CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA VIII 229

[A]AEQVALEM TIBI VXOREM QVAERE701


LB 302
5




10


  c13-19

15



  c19-22
20



  c24-39
25




30




35




40

LB 303
  c42-57

45




50




55




60




65




70




75


Τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα, id est Aequalem tibi vxorem ducito. Adagium admonet, ne
quis cupiditate aut | ambitione allectus se potentiorem ducat vxorem; nam eius-
modi ferme connubia inauspicato cedere. Plutarchus in libello De liberis educan-
dis parentes admonet, vt eiusmodi liberis suis vxores despondeant, quae non sint
multo vel ditiores vel potentiores. Prudenter enim dici prouerbio: Tuae sortis
vxorem ducito. Celebratur et hoc inter sapientum apophthegmata atque a non-
nullis Pittaco asscribitur Γάμει ἐκ τῶν ὁμοίων, id est Vxorem ducito ex aequalibus.
Nam si duxeris ex potentioribus te prognatam, dominos tibi parabis, non affines.
Diogenes Laertius in vitis philosophorum huiusmodi quiddam commemorat, 230
quod quidem affirmat et a Callimacho non ineleganti epigrammate celebratum
esse. Adolescens quidam Atarnetes Pittacon consuluit, vtra sibi e duabus ducenda
esset vxor. Nam duae offerebantur: altera par opibus ac genere, altera vtroque
superior. At ille sublato scipione, quo nitebatur, admonuit, vti pergeret ad triuia
ciuitatis, quo pueri lusus causa conueniunt, eos consuleret et quod illi dedissent
consilii, id sequeretur. Pueri ex prouerbiali cantione responderunt aequalem vxo-
rem esse ducendam. Itaque adolescens altera praeterita duxit aequalem. Idem
Dioni suadet Callimachus. Haec autem sententia hoc impensius placuit Pittaco,
quod ipse nobiliorem se duxerat, Draconis sororem, cuius imperium fastidiaque
molestissime legitur tulisse, vt hoc dictum non in tempore, sed suo malo videa-
tur reperisse. Extat autem epigramma, tametsi illic Ἰών non Δίων legitur, men-
dose opinor; id est huiusmodi:
 Ξεῖνος Ἀταρνείτης τις ἀνείρετο Πιττακὸν οὕτω
 Τὸν Μιτυληναῖον, παῖδα τὸν Ὑρραδίου·
 Ἄττα γέρον, δοιός με καλεῖ γάμος· ἡ μία μὲν δὴ
 Νύμφη καὶ πλούτῳ καὶ γενεῇ κατ᾿ ἐμέ,
 Ἡ δ᾿ ἑτέρη προβέβηκε· τί λώϊον; Εἰ δ᾿ ἄγε μοι σὺ
 Βούλευσον, ποτέρην εἰς ὑμέναιον ἄγω.
 Εἶπεν· ὁ δὲ σκίπωνα, γεροντικὸν ὅπλον, ἀείρας,
 Ἠνίδε κεῖνοι σοι πᾶν ἐρέουσιν ἔπος.
 Οἱ δ᾿ ἄρ᾿ ὑπὸ πληγῇσι θοὰς βέμβικας ἔχοντες
 Ἔστρεφον εὐρείῃ παῖδες ἐνὶ τριόδῳ.
 Κείνων ἔρχεο, φησί, μετ᾿ ἴχνια. Χὠ μὲν ἐπέστη
 Πλησίον οἱ δ᾿ ἔλεγον τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα.
 Ταῦτ᾿ ἀίων ὁ ξεῖνος ἐφείσατο μείζονος οἴκου
 Δράξασθαι, παίδων κληδόνι συνθέμενος,
 Τὴν δ᾿ ὀλίγην ὡς κεῖνος ἐς οἶκον ἐπήγετο νύμφην.
 Οὕτω καὶ σύ, Δίων, τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα.
Quos versus, quoniam Ambrosius Camaldulensis, Diogenis interpres, non
omnino infeliciter Latinos fecit, haud grauabor adscribere:
 Hospes Atarnites rogitauit Pittacon olim
 Sic Mitylenaeon Hyrradioque satum:
 Magne senex, geminae cupiunt mihi nubere, quarum

 Et genere atque opibus conuenit vna mihi,
 Altera praecellit; quid praestat, consule dicque,
 Vtra ex his potius sit capienda mihi?
 Hic baculum tollens, sic, tela senilia, dixit:
 Consilium pueri, quod petis, expedient.

 Quis celer in gyrum iactatus verbere turbo
 Assiduo latis vertitur in triuiis.
 I, sequere illorum monitus. Sic fatur, at ille

 Scitatur, referunt, tu tibi sume parem. 231
 Quae postquam audiuit, monitis puerilibus haerens
 A magnis hospes abstinuit thalamis. 232
 Atque parem paruas laetus traduxit in aedes,
 Sic Dion aequalem, si sapis, ipse cape.

Est autem allegoria a turbine puerili, qui flagellis circumagitur. Agebat enim
quisque pro suis viribus turbinem sibi congruentem. [I] Deianira apud Ouidium
ad suum sexum transtulit prouerbium:
 Quam male inaequales veniunt ad aratra iuuenci,
 Tam iuueni magno coniuge nupta minor.
 Non honor est, sed onus species laesura ferentes
,
 Si qua voles apte nubere, nube pari.
[H] Plutarchus De liberis educandis: Τὸ γὰρ τὴν κατὰ σαυτὸν ἑλεῖν σοφόν, id est
Sapientis est vxorem sibi parem congruamque ducere. [A] Huc adscribendum putaui
carmen illud ex Thesmophoriazusis Aristophanis titulo inscripta:
 Δέσποινα γὰρ γέροντι νυμφίῳ γυνή,  id est
 Regina siquidem mulier est sponso seni.
Idem admonet versus ille Euripideus in Rheso:
 Οὐκ ἐξ ἐμαυτοῦ μειζόνων γαμεῖν θέλω,  id est
 Nolim ex potentioribus me coniugem.
[B] Neque vero solum id spectari conueniet, vti par sit vxor generis claritate aut
modo rei familiaris, verum vt aetas non admodum discrepet vt forma vt vitae
genus. Potest et longius trahi, nimirum ad negocium suscipiendum, cui sis confi-
ciendo par et idoneus. Item ad vitae genus aptum et ad amicum tuis accommo-
dum moribus.

[A]NE MY QVIDEM FACERE AVDET702


80
  c80-82



85

  c87-89


90



LB 304
95
Qui metu non auderent hiscere, ii quondam negabantur my facere audere. Refer-
tur adagium a Varrone libro De lingua Latina tertio. Putat enim ille mussare ver-
bum deductum a my literae vocabulo quasi μύζειν, propterea quod muti non
amplius sonare queant quam my. Est enim ea litera maxime omnium muta, prae-
sertim in fine mire os contrahens et occludens. Verba Varronis sunt haec: A quo
idem dicit, quod minimum est, neque, vt aiunt
, μῦ facere audent. Videtur esse car-
men Ennianum. Nam hunc paulo superius citauerat. Dicit, quod minimum est,
neque, vt aiunt, my facere audent.
Est autem Graecis μύζω, tum sugo tum naribus
vocem reddo. Aristophanes [E] ἐν Θεσμοφοριαζούσαις: (quum enim Mnesilochus
dixisset μυμῦ, [F] id est mu mu, [E] Euripides respondet)
 [A] Τί μύζεις; Πάντα πεποίηται καλῶς,  id est
 Quid mussitas? Peracta sunt cuncta optime.
Et apud Latinos mutire ac mussare est tacite ferre et quasi vocem absorbere. 233
Terentius: Mussitanda iniuria adulescentium. Vergilius: Mussat rex ipse Latinus.
Apud Aristophanem in Equitibus duo priuatim apud se questuri quaedam de
vitiis ciuitatis senarium hunc concinunt: | Μυμῦ μυμῦ μυμῦ μυμῦ μυμῦ μυμῦ. Ex
quo licet coniicere hanc esse vocem loqui formidantium.

[A]NE GRY QVIDEM234703


  c98-101

100




105




110

Μηδὲ γρῦ φθέγγεται, id est Ne gry quidem loquitur, hyperbole item prouerbialis
apud Graecos pro eo, quod est ne tantulum quidem. Nam gry minimum quid-
dam significat aut sordes vnguium, rem videlicet vilissimam, aut vocem suillam,
quam aedere solent ii, qui grauantur sermone respondere, aut nomisma minutis-
simum. Aristophanes in Pluto:
 Καί με προσβιάζεται
 Καῖ ταῦτ᾿ ἀποκρινομένου τὸ παράπαν οὐδὲ γρῦ,  id est
 Meque vi subigit simul
 Atque interim rogatus, haec quid sibi velint,
 Prorsum nihil respondet ac ne gry quidem.
Hinc et verbum deductum γρύζειν. Idem in eadem fabula:
 Γρύζειν δὲ καὶ τολμᾶτον, ὦ καθάρματε;  [B] id est
 Grunnire vero audetis etiam perditi?
[A] Philostratus in vita Apollonii: Οὐδαμοῦ ἐφθέγξατο, οὐδ᾿ ὑπήχθη γρύξαι, id est
Haudquaquam locutus est neque adduci potuit, vt vel hisceret. Huius vocis vsus
admodum frequens est apud Aristophanem.

[A]PILI NON FACIO704


115




120



Est Latinis haec familiaris hyperbole Non facio pili. Ne pilo quidem melior, cum
minimum quiddam momenti significant. Catullus: Non faciunt pili cohortem.
Cicero ad fratrem: Ego enim nepilo quidem minus te amabo. Idem: Interea et Cap-
padocia ne pilum quidem.
Tametsi in vulgatis exemplaribus pileum hoc loco scrip-
tum est. Quod quidem adagium etiam his temporibus nulli non est in ore. Pili
vilitas etiam Graecis in prouerbio fuit. Vnde ἄξιος τριχός, id est dignus pilo, [C]
in hominem nihili. [A] Quo durior erit translatio, hoc venustior. Nam Pili non
facio
praeter hyperbolen nihil pene habet figurae. At 'ne pilo quidem doctior', 'ne
pilo quidem iniucundior', 'ne pilo quidem honoratior' atque id genus orationes,
quoniam paulo longius recedunt a simplici sermone, plusculum accipiunt gratiae.

[A]NAVCI NON FACIO705

125




130




135
Nauci esse et naucifacere pro eo, quod est nihili esse et nihili facere, saepicule apud
Plautum reperietur. Quid autem nauci significet, seruus quidam Plautinus, cum
ea voce esset vsus, tamen scire se negat. Plautus:
 Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit. 236
Grammatici quidam, inter quos Pompeius Festus, aiunt nauci significare nucis
putamen aut oleae nucleum aut eam membranulam, quae visitur in medio nucis
iuglandis intersita, denique rei cuiusuis putamen, quod Graeci περίψημα nauci
vocatum existimant. Quidam a voce Graeca deducunt νάκη, quod declarat pel-
lem caprinam. [B] Sunt et aliae de nauci sententiae, quas qui volet cognoscere,
legat Festum in dictione Naccae. [I] Nauci non habeo, dixit Ennius apud M. Tul-
lium libro De diuinatione i.: Non habeo denique nauci Marsum augurem.

[A]FLOCCI NON FACIO AVT FLOCCI FACIO706



LB 305
140
Eadem ratione dictum est floccifacere et ne flocci quidem facere pro eo, quod est ne
tantuli quidem facere. Est autem floccus particula lanae, quae inutilis a vellere
diuellitur atque euolat, aut certe simile quid|dam nullius momenti. Exempla pas-
sim apud autores obuia sunt, vt non videatur operaeprecium hoc inculcare loco.

[A]HVIVS NON FACIO707




145


Ad hanc formam pertinet illud Terentianum ex Adelphis Huius quicquam non
faciam.
Donatus admonet esse δεικτικόν, id est demonstrantis, aut floccum aut sti-
pulam aut summum digitum aut huiusmodi quippiam. [C] Athenaeus libro duo-
decimo prodidit Sardanapali statuam ipsius monumento impositam hoc gestu
digitorum, vt significaret res humanas omneis prorsus esse contemnendas ac ne
digituli quidem crepitu dignas.

[A]VITIOSA NVCE NON EMAM708


150



  c154-158
155



Apud Plautum est [E] in Milite: [A] Vitam tuam vitiosa nuce non emam, pro eo
quod est ne minimo quidem. Et vulgo dicimus 'Cassa nuce non emerim' et
'Putamine nucis non emerim'. Aristophanes in Pace:
 Οὐκ ἂν πριαίμην οὐδ᾿ ἂν ἰσχάδος μιᾶς,  id est
 Non emerim nec vnica quidem nuce.
[B] Consimile his, quod legitur apud eundem Plautum citante Festo:
 Non ego istud verbum empsitem titiuillitio.
Nam hoc verbo Latinos nihili rem significare solitos quemadmodum et Graeci
dicunt πιπολό. Rursum butubata, qua voce vsus est Neuius pro nugatoriis autore
Festo.

[A]NE TERVNCIVM QVIDEM INSVMPSIT238709

160




Est aliquoties apud Ciceronem hyperbole teruncii, quod apparet esse genus
minutissimi nomismatis. Ad Atticum: Atque etiam spero toto anno imperii nostri
teruncium sumptus in prouincia nullum fore.
Plautus in Captiui duo: Neque ridi-
culos iam terunci faciunt
, quemadmodum Graeci dicunt ἡμιοβόλιον pro re vilis-
sima. [B] Varro teruncium a tribus vnciis dictum putat.

165 [A]HOMOTRIOBOLI710



  a168-170

170
Itidem Plautus [E] in Poenulo [A] hominem trioboli dixit pro nequissimo pla-
neque nullius precii. A nummo minutissimo. Consimili figura dixit Aristophanes
in Vespis [B] pro vilibus versibus [A] τριχοινίκων ἐπῶν. [G] Gregorius in episto-
lis de vili contemptoque dixit: Μᾶλλον ἀνδράποδον ὀλίγων ὀβολῶν ἄξιον, id est
Imo potius mancipium paucis obolis dignum. [H] Dicuntur et triobolares.

[A]HOMO TRESSIS711




175




180



Consimili modo Persius tressem agasonem appellat contemptissimum homun-
cionem. Idem:
 Et centum Graecos curto centusse licetur,
id est minimo. Tressem autem dixit noue quasi tribus assibus aestimandum. Assis
autem erat aerei nummuli genus. [B] Persianum carmen sic habet in quinta
satyra:
 Heu steriles veri, quibus vna Quiritem
 Vertigo facit. Hic Dama est, non tressis agaso.

[A] Confine Hieronymianum illud: Quis te dupondio supputabat? [H] Iustinianus
in praefatione Pandectarum noluit adolescentes legum studiosos veteri non
minus ridiculo quam friuolo cognomine nuncupari dupondios, sed Iustinianos
nouo.

[A]DIGNVS PILO712

185




190

Ἄξιοι τριχός, id est pilo digni, dicuntur Graecis nulla bona re digni, quod pilo
nihil contemptius. Aristophanes in Ranis:
 [E] Εἰ πώποτ᾿ ἦλθον δεῦρ᾿, ἐθέλω τεθνηκέναι, 240
 [A] Ἢ ᾿κλεψα τῶν σῶν ἄξιόν τι καὶ τριχός,  id est
 [E] Si quando veni huc, emori sane volo, aut
 [A] Si quid tuorum sustuli dignum pilo.
Adagium commemoratur a Diogeniano.

[A]NEC VNO DIGNVS713



195


LB 306

200




205



Ἄξιος οὐδὲ μόνου καὶ ἄξιος ἑνός, id est Ne vno quidem dignus et vno dignus, de
vilissimo. Translata metaphora a iactu talorum, in quo μονάς, id est vnionis nume-
rus, infimus erat. Demum vbique in rationibus numerorum minimum quiddam
est vnio ac ne numerus quidem, vt autumant philosophi. Ex aduerso, quem
multi precii significant, hunc πολλοῦ τινὸς ἄξιον, [B] id est multa re dignum, [A]
trita figura Graeci dicunt et [C] τοῦ παντὸς ἄξιον, id est | quauis re dignum, et
ediuerso [A] ὀλίγου ἄξιον, [B] id est paulo dignum, [A] quem contemnunt. Gre-
garium autem est ac plebeium vnius duntaxat hominis vice supputari. Proinde
Homerus Iliados Λ, cum medici dignitatem explicare vult, ait:
 Ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων,  id est
 Vnus homo medicus multis aequandus honore est.
Ad quod respexit Plato libro De legibus quinto: Ὁ μὲν γὰρ ἑνός, ὁ δὲ πολλῶν
ἀντάξιος ἑτέρων, id est Nam hic quidem pro vno, ille pro pluribus aliis aestimandus
est.
Ad hanc formam pertinent et illae rhetorum figurae, cum aiunt vnum ali-
quem sibi pro theatro esse et vnius cuiuspiam iudicium pluris se facere quam
infinitae multitudinis.

[A]DIGNVS OBELISCO714

210




Ἄξιος ὀβελίσκου, id est Dignus obelisco, dignus quouis honore. Summis enim viris
eiusmodi columnae ac pyramides erigebantur [B] magnificis inscriptae titulis aut
ingentes colossi; sic enim stupidi principes olim fingi gaudebant. Tametsi prouer-
bium ancipitem habet sententiam, propterea quod Aristarchus obeliscis iugulare
sit solitus, quae parum probaret. [A] Meminit huius praeter alios Suidas.

215 [A]AVREVS IN OLYMPIA STATO715





220




225




230




Quem summo praemio dignum Graeci significant, ei dicere solent 'aureus in
Olympia statuere'. Lucianus in Pseudologista: Χρυσοῦς, φασίν, ἐν Ὀλυμπίᾳ
στάθητι, id est Aureus, vt aiunt, in Olympia stato. Quod is honos id aetatis prae-
cipuus haberetur, loco tam celebri statuam inter illustreis viros habere. Huc allu-
sit Vergilius, cum ait:
 Si foetura gregem suppleuerit, aureus esto.
Plato in Phaedro: Ὑπισχνοῦμαι χρυσῆν εἰκόνα ἰσομέτρητον εἰς Δελφοὺς ἀνα- 242
θήσειν, id est Polliceor me statuam auream tibi aequalem Delphis collocaturum. Ibi-
dem paulo post: Παρὰ τῶν Κυψελιδῶν ἀνάθημα σφυρήλατος ἐν Ὀλυμπίᾳ στάθητι,
id est Inter statuarum Cypselidarum monimenta in Olympia fabrefactus stato.
Interpres fortassis χρυσήλατος legit [C] aut certe somniauit, [A] vt qui verterit
aureum. [E] Porro reges Corinthi dicuntur Cypselidae a Cypselo, qui pulsis Bac-
chidis e Corintho ibidem imperio est potitus summasque coegit diuitias; cuius
rei argumentum inquit Strabo τὸ Ὀλυμπίασιν ἀνάθημα Κυψέλου σφυρήλατος χρυ-
σοῦς ἀνδριὰς εὐμεγέθης. [A] Allusit huc et Philostratus in Apollonii vita: Καὶ στε-
φανώσουσί σε ἐν Ὀλυμπίᾳ, id est Et coronabunt te in Olympia. Non dissimili
figura dixit Persius satyra secunda:
 Praecipui sunto sitque illis aurea barba.
Quibusdam enim signis aurea barba consueuit addi.

235 [A]QVAVIS RE DIGNVS716





240
Ἄξιος τοῦ παντός, id est Quauis re dignus. Refertur ab omnibus Graecorum ada-
giorum collectoribus. [E] Vtitur Plato in Sophista: Καὶ τοῖς μὲν δοκοῦσιν εἶναι
τοῦ μηδενὸς τίμιοι, τοῖς δὲ ἄξιοι τοῦ παντός, id est Aliis videntur nulla re digni,
aliis rursus quantauis.
[A] Similiter dixit Terentius hominem quantiuis pretii. [C]
Quanquam huius adagionis modo est facta mentio.

[A]DIGNVS ARGIVO CLYPEO717


  c242-245

245
Ἄξιος εἶ τῆς ἐν Ἄργει ἀσπίδος, id est Dignus es Argiuo clypeo. De generoso ac
maiorem in modum venerando. Inde sumptum, quod olim apud Argiuos ex
more pueri incorrupti purique clypeos quosdam gestantes pompas agebant. Isque
honos erat illi aetati prisco quodam instituto decretus.

[A]DIGNVM PROPTER QVOD VADIMONIVM DESERATVR718




250

  a252-256


255
  a256-262

LB 307

260


Vbi rem maximi momenti volemus significare, quaeque vel quantouis dispendio
debeat expeti, dignam esse dicemus, cuius gratia vadimonium deseratur. Nam qui
vadati sunt, non nisi summo suo periculo abesse possunt. Plinius Secundus in
praefatione Naturalis historiae Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium
deseri possit, hoc est quarum gratia omnia sint posthabenda vel maxime seria. [G]
Seneca De beneficiis libro quarto: Vadimonium promittimus, tamen deseritur. Non
in omnes datur actio. Deserentem vis maior excusat. | Haec Senecae verba declarant
vehementer vrgens esse oportere, quod excuset vadimonii promissi desertorem.
Horatius: Et casu iam respondere vadato / Debebat. Ridet improbum garrulum,
qui maluerit periclitari de causa quam a nugis discedere. [F] Consimilis est forma
quasi pro aris focisque dimicare, quum de re chara seriaque certamen est. Nec
dissimili schemate dixit Celsus libro Pandectarum sexto, titulo De rei vindica- 243
tione, laribus sepulchrisque auitis carere. Finge, inquit, pauperem, qui si reddere
id cogatur, laribus sepulchrisque auitis carendum habeat. Sufficit tibi permitti tollere
ex his rebus, quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedi-
ficatum.

[A]IN VTRAMVIS DORMIRE AVREM244719


265




270


In vtramuis dormire aurem est animo ocioso, securo vacuoque esse. Terentius in
Heauton.:
 Ademptum tibi iam faxo omnem metum,
 In aurem vtramuis ociose vt dormias.

Vtitur eo et Basilius in epistola quadam, sed malam in partem, ita vt supinam
securitatem intelligi velit. Menander in Plotio apud Gellium:
 Ἐπ᾿ ἀμφοτέραν ἵν᾿ ἐπίκληρος ᾖ μέλλει καθευδήσειν,  id est
 In aurem vtranque quandoquidem dotata est, cubet.
Sic enim vertit nescio quis.

[A]IN DEXTERAM AVREM720


275
  c276-279



Eodem sensu dixit Plinius in dexteram aurem. Ita enim scribit Romano suo: Nihil
quod in dexteram aurem fiducia mei dormias, non impune cessatur, id est nihil est,
quod sis securus. [B] Sic enim admonent medici, vt in primo somno, qui pro-
fundissimus esse consueuit, in aurem dextram incumbamus. Cum experrecti
redormire cupimus, in sinistram. Porro qui leui somno vult vti, in neutram
incumbit aurem, quo facilius expergefiat.

280 [A]PORRECTIS DORMIRE PEDIBVS721





285



Huic affine est illud: Ἀποτείναντα τὼ πόδε καθεύδειν, id est Porrectis pedibus dor-
mire.
Lucianus De mercede seruientibus: Καὶ τοῦτο δὴ τὸ τῆς εὐχῆς ἀποτείναντα
τὼ πόδε καθεύδειν, id est Iamque tandem, quod optari solet, obtigit, vt porrectis
pedibus dormias.
Ad eandem figuram pertinet, quod in Aristophanis Pluto dixit
Mercurius: Ἀναβάδην ἀναπαύομαι, id est Sublatis pedibus requiesco et supinus per
ocium.
Et supinitatem, negligentiam incogitantiamque significamus. Et conserere
manus in Hebraeorum prouerbiis in ignauum. [B] Paululum dormies, paululum
dormitabis, paululum conseres manus, vt dormias.

[A]NASO SVSPENDERE246722

290




295




300




305

LB 308


Naso suspendere est vafre ac subdole irridere. Plinius lib. xi., cap. trigesimosep-
timo, docet a suae aetatis hominibus nasum subdolae irrisioni fuisse dicatum.
Nam apud veteres autores nihil huiusmodi legitur. Verba Plinii subscribam: Et
altior homini tantum, quem noui mores subdolae irrisioni dicauere, nasus.
Horatius
in Sermonibus: Naso suspendis adunco. Idem alibi: Balatro suspendens omnia naso.
Persius de Horatio, qui vafre tecteque rideat:
 Callidus exterso populum suspendere naso.
Idem alibi:
 Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna.
Vnde nasuti vocantur, qui docte norint alios irridere. Martialis:
 Non cuicunque datum est habere nasum.
Idem:
 Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Idem rursum:
 Nasutus sis vsque licet, sis denique nasus.
Persius: Rides, ait, et nimis vncis / Naribus indulges. Graeci simplici efferunt verbo
μυκτηρίζειν, ἀντιμυκτηρίζειν, [B] id est irridere, vicissim irridere, [A] ἀπὸ τοῦ
μυκτήρος, id est naso. Cassius ad Ciceronem libro Epistolarum | familiarium
decimoquinto: Quosque vbi ridiculo aut scommatico dicterio laeseris, velint rustice
gladio ἀντιμυκτηρίσαι, [B] id est vicissim naso suspendere.

310 [A]DIGNVS QVICVM IN TENEBRIS MICES723





315




320




325




Qui certissima esset fide, eum dignum dicebant quicum in tenebris micaretur.
Cicero libro Officiorum tertio: Hoc nonne est turpe dubitare philosophos, quae ne
rustici quidem dubitant? a quibus natum est id, quod iam tritum est vetustate
prouerbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant, dignum esse dicunt
,
quicum in tenebris mices. Idem De finibus libro secundo: Cur iustitia laudatur? an
verum est hoc tritum vetustate prouerbium, quicum in tenebris mices?
Est autem
micare lusus genus quoddam, quod adhuc apud Italos durat, vt repente porrectis
digitis certantium vterque numerum diuinet. Huius Cicero mentionem facit
libro De diuinatione secundo: Quid est enim sors? Idem propemodum quod micare,
quod talos iacere, quod tesseras. M. Varro: Micandum erit cum Graeco, vtrum ego
illius numerum an ille meum sequatur.
Nemesianus in carmine Bucolico: Digitos
iactate micantes.
[G] Meminit et diuus Augustinus libro De trinitate octauo,
capite quinto. Nam id, inquit, vbi volumus facile habemus, vt alia omittam, vel
micando digitis tribus. [A] Porro quicum micas in tenebris, ei liberum est, si velit 247
fallere. Proinde dignus quicum in tenebris mices dicitur, qui sit vsqueadeo certa
fide, vt nec si tuto possit, velit quempiam mendacio fallere. Habent Graeci simile
quiddam: Dignus hic est, cui vel iniurato fidem habeas. Ὁδ᾿ ἀνὴρ κἀνώμοτος
πιστεύειν ἄξιος, id est Hic vir dignus, cui credas etiam iniurato. Cui diuersum: Ne
iurato quidem illi crediderim.

330 [A]EX IOVIS TABVLIS TESTIS248724





335

Ἐκ τῶν Διὸς δέλτων ὁ μάρτυς, id est Ex Iouis tabulis testis. Apud Graecos diceba-
tur pro certo et indubitabili teste. Lucianus in libello De mercede seruientibus:
Εἴ τις εἰπῃ μοιχὸν ἢ παιδεραστήν, τοῦτο ἐκεῖνο ἐκ τῶν Διὸς δέλτων ὁ μάρτυς, id
est Si quis te adulterum aut paederasten dixerit, is protinus iuxta id, quod dici solet,
ex Iouis tabulis testis. [B] Allusum est, ni fallor, ad diphtheram in qua Iupiter
omnia mortalium acta describere fingitur a poetis.

[A]ATTICVS TESTIS725



340
Ἀττικὸς μάρτυς, id est Atticus testis, legitur in collectaneis Diogeniani pro proba-
tissimo atque incorruptissimo teste. Quod si quis per ironiam torqueat in testem
vanum non inconcinne dixerit.

[A]ATTICA FIDES726




345


  a348-354

350




Ἀττικὴ πίστις, id est Attica fides, legitur apud eundem de minime vanis mini-
meque periuris; inde natum quod apud Atticos templum esset Fidei deae
constructum. Cuius meminit etiam Plautus in Aulularia. [E] Velleius Paterculus
meminit his quidem verbis: Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae a Sylla cap-
tae sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est. Adeo enim
certa Atheniensium in Romanos fides fuit, vt semper et in omni re quicquid syncera
fide gereretur, id Romani Attica fide fieri praedicarent.
[G] Quintilianus lib. xii.,
cap. De genere dicendi scribit hunc in modum: Quos ego existimo, si quod in his
finibus vberius inuenerint solum fertilioremue segetem, negaturos Atticam esse, quod
plus, quam acceperit, seminis reddat; quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.

Ex his colligimus Atticam fidem dictam, quod nec detraherent pactis nec adde-
rent. Talis erat et soli fides non admodum feracis, quum agrorum fides laudetur,
si cum foenore reddant, quod creditum est.

355 [A]GRAECA FIDE727





LB 309
361



365



Ἑλληνικῇ πίστει, id est Graeca fide, reperitur pro certa item fide. Fortassis idem
cum proximo, nisi malumus per ironiam accipere. Ausonius ad Paulum:
 Nobiscum inuenies κατενόπλια, si libet vti
 Non Poena, sed Graeca fide. |

Idem de Philone villico suo:
 Mutuatur ad Graecam fidem.
Plautus Graecam fidem dixit, vbi non verbis neque stipulationibus, sed praesente
pecunia res agitur. Sic enim apud eum loquitur Clareta lena in Asinaria:
 Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo. 250
 Caetera quae volumus vti, Graeca mercamur fide,
id est numerata pecunia. [E] Euripides in Iphigenia Taurica: Πιστὸν Ἑλλὰς οἶδεν
οὐδέν, id est Graecia nequaquam nouit fidem. Hoc sane nomine ea natio pessime
audiit olim.

[A]PVNICA FIDES728

370




375




380




Poenorum perfidia in prouerbium abiit, quod ea gens peculiariter periurii vanita-
tisque notata sit, quemadmodum abunde testatur T. Liuius. Cuius haec verba
sunt [D] libro secundo de bello Punico: Quae [A] Punica religione seruata est fides
[D] ab Hannibale. [G] Idem belli Punici secundi libro primo: Has tantas viri vir-
tutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plusquam Punica
,
nihil veri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum iusiurandum, nulla religio. His
coloribus depingit Annibalem. [C] Subindicat idem Q. Curtius in Tyriis Poeno-
rum auxilio destitutis. Rursum Maximinus apud Iulium Capitolinum Afri,
inquiens, fidem Punicam praestiterunt. [A] Et quod modo citauimus ex Ausonio
Poena fide. [E] Salustius in Iugurthino: Comperio Bochum magis Punica fide quam
ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis detinuisse. [A] Plau-
tus: Nemo me Poenus Punior, alludens ad morum perfidiam. Poeni foedifragi
semper habiti. [H] Idem in Poenulo:
 Et is omnes linguas scit, sed dissimulat sciens
 Se scire, Poenus plane est; quid verbis opust?

385 [A]ALTERA MANV FERT LAPIDEM, ALTERA PANEM OSTENTAT729

  c386-388



390




395

  a397-401


400

Qui coram blandiuntur clam obtrectantes, palam amicos agunt, clanculum
nocent, aut qui hic prosunt illic laedunt, falsam beneficii spem ostentant, vt nacti
occasionem funditus perdant, ii dicuntur altera manu portare lapidem, altera
panem ostentare. Translatum ab iis, qui canes ostentato pane pelliciunt, deinde
accedentibus saxum illidunt. Euclio Plautinus in Aulularia:
 Nunc petit cum pollicetur, aurum inhiat, vt deuoret.
 Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.

Diuus Hieronymus ad Rufinum: Haec apud te, amice, potius expostulare volui
quam lacessitus publice desaeuire, vt animaduertas me reconciliatas amicitias pure

colere et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre
altera.
Eodem eleganter allusit scribens ad eundem Rufinum: An tibi ideo panem
mon damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus?
[G] Simile quiddam
habet Gregorius theologus in epistola ad Eusebium episcopum Caesariensem:
Ὥσπερ <ἂν> εἴ τις ἑνὸς ἀνδρὸς τῇ μὲν τῶν χειρῶν καταψήχοι τὴν κεφαλήν, τῇ δὲ
παίοι τὴν παρειάν, id est Perinde quasi quis eiusdem viri altera manu scabat caput,
altera malam feriat.

[A]EX EODEM ORE CALIDVM ET FRIGIDVM EFFLARE251730



405
  c406-414



410




LB 310
416



420




425




430



  a434-439
435




440




445
Ἐκ τοῦ αὐτοῦ στόματος τὸ θερμὸν καὶ τὸ ψυχρὸν ἐξάγειν, id est Eodem ex ore cali-
dum ac frigidum proferre.
Bilingues et qui eundem modo laudant modo vitupe-
rant, ex eodem ore calidum ac frigidum spirare dicuntur. Natum ex apologo quo- 252
piam Aniani fabulatoris. Satyrus quidam, cum vehementer algeret hyberno gelu
supra modum saeuiente, a rustico quodam inductus est in hospitium. Admiratus
autem cur homo inflaret in manus ori admotas rogauit cur ita faceret. Is respon-
dit, vt frigidas manus halitus tepore calefaceret. Deinde vbi extructo foco, appo-
sita mensa, in pultem feruidam rursum inflaret, magis etiam admiratus sciscita-
tus est, quid hoc sibi vellet. Vt pultem, inquit, nimium feruentem halitu
refrigerem. Tum satyrus surgens a mensa, Quid ego audio?, inquit, Tun' eodem
ex ore pariter et calidum et frigidum efflas? Valebis, neque enim mihi ratio est
cum eiusmodi homine commune habere hospitium. [B] At huiusce rei, quam
satyrus | admirabatur, causam reddit Aristoteles in Problematis, [G] sectione
xxxiiii., problemate septimo, [B] idque ideo fleri putat, quod qui vehementius
efflat, is non moueat vniuersum aerem, sed ore contractiore paululum venti expi-
ret, vt calor ab ore profectus a reliquo aere, quem ob impetum plurimum mouet,
continuo euanescat atque in frigus abeat. Id quod secus fit in eo, qui faucibus
apertis vniuersum aerem exhalat. [A] Est huic confine quiddam in epistola Iacobi
[C] apostoli; nam huius nomine legitur. [B] Ἐκ τοῦ αὐτοῦ στόματος βρύει τὸ
γλυκὺ καὶ τὸ πικρόν, id est [A] Ex eodem ore emanat dulce et amarum. [B] Huc
adscribi poterit, quod refert secundo libro Plinius plus quam prodigiosum fon-
tem esse quendam in Dodona, qui, cum sit frigidissimus, et faces, si quis ardentes
immergat, extinguat, si extinctae admoueantur, accendit. Quae omnia torquere
licebit in rhetores, qui eadem norunt laudare et vituperare, eleuare atque attol-
lere. Item in iureconsultos, qui causam eandem nunc tuentur, nunc impugnant.
Ad eum sensum detorsit Plutarchus, quod Circe eadem virga mentem adimit
ac reddit, pecudes facit et homines. [A] Extat apud Graecos hic senarius prouer-
bialis:
 Τὸν αὐτὸν αἰνεῖν καὶ ψέγειν ἀνδρός κακοῦ,  id est
 Laudare eundem carpereque viri est mali.
Et Hebraeus vates, [B] nempe Esaias, [A] male ominatur iis, qui dicunt bonum
malum, malum bonum, dulce amarum et amarum dulce. [G] Athenaeus libro
quarto docet esse fistulae genus a Graecis dicitur μάγαδις siue παλαιομάγαδις,
quod idem et grauem et acutam vocem reddit. Vnde versum adducit ex Alexan-
dride:
 Μάγαδιν λαλήσω μικρὸν ἅμα σοι καὶ μέγαν,  id est
 Grande ac pusillum magade proloquar simul.
Id Graecis dicitur μαγαδίζειν sonare simul duas voces, grauem et acutam διὰ
πασῶν, vt vocant musici. Aristoteles sectionis decimaenonae, problemate iuxta
Graecos codices decimooctauo, iuxta Theodori versionem xvii., vtitur eo verbo
μαγαδίζειν quaerens quur haec sola harmonia, quam dixi, sonetur magade. Rur-
sus in problemate xxxix., iuxta Graecos codices: Μαγαδίζουσι δὲ ἐν τῇ διὰ πασῶν
συμφωνία, id est Magadissant in concentu diapason.

[A]OCVLATAE MANVS254731




450




455
Oculatas manus dixit Plautus, quae promissa velint exhiberi re, non oratione pro-
mitti. Nam oculos habere, quibus videant exhibita, aures non habere, quibus
audiant pollicitationes. Ita lena quaedam in Asinaria adolescenti montes aureos
pollicenti, cum illa nihil commoueretur promissis,
 Semper, inquit, oculatae nostrae sunt manus, credunt quod vident.
In eadem erat sententia leno ille Terentianus Sannio.
 Nunquam, inquit, ego adeo astutus fui,
 Quin quicquid possem, mallem auferre in praesentia potius.

Huc allusit Chaerea in Eunucho: Fac nunc promissa, vt appareant.

[A]CAECA DIES ET OCVLATA DIES732




460




Plautus item caecam diem et oculatam pro die, qua non numeratur praesens pecu-
nia et qua numeratur. Sic enim leno quidam loquitur in Pseudolo:
 Eme die caeca hercle oleum, id vendito oculata die:
 Iam hercule vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
Hoc est eme non praesente pecunia, sed in diem pacta reuende pecunia prae-
sente. Vocant et iurisconsulti caecam diem et caeca testimonia, quae scripto per-
hibentur ab absentibus. Nam caeca sunt non tantum, quae non vident, sed quae
non videntur et absunt.

465 [A]LENTISCVM MANDERE733





470
LB 311



475




Σχῖνον διατρώγειν, id est Lentiscum mandere vel arrodere, Graeco prouerbio
dicuntur ii, qui nimio comendi corporis studio superfluunt. Nam ex lentisco
dentifricium fieri consueuit. Is est puluisculus quidam candidandis dentibus
comparatus. Fiebant et dentiscalpia ex lentisco, hoc est cuspides quaedam pur-
gandis dentibus accommodae. Martialis in Apophoretis: |
 Lentiscum melius, sed si tibi frondea cuspis 256
 Defuerit, dentes penna leuare potest.
[G] Quin et Dioscorides libro primo indicat lentisci succum ex aqua decoctae
figere vacillantes dentes, si eo colluantur, tum et cuspides hinc factas, si affricen-
tur, vtiles esse dentibus abstergendis. [A] Huiusmodi igitur quibus dentiscalpium
semper in ore est, lentiscum arrodere dicuntur et σχινοτρῶγες, id est lentisci arro-
sores
, appellantur. Nam dentium cura olim vt delicatis probro dabatur et Apuleio
inter reliqua crimina obiectum est, quod dentifricium parasset. Recte transferetur
adagium et ad reliquum totius corporis cultum.

480 [A]VNICO DIGITVLO SCALPIT CAPVT734





485




Molles atque effoeminati vno digito caput scalpere dicuntur, nimirum solliciti, ne
comam studiose compositam perturbent. Id primum dictum putant a Caluo
poeta in Pompeium, hinc in omnes parum viros translatum. Iuuenalis satyra
nona: Qui digito scalpunt vno caput, molles et impudicos ex gestu notans. Porro
gestum eum antiquitus impudicitiae habitum argumentum testatur in Epistolis
Seneca Rerum, inquiens, omnium, si obseruentur, indicia sunt. Et argumentum
morum ex minimis quoque licet capere. Impudicum et incessus ostendit et manus
mota et vnum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
Improbum interdum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.

490 [A]SVMMO DIGITO CAPVT SCALPERE735





495



Τῷ ἄκρῳ δακτύλῳ τὴν κεφαλὴν κνᾶν, id est Summo digito caput scalpere. Idem est
cum proximo. Lucianus in Rhetorum praeceptore deliciis effoeminatum homi-
nem describit his verbis: Ἐν τούτοις δὲ πάνσοφόν τινα καὶ πάγκαλον ἄνδρα, δια-
σεσαλευμένον τὸ βάδισμα, ἐπικεκλασμένον τὸν αὐχένα, γυναικεῖον τὸ βλέμμα,
μελιχρὸν τὸ φώνημα, μύρον ἀποπνέοντα, τῷ δακτύλῳ ἄκρῳ τὴν κεφαλὴν κνώμε-
νον, id est Inter haec autem virum quendam egregie sapientem atque insigni forma,
lubrico incessu, fracta ceruice, muliebri aspectu, voce mellita, olentem vnguenta,
caput summo digito scalpentem.

[A]PHRYX PLAGIS EMENDATVR736

500




505




510
Phryx plagis emendatur. In barbaros seruilique ingenio homines dicitur, qui non
pudore neque monitis, sed verberibus redduntur meliores. Cum contra generosus
animus, vt ait Seneca, rectius ducatur quam trahatur. Cicero pro L. Flacco in
testes Asiaticos: Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur
nostrum an vestrum est hoc prouerbium Phrygem plagis fieri solere meliorem?
Ada-
gium ita refertur apud Suidam [B] versu trochaico:
 [A] Φρὺξ ἀνήρ πληγεὶς ἀμείνων καὶ διακονέστερος,  id est
 Verberatus Phryx melior et obsequens erit magis. 257
[C] Ostendit Athenaeus e Phrygia mitti solere mancipia laudatissima:
 Ἀνρδάποδ᾿ ἐκ Φρυγίας, ἀπὸ δ᾿ Ἀρκαδίας ἐπικούρους,  [G] id est
 Mancipia ex Phrygia, sed ab Arcadia auxiliares.

[A]NIHIL SACRI ES258737




515




520



LB 312
525




Οὐδὲν ἱερὸν ὑπάρχεις, id est Nihil es sacri. Sermo contemnentis prouerbialiter.
Siquidem Graeci quicquid praeclarum ac vehementer conducibile videri vellent,
id sacrum appellabant vt ἱερὸν βουλή, id est sacra res consilium et ἱερὰν πόλιν, [B]
id est sacram ciuitatem, [A] dixit Aristides, tanquam omnium tutatricem et quod
alio citauimus loco, ἱερὰν ἄγκυραν, [B] id est sacram ancoram. [F] Plutarchus in
vita Pelopidae sacri praesidii mentionem facit. [B] Theocritus in Hodoeporis:
 Ἀλλ᾿ οὖν αἴ κα λῇς ἔριφον θέμεν, ἐντὶ μὲν οὐδέν
 Ἱερόν,  id est
 Hoedum igitur, si vis, age iam deponito, quanquam
 Nil sacri est.
Verba sunt contemnentis pignus. [A] Qui prouerbii tradunt originem, aiunt Her-
culem conspecta Adonidis imagine contempsisse his verbis: Οὐδὲν ἱερὸν εἶ, id est
Nil es sacri. Seu quod existimaret iis duntaxat habendum | esse diuinitatis hono-
rem, qui de genere mortalium essent benemeriti, siue quod fures, qui in eius tem-
plum aufugissent, non essent in tuto propter loci religionem, quemadmodum in
aliorum deorum sacellis. Nunc accommodatur ad quamuis rem despicatui habi-
tam. [F] Ab hac interpretatione non discrepant, quae refert Theocriti scholiastes
huius commenti autorem citans Cleandrum.

530 [A]NIHIL SANVM738





535




540




545




550




555



Summam morum corruptionem et nullum honesti respectum his verbis Graeci
significant Οὐδὲν ὑγιές, id est Nihil sanum. Exempla passim in comoediis tragoe-
diisque Graecorum sunt obuia. Aristophanes in Pluto:
 Πευσόμενος εἰ χρὴ μεταβαλόντα τοὺς τρόπους
 Εἶναι πανοῦργον, ἄδικον, ὑγιὲς μηδὲ ἕν,
 Ὡς τῷ βίῳ τοῦτ᾿ αὐτὸ νομίσας ξυμφέρειν,  id est
 Scitatum an expediret, vt in contrarium
 Verso instituto pristinisque moribus
 Iniquus esset, subdolus, sani nihil
 Ratus ista vitae commodis conducere.
Andromache in sui nominis tragoedia apud Euripidem ita describit Spartanorum
mores:
 Ὦ πᾶσιν ἀνθρώποισιν ἔχθιστοι βροτῶν
 Σπάρτης ἔνοικοι, δόλια βουλευτήρια,
 Ψευδῶν ἄνακτες, μηχανορράφοι κακῶν,
 Ἑλικτὰ κοὐδὲν ὑγιές,  id est
 Heus omnium mortalium inuisissimi
 Spartam incolentes, fraudulenti consili
,
 Mendaciorum principes et opifices 259
 Tecti malorum, tortiles, sani nihil.
Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις, si modo non fallit titulus, [B] de foeminis:
 [A] Τὰς οἰνοπότιδας, τὰς προδότιδας, τὰς λάλους,
 Τὰς οὐδὲν ὑγιές, τὰς μέγ᾿ ἀνδράσιν κακόν,  id est
 Vini bibaces, proditrices, garrulas,
 Nihilque sanum, maximum viris malum,
vbi plane prouerbialiter dixit οὐδὲν ὑγιές pro perditissimis. M. Tullius ad Atticum 260
libro decimoquinto: Quid quaeris? οὐδὲν ὑγιές, [I] id velut interpretans in epis-
tola, quae praecessit ab hac tertia: Quid quaeris? nihil synceri.

[A]DIONIS GRY739

560

  c562-570


565




570
Τὸ Δίωνος γρῦ, id est Dionis gry. Recte dicetur, aut vbi quempiam magno animo
contemnimus ac ne responso quidem dignum habemus aut cum rem nihili signi-
ficamus. Nam de gry alio diximus loco. Adagium ortum ex euentu. Dion,
Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic
erat frater luctator, nomine Topsius. Itaque cum quidam ex eius concertatoribus
Dionem probris incesseret fanda atque infanda in eum euomens multa interim
turba ad conuicium, vt fit, affluente ipse ne verbo quidem respondit maledictis,
videlicet philosophiae dogmatum memor. Caeterum vbi iam intra aedium sua-
rum vestibulum esset, - nam conuiciator eo vsque fuerat prosecutus - nihil ira-
cundiae prae se ferens hoc tantum respondit οὐδὲ γρῦ, id est ne gry quidem. Iuue-
nis autem animi impotens laqueo se praefocauit. Ea res in vulgi fabulam abiit.

[A]CAECVS CAECO DVX740




575




LB 313
581



585




590

Τυφλὸς τυφλῷ ὁδηγός, id est Caecus caeco dux. Adagium Euangelicis quoque lite-
ris celebratum, quo lubentius etiam refero. Vti licebit quoties indoctus indoctum
docere, inconsultus imprudenti consilium dare conabitur. [F] Allusit ad prouer-
bium M. Tullius libro De finibus vltimo. C. autem Drusi domum compleri consul-
toribus solitam accepimus, cum quorum res esset, ipsi non videbant, caecum adhibe-
bant ducem. Haec Cicero. Drusus enim iure consultissimus aliis prospiciebat
animo, quum corporis oculis nihil cerneret. [A] Cui confine est Horatianum illud
'Caecus iter ostendit'. Horatius ad Scaeuam: Caecus vti si monstret iter, tamen
aspice. Quod quidem Porphyrion perinde dictum autumat, | quasi dicas Sus
Mineruam. Praepostere enim res geritur, cum caecus videntibus iter commons-
trare conatur. Apud Aristophanem in Pluto Carion seruus stomachatur in herum,
quod ipse videns Plutum oculis captum sequeretur:
 Ὅστις ἀκολουθεῖ κατόπιν ἀνθρώπου τυφλοῦ,
 Τοὐναντίον δρῶν ἢ προσῆκ᾿ αὐτῷ ποιεῖν.
 Οἱ γὰρ βλέποντες τοῖς τυφλοῖς ἡγούμεθα,
 Οὗτος δ᾿ ἀκολουθεῖ, κἀμὲ προσβιάζεται,  id est
 Luminibus vt qui captum et orbum homunculum
 Sequatur a tergo hoc agens praepostere.
 Nam qui videmus, ducimus caecos, at hic
 Sequitur simulque cogit eadem facere me.

[A]CAECA SPECVLATIO261741



595




600




605
Ἀλαοσκοπιή, id est Caeca speculatio, composita Graecis est dictio ἀπὸ τοῦ λάειν,
quod est videre, inde ἀλαός, caecus et σκοπεῖν, [B] id est inspicere, [G] ita Suidas
ex Homero citans. Etymologus addit alias coniecturas ex Methodio citans idem
dictum. [A] Suidas prouerbialem dictionem admonet, quoties aut conniuent,
quibus datum est negocium, aut ipsi nihil vident, quibus obseruandi partes sunt 262
delegatae. Translatum ab iis, qui e speculis sublimibus diligenter circumspectant
vndique et quod viderint, aliis renunciant. Homerus [G] aliquoties hoc habet:
[A] Οὐδ᾿ ἀλαοσκοπιήν εἶχε, [G] quod Etymologus citat ex Methodio, [A] pro eo,
quod est Haudquaqam caecutienter speculatus est. [B] Vti conueniet, quoties signi-
ficabimus aliquem rem sagaciter odoratum ac deprehendisse. Tanquam si dicas
episcopos ad caetera supinos ac caecutientes, siquid extiterit, vnde speretur quaes-
tus nonnihil, ibi οὐκ ἀλαοσκοπιήν ἔχειν. Aut contra siquis erat falsus aut halluci-
natus Ταυτῇ μὲν ἀλαοσκοπιήν εἶχες.

[A]SINE CORTICE NABIS742




610
  c610-613



615

  c617-621


620




Sine cortice nare dicuntur, qui iam per aetatem non egent custode morum aut qui
eo doctrinae processerunt, vt iam praeceptorum opera non habeant opus. Hora-
tius: Simul ac durauerit aetas / Membra animumque tuum, nabis sine cortice, id est
citra custodem ac paedagogum ipse te reges ac moderaberis. Acron prouerbii
admonet putatque metaphoram mutuo sumptam a iuuenibus, qui cum primitus
natare discunt corticibus aut suberibus ventri subligatis natant. Deinde exercita-
tiores citra huiusmodi adminicula natare incipiunt. Plautus in Aulularia:
 Quasi pueris, qui nare discunt, scyrpea induitur ratis,
 Qui laborent minus, facilius vt nent et moueant manus.
[G] Est autem Graecis φελλόν siue φελλός - nam varie scribunt - quod Latini ver-
tunt suber; sic enim vertit Theodorus. Cortex est arboris semper fluitans et ob id
aptus nauibus praesertim ancoralibus. Indicat enim ancorae locum, vt a nautis
caueatur, et piscantium tragulis, sustinet enim summos retium funes, vtilis et
cadorum obturamentis, postremo et foeminarum calceatui mensibus hybernis,
vnde ioco prouerbiali apud Graecos cortices arborum dicuntur; nunc non pudet
viros aestiuis mensibus tali vti calceatu. Meminit Plinius libro xvi., capite octauo.
Lucianus in Veris narrationibus narrat Φελλόποδας, vnde Graeci φελλεύειν dicunt,
supernatare. Et φελλεῖς loca, quae paululo terrae tegunt saxa.

625 [A]VT POSSVMVS, QVANDO VT VOLVMVS NON LICET743




  c629-631
630




635

LB 314


640




645




 Ζῶμεν γὰρ οὐχ ὡς θέλομεν, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα,  id est
 Non vti libet, sed vti licet sic viuimus.
Senarius prouerbialis, quo monemur tempori ac necessitati seruiendum esse.
Terentiana Misis in Andria rogata, quam Athenis vitam agerent, verecunde seni
meretricium quaestum confitens:
 Vt quimus, aiunt, quando vt volumus non licet.
[E] Caecilius in Plotio apud Donatum: 264
 Viuas, vt possis, quando non quis, vt velis.
[A] Item Plato in Hippia maiore: [C] Τοιαῦτα, ὦ Ἱππία, τὰ ἡμέτερά ἐστιν, οὐχ
οἷα βούλεταί τις, φασὶν ἄνθρωποι ἑκάστοτε παροιμιαζόμενοι, ἀλλ᾿ οἷα δύναται, id
est [A] Eiusmodi sunt, Hippia, res nostrae, non quales quis optaret, sicuti prouerbio
dicitur vsquequaque, sed quales esse possunt. [G] Allusit eodem et | in Cratylo:
Ὅπως ἂν δυνώμεθα προειπόντες, id est Praefati vtcunque potuerimus. Sic enim
modestiae gratia praefantur, qui negocium aliquod suscipiunt. [A] Huc pertinent
et illae Graecorum sententiae:
 Βουλόμεθα πλουτεῖν πάντες, ἀλλ᾿ οὐ δυνάμεθα,  id est
 Omnes cupimus at non licet ditescere,
et
 Πάντες καλῶς ζῆν θέλομεν, ἀλλ᾿ οὐ δυνάμεθα,  id est
 Bene viuere omnes volumus, at non possumus.
[B] Nemini sua fortuna satisfacit et aliud votis destinat, quod tamen haud scio an
quisquam vnquam sit assecutus. Vsus erit, vbi significabimus nostra nobis parum
placere, verum facultatem deesse, non animum, videlicet fortunam esse parum
commodam aut vitam non satis integram aut epistolam non satis eruditam.

650 [A]ATHENIENSIVM INCONSVLTA TEMERITAS744

  c651-654



655
  c655-665



660




665



  c669-673
670




675
  a676-679



680




685




LB 315
691
  a690-695


695


Ἡ τῶν Ἀθηναίων δυσβουλία, id est Atheniensium inconsulta temeritas. Quadrat in
eos, quibus male consulta vertunt bene. Nam id olim vulgo tributum est Athe-
niensibus, quod ipsi quidem socorditer consultarent parumque prospicerent,
verum Minerua, ciuitatis praeses, illorum male instituta bene vertere consueuit.
Simile est huic, quod hodieque vulgo dicunt: Est fortunatior quam prudentior,
de quopiam non suapte industria, sed fortunae commoditate successu rerum
vtente. Eupolis apud Suidam [C] et Athenaeum, [E] libro decimo, [C] in Athe-
niensium mores:
 [E] Οὓς δ᾿ οὐκ ἂν εἵλεθ᾿ οὐδ᾿ ἂν οἰνόπτας πρὸ τοῦ,
 Νυνὶ στρατηγοὺς λεύσομεν· ὦ πόλις, πόλις,
 [A] Ὡς εὐτυχὴς εἶ μᾶλλον ἢ καλῶς φρονεῖς,  id est
 [E] Quos antehac nec praefici conuiuio
 Quisquam tulisset, nunc videmus scilicet
 Belli duces, o ciuitas, o ciuitas,
 [A] Fortuna vt es feliciore quam sapis.
Porro Atheniensium incogitantiam notat et Aristophanes hoc versu in Nubibus:
 Φασὶ γὰρ δυσβουλίαν / Τῇδε τῇ πόλει προσεῖναι,  id est
 Laeua consilia ferunt huic adesse ciuitati.
Quo loco interpres adscribit fabulam huiusmodi. Cum Neptunus a Minerua vic- 265
tus non posset Attica regione potiri, iratus immisit illis δυσβουλίαν, id est laeua
stultaque consilia, hoc deinde vitium Atheniensibus ἐπιχώριον, hoc est vernaculum 266
fuisse. Idque Mineruam non mutasse, caeterum quod illi male statuissent, illa in
bonos exitus vertebat. Allusit huc idem Aristophanes in Vespis:
 Γλαῦξ γὰρ ἡμῶν πρὶν μάχεσθαι τὸν στρατὸν διέπτατο,  id est
 Vlula nostras ante pugnam peruolarat copias.
Eodem mihi leuiter allusisse videtur Demosthenes, cum ait in Olynthiaca prima
in ipsa statim fronte: Ἀλλὰ καὶ τῆς ὑμετέρας τύχης ὑπολαμβάνω πολλὰ τῶν
δεόντων ἐκ τοῦ παραχρῆμα ἐνίοις ἂν ἐπελθεῖν εἰπεῖν, id est Sed et vestrae fortunae
arbitror nonnullis ex tempore venire in mentem, vt dicant ea, quae ad rem pertinent.

[I] Verum hoc vitii manifestius exprobrat illis in alia quadam oratione dicens
alios homines solere consultare prius ac deinde rem aggredi, contra Athenienses
post rem factam tum consultare. [A] Theognis:
 Πολλοί τοι χρῶνται δειλαῖς φρεσί, δαίμονι δ᾿ ἐσθλῷ,
 Οἷς τὸ κακὸν δοκέον γίγνεται εἰς ἀγαθόν,  id est
 Multis laeua quidem mens est, sed numina dextra,
 Quis bene vertit et id, quod temere instituunt.
[E] Aristophanes in Concionatricibus:
 Λόγος τέ τοί τις ἔστι τῶν γηραιτέρων
 Ὅσ᾿ ἂν ἀνόητα καὶ μῶρα βουλευσώμεθα,
 Ἅπαντ᾿ ἐπὶ τὸ βέλτιον ἡμῖν ξυμφέρειν, |  [G] id est
 Est sermo quidam dictus a maioribus,
 Fatua licet statuamus ac vaecordia,
 In melius attamen omnia nobis cedere.

Medium carmen Graecum carebit vitio, si tollatur coniunctio καί, quanquam
aeditio Aldina habebat. Et apud Liuium subinde nominatur Fortuna Romana.
[A] Nec abhorret hinc, quod alibi retulimus Εὕδοντι κύρτος αἱρεῖ, [C] id est Dor-
mienti rete tollit.

[A]VBI NON SIS QVI FVERIS, NON EST CVR VELIS VIVERE745


700
  c701-705



705




710




715




720




725




730



  c734-738
735




740
Cicero in epistola quadam [E] libro vii. Familiarium [A] sententiam huiusmodi
veteris prouerbii vice citat Vetus est, inquiens, vbi non sis qui fueris, non esse cur
velis viuere.
Sumptum est a communi mortalium affectu, qui nihil minus tole-
randum putant quam vt inter eos neglecti aut etiam notati viuant, apud quos ali-
quando cum splendore atque autoritate sint versati. Adeo vt exilium vbiuis
praeoptent potius aut etiam e vita decedere quam mutatae fortunae pudorem
perpeti. Id quod notauit Euripides in Hecuba, quam ita facit loquentem, vt dicat
sibi pudorem in causa esse, quominus obtueatur Polymestorem. Pudere enim in
tam calamitoso rerum statu conspici ab eo, cui aliquando visa sit florens. Idem in
Alcestide:
 Τί μοι ζῆν δῆτα κύδιον, φίλοι, 267
 Κακῶς κλύοντι καὶ κακῶς πεπραγότι;  id est
 Post hac, amici, cur mihi sit viuere
 Cordi male audienti et affecto male?

Ad eandem facit sententiam, quod apud Sophoclem ait Aiax: 268
 Αἰσχρὸν γὰρ ἄνδρα τοῦ μακροῦ χρῄζειν βίου,
 Κακοῖσιν ὅστις μηδὲν ἐξαλλάσσεται,  id est
 Est turpe vitam prorogare longius,
 Quisquis malis nihil explicat sese suis.

Item paulo post in eadem tragoedia:
 Ἀλλ᾿ ἢ καλῶς ζῆν ἢ καλῶς τεθνηκέναι
 Τὸν εὐγενῆ χρή, id est
 Verum aut decore viuere ingenuum virum
 Decet, aut decore oppetere mortem.

Fertur hic quoque senarius:
 Ζῆν αἰσχρὸν οἷς ζῆν ἐφθόνησεν ἡ τύχη,  id est
 Fortuna quibus inuidit aspera viuere,
 Hos indecorum ac turpe velle viuere.
Sed propius ad Ciceronis sententiam accedit locus ille apud Euripidem in
Hecuba, vbi Polyxena ratiocinatur sibi non esse causam cur optaret viuere, quod
omnibus ornamentis pristinae fortunae iam esset spoliata:
 Τί γάρ με δεῖ ζῆν; ᾗ πατὴρ μὲν ἦν ἄναξ
 Φρυγῶν ἁπάντων· τοῦτό μοι πρῶτον βίου·
 Ἐπειτ᾿ ἐθρέφθην ἐλπίδων καλῶν ὕπο
 Βασιλεῦσι νύμφη,  id est
 Quae nanque vitae causa iam superest mihi?
 Vt cui pater rex omnium fuerit Phrygum,
 Etenim rudis mi lucis hoc initium,
 Dein spes in amplas educabar regibus
 Desponsa.
Et reliqua quae sequuntur. Sunt enim longiora quam vt hic putem esse percen-
senda.

[A]PREMERE POLLICEM, CONVERTERE POLLICEM746




745




750

LB 316


Antiquitus in pollice fauoris erat studiique significatio. Qui faueret, pollicem pre-
mebat, qui minus faueret, pollicem conuertebat. Qui gestus in prouerbium abie-
runt, vt iam premere pollicem dicatur, qui quoquo pacto fauet, conuertere qui male
vult. Plinius lib. xxviii., cap. ii.: Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio
iubemur. Iuuenalis: Conuerso pollice vulgi / Quemlibet occidunt populariter. Hora-
tius vtroque pollice dixit pro summo fauore:
 Consentire suis studiis qui crediderit te
 Fautor, vtroque tuum laudabit pollice ludum.

Porphyrion enarrat hunc ad modum: Vtroque pollice, id est vtraque manu συνεκ- 269
δοχικῶς, synecdoche a parte totum. An qui vehementius laudat, manus iungens iun-
git pollicem cum proximo. Acron hoc pacto: Vtroque | pollice συνεκδοχικῶς manu
vtraque, subhtaque pariter ac saepius mota. Hic enim gestus valde laudantium est.
Sane vtrunque, sicut ex iis coniici licet, prouerbii origo fugit.

755 [A]FACIEM PERFRICARE, FRONTIS PERFRICTAE747

  c756-759



760




765




770




775




780




785




790




795
Frons habita est antiquitus pudori sacra. Et facies item, id quod et prouerbio tes-
tatum est, quo dicunt pudorem esse in oculis. Inde frontem aut faciem prouerbio
perfricuisse dicuntur, qui pudorem omnem dedidicerunt velut absterso manu a 270
vultu pudore. Translatum apparet a gestu quorundam, qui dicturi facturiue quip-
piam apud ignotos manu faciem perfricant, id quod rusticani cuiusdam pudoris
indicium est, quem coneris peruincere. Hunc gestum Quintilianus notat inter
vitia pronunciationis libro vndecimo Vitiosa enim, inquiens, sunt illa: intueri
lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere.
Plutarchus scribit hunc ges-
tum peculiarem fuisse M. Tullio, vt dicturus laeua faciem demulceret. Alioqui
non inficias it ipse Cicero initio dicendi trepidantiorem fuisse sese. Fabius libro
nono citat haec ex Caluo: Perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres,
quam Catonem.
Significat id esse dictu vehementer improbum. Plinius in praefa-
tione Naturae historiarum: Perfricui faciem nec tamen profeci, quando alia via
ingens occurris.
[F] M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro tertio in eundem
sensum dixit perfricare os: Quid tergiuersamur, Epicure? Nec fatemur eam nos
dicere voluptatem, quam tu idem, quum os perfricuisti, soles dicere?
[H] Seneca lib.
v., epistola xl.: Perfrices frontem oportet et ipse te non audias. [A] Huc pertinent
etiam illa, quod effrontes appellamus inuerecundos. Et 'qua fronte audebis haec
facere?' Quod enim Horatius dixit Clament periisse pudorem / Cuncti pene patres.
Id Persius imitatus Exclamet, inquit, Melicerta perisse / Frontem de rebus. [B] Item
illa: [A] Quo ore obiurgabis filium? et os impudens, os durum, os ferreum cum
impudentiam indicamus. Ouidius:
 Non tibi plus cordis, sed minus oris adest,
id est non plus audes aut sapis, sed minus pudet. [H] M. Tullius In Verrem: Os
hominis insignemque impudentiam cognoscite. Idem in Philippica quinta: Sed illud
os, illam impuritatem.
Idem Pro C. Rabirio Posthumo: Quod habent os, quam
audaciam.
Rursus in Oratore: Quod tamen os est illius patroni, qui ad eas causas
sine vlla scientia iuris audet accedere.
In Philippica vndecima: Audisset furentis
introitum Dolobellae vocem impuram atque os illud infame.
Martialis libro ix.:
 Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
 Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
[A] Homericus Achilles Agamemnonem κυνώπην appellat, id est canino aspectu et
[B] apud eundem: [A] Κυνὸς ὄμματ᾿ ἔχων, κραδίην δ᾿ ἐλάφοιο, id est Canis habens
oculos, cor cerui
, impudentiam significans cum timiditate coniunctam. [C]
Denique haud scio an huc pertineat quod apud Athenaeum in Dipnosophistis
adducitur e Cyrenaeo poeta:
 Τρὶς δ᾿ ἀπομαξαμένοισι θεοὶ διδόασιν ἄμεινον,  id est
 Porro ter abstersis diui donant meliora.
Subindicat, ni fallor, se impudentius id postulare, vt quae sint acta in conuiuio
narret.

[A]FRONTEM EXPORRIGERE. FRONTEM CONTRAHERE271748

  c797-798


800


LB 317

805

Frontem explicare cum hilarescimus, contrahere cum ringimur, hoc est, vbi quid
molestum est, dicimur. Plinius in libro vndecimo: Frons et aliis, sed homini tan-
tum tristitiae, hilaritatis, clementiae, seueritatis index.
Terentius: Exporge frontem.
Horatius in Odis:
 Sollicitam explicuere frontem. 272
[E] Idem alibi: Deme supercilio nubem. [A] 'Exporrecta fronte', hilariter: Porrec-
tiore fronte mecum loquaris oportet apud Plautum. 'Obducta fronte', 'corru|gata
fronte', 'contracta fronte', 'caperata fronte'. Plautus: Caperat frons seueritudine.
Quod quidem a caprinis cornibus translatum volunt. Et 'nubila frons', 'serena
frons', 'explicita frons'.

[A]ATTOLLERE SVPERCILIVM, PONERE SVPERCILIVM749



810




815




820




Plinius Supercilia, inquit, homini et pariter et alterne mobilia. Et in his pars animi;
negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastus. Superbia aliubi conceptaculum
,
sed hic sedem habet; in corde nascitur, hic subit, hic pendet. Nihil altius simul abrup-
tiusque inuenit in corpore, vbi solitaria esset.
Hactenus ille. Inde prouerbio attolli
supercilium dicimus arrogantiam significantes, adduci supercilium fastidium
indicantes. Citat et Suidas: Ἀνασπῶντες τὰς ὀφρῦς καὶ τὰς γνάθους φυσῶντες, id
est Contractis superciliis et inflatis buccis. [H] Quod Graeci vnico verbo dicunt
κατοφρυᾶσθαι. Lucianus a persona ad rem transtulit sermonem arrogantem ac
superciliosum appellans κατωφρυωμένους λόγους. [A] Poni dicitur supercilium,
cum a fastu receditur. Et fastosos homines superciliosos nominamus. Denique
simpliciter ipsum supercilium pro fastu atque arrogantia ponitur. Philosophorum
supercilium quis ferat? Porro quod Plinius ait superciliis annuere nos atque
renuere, Homerum secutus est, apud quem versus hic aliquoties legitur:
 Ἦ καὶ κυανέησιν ἐπ᾿ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων,  id est
 Sic ait atque superciliis pater annuit atris.
Id aemulatus Maro:
 Sic ait et totum nutu tremefecit Olympum.

825 [A]CONNIVERE750

  c826-832



830




835




840

Prouerbiali metaphora conniuere dicuntur, qui prudentes culpam, quam intelli-
gunt, indulgentia tamen ac studio dissimulant quasique non vident id, quod
vident, quemadmodum vulgo loquuntur. Vt parentes ad leuiora quaedam libero-
rum vitia conniuent. Et natura ad quaedam adolescentiae vitia quasi conniuet. Et
maritis ad quaedam vxorum errata conniuendum. Et corrupti iudices in causa
conniuent. Hallucinamur imprudentes, caecutimus nolentes, conniuemus data
opera. Exempla crebra sunt in actionibus Ciceronis. Est autem conniuere subinde
claudere oculos, quemadmodum faciunt ii, qui propter imbecillitatem visus non
ferunt lumen solis; at ii facile falluntur. Contra qui ἀτενὲς ἐσορῶσι, id est qui fixis
aspiciunt oculis, hos nihil potest suffugere. Quod nos conniuere dicimus, Graeci
vocant tum σκαρδαμυκτεῖν tum ἰλλωπεῖν. Vnde est illud apud Aristophanem in
Equitibus:
 Βλέψον ἐς ἔμ᾿ ἀσκαρδάμυκτος,  id est 273
Aspice in me inconniuenter aut nihil conniuens. Quod nos hallucinari, illi παρα-
βλέπειν, quod nos caecutire, illi ἀμβλυώττειν. [B] Quae quidem omnia, si trans-
ferantur ad res animi, pertinebunt ad prouerbiorum rationem.

[A]BIBE ELLEBORVM274751



845




850


  c853-856
LB 318
855
  c856-859



860

  c862-865


865
  c865-871



870




875




880




885




890


Aristophanes in Vespis Πῖθ᾿ ἐλλέβορον, id est Bibe elleborum. Quo dicto significat
insanire quempiam; πῖθι vero dixit non πίνε, quod, vt admonet interpres, hoc ad
simplicem potum referunt grammatici, illud ad potionem pharmacorum. Idem
ostendit et verbum hinc esse fictum ἐλλεβοριᾶν και ἐλλεβορίζειν pro insanire.
Quique parum animo constant ἐλλεβόρου δεῖσθαι, id est elleboro opus habere
dicuntur. Atque iidem apud Latinos etiam autores elleborum edere et elleboro
sese purgare prouerbio iubentur, propterea quod antiquitus plurimus vsus fuerit
huius herbae ad leuanda mentis et capitis vitia. Plinius libro Naturalis historiae
vicesimoquinto, capite quinto, ellebori duo facit genera, sicut et Dioscorides libro
quarto: candidum, quod Italia veratrum album appellat et nigrum, quod alii
vocant entomon, etiam si in Dioscoride atomon legimus. Alii polyrrhizon, ple-
rique melampodion vocant ab inuentore Melampode vate vel eiusdem no|minis
pastore, quod is animaduertisset eo purgari capras; deinde dato earum lacte
sanauit Proetidas furentes. Sed A. Gellius Plinium secutus ait coloris discernicu-
lum non in semine neque in virgultis, sed in radice apparere. Candido vomi-
tiones cientur eoque stomachum et ventrem superiorem purgat. Nigro aluus infe-
rior diluitur, vtriusque periculosa sumptio, sed albi vt praestantior, ita
periculosior. Quod ipsum tamen adeo vulgatum esse coepit, vt plerique studiorum
gratia ad peruidenda acrius, quae commentabantur, saepius sumptitauerint. Nomi-
natim autem Carneades academicus scripturus aduersum stoici Zenonis libros,
candido elleboro superiora corporis purgare solitus legitur, ne quid ex corruptis in
stomacho humoribus ad domicilia vsque animi redundaret et instantiam vigoremque

mentis labefaceret. Nigri vero religiosum etiam vsum fuisse testatur Plinius. Siqui-
dem hoc et domos suffiebant purgabantque aspergentes et sese et pecora. Tum
solenni cum precatione colligebatur et superstitiosius, vt meminit etiam Theo-
phrastus. Primum enim gladio circumscribebatur, deinde qui succisurus erat,
exortum solis spectabat precabaturque, vt id sibi liceret diis concedentibus facere.
Obseruabat et aquilae volatum; quae si propius aduolasset, moriturum eo anno
qui succiderat, augurium erat. Ex Plinio igitur colligere licet vtrunque genus tum
candidum tum nigrum, cum ad alia complura mala tum aduersus melancholiam
remedium efficax habere. Vnde et prouerbium natum, quod tamen varie effertur.
Plautus [E] in Menaechmis:
 [A] Non potest haec res trium iugerum elleboro obtinerier.
Demosthenes Aeschinem in actione monet, vt sese purget elleboro. Lucianus in
dialogo Menippi ac Tantali: Ληρεῖς, ὦ Τάνταλε, καὶ ὡς ἀληθῶς ποτοῦ δεῖσθαι
δοκεῖς, ἀκράτου γε ἐλλεβόρου νὴ Δία, id est Desipis, Tantale, et, vt vere dicam, elle-
boro poto tibi est opus eoque sane meraco.
Et apud eundem Rhadamanthus in
secundo Verarum narrationum libro ita pronunciat, vt Aiax traditum ab Hippo-
crate elleborum bibat, prius quam in heroum consortium recipiatur alludens 276
ad eius insaniam. Ibidem legitur non licuisse Chrysippo in beatorum insulam
immigrare, nisi quartum iam sumpto elleboro. Nimirum illuc alluditur, quod
ter in vita bibisse memoratur, vt testatur etiam Petronius in carmine quodam.
Horatius:
 Expulit elleboro morbum bilemque meraco.
Ouidius in Epistolis Ponticis libro iiii.:
 I, bibe, dixissem purgantes pectora succos
 Quicquid et in tota nascitur Anticyra.

Persius: Anticyras melior sorbere meracas, insanum significans. Ausonius ad Theo-
nem:
 Elleborumque bibas Samii Lucumonis acumen.

[A]NAVIGET ANTICYRAS752


895




900




905



LB 319
910
  a910-917



915

  c917-920


920
  a920-924



925


Πλεύσειεν εἰς Ἀντίκυρας, id est Nauiget Anticyras. Horatius eleganter nouauit
adagii quasi faciem, cum ait in Sermonibus Nauiget Anticyras. Quibus verbis stoi-
cus insanum significat, quique mentis morbo laboraret essetque sapientis indig-
nus nomine, cum nemo sapiens nisi sanus. Dictum est autem eadem figura, qua
Graeci dicunt Πλεύσειας εἰς Μασσυλίαν, [B] id est Nauiges Massyliam. [A] Strabo
libro Geographiae nono duas Anticyras commonstrat et in altera, quae sit post
Crissam oppidum elleborum nasci, in altera eiusdem nominis, quae sit ad sinum
Maliacum et Oetam montem, optime temperari. Atque in eam quam plurimis e
regionibus adnauigari sanitatis gratia. Pausanias in vltimo libro scripsit supra
Anticyram montes esse magnopere petricosos, in his copiose prouenire ellebo-
rum; nigro purgari aluum, albo vomitum cieri ac superiora corporis purgari. [B]
Stephanus addit Anticyrensem quempiam fuisse, qui Herculem elleboro dato
liberarit insania. [A] Horatius:
 Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
 Tonsori Licino commiserit. |

Treis Anticyras dixit pro vniuerso elleboro significans deploratam et immedicabi-
lem insaniam. [F] Simili figura quos indicant esse parum integrae mentis et hodie
iubent deportari Ghelam. Ad hanc formam pertinent illa 'tonsoris eget' aut 'cura-
tore est opus'. Horatius:
 Nec tonsore putas nec curatoris egere.
Tutores enim dabantur pupillis, curatores mente captis. Sic et Columella libro
primo, capite tertio scribit Catonem dicere solitum eum, qui agrum incoleret nec
salubri coelo nec fertilem, velut commotae mentis ad agnatos ac gentiles esse 278
deducendum. [H] Varro libro De re rustica i., cap. ii.: Qui salubrem locum negli-
git, mente captus est atque ad agnatos et gentiles deducendus.
Cicero libro ii. De
inuentione: Si furiosus existet agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potes-
tas esto. [F] Nam duodecim tabulae furiosis ius adimunt administrandi res suas et
ad gentiles agnatosque transferunt, quemadmodum legimus libro Institutionum
primo, titulo De curatoribus et Pandectarum libro vigesimoseptimo, titulo
vltimo De curatore furiosi. Rursum eiusdem operis libro primo, titulo decimooc-
tauo De officio praesidis. [H] Et apud Ciceronem libro iii. Tusculanarum quaes-
tionum. Qui ita sit affectus, eum dominum esse rerum suarum vetant xii. tabu-
lae. Verba xii. tabularum sunt haec: Prodigo et furioso bonorum suorum
administratio interdicta esto et in curatione agnatorum sunto.

[A]STRYCHNVM BIBIT753


930




935




940
  c940-943

  a943-947

945




950

Στρύχνον ἔπινεν, id est Strychnum bibit, in insanos item competit a strychni her-
bae natura, quae vel gustata statim insaniam parit. Dioscorides in quarto quatuor
strychni genera facit. Ε quibus postremum μανικόν vocat, id est insanum. Plinius
libro vigesimoprimo, capite trigesimoprimo, cum duo strychni genera salutaria
demonstrasset Tertio, inquit, folia sunt ocymi minime diligenter demonstranda.
Remedia enim non venena tractamus, quippe insaniam facit paruo quoque succo.

Quanquam et Graeci autores in iocum vertere. Drachmae enim pondere lusum pudo-
ris gigni dixerunt species varias imaginesque conspicuas obuersari demonstrantes.
Duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere, quicquid vero adiiciatur pon-
deri, repraesentari mortem. Hoc est venenum, quod innocentissimi autores simpliciter
Dorycnion appellauere ab eo, quod hoc cuspides in praeliis tingerentur passim nas-

cente. Dioscorides scribit strychni radicem cum vino potam mensura < visa quae-
dam ac ludibria non iniucunda parere, duplicato modo sumptam stuporem tri-
duanum inducere, quadruplicato potam adimere vitam; remedio esse, si multum
ac largiter biberis ac reuomueris. [G] Vnde mihi magis videtur congruere in
φιλαύτους et sibi placentes et, vt Flaccus inquit, sibi pulchros. Nam Theophras-
tus tradit, qui strychnum ederint, sibi videri pulcherrimos. Cuiusmodi multos
homines videmus, qui sibi nulla in re displicere possunt, perinde quasi strychno
victitent. Est diuersum insaniae genus, quo quidam sibi displicent in omnibus,
sed alterum vulgatius est et immedicabilius. [A] Neque vero hoc ego recensuissem
in hoc opere, ne videlicet adagia non colligi a me, sed nasci quis calumniaretur,
nisi quod Plinius dicens Graecos in iocum vertisse, satis indicaret herbae huius
naturam in prouerbium abiisse.

[A]EDE NASTVRTIVM280754


  c954-956
955
  c956-957



960
LB 320



965

Ἔσθιε κάρδαμον, id est Ede nasturtium. In socordem, ignauum, ebetem, stupi-
dum olim dicebatur, propterea quod huic efficaciam inesse credant erucae
contrariam, vim enim vigoremque animi suscitare, venerem coercere, quum illa
ediuerso venerem acuat, vim mentis ebetet; vnde et nomen apud Graecos habere
videtur [G] κάρδαμον, quasi cor domans. [A] Plinius libro decimonono, capite
octauo Nasturtium, inquit, nomen accepit a narium tormento et inde vigoris signi-
ficatio prouerbio id vocabulum vsurpauit veluti torporem excitantis. [B] Graecis a
corde nomen habet. [G] Dioscorides tradit nasturtio vim esse similem erucae et
sinapi, quod attinet | ad acrimoniam in nares erumpentem. Caeterum quod ait
nasturtio stimulari venerem, dissentit a Plinio. [A] Aristophanes ἐν Θεσμοφορια-
ζούσαις: Ἐχθὲς ἔφαγον κάρδαμα. / Τί καρδαμίζεις; id est Edi heri nasturtia. Quid
nasturtiaris? Idem in Vespis:
 Ὀξύθυμων καὶ δικαίων καὶ βλεπόντων κάρδαμα,  id est
 Acrium ac iustorum et oculis qui exhibent nasturtia.

[A]PORCVM IMMOLA755



970




975




980
Neque praetereundum existimo, quod Plautus in Menaechmis porcum syncerum
et sacrum immolare iubet eum, quem mente captum significat:
 [E] Adolescens, quibus hic preciis porci veneunt
 Sacres synceri? nummum vnum en a me accipe:
 Iube te piari de mea pecunia.
 Nam ego quidem insanum esse te certo scio.

[A] Opinor, quod veterum vsu, qui cuiuspiam irati numinis intemperiis ageretur,
hoc piaculo se soleat purgare. Idem paulo post in eadem fabula:
 Nam tu quidem, hercle, certo non sanus satis,
 Menaechme, qui nunc ipsus maledicas tibi,
 Iube, si sapias, porculum afferri tibi.

Horatius in Sermonibus: Immolet aequis / Hic porcum laribus. Loquitur de eo,
qui iam ab insania resipuisse videtur.

[A]MVLTA SYRORVM OLERA756




985




990




995

Πολλὰ Σύρων λάχανα, id est Multa Syrorum olera. Dicetur aut in magicae artis
peritos et herbis maleficis eam exercentes aut in eos, qui rebus vilibus abundant.
Fortassis recte dicetur et in eos, qui in rebus non multae frugis nimium insumunt
operae, quippe non in agris exercendis, sed in hortis colendis occupati, quae plus
adferant voluptatis quam emolumenti. Prouerbium refertur a Plinio libro vige-
simo, capite quinto, vbi commemoratis variis remediis herbae staphylini, quam
eandem et pastinacam erraticam vocant, haec subnectit: Syria in hortis operosis- 282
sima, inde quoque prouerbium est Graecis Multa Syrorum olera. Simillimam staphy-
lino herbam serit, quam alii gigidion vocant. Hactenus Plinius. Vt autem existi-
mem paroemiam in maleficos quadrare posse, illa me coniectura commouet,
quod paulo ante Orpheum citauerat autorem staphylino amatorium inesse.
Neque Syrorum mores vulgo nota caruisse vel adagium illud testatur Σύροι πρὸς
τοὺς Φοίνικας, id est Syri contra Phoenices. [D] Atque in hoc prouerbio miseretur
nostri Caelius Rhodiginus, qui tam insigniter torqueamur, neque quicquam
tamen ipse subleuat.

[A]MELLE LITVS GLADIVS757



1000




5




10
  c11-14



15
LB 321
  c16-18

Melle litus gladius. In perniciosam adulationem dici solitum. Diuus Hieronymus
ad Aurelium Augustinum: Nonnulli familiares mei et vasa Christi, quorum Hiero-
solymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici animo a te fac-
tum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirentem, vt de nobis cres-
ceres, vt multi cognoscerent te prouocare, me timere, te scribere vt doctum, me tacere
vt imperitum et tandem reperisse qui garrulitati meae modum imponeret. Ego autem,
vt simpliciter fatear, dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam

liquido epistolam non credebam et, vt vulgi de quibusdam prouerbium est, melle
litum gladium.
Si locus hic mendo vacat, Hieronymus Augustini epistolam melle
litum gladium appellat, propterea quod pariter et reprehensionem haberet quasi
gladium, quo iugularet, et blandimenta, quibus reprehensionis asperitatem dissi-
mularet. Porro prouerbium Augustinus respondens palam explicat videlicet
deprecans atque abominans insidiosum blandiloquium. [B] Plinius libro vigesi-
moprimo tradit Heracleae in Ponto ab iisdem apibus aliquando mella reddi per-
niciosissimum habentia venenum. Quae qui ederint, abiiciunt se humi refrige-
rium quaerentes. Nam sudore diffluunt. Id quur fiat, pabulum in causa est. Ea
est herba alba, quam aegolethron appellant. [G] Allusum est autem ad morem
barbaricum, qui solent tela venenis tingere, quo vulnus esset immedicabile. |
Praesentissimum malum erat oleum incendiarium, quod illitum telo, sicubi hae-
sisset in corpore, tenaciter cremabat, incendium aqua iniecta iritabatur, solo
puluere insperso consopiri poterat. Autor Marcellinus libro xxiii.

[A]LETALE MVLSVM758

20




25




30

Θανάσιμον μελίκρατον, id est Letale mulsum. Eandem cum superiori habet sen-
tentiam. Diogenes formosa scorta θανάσιμον μελίκρατον, id est letiferum mulsum,
appellare consueuit, tametsi nihil vetabit et in assentationem, in foedas voluptates
torquere, breuiter quicquid ita iucundum est, vt idem sit perniciosum. Legimus
et mellitum venenum apud Plinium et idem Diogenes orationem ad gratiam
comparatam auriumque pruritum μελιτίνην ἀγχόνην, id est melleam praefocatio-
nem
, appellabat, quod assentatione quidem delectaret, caeterum mendacio stran-
gularet admittentem. Quod videlicet illi Hieronymiano simillimum est, adeo vt 283
suboleat mendum subesse exemplaribus et pro gladio laqueum legi debere. [B]
Quis enim solet gladium oblinire melle? [G] Ad hanc formam attinet, quod refert 284
Irenaeus lib. iii., ca. xix. lacte gypsum male misceri, praesens enim venenum
habet gypsum et additum lacti fallit.

[A]LINVM LINO NECTIS759



35




40




45




50
  a51-54



Λίνον λίνῳ συνάπτεις, id est Linum lino connectis. Huius adagii duplicem apud
Graecos interpretes sensum inuenio. Quorum alter est infirmis infirma copulas,
friuola friuolis. Alter eadem non iisdem rationibus facis aut dicis. Ctesippus in
Platonis Euthydemo: Haud tu quidem linum, vti prouerbio dicitur, lino connectis,
si pater tuus pater est omnium.
Est autem ironia in sophistam, qui friuolis argutiis
id sibi collegisse videbatur. Aristoteles in tertio libro Τῆς φυσικῆς ἀκροάσεως dis-
putans de infinito, vbi Parmenidis sententiam praefert sententiae Melissi. Melis-
sus enim ipsum inflnitum totum dixerat. At Parmenides totum dixit esse finitum
a medio aeque distans. Fieri enim, inquit, non potest, vt infinitum cum toto
atque vniuerso perinde atque cum lino linum nectatur. [B] Ipsa philosophi verba
subscribam, si quis forte requiret: Διὸ βέλτιον οἰητέον Παρμενίδην Μέλισσου εἰρη-
κέναι. Ὁ μὲν τὸ ἄπειρον ὅλον φησίν, ὁ δὲ τὸ ὅλον πεπεράνθαι μεσόθεν ἰσόπαλες. Οὐ
γὰρ λίνον λίνῳ ἐστὶ συνάπτειν τῷ ἅπαντι καὶ ὅλῳ τὸ ἄπειρον. [A] Suidas hoc ada-
gium ex Stratidis citat Politia. Proculus item in discutiendis quaestionibus, quae
exoriuntur ex dictis Platonis, quodam in loco sic vtitur, vt videatur conuenire in
eum, qui copulet inter se pugnantia ostendens quemadmodum Plato de Homero
diuersa pugnantiaque dixerit: Οὐ γὰρ λίνον λίνῳ συνάπτειν ἐστὶ τὸ ταῦτα ἀλλήλοις
συμπλέκειν; id est An non enim linum lino connectere est, ista inter se copulare? [G]
uic affine est, quod apud Athenaeum libro vi. ex Thebano poeta Pindaro, ni
fallor, citatur: Ποτικολλῶν ἅτε ξύλον παρὰ ξύλῳ, id est Adglutinans ceu lignum
ligno.
Prior enim dixerat de parasitis, is qui hoc dicit sermonem suscipit de adu-
latoribus superiori congruentem.

55 [A]SENESCO SEMPER MVLTA ADDISCENS760





60


  c63-67

65




70


LB 322

75




80
 Γηράσκω δ᾿ ἀεὶ πολλὰ διδασκόμενος,  id est
 Discenti assidue multa senecta venit.
Hic pentameter ex elegiis Solonis in prouerbium abiit, significat autem vsu vitae
multaque rerum experientia parari prudentiam. Conuenit cum ea, quae citatur
apud Gellium sententia:
 Vsus me genuit, peperit mater memoria. 286
Citatur a Platone libro De republica vii. Rursum in dialogo de philosophia quae-
rens quispiam, num philosophia sit πολυμαθία. Quid aliud, inquit, est philoso-
phari quam id facere, quod dixit Solon? Dixit autem

 Discenti assidue multa senecta venit.
At mihi quidem videtur semper aliquid discendum ei, qui in philosophum sit euasu-
rus, siue iunior sit siue senior, vt quam plurima discat in vita.
[H] Citat et in
Lachete. [A] Seneca in epistola quadam ad Lucillium: Tam diu discendum est,
quam diu nescias et, si prouerbio credimus, quam diu viuas.
Citatur semel atque ite-
rum apud M. Tullium in Catone maiore. Quinetiam Terentianus ille Demea
Solonis sententiam retulit, cum ait:
 Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
 Quin res, | aetas, vsus semper aliquid apportet noui,
 Aliquid moneat, vt illa, quae credas scire, nescias,
 Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies.
Alludit huc cuiuscunque est versiculus ille neque inscitus neque inelegans Sene-
cae nomine celebratus. Equidem e Publianis mimis vnum esse suspicor hac
adductus coniectura, quod in hoc numero quosdam reperio, qui nominatim ab
A. Gellio sub Publii titulo referuntur. Senarius autem hic est:
 Discipulus est prioris posterior dies.

[A]VITA DOLIARIS761



  c84-88
85




90




95




100


Ζωὴ πίθου, id est Vita dolii, prouerbio dicitur vita frugalis, parca et ab omni stre-
pitu atque ambitione semota. Breuiter talis, qualem Diogenes, nobilis ille cyni-
cus, Athenis egisse legitur vnico contentus pallio, baculo quo canes abigeret,
dolio de palo suspenso pro domicilio libenter vtens, crudis herbis et aqua simplici
victitans, pane excauato pro catino, manu caua poculi vice solitus vti idque a
puero quodam didicisse se praedicabat, quem forte ad eum modum aquam hau-
rientem viderat. Porro vt in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse,
quod cochleas contemplatus nullum aliud aeque commodum domicilium iudi-
casset, vnde proreperet ad solem et vbi se conderet a ventis atque aestu. Poterit
torqueri et in eos, qui nimium sordide nimisque dure atque immunde viuunt.
[G] Hos ita depingit Eubulus comicus apud Athenaeum libro ii.: Ἀνιπτόποδες,
χαμαιευνάδες, ἀερίοικοι, id est Illotis pedibus, humi cubantes, in aere domicilium
habentes.
Idem libro quarto de Pythagoricis ex Antiphane:
 Ἔδει δ᾿ ὑπομεῖναι μικρὸν ἀσιτίαν, ῥύπον,
 Ῥῖγος, σιωπήν, στυγνότητ᾿, ἀλουσίαν,  id est
 Inedia, sordes sunt ferendae paululum,
 Silentium, tristitia, frigoris rigor,
 Simul ferendum corpus expers balnei.

[B] Ad hanc formam torqueri poterit Hamaxobiorum - ea gens est Sarmatiae - 288
appellatio, vt Hamaxobii dicantur, qui dure sordideque viuant. [C] Nomen hinc
inditum genti, quod iis plaustra aedium vice sint.

[A]IN DIEM VIVERE. EX TEMPORE VIVERE762


105




110




115

  a117-121


120




In diem viuere est praesentibus rebus contentum viuere atque ex parato minime
sollicitum de futuris. Quae vita Graecis dicitur καθημέριος βίος et καθημερόβιοι,
qui ad eum viuunt modum. Theocritus in Idyllio N:
 Οἳ θνατοὶ πελόμεσθα, τὸ δ᾿ αὔριον οὐκ ἐσορῶμες,  id est
 Mortales sumus, haud sunt nobis crastina curae.
Aristophanes in Equitibus:
 Κριθὰς ποριῶ σοι καὶ βίον καθ᾿ ἡμέραν,  id est
 Ego affatim tibi suppeditauero ordeum et
 Victum diurnum.

Homerus Odysseae Φ:
 Νήπιοι ἀγροιῶται, ἐφημερία φρονέοντες,  id est
 Agrestes stolidi tantumque diurna scientes.
Persius: Atque ex tempore viuis, id est citra sollicitudinem futurorum. Vnde et ex
tempore dicere, id est citra praemeditationem. [G] M. Tullius Philippica v. simili
forma dixit in 'horam viuere'. Quae non faciebat Hannibal, qui multa ad vsum
reseruabat. Haec ii, qui in horam viuerent, non modo de fortunis et de bonis ciuium
,
sed ne quidem de vtilitate sua cogitauerunt. Nec abludit ab hac specie, quod scri-
bit Horatius in Arte poetica Et mutatur in horas, hoc est subinde. [A] Hanc vitam
ceu felicissimam omnium probauit Christus, vt quam et ipse semper secutus sit
et apostolis sequendam proposuerit. [B] At dictu mirum quam hodie non probe-
tur etiam his, qui plus quam Christiani postulant videri.

125 [A]VITAMACERATA763




LB 323
130
Βίος μεμαλαγμένος, id est Vita macerata seu permollita. De molliter viuentibus,
quibus ex facili omnia suppetunt. Refertur a Diogeniano, [G] Zenodoto et Suida.
[A] Translatum arbitror a leguminibus aut salsamentis maceratis iamque ad esum
accommodatioribus [G] aut a | tritico iam molito, pisto ac subacto. Cui diuersum
est Βίος ἀκανθώδης, id est Vita spinosa.

[A]IPSA DIES QVANDOQVE PARENS, QVANDOQVE NOVERCA764




135
  c135-137



140
Versus est Hesiodi in libro de obseruatione dierum auspicatorum atque inauspi-
catorum, qui deinde in prouerbium abiit longo hominum aeuo probatus, vt apud
Gellium refert Phauorinus philosophus; is est huiusmodi:
 Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ,  id est 290
 Ipsa dies quandoque parens, quandoque nouerca est.
Eo versu significatum est non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.
Inde translatum quod matres bene volunt liberis, nouercae oderunt priuignos.
Proinde Plinius dubitare se dicit, vtrum natura saepius nouerca sit an mater, vt
quae tot venena, tot item remedia progignat.

[A]NVNC PLVIT ET CLARO NVNC IVPPITER AETHERE FVLGET765




145




150


Diuersa metaphora rem eandem explicuit Theocritus in Batto:
 Χὠ Ζεὺς ἄλλοκα μὲν πέλει αἴθριος ἄλλοκα δ᾿ ὕει, id est
 Nunc pluit et claro nunc Iuppiter aethere lucet,
id est aliquando res aduersae sunt aliquando secundae, quemadmodum coelum
nunc serenum est et placidum nunc turbidum ac tempestuosum. Huic affinis est
allegoria Pindarica [E] e Pythiis hymnis, [A] non semper eosdem flare ventos, sed
nunc hos, nunc alios: Ἄλλοτ᾿ ἀλλοῖαι πνοαὶ, / Ὑψιπετῶν ἀνέμων, id est Alias alii
flatus sublimiter volantium ventorum.
[F] Idem in Isthmiis hymno iiii.:
 Ἄλλοτε δ᾿ ἀλλοῖος οὖρος
 Πάντας ἀνθρώπους ἐπαΐσσων ἐλαύνει,  id est
Sed alias alius ventus omnes homines adflans agit.

[A]PLVS ALOES QVAM MELLIS HABET766


155




160




165




170




175




180




185
Plus aloes quam mellis habet. Prouerbialis metaphora perinde declarans ac si dicas
plus molestiae quam voluptatis. Nam aloe frutex quidam est, odore graui, gustu
amarissimo, cuius meminit Dioscorides libro iii. Plautus in Amphitryone:
 Ita cuique comparatum est in aetate hominum,
 Ita diis placitum, voluptati vt moeror comes consequatur,
 Quin incommodi plus malique adsit, boni si obtigit quid.

Apud eundem alicubi legitur vitam hominis plus aloes quam mellis habere. Et
Iuuenalis de vxore: Plus aloes quam mellis habet. Apuleius citra metaphoram sic
extulit in Floridis: Sed verum verbum est profecto, quod aiunt, nihil quicquam tam
prospere diuinitus hominibus datum, quin et tamen admixtum sit aliquid difficul-
tatis.
Has rerum humanarum vices ac tristium laetorumque mixturam Homerus
Iliados vltimo libro perquam eleganter indicauit figmento duorum doliorum,
quae scribit in Iouis limine sita esse, quorum alterum sit plenum tristibus, alte-
rum laetis. Ex quibus ille mortalium fortunas temperans:
 Ἄλλοτε μέν τε κακῷ ὅ γε κύρεται, ἄλλοτε δ᾿ ἐσθλῷ,  id est
 Nunc laetis vitam miscet, nunc tristibus idem.
Quemadmodum et superius indicauimus. Verum admodum maligne temperat 291
Iupiter Homericus nimio plus admiscens malorum quam bonorum, vt, si suam
quisque fortunam ad calculos vocet, minima sit futura ratio eorum, quae nobis ex 292
animi sententia euenerunt. Id quod eleganter dictum est a Pindaro [E] in Pythiis
hymnis:
 [A] Ἓν γὰρ παρ᾿ ἐσθλὸν πήματα σύνδυο δαίονται βροτοῖς
 Ἀθάνατοι,  id est
Ad vnum enim bonum duo pariter incommoda distribuunt mortalibus immortales.
Plinius libro xxvii. sententiam inuertit, cum ait nihil esse tam malum in rerum
natura, cui non boni quippiam sit adiunctum. Quandoquidem compertum est
etiam aconito, quo non aliud venenum nocentius, inesse remedium cum ad alia
tum ad oculorum vitia. [B] Ad eundem modum Euripides citante Plutarcho:
 Οὐκ ἂν γένοιτο χωρὶς ἐσθλὰ καὶ κακά,
 Ἀλλ᾿ ἔστι τις σύγκρασις,  id est
 Bona separare non licet malis, sed est
 Mixtura quaedam. |

LB 324 [A]NAVES ONVSTAE CONVITIIS767




190




195

  a197-202


200


Adsimili figura dixit Homerus Iliados Τ conuicia, quorum onus nauis centiremis
non queat portare, cuiusmodi Lucianus dixerat Ὅλας ἁμάξας βλασφημιῶν, vt
ante dictum est. [B] Carmen Homeri sic habet:
 [A] Ἔστι γὰρ ἀμφοτέροισιν ὀνείδεα μυθήσεσθαι,
 Πολλὰ μάλ᾿ οὐδ᾿ ἂν νηῦς ἑκατόνζυγος ἄχθος ἄροιτο,  id est
 Probrorum superest ambobus copia summa,
 Quorum onus haud portet centum ratis incita remis.

Affine et illi quod alio dicetur loco:
 Οὓς οὐκ ἂν αἴρηντ᾿ οὐδ᾿ ἑκατὸν Αἰγύπτιοι,  id est
 Quos tollere nec centum queant Aegyptii.
[G] Hermippus apud Athenaeum libro primo describens quid a quaque regione
soleat importari, versiculum hunc ioco admiscet:
 Καὶ παρὰ Περδίκου ψεύδη νηυσὶν πάνυ πολλαῖς,  id est
 Atque a Perdica ratibus mendacia multis,
notans, ni fallor, Lyciorum mores. Nam Perdicia pars est ac portus Lyciae. Lycias
sortes notat et Vergilius Aeneidos quarto veluti vanas.

[A]TOLLERE CORNVA768


205




Tollere cornua pro eo, quod est animo efferri, nunc quoque vulgo tritissimum est.
Horatius de Baccho: Et addis cornua pauperi. Ouidius item de ebrietate:
 Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit. 293
Translatum a pecoribus, quae cornibus oppositis minantur. Horatius in Epodis:
 Nanque in malos acerrimus
 Parata tollo cornua.

210 [A]TOLLERE CRISTAS294769



  c213-215

215

  c217-225


220




225
Tollere cristas. Diuersa metaphora, sensus idem. Iuuenalis: Quid apertius? et tamen
illi / Surgebant cristae
, id est sibi placebat. Translatum ab auibus cristatis, in qui-
bus cristae erectiores alacritatis atque animorum indicia sunt, [C] nisi ad militum
cristas referre malumus, quo sane hominum genere nihil nec insolentius nec sto-
lidius. [F] In hanc sententiam Aristophanes in Pace dixit detrahere cristas, Ἥπερ
ἡμῶν τοὺς λόφους ἀφεῖλε, id est Quae nobis cristas detraxit, videlicet reddita pace.
[H] Contra submittere fasces dicuntur, qui de iure suo concedunt ac legitimam
potestatem vltro ad priuatam mediocritatem demittunt. Plinius lib. vii., cap.
xxx.: Gn. Pompeius confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii professione
sapientiae clari domum fores percuti de more a lictore vetuit et fasces lictorios ianuae
submisit is, cui se oriens occidensque submiserat.
M. Tullius in Bruto: Cum enim in
maximis causis versatus esses et quum tibi aetas nostra iam cederet fascesque submit-
teret.
Et apud T. Liuium in secundo Ab vrbe condita: Publicola submissis fascibus
in concionem ascendit.
Tropus addit gratiam dicto, veluti si dicas philosophiam
theologiae submittere fasces.

[A]ANIMVS IN PEDES DECIDIT770




230


Qui vehementer consternantur atque expauescunt, iis animus in pedes decidere
dicitur. Quin hodie vulgo audimus: Totus animus mihi erat in genibus pro eo,
quod est vehementer eram exanimatus. Homerus Iliados Ο:
 Τάρβησαν πᾶσιν δὲ παραὶ ποσὶ κάππεσε θυμός,  id est
 Pauor ingruit ingens,
 Omnibus inque pedes animus mox decidit imos.

[A]VESPA CICADAE OBSTREPENS771


235
LB 325



 Σφῆξ βομβῶν τέττιγος ἐναντίον,  id est
 Scilicet obstrepitans argutae vespa cicadae. |
Apud Theocritum est in Hodoeporis. Nam his verbis contemnit quidam pastor
pastorem, a quo prouocatur. Quadrabit in eum, qui certat longe impar cum
superiore. Aut qui negocium facessit longe se praestantioribus. [G] Quod genus
est illud Catulus leonem allatrans.

240 [A]PICA CVM LVSCINIA CERTAT, EPOPA CVM CYGNIS772





245
Consimilem habent sententiam, quae leguntur apud eundem in eadem ecloga:
 Οὐ θεμιτόν, Λάκων, ποτ᾿ ἀηδόνα κίσσας ἐρίσδεν,
 Οὐδ᾿ ἔποπας κύκνοισι,  id est
 Haud fas est, Lacon, philomenam vt prouocet vnquam
 Pica nec argutis epopa obstrepat improba cygnis.

[A]PILOS PRO LANA295773




250




255

Τρίχας ἀντ᾿ ἐρίων, id est Pilos pro lana. Prouerbialiter apparent dicta etiam illa
apud eundem poetam in Hodoeporis de re vehementer inaequali aut de negocio
supra modum absurdo:
 Τίς τρίχας ἀντ᾿ ἐρίων ἐποκίξατο; τίς δὲ παρεύσας 296
 Αἰγὸς πρωτοτόκοιο κακὰν κύνα βούλετ᾿ ἀμέλγειν;  id est
 Quis vice lanarum setas detondeat vnquam?
 Quis capra pro primipara vilem velit amens
 Emulgere canem?
[F] Capra pilos habet potius quam lanam, ouis lanigera est. Haec dicuntur in
pastorem, qui certaturus haedum opponebat agno.

[A]TIBIAM TVBAE COMPARAS774



260
Αὐλὸν σάλπιγγι συγκρίνεις, id est Tibiam tubae comparas. Refertur a Diogeniano.
Conuenit in res supra modum impares, propterea quod exilem vocem aedat fis-
tula, tuba praegrandem.

[A]CICADAE APEM COMPARAS775


  c262-264

265

Τέττιγι τὴν μέλιτταν συγκρίνεις, id est Cicadae comparas apem. Nam cicada cum
maior tum canora, cum apis sit non modo minuto corpusculo, verum etiam pene
muta. Lucianus in Rhetorum doctore prouerbium vtrumque attingit: Τοσούτον
ὑπερφωνοῦντα εὑρήσεις ὁπόσον ἡ σάλπιγξ τοὺς αὐλοὺς καὶ οἱ τέττιγες τὰς μελίτ-
τας, id est Inuenies tanto voce superiorem, quanto tuba superat tibias, apes cicadae.

[A]TESTVDINEM PEGASO COMPARAS776



270




275
Χελώνην Πηγάσῳ συγκρίνεις, id est Testudinem Pegaso comparas. De rebus nequa-
quam inter sese conferendis. Pegasus equus erat volucer, si fabulis credimus, tes-
tudine nihil tardius. Vergilius in Tityro aliquot dissimilitudinis formulas conges-
sit:
 Sic canibus catulos similes sic matribus hoedos
 Noram, sic paruis componere magna solebam.
 Verum haec tantum alias inter caput extulit vrbes
,
 Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

[A]ALITER CATVLI LONGE OLENT, ALITER SVES777




280




285



Apud Plautum legitur [E] in Epidico [A] sordidior quidem metaphora, sed tamen
ad rem significandam apta: Aliter catuli longe olent, aliter sues. Quo dicto signifi-
catum est non veste dignosci hominem ab homine, verum inesse natiuum quid-
dam genuinum ac proprium in vnoquoque, quod in ipso vultu oculisque eluceat,
quo liberum a seruo, generosum a rustico, probum ab improbo facile discernas.
Atque hic est hominis veluti peculiaris quidam odor, quo deprehenditur, si quis
modo sit sagaci nare. Huc allusit Martialis libro vi.:
 Cum bene se tutam per fraudes mille putauit, 297
 Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
Huc pertinet etiam illud cuiusdam apud Fabium: Ne faciem quidem liberi homi-
nis habet.
Quod cum a quodam esset dictum deformi specie, retorsit aduersarius
affirmans recte dictum eum non esse liberum, cui non sit facies liberalis.

[A]VT SEMENTEM FECERIS, ITA ET METES778

290




LB 326
296



300




305




310




315


  a318-325

320




325
Elegantissima metaphora dixit Cicero: Vt sementem feceris ita et metes, id est
reportabis praemium tuis factis dignum. Plautus in Epidico:
 Sed vt acerbum est pro benefactis cum malam messem metas, 298
id est cum pro beneficio maleficium reportes. Et apud Platonem: Quam hic mes-
sem facturus est? Haud sane bonam. Haec metaphora communis est etiam sacris
literis: Qui se|minant in lachrymis, in exultatione metent. Et diuus Paulus: Qui
seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui seminat in spiritu, de spiritu
metet vitam aeternam. Et: Si vobis seminauimus spiritualia, magnum si vestra car-
nalia metamus? Huc respicit illud Euripidis in Hecuba:
 Ὑμεῖς δ᾿ ἔχηθ᾿ ὅμοια τοῖς βουλεύμασιν,  id est
 Habeatis at vos instituto congrua.
Denique illud pene solenne est apud Graecos poetas κακῶς κακόν. Aristophanes
in Equitibus:
 Οὐδὲ μουσικὴν ἐπίσταμαι
 Πλὴν γραμμάτων, καὶ ταῦτα μὲν κακῶς κακά,  id est
 Neque musicam doctus scio,
 Sed literas tantum atque eas malas male.
Illud item frequens: Ἀπό σ᾿ ὀλῶ κακῶς κακόν, id est Te malum perdam male.
Interpres admonet figurae prouerbialis, [B] qua de re dictum est in huius operis
vestibulo. [A] Rursum Euripides in Hecuba:
 Τὸν μὲν κακὸν
 Κακόν τι πάσχειν, τὸν δὲ χρηστὸν εὐτυχεῖν,  id est
 Bonis bene euenire, sed malis male.
Idem in eadem fabula:
 Ἀλλ᾿ ἐπεὶ τὰ μὴ καλὰ
 Πράσσειν ἐτόλμας, τλῆθι καὶ τὰ μή φίλα,  id est
 Quin vbi quae non decent
 Haud veritus es patrare, fer quae non libent.

[F] Perquam festiuum est, quod de Diogene refert Laertius. Super coenam qui-
dam illi obiiciebant ossa velut cani, quod cynicus esset; eam contumeliam ille sic
pensauit. Accessit propius et iuxta illos stans mingebat vicissim illis canem agens.
Sed propius huc pertinet, quod idem refert in Zenone, qui seruum in furto
deprehensum caedebat. Seruus interim clamabat in fatis fixisse, vt furaretur. At
Zeno, illud etiam, vt caedereris. Seruus quoniam audierat herum disputantem de
necessitate fatorum, eam praetexuit suo commisso.. Sed scite, retorsit philo-
sophus.

[A]CARICA MVSA779




330
  c331-335



335




340




345




350




355

LB 327


360


  c363-367

365




370
  a370-373



375




380
Καρικὴ Μοῦσα, id est Carica Musa, Καρικὰ αὐλήματα, [B] id est Caricae can-
tiones.
[A] De lugubri aut rustica atque indocta seu molesta cantione dici solitum.
Quadrabit in poetam aut oratorem indoctum. Antiquitus de tristi stridulaque et 299
inamoena cantione dicebatur, propterea quod, vt tradit Athenaeus [C] libro Dip-
nosophiston iiii., [A] Cares itidem vt Phoenices in luctu tibiis vti solent magni-
tudine palmi, lugubre quiddam et stridulum sonantibus. Eas autem tibias Phoe-
nicum lingua gringos vocari, quod iis in Adonidis luctu soleant vti. Porro
Adonidem Γρίγγην, id est Gringen appellant. [C] Hinc iisdem verbum γιγ- 300
γραίνω. [A] His confinia tradit Iulius Pollux libro iiii., nisi quod ibi γίγγραν inue-
nio scriptum. Caricam musicam notat Aristophanes in Ranis:
 Σκολιῶν Μελίτου καὶ Καρικῶν αὐλημάτων,  id est
 Obliqua Meliti et Caricorum carmina
 Modosque tibiarum.

Eadem Καρικὰ αὐλήματα veteres σκόλια, id est obliqua, vocabant vel a tibiarum
specie vel ab obliquo in conuiuiis canendi ordine, [B] de quo meminerimus in
prouerbio Ad myrtum canere. [C] Meminit et Plato apud Athenaeum in Laco-
nibus:
 Αὐλοὺς δ᾿ ἔχουσά τις κορίσκα Καρικὸν μέλος
 Μελίζεται,  id est
 Calamos habens puella Caricum melos
 Modulabitur.

[E] Plato quoque philosophus libro De legibus septimo mentionem facit Caricae
Musae, quam interpretatur ἐπικηδείαν ᾠδήν, id est lugubrem cantionem. [G]
Hesychius indicat inde ductum, quod ad pompas funebres conduci soleant e
Caria foeminae, quae lamentantium personam agerent. Itaque orationem indoc-
tam et inamoenam recte dixeris Καρικήν Μοῦσαν. In quam conuenit illud Sopa-
tri apud Athenaeum libro quarto:
 Πηκτὶς δὲ Μούσῃ γαυριῶσα βάρβαρᾳ,  id est
 Pectis Camoena iactitans se barbara.
Pectis autem organi genus est duabus chordis instructum. Idem Athenaeus dubi-
tat an Caria sit eadem dicta | Phoenice. Nam Phoenices fistulas siue calamos γίγ-
γρους appellant vocabulo, vt videtur, a stridore soni efficto. Cum his consentiunt,
quae Plato scribit libro De legibus, [H] quem modo citabam, [G] septimo: Καὶ
εἴ ποτ᾿ ἄρα δεῖ τοιούτων οἴκτων γίγνεσθαι τοὺς πολίτας ἐπηκόους, ὁπόταν ἡμέραι
μὴ καθαραί τινες ἀλλ᾿ ἀποφράδες ὦσι, τόθ᾿ ἥκειν δέον ἂν εἴη μᾶλλον χορούς τινας
ἔξωθεν μεμισθωμένους ᾠδούς, οἷον περὶ τοὺς τελευτήσαντας μισθούμενοι Καρικῇ
τινι Μούσῃ προπέμπουσι τοὺς τελευτήσαντας et caetera, id est Et si quando opor-
tet ciues istiusmodi lugubrium auditores fieri, quum dies fuerint non puri, sed nefasti
,
tum magis conueniet venire choros aliquos musicos aliunde conductos, quemadmo-
dum hi, qui ad funem conduci solent, Carica quadam Musa deducunt vita defunc-
tos.
[A] Carum barbariem in dicendo taxat Homerus secundo Iliados libro:
 Νάστης αὖ Καρῶν ἡγήσατο βαρβαροφώνων,  id est
 Nastes ducebat Cares, queis barbara vox est. 302
[F] Vnde et populari dicto Graecis καρβάζειν siue καρβαίζειν aut καρβανίζειν
dicuntur, quibus barbarus est et agrestis sermo. Et M. Tullius apud Quintilianum
in capite de pronunciatione dicit illos ex Lycia et Caria oratores in epilogis bene
canere nimirum reprehendens illorum pronunciationem. [E] Strabo libro Geo-
graphiae xiiii. ostendit Cares occasione frequenter fuisse mixtos Graecis et tamen
barbare crasseque sonuisse linguam Graecorum, quod idem euenit Graecis in lin-
gua Romana et nobis in lingua Britannica. Hoc vitium Strabo παχυστομίαν,
κακοστομίαν et βαρβαροστομίαν vocat. [B] De cantionibus Carum et Phrygum
meminit et M. Tullius in Bruto. [G] Erat et saltationis genus tumultuosum ac
militare, vnde nonnunquam saucii discedebant; nam ab armatis peragebatur,
quod Iulius Pollux libro iiii. Καρικόν appellat.

[A]ATTICA MVSA780




385




390
Cui diuersum Ἀττικὴ Μοῦσα, id est Attica Musa pro venusta lepidaque oratione.
Nam inter dicendi genera laudatur in primis Atticum. Diogenes Laertius [H] et
Plutarchus in vita Platonis [A] scribit id cognominis vulgo tributum fuisse Xeno-
phonti, vt Attica Musa vocaretur propter admirabilem quandam hominis in
dicendo venustatem. Vnde et Atticam eloquentiam et Atticum leporem appel-
lant, quemadmodum indicauimus alibi. Sed ad hominem accommodatum erit
venustius, [B] praesertim si accedat ironia, veluti si inelegantem aliquem et ab
omnibus literis et gratiis alienissimum Atticam Musam voces. Nam amusi vocan-
tur omnes huiusmodi.

[A]EODEM BIBERE POCVLO781




395




400




405




Eodem bibere poculo est iisdem affici incommodis malisque communibus
obnoxium esse. Plautus in Cassina: Vt senex eodem hoc poculo, quo bibi, biberet.
Translatum vel a bibendi certaminibus vel ab iis, qui metuunt venena. Idem
hodieque nostrati vulgo tritissimum manet. [B] Etenim si quando minantur se
parem gratiam relaturos, aiunt se de eodem porrecturos poculo. Taxat Martialis
quendam, qui conuiuis vinum dilutum et acerbum apponebat, cum ipse de
exquisitissimo biberet, qui mos et hodie plerisque diuitibus; atque hinc prouer-
bium natum videri potest. Fit autem interdum, vt, qui imprudentes poculum
acerbum gustarint, studeant et alios illicere, vt ex eodem bibant. Fit aliquoties et
in diuinis literis mentio de calice Babylonis, cum significatur aliqua calamitas
irroganda. [G] Denique Dominus noster in Euangelio rogat filios Zebedaei, num
possent de eodem poculo bibere, vnde ipse destinarat bibere, addens alterum
simile prouerbiale de eodem baptismo. Nec enim dubium est quin vtrunque fue-
rit vulgari sermone celebratum. [A] Paulo diuersius est, quod ait Aristophanes in
Equitibus:
 Οὐ ποτ᾿ ἐκ ταὐτοῦ μεθ᾿ ἡμῶν πίεται ποτηρίου,  id est 303
 Ille nobiscum haud eodem potat vnquam poculo.
Taxat fellatorem.

410 [A]IN PLANICIEM EQVVM304782


LB 328


415




420


Ἐς πεδίον τὸν ἵππον, id est In planiciem equum. Quoties quis ad id prouocatur,
in quo plurimum valet quoque | vel maxime gaudet. Equus in campo tanquam
in sua est harena. Apud Lucianum in Captiuo, cum ipse iudices postularet, Plato
respondet: Τοῦτο ἐκεῖνο· εἰς πεδίον τὸν ἵππον, id est Hoc ipsum, quod dici solet,
equum in planiciem, videlicet hominem rhetoricum significans et in agendis cau-
sis exercitatum. Plato in Theaeteto: Ἱππέας εἰς πεδίον προκαλεῖ, Σωκράτη εἰς
λόγους, id est Equites in planiciem prouocas, Socratem ad disputandum. Tametsi
quidam codices ἵππον habent hoc loco, non ἱππέα. Synesius in epistola quadam:
Ἐπ᾿ αὐτὸ δὴ τοῦτο παρακαλῶ ἵππον εἰς πεδίον - τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου - προτρέ-
πειν ἡγούμενος, id est Ad hoc ipsum certe prouoco equum in planiciem iuxta id,
quod dicitur, adhortari me putans. [H] Translatum videtur a militia. Nam quoties
res est pediti cum equite, pedes fugit campestria sectaturque loca impeditiora.

[A]ACANTHIDA VINCIT CORNIX783


425




430
  a430-434



Acanthidem superat cornix. Calphurnius Bucolicus poeta, ecloga vi.:
 Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,
 Vocalem superet si turpis aedona bubo.
Acanthis enim vocalis est auis et in primis canora. Cornix obstrepera quidem, sed
minime canora. Acanthidem Theodorus nunc spinum vertit nunc ligurinum.
Quin et aedona Graece dixit. Sic autem pronunciandum, vt ae faciant duas sylla-
bas. Nam Graecis ἀηδών lusciniam significat. [G] Plinius Graeca voce dicit acan-
thidem, quasi dicas spinulam eo quod in spinis viuat, eoque asinos habet inuisos, 306
quod hoc animal spinae florem deuoret. Est autem auium minima, tantae foe-
cunditatis, vt pariat duodena. Autor Plinius libro decimo, capitibus sexagesimo-
tertio et septuagesimoquarto.

435 [A]PRIVS TESTVDO LEPOREM PRAEVERTERIT784





440
  a440-451



445




450

Πρότερον χελώνη παραδραμεῖται δασύποδα, id est Prius testudo leporem cursu prae-
terierit.
De re neutiquam verisimili. Testudine nihil tardius. Vnde et testudineum
incessum dicimus et apud Ciceronem in libris De diuinatione quispiam testudi-
nem tardigradam et domiportam vocat. Lepus autem celeritate praecellit. Memi-
nit huius adagii Diogenianus. [F] Huius generis sunt illa apud Theocritum in
Thyrside:
 Νῦν ἴα μὲν φορέοιτε βάτοι, φορέοιτε δ᾿ ἄκανθαι,
 Ἁ δὲ καλὰ νάρκισσος ἐπ᾿ ἀρκεύθοισι κομάσαι·
 Πάντα δ᾿ ἔναλλα γένοιντο, καὶ ἁ πίτυς ὄχνας ἐνείκαι,
 Δάφνις ἐπεὶ θνάσκει, καὶ τὼς κύνας ὥλαφος ἕλκοι,
 Κἄξ ὀρέων τοὶ σκῶπες ἀηδόσι γαρύσαιντο,  id est
 Nunc violas proferte rubi, producite spinae,
 Iuniperusque comet narcissi flore decenti,
 Omnia vertantur, portet pyra mitia pinus,
 Postquam obiit Daphnis, trahat et iam cerua molossos,
 Montibus in summis philomenae noctua cantet.

[A]CANCROS LEPORICOMPARAS785



455


Καρκίνους δασύποδι συγκρίνεις, id est Cancros lepori comparas, de supra modum
dissimilibus. [C] Etenim vt leporum celeritas ita et cancrorum tarditas nota est.
[A] Simillimum est illi, quod proxime retulimus. Refertur et hoc apud eundem,
[G] Suidas addit: Καρκίνος λαγὼν αἱρεῖ, id est Cancer leporem capiet, de absurdis
quaeque fieri nullo modo possunt.

[A]TERRAE FILIVS786


460




465


LB 329

470




475




480



  c484-488
485
  a484-488



490




495


Olim homines obscuro ignotoque genere prognati terrae filii dicebantur, propter-
ea quod terra sit omnium communis parens. Vel quod iuxta quorundam etiam
historias primitus mortales e terra nascebantur. [E] Tertullianus in Apologetico
aduersus gentes: Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. [G]
pud Athenaeum libro decimo legitur γηγενής ἄνθρωπος, id est e terra genitus
homo. [A] M. Tullius Ad Atticum [E] libro primo: [A] Et huic terrae filio, nescio 308
cui, committere epistolam tantis de rebus non audebam. Idem ad Trebatium [E]
libro Familiarium epistolarum septimo: [A] Gn. Octauius, tuus familiaris, summo
genere natus, terrae filius.
Persius: |
 Praesto est mihi Manius haeres.
 Progenies terrae? quaere ex me quis mihi quartus
 Sit pater, haudprompte, dicam tamen: adde etiam vnum,
 Vnum etiam: terrae est iam filius.
Iuuenalis:
 Vnde fit, vt malim fraterculus esse gigantum,
ad prouerbium palam alludens. Nam gigantes e terra progenitos poetae fabulan-
tur. Huc pertinet, quod apud Euripidem Ion Xuthum percontatur:
 Γῆς ἄρ᾿ ἐκπέφυκα μητρός;  id est
 Num satus tellure matre?
Atque ille respondet:
 Οὐ πέδον τίκτει τέκνα,  +id est
 Non parit natos solum.
Apud Pausaniam, Strabonem atque alios id genus autores legimus populos quos-
dam αὐτόχθονας appellatos, qui non alio referant originem suam, quemadmo-
dum plerique faciunt, verum ex ipso solo nati videri velint, quorum de numero
sunt Athenienses. Qui sibi nobilitatem virtute peperissent nullis maiorum imagi-
nibus illustres, noui homines dicebantur. Porro ignoti et subito apparentes -
incertum qua regione profecti - coeli filii vocabantur quasi e coelo demissi. Indu-
citur et in Mosaicis literis Melchisedech [C] ἀπάτωρ καὶ ἀμήτωρ, <id est> [A] sine
patre, sine matre; [B] neque dissimili ratione οὐρανοπετεῖς, id est de coelo lapsi
dicebantur. Iuuenalis: Tertius e coelo cecidit Cato. Quanquam hoc magis conuenit
in homines eximia virtute. Plutarchus in inuectiua, quam scripsit aduersus Hero-
dotum, de naui quadam, vnde subito vox est aedita Adimanto: Ὁ δὲ κέλης οὗτος
ἦν, ὡς ἔοικεν, οὐρανοπετής, id est Nauis autem illa erat, vt videtur, e coelo delapsa.
Atque hic sermonis color sumptus est e tragoediis, in quibus machinis quibus-
dam sic repente ostendebantur personae populo, vt e coelo venisse videri vellent.
[F] Apud Romanos noui homines dicebantur, qui maioribus obscuris nati suis
virtutibus innotuissent, [H] quod M. Tullius ab inimicis probro obiectum ipse
gloriae sibi vertit.

[A]EX QVERCVBVS AC SAXIS NATI310787


500




505




510




515




Huic finitimum est illud Homericum: E quercu, e saxis prognatus, quod qua-
drabit vel in hominem obscuro genere vel in eum, qui sit agresti atque effero
ingenio moribusque immanibus. Inde ductum adagium, quod antiquitus in cauis
quercubus tectorum vice victitarent homines atque hinc e quercubus nati finge-
bantur. Inde illud: Et duro robore natos. Praeterea creditum est ex saxis a Deuca-
lione Pyrrhaque proiectis mortalium genus absumptum diluuio instauratum
fuisse. Homerus in Odysseae T:
 Οὐ γὰρ ἀπὸ δρυός ἐσσι παλαιφάτου οὐδ᾿ ἀπὸ πέτρης,  id est
 Nam neque fatidica quercu satus es neque saxo.
[B] Id imitatus Pallada in epigrammate:
 Οὐ γὰρ ἀπὸ δρυός εἶ οὐδ᾿ ἀπὸ πέτρης φασίν,  id est
 Neque te, quod aiunt, quercus aut lapis aedidit.
[C] Allusit ad id festiuiter Plato libro De republica octauo: Ἢ οἴει ἐκ δρυός ποθεν
ἢ ἐκ πέτρας τὰς πολιτείας γίγνεσθαι, ἀλλ᾿ οὐχὶ ἐκ τῶν ἠθῶν τῶν ἐν ταῖς πόλεσιν;
id est An existimas e quercu quacunque aut rupe respublicas nasci ac non potius ex
moribus eorum, qui in republica versantur?
[F] In crudeles et immites conuenit
illud Theocriticum in Aepolo de Cupidine:
 Ἢ ῥα λεαίνας
 Μασδὸν ἐθήλαζε, δρυμῷ τέ μιν ἔτρεφε μάτηρ, id est
 Scilicet ille leaenae
 Vbera suxit et in nemore hunc genitrix fera pauit.

520 [A]DEORVM CIBVS788




LB 330
525


Θεῶν τροφή, id est Deorum cibus. De praelautis epulis dicebatur, propterea quod
Homerus fingit deos nectare atque ambrosia victitare nec ob id vnquam senes-
cere. Tranquillus in Nerone Parricidia, inquit, et caedes a Claudio exorsus est.
Cuius necis etsi non autor, | at conscius fuit. Neque dissimulauit, vt qui boletos, in
quo cibi genere venenum is acceperat, quasi deorum cibum prouerbio Graeco collau-
dare sit solitus. Horatius in Epistolis: Ο noctes coenaeque deum. Aristophanes in
Ranis ἐς μακάρων εὐωχίας, regum aulica conuiuia significans.

[A]TERTIVS CATO312789

  c529-533
530



Tertius Cato prouerbialis est ironia. In viros impendio tetricos atque alienae vitae
censores. Nam duorum Catonum - senioris, cui nomen Censorio et minoris, cui
nomen Vticensi - grauitas pariter atque integritas vulgo celebratissima quondam
fuit, adeo vt e coelo demissi dicerentur, vt bellum cum vitiis gererent. Iuuenalis:
Habeat iam Roma pudorem, / Tertius e coelo cecidit Cato.

[A]SAPIENTVM OCTAVVS790

535
  c536-538



540



Huic per omnia simillimum est illud Horatianum in Sermonibus Sapientum
octauus.
In eum, qui sibi multum tribuat in sapientia. Numerantur enim apud
Graecos septem sapientes eorumque apophthegmata oraculorum vice celebran-
tur, etiamsi de nominibus magna inter scriptores varietas est. De numero certe
constat inter omnes, vnde per ironiam sapientem octauum dicebant dignum, qui
septem illis adderetur. Horatius: Haec mihi Stertinius, sapientum octauus. Item
Ausonius:
 Sapiensque supra Graeciae septem viros
 Octauus accessit sophos.

[A]BIS DAT, QVI CITO DAT791

545




550




555




560




565




570

Memini, ni fallor, apud Senecam alicubi legere: Bis dat, qui cito dat. [B] Idem
libro De beneficiis secundo: Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis
haesit.
[A] Quae sententia monet haud cunctanter, haud grauatim opitulandum
amicis, cum opus est, sed vltro non expectatis precibus deferendum officium. [B]
Inter epigrammata Graeca fertur et hoc distichon nomine tituloque Luciani:
 Ὠκεῖαι χάριτες γλυκερώτεραι· ἢν δὲ βραδύνῃ,
 Πᾶσα χάρις κενεή, μηδὲ λέγοιτο χάρις.
Id carmen Latine non potest commode verti, propterea quod lepos et argutia epi-
grammatis sita sit in hac voce χάρις, quae Graecis aliquando beneficium signifi-
cat, aliquando gratiam, qua commendatur aliquid, aliquando deam ipsam. [A]
Citatur similis apud Ausonium sententia Graeca:
 Ἁ χάρις ἁ βραδύπους ἄχαρις χάρις.
[B] Est autem initium carminis heroici ex epigrammate quopiam. [A] Tardum
beneficium ingratum est.
Eam ille sic vertit:
 Gratia quae tarda est, ingrata est. Gratia nanque 314
 Cum fieri properat gratia grata magis.
Rursum aliter vertit idem:
 Si bene quid facias, facias cito. Nam cito factum
 Gratum erit, ingratum gratia tarda facit.

Vnde et Hector apud Euripidem in Rheso contemnit ac damnat auxilium sero
delatum amicis:
 Μισῶ φίλοισιν ὕστερον βοηδρομεῖν,  id est
 Odi equidem amicis serius succurrere.
Extat et mimus non inuenustus in hanc eandem sententiam:
 Bis est gratum, quod opus est, vltro si offeras.
Item alter huic adsimilis:
 Beneficium inopi bis dat, qui dat celeriter.

[A]HONOS ALIT ARTES792



575


LB 331

580




585




590

Id, quod est apud M. Tullium, Honos alit artes videtur esse sumptum ex Aristo-
phanis Pluto:
 Οὔτε γὰρ ὁ μισθὸς οὐδὲν ἔστ᾿ οὔθ᾿ ἡ τέχνη,  id est
 Neque praemium vllum est, ars nec ipsa item viget.
Colligit enim non esse consentaneum Athenis vllos esse bonos medicos, cum
medicis nulla sint praemia. | Diogenianus autem hoc inter adagia commemorat.
Huc allusit Martialis cum ait:
 Sint Moecenates, non deerunt, Flacce, Marones,
 Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
[F] Et Aristoteles scribit honorem esse praemium virtutis. Ac priscorum leges non
solum comminabantur poenam maleficis, sed et praemiis et honoribus inuitabant
ad recte agendum. Pindarus in Isthmiis, hymno nono tanquam vulgo celebrem
sententiam citat:
 Ἔστι δέ τις λόγος ἀνθρώπων, τετελεσμένον ἐσλὸν
 Μὴ χαμαὶ σιγᾷ καλύψαι,  id est
Est autem dictum quoddam inter homines celebre: Bonum peractum non esse in terra
occultandum silentio.
Huc pertinet Euangelica parabola non esse lucernam occul-
tandam sub modium. In hoc autem praedicanda sunt recte facta virorum illus-
trium, vt caeteris praeluceant ad capessendam virtutem.

[A]VEL CAECO APPAREAT315793



595




600




605




610




615
  a616-619



Prouerbialis hyperbole frequens apud autores Vel caeco appareat, de re vehemen-
ter perspicua. Aristophanes in Pluto:
 Τῷ τοῦτο κρίνεις; δῆλον ὁτιὴ καὶ τυφλῷ
 Γνῶναι δοκεῖ τοῦτο,  id est
 Qui scis ita esse? Scilicet vel caecus hoc
 Videat.

Eusebius aduersus Hieroclem: Ἀλλὰ γὰρ καὶ τυφλῷ, φασί, δῆλον, id est Quin-
etiam vel caeco perspicuum aiunt esse. [C] Plato libro De republica octauo: Καὶ
τυφλῷ γε δῆλον ὡς μεταβαίνει, id est Sane et caeco perspicuum est transmutari. [E]
Idem in Sophista: Πῶς γὰρ οὐ φαίνεται καὶ τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο καὶ τυφλῷ; id
est Qui fieri potest, vt hoc non appareat, quemadmodum prouerbio dicitur, vel caeco?
Sumptum videri potest ex octauo libro Odysseae Homericae:
 Καί κ᾿ ἀλαός τοι, ξεῖνε, διακρίνειε τὸ σῆμα,  id est
 Hanc etiam caecus metam discerneret, hospes.
[A] Quintilianus libro xii.: Nam quis ignorat, quin illud longe sit honestissimum et 316
liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere ope-
ram nec eleuare tanti beneficii autoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri

vilia, quod precium habent? Caecis hoc, vt aiunt, satis est. Nec quisquam, qui suffi-
cientia sibi - modica autem haec sunt - possidebit, hunc quaestum sine crimine sor-
dium fecerit.
In his verbis Fabii vox quaepiam deesse videtur, vt legas caecis hoc, vt
aiunt, satis perspicuum est. [B] Allusit ad hoc adagium Antigonus rex vnoculus,
cum allato instrumento praegrandibus scripto literis, Ταυτὶ μὲν καὶ τυφλῷ δῆλα,
id est Haec quidem vel caeco perspicua sunt, inquit. Recensuit Plutarchus τῶν Συμ-
ποσιακῶν decade secunda. [G] Apud Titum Liuium lib. belli Macedon. ii., quum
Phaneas Philippum violentius in Aetolos dicentem interfatus dixisset rem in ver-
bis non verti aut bello vincendum aut parendum melioribus, Philippus respon-
dit: Apparet id quidem etiam caeco, iocatus in valetudinem oculorum Phaneae.

620 [A]MVLTIS ICTIBVS DEIICITVR QVERCVS794





625




630




 Πολλαῖσι πληγαῖς δρῦς στερὰ δαμάζεται,  id est
 Multis rigida quercus domatur ictibus.
Senarius hic extat in Diogeniani collectaneis de re factu quidem ardua, quae
tamen assidua industria peruincatur. Huic non dissimile videtur Hesiodium
illud:
 Εἰ γάρ κεν τὸ σμικρὸν ἐπὶ σμικρὸν καταθεῖο
 Καὶ θαμὰ τοῦτ᾿ ἔρδοις, τάχα κεν μέγα καί τι γένοιτο,  id est
 Si paulum paulo adiicies faciesque ita crebro,
 Mox magnum quiddam tibi conficietur et ingens.
Id, quod non tantum ad lucri naturam pertinet, quod ex minutissimis saepe
maximum conflatur, verum etiam ad industriam assiduam, quae si vehemens non
sit, tamen si perpetua atque indefatigata fuerit, res difficillimas quoque facile
conficit. Quemadmodum vnicus ictus nihil adferre momenti videtur ad deiicien-
dam molem querni roboris, verum ea crebris ictibus facile prosternitur.

635 [A]CAVDAE PILOS EQVINAE PAVLATIM VELLERE795

LB 332



640


  c643-653

645




650



Caudae pilos equinae paulatim vellit, qui quod viribus | atque impetu fieri
nequit, id tempore atque assiduitate conficit. Horatius in Epistolis:
 Vtor permisso caudaeque pilos vt equinae
 Paulatim vello, demo vnum, demo etiam vnum
,
 Dum cadat elusus ratione ruentis acerui
 Qui redit ad fastos et virtutem aestimat annis.
Natum e facto quodam ducis Sertorii, cuius rei meminit Plutarchus in eius vita.
Hic enim cum suis copiis ex barbara turba conflatis, rationibus persuadere non
posset in re militari plus habere momenti consilium quam vires temerarias, pos- 317
tea quam illi parum feliciter pugnassent, duos proponit equos, alterum macilen-
tum atque inualidum alterum vegetum, cauda pilosa. Atque inualido illi iuuenem
adhibet praegrandi corpore et admirandis viribus. Contra vegeto illi pusillum et
imbecillum admouet homuncionem. Hic singulos pilos paulatim vellens breui
spacio totam depilauit caudam. Iuuenis e diuerso caudam omnem simul manibus
vtrisque comprehensam vi atque impetu conatur reuellere. Qui cum frustra suda-
ret, risui fuit circunstantibus. Sub haec assurgens Sertorius, cuius consilio ius-
suque haec fuerant acta, Videtis, inquit, commilitones, quanto plus possit inge-
nium quam vires.

[A]VIRVM IMPROBVM VEL MVS MORDEAT318796

655




660




665




670




675




680




685




690

 Κἂν μῦς δάκοι ἄνδρα πονηρόν,  id est
 Scelerosum mordeat et mus.
Hemistichium heroicum, quo significatum est quacunque ratione vindictam non
deesse malis, sed eos aliquo pacto meritas dare poenas. [B] Competit et in eos,
qui de re quantumuis friuola rixam mouent seque laesos queruntur et offensos
simulant, ne quid dent. Id quod nuper cuidam accidit apud Britannos medico,
mihi vt patria communi ita et amicitia coniunctissimo. Libet enim obiter hanc
fabulam inserere. Ciuem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et
habitum adprime probum, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius peri-
culo. Nam is pestilentissima febre tenebatur. Et, vt fit in periculis, medico
montes aureos fuerat pollicitus, si non grauaretur sibi in tanto vitae discrimine
dexter adesse, obtestatus et amicitiam, quae illi cum eo intercedebat. Quid mul-
tis? Persuasit et iuueni et Germano. Adfuit. Nihil non fecit. Reuixit ille. Vbi vere-
cunde de pecunia medicus admonuisset, elusit nugator negans de mercede quic-
quam addubitandum, caeterum arcae nummariae clauem penes vxorem esse. Et
nosti, inquit, mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a me
datam. Deinde post dies aliquot hominem obuium forte factum, iam nitidum et
nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellauit et nondum datae mercedis
admonuit. Ille constanter asseuerare pecuniam suo iussu ab vxore numeratam
esse. Medicus negare factum. Hic vide, quam ansam bonus ille vir arripuerit.
Cum forte medicus eum Latine numero singulari appellasset, ibi velut atroci
lacessitus iniuria, Vah, inquit, homo Germanus tuissas Anglum? Moxque velut
impos animi prae iracundia caput mouens diraque minitans subduxit sese. Atque
ad eum modum honestus ille ciuis elusit dignus profecto quem sua pestis repetat.
Risimus quidem fabulam nec tamen sine dolore propter indigne frustratum ami-
cum nec sine tam insignis ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam leones in
periculis adiuti. Meminerunt officii dracones, homo homini, amicus amico, sic
merito pro mercede, quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit.
Atque haec in facti detestationem diximus, non gentis odium. Nec enim par est
ex hoc vno nebulone Britannos omneis aestimari. [A] Refertur adagium inter
Graeca epigrammata:
 Φασὶ παροιμιακῶς κἂν μῦς δάκοι ἄνδρα πονηρόν,  id est
 Vulgo aiunt vel murem etiam mordere scelestum.
At is, quisquis est - nam incertus autor - inuertit prouerbium dicens bonos viros
vel a mure morderi, malis ne draconem quidem audere dentes admoliri, hoc est
insontibus passim noceri, propterea quod ii impune laedi posse videantur, vtpote
non relaturi iniuriam. |

LB 333 [A]VEL CAPRA MORDEAT NOCENTEM319797



695

  a697-705
  c698-701

700




705
 Κἂν αἲξ δάκῃ ἄνδρα πονηρόν,  id est
 Mordebit vel capra nocentem.
Ita reperitur in collectaneis Diogeniani. Sensus nihil discrepat a proximo. Nam
capra minime alioqui mordax est, nisi quod improbis omnia sunt infesta. [G]
Suidas indicat orthographiam: cum enim ad corpus refertur, hoc est cum signifi-
cat hominem afflictum ac miserum, vult primam acui πόνηρος, vnde et πονήρως
ἔχειν dicuntur, quibus res sunt aduersae et Aristophanes in Pluto:
 Πονήρους γ᾿ εἶπας ἡμῖν ξυμμάχους,  id est
 Auxilia nobis misera sane praedicas.
Cum ad animum, vltimam acui πονηρός, id est improbus et πονηρῶς improbe. 320
Nam cum dicimus πονηροῦ κόμματος και πονηρὸν ὕδωρ, quod hominis est, ad
rem inanimam transferimus, quemadmodum frigus sceleratum et fallaces diuitias
dicimus.

[A]LITEM MOVEBIT, SI VEL ASINVS CANEM MOMORDERIT798




710



Celebratur Graecis et hic senarius prouerbialis:
 Δίκην ὑφέξει κἂν ὄνος δάκῃ κύνα,  id est
 Litem mouebit, si vel asinus mordeat canem.
Quadrabit in eos, qui de re quantumuis exigua litem suscitant. Natum videtur ab
euentu quopiam. Extat autem apud iureconsultos actio ex lege, si quadrupes
damnum dederit. [G] Refertur a Zenodoto et Suida, quanquam apud vtrunque
scriptum est μακροῖς pro μικροῖς, quorum hoc mihi videtur sensus exposcere.

[A]LITEM PARIT LIS, NOXA ITEM NOXAM PARIT799

715




 Δίκη δίκην ἔτικτε καὶ βλάβην βλάβη,  id est
 Litem parit lis, noxa item noxam parit.
Senarius in rixosos et litium auidos dici solitus, quibus lis ex lite, alia ex alia nas-
citur. Negocium seritur ex negocio, iniuria propagat iniuriam. [G] Extat apud
Suidam.

720 [A]BONVS DVX BONVM REDDIT COMITEM800


  c722-735
  a722-726

725




730




735
  a735-739



Ὁ καλῶς ἄγων ἐμποιεῖ τὸ καλῶς ἕπεσθαι, id est Qui bonum ducem praestat, is
bonum reddit comitem.
[B] In principe situm est, vt sit bene morata ciuitas, si
modo ipse bonus sit imperator. In episcopo positum, vt piam efficiat plebem, si
tamen ipse piam et integram agat vitam. Prudens et incorruptus magistratus et
probos et integros reddit ciues. Bonus paterfamilias domum efficit bene institu-
tam. Doctus ac diligens praeceptor eruditum reddit discipulum. Frugi maritus
vxorem in suos trahit mores. Vnde quisquis praefectus est negocio, debet in pri-
mis operam dare, vt ipse suo fungatur officio, prius quam ab aliis officium exigat.
At nunc videas nonnullos principes, qui legum obseruationem exigant a populo,
cum ipsi viuant [C] prorsus ἀνόμως velut [B] omnibus soluti legibus. A magis-
tratibus et officialibus integritatem requirant, cum ipsi palam vendant aut ad gra-
tiam mandent officia. Nonnullos videas episcopos, qui a grege suo religionem et
pietatem exigant, cum ipsi procul absint ab omni pietate. Sumpta est metaphora
a militia, in qua fere qualiscunque fuerit dux, eiusmodi solet esse miles. Refertur
in Graecorum collectaneis, sed ἀδέσποτον. [E] Extat autem apud Plutarchum,
autorem minime vulgarem, in vita Lycurgi: Ἀλλ᾿ ἡ πειθαρχία μάθημα μέν ἐστι
ἄρχοντος, ἐμποιεῖ γὰρ ὁ καλῶς ἄγων τὸ καλῶς ἕπεσθαι, id est Vt populus dicto sit
audiens, hoc discit a principe. Nam qui bonum praebet ducem, is facit, vt alii bene
sequantur. |




601-700    801-900