus
 Vna foret; venit medio vi pontus et vndis
 Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et vrbes
 Littore diductas angusto interluit aestu.
 Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis
 Obsidet.
Et idem alibi:
 Inter vtranque viam leti discrimine paruo,
 Ni teneant cursus.

Homerus Odysseae Μ periculum vtrunque multis verbis describit facitque 481
Circen admonentem Vlyssem, vt ad Scyllam potius inflectat cursum quam ad
Charybdim, propterea quod praestet sex e sociis desiderari quam pariter
omnes interire, declarans nimirum plus discriminis esse in Charybdi quam in
Scylla:
 Μὴ σύ γε κεῖθι τύχοις, ὅτε ῥοβδήσειεν·
 Οὐ γάρ κεν ῥύσαιτό σ᾽ ὑπ᾽ ἐκ κακοῦ οὐδ᾽ Ἐνοσίχθων.
 Ἀλλα μάλα Σκύλλης σκοπέλῳ πεπλημένος ὦκα
 Νῆα παρεξελάαν, ἐπεὶ ἦ πολὺ φέρτερόν ἐστι
 Ἒξ ἑτάρους ἐν νηὶ ποθημέναι ἢ ἅμα πάντας,  id est
 Absit vt illic tum fueris, cum faucibus vndas
 Illa resorbuerit, neque enim e discrimine tanto |
 Ipse vel eripiat Neptunus, verum age Scyllae
 Vicinus scopulo celeri praeteruehe cursu,
 Quandoquidem comites sex multo perdere praestat
 Quam vt semel exitium quotquot sunt auferat omneis.
Adagio trifariam vti licebit, vel cum admonebimus, si quando in eas rerum
angustias deuentum fuerit, vt citra dispendium discedi non queat, e duobus
malis id quod leuius est eligamus, videlicet Vlyssis exemplo, et magis in eam 482
vergamus partem, vbi minus sit iacturae. Quod genus, si quis pariter et de
salute et de pecunia periclitaretur, malit propior esse pecuniae quam vitae
periculo, propterea quod facultatum iactura vtcunque sarciri potest, vita semel
amissa nunquam restituitur. Vel cum ostendemus negocium anceps et pericu-
losum, in quo summa moderatione sit opus, vt in neutram pecces partem. Hic
iam non habebitur ratio, vtrum maius sit periculum, verum hoc tantum
intelligitur ingens vtrobique discrimen subesse. Prioris exemplum fuerit:
'memento longe satius esse in dispendii Scyllam incidere quam in valetudinis
Charybdim'. 'Praestabilius est in rei pecuniariae iacturam velut in Scyllam
incurrere quam in infamiae Charybdim incidere'. Posterioris hoc: 'curandum,
vt ita populo studeas, ne principis offendas animum'. 'Caute circumspecteque
rem gerito memor tibi inter Scyllam et Charybdim esse cursum'. Tertius fuerit
modus, si inuertas hoc pacto: 'dum parum eruditus videri times, in arrogantis
opinionem incurristi, hoc est plane quod dicitur: dum Scyllam vitas, in
Charybdim incidisti'. Celebratur apud Latinos hic versiculus, quocunque
natus autore, nam in praesentia non occurrit:
 Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim.

190 [A] FVMVM FVGIENS IN IGNEM INCIDI405





195




200




 Καπνόν γε φεύγων εἰς τὸ πῦρ περιέπεσον,  id est
 Dum vito fumum, flammam in ipsam decidi.
Senarius est prouerbialis superiori sententiae finitimus. Lucianus in Necyo-
mantia: Ἐλελήθειν δὲ ἐμαυτὸν ἐς αὐτό, φασί, τὸ πῦρ ἐκ τοῦ καπνοῦ βιαζόμενος,
id est Ignoraueram autem, quod iuxta prouerbium ex fumo in ipsum ignem compellerer.
Vtitur et Plato [E] libro De republica octauo, [A] cum ait populum, dum
recusat ingenuis seruire, quasi vitato fumo in flammam incurrere, videlicet, vt
seruis etiam seruire cogatur. Huc allusit Horatius, cum ait in Sermonibus:
Nam frustra vitium vitaueris illud, / si te alio prauum detorseris. Et in Arte poetica:
 In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Plutarchus Περὶ δυσωπίας: Τῇ δὲ δυσωπίᾳ συμβέβηκεν ἀτεχνῶς φευγούσῃ
καπνὸν ἀδοξίας εἰς πῦρ ἐμβάλλειν ἑαυτήν, id est Ineptae autem verecundiae illud haud
dubie accidit, vt fumum fugiens infamiae in ignem coniiciat sese
, id est in aliud maius
malum.

205 [A] LATVM VNGVEM AC SIMILES HYPERBOLAE PROVERBIALES406





210




215



LB 185
220




225




230




Transuersum digitum aut vnguem discedere frequenter est apud Ciceronem pro eo,
quod est: quam minimo spacio. Fit autem festiuior metaphora, quoties his
verbis perfectam imitationem ac plenum vndequaque consensum significamus,
vt Academicarum quaestionum libro secundo: Ab hac regula mihi non licet
transuersum, vt aiunt, vnguem discedere. Ibidem: Vbi enim aut Xenocratem sequitur, 483
cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem,
quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nunquam.
Loquitur
de Antiocho, qui reliquis contemptis Chrysippum per omnia sequeretur. [G]
Rursus Academicarum quaestionum libro ii.: Quibus concessis digitum progredi
non possunt. [A] Idem ad Atticum: Mihi certissimum est ab honestissima sententia
digitum nunquam. Rursus ad eundem libro decimotertio: Curandum est, atque hoc
in omni vita sua quenque a nostra conscientia transuersum vnguem non oportet discedere.
Idem in Epistolis familiaribus: Vrge igitur transuersum vnguem, quod aiunt, a stilo.
Sunt illa quidem minus figurata, | sed tamen prouerbialia, [C] quae loquitur
[A] Plautinus Euclio in Aulularia:
 Si tu hercle ex isthoc loco
 Digitum transuersum aut vnguem latum excesseris.

Et Cicero in Verrem: Digitum non discedebant. Idem ad Atticum libro decimo-
tertio, epistola prima: Pedem adhuc e villa egressi non sumus, ita magnos et assiduos 484
imbres habebamus. [I] Idem Academicarum quaestionum libro ii.: Non quaero ex
his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt.
[B]
tque hunc imitatur diuus Hieronymus: Et apostolicae voluntatis sequentes
vestigia ne puncto quidem, vt dicitur, atque vngue transuerso ab illius sententiis
recedamus.
[A] Metaphora partim sumpta videtur ab iis, qui tabulam aut
saxum aut simile quippiam digitis latis metiuntur, quoties exquisite rei modus
spectatur; nam reliqua cubitis metiri solemus. Minima mensurarum latus
digitus est. Partim a iugerum mensoribus, qui stadiis, passibus, et vt minima
mensura, pedibus, soli spacium metiuntur. Vulgo etiam nunc dicunt culmen
latum simili figura pro eo, quod est: ne tantulum quidem.

235 [A] PEDEM VBI PONAT NON HABET407





240




245

Vnde et illa prouerbialis hyperbole ducta videtur apud Ciceronem frequens:
Pedem vbi ponat non habet pro eo, quod est: ne tantillum quidem agri possidet.
[E] Libro Epistolarum ad Atticum xiii.: Ariobarzanis filius Romam venit. Vult,
opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quomodo nunc est, pedem vbi ponat in suo

non habet. Idem Philippicarum secunda: Quid erat in terris, vbi in tuo pedem
poneres?
Rursum libro septimo ad Atticum: Pedem in Italia vide nullum esse, qui
non in istius potestate sit.
[I] Item libro De finibus quarto: Quid enim sapientia?
pedem vbi poneret non habebat sublatis officiis omnibus.
[A] Conueniet autem in
hominem insignite tenuem atque inopem, cui ne vestigium quidem pedis sit
in agrorum possessionibus. Apud eundem est iocus in fundum, quem possis
mittere funda.

[A]ITERVM EVNDEM AD LAPIDEM OFFENDERE408



250




255




260




265




270
 Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν αἰσχρὸν εἰσκρούειν λίθον,  id est
 Iterum ad eundem turpe lapidem impingere.
Senarius elegans ac prouerbialis refertur a Zenodoto in collectaneis adagio-
rum. [E] Cicero Epistolarum familiarium libro x.: Culpa enim illa 'bis ad
eundem' vulgari reprehensa prouerbio est.
Ouidius libro Tristium secundo:
 At nunc tanta meo comes est insania morbo,
 Saxa memor refero rursus ad icta pedem.

[A] Vsurpatur ab Ausonio in epistola quadam. Etenim, inquit, poposcisti tu, vt
tua epistola ad eundem lapidem bis offenderes. Ego autem, quaecunque fortuna esset,
semel erubescerem.
Est autem bis ad eundem lapidem offendere iterum eadem in re
peccare. Nam primus error vel Graeco adagio veniam meretur, iteranti
culpam venia dari non solet. Inter Graecanicas sententias celebratur et haec:
 Δὶς ἐξαμαρτεῖν ταὐτὸν οὐκ ἀνδρὸς σοφοῦ,  id est
 Sapientis haud est bis in eodem labier.
[B] Extat et Graecum epigramma, incertum cuius: 485
 Εἴ τις ἅπαξ γήμας πάλι δεύτερα λέκτρα διώκει,
     Ναυηγὸς πλώει δὶς βυθὸν ἀργαλέον,  id est
 Altera connubium experto cui ducitur vxor,
     Hic fracta repetit aequora saeua rate.
[A] Fertur et Publianus mimus, non alienus ab hac forma:
 Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
At Scipio sapienti ne semel quidem errare permittit, vt dicat: οὐκ ᾦμην, id est
non putaram.

[A]EADEM OBERRARE CHORDA486409




275



LB 186
280
Horatius in Arte poetica sententiam haud dissimilem dissimili metaphora
extulit,
 Et citharoedus, inquiens,
 Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.
A cantoribus ducta translatio est, quibus vehementer foedum sit in iisdem
fidibus saepius peccare. In eos igitur concinne dicetur, qui vel in simili re
crebrius peccant vel culpam eandem iterum atque iterum committunt. Primus
enim lapsus vel casui datur vel im|prudentiae, iteratus stultitiae tribuitur aut
inscitiae.

[A]NON TAM OVVM OVO SIMILE410




285




Extant apud autores aliquot similitudinis adagia, quorum de numero est: Non
tam ouum ouo simile, de rebus indiscretae similitudinis. Cicero Academicarum
quaestionum libro secundo: Videsne vt inprouerbio sit ouorum inter se similitudo?
Tamen hoc accepimus Deli fuisse complureis saluis rebus illis, qui gallinas alere quaestus
causa solerent. Ii cum ouum inspexerant, quae id gallina peperisset, dicere solebant.
Neque id est contra nos. Nam nobis satis oua internoscere.
Idem prouerbium
refertur et a Fabio Quintiliano. [E] Vsurpatur et a Seneca in libello, quem in
Claudium imperatorem lusit.

290 [A] NON TAM LAC LACTI SIMILE411

Idem pollet et a Plauto vsurpatur in Amphitryone:
 Neque lacte lacti magis est simile quam ille ego similis est mei.
Dicitur a Sosia de Mercurio, qui huius assumpserat figuram. [E] Idem in
Milite: Tam simile quam lacte lacti est.

295 [A] NON TAM AQVA SIMILIS AQVAE412





300


Eandem vim obtinet, quod vsurpat Plautus in Menaechmis:
 Nec aqua aquae, nec lacte lacti, crede mihi, vsquam similius
 Quam hic tui est, tuque huius.

Ad hanc formam et illud ex eadem scena: Tam consimilis est quam potest
speculum tuum. [E] Rursum in Milite:
 Nam e summo puteo similior nunquam potest
 Aqua aquae sumi.

[A]QVAM APES APVM SIMILES487413


305

His M. Tullius illud etiam adiungit in Academicis quaestionibus: Vt similia
sunt et oua ouorum et apes apum. Vbi iocatur in Democriti mundos vsquequaque
similes inter sese. [G] Simili forma dicunt: Quam ouis est oui similis.

[A]ACANTHIA CICADA414


  c309-311
310




315
  c315-319



320
  c321-329



325




330
Ἀκάνθιος τέττιξ, id est Acanthia cicada, in indoctos atque infantes aut musices
ignaros torqueri prouerbio solitum. Autor est Stephanus Byzantius iuxta
oppidum Aetoliae Acanthum cicadas alibi vocales mutas esse atque hinc
ortum adagium, [F] cuius autorem citat Simonidem. [A] Plinius Naturalis
historiae libro vndecimo, capite vigesimoseptimo scribit in agro Rhegino
cicadas omnes silere, vltra flumen in Locris canere. Idem testatur Pausanias 488
libro Rerum Eliacarum secundo. Strabo libro Geographiae sexto refert
Rheginum agrum a Locrensi dirimi fluuio, cui nomen Alex, cicadas autem,
quae in Locrensi versentur ripa, sonantius stridere, cum in Rhegina sint
mutae. Huius rei hanc esse causam coniectat, quod Rheginorum regio, cum
sit vmbrosa atque opaca, cicadarum pelliculas humore torpefaciat. Easdem in
agro Locrensi, quod sit aprica solis arefactas aestu, stridorem aptius emittere.
Auget autem miraculum Rheginensium cicadarum etiam fabulose celebrata
vocalitas vicinarum. Nam idem Strabo Timaeum citat autorem quondam in
Pythiorum certamine Eunomum Locrensem et Rheginensem Aristonem in
canendi certamen venisse; Aristonem Apollinem inuocasse Delphicum, vt sibi
canenti foret auxilio, quod a Delphis Rheginenses olim essent profecti.
Eunomus respondit Rheginensibus ne certandum quidem omnino de musica,
apud quos cicada vocalissimum animal voce careret. Vtrisque certantibus cum
in Eunomi cithara vna inter canendum chorda frangeretur, cicada superuolans
astitit ac vocem alioqui defuturam suo cantu suppleuit. Atque ita victor
declaratus statuam citharoedi posuit cum cicada citharae insidente. Huiusmodi
ferme tradit Strabo.

[A]EADEM PENSARI TRVTINA415



LB 187
335




340

Eadem pensari trutina, id est eadem lege. Horatius in Sermonibus: Hac lege in
trutina ponetur eadem. Idem in Epistolis: Romani pensantur eadem / scriptores
trutina. Conuenit cum illa iureconsultorum regula: Patere leg|em, quam ipse
tuleris. Sine, vt eo pacto tecum agatur, quo tu cum aliis egeris. Persius:
Examenque improbum in illa / castiges trutina. Huic simillimum: Ad eandem
exigere regulam, ἴσῳ σταθμῷ, [B] id est aequali trutina siue lance. [A] Plutar-
chus: Ἀλλ᾽ ἴσῳ σταθμῷ πᾶσιν ἡ κακία περιθεμένη
 μολυβδὶς ὥστε δίκτυον κατέσπασεν,
[B] id est Sed aequa lance omnibus addita malitia
 ceu plumbum rete detraxit.

[A]ZONAM PERDIDIT416



345




350




355




360




365
  a365-367


Zonam perdidit. Castrense prouerbium in ἀχρημάτους, id est eos, qui nihil habent
nummorum
: a Graeca quadam fabula tractum Acron admonet; Porphyrion a
militum consuetudine, qui quicquid habent, in zona secum portant. [B]
Cuiusmodi sane hominem perquam venuste describit Lucilius citante Nonio:
 Cui neque iumentum est nec seruus nec comes vllus,
 Bulgam et quicquid habet nummorum secum habet omne,
 Cum bulga coenat, dormit, lauat, omnis in vna

 Spes hominis bulga, hac deuincta est caetera vita.
Nam bulgam appellat Lucilius folliculum siue crumenam et sacculum de 489
brachio propendentem. Sic enim et Horatius:
 Suspensi laeuo tabulas loculosque lacerto.
Tametsi Festus bulgam Gallicum vocabulum autumat. Consimili modo Grac-
chus loquitur apud Gellium: Cum Roma profectus sum, zonas quas plenas argenti
extuli, eas ex prouincia inaneis retuli.
[A] Horatius in Epistolis: Ibit eo quo vis, qui
zonam perdidit.
Plautus in Poenulo:
 Tu qui zonam non habes,
 Quid in hanc venistis vrbem? aut quid quaeritis?

In quibus Plauti verbis duplex est allusio et ad vestem Poenorum more
discinctam et ad pecuniam quae in zona gestatur, citra quam in vrbe
sumptuosa non sat commode viuitur. [C] Pescennius Niger apud Spartianum 490
vetuit, ne milites zonam secum deferrent in bellum, sed si quid haberent
pecuniae, publice commendarent recepturi post praelium, simul et ipsis luxuriei
materiam eripiens et hosti praedam, si quid aduersi euenisset. [G] Est apud
Lampridium in Alexandro: Miles non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus et
habens aliquid in zona.

[A]COCTA NVMERABIMVS EXTA417


370


Cocta numerabimus exta. Diomedes grammaticus, vbi prouerbium definit, hoc
exempli vice subiecit. Cuius hunc adscribit esse sensum ex euentu sciemus.
Huic confinis color ille comicus: Res indicabit. Nam, vt ait Ouidius, Exitus acta
probat
et apud Graecos αὐτὸ δείξει, [B] id est ipsa res indicabit.

[A]MVLTA NOVIT VVLPES, VERVM ECHINVS VNVM MAGNVM418


375




380




385
  c386-390



390
LB 188



395




400




405


  c408-410

410




415




420




425




430




435




440



 Πόλλ᾽ οἶδ᾽ ἀλώπηξ, ἀλλ᾽ ἐχῖνος ἓν μέγα,  id est
 Ars multa vulpi, ast vna echino maxima.
Zenodotus hunc senarium ex Archilocho citat. Dicitur in astutos et variis
consutos dolis. Vel potius vbi significabimus quosdam vnica astutia plus
efficere quam alios diuersis technis. Nam vulpes multiiugis dolis se tuetur
aduersus venatores et tamen haud raro capitur. Echinus, quem opinor
herinaceum esse, [E] (nam hoc loco de terrestri, non de pisce fit mentio) [A]
vnica duntaxat arte tutus est aduersus canum morsus. Siquidem spinis suis
semet inuoluit in pilae speciem, vt nulla ex parte morsu prendi queat. Citantur
apud eundem Zenodotum huiusmodi quidam versus ex Ione Chio, tragico
poeta, quos eosdem ex eodem citat in Sermonibus conuiuialibus Athenaeus e
tragoedia, cui titulus Phoenicia:
 Ἀλλ᾽ ἔν γε χέρσῳ τὰς λέοντος ᾔνεσα,
 Καὶ τὰς ἐχίνου μᾶλλον οἰζυρὰς τέχνας·
 Ὂς εὖτ᾽ ἂν ἄλλων θηρίων ὀσμὴν μάθῃ,
 Στρόβυλος ἀμφ᾽ ἄκανθαν εἱλίξας δέμας
 Κεῖται δακεῖν τε καὶ θιγεῖν ἀμήχανος, | id est
 Leonis artes in solo sane probo,
 At magis echini comprobo miseros dolos,
 Qui simul odorem beluarum senserit,
 Se contrahit spinis operto corpore
 Tutus iacens morsuque tactuque omnium.
Refertur prouerbium ac simul ad carmen alludit Plutarchus in commentario,
cui titulus Πότερα τῶν ζῴων φρονιμώτερα, χερσαῖα ἢ θαλάσσια, [B] id est Vtra
animantia prudentiora terrestria an marina.
[A] Eius verba subscribam: Τῶν δὲ
χερσαίων ἐχίνων ἡ μὲν ὑπὲρ αὑτῶν ἄμυνα καὶ φυλακὴ παροιμίαν πεποίηκε,
 Πόλλ᾽ οἶδ᾽ ἀλώπηξ, ἀλλ᾽ ἐχῖνος ἓν μέγα·
προσιούσης γὰρ αὐτῆς, ὥς φασιν, οἷον
 Στρόβυλος ἀμφ᾽ ἄκανθαν εἱλίξας δέμας,
 Κεῖται θιγεῖν τε και δακεῖν ἀμήχανος,  id est
Iam vero terrestrium echinorum in tuenda seruandaque incolumitate sua solertia
prouerbio locum fecit,
 Ars varia vulpi, ast vna echino maxima;
siquidem cum illa aggreditur, quemadmodum aiunt
,
 Flexibile spinis corpus obuoluens suis, 492
 Tutus iacet, sic vt nec ore tangier
 Vlla queat ratione nec morderier.
[G] Plutarchus aut quisquis est eius operis autor versibus intermiscuit sua
quaedam verba. Ne quis id errore nostro factum suspicetur! [B] Sed omnium
copiosissime huius animantis ingenium et astutiam describit Plinius libro
octauo, capite trigesimoseptimo. Praeparant, inquit, et herinacei cibos ac volutati
supra iacentia poma affixa spinis, vnum non amplius ore tenentes portant in cauas
arbores. lidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. Vbi
vero sensere venantem contracto ore, pedibus, ac omni parte inferiore, qua raram et
innocuam habent lanuginem, conuoluuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit
praeter aculeos. In desperatione vero vrinam ex se reddunt tabificam tergori suo spinisque

noxiam. Reliqua qui cupiet cognoscere, e loco, quem indicauimus, petat. Haec
ad prouerbii sensum potissimum attinebant. Celebre est et piscis echini
ingenium, qui saeuitiam maris praesagiens correptis lapillis operit sese, vt
mobilitatem stabiliat pondere, ne nimia volutatione atterat spinas; quod
aspicientes nautae pluribus mox ancoris nauigia infrenant. Autor Plinius libro
nono, capite trigesimoprimo. [A] Vulpem autem versipellem esse variis
instructam artibus cum alii complures apologi tum ille peculiariter indicat, qui
refertur a Plutarcho in Moralibus: Cum aliquando pardus vulpem prae se
contemneret, quod ipse pellem haberet omnigenis colorum maculis variega-
tam, respondit vulpes sibi id decoris in animo esse, quod illi esset in cute,
neque vero paulo satius esse ingenio praeditum esse vafro quam cute
versicolore. Graeci solertem ac variis armatum dolis ποικιλόφρονα vocant et
ποικιλομῆτιν, Latini vafrum et versipellem. Narratur et alius quidam apologus
ab hoc prouerbio non multum abludens. Cum aliquando vulpes in colloquio,
quod illi erat cum fele, iactaret sibi varias esse technas, adeo vt vel peram
haberet dolis refertam, feles autem responderet sibi vnicam duntaxat artem
esse, cui fideret si quid existeret discriminis, inter confabulandum repente
canum accurrentium tumultus auditur. Ibi feles in arborem altissimam subsi-
liit, cum vulpes interim a canum agmine cincta capitur. Innuit fabula
praestabilius esse nonnunquam vnicum habere consilium, modo id sit verum
et efficax, quam plures dolos consiliaque friuola. Veluti si quis pauper
multiiugis artibus sollicitaret animum puellae, diues autem vnum hoc haberet,
quod est apud Ouidium 'quantumlibet accipe', recte dixeris:
 Πόλλ᾽ οἶδ᾽ ἀλώπηξ, ἀλλ᾽ ἐχῖνος ἓν μέγα.

[A]SIMVLARE CVPRESSVM419

445



LB 189
450
  c449-452



Horatius in Arte poetica:
 Et fortasse cupressum
 Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat expes
 Nauibus aere dato?
|
Acron prouerbium esse admonet ortum ab imperito quopiam pictore, qui 493
praeter cupressum nihil nouerat pingere. A quo cum naufragus quidam
petisset, vt vultum suum exprimeret ac naufragium suum depingeret, interro-
gauit ille, num ex cupresso vellet aliquid adiici. Res ea primum in iocum, deinde
etiam in adagionem abiit. Concinne vsurpabitur in eos, qui quod didicerunt,
id vbique intempestiuiter inculcant, cum ad rem nihil attineat.

455 [A] FLAMMA FVMO EST PROXIMA420





460


Apud Plautum extat [E] in Curculione: [A] Flamma fumo est proxima.
Commonet adagium periculum mature fugiendum esse, quique malum euitare
cupiat, ei vitandam prius occasionem. Vt qui corrumpi nolit, ab improborum
abstineat consuetudine; qui cum puella cubare nolit, ne det osculum; nam et
illud protinus addit poeta:
 Fumo comburi nihil potest, flamma potest.
Fumus enim indicium est flammae mox erupturae. 494

[A]AD RESTIM RES REDIIT421


465




470
Terentius in Phormione:
 Opera tua
 Ad restim mihi quidem res rediit planissime.
Hoc adagio summa rerum desperatio significatur; nam in hac solent quidam
amentes ad laqueum confugere. Iuuenalis:
 Ferre potes dominam saluis tot restibus vllam?
Eodem pertinet etiam illud: Suspendio deligenda arbor.

[A]PAVPERTAS SAPIENTIAM SORTITA EST422




475




480




485

  a487-491


490




495




500




505




LB 190
511



515




520




525




530

Πενία δὲ τὴν σοφίαν ἔλαχε, id est Paupertas sapientiam sortita est. Zenodotus citat
ex Euripide. Alii tribuunt Aristoni. Ignaua est opulentia, verum inopia
multarum artium repertrix est, id quod ipsa iactat apud Aristophanem in
Pluto artium omnium inuentionem sibi vendicans. Vergilius:
 Labor omnia vincit
 Improbus et duris vrgens in rebus egestas.

Ouidius: Ingenium mala saepe mouent. Persius:
 Magister artis ingenique largitor
 Venter.
Circumfertur hic quoque versiculus apud Graecos:
 Πολλῶν ὁ λιμὸς γίγνεται διδάσκαλος,  id est
 Magistra multorum improba existit fames.
Xenophon πενίαν appellauit σοφίαν αὐτοδίδακτον· ἃ γὰρ ἐκείνη τοῖς λόγοις
πείθει, αὕτη τοῖς ἔργοις ἀναγκάζει, hoc est sapientiam, quae citra doctorem
contingit; etenim quod haec persuadet oratione, ad hoc illa re ipsa compellit.
[F]
Theocritus in Piscatoribus:
 Ἁ πενία, Διόφαντε, μόνα τὰς τέχνας ἐγείρει·
 Αὐτὰ τῶ μόχθοιο διδάσκαλος,  id est
 Vnica paupertas, Diophantes, suscitat artes,
 Ipsa laborandi doctrix studiique magistra.
[A] Huc spectat et illud, quod Iuppiter aurei seculi tam paratam rerum
copiam submouit:
 Vt varias vsus meditando extunderet arteis.
Item mimus ille non inelegans: 495
 Hominem experiri multa paupertas iubet.
Potest et illuc referri prouerbium, quod videmus accidere (nescio quomodo),
vt penes Midas et improbos homines sit opulentia, doctique probique fere 496
tenui sint fortuna. Qua quidem de re extant duo problemata Aristotelis titulo,
quorum altero rogat, qui fiat vt paupertas apud probos viros plerumque
versetur. Redditque huiusce rei varias causas: siue quod improbi per fas
nefasque malunt parare diuitias quam cum paupertate contubernium diutinum
habere (proinde fugit illos, quibus videatur maximorum flagitiorum occasio
futura, ad illos deflectit, quos existimat sese recte modesteque vsuros); siue
quod inops et virium et consilii, quippe foemina, plus auxilii sibi futurum
sperat apud πολυδάκρυας ἄνδρας, vt habet prouerbium; siue quod, cum ipsa sit
mala, malos vitat, ne si πῦρ ἐπὶ πῦρ, id est malum accesserit malo, iam fiat
intolerabile atque immedicabile. In altero rogat, quid in causa sit, vt opes a
malis fere possideantur, non item a bonis. An quia caecae sunt, inquit, et ob
id errant | in delectu? Haec quoniam poeticen aut sophisticen sapiunt magis
quam philosophum praesertim serium, vix mihi fit verisimile ab Aristotele
fuisse profecta. Quod autem dixit de caecis diuitiis, id sumptum est potissi-
mum ex Aristophanis Pluto. Quo in loco Plutus, qui deus est diuitiarum,
rogatus, vnde caecitatis malum obtigisset, respondit ad hunc modum:
 Ὁ Ζεύς με ταῦτ᾽ ἔδρασεν ἀνθρώπους φθονῶν.
 Ἐγὼ γὰρ ὢν μειράκιον ἠπείλησ᾽ ὅτι
 Ὡς τοὺς δικαίους καὶ σοφοὺς καὶ κοσμίους
 Μόνους βαδιοίμην· ὁ δ᾽ ἐμ᾽ ἐποίησεν τυφλόν,
 Ἵνα μὴ διαγιγνώσκοιμι τούτων μηδένα.
 Οὕτως ἐκεῖνος τοῖσι χρηστοῖσι φθονεῖ,  id est
 Hoc me malo mulctauit ipse Iuppiter
 Rebus videlicet inuidens mortalium.
 Nam olim puer minabar id fore, vt ad probos,
 Doctos, modestos, tantum adirem; at Iuppiter
 Oculos in hoc ademit, vt ne quempiam
 Horum liceret iam mihi dignoscere.
 Adeo bonae ille frugis inuidet viris.
Hunc locum imitatus Lucianus in Timone consimilia quaedam de Pluto
narrat, quem non caecum modo facit, verumetiam claudum: caecum quidem
semper, at tum demum claudicantem, quoties ad bonos viros mittitur, alias
pedibus pernicissimis.

[A]OLLAE AMICITIA423



535




540




545



Χύτρης φιλία, id est Ollae amicitia. In amicos istos vulgares quadrabit, quos
patina, non beneuolentia conciliat. De cuiusmodi Iuuenalis:
 Te putat ille suae captum nidore culinae.
 Nec male coniectat.
Hos arcanae literae mensae amicos nominant. Plutarchus item in libello, cui
titulus Quo pacto dignoscas adulatorem ab amico, id genus homines αὐτολη- 497
κύθους καὶ τραπεζέας vulgo dici solitos narrat, quod ventriculi cibique causa
diligant, non ex animo, [C] quique tum praesto sunt, quoties audiunt: Κατὰ
χειρὸς ὕδωρ. Nam Aristophanes grammaticus apud Athenaeum libro nono
tradit lotionem manuum, quae praecedebat coenam, vocari κατὰ χειρός, a
coena, νίψασθαι. In eosdem, ni fallor, dictum est illud a Menandro comico
citante Athenaeo:
 Οἱ δὲ κατὰ χειρῶν λαβόντες περιμένουσι φίλτατοι,  id est
 Manibus vt data est aqua, haerent tunc amici maxime.
[A] Effertur ad hunc modum paroemia: Ζεῖ χύτρα, ζῇ φιλία, id est Feruet olla,
viuit amicitia.

[A]ANTIQVIORA DIPHTHERA LOQVERIS498424

550




555



  a559-562
560


Ἀρχαιότερα διφθέρας λαλεῖς, [B] id est Antiquiora diphthera loqueris. [A] In eos
quadrat, qui nugas narrant aut de rebus nimium priscis et iampridem
obsoletis; nam diphthera res quaedam erat ex priscis illis fabulamentis relicta.
Siquidem aiunt diphtheram pellem fuisse eius caprae, quae Iouem lactarit, in
qua creditum est antiquitus illum omnia scribere, quae fierent. Vnde quae nec
in historicorum literis extarent nec in hominum memoria seruarentur, ea velut
ex Iouis diphthera petita dicebantur. Quin subinde apud Aristophanem
ἀρχαῖα, παλαιά, id est prisca atque antiqua, pro nugamentis leges, quod
antiquitas fere fabulosissima sit, opinor, et ἀρχαϊκῶς pro eo, quod est:
deliranter ac stulte. [G] Simili modo vocamus κρονικά vetera et obsoleta
desitaque. Sic apud Athenaeum lib. vii. quispiam, Arrianus opinor: Ταῦτα
σιτία κρονικά ἐστιν, ὦ ἑταῖρε, id est Isthaec Saturnia sunt, o amice, cibaria. Poetae
fingunt Saturnum regno pulsum et huius loco regnare Iouem.

[A]AVRIBVS LVPVM TENEO425


565




LB 191
571



575




580




585




590




595


Extat apud Terentium in Phormione: Antiphoni adolescenti vxor erat domi,
quam nec eiicere poterat, vel quia non libebat quod in eam deperiret vel quod
integrum non erat, cum esset iudicum sententiis addicta, neque rursum
retinere quibat propter patris violentiam. Et cum a patruele felix diceretur, vt
qui domi possideret id quod amabat,
 Imo, inquit, quod aiunt, auribus teneo lupum.
 Nam neque quomodo amit|tam a me inuenio neque vti retineam scio.
Moxque leno quasi referens paroemiam ait sibi idem vsu venire in Phaedria,
quem neque retinere poterat, qui nihil numerabat, neque repellere, quod esset
improbe blandus ac monteis aureos polliceretur. Donatus Graecam paroe-
miam Graecis adscribit verbis: Τῶν ὤτων ἔχω τὸν λύκον· οὔτ᾽ ἔχειν οὔτ᾽ ἀφεῖναι
δύναμαι, id est Auribus lupum teneo: neque retinere neque amittere possum. [C]
Suetonius in Tiberio: Cunctandi causa erat metus vndique imminentium discriminum,
vt saepe lupum tenere se auribus diceret.
[A] Plutarchus in Praeceptis ciuilibus:
Λύκον οὔ φασιν τῶν ὤτων κρατεῖν, id est Aiunt lupum non posse teneri auribus, [H]
cum homines hac parte maxime ducantur, nimirum persuasione. [A] Dicitur
in eos, qui eiusmodi negocio inuoluuntur, quod neque relinquere sit integrum
neque tolerari possit. Videtur ab euentu quopiam natum vt alia pleraque. Aut
inde certe, quod vt lepus auribus quippe praelongis commodissime tenetur,
ita lupus quod aures habet pro corpore breuiores, teneri iis non potest neque
rursum citra summum periculum e manibus dimitti belua tam mordax.
Caecilius apud A. Gellium [G] lib. xv., cap. ix. [A] eandem sententiam, sed
citra metaphoram extulit,
 Nam hi sunt, inquit, amici pessimi, fronte hilaro,
 Corde tristi, quos neque vt apprehendas neque vt
 Amittas scias.

Huc allusit Theognis, etiam si alienius: 499
 Ἀργαλέως μοι θυμὸς ἔχει περὶ σῆς φιλότητος·
 Οὔτε γὰρ ἐχθαίρειν οὔτε φιλεῖν δύναμαι,  id est
 Vectora nostra tui quam mire amor afficit, vt quent
 Non odisse queam, sed nec amare queam.
Vnde videtur illud effictum:
 Nec tecum possum viuere nec sine te.
Refertur et a M. Varrone pro exemplo adagionis: Auribus lupum teneo.

[A]NECESSARIVM MALVM426


600



  c604-606
605
  c606-608


  c609-611
610




615




620

Huic finitimum est illud: Ἀναγκαῖον κακόν, [B] id est Necessarium malum, [A]
de iis, quos neque reiicere possis, quod quibusdam in rebus opus sit eorum 500
opera, neque commode ferre, quod viri sint improbi. Natum videtur ex
Hybraeae cuiusdam apophthegmate, de quo meminit Strabo libro xiiii. Cum
haberet Euthydamus tyrannicum quiddam multis alioqui nominibus vtilis
ciuitati, ita vt cum vitiis virtutes paria facere viderentur, Hybraeas orator in
oratione quadam sic de illo locutus est: 'Malum es', inquit, 'ciuitatis necessa-
rium; nam nec tecum viuere possumus nec sine te'. Alexander item Seuerus
imperator rationales, quos tollere decreuerat, posteaquam perpendisset eos
citra reipublicae incommodum tolli non posse, necessarium malum appellabat.
[B] Huiusmodi fuit et P. Cornelius Rufinus, furax quidem et impendio auarus,
sed idem egregius imperator, a quo Fabricius Luscinus compilari maluit quam
sub hasta venire, quemadmodum refert Gellius libro iiii. [E] et Cicero De
oratore libro ii. [B] Torqueri poterit et in vxores, cum quibus incommode
viuitur, sed absque his respublica omnino consistere non potest. [A] Potest et
ad rem accommodari; veluti si quis dicat pharmacon, rem quidem molestam,
necessariam tamen. Euripides in Oreste:
 Ἀνιαρὸν ὂν τὸ κτῆμ᾽, ἀναγκαῖον δ᾽ ὅμως,  id est
 Molesta cum sit res, necessaria tamen.
[B] Non abhorret ab hac forma, quod Plinius scribit oraculo proditum fuisse,
lib. xviii., cap. vi. Quonam igitur, inquit, modo vtilissime coluntur agri? Ex oraculo
scilicet, malis bonis. Hoc velut aenigmate significatum est agros quam minimo
potest impendio colendos esse.

[A]NON ABSQVE THESEO427



625
  c625-645


LB 192
630




635




640




645




650




655
Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est Haud absque Theseo, cum significamus rem alieno
auxilio confici aut cum significamus rerum omnium communionem ac societa-
tem. Nam Zenodotus scribit Theseum permultis viris fortissimis in certamini-
bus auxilio fuisse, quippe qui et Meleagro adfuit in conficiendo apro Calydo-
nio auxiliatus et Pirithoo pugnanti cum Centauris, item Herculi cum Amazo-
nibus belligeranti. Fabula de apro sic habet: Oeneus, Meleagri pater, cum de
primitiis anni | prouentus diis libans Artemidem praeterisset, illa irata aprum
immanem in agros Calydonios immisit omnia populantem; ad quem
conficiendum Oeneus praestantissimum quenque exciuit praemiis ad id propo-
sitis. Inter multos certauit et Meleager, qui et beluam confecit sed accersito ad
auxilium Theseo. Reliquum fabulae nihil ad prouerbii sensum attinet. De
Pirithoo sic fertur: Pirithous, Hippodamiae procus, Centauros, quod essent
sponsae cognati, conuiuio accepit. Qui simul atque mero incaluissent, sponsae
vim adferre coeperunt. Coorta pugna Theseus Pirithoo auxilium ferens
complureis Centauros trucidauit. De Hercule sic narrant: Cum Eurystheus
Herculi iniunxisset, vt Hippolytae Amazonum reginae baltheum adimeret,
atque ille pacta facturus esset profectus, Iuno semper illi infesta induta
formam Amazonis famam passim dissipauit aduentare hospitem vel verius 501
hostem, qui violata regina baltheum, quem gestabat insigne regni, per vim
eriperet. Quod vbi auditum esset, Amazones in Herculem parant arma.
Hercules ratus haec non errore, sed dolo geri, Hippolyta occisa baltheum
abstulit. Deinde quo magis vlcisceretur Amazonas, bello eas adortus est et
oppressit, sed Thesei adiutus opera. Refertur hoc adagium et a Plutarcho in
eius vita significatque Theseum, sicuti dictum est, multis auxilio fuisse, tamen
ex plerisque certaminibus nullum retulisse praemium, atque huius rei citat
autorem Herodotum. Allusit ad prouerbium Aristides in oratione ad Theba-
nos de auxiliis: Καὶ ὅτε τοίνυν Ἡρακλεῖ φίλου ἐδέησε, Θησεὺς αὐτὸν Ἀθήναζε 502
ἀγαγὼν ἀνακτᾶται, id est Cumque sane et ipsi Herculi opus esset amico, Theseus illum
Athenas deductum refouet refocillatque. Proinde quoties facinus aliquod alieno
nomine celebratur alterius tamen opera potissimum peractum, veluti si quis
librum suo nomine publicet, in quo sit doctioris alicuius adiutus opera,
concinne notabitur hoc adagio: Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est Non absque Theseo; aut
si quis dicat nullam fortunam sibi iucundam esse posse ἄνευ Θησέος.

[A]SPHAERA PER PRAECIPITIVM428




660



Eiusmodi prouerbium refertur ab Eustathio in Iliados Homeri librum secun-
dum: Ἡ σφαῖρα κατὰ πρανοῦς, id est Globus per decliue, subaudiendum
'voluitur' aut 'mittitur'. Perinde est quasi dicas Currentem incitare; nam sphaera
vel suapte sponte facile per locum decliuem deuoluitur. Nec male quadrabit in
eos, qui vitae genus aliquod nacti sunt, ad quod videntur esse natura
propensi, [B] vt conueniat cum illo: Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est Equum in
planiciem.

[A]MAGIS MVTVS QVAM PISCES429

665




670




675




680

  c682-684

  c684-686
685
LB 193


  c689-692
690


  c693-695

695
  c696-699



Ἀφωνότερος τῶν ἰχθύων, id est Magis mutus ipsis piscibus. Prouerbialis meta-
phora de vehementer infantibus atque infacundis. Conueniet et in hominem
immodicae taciturnitatis. Horatius in Odis:
 O mutis quoque piscibus
 Donatura cygni, si libeat, sonum.

Pisces enim nullam aedunt vocem exceptis perpaucis, inter quos canis
marinus. Lucianus Aduersus indoctum: Μᾶλλον δὲ τῶν ἰχθύων ἀφωνότερος εἶ,
id est Imo vero magis es mutus quam pisces. [E] Rursus in Gallo: Πολὺ ἀφωνότερος
ἔσομαι τῶν ἰχθύων, id est Multo magis ero mutus quam pisces. [A] Vnde
Plutarchus [B] in Symposiacis [A] existimat Pythagoricos a piscibus absti-
nuisse, quod hos quasi suae disciplinae domesticos agnoscerent propter
ἐχεμυθίαν, id est silentium, [B] quod inter animantium genera piscibus est
proprium; nam caeterorum sua quibusque vox est. Aues permultae canorae
sunt, quaedam et humanum sermonem referunt, atque adeo terrestrium
quoque manticora apud Aegyptios, si Plinio credimus; solis piscibus nulla
vox. Causam adfert Aristoteles, quod his neque pulmo sit neque arteria neque
guttur, etiam si sint nonnulli, qui sonitum quendam ac stridorem aedunt,
quorum de numero sunt delphinus, lyra, chromis, voca, [C] (quem hinc
dictum apparet, quod vocem aedat, Mercurio sacrum, prodidit Athenaeus
libro vii.) [B] pecten. Verum eum sonum non naturalibus organis vocis aedi
putat, sed vel attritu branchiarum vel ab interioribus, quae sunt circa
ventrem. Plutarchus existimat Graecis | ἰχθῦν hinc appellari, quod vocem
habeat compressam. Et Lucianus in Halcyone: Ἄφωνα γὰρ δὴ τά γε καθ᾽ 503
ὕδατος διαιτώμενα, id est Nam muta sane quae in aquis degunt. [C] Athenaeus
libro Dipnosophistarum octauo citat autorem Mnaseam Patrensem, qui prodi-
derit in Clitorio amne Arcadiae pisces esse vocales. Item Philostephanum, qui 504
scripserit in fluuio Aorno, [G] qui Pheneum vrbem interfluit, [C] piscibus
dictis poecilis vocem esse ferme qualis est turdorum. [G] Tametsi Aristoteles
adimit omnibus piscibus vocem excepto scaphro et porco fluuiatili. Veteres
autem quemuis piscem vocabant ἔλλοπα, quod vocem edere non posset:
ἴλλεσθαι, siquidem est εἴργεσθαι, id est cohiberi, et ὄψ vox. Vnde apud
Theocritum ἐλλοπιεύειν pro piscari. Addit Athenaeus Pythagoricos a caeteris
animantibus non prorsus abstinere, sed quibusdam ex his vesci, quaedam
etiam sacrificare, solos pisces non gustare quasi sacros ob ἐχεμυθίαν quam
Pythagoras docuit.

700 [A] TVRTVRE LOQVACIOR430





705



Τρυγόνος λαλίστερος, id est Turture loquacior. In garrulos et impendio loquacu-
los homines dici solitum. Sumpta metaphora ab auis natura, quae non ore
tantum, sed etiam postica corporis parte clamare fertur, ob id opinor, quod
vocem aedens etiam illam mouere videatur. Citatur apud Zenodotum ex
Plocio Menandri. Aelianus lib. xii., cap. x. meminit huius prouerbii deque aue
vtraque corporis parte loquaci. [B] Theocritus in Syracusanis mulieres quas-
dam loquaculas turtures appellat:
 Τρυγόνες ἐκναισεῦντι πλατιάσδοισαι ἅπαντα.

[A]RANA SERIPHIA431

710




715


  c718-720

720
  c721-728
  a721-728


725



Βάτραχος ἐκ Σερίφου, id est Rana Seriphia. In homines mutos et canendi
dicendique prorsus imperitos dicebatur. Inde natum, quod Seriphiae ranae in
Scyrum deportatae non aedebant vocem. [G] In hunc modum collectanea
Graecorum prouerbiorum decerpta e libris Didymi, Tarrhaei et aliorum.
Totidem verbis Suidas. [A] Et Βάτραχος Σερίφιος, id est Rana Seriphia.
Proditum enim est in Seripho insula ranas mutas haberi. Meminit huiusce rei
Plinius libro viii., cap. lviii. Cyrenis, inquit, mutae fuere ranae illatis e continente
vocalibus durat genus earum. Mutae sunt etiamnum in Seripho insula. Eaedem alio
translatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt.
Quanquam in
vulgatis exemplaribus cicadarum Seriphiarum mentio fit, non ranarum, [G]
sed germanam lectionem Hermolaus ex fide veterum codicum restituit.
Seriphus autem vna est insularum, quas Graeci Σποράδας vocant. Non
videntur autem satis conuenire verba Plinii cum Graecorum commentariis. 506
Nam hic ait mutas esse in Seripho, illi negant vocem aedere deportatas in
Scyrum, quasi in Seripho vocales in Scyro obmutescerent. Verum attentius
intuenti rem nihil est absurdi. Seriphus ranas habebat mutas. Eas vt rem
prodigiosam deportabant in Scyrum; quas cum Scyrii mirarentur esse mutas
praeter ingenium ranarum indigenarum, dicebant Βάτραχος ἐκ Σερίφου. Ea
vox abiit in prouerbium.

[A]ALII SEMENTEM FACIVNT, ALII METENT432

730




735




740
LB 194

  c743-747

745




750
  c750-754



755

Ἄλλοι μὲν σπείρουσιν, ἄλλοι δ᾽ ἀμήσονται, id est Alii quidem sementem faciunt,
alii vero metent.
Quod citra metaphoram etiam ad hunc modum efferunt: Ἄλλοι
κάμον, ἄλλοι ὤναντο, id est Alii laborarunt, alii perceperunt emolumentum. His
simillimum est illud Fabii dictum apud Liuium [G] libro Ab vrbe condita
decimo: [A] Quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, id indignum esse
dicere. Huc alludit Hesiodus, cum scribit in Theogonia de fucis:
 Ἀλλότριον κάματον σφετέρην ἐς γαστέρ᾽ ἀμῶνται,  id est
 Atque metunt ventrem in proprium sudorem alienum.
Theognis item:
 Οὔτε γὰρ ἂν προκαμὼν ἄλλῳ κάματον μεταδοίης,  id est
 Ante tibi exhaustos alii ne trade labores.
Consimili figura dictum est a Diocletiano nondum Caesare: Ego apros occido,
sed alter fruitur pulpamento.
Refertur autem in illius vita ad hanc ferme
sententiam: Cum Diocletianus apud Tungros in Gallia (in minoribus adhuc locis
militans) in caupona quadam moraretur et cum Druiade quadam muliere
familiarem
consuetudinem haberet illaque parsimoniam hominis incusaret, ioco, non
serio respondisse fertur tum se fore liberalem, cum imperator fuerit. Ad hoc
illa, Noli, inquit, iocari, Diocletiane; plane imperator eris, simul ac aprum occideris.
Quam quidem mulieris vocem ominis arripiens vice studiose sectari coepit
apros in venatu haud intelligens videlicet ominis aenigma, quod euentus
postea explicauit. Nam Numerianus imperator factione Arrii Apri soceri sui
interemptus fuerat. Qua re prodita milites Diocletianum vindicem creant et
Augustum consalutant. Ille itaque pro concione, quo Druiadis dictum exple-
ret, Aprum manu sua confodit addens Maronianum illud: Aeneae magni dextra
cadis.
Caeterum interea dum adhuc priuatus ille multos apros confecisset nec
affulgeret vsquam imperii spes, dicere solitum ferunt: Ego quidem apros occido,
verum alter fruitur pulpamento.

[A]ALIENA IACIS433



760


Ἀλλότρια βάλλεις, id est Aliena iacis. Quoties res parum ex animi sententia
cadit. Translatum ab iis, qui ludunt alea, quibus iacientibus interdum ea 507
cadunt, quae minime sunt ad victoriam accommodata. Proinde si quando
frustratur nos spes, recte dicemur ἀλλότρια βάλλειν. Adagium refertur a
Diogeniano.

[A]ALIAM QVERCVM EXCVTE434


765

  c767-772


770




775
Ἄλλην δρῦν βαλάνιζε, id est Aliam quercum excute. In eos conuenit, qui sine fine
petunt aliquid aut qui continenter ab eodem mutuum postulant. Hos hoc
adagio licebit ablegare, vt nobis omissis aliorum aures suis precibus sollici- 508
tent. Paroemiam hinc natam putant, quod olim mortales glandibus victitabant
Cereris vsu nondum reperto. Has qui quercubus excussis colligebant mercede
ad id conducti, balanistas, id est glandium collectores, [C] siue glandiarios
[A] appellabant. Qui si quando circumspicerent, si quae glandes etiamdum in
arbore reliquae essent, praetereuntes per iocum acclamabant: Aliam quercum
excute.
Eam vocem vulgus arreptam vertit in prouerbium. Non inconcinne
accommodabitur ad negocium relinquendum, ex quo iam nihil emolumenti
potest capi, aut mutandum amicum, qui iam vtilis esse desiit, aut praecepto-
rem mutandum, vnde nihil est quod amplius discas.

[A]NVCES RELINQVERE435




780




785



LB 195
790




795




800
Nuces relinquere est omissis studiis ac nugis puerilibus ad grauiora magisque
seria conuerti. Persius: Et nucibus facimus quaecunque relictis, / cum sapimus
patruos.
Translata metaphora vel a vetusta nuptiarum ceremonia, in quibus
sponsus vxorem ducens nuces spargebat vtpote iam pueritiae renuncians. Ita
Catullus in carmine nuptiali:
 Da, puer, propere nuces.
 Concubine, nuces da.

Vergilius [H] Bucol. viii.: [A] Sparge, marite, nuces. Quanquam Plinius libro
decimoquinto, capite vicesimosecundo causas alias adfert, quam ob rem nuces
in nuptialibus ceremoniis consueuerint antiquitus adhiberi. Sed praestat ipsius
referre verba. Nuces, inquit, iuglandes, quanquam et ipsae nuptialium Fescenninorum
comites, multum pineis minores vniuersitate eaedemque portione ampliores nucleo.
Necnon et honor his | naturae peculiaris gemino protectis operimento, puluinati primum
calicis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis foetu
munito, quod est verisimilius quam quia cadendo tripudium sonumue faciant.
[B] Festus
item indicat in nuptiis a pueris nuces spargi solitas, vt nouae nuptae intranti
domum noui mariti faustum esset auspicium.
[A] Addit Seruius pueros catamitos,
cum a turpi seruitio recederent, solitos nuces spargere significantes se posthac
omnia puerilia spernere. Vel hinc igitur vel certe a puerorum lusibus, qui
nucibus peraguntur, ductum prouerbium videri potest. Nam talis ac nucibus
olim lusitasse pueros vel Horatius testis est, cum ait: Te talos, Aule, nucesque.
Proinde ad hanc prouerbii formam pertinebunt et reliquae illae figurae:
'Nunquam a nucibus recedere', 'Redire ad nuces', 'Nuces abiicere', 'Nuces
intermittere', 'Nucibus indulgere', 'Nuces repetere' atque id genus alia.

[A]BIS PVERI SENES436




805




810




815
  c815-829



820




825




830




835




840



LB 196
845




850

Δὶς παῖδες οἱ γέροντες, id est Bis pueri senes. Vna est ex illis prouerbialibus
inscriptionibus Satyrarum Varronis. Quadrabit in eos, qui prouectiore cum
sint aetate, tamen puerilibus quibusdam studiis intempestiuiter atque indecore 509
detinentur; aut in senes aetatis vitio desipiscentes, tanquam iterum in pueri-
tiam reuolutos. Seneca: Non, inquit, bis pueri sumus, vt vulgo dicitur, sed semper;
verum hoc interest, quod maiora nos ludimus. Plato libro De republica primo: [D]
Οὐ μόνον ἄρ᾽, ὡς ἔοικεν, ὁ γέρων δὶς παῖς γίγνοιτ᾽ ἂν, ἀλλὰ καὶ ὁ μεθυσθείς, id est
[A] Non solum igitur senex, vt videtur, bis erit puer, sed ipse etiam temulentus.
Aristophanes in Nubibus:
 Φήσεις νομίζεσθαι σὺ παιδὸς τοῦτο τοὔργον εἶναι·
 Ἐγὼ δέ γ᾽ ἀντείποιμ᾽ ἂν ὡς δὶς παῖδες οἱ γέροντες,  id est
 Pueri, inquies, tibi videre facinus illud esse;
 Respondero ipse contra senes bis esse pupos.
Sophocles in Peleo:
 Πηλέα τὸν Αἰάκειον οἰκουρὸς μόνη
 Γερονταγωγῶ κἀναπαιδεύω πάλιν.
 Πάλιν γὰρ αὖθις παῖς ὁ γηράσκων ἀνήρ,  id est
 Ego Peleum Aeaco satum pueri in vicem, 510
 Senem puella moderor atque tempero.
 Nam iterum puer, quisquis senescit, redditur.
Theopompus:
 Δὶς παῖδες οἱ γέροντες ὀρθῷ τῷ λόγῳ,  id est
 Pueros bis esse senes recte dicitur.
Plato:
 Ἄρ᾽ ὡς ἔοικε δὶς γέροντ᾽ ἂν παῖς γέρων,  id est
 Similis videtur bis seni puer senex.
Antiphon: Γεροντροφία προσέοικε παιδοτροφίᾳ, id est Senem nutrire perinde est,
quasi nutrices puerum.
Lucianus in dialogo, cui titulus Τὰ πρὸς Κρόνον: Οὕτω
γὰρ ἂν τὴν παροιμίαν ἐπαληθεύσαιμι, ἥ φησι παλίμπαιδας τοὺς γέροντας γίγνε-
σθαι, id est Sic enim fiet, vt verum videatur adagium, quo dici solet senes rursum
repuerascere.
Huc pertinet quod libro De lingua Latina tertio scribit Varro
identidem in Atellanis haberi pupum senem, quod Osci suapte lingua vocent
casnar; nam veteres pupum puerum vocabant. Neque vero prouerbium ideo
tantum esse dictum, quod senes aetatis culpa desipiscant, verumetiam quod
omnibus modis in senibus iam velut exacta vita ad initium recurrere videatur,
quemadmodum scite dixit Aristoteles in problemate quodam, in quo quaerit,
quonam pacto sint accipienda, quae priora dicuntur ac posteriora. Primum
enim redit albor simul et raritas capillitii, quorum vtrunque pueris familiare,
deinde balbuties velut altera infantia. Praeterea gingiua exarmata dentibus aut
certe perpaucis et eis vacillantibus instructa, quod et ipsum cum infantibus
commune. Quinetiam senibus omne corpus ad puerilem decrescit modum,
consimilis virium imbecillitas. Iam vero cibi quoque consimiles vtrique
congruunt aetati. Postremo morum ineptia, | leuitas animi, et hoc ipsum, nihil
sapere, in senibus infantiam quandam referre videtur. Autor est enim in
Politicis Aristoteles post annos duodequinquaginta ingenii vigorem euanes-
cere. Quapropter Euripides in Bacchis ait:
 Τὸ γῆρας ὑμῶν εἰσορῶ νοῦν οὐκ ἔχον,  id est
 Vestram vbi senectam video mentis indigam.
Vnde fit, vt senes pueris mire delectentur quasi similes iam ad similium
amorem propensi.

[A]SEXAGENARIOS DE PONTE DEIICERE437



855


  c858-861

860




865




870


  c873-876

875




Sexagenarios de ponte deiicere est natu maiores perinde quasi deliros et ad omne
vitae munus inutiles in ocium reiicere atque ab omni functione negociorum
relegare. Inde natum, quod olim sexagenariis ferendorum suffragiorum ius
non erat aetate velut a publicis muniis dimissa vel quod olim iuuentus 511
Romana, quo sola ferret suffragia, senes inualidos de pontibus praecipites
dederit. [B] Nam de ponte suffragia ferri iam coeperant atque ea sententia
magis probatur Sisinnio Capitoni apud Festum Pompeium quam vulgata illa,
qua putant post vrbem a Gallis liberatam ob cibatus inopiam sexagenarios in
Tyberim de ponte deiici coeptos. [A] Varro libro De vita patrum secundo
honestam causam religiosamque patefecerit: cum in quintum gradum peruenerant atque

habebant quinquaginta annos, tum deniqm erant publicis negociis liberi atque expediti et
ociosi. Ideo in prouerbium quidam putant venisse 'Sexagenarios de ponte deiici oportere'
, 512
quod suffragium nonferant, quod per pontem ferebatur. Nonius Marcellus: Sexagena-
rios per pontem mittendos, male dici popularitas intellexit.
Macrobius Saturnalium
libro primo: Adimere vis doctis viris in verborum comitiis ius suffragandi ac tanquam
sexagenarios maiores de ponte deiicere?
Ouidius in Fastis:
 Pars putat, vt iuuenes ferrent suffragia soli,
 Pontibus infirmos praecipitasse senes.
Vnde et depontani dicuntur senes iam velut emeriti et a ciuilibus negociis in
ocium remissi. Plato libro De legibus sexto loquens de magistratu τῶν
νομοφυλάκων, id est legibus seruandis praefectorum, non admittit ad eum magistra-
tum gerendum minorem annis quinquaginta nec sinit in eo perseuerare
maiorem septuaginta, vt si quinquagenarius magistratum inierit, viginti annos
eum administret, sin sexagenarius, decem duntaxat. Licebit autem vti prouer-
bio vel in odium aetatis tanquam ad nihil iam vtilis et ab omni vitae munere
relegandae vel simpliciter in eos, qui propter aetatis imbecillitatem rude iam
donati sunt ac solitorum munerum vacationem acceperunt.

880 [A] CRAMBE BIS POSITA MORS438





885
  c886-889


  c889-894
890



  a894-897
895



LB 197
900




905




910



  c914-918
915



Δὶς κράμβη θάνατος, id est Crambe bis mors est. Plinius libro vicesimo, capite
nono inter brassicae species tertio loco refert et cramben. Dioscorides libro
secundo crambes tres species facit. Quarum prima, praeter quam quod alias ad
multa remedia efficax est, etiam ebrietatis et crapulae incommoda tollit, [B] si
crudam edas ante coenam ex aceto, vt indicauit M. Cato. Aristoteles in causa
putat esse quod, cum ipsa sit frigida et succum habeat dulcem ac discutien-
tem, fit, vt vinosos humores in aluum detrahat, tenues humores in vesicam
delabantur, ipsa in ventriculo remanens corpus refrigeret. Atque ita humori-
bus vtrinque deductis et refrigerato corpore cessare crapulam. [C] Inest autem
peculiaris quaedam vis crambae obsistendi vino, vt si in vineto seratur, vinum
proueniat dilutius. Proinde apud Aegyptios et Sybaritas solenne erat ante
omnia sumere cramben coctam; quibusdam mos erat ex amethystino vasculo
crambes semen ante compotationem capere, quo citra periculum ebrietatis
indulgere vino possent. [G] Huiusmodi fere Athenaeus libro primo addens
illud, priscis cramben ac raphanum pro eodem habita. Vnde Theophrastus
prodidit vitem etiamnum viuam raphani odorem fugere.
    Verum vt ad prouerbium redeamus, [A] Suidas scribit illam antiquitus in
conuiuiis adhiberi solere, verum recoctam adeo nauseam adferre, vt Graecis in 514
fastidii prouerbium abierit. Quo|ties enim rem iterum atque iterum repetitam
non sine molestia significabant, dicebant δὶς κράμβη θάνατος, id est bis crambe
mors, hoc est κράμβη δίσεφθος, crambe recocta. Ad hoc adagii Politianus
arbitratur allusisse Iuuenalem, cum scribit in Satyra septima:
 Declamare doces, o ferrea pectora Vecti,
 Cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.

 Nam quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans
 Perferet atque eadem cantabit versibus iisdem;
 Occidit miseros crambe repetita magistros.

Cramben repetitam appellat declamationem maximo cum taedio iterum atque
iterum audiendam. Finitimum est illi, quod alio commemorauimus loco: Ὁ
Διὸς Κόρινθος, [B] id est Iouis filius Corinthus. [A] Contrarium illi: Δὶς καὶ τρὶς
τὸ καλόν, [B] id est Bis et ter quod est pulchrum. [A] Quod enim per se
praeclarum, id vel decies repetitum, vt inquit Horatius, placere solet. Quod
ineptum, id primo gustu commendatione nouitatis vtcunque toleratur, caete-
rum iteratum haud iam ferendum fastidium adfert. [C] Et tamen erat priscis
admodum celebris haec herba, adeo vt nec religione careret et ob hoc μάντις
vocata; per eandem iurare mos erat praesertim apud Iones: Ναὶ μὰ τὴν
κράμβην, vt hinc quoque fastidii prouerbium ortum videri possit. Autor
Athenaeus libro Dipnosophistarum nono.

[A]NE HERCVLES QVIDEM ADVERSVS DVOS439

920




925




930




935




940




945




950
  c950-954


LB 198
955




960




965




970
  c971-978



975




980
Μὴδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, id est Ne Hercules quidem aduersus duos, hoc est nemo
vsque adeo viribus excellit, vt vnus pluribus par esse possit. Neque indeco-
rum est cedere multitudini. Erit autem suauior metaphora, si significabimus
neminem quantumuis eruditum aduersus duos in disputando sufficere aut
eundem hominem pluribus negociis sustinendis non esse simul parem aut non
posse resisti precibus duorum rem eandem petentium. Poterit et aliam in
formam verti prouerbium ad hunc modum: 'Si negant vel Herculem aduersus
duos esse parem, quinam ego tam imbecillis aduersus duos Hercules stabo?'
Quanquam obiter huius vsum prouerbii in operis huius vestibulo paucis
ostendimus. Plato libro De legibus vndecimo: Ὀρθὸν μὲν δὴ πάλαι τε
εἰρημένον ὡς πρὸς δύο μάχεσθαι κἀναντία χαλεπόν, καθάπερ ἐν ταῖς νόσοις
πολλοῖς τε ἄλλοισι, id est Verum est illud et iam olim prouerbio celebratum arduum
esse aduersum duo eaque contraria pugnare, quemadmodum in morbis aliisque compluri-
bus.
Significat nobis esse geminam pugnam tum aduersus diuitias tum
aduersus egestatem. Idem in Phaedone vsurpauit, vbi Socrati per iocum
hortanti, vt Cebetem ac Symmiam confutet argumentatione, respondet Phae-
don: [E] Ἀλλὰ πρὸς δύο οὐδ᾽ Ἡρακλῆς λέγεται οἷός τε εἶναι, id est [A] At vero
contra duos ne Hercules quidem dicitur suffecisse.
Eodem allusit Catullus in carmine
nuptiali, cum ait: Noli pugnare duobus. Haec sententia tametsi non iisdem verbis 515
aliquoties legitur apud Homerum vt in Odysseae Υ:
 Χαλεπὸν γὰρ ἐρυκακέειν ἕνα πολλούς,  id est
 Difficile ac durum est vnum compescere multos.
Telemachus [B] ita loquitur [A] de se ac procis. Item Iliados Ε:
 Αἰνείας δ᾽ οὐ μεῖνε θοός περ ἐὼν πολεμιστής,
 Ὡς εἶδεν δύο φῶτε παρ᾽ ἀλλήλοισι μένοντε,  id est
 Haud stetit Aeneas alioqui strennuus armis,
 Conspexit simul atque duos consistere iunctos.
Occasionem adagii varie narrant. Quidam aiunt Molionidas adortos aliquando 516
Herculem ex insidiis atque illum hominum multitudine territum, non ausum
contra resistere, sed fuga saluti consuluisse idque in vulgi sermonem abiisse.
Vero propius est quod refert Suidas Herculem constituto certamine Olym-
piaco fretum viribus suis primum ausum certare cum duobus et vtrosque
confecisse. Hos aiunt fuisse Cteaton et Eurytum, Neptuno patre et Moliona
matre prognatos; deinde proxima Olympiade consimili modo | congressum
fuisse cum duobus quibusdam atque ab his fuisse superatum. Quanquam sunt
qui hos existiment fuisse Laeum et Pherandrum, sed qui vicerint Herculem,
non qui victi discesserint. At Plato in Euthydemo longe diuersam ab his
historiam adducit, puta Herculem cum hydra pariter et cancro quodam
immani, qui e mari emerserat, congressum inferiorem discessisse atque ob id
Iolai nepotis auxilium implorasse. Sed non grauabor ipsius verba subscribere.
In eo igitur, quem dixi dialogo, Socrates cum duobus fratribus sophistis et, vt
sunt illi, contumeliosis disputans, quasi cum duobus monstris vnus congres-
sus, cum illi probro obiiceret Dionysodorus quod fugeret neque ad interro-
gata responderet, ad hunc modum respondit: [C] Εἰκότως γὰρ, εἶπον ἐγώ·
ἥττων γάρ εἰμι καὶ τοῦ ἑτέρου ὑμῶν, ὥστε πολλοῦ δέω μὴ οὐ δύο φεύγειν. Πολὺ
γάρ πού εἰμι φαυλότερος τοῦ Ἡρακλέους, ὅς οὐχ οἷός τε ἦν τῇ τε ὕδρᾳ
διαμάχεσθαι, σοφιστρίᾳ οὔσῃ καὶ διὰ τὴν σοφίαν ἀνιείσῃ, εἰ μίαν κεφαλὴν
ἀποτμηθείη τοῦ λόγου, πολλὰς ἀντὶ τῆς μιᾶς, καὶ καρκίνῳ ἑτέρῳ τινὶ σοφιστῇ ἐκ
θαλάττης ἀφιγμένῳ, νεωστί, μοι δοκεῖν, καταπεπλευκότι. Ὃς ἐπειδὴ αὐτὸν ἐλύπει
οὓτως ἐκ τοῦ ἐπ᾽ ἀριστερᾷ λέγων καὶ δάκνων, τὸν Ἰόλαον τὸν ἀδελφιδοῦν βοηθὸν
ἐπεκαλέσατο, ὁ δὲ αὐτῷ Ἱκανῶς ἐβοήθησεν. Ὁ δ᾽ ἐμὸς Ἰόλεως Πατροκλῆς εἰ
ἔλθοι, πλέον ἂν θάτερον ποιήσειεν, id est [A] Non iniuria, inquam, fugio; nam cum
alterutri sim impar, cur non fugiam ambos? Equidem Hercule multo sum imbecillior,
qui tamen pugnare pariter non valuit, et aduersum hydram sophisticam, cui propter
sapientiam pro vno sermonis capite amputato multa repullulabant, et aduersum cancrum

sophistam quendam e mari profectum et nuper, vt arbitror, aduectum. A quo cum
Hercules ad sinistram angeretur verbisque acriter morderetur, nepotis sui Iolai auxilium
implorauit, qui abunde illi succurrit. Meus autem Iolaus Patroclus si venerit, magis
alteram certaminis partem sustineret.
Mordaci videlicet allegoria Socrates e
fratribus sophistis alterum hydram, alterum cancrum nominat, se Herculem,
Ctesippum Iolaum.

[A]VNVS VIR NVLLVS VIR440




985




990




995
Εἷς ἀνὴρ οὐδεὶς ἀνήρ, id est, Vnus quidem vir nullus est. Sensus est nihil egregium
praestari posse ab vno homine omni auxilio destituto. Huc pertinet quod ait
Euripides in Heraclidis:
 Μιᾶς γὰρ χειρὸς ἀσθενὴς μάχη,  id est
 Nam solitariae manus inualida pugna est.
Item illud eiusdem: 517
 Εἷς ἀνὴρ οὐ πάνθ᾽ ὁρᾷ,  id est
 Vir vnus haud videt omnia.
Poterit ad varios vsus deflecti prouerbium vel ad insuauem vitam, si non adsit
conuictor amicus, vel ad iudicium haudquaquam vni committendum, vel ad
studium literarum, quod citra socium et eiusdem, vt aiunt, aemulum Musae
plane friget, vel ad quoduis denique peragendum negocium, quod citra
alterius adminiculum commode confici non queat. Adagii mentionem facit
Zenodotus.

[A]ASINVS INTER SIMIAS441




1000




5


Ὄνος ἐν πιθήκοις, id est Asinus inter simias. Vbi quis incidit in homines nasutos
et contumeliosos, ipse stolidus, a quibus impune rideatur. Extat apud Aulum
Gellium libro secundo, cap. xxiii., apud quem Menander comicus in fabula, 518
cui titulus Plotium, maritum de vxoris iniuria querentem inducit his verbis:
Ὄνος ἐν πιθήκοις τοι τὸ λεγόμενόν ἐστι δὴ τοῦτο, id est Asinus inter simias, vulgo
quod aiunt, sane istud. Constat autem simiam animal esse petulantissimum, adeo
vt non vereatur etiam leonem per lasciuiam agitare natibus illius affixa. Quin
et hodie vulgo simile quiddam dicunt: Noctua inter cornices, vbi stupidior
aliquis in homines petulantes ac dicaces incidit. Nihil autem vetat quominus
generaliter vsurpetur, vbi quis in negocium incidit vehementer molestum aut
in infortunium aliquod, vnde se non queat extricare.

[A]ASINVS INTER APES442


10
LB 199

Ὄνος ἐν μελίτταις, id est Asinus inter apes. Consimilem habet cum proximo
sensum dici solitum, vbi quis infeliciter incidit in homines improbos atque
importunos. Metaphora per se liquet, quanquam | adagium ab euentu
quopiam natum videri potest. Meminit Suidas.

[A]ASINVS IN VNGVENTO443


15




20

Ὄνος ἐν μύρῳ, id est Asinus in vnguento. Cum delitiae adhibentur iis, quos
haudquaquam decent neque qui vel vti norunt illis vel delectantur. Nam
asinus culmos ac foenum mauult quam aurum vel vnguentum, quo etiam
offenditur. Locus fuerit huic adagio, si quando indoctus aliquis in optimos
incidat autores, quos ob inscitiam aut negligat aut etiam deprauet, siue cum
amuso cuipiam cum eruditissimis viris viuere contigerit, quorum tamen
consuetudine neque frui nouerit neque omnino gaudeat. Refertur a Dioge-
niano prouerbium.

[A]NEQVE COELVM NEQVE TERRAM ATTINGIT444



25




Οὔτε γῆς οὔτε οὐρανοῦ ἅπτεται, id est Neque coelum neque terram attingit. De re
vehementer absurda atque aliena, quaeque nulla vicinitate pertineat ad id, de
quo agitur. Lucianus in Pseudomante: Ὀκτώ μοι χρησμοὺς ἔπεμψεν, οὔτε γῆς
φασιν οὔτε οὔρανοῦ ἁπτομένους, id est Octo mihi misit oracula, sed quae neque
coelum, vt aiunt, neque terram attingerent.
Aristides in Cimone leuiter alludens ad
prouerbium indicat metaphoram sumptam ab iis, qui in medio pendent aere
vtrinque liberi.

30 [A] NIHIL AD VERSVM445





35




40


  c43-46
  a43-54
45




50




55

  a57-63


60



  c64-66
65

Οὐδὲν πρὸς ἔπος, id est Nihil ad carmen. De iis, quae longe discrepant ab iis,
quae proposita sunt. Translatum videtur a scena, vbi histrio saltatu gestuque
carminis genus repraesentat. [C] Et haud scio an alius fuerit qui recitaret
versus, alius qui gesticularetur. Apparet enim vnum aliquem fuisse recitato- 519
rem, cuius est illa vox in calce comoediarum: Calliopius recensui. Nec alioqui
video quorsum pertineat, quod admonet Cicero ab histrione deligi fabulam, 520
ad quam natura sit appositus, quod in prologo comoediae Terentianae, qui
prologum dicit, queritur clamosas fabulas ad se deferri, minus laboriosas ad
alios. Quod si saltatio parum respondisset ad numeros carminis, aiebant:
Οὐδὲν πρὸς ἔπος. [A] Lucianus in Philopseude: Οὐδὲν πρὸς ἔπος ταῦτα, φασίν,
οὐδὲ περὶ τούτων ἠρόμην, id est Ista nihil ad carmen, vt dici solet, neque enim de iis
interrogabam.
[H] Qui in choreis non responderet ad numerum saltationis, eum
ἀκρότητον appellabant isque ἀκροτεῖν dicebatur. [F] Andreas Alciatus, hoc
seculo non modo iuris Caesarei, verumetiam omnium studiorum decus, nec
minus suspiciendus ob rarum quendam ingenii candorem quam ob exactam
omnium liberalium disciplinarum peritiam, libro Dispunctionum suarum ii.
consentit quidem mihi in sensu vsuque prouerbii, caeterum de origine
nonnihil dissentit mauultque ab oraculis esse natum, quae quondam carmine
reddebantur, praesertim heroico, cuius inuentor fuerit Pythius Apollo. Grae-
cis autem ἔπος dicitur, quod ἕπονται τὰ πράγματα τοῖς χρησμοῖς, id est quod res
oraculis respondeant.
Hanc enim etymologiam adfert Eustathius in principio
Iliados Homericae. Vnde probabilius esse iudicat Alciatus noster, quoties
euenirent quae promissis aut proposito non quadrarent, dici solitum οὐδὲν
πρὸς ἔπος. [H] Vsus est eo Vlpianus in Pandectis libro xi., titulo De
interrogatoriis actionibus, cap. xii.: Quod autem ait praetor omnino non respondisse,
posteriores sic acceperunt, vt omnino non respondisse videatur, qui ad interrogata non
respondit, id est
οὐδὲν πρὸς ἔπος [F] Suidas indicat nonnunquam vsurpari οὐδὲν
πρὸς ἔπος, pro temere ac de nihilo siue abs re. Adducit hos versus ex poeta
nescio quo:
 Οὐδὲν πρὸς ἔπος οὕτως ἀνοήτως ἐκβαλῶ,
 Πρὶν ἐκπύθωμαι πᾶν τὸ πρᾶγμ᾽ ὅπως ἔχει;  id est
 Adeone temere et inscienter efferam,
 Prius atque rem omnem vt sese habet cognouero?
[G] Prior versus Graecus constabit, si legas pro οὕτως χοὕτως. Vsurpauit idem
Aristophanes in Concionatricibus, quem locum retulimus prouerbio Extra
cantionem.

LB 200 [A]NIHIL AD FIDES446



70




75
  c76-79



80
  c80-82



85



Οὐδὲν πρὸς τὴν χορδήν, id est Nihil ad chordam. In eos, quorum vita vehemen-
ter est inaequalis quorumue mores ab oratione dissident. Lucianus De
saltatione: Καὶ μηδέν, ὥς φασι, πρὸς τὴν χορδήν, ἕτερα γὰρ ὁ πούς, ἕτερα δ᾽ ὁ
ῥυθμὸς λέγει, id est Nihil ad chordam, vt dici solet, nam alia pes, alia loquitur
rythmus.
Idem in Meretriciis: Καὶ ὅτι εὖ πρὸς τὴν κιθάραν ὁ πούς, id est Et quod
pes probe responderet ad citharam.
Plutarchus in commentario De verecundia:
Καίτοι οὐ διὰ τὴν τοῦ ποδὸς πρὸς τὴν λύραν ἀμετρίαν, ὡς Πλάτων ἔλεγε, καὶ
πόλεις πόλεσι καὶ φίλοι φίλοις διαφερόμενοι ἔσχατα δρῶσί τε καὶ πάσχουσιν, ἀλλὰ
διὰ τὴν περὶ τὰ νόμιμα καὶ δίκαια πλημμέλιαν, id est, Haud quaquam ob id, quod 521
pes a lyra dissentiat, sicut ait Plato, ciuitates cum ciuitatibus, amici cum amicis
conflictantes extrema tum faciunt tum patiuntur, sed quod circa leges atque aequitatem

peccetur. Locus autem, quem citat Plutarchus, est in libro De legibus septimo: 522
Ἀποδίδοντας πρόσχορδα τὰ φθέγματα τοῖς φθέγμασι. Τὴν δὲ ἑτεροφωνίαν καὶ
ποικιλίαν τὴς λύρας, ἄλλα μὲν μέλη τῶν χορδῶν ἱεισῶν, ἄλλα δὲ τοῦ τὴν μελῳδίαν
συνθέντος τοῦ ποθητοῦ καὶ τὰ λοιπά, id est Reddentes voces cum lyrae sono concordes.
Porro vocis discrepantiam diuersitatemque, quoties alios modos aedunt chordae, alios is
qui cantilenam composuit et caetera.
[D] Videtur ad hoc prouerbium allusisse
diuus Augustinus in epistola quadam ad Licentium, Aut si ego canto, inquit, tu
autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem
ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non mouet, cui plena charitatis modulatione
cantatur.

[A]FORMICA CAMELVS447

90




95




100

Μύρμηξ ἡ κάμηλος, id est Formica camelus. De vehementer inaequalibus et
modo minimis modo maximis, quod perinde sit quasi repente camelus in
formicam vertatur. Lucianus in prima epistola Saturnalium: Ὡς δὲ νῦν ἔχομεν,
μύρμηξ ἡ κάμηλος, ὡς ἡ παροιμία φησί, id est Nam vt nunc viuitur a nobis, formica
camelus, quemadmodum prouerbio dicitur.
Loquitur de opibus inaequaliter inter
mortales distributis, vt huic plurimum supersit, huic multum desit. Neque
intempestiue dicetur in eos, qui sibi non constant in vtranque partem
immodici. Quod genus hominem describit Euripides in Troadibus:
 Τί δ᾽ ὧδε πηδᾷς ἄλλοτ᾽ εἰς ἄλλους τρόπους;
 Μισεῖς δὲ λίαν καὶ φιλεῖς ὃν ἂν τύχῃ,  id est
 Quid ita modo hos, modo in hosce mores transilis?
 Odisti acerbe amasque nimium quemlibet.

[A]OS SVBLINERE448



105




110




115




120
Os sublinere pro eo, quod est: dare verba et arte quadam illudere, reperitur
aliquoties apud autores. Nonius Marcellus tractum putat a ridiculo quodam
lusus genere, quo dormientibus ora pinguntur. Plautus in Aulularia:
 Fidei censebam maximam fidem esse.
 Ea subleuit os mihi penissime

Idem alibi: Os mihi probe sublitum est. Idem in Epidico:
 Ego si adlegassem aliquem ad hoc negocium
 Minus hominem quam doctum minusque ad hanc rem callidum,
 Os sublitum esset.
[B] M. Varro in Mysteriis apud Nonium: Aes defraudasse cauponem bonam luto
obliuisse, cum portitores aera induxere.
[A] Sophocles in Antigone:
 Ὁρῶσι χοἴδε, σοὶ δ᾽ ὑπίλλουσι στόμα,  id est
 Vident et hi, sed os tibi isti sublinunt.
Vergilius item in carmine Bucolico pueros inducit per lusum Sileni faciem 523
mori succo oblinentes:
 Iamque videnti
 Sanguineis frontem moris et tempora pingit,
 Ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit.

[A]DARE VERBA449



LB 201
125




130




Dare verba passim obuium est apud omnes autores pro eo, quod est: fallere.
Persius quarta Satyra: Vt mauis, da verba et decipe neruos. Terentius: Cui verba 524
dare difficile est. Ouidius: Verba dat omnis amans. | [I] Idem eleganter transtulit
ad fallendas animi curas:
 Detineo studiis animum falloque labores,
 Experior curis et dare verba meis.

[A] Sed tum frequentiora tum expositiora sunt exempla quam vt operaepre-
cium sit ea persequi. Tantum illud admonuerim nonnihil veneris accessurum
prouerbio, si longius a simplici detorqueatur oratione, videlicet ad fraudem
imposturamue, quae vel citra verborum fucos peragitur. Quod genus fuerit, si
quis dicat mundum hunc dare verba suis cultoribus et alcimisticam, quam
vocant artem, dare verba sui studiosis et eum sibiipsi dare verba, qui sibi
pollicetur haudquaquam speranda.

135 [A] ADDERE MANVM450





140




145




150



Illud inusitatius quod est apud Plautum in Persa: Addere manum pro eo, quod
est: ludibrio habere. Translatum opinor ab iis, qui manu ad aurem porrecta
motaque quempiam irrident. Plautina verba sunt haec:
 Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie versauisti,
 Vt me in tricas coniecisti? Quomodo de Persa manus mihi addita est?
Idem in Poenulo:
 Eo pacto auarae Veneri pulchre adii manum.
Rursum in eadem scena:
 Ego faxo posthac dii deaeque caeteri
 Contentiores magis erunt atque auidi minus,
 Cum scibunt Veneri vt addiderit leno manum.
Idem in Aulularia:
 Ita illis impuris omnibus adii manum.
Iterum in Cassina: Satin' lepide addita vobis manus merito? Quanquam varie
scriptum inuenio, nunc adii, nunc addita. Mihi videtur rectius legi addidi, vt
accipiamus sumptam metaphoram ab irridentium, vt dixi, gestu, cuius memi-
nit Persius:
 Nec manus auriculas imitata est mobilis albas.

[A]CIRCVMTONDERE COMAM451

155




Περικείρειν τοὺς πλοκάμους, id est Circumtondere comam, Graecis in prouerbio
est pro eo, quod est: ludibrio habere. Nam id lusus gratia fieri solet stupidis,
vt eis non sentientibus caesaries circumtondeatur. Lucianus in Misanthropo: 525
Ἐκάθησο τοὺς πλοκάμους περικειρόμενος ὑπ᾽ αὐτῶν, id est Sedebas, cum tibi
caesaries ab illis circumtonderetur.
Vsurpat idem in Pseudomante.

160 [A] FVCVM FACERE452





165




170




175




180

LB 202


185




190



  c194-196
195

Fucum facere pro eo, quod est: imposturam facere et artificiosa dissimulatione
deludere, frequens est apud bonos autores. Terentius in Eunucho: Per alienas
tegulas / venisse clanculum fucum factum mulieri.
Quo loco factum supinum est, non
participium. Quintus frater ad Ciceronem: Si eum, qui tibi promiserit, fucum, vt
dicitur, facere velle senseris, vt te id audisse et scire dissimules. Nam fucus herbae
genus, quam Graeci φῦκον vocant, tingendis lanis vtile. Vnde simpliciter
fucum pro colore reperire licet et fucare pro colorare. Horatius in Odis:
Stercore fucatus crocodili. Maxime si colorem non natiuum aut genuinum, sed
artificiosum ac velut adulterinum significemus, vt idem Horatius:
 Nec amissos colores 526
 Lana refert medicata fuco.
Proinde medicamentum illud, quo cuti superinducto mulierculae vitia formae
dissimulant quasique personam assumunt, fucum vocant. Plautus: Vitia
corporis fuco occulunt.
Vt autem fucus est color arte additus, ita persona facies
est non vera, sed apposititia. Vnde eleganter dictum a Seneca: Vt personam
malit quam faciem
, id est videri malit quam esse. Lucretius item libro tertio:
 Nam verae voces tum demum pectore ab imo
 Eliciuntur et eripitur persona, manet res.

[H] Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus: Ita nec praeceptor deerat optimus
quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret. [A] Itaque
personatos dicimus, qui aliud prae se ferunt quam sint. Quin et offucias
vocant inania quaedam rerum simulachra, quae | veluti praestigiis quibusdam
oculis intuentium imponunt. [B] Graeci simplici verbo φενακίζειν vocant et
φενακισμόν huiusmodi imposturam, φένακα fuci artificem. Qui scripsit Etymo-
logicum Graecum autor insyncerus et impurus vocem deductam existimat
παρὰ τὴν πηνίκην, quae Graecis coma dicitur apposititia; [H] Latini galericu-
lum appellant. Quin et colorem pro fuco vsurpauit Iulianus citante Vlpiano
libro Pandectarum xiiii., titulo Ad senatus consultum Macedonianum, cap. ix.
Sed Iulianus, inquit, adiicit, Si color quaesitus sit, vt filius familias qui mutuam
pecuniam accepturus erat, fide iuberet. Quin et rhetores probabilem rationem,
quam ad defensionem commenti sunt, colorem appellant. Iuuenalis:
 Dic aliquem nobis, dic, Quintiliane, colorem.
Et haerente summo rhetore vxor deprehensa impudentissimo colore se tuetur:
 Conuenerat olim
 Vt faceres tu quod velles, nec non ego possem
 Indulgere mihi.

[A]ALBVM CALCVLVM ADDERE ET SIMILES FIGVRAE453



200




205




210




215




220
Λευκὴν ψῆφον προσθεῖναι, id est Album calculum addere pro approbare, subinde
legimus apud doctos. Inde sumptum, quod antiquitus missis in vrnam calculis
ita ferebantur a iudicibus sententiae, vt albis absoluerent, nigris damnarent.
Qui si forte fortuna fuissent aequales, tamen liberabatur reus eiusque rei
causam Aristoteles copiosissime reddit in problematibus. De calculorum more
meminit Ouidius Metamorphoseôn libro xv.:
 Mos erat antiquis, niueis atrisque lapillis,
 His damnare reos, illis absoluere culpa;
 Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
 Calculus immitem dimittitur ater in vrnam
;
 Quae simul effudit numerandos versa lapillos, 527
 Omnibus e nigro color est mutatus in album.
Plinius iunior in epistola quadam: Nam quo magis intendam limam tuam,
confitebor et ipsum me et contubernales ab aeditione non abhorrere, si modo tu fortasse
errori nostro album calculum adieceris
, id est si nostrum hunc errorem tuo iudicio
comprobaris. Lucianus in Apologia: Οὐκ ἐν παρέργῳ θέμενος τὴν λευκὴν παρὰ
σοῦ καὶ πλήρη μοι ἐνεχθῆναι, id est Haud paruo aestimans, si mihi contingat album
abs te plenumque suffragium auferre. Plato libro De legibus ii.: Οὐκ ἂν τιθείμην
ταύτην τὴν ψῆφον, id est Haud posuerim hunc calculum. Huc adscribendum quod
Alcibiades nolens sese iudicum permittere sententiis ait, ne matri quidem
confidere velle, sed etiam hanc in eiusmodi periculo suspectam habiturum, ne
nigrum calculum pro albo subiiceret. Aristides in Pericle simplici verbo dixit
ἐπιψηφίζειν, pro comprobare, eamque vocem tanquam Platonicam vsurpat.

[A]CRETA NOTARE. CARBONE NOTARE454




225




230




235
LB 203
  c236-242
  c238-242

240




245




250




255




260
Ad hanc formam pertinent et illa: Creta notare pro eo, quod est: approbare, et
Carbone notare, quod est damnare. Propterea quod Pythagoras aiebat id, quod
esset colore candido, ad boni naturam pertinere, quod atro, mali. Vnde et 528
felicia alba dicimus, infames nigros. M. Tullius in actione pro Cecinna de teste
Sexto Clodio Phormione Nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam ille
Terentianus Phormio.
Et Horatius: Hic niger est, hunc tu, Romane, caueto. Idem in
Sermonibus: Sani an creta, an carbone notandi. Quem imitatus Persius ait in
quinta Satyra:
 Quaeque sequenda forent et quae vitanda vicissim,
 Illa prius creta, mox haec carbone notasti.
Rursum Horatius in Odis:
 Cressa neu careat [E] pulchra dies [A] nota.
Candidum calculum Cressam notam appellat, qua veteres dies fortunatos
signare consueuerunt. [E] Tametsi sunt qui hoc loco pro Cressa legunt
Thressa, quod hic mos | fuisse perhibetur Thracibus. [A] Ad hanc formam
pertinet etiam illud: Vnione signare, quod saepius apud autores est pro eo,
quod est: inter felicia prosperaque numerare. Ductum a veterum supersti-
tione, qui vnumquemque anni diem missis totidem in vrnam (aut vt apud
Scythas in pharetram) calculis signabant; quem arbitrabantur prosperum
abiisse candido calculo aut creta, quem egregie felicem, vnione, contra quem
inauspicatum, nigro lapillo notabant. Persius:
 Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo.
Huius superstitionis meminit Plinius libro septimo, capite quadragesimo
Vana, inquiens, mortalitas et ad circumscribendam seipsam ingeniosa computat more
Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in vrna
condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de vnoquoque pronunciat. Quid quod
iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit?
[B] Hactenus Plinius. [D]
Plutarchus in vita Periclis historiam refert ab his non abhorrentem, quam
fortassis non ab re fuerit hic ipsius verbis adscribere: Ὀκτὼ μέρη διελὼν τὸ
πᾶν πλῆθος ἐπεκλήρου, καὶ τῷ λαβόντι τὸν λευκὸν κύαμον εὐωχεῖσθαι καὶ
σχολάζειν παρεῖχε τῶν ἄλλων μαχόμενων. Διὸ καί φασι τοὺς ἐν εὐπαθείαις τισὶ
γενομένους λευκὴν ἡμέραν ἐκείνην ἀπὸ τοῦ λευκοῦ κυάμου προσαγορεύειν, id est
Vniuersam multitudinem partitus in octo partes sortibus vtebatur et, cui contigisset alba
faba, huic caeteris pugnantibus permittebat in conuiuiis atque ocio agere; quapropter
etiam aiunt eos, quibus res aliquae suauiter succedunt, eum diem album vocare, nimirum
ab alba faba.
[H] Ad hanc viciniam pertinet, quod quae praecipua sunt, ea
melioris notae esse dicimus, veluti quum M. Tullius alicui salutem dici iubet
de nota meliore. Tristem notam dixit Liuius decadis i., libro iiii.: Posthumius nulla
tristi nota est insignitus, id est nulla crudelitatis infamia aspersus.

[A]CALCVLVM REDVCERE455




265




270




275




Calculum reducere est mutare factum, cuius te poeniteat, aut vertere consilium
rei non satis commode institutae. Nonius citat Ciceronem in Hortensio: Itaque 529
tibi concedo, quod in duodecim scrupis olim, vt calculum reducas, si te alicuius dati
poeniteat. Translatum apparet aut a ratiocinantibus aut (quod est vero propius)
a ludo laterunculario. In summa, prouerbii speciem habent, quaecunque a
calculis finguntur metaphorae vt ad calculos vocare pro eo, quod est: rationem
inire et aestimare. M. Tullius dialogo De amicitia: Hoc quidem est nimis exigue et
exiliter ad calculos vocare amicitiam, vt par sit ratio datorum et acceptorum.
Valerius
Maximus libro quarto, capite de liberalitate: Si ad calculos reuocetur, paruum,
vtpote septem iugeribus et hoc in Pupinia abditis redactum, sin animo praerogantis, 530
omni pecunia maius. Et ad calculos reuerti est redire ad rationem ac respectum
consiliumque. Cicero ad Atticum: Quare nunc saltem ad illos calculos reuertamur,
quos tum abiecimus, vt non solum gloriosis consiliis vtamur, sed etiam paulo salubriori-

bus. Et in Epistolis Plinianis mouere calculos pro eo, quod est: proponere
rationes. Et Ponere, inquit, in vtraque parte calculos, id est vtrinque rationes
expendere. Et hic calculus accedat, id est hoc momenti adiungatur. Neque
quicquam prohibet eadem ratione dici, 'decedere calculum' et 'detrahere
calculum'.

280 [A] Θ PRAEFIGERE456





285




LB 204
291



Theta praefigere pro damnare. Persius:
 Et potis es vitio nigrum praefigere Θ.
Ausonius in paedagogum ligurritorem carmine choliambico:
 Miselle doctor, οὐ tibi sit obscoeno,
 Tuumque nomen, theta sectilis signet.
Sunt qui hoc ad figuram Graecanicae literae referant, quod ea cordis humani
transfixi speciem quodammodo repraesentet. Nam nescio an debeamus Isi-
doro credere, qui primo Etymologiarum libro scribit ita militari more solere
fieri, vt caesi Θ, salui Τ signarentur. Certe de hoc signo Τ fit mentio etiam in
Apocalypsi, | quae beati Ioannis Euangelistae nomine legitur. Sed vero
similius, quod scribit Asconius Pedianus, olim in iudiciis sortes, quae mitte-
bantur in vrnam, triplicem notam habere solere ac Θ quidem damnationis
fuisse symbolum, Τ absolutionis, Λ ampliationis, id est quoties significabant
sibi parum adhuc liquere ac denuo causam agi oportere.

295 [A] STELLIS SIGNARE. OBELO NOTARE457

    c296-301



300
  a301-323



305




310




315




320




325




330




335


  c338-341

340




345


  c348-353

350




LB 205
356



360




365



Ἄστροις σημειοῦσθαιἄστροις τεκμαίρεσθαι, id est Stellis notare. Eustathius in
quintum Odysseae librum admonet dictum de his, qui longam ac desertam
viam peragunt, adeo vt necessum habeant regionum situm stellarum obserua-
tione signare. Ductam autem esse metaphoram a nauigantibus, qui quum
eousque prouecti sunt a terra, vt iam coelum vndique et vndique pontus stellarum
indicio cursum moderari solent, maxime Cynosurae et Helices [B] teste Arato
ἐν Φαινομένοις:
 Οἳ τὴν μὲν Κυνόσουραν ἐπίκλησιν καλέουσι,
 Τὴν δ᾽ ἑτέρην Ἑλίκην· Ἑλίκῃ γε μὲν ἄνδρες Ἀχαιοὶ
 Εἰν ἁλὶ τεκμαίρονται ἵνα χρὴ νῆας ἀγινεῖν,
 Τῇ δ᾽ ἄρα Φοίνικες πίσυνοι περόωσι θάλασσαν.
 Ἀλλ᾽ ἡ μὲν καθαρὴ καὶ ἐπιφράζασθαι ἑτοίμη 531
 Πολλὴ φαινόμενη Ἑλίκη πρώτης ἀπὸ νυκτός,
 Ἡ δ᾽ ἑτέρη ὀλίγη μέν, ἀτὰρ ναύτῃσιν ἀρείων,
 Μειοτέρη γὰρ πᾶσα περιστρέφεται στροφάλιγγι,
 Τῇ καὶ Σιδόνιοι ἰθύντατα ναυτίλλονται.
Quorum carminum interpretationem adscribam ex Germanici Caesaris inter- 532
pretatione:
 Hic Iouis altrices Helice Cynosuraque fulgent.
 Dat Graiis Helice cursus maioribus astris,
 Phoenicas Cynosura regit; sed candida tota
 Et liquido splendore Helice nitet; haud prius vlla,
 Cum sol Oceano fulgentia condidit ora,
 Stella micat coelo septem qua Cresia flammis,
 Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,
 Quippe breuis totam fido se cardine vertit
 Sidoniamque ratem nunquam spectata fefellit.
Et Aratum imitatus Ouidius libro De tristibus quarto:
 [A] Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
 Altera Sidonias, vtraque sicca rateis.
Idem indicat Vergilius in quinto de Palinuro loquens:
 Talia dicta dabat clauumque affixus et haerens,
 Nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

Idem alibi:
 Cuncta notat tacito labentia sydera coelo.
Consimiliter Homerus cum alias tum Odysseae libro quinto:
 Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχνηέντως
 Ἥμενος, οὐδέ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτε
 Πληϊάδας ἐσορῶντί καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην
 Ἄρκτον θ᾽, ἣν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,
 Ἥ τ᾽ αὐτοῦ στρέφεται, καὶ τ᾽ Ὠρίωνα δοκεύει,
 Οἴη δ᾽ ἄμμορός ἐστι λοετρῶν Ὠκεανοῖο,  id est
 Ille quidem nauim arte regens clauo assidet haerens,
 Nec sinit illapso torpescere lumina somno,
 Pleiadas seroque recondentem ora Booten
 Suspectans vrsamque alio cognomine plaustrum,
 Quae fixa vsque loco se circumflectit eodem,
 Et nunquam Oceani liquidis aspergitur vndis.
Vnde ἄστροις σημειοῦσθαι τὴν ὁδόν videntur ii, qui notulis quibusdam et
coniecturis arte deprehensis rem alioqui peruestigatu difficilem inquirunt aut
assequuntur, aut qui signis quibusdam multo ante colligunt quid sit euentu-
rum. Postea deflexum est, vt stellas praenotare dicantur, qui quippiam velut
animaduertendum insigniunt. Cui diuersum ὀβελίζειν, id est veru praenotato
quasi iugulare ac damnare.
Translatum ab Aristarcho, qui Homeri carmina in
corpus redegit atque in libros digessit versus nothos, hoc est adulterinos et 533
subdititios, qui non viderentur sapere venam illam Homericam, ὀβελίσκοις, id
est minutis verubus, praenotatis damnans, contra, qui viderentur insignes ac
genuini, ἀστερόσκοις, id est stellulis, illustrans. Quem morem sequutus est et
Origenes et diuus Hieronymus in literis diuinis. Quin hoc ipsum Aristarchi
cognomen in prouerbium abiit, quod is eum damnandi notulis pro|bandique
morem excogitarit. M. Tullius Attico: Totum hunc locum, quem in aristocratia ego
varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere de flamma, de ferro
(nosti illas
ληκύθους) valde grauiter pertexuit. Atticum vocat suarum orationum
Aristarchum, id est censorem et emendatorem, quod illi mos fuerit, si quae
parum probasset in scriptis Ciceronis, ea ceris rubris notare. Quod quidem
alibi declarat idem M. Tullius libro ad Atticum decimo sexto: Quae mihi
florentia visa sunt tuo iudicio. Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.
Idem
ad Dolabellam: Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum. Alter Aristarchus
hos
ὀβελίζει. Ego tanquam criticus antiquus iudicaturus sum. Item M. Varro De
lingua Latina Aristarchos appellat criticos grammaticos, qui de libris iudicant. 534
Et Horatius: Fiet Aristarchus, id est castigator et expensor alieni scripti. Et
diuus Hieronymus subinde quempiam sui temporis Aristarchum vocat, quod
arbitrio suo alia damnaret, alia probaret.

[A]NOTARI VNGVI ET SIMILIA458

370




375




380



Ad eandem formam pertinent haec quoque: Notare vngui, quod soleat vngui
signum apponi, vbi quid parum placet. Horatius dixit transuerso calamo signum
apponere pro eo, quod est: damnare. In eundem sensum censoria virgula legitur
identidem apud diuum Hieronymum pro castigandi notandique autoritate.
[E] Item apud Quintilianum libro Institutionum i.: Qua quidem ita sunt seuere
vsi veteres grammatici, vt non versus modo censoria quadam virgula notare. [A] A
censoribus Romanis traductum, quorum partes erant notare, si quid in
moribus ciuitatis dignum emendatione iudicassent, ac mulctam dicere. Eodem
pertinent 'spongia', 'lima', 'caelum', quae in emendationis prouerbium abierunt.
Spongia deletur, quod non placet. Lima detrahitur atque expolitur, quod
redundat quodque incultum est. Caelo deformatur item ac fingitur id, quod
est rudius. Proinde in spongiam incubuisse dixit Augustus Aiacem suum, quem
deleuerat. Et elimata dicuntur expolita. Et sculpturam orationis cultum
dicunt.

[A]STILVM VERTERE459

385




390




395

Stilum vertere est mutare quod scripseris. Horatius in Sermonibus: Saepe stilum
vertas.
Antiquitus in tabellis ceratis scriptitabant stilo graphiario, cuius altera
parte nimirum acuta per aequor cereum ducta literas exarabant, altera latiore
rursum obliterabant, quod exarassent. Hieronymus Aduersus Rufinum: Quam-
diu non renuebam laudationem tuam, sequebaris vt magistrum, fratrem et collegam

vocabas et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnoui laudes tuas et me
indignum tanti viri praeconio iudicaui, vertis stilum et omnia laudata prius vituperas de
eodem ore et dulce proferens et amarum.
[E] Hieronymus imitatus est Ciceronem,
qui Verrinarum actionum iiii. scribit in hunc modum: Timuit aliquando et
commotus est, vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem euertit suam.
[A]
Inuenitur et 'stilum infigere' et 'stilo appetere' pro eo, quod est: scriptis
insectari atque inuehi.

[A]OMNE TVLIT PVNCTVM. OMNIVM CALCVLIS460



400




405


LB 206

410




415




420
Omne tulit punctum et Cunctorum calculis legimus pro eo, quod est: omnium
sententia et comprobatione. Quorum prius translatum est a consuetudine
comitiorum, vbi tabella circumferri consueuit, in qua puncto apposito signi-
ficabant, cui candidatorum suffragarentur. Posterius a iudiciorum sortibus, de
quibus paulo superius meminimus. Horatius:
 Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci. 535
Nam qui iucunda modo scribunt, iis duntaxat placent, qui voluptatem
appetunt. Contra qui vtilia, ab iis tantum probantur, quibus vtilitas quaeritur.
At qui voluptatem cum vtilitate coniunxit, is omnium suffragio laudabitur.
Idem in Epistolis: |
 Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
 Quis nisi Callimachus?
Item in epigrammate choliambico, quod refertur a Porphyrione:
 Ciconiarum Rufus iste conditor, 536
 Hic est duobus elegantior Plancis,
 Suffragiorum puncta non tulit septem.

Aristides in Themistocle ἡ κοινὴ ψῆφος Ἑλλήνων, id est qui est communis
Graecorum calculus, dixit pro eo, quod erat: totius Graeciae consensus. Cicero
libro Tusculanarum quaestionum secundo: Quae flamma est, per quam non
cucurrerunt qui haec olim punctis singulis colligebant? Agit autem de magistratibus,
qui singulorum ciuium suffragiis mandabantur. Apuleius Asini sui libro sexto:
Certe calculo cunctorum, vtcunque mors ei fuerat destinata, id est omnium suffragiis
sententiisque.

[A]CVMANI SERO SAPIVNT461


  c423-432
  c424-426
425
  c426-432



430

  c432-435
  a432-435

435


Ὀψὲ αἰσθάνονται οἱ Κυμαῖοι, id est Sero sapiunt Cumani. Id adagium refertur a
Strabone Geographiae libro decimotertio putatque eos vulgo male audisse
tanquam stupidos atque insulsos ob hanc causam, quod ducentis annis portus
vectigalia exegerint hoc nomine, vt vrbem aedificarent, quae dare tamen non
desierunt, cum iam vrbs esset extructa. Adiicit et aliam fabulam: Cumanos
publica pecunia mutuo accepta porticus construxisse, deinde cum pecuniam
eam ad diem praescriptum non reddidissent, a deambulatione fuisse prohibi-
tos. Aliquanto post cum ingens esset pluuia, creditores ludibrii causa praeco-
nem misisse, qui publicarent aedictum, vti Cumani porticus subirent. Atque
ita voce praeconis admonitos subiisse; inde natum adagium Sero sapere
Cumanos
, qui non nisi moniti senserint defugiendam esse pluuiam. [G] Notat
et Stephanus Cumam ac Lesbum male vulgo audisse stupiditatis nomine.
Prouerbium autem non sentit de Cuma Italiae, sed Aeolidis, quae eadem dicta
fuisset Amazonium et Phriconitis aut, vt Herodotus libro primo, Phriconis.
[A] Simillimum illi: Sero sapiunt Phryges. Nihil enim vetat quominus dicatur et
in illos, qui non nisi suo malo docti parent recte monentibus.

[A]MALA ATTRAHENS AD SESE VT CAECIAS NVBES462


440




445




450


  c453-456

455


  c458-465

460
LB 207



465
  c466-71



470


  c476-476

475




480




485



 Κάκ᾽ ἐφ᾽ αὑτὸν ἕλκων ὥστε καικίας νέφος,  id est
 Sic mala sibiipsi vt caecias nubem attrahens.
Versus est senarius prouerbio celebratus in eos, qui sibiipsis litium ac
negotiorum materiam pariunt accersuntque ducta similitudine ab eius venti
natura, cui nomen caecias, quem Plinius media inter aquilonem et exortum
regione flare scribit et vnum contra aliorum septentrionalium ventorum
naturam nubes non pellere, sed attrahere. Quin ipsius ascribam verba.
Ventorum, inquit, etiam frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare. 538
Vicinus his corus. Hi et reliquos compescunt et imbres abigunt. Humidi auster et
aphricus et praecipue auster Italiae. Narrant et in Ponto caeciam in se trahere nubes.

Hactenus Plinius. Aristoteles libro De mundo putat caeciam circa ortus
aestiuos flare additque hunc a nonnullis eundem haberi cum illo, quem alii
θρασκίαν nominant flatque proximus argestae. Quid autem in causa sit, vt hic
ventus nubes non more reliquorum a se propellat, sed ad se vocet, Aristoteles
in Meteorologicis conatur ostendere. Vel quod alius, inquit, ventus reflet
aduersus eodem tempore vel quod hic e sublimi coeli parte spirans, puta
orientali, non transuersus per terram feratur, sed recuruata linea propter
reflexum, vnde exortus est, eo recurrit. Atque ita fit, vt nubes ad sese cogat.
Vnde idem in libro De mundo caeciam inter eos ventos numerat, qui
ἀνακαμψίπνοι, id est resupinati flatus vocantur. [B] In Problematis autem sectione
vigesimasexta duas huiusce rei causas reddit: alteram hanc esse putat, quod
eodem tempore reflet alius ventus caeciae contrarius; altera non dissonat ab
iis, quae retuli, nempe caeciam spirare | ab eminentiore coeli regione, nimirum
ab ea quae vergit ad orientem. Hanc autem esse aeditiorem quam occiduam
colligit ex magnitudine et altitudine maris occidentalis; itaque fieri, vt caecias
occiduam regionem aduersus inuadens nubes contrahat easque suo in se
reflexu ad se trahat. [A] Huius rei mentionem facit et Plutarchus in vita
Sertorii scribens hunc ducem animaduersa caeciae natura, qui tum forte flabat,
Cacitanos [G] aut, vt Graeci codices habent, Characitanos [A] hostes ad
deditionem coegisse ad hunc modum. E regione speluncarum, in quibus illi se
continebant, obiecit aggeres cinericios. Quibus incursatione equitum concita-
tis caecias tantum pulueris in fauces speluncarum deuexit, vt cum ferre non
possent, sese Sertorio in manus darent. Refertur adagium ab Aulo Gellio libro
secundo, capite vigesimosecundo idque ex Aristotele. Refertur et a Theo-
phrasto libro De natura ventorum. Sed ab hoc atque item ab Aristotele
refertur, vt videatur etiam in bonam partem dici posse. Ait enim Ἕλκων ἐφ᾽
αὑτὸν τὸν πλοῦτον ὥσπερ ὁ καικίας νέφη, id est Attrahens ad sese diuitias vt caecias
nubes.
Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis possit ab
inimicis iuuari: Ὡς γὰρ ὁ καικίας τὰ νέφη, οὕτως καὶ ὁ φαῦλος βίος ἐφ᾽ αὑτὸν
ἕλκει τὰς λοιδορίας, id est Quemadmodum enim caecias nubes, itidem improba vita
probra ad sese attrahit.
[B] Vsurpat idem in bonam partem in Praeceptis
politicis. [A] Vnde de re quauis dici posse videtur in vtramlibet partem vt
'Hic ad sese eruditorum hominum gregem attrahit perinde vt caecias nubes'.
'Hic vndique pecunias attrahit ad sese quemadmodum caecias nubes'. 'Hunc
omnes bonae felicitates non aliter sequuntur quam caeciam nubes'. 'Nusquam
absunt iurgia, vbicunque hic adest; neque enim secus ad sese lites attrahit
quam caecias nubes'. Consimiliter ad rem referri potest: 'Res est tumultuosa
ambitio, quippe inuidiam, simultatem, profusionem atque id genus alia
incommoda non aliter attrahit ad sese quam caecias nubes'. 'Modestia 540
cunctorum hominum beneuolentiam allicit ad sese itidem vt caecias nubes'.

[A]OLEVM IN AVRICVLA FERRE463

490




495

  c497-500


500




505




510
Oleum in auricula ferre est apud Martialem. Quo loco mihi non satisfacit
interpres Domitius Chalderinus, vir alioqui probe doctus. Nam poeta taxare
videtur hominem rigida supinaque aure, id quod etiam Graeci notant, ἀν᾽ οὖς
ἔχων: ἀντὶ τοῦ ἄνω τὸ οὖς ἔχων, id est sublimem et supinam aurem habens. Carmen
Martialis est huiusmodi:
 Narratur quidam belle dixisse, Marulle,
 Qui te ferre oleum dixit in auricula.
Porro, vt in Problematibus scripsit Aristoteles, aures aqua infusa offenduntur,
oleo non item. Quin si forte aqua in aurem inciderit, oleo infuso medemur,
dum lubrica facta aure aqua defluit. Proinde et vrinatores oleum auribus
instillare consueuerunt, quominus aqua laedantur. Hinc itaque videtur natum
adagium, nempe a gestu eorum, quibus est aliquid liquoris infusum, quod ne
effluat, aurem supinant quasi auersantes ac fastidientes audire. Neque tamen
negauerim posse referri ad assentatores, qui velut oleum in aurem instillant,
dum iucunda loquuntur magis quam salutaria. Cui diuersum est illud Persia-
num:
 Auriculas teneras mordaci radere vero.
Huc igitur pertinebit et illud Euangelicum de venditoribus olei. Verum cui
placet hic sensus posterior, in auriculam, accusandi casu legat oportet. Quod
quoniam et prouerbii speciem prae se gerit et vulgo iactatum Martialis
indicat, non existimaui praetereundum.

[A]QVID SI COELVM RVAT?464



  c514-518
515

LB 208


520




525




530


Τί εἰ ὁ οὐρανὸς ἐμπέσοι; id est Quid si coelum ruat? Ironia prouerbialis in eos,
qui tutissimis etiam in rebus ridicule timent. Hoc vnde manarit, Aristoteles
indicat libro Τῶν μετὰ τὰ φυσικά quinto scribens priscis illis et rudibus
mortalibus persuasum fuisse coelum hoc, quod videbant imminere, Atlanticis
humeris sustineri. Quod si ille se subduxisset, fore vt e sublimi in terram
decideret. | Idque non solum poetarum figmentis fuisse proditum, verum
etiam a physicis nonnullis adfirmatum. [B] Plutarchus in libello De facie, quae
apparet in orbe lunae, citat Phenacem quendam, qui metuerit ne luna decideret
in terram quique commiseratus sit vicem eorum, qui lunae forent subiecti
(cuiusmodi sunt Aethiopes ac Taprobani), si tantum pondus in eos rueret,
idem veritus de terra coeloque, nisi columnis Atlanticis fulcirentur. [A]
Theognis:
 Ἔν μοι ἔπειτα πέσοι μέγας οὐρανὸς εὐρὺς ὕπερθεν 541
 Χάλκεος, ἀνθρώπων δεῖμα παλαιγενέων,  id est
 Deinde meo vastus capiti illabatur Olympus
 Ferreus, antiqui quod metuere viri.

Terentius ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ:
 Quid si redeo ad illos, qui aiunt: Quid si nunc coelum ruat?
Allusit huc Horatius in Odis:
 Si fractus illabatur orbis,
 Impauidum ferient ruinae.

[A]VMBRAM SVAM METVERE542465


535




540




545



Τὴν αὑτοῦ σκιὰν φοβεῖσθαι, id est Suam ipsius vmbram metuere, dicuntur, qui
pueriliter trepidant, vbi nihil omnino sit periculi. Translatum vel ab his, qui
forte conspecta corporis sui vmbra subito expauescunt, vel a melancholicis
quibusdam, qui autore Aristotele propter oculorum imbecillos spiritus in aere
proximo veluti suam quandam imaginem contemplantes arbitrantur sese suos
videre manes. Socrates in Phaedone Platonis: Tu vero tuam, quemadmodum dici
solet, metuens vmbram, id est tibi ipsi diffisus. Quintus ad Ciceronem de
consulatu petendo: Alter vero, quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem,
qua Catilina. Num maiore? Non, sed virtute. Quamobrem, qui manium vmbram suam
metuit, hunc negliges quidem.
[I] Quanquam is locus non vno modo erat
deprauatus in codicibus. [A] Plutarchus Symposiacorum problematum decade
septima: Τὸ μὲν τῆς σκιᾶς ἀναινόμενος ὄνομα καὶ δυσχεραίνων ἀληθῶς σκιὰν
δόξει φοβεῖσθαι, id est Qui vmbrae nomen refugiat ac moleste ferat, is vere vmbram
videbitur formidare.
[B] Agit autem de vmbris ita vocatis, qui non ipsi vocati a
conuiuatore, sed vocatum sequentes adeunt conuiuium.

[A]VEL MVSCAS METVIT PRAETERVOLITANTES466

550




555
Prouerbialis esse videtur hyperbole, quam refert Aristoteles septimo De
republica libro, Ἀλλὰ δεδιότα μὲν τὰς παραπετομένας μυίας, id est Qui muscas,
inquiens, etiam praeteruolitantes metuat, id est quamuis friuola de causa. Idem
similem quandam commemorat in Moralium septimo loquens de iis, qui
vsqueadeo natura sunt timidi, vt etiam si sorex obstrepat, protinus expaues-
cant.

[A]FVNEM ABRVMPERE NIMIVM TENDENDO467




560




565




570

LB 209


575

Ἀπορραγήσεται τεινόμενον τὸ καλώδιον, id est Abrumpetur tensus funiculus. In
eos dici solitum, qui dum extrema experiuntur, alienant a se eos, cum quibus
agunt, et vniuersae rei iacturam faciunt, dum plus satis attenti sunt ad lucrum.
Lucianus in dialogo quodam matrem lenam facit obiurgantem filiam, quod
amatorem in conuiuio nimis peruicaciter contempserit; periculum autem esse,
ne praeter modum exacerbatus atque iritatus iuuenis amorem pariter et
commodum alio conuertat. Καὶ ὅρα, inquit, μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀπορρήξω-
μεν πάνυ τείνουσαι τὸ καλώδιον, id est Ac vide, ne iuxta prouerbium abrumpamus,
dum nimium tendimus, funiculum. Pindarus apud Plutarchum: Καὶ λύοντι τὸ τῶν
δυσφόρων σχοινίον μεριμνῶν, id est Atque intolerabilium curarum funiculum
soluenti.
Quanquam hoc ab adagio non nihil est diuersum magisque congruit
cum illo, quod est apud Senecam in Epistolis ad Lucillium de explicanda
catena negociorum atque adeo abrumpenda, si nequeat explicari. Prouerbium
generaliter trahi poterit ad quemlibet conatum immodicum et ob id in malum
aliquod erumpentem. Huic finitimum est illud Hebraeorum haud quaquam 543
inscite | neque inuenuste dictum prouerbium: Qui nimium emungit fortiter, elicit
sanguinem.
Nec abhorret mimus ille Publianus:
 Furor fit laesa saepius patientia.
Atque alter huic consimilis eiusdem, opinor, etiamsi Senecae nomine fertur:
 Bonus animus laesus grauius multo irascitur.

[A]IN MATELLAM IMMEIERE544468



580




585



Ἐς τὴν ἀμίδα ἐνουρεῖν, id est ln matellam immeiere. Cum sordide tractantur aut
ad munus aliquod parum honestum adhibentur ii, qui non indigni videantur
vtpote ipsi sordidi atque inhonesti quasique ad contumelias ferendas facti.
Lucianus De mercede seruientibus: Οὐδὲν οὖν οὔτ᾽ αὐτοὶ δεινὸν πάσχοιεν ἂν
οὔτ᾽ ἐκεῖνοι ὑβρισταὶ δοκοῖεν ἐς τὴν ἀμίδα φασὶν ἐνουροῦντες, id est Itaque nec hi
quicquam indignum aut acerbum patiantur neque illi eos contumeliis afficere videantur,
si, quod aiunt, in matellam immingant.
Siquidem ad hunc vsum quasi nascitur
matella. Ex aduerso Martialis Bassum quendam ioco taxat, qui in aureum vas
incacaret, cum vitro biberet:
 Ventris onus misero (nec te pudet) excipis auro,
 Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.

[A]RISVS IONICVS469

590




595




600




605
Γέλως Ἰωνικός, id est Risus Ionicus. In molles et voluptarios dicitur. Nam
Ionum mollicies perinde vt Sybaritarum fastus in prouerbium abiit, quod
alteri Graecorum, alteri barbarorum essent luxuriosissimi. Athenaeus [C] libro
Dipnosophistarum duodecimo [A] de luxu Ionum locutus ait extare paroe-
miam auream, quae mores eius gentis testificetur, hanc, vt opinor, intelligens.
[C] Idem libro decimoquarto docet saltationis genus olim fuisse lasciuum ac
petulans, quod Ionicum diceretur. [A] Valerius Maximus libro Rerum memo-
rabilium secundo prodidit Ionas primos vnguenti coronarumque in conuiuio dandarum
et secundae mensae consuetudinem haud parua luxuriae irritamenta repperisse.
Maxi-
mus Tyrius in dissertatione, cui titulus Quis sit philosophiae finis, Crotoniates,
inquit, Olympicum oleastrum adamat, Spartiates armaturam, venationes Cretensis,
luxum Sybarites, Ion choros.
Hinc Horatius in Odis:
 Motus doceri gaudet Ionicos
 Matura virgo
,
lasciuas saltationes et parum decoras gesticulationes significans. Vnde et apud
Aristophanem ἰωνικῶς pro eo, quod est: ἁβρῶς, id est molliter ac delicate.

[A]RISVS MEGARICVS470




610




615
Γέλως Μεγαρικὸς, id est Risus Megaricus. In eos dicendum, qui parum
tempestiue iocantur quique (quod vetat Quintilianus) malunt aliquoties ami-
cum quam dictum perdere; aut quorum artes iam in contemptum abierunt
successione maiorum artificum obscuratae. Neque male quadrabit in senes,
qui aetate aliena lusus quosdam indecoros ac voluptateis iuueniles turpiter
consectantur. Nam Ionica comoedia viguit ad tempus, deinde in contemptum
venit irrisa ab Atheniensibus. De risu intempestiuo celebratur et hic senarius:
 Γέλως ἄκαιρος ἐν βροτοῖς δεινὸν κακόν,  id est 545
 Non in loco ridere pergraue est malum.

[A]RISVS CHIVS471

Γέλως Χῖος, id est Risus Chius. De molli lasciuoque lusu. Quandoquidem et
Chiorum mores taxauit vetus comoedia. Adagium commemomatur a Dioge- 546
niano.

620 [A] QVICQVID IN BVCCAM VENERIT472


LB 210


625



Quicquid in buccam venerit. Quoties libere quospiam ac tuto loqui significamus,
incircumspecte et quic|quid forte fortuna in animum inciderit. Quemadmo-
dum apud fidos amiculos facere solemus, apud quos impune quiduis nugamur
atque effutimus. M. Tullius ad Atticum libro decimoquarto: Aut si nihil erit,
quod in buccam venerit scribes. Idem libro duodecimo: Quid cum coram sumus et
garrimus quicquid in buccam venit. Recte torquebitur et in eos, qui temere atque
inconsiderate loquuntur, perinde quasi sermo illis non in pectore nascatur, sed
in faucibus.

[A]QVICQVID IN LINGVAM VENERIT473

630




635




Huic plane germanum est illud, quod vsurpat Lucianus in libello De ratione
conscribendi historiam: Ἐπινοοῦντες δὲ καὶ ἀναπλάττοντες ὅττι κεν ἐπ᾽ ἀκαι-
ρίμαν γλῶτταν, φασίν, ἔλθῃ, id est Comminiscentes affingentesque quicquid verbi
temere in linguam, vt aiunt, venerit.
Plato dictum hoc libro De republica octauo
citat ex Aeschylo tragico poeta. [C] Vsurpauit et Athenaeus libro Dipnoso-
phistarum quinto: Κατὰ γὰρ τὸν εἰπόντα ποιητήν· ὅττι κεν ἐπ᾽ ἀκαιρίμαν
γλῶτταν ἔλθῃ, [E] id est Iuxta poetam, qui dixit quicquid temere in linguam venerit.
Hoc velut interpretans Isocrates in oratione Panathenaica: Ὅμοιος ἂν εἶναι
δόξαιμι τοῖς εἰκῆ καὶ φορτικῶς καὶ χύδην ὃ τι ἂν ὑπέλθῃ λέγουσι, id est Similis
videbor iis, qui temere et arroganter ac futiliter quicquid in mentem venerit loquuntur.

640 [A] MOMO SATISFACERE ET SIMILIA474



  c643-645

645




650


  c653-661

655




660




665




670




LB 211
676



680




685




690




695

Τῷ Μώμῳ ἀρέσκειν, id est Momo satisfacere, prouerbialis est hyperbole.
Hesiodus in Theogonia et Momi cuiusdam meminit, quem ait Nocte matre,
Somno patre progenitum. Huic deo mos est ipsum quidem nihil operis
aedere, sed aliorum deorum opera curiosis oculis contemplari et, si quid est
omissum aut perperam factum, id summa cum libertate carpere. Nam μῶμος
Graece reprehensionem sonat. Aristoteles De partibus animalium libro tertio
meminit huius, qui naturam incusarit, quod bobus cornua in capite ac non in
armis potius addiderit, videlicet quo vehementius possint ferire. Ad quod
allusisse videtur Lucianus, cum in secundo Verarum narrationum libro scribit
se vidisse boues quosdam, quibus cornua inessent, non in fronte quemadmo-
dum reliquis, sed sub oculis. Idque ita visum esse Momo. Huius idem
Lucianus cum aliis compluribus locis meminit tum in dialogo De haeresibus
huiusmodi quandam de eo fabulam refert: Mineruam, Neptunum et Vulca-
num de principatu artificii inter se contendisse. Et vt quisque artis suae
praecipuum aliquod specimen aederet, Neptunum taurum quendam finxisse, 547
Mineruam domum excogitasse, Vulcanum hominem composuisse. Momus
delectus arbiter certaminis et artis expensor. Ille inspecto vniuscuiusque opere
praeter alia quae in reliquorum operibus reprehendit, illud potissimum in
hominis opificio notauit, quod artifex non in pectore fenestras aut hostiola
quaedam addidisset, quo perspici posset quid in corde lateret, quod illi
specuosum alioqui multisque recessibus sinuosum finxisset. Cuius fabulae
mentionem facit et Plato. Philostratus in epistola quadam ad vxorem de
Momo scribit in hanc ferme sententiam: hunc in Venere nihil alioqui quod
reprehenderet inuenisse, nisi quod sandalium illius calumniabatur, vt stridu-
lum nimisque loquax ac strepitu molestum. Quod si Venus citra sandalium
incessisset, ita vt emersit a mari, tota nuda, nullam omnino ansam carpendi
Momus inuenisset. Qui quidem deus tametsi non perinde gratus est atque 548
caeteri, propterea quod pauci veram reprehensionem libenter admittant,
tamen haud scio an vllus alius e maxima poeticorum deorum turba sit vtilior.
Quanquam nunc nostri Ioues excluso Momo solam Euterpen audiant blanda
salutaribus anteponentes. Hic igitur Momus varias adagiorum formas suppe-
ditat: vel cum Plato De republica lib. 6. scribit philosophiae studium esse
eiusmodi, vt ne a Momo quidem possit reprehendi, vel cum Venus Lucianica
iam itura in iudicium negat se dubitaturam, etiam si Momus ipse iudicaturus
esset, vel cum Cicero scribit ad Atticum libro quinto: | Quod me maxime
hortaris et, quod pluris est quam omnia, in quo laboras, vt etiam Ligurino Momo
satisfaciam, moriar si quicquam fieri poterit elegantius.
Ergo prouerbii speciem
habebunt omnes id genus formulae: 'Haud dubitem tecum vel Momo iudice
decertare'. 'Inculpatior est eius viri vita quam vt vel Momus ipse possit
carpere'. 'Hanc faciem ne Momus quidem possit reprehendere'. 'Nec
Momum iudicem recusarim'. 'Haec vel Momo ipsi satisfaciant' et si quae fingi
possunt consimiles. Ad hanc formam pertinet illud Ouidianum de forma
Adonidis: Laudaret faciem Liuor quoque.
    Breuiter omnes id genus hyperbolae prouerbii faciem obtinent veluti
Terentianum illud: Ipsa Salus si cupiat, / seruare domum hanc non possit. De
familia deplorata. Item de loco vehementer munito: 'Hanc arcem ne Mars
quidem ipse expugnarit'. De homine praefracto ac pertinaci: 'Huius animum
ne Vertumnus quidem ipse verterit'. De foemina supra modum virosa: 'Huius
foeminae libidinem ne Priapus quidem ipse satiarit'. De re neutiquam proba-
bili: 'Istud ne Pitho quidem ipsa persuaserit'. De re tacitu difficili: 'Hoc ne
Harpocrates quidem ipse aut Angerona continere queat'. 'In tanto rerum
strepitu ne Somnus quidem ipse somnum ceperit'. De homine praeter modum
suspicaci et diffidenti: 'Iste ne Fidei quidem ipsi fidem habeat'. 'Hic vel
Argum fallat'. De vehementer astuto. 'Hic miserior est quam vt ei vel ipsa
inuidere possit Inuidentia'. Verum de his loquendi formulis admonuimus in
operis huius initio.

[EA]COELO AC TERRAE LOQVI475



700




705
Qui frustra vociferantur, Coelo ac terrae loqui dicuntur. Sic enim solent qui
diffidunt hominum praesidiis exclamare: o coelum, o terra. Theognetus apud
Athenaeum libro tertio ac rursus libro decimoquinto:
 Πεφιλοσόφηκας γῇ καὶ οὐρανῷ λαλῶν,
 Οἷς οὐδὲν ἐστιν ἐπιμελὲς τῶν σῶν λόγων,  id est
 Terrae loquens coeloque philosophatus es,
 Sed hisce nulla est cura sermonis tui.
Confine est illi, quod alibi retulimus, Vento loqueris.

[A]IN PORTV IMPINGERE549476




710




715



Est apud Quintilianum in Institutionibus: In portu impingere pro eo, quod est:
statim in ipso operis ingressu peccare. Vsurpatur et a diuo Hieronymo [E] in
Apologia secunda aduersus Rufinum: Statim de portu egrediens nauim impegit.
Idem ad Pammachium: Egredientes de portu statim impegimus. [A] Sumptum a
nauigantibus, qui magno cum dedecore priusquam portu exierint, nauim
illidunt. [B] In diuersum sensum inflexit Papyrius Fabianus referente Seneca in
Controuersiis: Nauim in portu mergis, de sene, qui luxuriari coeperat aliena
aetate. Apte dicetur in omnes, qui negocio iam propemodum cum laude
confecto in extremo degenerant. [G] Idem est apud Graecos, [B] Ἐν τῷ λιμένι
προσκρούει, id est In portu impingere. [H] Nilus quidam Graecus autor ita 550
refert: Μὴ ἐπαίρου μή πως τὸ ναυάγιον ἐν τῷ λιμένι γένηται, id est Ne efferaris
animo, ne forte naufragium tibi fiat in portu.

[A]IN LIMINE DEFICERE AVT OFFENDERE477

720




725


Huic proximum sit illud: In limine offendere aut deficere. Translatum ab iis, qui
domum egressuri statim in limine pedem offendunt, priusquam quicquam
occeperint agere. Vergilius: Cur indecores in limine primo / deficimus? id est
statim ac vixdum inito bello. [C] Duriuscule dixit Qu. Curtius libro sexto: In
ipso limine victoriae stamus
pro eo, quod est: proxima est victoria. [B] Huic
contrarium est, quod in Epistolis ad Lucillium scribit Seneca: In summo deficit
cliuo.
Ducta translatione ab iis, qui conscenso propemodum monte tum
delassantur, cum proximi sunt cacumini.

[A]CANTHERIVS IN PORTA478

LB 212
730
  c730-732
  c732-734

  c734-736
735

Confine est superioribus: Cantherius in porta. Na|tum a Sulpitio Galba quo-
dam; cui cum in prouinciam exituro cantherius in porta cecidisset, Rideo,
inquit, te, cantheri, in porta, cum tam longum iter sis iturus, iam lassum esse te, cum
vixdum sis ingressus. Quod dictum in prouerbium abiit. [B] Refertur adagium a
Festo Pompeio in dictione Rideo atque is indicat conuenire, cum quis in
principio rei vix inchoatae deficit animo. Quid autem sit cantherius dilucide
exponit, nempe equus exectis testibus, vt hoc differat cantherius ab equo, quo
maialis a verre, capus a gallo, veruex ab ariete.

[A]CITRA PVLVEREM479



740




745




Ἀκονιτί, id est Citra puluerem, Graeci dicunt contingere, quo quis facile
citraque negocium potitur. Translatum vel ab aphe, id est a pulueris contactu,
quo se spargebat in palaestrico certamine congressurus, vel certe a puluere,
quo non indecore sordidari scripsit Horatius eos, qui certant Olympia quiue
bellum gerunt. Plinius libro trigesimoquinto: Alcimachus Dioxippum, qui
pancratio Olympia citra pulueris tactum, quod vocant
ἀκονιτί, vicit. Aulus Gellius
libro quinto Ouandi, inquit, causa est, cum deditione repente facta sine puluere, vt dici
solet, incruentaque victoria obuenit. Horatius in Epistolis:
 [E] Quis circum pagos et circum compita pugnax
 [A] Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
 Cui sit conditio dulcis sine puluere palmae?

Inuenitur et ἀνιδρωτί, id est citra sudorem, [B] et ἀναιμωτί, id est citra sanguinem.

750 [A] DESERTA CAVSA551480





755




760




765



Ἐρήμη δίκη, id est Deserta causa, cum nemo repugnat. Translatum a iudiciis,
vbi nonnunquam altera pars cedens tradit causam aduersario. Itaque deserta
causa vincere est vincere nullo contra pugnante. Lucianus in Ioue tragoedo: 552
Ὥστε τί ἄλλο ἢ ἐξ ἐρήμης κρατεῖν οὕτω δόξομεν; id est Itaque quid aliud videbimur
fecisse quam deserta causa vicisse? Idem in Toxaride: Καὶ τοσαύτας πόλεις ἐρήμην
ὑπὸ σοῦ ἁλῶναι, id est Totque ciuitates nullo defendente abs te capi. [E] Vsurpat et
Socrates in Apologia apud Platonem: Ἐρήμην κατηγοροῦντες ἀπολογουμένου
οὐδενός, id est Deserta causa nullo defendente accusantes. [G] Iureconsulti compo-
sita voce ἐρημοδικία vocant. Ita Paulus Pandectarum libro iiii., titulo De
minoribus, cap. Et si sine dolo: Item et in eremodiciis ei subuenitur. Constat autem
omnis aetatis hominibus restitutionem eremodicii praestari debere, si doceant se ex iusta
causa abfuisse.
Rursum libro xlvi., titulo Iudicatum solui, cap. Quum quaereba-
tur: Si interposita iudicatum solui stipulatione quis reum non defenderet, postea ex
eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur
etc.
Rursum in codice libro tertio, titulo De iudiciis, cap. Properandum: Sin autem
reus abfuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris
ediximus, etiam absente reo eremodicium contrahatur.
Haec Iustinianus. Est igitur
ἐρημοδίκιον, quum altera parte absente fertur sententia.

[A]CITRA ARATIONEM CITRAQVE SEMENTEM481

770




775




780


LB 213

785




790




795
Quae citra nostram operam casu nobis eueniunt Ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα
contingere dicunt Graeci. Lucianus in Parasito: Ὅτι δὴ μόνος κατὰ τὸν σοφὸν
Ὅμηρον οὔτε φυτεύει χερσὶ φυτὸν οὔτε ἀροῖ, ἀλλὰ τὰ ἄσπαρτα καὶ τὰ ἀνήροτα
πάντα νέμεται, id est Quod videlicet vnus iuxta egregium illum Homerum nec manibus
plantat nec arat, verum citra sementem, citra arandi laborem fruitur omnibus.
Idem in
Rhetorum didascalo: Σοὶ δὲ ἄσπορα καὶ ἀνήροτα φυέσθω πάντα, id est Tibi porro
citra seminandi arandique laborem proueniant omnia
, id est citra studium. Natum
apparet adagium a fabula Insularum Fortunatarum, de quibus Horatius in
Odis:
 Reddit vbi Cererem tellus inarata quotannis
 Et imputata floret vsque vinea.
Sumptum est autem, opinor, ex Homero, qui Odysseae libro nono Cyclopum
terram describit ad hunc modum:
 Κυκλώπων δ᾽ ἐς γαῖαν ὑπερφιάλων, ἀθεμίστων
 Ἱκόμεθ᾽, οἵ ῥα θεοῖσι πεποιθότες ἀθανάτοισιν
 Οὔτε φυτεύουσι χερσὶ φυτὸν οὔτ᾽ ἀρόωσιν,
 Ἀλλὰ τά γ᾽ ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα πάντα φύονται,
 Πυροὶ καὶ κριθαὶ ἠδ᾽ ἄμπελοι, αἵ τε φέρουσιν
 Οἶνον ἐριστάφυλον, καί σφιν Διὸς ὄμβρος ἀέξει,  id est
 Venimus in terram, quam magnanimi Cyclopes
 Et legum expertes habitant. Hi numine freti
 Diuum nec manibus terrae plantaria figunt
 Vomere nec segetem proscindunt, quin ea cuncta 553
 Nulla semente et nullo nascuntur aratu
 Ordea, frumentum plenisque onerata racemis

 Vineta et largis haec luppiter imbribus auget.

[A]DORMIENTIS RETE TRAHIT482



  c799-803
800




805




810




815
  a816-818


Εὕδοντι κύρτος αἱρεῖ, id est Dormienti rete capit. In eos, quibus citra conatum
obtingunt ea quae cupiunt. Natum ex euentu, quod aliquando acciderit, vt
dormientibus piscatoribus pisces forte retibus inuoluti caperentur. Quidam ad
Timotheum imperatorem Atheniensium referunt, cui, quod multa feliciter
obtingerent magis commoditate fortunae quam ipsius opera, εὐτυχοῦς, [B] id
est felicis, [A] cognomen inditum. In huius inuidiam pingebant nonnulli
Fortunam ad rete cogentem vrbes illo iuxta dormiente. Quos ille sic elusit
autore Plutarcho, vt diceret: Si huiusmodi vrbes capio dormiens, quid me facturum
arbitramini, si vigilaro? Huc allusit Terentius, cum ait in Adelphis:
 Quid? Credebas [G] dormienti haec [A] tibi confecturos deos
 Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?

[G] Non dissimili forma dictum est apud T. Liuium libro Ab vrbe condita
vii.: Vnicum belli ducem, qui nihil agenti sibi de coelo deuolaturam in sinum victoriam 554
censet. [H] M. Tullius in Verrem actione vltima: Sed non idem mihi licet, quod iis,
qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus
deferuntur.
[A] Quin et hodie vulgo dicitur in id genus homines: Fortunatior
est quam sapientior. Et Eupolis comicus apud Athenaeum:
 Ὦ πόλις, πόλις,
 Ὡς εὐτυχὴς εἶ μᾶλλον ἢ καλῶς φρονεῖς,  id est
 O ciuitas, o ciuitas,
 Vt
[G] tu quidem [A] es felix magis quam prouida.
[G] Congruunt quae dicentur in prouerbio Atheniensium inconsulta temeritas.

[A]CVM MVLA PEPERERIT483

820

  c822-829


825




830




835




LB 214
841


  c844-849
845




Adagium peruetustum: Cum mula pepererit. Quoties significamus aliquid
nunquam futurum aut adeo raro solere accidere, vt improbum ac stultum
videatur sperare. Ortum videri potest ex eo, quod refert Herodotus in Thalia:
Cum Babyloniorum vrbs obsideretur a Dario, quidam Babylonius conuiciis
insectans Darium atque exercitum, 'Quid', inquit, 'istic desidetis, Persae? Quin
potius absceditis, tunc expugnaturi nos, [B] ἐπεὰν ἡμίονοι τέκωσι', id est [A] cum
mulae pepererint
, videlicet ratus id nullo vnquam tempore futurum, propterea
quod natura steriles sunt mulae. At paulo post euenit, vt Zopyro mula
quaepiam pareret, quo quidem ostento in spem capiendae Babylonis erectus
est ac cepit. Huic simile quiddam refertur a Suetonio in vita Galbae Caesaris:
Huius auo procuranti fulgur, cum aquila de manibus exta rapuisset et in frugiferam
quercum contulisset, summum sed serum imperium portendi familiae responsum est.
Atque ille irridens, 'Sane', inquit, 'cum mula pepererit'. Quod omen ita arripuit
Galba, vt eum postea res nouas molientem nihil aeque confirmarit ac mulae partus
caeterisque vt obscoenum ostentum horrentibus solus pro laetissimo acciperet memor

sacrificii dictique auiti. Plinius lib. viii., cap. xliiii. de mularum sterilitate scribit
hunc in modum: Obseruatum est e duobus diuersis generibus nata tertii generis fieri et
neutri parentum esse similia. Eaque ipsa, quae ita nata sunt, non gignere in omni
animalium genere, idcirco mulas non parere.
[B] Huius rei causam adfert Alexander
Aphrodiseus, quod semina natura et habitu diuersa, si commisceantur, tertium
quiddam ab vtroque diuersum conficiunt vimque simplicium prorsus amit-
tunt, veluti si misceas album nigro abolitis vtrisque coloribus redditur fuscus
ab vtroque diuersus, [C] quem Graeci λευκόφαιον appellant. [B] Sed multo
exactius de his Aristoteles libro De generatione animalium secundo, cap. vi.
refellens Democriti et Empedoclis rationes. Quanquam proditum [A] est in
annalibus Romanorum mulas peperisse saepe, verum id prodigii loco habitum, [B] vt
eodem in loco, quem modo citaui, testatur Plinius. [A] Theophrastus vulgo
parere in Cappadocia tradit.
[B] Aristoteles [H] libro De natura animalium
primo, cap. sexto tradit mulas coire ac gignere [B] in Syria supra Phoenicen,
[A] sed esse id animal ibi sui generis, [B] etiam si simile.

850 [A] AD GRAECAS CALENDAS555484





855




860



Huic affinem habet sensum Ad Graecas Calendas, pro nunquam. Propterea
quod Graeci non habent Calendas more Latinorum, sed νουμηνίας, id est 556
nouilunia. Atque ad lunae recursus Graeci soluebant vsuras. Vnde Strepsiades
in Nubibus Aristophanis optat sibi incantatricem quampiam, quae carminibus
suis efficiat, ne quando luna exoriatur: sic enim fore, vt non reddat vsuras,
quandoquidem trapezitae ad lunas mutuam dant pecuniam et lunis vsurae
crescunt. Huc itaque respexit Augustus, cum diceret ad Graecas Calendas
soluturos, quos nunquam reddituros mutuum significabat. De quo in ipsius
vita scribit Tranquillus [B] ad hunc modum: [A] Quotidiano sermone quaedam
frequentius et notabiliter vsurpasse eum literae ipsius αὐτόγραφοι, ostentant. In quibus
identidem, cum aliquos nunquam soluturos significare vult, ad Calendas Graecas
soluturos ait.
[H] Huic simile est quod nunc inter eruditos iactatur, anno
magno Platonis, quem existimant nunquam futurum.

[A]ACESSAEI LVNA485

865
  c865-869



870




875
  c876-878



880


Ἀκεσσαίου σελήνη, id est Acessaei luna. Dictum in comperendinatores, qui
nouam subinde causam comminiscuntur, quo negocium proferant. A nautae
cuiusdam moribus ortum, cui Acessaeo fuerit nomen. Is cum esset ignauus,
ita prorogare consueuit nauigationem, vt se diceret lunam magis opportunam
expectare. Nam Graeci praecipueque ex his Lacedaemonii, quicquid essent
rerum auspicaturi, superstitiose lunam obseruabant. Id quod tacite notat
Euripides, cum in Iphigenia in Aulide respondet Agamemnon tum nupturam
filiam, vbi lunae dexter circulus aduenerit, videlicet de plena luna sentiens. [B]
Lucianus in libello De astrologia palam refert Lycurgum legem instituisse
Lacedaemoniis, ne praelium inirent ante plenilunium. [A] In eam superstitio-
nem iocatur Aristophanes τῇ πανσελήνῳ, id est plenilunio, sero aut nunquam
futurum significans. Etenim cum Datis et Artaphernes ductores regis Persa-
rum in Marathonem irrupissent, plenilunium obseruabant, vt tum exirent in
praelium. Ergo priusquam illi venirent, Athenienses bellum aggressi sunt. [G]
Historiae meminit Herodotus lib. vi. [A] Inde quasi prouerbio de cunctanti-
bus et quauis occasione rem proferentibus dicitur ἐν τῇ πανσελήνῳ, id est
plenilunio. Adagium refertur a Diogeniano. [G] De lunis Laconicis et alibi
nonnihil nobis dicetur.

[A]VBI PER HARMA FVLGVRARIT486


885
  c886-900



890

LB 215


895




900




905

Ὁπότε δι᾽ Ἅρματος ἀστράπτει, id est Vbi per Harma fulgurat. De iis, quae
nimis cunctanter ac sero aut admodum raro fiunt, aut cum nimis anxie ac
superstitiose captatur rei gerendae opportunitas. Strabo libro Geographiae
nono, vnde natum sit adagium indicat scribens vicum quempiam esse deser-
tum atque infrequentem apud Mycaletum Boeotiae seu Mycalessum, Tana-
graei iuris, quem Harma, id est Currum nominant. Rursum alterum ab hoc
diuersum eiusdem tamen nominis in Attica, quae quidem tribus ex Atticae
populo Tanagrae similis atque ob hanc similitudinem nominis quoque 557
communionem sortitum. Caeterum Harma Boeo|tiae sic vocatum, quod
Amphiarao excusso currus inanis in eum locum delatus sit, vbi nunc sacellum
eius extat. Alii ferunt Adrasto fugiente currum eius eo loco confractum fuisse,
ipsum Arionis opera seruatum. Hinc natam paroemiam: Ὁπότε δι᾽ Ἅρματος
ἀστράπτει, id est Vbi per Harma fulgurat, videlicet Pythicis vatibus fulgur
aliquod certum, quod ex eo loco veniret, obseruantibus eoque viso sacra
Delphos mittentibus. Obseruabant autem ad menses treis, singulis mensibus 558
treis dies noctesque totidem idque e Iouis fulguralis foco, qui est in muro
inter Pythium et Olympium. Haec ferme Strabo. Vsum adagii Plutarchus palam
indicat in Symposiacis, Οἱ γὰρ, inquiens, σπανίως καὶ δι᾽ Ἅρματος, ὥς φασιν,
ἑστιῶντες ἀναγκάζονται τὸν ὁπωσοῦν ἐπιτήδειον ἢ γνώριμον καταγράφειν, id est
Etenim qui raro et per Harma, vt aiunt, conuiuium exhibent, hi coguntur vtcunque
familiarem ac notum describere.
Itaque de raris et incertis dici solitum videtur.
Poterit et per iocum accommodari ad ea, quae nunquam euentura credamus,
quemadmodum aiunt ad Graecas Calendas.

[A]LYDIVS LAPIS SIVE HERACLIVS LAPIS487



910




915




920




925


  a928-933

930




935




Λίθος Ἡράκλεια ἢ λίθος Λυδή, id est Heraclius siue Lydius lapis. In eos dicitur,
qui vehementer acri exactoque iudicio sunt. Refertur a Theophrasto libro De
natura lapidum. Ait enim lapidem quendam esse, qui Lydius seu Heraclius
dicatur, qui attritu aurum atque argentum cuiusmodi sit arguat. Hunc quidam
Magnetem putant velut Herculanum, qui ferrum ad sese trahit; vnde nomen
etiam additum σιδηρίτῃ, sed ex Theophrasti verbis satis liquet βάσανον
significari, quem Latini vocant indicem, in quem Battus ille pastor apud
Ouidium transfiguratus est manente nimirum etiamnum in lapide prodendi
studio. Nec Heraclium vocatum ab Hercule, sed ab Heraclea Lydiae ciuitate.
De hoc meminit Plinius lib. xxxiii., cap. viii. his quidem verbis: Auri
argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus
inueniri nisi in flumine Tmolo, vt autor est Theophrastus, nunc vero passim, quem alii

Heraclium, alii Lydium vocant. Sunt autem modici quaternas vncias longitudinis
binasque latitudinis non excedentes. Iis coticulis periti, cum e vena lima rapuerint
experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris,
scrupulari differentia, mirabili ratione non fallente.
[B] Huc allusit Theocritus in
Aita:
 Λυδίῃ ἶσον ἔχειν πέτρῃ στόμα,  id est
 Vt Lydo lapidi par os habeam,
nimirum quo in variis osculis optime iudicaret, cuius essent. Sic enim
ineptiunt amantes. [F] Scholiastes putat hos lapides apud Lydos inueniri et
hinc prouerbium ortum. Et ne dubites quin de indice loquatur, sequitur:
 Χρυσὸν ὁποίῃ
 Πεύθονται, μὴ φαῦλον, ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί,  id est
 Cuius ab affrictu explorat mensarius aurum
 Sitne probum.

[A] Adagium accommodari potest vel ad personam vel ad rem. Ad personam
hoc pacto: 'Tu scriptorum meorum optimus iudex planeque, quod dici solet,
Ἡράκλεια λίθος'. Item hoc modo: 'In pensitandis aestimandisque ingeniis
emunctissimae naris ac prorsum Lydius, vt aiunt, lapis'. Ad rem transfertur
hoc pacto: 'Adolescentium ingenia libertas aperit, viris commissum impe- 559
rium, Lydius, quod aiunt, lapis est'.

940 [A] AMVSSIS ALBA488





945



LB 216
950




955



  c959-962
960



Λευκῇ στάθμῃ, id est Alba amussi, hoc est nullo delectu ac citra discrimen
Aulus Gellius in Noctibus Atticis: Nanque illi omnes, et eorum maxime Graeci, 560
multa et varia lectitantes in quas res cunque inciderant alba, vt dicitur, linea sine cura
discriminis solam copiam sectati conuerrebant.
[B] Plutarchus in commentario Περὶ
τῆς ἀδολεσχίας: Ἔστι μὲν οὖν ἀτεχνῶς ἡ λευκὴ στάθμη πρὸς τοὺς λόγους
ἀδόλεσχος, id est Est igitur plane alba linea erga sermones garrulus, propterea quod
nullo delectu quauis de re quiduis nugetur. [A] Effertur et expressius
adagium a nonnullis: Λευκῷ λίθῳ λευκὴ στάθμη, id est ln albo lapide alba linea.
Diciturque vel in eos, qui nullo sunt | iudicio, vel in stupidos vel in eos, qui
incertis probant aut significant incerta. Sophocles in Cidalione apud Suidam:
 Τοῖς μὲν λόγοις τοῖς σοῖσιν οὐ τεκμαίρομαι,
 Οὐ μᾶλλον ἢ λευκῷ λίθῳ λευκὴ στάθμη,  id est
 Nihilo mihi plus indicat sermo tuus,
 Quam lapide in albo signat alba linea.
Citatur a Nonio Marcello Lucillius libro xxx., sed corrupte, vt opinor. Quod
genus sunt pleraque illius:
 Et amabat omneis
 Nam discrimen non facit neque signat linea alba.

Vsurpatur et a Platone in dialogo, cui titulus Charmides, vbi Socrates ait se
erga formosos adolescentes perinde esse vt albam amussim in albo lapide,
propterea quod neque discerneret satis inter formas et omnes ex aequo
amaret. Solet enim funiculus ille minio oblini, quo discrimen faciat, vnde et
rubricam vocauit Persius: Ac si oculo rubricam dirigat vno.

[A]EADEM PER EADEM489

965




Αὐτὰ δι᾽ αὐτῶν, id est Eadem per eadem. Refertur in collectaneis Diogeniani de
his, qui semper eadem inculcant aut eadem assidue faciunt. Non dissimile illi,
quod alio reddidimus loco: Ὁ Διὸς Κόρινθος, id est Iouis Corinthus. [B] Potest
et in eos torqueri, qui res nugaces nugaciter tractant, veluti si quis in autorem
indoctum indoctos scribat commentarios aut in obscoenum obscoenos.

970 [A] AD AMVSSIM490





975




980




985




990




995



Frequens est apud autores Ad amussim, examussim, examussatim, amussatim pro
eo, quod est: exquisita diligentia atque exactissima cura. [B] Gellius libro
primo, capite quarto: Ad haec omnia scripta antiquiora tam curiose spectabat aut
virtutes pensabat aut vitia rimabatur, vt iudicium factum esse ad amussim diceres.
Et
amussitata pro examinatis apud Nonium. [A] Translatum a fabris lapidariis aut
lignariis, qui funiculo illo regulari operis aequalitatem explorant. [B] Quan-
quam Festus in dictione examussim testatur amussim quibusdam esse non
lineam neque regulam, sed ferramentum quo fabri in poliendo vtantur. [A] 561
Persius de poeta absoluta carmina componente, quod modo citauimus,
 Scit tendere versum,
 Non secus, inquit, ac si oculo rubricam dirigat vno.
Item in carmine de viro bono, quod Vergilio tribuunt: 562
 Ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis
 Partibus vt coeant, ne quid deliret amussis.

Vsurpat idem Basilius ad nepotes, cum iubet vnamquanque disciplinam ad
finem felicitatis referre perinde quasi lapides iuxta Doricum prouerbium ad
amussim dirigentes. Natum videri potest apud Homerum Odysseae ε, [B] cum
loquitur [A] de Vlysse nauem sibi fabricante:
 Ξέσσε δ᾽ ἐπισταμένως καὶ ἐπὶ στάθμην ἴθυνε,  id est
 Expoliit multa arte superque induxit amussim.
Rursus Iliados ο:
 Ἀλλ᾽ ὥς τε στάθμη δόρυ νήϊον ἐξιθύνει
 Τέκτονος ἐν παλάμῃσι δαήμονος, ὃς ῥά τε πάσης
 Εὖ εἰδῇ σοφίης ὑποθημοσῃύνησιν Ἀθήνης,  id est
 Materiam veluti naualem exaequat amussis
 Ducta fabri docti digitis, qui calleat artem
 Quaecunque est teneatque probe monitrice Minerua.

Est apud eundem et aliis aliquot locis.

[A]AD VNGVEM491

1000

LB 217


5




10




15



Ad vnguem eundem habet sensum. A marmorariis sumpta metaphora, qui
superinducto vngui commissuras explorant marmorum. Horatius: Fonteius ad
vnguem / factus homo, id est absolutus. | Idem in Arte:
 Carmen reprehendite, quod non
 Multa dies et multa litura coercuit atque

 Perfectum decies non castigauit ad vnguem.
Vergilius secundo Georgicôn libro:
 Nec secius omnis in vnguem
 Arboribus positis secto via limite quadret.

Persius: Vt per leue seueros / effundat iunctura vngues. [G] Macrobius Saturnalium
lib. i.: Nec quisquam alius tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad
vnguem, vt aiunt, emendatum ordinem non probaret.
[B] Ad consimilem modum
[A] Graeci quod exactum sit et impensius accuratum διόνυχον vocant.
Plutarchus De praeceptis bonae valetudinis: Ἡ μὲν οὖν ἀκριβὴς σφόδρα καὶ
διόνυχος λεγομένη δίαιτα, id est Itaque vehementer exacta, quae ad vnguem obseruata
dicitur victus ratio [C] et ἐξονυχίζειν, pro ἀκριβῶς ἐξετάζειν. [E] Quam vocem
vsurpat et Athenaeus libro tertio: Ἐξονυχίζεις δὲ πάντα τὰ προσπίπτοντα τοῖς
συνδιαλεγομένοις τὰς ἀκάνθας, id est Porro ad vnguem exploras omnia, quae
congruunt iis, qui cum spinis disputant.

[A]INCVDI REDDERE563492

20




25

Eleganter Horatius incudi reddere dixit pro eo, quod est: refingere ac mutare
corrigereque:
 Et male tornatos incudi reddere versus.
[B] Consimili forma dicunt 'recoquere'. [A] Quintilianus libro duodecimo:
Sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus
reformandum ac velut recoquendum dedit. Item Horatius: Recoctus / scriba ex
quinqueuiro.

[A]LESBIA REGVLA493



30




35


Lesbia regula dicitur, quoties praepostere non ad rationem factum, sed ratio ad
factum accommodatur et cum lex moribus applicatur, non mores ad legem
emendantur aut quoties princeps se populi moribus accommodat, [B] cum
contra conueniat plebem ad principis arbitrium vitam instituere, [C] si modo 564
princeps ipse ad honesti regulam ac scopum respiciat. [A] Huius adagii
mentionem facit Aristoteles quinto Moralium libro: Τοῦ γὰρ ἀορίστου ἀόριστος
καὶ ὁ κανών, ὥσπερ καὶ τῆς Λεσβίας οἰκοδομῆς ὁ μολύβδινος κανών· πρὸς γὰρ τὸ
σχῆμα τοῦ λίθου μετακινεῖται καὶ οὐ μένει ὁ κανών, id est Siquidem infinitae rei
infinita item regula, quemadmodum plumbea Lesbiae aedificationis regula; ad lapidis
enim figuram transmouetur neque manet regula.

[A]INDIGNVS QVI ILLI MATELLAM PORRIGAT494


40




45
  a46-51
  c47-51
LB 218

50




Hyperbole prouerbialis est de vehementer inaequalibus ac ne vlla quidem ex
parte conferendis. Martialis:
 Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
 Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.

Nam sordidissimum obsequium est micturienti matulam exhibere, quo qui sit
indignus, is videlicet nimio inferior videtur. [B] Vnde diuus Hieronymus in
epistola ad Nepotianum inter sordida captatorum ministeria hoc quoque
commemorat. Ipsi, inquit, apponunt matulam, obsident lectum. [F] Plutarchus in
Apophthegmatis Laconicis refert puerum quendam Spartanum ab Antigono
captum ac venditum paruisse quidem emptori in o|mnibus, quae non essent
indecora ingenuis. Caeterum iussus adferre matulam detrectauit obsequium
addens: 'non seruiam'. Surgente domino puer 'senties', inquit, 'quem emeris'
simulque conscenso tecto sese praecipitem dedit. [A] Extat et hodie vulgo
tritissimus sermo: Indignus est, qui illi calceos detrahat. Quod adagium vsurpa-
tum est in literis Euangelicis [B] a Ioanne Baptista. [A] Quin etiam negant
eodem die nominandos, quos admodum inaequales volunt videri.

55 [A] SCOPAE DISSOLVTAE. SCOPAS DISSOLVERE495





60




65




70
Homines nihili nulliusque prorsum consilii Cicero scopas dissolutas nominat
scribens ad Atticum Epistolarum libro vii. his quidem verbis: Caesarem vidi
Minturnis a.d. viii. Calendas Februarias mane cum absurdissimis mandatis, non ad
homines, sed scopas dissolutas, vt id ipsum ille mihi videatur irridendi causa fecisse.

Idem in Oratore perfecto agens contra eos, qui numeros orationis contem-
nunt, scopas dissoluere dixit pro eo, quod est: rem prorsus inutilem efficere.
Nam scopae colligatae et speciem videntur habere qualemcunque et ad
verrendum pauimentum sunt accommodatae. Porro si dissolueris, nihil inuti-
lius, nihil inelegantius. Tulliana verba sunt haec: Sed si quos magis delectant
soluta, sequantur ea sane, modo si quis Phidiae clypeum dissoluerit, collocationis
vniuersam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; vt in Thucydide orbem
modo orationis desidero, ornamenta comparent. Isti autem cum dissoluunt orationem, in
qua nec res nec verbum vllum est nisi abiectum, non clypeum, sed, vt in prouerbio est (et

si humilius dictum est, tamen consimile est) scopas, vt ita dicam, mihi videntur 565
dissoluere. |

LB 219 [A]APERTIS TIBIIS496




75




80




85



Apertis tibiis, id est clariore voce. Translatum a tibicinibus, qui quaedam
obturatis tibiarum foraminibus quasique pressiore sono canunt, quaedam
apertis tibiis, acriore sonitu. Quintilianus Institutionum libro vndecimo: Illa
vero iam pene apertis, vt aiunt, tibiis: qui, quocunque inciderunt, veterem consuetudinem
fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
Venustior erit metaphora, si quis
dicatur apertis tibiis inuehi in quempiam, id est non clanculum obtrectare, sed
palam insectari lacerareque conuiciis, aut apertis tibiis laudes cuiuspiam
celebrare, id est palam et magniflce. Fortassis ad hanc sententiam pertinet
senarius ille Graecus, quem citat Tullius in Epistolarum ad Atticum libro
secundo ex poeta nescio quo, Cn. quidem, inquiens, noster plane iam quid cogitet 566
nescio:
 Φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι,  id est
 Neque enim minutis iam ille spirat tibiis.
Videtur innuere Pompeium ingentia promittere per legem agrariam et rem
maximam moliri. [I] Athenaeus libro iiii. refert tibiarum genus, quas Ana-
creon ἡμιόπους appellat, caeteris minores sonoque minus claro, quod ipsum
indicat cognomen.

[A]QVID OPVS ERAT LONGIS CANERE TIBIIS?497

90

  c92-96


95




100



Dion libro primo huiusmodi quoddam adagium refert: Τί γάρ με ἔδει μακροῖς
αὐλοῖς αὐλεῖν; id est Quorsum attinebat me longis tibiis canere? Idque aiunt
conuenire in eos, qui sumpsissent inanem operam aut sumptum. Ductum ab
Othone, qui post caesum Galbam fecerat sacrum, in quo exta inauspicatos
exitus portendebant. Itaque poenitens sumptus et operae frustra insumptae
fertur ita dixisse: Τί με ἔδει μακροῖς αὐλοῖς αὐλεῖν; Quae verba deinde in vulgi
fabulam abierunt. Olim in sacris longis tibiis cani solitum est, qui mos postea
sublatus autore Plutarcho. Meminit huius et Suetonius in vita Othonis.
Postridie quoque, inquit, in augurando tempestate orta grauiter prolapsum, identidem
obmurmurasse
: Τί γάρ μοι καὶ μακροῖς αὐλοῖς; id est Quid mihi cum longis tibiis?
Quo quidem loco demiror quid commouerit quendam non obscuri nominis
interpretem, vt reiectis Suetonii verbis velut adulterinis Dionis supponenda
putaret, quasi vero nephas sit autoribus eandem sententiam diuersis explicare
formis aut quasi non elegantius etiam dixerit Suetonius quam Dion.

[A]VTINAM MIHI CONTINGANT EA, QVAE SVNT INTER498
105CORINTHVM ET SICYONEM





110




115
  a115-116



120


  a123-126

125

Eustathius enarrans Iliados secundum librum ait hunc versum olim prouerbio
fuisse celebratum:
 Εἴη μοι τὰ μεταξὺ Κορίνθου καὶ Σικυῶνος,  id est
 Sit mihi quod Sicyonem interiacet atque Corinthum.
Id inde venit in adagium, quod vrbs vtraque esset opulentissima agrique
longe feracissimi interiacerent. Aristophanes in Auibus indicat ex oraculo
natum:
 Ἀλλ᾽ ὅταν οἰκήσωσι λύκοι πολιαί τε κορῶναι
 Ἐν ταὐτῷ τὸ μεταξὺ Κορίνθου καὶ Σικυώνος,  [B] id est
 Cornix cana lupusque vbi eadem sede morantes,
 Quod spatium Sicyonem dirimit atque Corinthum.
[A] Interpres adscribit Aesopo consulenti de parandis opibus ita responsum 567
fuisse:
 Εἰ τὸ μέσον κτήσαιο Κορίνθου καὶ Σικυῶνος,  [B] id est
 Si teneas quod agri Sicyonem interque Corinthum est.
[A] Refertur et a Zenodoto [C] atque item Athenaeo libro Dipnosophistarum
quinto. [A] Conueniet vbi quis optat ingentia. Poterit et per iocum torqueri 568
in eum, qui quod assequi non potest, id votis tamen quasi somniat. [F] Simili
figura dictum est illud Theocriti in Ergatinis:
 Αἴθε μοι ἦσαν ὅσα Κροῖσόν ποκα φαντὶ πεπᾶσθαι,  id est
 Quae Croesum tenuisse ferunt, vtinam illa mihi sint.

[A]DEVM ESSE, DEVM FACERE499



130

LB 220


135

  a137-139


140




145




150

  a152-155


155
Hyperbolae sunt prouerbiales de singulari laude dignis. M. Tullius in Oratoris
sui libro ii. In quo tu mihi, inquit, deus esse videris, id est singularis ac summus.
Terentius in Adelphis: Deum te facio, id est summis laudibus effero. Inde
natum, quod prisci mortales, si quem ob egregias ac minime vulgares virtu-
tes | suspiciebant, eum deum ac diis genitum aiebant. Id quod euenit
Alexandro Magno, Scipioni Africano, Octauio Augusto cumque his aliis
compluribus. Cui quidem rei Aristoteles adstipulatur Moralium libro vii.
Hanc, inquiens, virtutem heroicam velut homine maiorem et diuinitati proximam
vocant. Hinc et Homerus Priamum de Hectore loquentem facit ad hunc modum [F]
Iliados ω:
 Οὐδὲ ἐῳκει
 Ἀνδρός γε θνητοῦ πάις ἔμμεναι, ἀλλὰ θεοῖο,  id est
 [A] Nec iam hominis sane mortalis filius ille
 Esse videbatur, sed diuo semine natus.
Porro Laconibus, vt idem testatur, peculiaris hic erat mos, vt cum vehementer
quempiam admirarentur, diuum virum appellarent. [E] Idem commemorat
Socrates apud Platonem in Menone: Καὶ οἱ Λάκωνες, ὅταν τινὰ ἐγκωμιάζουσι
ἀγαθὸν ἄνδρα, 'θεῖος', φασίν, 'ἀνὴρ οὗτος', id est Et Lacones quoties laudant aliquem
virum bonum, 'diuinus', inquiunt, 'vir hic'.
[A] Inde illa apud Homerum solennia:
θεῷ ἴκελος καὶ θεοειδής, id est deo similis et diuina specie, καὶ ἰσόθεος καὶ ζάθεος,
id est deo par et admodum diuinus. Contra, insigni improbitate viros beluas
appellamus idque etiam vulgo tritissimum est. Diuus Hieronymus ad Aure-
lium Augustinum scribens per ironiam torsit in quosdam non contentos
communi hominum iudicio, sed noua quaedam desiderantes, [B] deos illos
appellans. [G] Quintilianus Institutionum libro i. hominem omnibus numeris
consummatum vulgo mortalem deum dici solitum indicat. Nam sapientes,
inquit, formantes eum, qui sit futurus consummatus vndique et, vt dicunt, mortalis
quidam deus, non modo cognitione coelestium vel mortalium putant instituendum etc.

[A]IN COELO ESSE500




160




165




170




Cui confine est In coelo esse pro eo, quod est: supra modum fortunatum esse ac
gloriosum. M. Tullius ad Atticum libro secundo: Bibulus in coelo est nec quare
scio, sed ita laudatur
, [E] quasi
 Vnus homo nobis cunctando restituat rem. 569
[A] Idem alibi ad eundem: Si vero quae de me pacta sunt, ea non seruantur, in coelo
sum.
Rursum alibi: Nihil enim σολοικοτυραννοκτόνοις in coelo esse. Huc allusit
Horatius, cum ait: Diis miscent superis, id est Beatum me et celebrem reddunt.
[B] Et Theocritus in Hodoeporis:
 Ἐς οὐρανὸν ὕμμιν ἁλεῦμαι,  id est
 In coelum vobis saliam.
[E] Ex aduerso, qui repente decidunt a summa felicitate, dicuntur ex astris 570
decidisse. M. Tullius ad Atticum libro secundo de Pompeio loquens: O
spectaculum vni Crasso iucundum, caeteris non item. Nam quia deciderat ex astris
,
lapsus potius quam progressus videbatur. Sed expende lector, an hoc dictum magis
pertineat ad illud quod alibi retulimus: Tertius e coelo cecidit Cato. [H] Huic
formae cognatum est in coelum laudibus ferre pro eo, quod est: summopere
laudare. T. Liuius decadis primae libro ii.: Manat tota vrbe rumor: Fabios ad
coelum laudibus ferunt.




301-400    501-600