LB 334 323CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA IX

[A]AMYCLAS PERDIDIT SILENTIVM801



5




10

  c12-16


15
  c16-18



20
  c20-32


  c24-26
25




30




35




40




45



Τὰς Ἀμύκλας ἀπώλεσεν ἡ σιγή, id est Amyclas perdidit silentium. Quibusdam eru-
ditis, in quibus est autor operis haud quaquam aspernandi, quod inscribitur
Copiae cornu, placet hoc ad prouerbiorum ordinem pertinere neque nos ab illo-
rum sententia magnopere dissidemus. Consentaneum enim est rem vulgari ioco
fuisse iactatam. Innuit autem adagium Vergilius Aeneidos libro decimo, cum ait:
 Fuluumque Camertem,
 Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri
 Qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis
,
videlicet epitheto notum eius euentum indicans. Eum Seruius interpres enarrat
hunc in modum. Cum apud Amyclaeos subinde nunciaretur hostium aduentus,
idque falso, et ob eam rem ciuitas frequenter inani terrore quassaretur, lata lege
cautum est, ne quis vnquam hostis nunciaret aduentum.
Atqui post euenit, vt vere
iam aduenirent hostes. Quod cum nemo nunciaret propter legis interdictum,
ciuitas de improuiso capta est. Qui casus, vt apparet, populari ioco dedit occa-
sionem, vt dicerent Amyclas silentio periisse, si cui sua taciturnitas fuisset incom- 324
modo. Citat idem Lucilium: Mihi necesse est loqui, / Nam scio Amyclas tacendo
periisse.
Accipiendae sunt autem hoc loco Amyclae non vt sit vna e centum illis
vrbibus Laconiae, quam Lacedaemonis filius condidit, sed oppidum quoddam
situm inter Caietam et Tarracinam, conditum ab iis Laconibus, qui comites Cas-
toris et Pollucis fuerunt eique nomen indidere, quo Laconicas illas Amyclas refer-
ret. Seruius existimat Laconas Pythagoricae disciplinae fuisse sequaces. Quoniam
autem interdixisse creditus est Pythagoras [B] σαρκοφαγίαν hoc commento, quod
diceret humanas animas in animantium corpora demigrare, et ob eam rem pro-
hibuisse, [A] ne quod animal occideretur, quemadmodum attestatur et Iuuenalis:
A cunctis animalibus abstinuit qui / Tanquam homine. Nefas esse ducebant ser-
pentes, qui ex vicinis paludibus nascebantur, occidere. Quorum tanta increuit
multitudo, vt ciuitatem eam deleuerint teste etiam Plinio. Potest igitur et hinc
ortum videri vulgare dictum Amyclas silentio periisse, quod Pythagorici dogma-
tis obseruatio perniciem illis attulerit, quorum primum est ἐχεμυθία, id est silen-
tium
, quod in quinquennium indicebat iis, qui suae philosophiae vellent initiari,
sicuti declarat A. Gellius. Porro quod ait Seruius Lacones Pythagoricae fuisse fac-
tionis, non recordor apud alium autorem legisse me, nisi quod Plutarchus in
Symposiacis tradit Tyrrhenos huius philosophi decretis vsqueadeo fuisse addictos,
vt etiam ea, quae ille symbolis illis praecepit, ridicula superstitione soliti sint
obseruare. Aut igitur ex his erant Amyclaei aut eiusdem instituti sectatores.
Meminit de Amyclarum silentio Sillius Italicus: Quasque euertere silentia Amyclae.
Meminit et Catullus, nisi fallit inscriptio carminis de vere, quod nuper nobis
Aldus Manutius noster exhibuit, in antiquissima quadam Galliae bibliotheca
repertum:
 Sic Amyclas dum tacebant, perdidit silentium.
Prouerbium ad varios vsus accommodare licebit, veluti si vbi quis pecuniam cre-
ditam perdidisset, quod non appellasset debitorem, aut iure praescriptionis, vt
vocant, excidisset a possessione, Amyclarum silentium appelles, aut si quis auda-
cius agens causam suam iussusque tacere respondeat: Τὰς Ἀμύκλας ἡ σιγὴ ἀπ-
ώλεσεν. Hoc inutile silentium Graeci vocant δυσωπίαν atque huic diuersum
vitium ἀδολεσχίαν. [B] De vtroque extant Plutarchi praecepta.

[A]TIMIDIOR ES PROSPICIENTE802

LB 335
51
  c50-55


55
  a56-57


Δειλότερος εἶ τοῦ παρακύπτοντος, id est Formidolosior es eo, | qui prospectat. Dici-
tur in hominem supra modum pauidum. Id ortum aiunt ex huiusmodi fabula.
Quidam natura timidus audita Herculis fama abdiderat se prae metu in specum
quendam; deinde cum aliquando prospectaret et Herculem forte fortuna praeter-
euntem vidisset, immodico metu exanimatus est ac protinus diriguit in saxum 326
versus, quod adhuc visitur specie viri velut a specu prospicientis. Vnde τὸν
παρακύπτοντα saxum illud vocant. [G] Suidas autor meminit et Zenodotus, quem-
admodum et mox sequentis.

[A]TIMIDIOR PISANDRO803


60


Δειλότερος Πεισάνδρου, id est Timidior Pisandro. Dicebatur olim et hoc in
immodice formidolosos. Aiunt autem Pisandrum fuisse quempiam prodigiosa
timiditate, adeo vt anxius esset, ne suam ipsius animam alicubi videret, quae se
viuum reliquisset. Idem videtur esse cum illo Ciceronis 'Vmbram suam metuere'.

[A]DIOMEDEA NECESSITAS804


65
  a65-67

  c68-71

70




75
  c76-81



80


Διομήδειος ἀνάγκη, id est Diomedea necessitas. De iis, qui vi adacti non sponte
quid faciunt. [E] Vsurpatur a Platone libro De republica sexto: [G] Διομηδεία
λεγομένη ἀνάγκη ποιεῖν αὐτῷ πάντα ἃ ἂν οὗτοι ἐπαινῶσι, id est Diomedea, vt dici-
tur, necessitas est facere omnia, quaecunque isti probarint. [A] Quidam originem
adagii referunt ad Thracium illum Diomedem, qui solitus fertur hospites suos
compellere, vt cum filiabus suis deformissimis rem haberent, quo facto eosdem
interimebat. Vnde fabula spargit Diomedis equas homines pabuli vice esitare
solitas, videlicet filias a viris agitatas equas appellans. [E] Et sane in hunc sensum
interpretatur Aristophanis enarrator in Concionatricibus, vbi versus hic habetur:
 Καὶ ταῦτ᾿ ἀνάγκη μοὐστί; Διομήδειά γε.
Quaerit adolescens, num qua sit necessitas sibi sectari anum. Respondet illa esse
et quidem Diomedeam. [A] Alii referunt ad Diomedem, ducem Graecorum,
huiusmodi commentum adferentes: cum Diomedes et Vlysses communi opera
sublato Palladio redirent noctu, Vlysses, quo facti gloriam in se vnum transferret,
destinabat occidere Diomedem praecedentem ac Palladium secum portantem.
Itaque cum ensem in caput illius a tergo vibrasset, Diomedes animaduersa ad
lumen lunae gladii vmbra subtraxit se plagae correptumque Vlyssem vinctis
manibus praecedere compulit gladio lato subinde caedens illius tergum. Hinc
Diomedea necessitas. [G] Huiusmodi fere Suidas ac Zenodotus.

[A]AD PRISTINA PRAESEPIA805

  c84-87
85




90
Εἰς ἀρχαίας φάτνας, id est Ad pristina praesepia. In eos dicebatur, qui e vita qua-
piam lautiore excussi ad pristinam tenuitatem rediguntur. Aut contra de iis, qui
restituuntur in pristinam fortunam, vnde exciderant, aut qui ad solitum contu-
bernium sese recipiunt. Translatum ab animantibus, quibus nota familiariaque
praesepia gratissima solent esse. Vsurpauit et Plautus in Curculione:
 [E] Tormento non retineri potuit ferreo, 328
 Quin reciperet se huc esum ad praesepim suam.

[A]ALIA VITA, ALIA DIAETA806




95




100

Ἄλλος βίος, ἄλλη δίαιτα, id est Alia vita, alia viuendi ratio. In eos quadrabit, qui
commutata in melius fortuna pariter et vitae rationem moresque commutant.
Translatum ab iis, qui lautius incipiunt viuere, vbi res lautior obtigit. Huc allusit
Aristophanes in Pluto, cum ait:
 Ἔπειτα πλουτῶν οὐκέθ᾿ ἥδεται φακῇ·
 Πρὸ τοῦ δ᾿ ὑπὸ τῆς πενίας ἅπαντα κατήσθιεν,  id est
 Dein diuitem factum nihil iam lens iuuat;
 At pauper antehac deuorabat quaelibet.
De iuuene iam anum amicam fastidiente postea quam desiisset egere. [E] Allusit
huc Horatius: Non eadem est aetas, non mens.

[A]PER MEDIVM ANVLVM TRAHARIS OPORTET807



105
LB 336



110




Διὰ δακτυλίου δεῖ σε ἑλκυσθῆναι, id est Per anulum trahendus es. In eum quadra-
bit, qui sit vehementer extenuato gracilique corpore seu morbo seu cura seu stu-
dio seu qua alia re. Aristophanes in Pluto: |
 Διὰ δακτυλίου μὲν οὖν ἔμεγ᾿ ἂν διελκύσαις,  id est
 Itaque profecto per anulum me traxeris.
Verba sunt anus volentis se videri vsqueadeo maceratam atque exhaustam dolore,
vt per anulum trahi posset. [B] Equidem opinor adagium esse sumptum a lusu,
quo ouum aceto maceratum per anulum trahitur. Cuius rei meminit Plinius lib.
x., cap. lx. Magicum erat aliquid per anulum traiicere. Nam cerebrum caprae per
anulum aureum traiectum, prius quam lac daretur infantibus, instillabatur contra
comitiales caeterosque infantium morbos, veluti testatur idem libro vigesimooctauo,
capite decimo.

115 [A]ANVS BACCHATVR808

Γραῦς βακχεύει, id est Anus bacchatur. In eos dici solitum, qui praeter aetatem
indecore lasciuiunt. Nam Bacchanalium licentia iuuenculis vtcunque permittitur,
aniculis certe foedissima est. Quandoquidem insaniae species est aut vetulam
amare aut potare aut choros ducere aut reliquis puellaribus lusibus indulgere.

120 [A]ANVS HIRCISSANS809





125



Γραῦς καπρῶσα, id est Anus hircissans. De anu adhuc intempestiua libidine pru-
rienti et, vt ait Plautus, catulliente. Aristophanes in Pluto:
 Ἀλλ᾿ ἠπίστατο 330
 Γραὸς καπρώσης τἀφόδοα κατεσθίειν,  id est
 Verum nouerat
 Anus caprissantis vorare viatica.
De iuuene, cui anus libidinosa omnia suppeditabat, quo vicissim ab illo volupta-
tem auferret. Nota est hircorum libido odorque, qui et subantes consequitur.

[A]FLERE AD NOVERCAE TVMVLVM810

130




135
Πρὸς τὸν μητρικῆς τάφον δακρύειν, id est Ad nouercae tumulum lachrymari, est
simulare gestu dolorem, cum re gaudeas. Neque enim consentaneum est pri-
uignum moleste ferre nouercae mortem, nihilo secius tamen officii causa non-
nunquam ad tumulum illachrymat. Quod idem de diuitis haeredibus non incon-
cinne dicetur, in quos extat Publianus ille mimus cum primis elegans:
 Haeredis fletus sub persona risus est.

[A]CELERIVS ELEPHANTI PARIVNT811




140




145




150


Sunt quibus hoc quoque inter adagia videtur adnumerandum, quod scriptum est
apud Plinium Secundum in praefatione Historiae mundi. Nam de grammaticis,
inquit, semper expectaui parturiri aduersus libellos meos, quos de grammatica aedidi
et subinde abortus fecere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant.
Hactenus Plinius. Itaque cunctationem immodicam et quorundam nimis lenta
molimina his verbis licebit significare. Porro de elephantorum partu Plautus in
Sticho:
 Audiui saepe hoc vulgo dicier
 Solere elephantum grauidam perpetuo decem
 Esse annos.
Huic astipulatur Plinius libro octauo: Decem annis gestare in vtero vulgus existi-
mat.
Etiamsi Aristoteles biennio parere putat nec saepius quam semel singulos
gignere. [B] Theophrastus refert arborem quandam Indicam non ferre ante cen-
tum annos. [A] Latinis parturire dicuntur, qui moliuntur animoque destinant ali-
quid. Proinde licebit adagium etiam in hanc vertere formam 'Quando tandem
paries, obsecro, quod tot iam annos parturis, vt nec elephanti diutius?'

[A]MORTVO TRIBVTVM EXIGERE812


155

  c157-160
LB 337

160
  c160-163



165




170




185




180




185




190




195
  c195-207



200



LB 338
205




210




215




220




225




230




235




240




245




250



LB 339
255
Ἀπὸ νεκροῦ φορολογεῖν, id est A mortuo tributum exigere, dicebantur, qui per fas
nefasque diuitias vndecunque congerunt. Citat Aristoteles libro Rhetoricorum
secundo: Κἂν ἀπὸ νεκροῦ φέρει, id est Vel a defuncto vectigal aufert, ostendens dici 332
solitum in eos, qui turpiter vndecunque lucrum aucuparentur e rebus minutis [B]
ac sordidis veluti Vespasianus e lotio, [A] aut e turpibus [B] vel|ut e lenocinio
quaestuque corporis, aut cum a quibuslibet extorquetur: ab amicis, [A] a tenui-
bus, a mendicis, postremo vel a mortuis. [H] Probro datum est Romanis princi-
pibus quod suffossis Corinthiorum monumentis aera Corinthia sustulerunt, ipso
etiam vocabulo rei turpitudinem exprobrante. Nam ad eum sublata modum
νεκροκορίνθια dicta sunt. [B] Attici φόρον vocant emolumentum siue vectigal,
quod ex re quapiam fertur, etiam pecuniarium. Qui praedas huiusmodi colligunt
φορολόγους appellant, inuisum omnibus hominum genus et optimo iure inui-
sum. Deductum est autem φόρος a verbo φέρειν, quod est ferre, a quo Latinis
quoque dictum foenus; qua voce veteres non vtebantur nisi de prouentu terrae,
quae veluti gratissima debitrix pro singulis granis aliquoties centena reddidit.
Siquidem praeter naturam est, quemadmodum in Politicis scripsit Aristoteles, vt
pecunia pecuniam pariat. At hodie res adeo recepta est apud Christianos, vt
contemptis agricolis, quo non aliud hominum genus vel innocentius vel magis
necessarium reipublicae, foeneratores propemodum inter ecclesiae columina
habeantur, cum vsuram prisci quoque mortales illi damnarint, ethnicorum etiam
leges moderentur et coerceant, Hebraeorum prorsus interdicant, sanctorum pon-
tificum decreta detestentur ac modis omnibus insectentur. Non quod peculiariter
infensus sim foeneratoribus, quorum artem video probe defendi posse, nisi
patrum autoritas olim eam damnasset. Praesertim si respicias ad horum tempo-
rum mores, citius foeneratorem probarim quam sordidum hoc negociatorum
genus, qui technis, mendaciis, imposturis, fucis vndecunque venantur lucellum,
hic coementes, vt ibi pluris duplo vendant, [C] aut monopoliis expilantes mise-
ram plebem, [B] et tamen hos nihil aliud agentes in vita pene solos honestos
ducimus. Opinor hoc prouerbium aut idem aut certe vehementer cognatum esse
illi, quod alibi retulimus:
 Αἰτεῖ γε καὶ τοὺς ἀνδριάντας ἄλφιτα,  id est
 Ipsis farinas poscit a statuis quoque.
Per iocum enim pro vectigali farinas posuit, quod ad cibum referantur omnia et
defunctis signa ponebantur memoriae causa. Proinde qui vectigal hinc quoque
corradit, is a mortuis extorquere videtur. Apud veteres autem magna fuit sepul-
turae religio et sepulchrorum immunitas. Nunc eo processit habendi rabies, vt
nihil sit vsquam in rerum natura neque sacrum neque prophanum, vnde non ali-
quid foenoris extundatur idque non solum a principibus, verumetiam a sacerdo-
tibus. Olim sub tyrannis etiam, sed rudibus adhuc et nondum satis quid esset
tyrannis intelligentibus, vel haec omnium erant communia: maria, flumina, viae
publicae, ferae. Nunc optimates quidam, quasi soli sint homines vel dii potius, 334
omnia sibi vindicant. Cogitur miserrimus nauta vel cum periculo cursum flectere
et ad insolentissimi praedonis arbitrium quiduis et facere et pati ceu parum sit
infelici cum fluctibus et ventis rem habere, nisi tales quoque tempestates accesse-
rint. Occurrit portus, aliquid extorquetur; transeundus pons est, dandum est.
Traiiciendum flumen, sentis principum ius; est tibi sarcinula, redimenda est a
sacrilegis illis, et quod his est multo crudelius, miserrimae plebis genius fraudatur
et toties decimis ac vectigalibus arroduntur pauperum alimenta. Non est fas ex
agris tuis conuehere frumentum nisi decimatum. Non molis, non pinsis, nisi rur-
sus arrosum. Vina non importantur, nisi saepius decimata. Non recondis in cel-
lam, nisi dimi|dium aut certe quadrantem totius precii seces Harpyis illis scelera-
tissimis. Apud quosdam ex ceruisia, quam vocant, plus quam dimidium
seponitur principi. Non mactas pecudem, nisi numeres exactoribus, non reuendis
equum tuo emptum aere, nisi penderis aliquid. Vidi, cum agerem rure Bono-
niensi Iulio iam eius vrbis ditione potito extremae paupertatis agricolas, quibus
vniuersae facultates in duobus bubus erant; nam horum labore totam familiam
sustinebant pro singulis singulos ducatos dependere. Sunt apud quos liberum
non est coire legitimum matrimonium, nisi vectigal soluerit. Sed quid ego sin-
gula percensere coner? Vincit omnem eloquentiam istorum rapacitas. Nihil est
rerum vnde non aliquid exprimant emolumenti. Nec modus est nec finis, quoti-
die nouas exigendi vias excogitant et quicquid semel inuasit per occasionem tem-
poris, id mordicus retinent. Haec per se satis odiosa, dum per insolentes minis-
tros odiosius exercentur, non mediocrem inuidiam conciliant principibus, sed
sese nihil indignum existimant, vnde colligatur emolumentum, hoc est vnde
fames accrescat tenuibus et procerum vel praedonum magis luxuries alatur.
Neque desunt, qui e nocentum facinoribus haud mediocrem faciant quaestum
legibus ceu retibus vtentes. Iam quis est magistratus, quod officium, quae prae-
fectura, quae non ematur apud complureis? Denique cum haec tam multa non
possint explere vere pertusum dolium, hoc est principum fiscum, bellum prae-
texitur, colludunt duces, populus infelix ad medullas vsque exugitur, perinde
quasi principatus nihil aliud sit quam ingens negociatio. Quanquam autem foe-
dum est Christianos principes in hisce rebus inhumaniores videri quam vlli fue-
rint ethnici tyranni, tamen aliquanto minus execrandum hoc quam quod apud
sacerdotes quoque, quibus oportebat omnem pecuniam esse vilissimam et quo-
rum erat suas doteis gratis acceptas gratis item communicare, nihil non venale
est, nihil immune. Quas non tragoedias mouent pro suis illis decimis? quam
odiose diuexant miseram plebeculam? Non datur baptismus, hoc est non licet
fieri Christianum, nisi numeres atque his praeclaris auspiciis foreis ingrederis
ecclesiae. Non comprobant matrimonium, nisi numeres; non audiunt poeniten-
tium commissa, nisi sperent praemium. Sacrificant conducti, non psallunt gratis,
non orant gratis, non imponunt manum gratis. Vix procul mota manu benedi-
cunt, nisi dederis. Non consecrant saxum aut calicem nisi data mercede. Quin et
illud vere pontificium munus docendi populum quaestu vitiatum est. Denique
non impertiunt corpus Christi, nisi numeres. Vt ne dicam interim, quanta mes- 335
sis colligatur ex litibus, ex dispensationibus - sic enim vocant - ex condonationi-
bus, quas vulgus appellat indulgentias, e conferendis sacerdotiis, confirmandis
episcopis et abbatibus. Sed quid apud istos gratuitum sit, apud quos emitur et
sepultura, etiam in alieno solo? Apud ethnicos miserae plebi stabat commune
sepulchrum; erat vbi gratis, quos velles, sepelires. Apud Christianos nec mortuis
operiri terra licet, nisi a sacerdote tantulum spacii conduxeris et pro precii modo
dabitur locus amplus ac magnificus. Si plurimum numeraris, in templo proxime
summum altare licebit putrescere; sin parce dederis, inter plebeios sub dio com-
plueris. Turpe, si precium acciperent oblatum; nunc ius suum vocant et dictu
mirum quanta exigant improbitate. Barbarus ille et gentilis Hebron offert Abra-
hae, ignoto hospiti, gratuitum sepulchri munus et vix adduci precibus potest, vt
oblatam accipiat pecuniam; et sacerdotes sepulturae ius vendimus in alieno? Vel
potius quod publicum est, id ceu priuatum aere locamus? Atque huiusmodi mes-
sem nulli metunt auidius quam hi, qui nihil serunt populo, sed toti sibi viuunt
aut certe principi. Alii cantionem illam nobis occinunt: Dignus est operarius mer-
cede, perinde quasi nihil intersit inter episcopum et conductum militem aut fos-
sorem. Seruiles operae praemio pensantur. Principum et | sacerdotum munus
sublimius est, quam vt mercede sit aestimandum.

[A]LARVS PARTVRIT336813




260
  c261-264


  a264-269
265




Κέπφος ὠδίνει, id est Cepphus parturit. Antiquitus dicebatur in eos, qui pollice-
rentur ingentia, nihil dignum promissis exhiberent. Aiunt cepphum [G] siue
cemphum [A] auiculam esse stupido ingenio, vnde et in prouerbium stoliditatis
abiit. Quam nonnulli larum appellant, [G] alii, quorum est Theodorus Gaza,
fulicam vertunt, [A] eam viuere spuma marina, plumis ac pennis esse copiosis,
corpore pusillo, cum parturit vociferari. Hinc natum prouerbium Larus parturit,
vbi quis magna prae se fert pusilla praestiturus. Haec ferme scribit interpres Aris-
tophanis in comoediam Pacem. [G] Hesychius tradit esse auem leuissimam circa
mare versantem, quae facile vento moueatur eoque hominem inconstantem ac
leuem cepphon dici. Plinius lib. viii., cap. decimonono meminit cephi quadru-
pedis, quod Pompeius ex Aegypto deportatum Romanis ostenderit, cuius pedes
posteriores humanis pedibus, priores manibus erant similes. Id negat postea
Romae visum. Verum id quidem nihil ad prouerbium.

270 [A]PARTVRIVNT MONTES, NASCETVR RIDICVLVS MVS814



  c273-275

275


  a278-286
  c279-285
280




285




290




295
 Ὤδινεν οὖρος, εἶτα μῦν ἀπέκτεκεν,  id est
 Mons parturibat, deinde murem prodidit.
Senarius prouerbialis dici solitus in homines gloriosos et ostentatores, qui magni-
ficis promissis tum vultus vestitusque autoritate miram de se mouent expectatio-
nem, verum vbi ad rem ventum est, meras nugas adferunt. Vtitur hoc adagio
Lucianus in libello, cui titulus Quemadmodum oporteat historias conscribere.
Dicit enim sic reclamari a vulgo in Cupidinem Herculis aut Titanis personam
assumentem ὤδινεν ὄρος. Athenaeus in Dipnosophistis [D] libro decimo quarto
refert, quod Tachas, rex Aegyptiorum, huiusmodi scommate tetigerit Agesilaum,
Lacedaemoniorum regem, cum ad eum venisset suppetias illi laturus in bello:
Ὤδινεν ὄρος, Ζεὺς δ᾿ ἐφοβεῖτο, τὸ δ᾿ ἔτεκεν μῦν, id est Parturiit mons, Iupiter
autem metuit, at ille peperit murem.
Erat autem Agesilaus pusillo corpore. Porro
dicto offensus respondit: Φανήσομαί σοι ποτὲ καὶ λέων, id est Atqui aliquando tibi
videbor leo.
Post euenit, vt exorta seditione apud Aegyptios, cum Agesilaus non
adesset regi, coactus sit ad Persas fugere. Porro Graecis videtur esse carmen ana-
pesticum. [A] Vtitur et Horatius in Arte poetica:
 Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
 Parturient montes, nascetur ridiculus mus.

Porphyrion ex Aesopi apologo quopiam natum existimat; is fertur eiusmodi. 338
Cum olim quidam rudes atque agrestes homines viderent in monte terram intu-
mescere mouerique, concurrunt vndique ad tam horrendum spectaculum expec-
tantes, vt terra nouum aliquod ac magnum portentum aederet monte nimirum
parturiente foreque, vt Titanes rursum erumperent bellum cum diis redintegra-
turi. Tandem vbi multum diuque suspensis attonitisque animis expectassent, mus
prorepsit e terra moxque risus omnium ingens exortus.

[A]AVREOS MONTES POLLICERI815




300




305
  c306-308


LB 340
310




315




320

Χρυσᾶ ὄρη ὑπισχνεῖσθαι, id est Aureos polliceri montes. Prouerbialis hyperbole de
iis, qui immensa promittunt spesque amplissimas ostentant. A Persarum arrogan-
tia ducta, qui propter auri venas montes aureos iactabant. Plautus in Sticho:
 Neque ille sibi mereat Persarum
 Montes, qui esse aurei perhibentur.
[E] Atque idem in Milite in eandem sententiam dixit argenti montes: Tum
argenti montes non massas habet.
[A] Terentius in Phormione:
 Is senem per epistolam
 Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Quo quidem loco illud obiter admonendum arbitror, quod opinor vulgus inter-
pretum latere 'modo non' dictum pro eo, quod est apud Graecos μονονουχί, id est
tantum non. Id perinde valet quasi dicas 'propemodum'. Nam tantum non Grae-
canico more reperies | tum apud Liuium tum apud Suetonium [B] neque semel
apud Valerium Maximum. [A] Apuleius in prima actione Apologiae suae: Qui si
est auaricia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur.
Diuus Hieronymus in Rufinum: Vt cum montes auri pollicitus fueris, ne scorteum
quidem nummum de thesauris tuis proferas. Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι:
 Κἄχεζεν ὀκτὼ μῆνας ἐπὶ χρυσῶν ὀρῶν,  id est
 Menses et octo cacauit in auri montibus.
Cacauit dixit pro desedit, lasciuia comoediae veteris. [G] Phoenix Colophonius
apud Athenaeum lib. xii. de Nino rege praediuite loquens ex monte fecit mare.
Ait: Ὅστις εἶχε χρυσίου πόντον, id est Mare possidens auri. [A] Paulo diuersius
dixit Salustius in Catilinario: Maria montesque polliceri coepit. Ad eundem
modum Persius: Magnos promittere montes, vt hyperbole magnitudinis sit non in
aureis, sed simpliciter in ipsis montibus.

[A]AMBABVS MANIBVS HAVRIRE816



325




330




335




340




345



Ἀντλεῖν ἀμφοτέραις, id est Haurire ambabus, subaudi 'manibus'. De iis dici
consueuit, qui summo conatu quippiam agunt. Itidem Aristophanes in Equi-
tibus:
 Κἀμφοῖν χερσὶν / Μυστιλλᾶται τῶν δημοσίων,  [E] id est 339
 Vtraque manu bona dispergens publica sugit.
[A] Huic confine est illud Homericum ex Iliados H: 340
 Οἶδ᾿ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾿ ἐπ᾿ ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν,  id est
 Noui equidem clypeum dextra laeuaque mouere.
Inuenitur et illud: Ἀμφοῖν δωρούμενος, id est Ambabus manibus largiens, id est
affatim et prodige aut etiam perbenigne. Plato in Sophista: Καὶ τὸ λεγόμενον οὐ
τῇ ἑτέρᾳ ληπτέον, οὐκοῦν ἀμφοῖν χρή, id est Et quod dici solet, nequaquam altera
prendendum manu, quin magis ambabus.
Nonnihil ab hac forma recedere videtur,
quod scriptum est apud Aristidem in Cimone, qui citat hunc locum ex hymno
poetae cuiuspiam:
 Μέγα δ᾿ ἔστενεν Ἀσία ὑπ᾿ αὐτῶν
 Πληγεῖσ᾿ ἀμφοτέραις χερσὶ κράτει πολέμου,  id est
Grauiter autem gemuit Asia ab illis percussa ambabus manibus robore belli. Vicinius
illud, quod est apud eundem in oratione Panathenaica: Ὁ δὲ ἀμφοτέρᾳ τῇ χειρὶ
παρῆν ἄγων τοὺς μέχρι τῆς Ἀττικῆς Ἕλληνας ὁμοῦ καὶ βαρβάρους, id est At ille
vtraque aderat manu ducens vsque ad Atticam Graecos simul ac barbaros.
Quan-
quam hoc loco potest etiam citra figuram dictum accipi, vt intelligamus vel de
terrestribus pariter ac maritimis copiis vel de barbaris ac Graecis. Quandoquidem
et militum manum dicimus vt apud Vergilium: Iuuenum manus emicat ardens.
[G] De plena manu dictum est alias, quod Graeci dicunt ὀμπνίᾳ χειρί, quasi dicas
diuite manu, vnde et Cererem ὄμπνιον cognominant, quemadmodum nos
almam, quod affatim alat, et ὄμπνιον ὕδωρ, quod copiose nutriat.

[A]VNO ORE817

350




355




360


Vno ore pro summo consensu passim apud autores obuium est. Terentius: Vno
ore omnes omnia / Bona dicere.
M. Tullius in sermone De amicitia: Vna est enim
amicitia in rebus humanis, de cuius vtilitate omnes vno ore consentiunt.
[B] Seneca,
[H] Epistolarum lib. xi., epistola lxxxii.: [B] In tanta iudiciorum diuersitate refe-
rendam bene merentibus gratiam omnes vno tibi, quod aiunt, ore affirmabunt.
[A]
Aristophanes in Equitibus:
 Οἱ δ᾿ ἐξ ἑνὸς στόματος ἅπαντες ἀνέκραγον,  id est
 Ore vniuersi clamitant vno simul.
Plato libro De legibus primo: Μιᾷ δὲ φωνῇ καὶ ἐξ ἑνὸς στόματος πάντας
συμφωνεῖν, id est Vna voce et ex eodem ore omneis concinere. [E] Idem libro De
republica secundo: Πάντες γὰρ ἐξ ἑνὸς στόματος ὑμνοῦσιν ὡς καλὸν μὲν ἡ
σωφροσύνη τε καὶ δικαιοσύνη, id est Omnes enim vno ore praedicant, quod honesta
res sit et modestia et iustitia.

[A]AQVILAM NOCTVAE COMPARAS818


365
LB 341



Ἀετὸν γλαυκὶ συγκρίνεις, id est Aquilam noctuae comparas. Martialis in Scazonte:
 Aquilasque similes facere noctuis quaeris. 341
Aquila visus acerrimi, adeo vt ἀσκαρδαμυκτῶς, id est | non conniuens, aduersus
solem intueatur. Et sunt qui tradant hanc auem hoc experimento probare dege-
neresne sint pulli an genuini. Contra noctua solis lumen modis omnibus refugit.
Pindarus quodam loco graculos cum aquila confert.

370 [A]CONGREGARE CVM LEONIBVS VVLPES342819





375




380
Congregare cum leonibus vulpes est res impares dissimilesque permiscere. Mar-
tialis:
 Quid congregare cum leonibus vulpes?
Vulpes dolis nititur, leo viribus fidit. Quanquam vtrunque coniunxit Pindarus
indicans virum fortem leonem oportere praestare in exhauriendis certaminum
laboribus, vulpem in consiliis. Sic enim in Isthmiis scribit:
 Τόλμᾳ γὰρ ἐοικὼς
 Θυμὸν ἐριβρεμετᾶν θηρᾶν λεόντων
 Ἐν πόνῳ μῆτιν δ᾿ ἀλώπηξ,  id est
Animo similis frementibus leonibus inferendis laboribus, consilio vero vulpes.

[A]AQVILA IN NVBIBVS820




385




390




395
  c395-398



400




405


Ἀετὸς ἐν νεφέλαις, id est Aquila in nubibus, plerique interpretantur de re magna
quidem illa, sed quam non facile assequaris; alii de iis, qui longe reliquis praecel-
lunt. Aristophanes in Equitibus:
 Ὧιπερ ἥδομαι,
 Ὡς ἐν νεφέλῃσιν αἰετὸς γενήσομαι,  id est
 Gaudeo istoc nomine,
 Quod aquila fiam in nubibus videlicet.

Verba sunt populi Atheniensis promittentis sibi futurum, vt orbi vniuerso impe-
ret. Et paulo inferius in eadem comoedia tanquam oraculum pronunciatur:
 Αἰετὸς ὡς γίγνει καὶ πάσης γῆς βασιλεύεις,  id est
 Quippe aquila es terraeque omnem dominaris in orbem.
Dicuntur et haec de populo Atheniensi, nisi forte placet allusio ad spes huius
principatus inanes. Rursum in Auibus: Αἰετὸς ἐν νεφέλῃσι γενήσεαι, id est Aquila
in nubibus fies. Interpres admonet alludere poetam ad oraculum quondam Athe-
niensibus redditum, quo praedicebatur futurum, vt Athenienses tanto interuallo
reliquas vrbes superarent, quanto aquila in nubibus reliquis auibus esset subli-
mior. Pindarus item in Nemeis, quem locum modo attigimus, se vocat aquilam,
Bacchylidem aemulum graculum, videlicet quod illum immenso vinceret inter-
uallo:
 Αἰετὸς ὠκὺς ἐν πετανοῖς
 Ὃς ἔλαβεν αἶψα, τηλόθεν μεταμαινόμενος,
 Δαφοινὸν ἄγραν ποσί·
 Κραγέται δὲ κολοιοὶ ταπεινὰ νέμονται.
Quorum carminum haec est sententia: Aquila pernix inter volucres, quae repente 343
aduolans eminus corripuit cruentam praedam. Loquaces autem graculi humi pas-
cuntur.

[A]VOLANTIA SECTARI344821


410




415
Huic affine est, quod vsurpat Aristoteles tertio τῶν Μετὰ τὰ φυσικά libro: Τὰ
πετόμενα διώκειν, id est Volantia sectari. Loquitur autem de vehementer obscuris
et quae difficillimum sit, peruestigare. Cui non dissimile est illud:
 [B] Est aliquid quo tendis et in quod dirigis arcum ?
 [A] An passim coruos sequeris testaque lutoque?
[B] De iis, qui nullum certum vitae scopum sibi proponunt, sed ex tempore
viuunt ad quamuis occasionem mutabiles.

[A]IBYCI GRVES822


LB 342

420
  c420-427



425




430




435




440




445




450




455




Αἱ Ἰβύκου γέρανοι, id est Ibyci grues, Graecis in prouerbium abierunt, quod dici
consueuit, quotiens sceleri|bus nouo quodam et improuiso casu proditis scelesti
poenas dant iis, quos laeserunt. Id ex huiusmodi quodam euentu natum memo-
rant. Ibycus poeta quidam, cum in latrones incidisset iam occidendus, grues forte
superuolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore, cum iidem latrones in foro
sederent rursumque grues superuolarent, per iocum inter se susurrabant in
aurem: Αἱ Ἰβύκου ἔκδικοι πάρεισιν, id est Adsunt Ibyci vltores; eum sermonem
assidentes in suspicionem rapuerunt maxime desiderato iam pridem Ibyco.
Rogati quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter atque inconstanter responde-
runt; subiecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poe-
nas Ibyco dederunt ac potius suo ipsorum indicio, vt dicitur, perierunt. [B]
Huiusmodi ferme Plutarchus in commentario De futili loquacitate. [A] Meminit
huius adagii Ausonius in monosyllabis:
 Ibycus vt periit, vindex fuit altiuolans grus.
[B] Extat super hac re Graecum epigramma titulo Antipatri, quod non grauabi-
mur adscribere:
 Ἴβυκε, ληϊσταί σε κατέκτανον ἔκ ποτε νήσου
 Βάντες ἐρημαίην ἄστιβον ἠϊόνα,
 Πόλλ᾿ ἐπιβωσάμενον γεράνων νέφος, αἵ τοι ἵκοντο
 Μάρτυρες ἄλγιστον ὀλλυμένῳ θάνατον.
 Οὐδὲ μάτην ἰάχησας, ἐπεὶ ποινῆτις Ἐριννὺς
 Τῶνδε διὰ κλαγγὴν τίσατο σεῖο φόνον
 Σισυφίην κατὰ γαῖαν, ἰὼ φιλοκερδέα φῦλα
 Ληϊστέων, τί θεῶν οὐ πεφόβησθε χόλον;
 Οὐδὲ γὰρ ὁ προπάροιθε κτανὼν Αἴγισθος ἀοιδὸν
 Ὄμμα μελαμπέπλων ἔκφυγεν Εὐμενίδων.
[C] Vertissem et hos versus meo more, ni commodum Petrus Aegidius Antuer-
piensis, hospes meus, imo Pylades meus et si quid hoc quoque vsquam est ami-
cius, iam Latinos fecisset ac mea quidem sententia feliciter. Eos ascribam simul et
hoc laboris haud illibenter effugiens et incomparabilis amici mentionem cupide 345
arripiens:
 Quondam ad desertum venientes, Ibyce, littus
 Vitam praedones eripuere tibi,
 Saepe gruum nubem imploranti, quae tibi testes
 Aduenere, necis quum morerere tuae.
 Attamen haud frustra, siquidem clangore volucrum

 Sisyphio caedem est Eumenis vlta solo.
 Latronum genus heu cupidum lucri atque rapinae, 346
 Cur vos nequaquam terruit ira deum?
 Quando nec Aegisthus, vatem qui occiderat olim,
 Atrarum occursus fugerat Eumenidum.

[B] Meminit huius poetae Marcus Tullius libro Tusculanarum quaestionum
quarto, cuius poema maxime lasciuum fuisse testatur. |

LB 343 [A]VERIORA IIS, QVAE APVD SAGRAM ACCIDERVNT823

461

  c463-469

465




470




Ἀληθέστερα τῶν ἐπὶ Σάγρᾳ, id est Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Dic-
tum olim in incredulos quique non nisi magno malo docti credunt. Refertur a
Strabone libro Geographiae sexto. Post Locros, inquit, Sagra fluuius labitur, in
cuius ripa Castoris et Pollucis arae sitae sunt, ad quas decem Locrorum milia vna

cum Rheginis aduersus Crotoniatas numero centies ac tricies mille Marte collato vic-
toriam reportarunt. Ex quo euentu natum est in incredulos adagium
: Ἀληθέστερα
τῶν ἐπὶ Σάγρᾳ, id est Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Addidere plerique
quo die certamen initum est iis, qui in Olympiis erant, eum belli euentum nuncia-
tum fuisse; tanta celeritate nunciatae pugnae veritas comperta est.
Meminit huius
pugnae Iustinus libro xx., tametsi de numero occisorum a Strabone dissentit.
Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri additque dici solitum de rebus veris-
simis quidem illis at non creditis. [D] Postremo meminit et M. Tullius libro De
natura deorum ii. Nam de Sagra, inquit, Graecorum etiam est vulgare prouerbium,
qui quae affirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram.

475 [A]RVDEM ACCIPERE. RVDE DONARE824


  c477-481


480




485




490




495


Rudem accipere pro dimitti a munere. Rude donare pro dimittere crebriter apud
idoneos autores obuia sunt. Inde ducta metaphora, quod antiquitus gladiatores,
quibus permissum erat a gladiatorio munere cessare, rude donati dicebantur. Ea
cessatio dabatur virga, quam rudem appellabant; vnde hoc modo dimissi rudiarii
vocantur. Proinde quicunque a munere quouis in ocium restituuntur vel ob aeta-
tem vel ob imbecillitatem, rudem accepisse dicentur. Horatius in prima epistola:
 Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
 Maecenas, iterum me antiquo includere ludo?

Item Iuuenalis:
 Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt
 Consilia.
[I] Ouidius:
 Sic igitur tarda vires adimente senecta,
 Me quoque donari iam rude tempus erat.

[E] M. Tullius Philippicarum secundo: Tam bonus gladiator rudem tam cito acce- 347
pisti? [A] Lepidior erit metaphora, si longule traducatur, veluti si quis adhortetur
quempiam, vt a studiorum laboribus abstineat sibique rudem impartiat, aut qui
vitam aulicam reliquerit, eum aulicae vitae rudiarium appellemus. Huic ferme
contrarium videtur quod ait Fabius acutae eloquentiae candidatus, [B] quanquam 348
equidem hoc loco legendum arbitror auitae pro acutae, [A] et bonarum literarum
candidatus. Nam candidati proprie dicuntur, qui magistratum ambiunt. Quod si
transferatur alio, transibit in prouerbii speciem.

[A]MALI CORVI MALVM OVVM825

  c499-502
500


  c503-505

505
  c505-517



510


LB 344

515




520



  c524-550
525




530




535




540




545




550




555
Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν, id est Mali corui malum ouum. Apte vsurpabitur, quo-
ties a malo praeceptore discipulus malus proficiscitur, ex improbo patre filius
improbus, ex patria illaudata vir illaudatus, denique facinus sceleratum ab
homine scelesto. Metaphoram alii referunt ad naturam animantis, quae nec ipsa
est idonea cibis humanis nec ouum parit ad quicquam vtile. Sunt qui dicant fieri,
vt coruorum pulli parentes ipsos deuorent, si forte non pascant illos ad satietatem
et hinc ductum adagium. Alii malunt ad huiusmodi fabulam referre. Corax qui-
dam primus Syracusis post mortem Hieronis instituit artem rhetoricen mercede
profiteri. Cum hoc adolescens quidam Tisias hac lege pactus est, vt tum demum
mercedem persolueret, vbi iam artem perdidicisset. Dein vbi iam arte cognita
praemium reddere cunctaretur, Corax in ius discipulum vocat. Ibi iuuenis huius-
modi dilemma proponit. Percontanti, quis esset artis finis, vbi Corax respondis-
set persuadere dicendo, Age, inquit, si persuadeo iudicibus me nihil debere, non
reddam, quia vici causam; sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici
artem. At Corax Tisiae dilemma tanquam vitio|sum et ἀντιστρέφον in discipulum
retorsit ad hunc modum: Imo, inquit, si persuades, dabis, quia tenes artem et
debes ex pacto; sin minus, dabis, quia sententiis iudicum damnatus. Quod com-
mentum tam vafrum tamque callidum vbi iudices audissent, admirati versutiam
adulescentis succlamarunt: Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν. Sunt qui narrent hoc suc-
clamatum a corona circunstantium, cum alter alteri litem intenderet. Huiusmodi
ferme leguntur in Prolegomenis in Hermogenis rhetoricen. Ex hac fabula, ni fal-
lor, efficta est ea, quam narrat A. Gellius in Noctibus Atticis libro quinto, capite
decimo de Protagora sophista et huius discipulo Euathlo. Quae tametsi longius-
cula est et in promptu sita, tamen quod omnium lepidissima videatur, non pige-
bit adscribere. Gellius igitur ostenso vitioso dilemmate, quod antistrephon
vocant, propterea quod totidem verbis possit in aduersarium retorqueri. Quale
est, inquit, prouulgatum illud, quo Protagoram sophistarum acerrimum vsum esse
ferunt aduersus Euathlum, discipulum suum. Lis nanque inter eos et controuersia
super pacta mercede haec fuit. Euathlus, adolescens diues, eloquentiae discendae cau-
sarumque orandi cupiens fuit. Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque
promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiuerat. Dimidiumque

eius dedit iam tunc statim, prius quam disceret, pepigitque, vt reliquum dimidium
daret, quo primo die causam apud iudices orasset et vicisset. Postea cum diutule audi-
tor assectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promouis-
set, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id vide-
retur, ne reliquum mercedis daret, capit consilium Protagoras, vt tum existimabat

astutum: petere instituit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur. Et cum 349
ad iudices coniiciendae consistendaeque causae gratia venisset, tum Protagoras sic
exorsus est: Disce, inquit, stultissime adulescens, vtroque id modo fore, vti reddas, 350
quod peto, siue contra te pronunciatum erit siue pro te. Nam si contra te lis data erit,
merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum

erit, merces mihi expacto debebitur, quia tu viceris. Ad ea respondit Euathlus: Potui,
inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obuiam, si verba ipse non facerem atque
alio patrono vterer. Sed maius mihi in ista victoria proludium est, cum te non in
causa tantum, sed etiam in argumento vinco. Disce igitur tu quoque, magister
sapientissime, vtroque modo fieri, vti non reddam, quod petis, siue contra me pro-

nunciatum fuerit siue pro me. Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex
sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me pronunciauerint, nihil tibi ex
pacto debebo, quia ego non vicero. Tum iudices dubiosum hoc inexplicabileque esse,
quod vtrinque dicebatur, rati, ne sententia sua, vtramcunque in partem dicta esset,
ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt, causam in diem longissimum dis-

tulerunt. Hactenus Gellius. Quid autem? Annon optimo iure iudices hoc saltem
sententiae vice pronunciare debuerunt: Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν? Narrat ean-
dem fabulam L. Apuleius in Floridorum libris, non dicam copiosius neque enim
potest copiosius referri quam a Gellio denarrata est, sed tamen florulentius et, vt
ita dixerim, picturatius. Meminit Euathli Aristophanes in Fucis atque item in
Acharnensibus.

[A]AB IMPIIS EGRESSA EST INIQVITAS826




560




565
LB 345



570
Concinit huic Hebraicum illud ex libro Regum primo, cap. xxiiii., quod Dauid
nominatim etiam pro vetusto prouerbio citat: Ab impiis egredietur iniquitas.
Significat autem ab improbis semper mali quippiam exoriri, a bonis nihil malo-
rum proficisci. [B] Proinde nihil esse, quur Saul metuat, ne a se occideretur. Hoc
facinus impium, non nisi ab impiis esse patrandum, se manus suas regia caede
non inquinaturum. Porro prouerbium, si quem hoc quoque iuuabit, Hebraeo
sermone pronunciatur ad hunc modum מֵרְשָׁעִים יֵצֵא רֶשַׁע. Quandoquidem
habent hoc peculiare pleraque prouerbia, vt in ea lingua sonari postulent, in qua
nata sunt; quod si in alienum sermonem demigrarint, multum gratiae decedat.
Quemadmodum sunt et vina | quaedam, quae recusent exportari nec germanam
saporis gratiam obtineant, nisi in his locis, in quibus proueniunt. [A] Idem pro-
pemodum dicitur apud Graecos versu prouerbiali:
 Γνώμης γὰρ ἐσθλῆς ἔργα χρηστὰ γίγνεται,  id est
 Probis ab animis facta promanant proba.

[A]LEMNIVM MALVM827




575
  c575-588



580




585




590




595
Λήμνιον κακόν, id est Lemnium malum, de malis immensis ac miserandis. Histo-
ria vnde natum adagium, varie narratur neque magni refert eam anxie persequi.
Herodotus in Eratone et prouerbii et historiae meminit in hanc ferme senten-
tiam. Pelasgi ex Attica per vim expulsi Lemnon incolebant. Huius iniuriae cum
poenas de Atticis sumere cuperent probeque cognitos haberent dies festos ac cere- 351
monias illorum, collocatis insidiis vxores Atheniensium abduxerunt, cum Miner-
uae sacra facerent in Braurone, hisque in Lemnum nauigio asportatis concubi-
narum vice sunt abusi. Caeterum mulieres cum plurimos liberos parerent,
omneis et Atticis moribus instituerunt et Attice loqui docuerunt. Ita factum est,
vt nec miscere coniugia cum puellis Pelasgicis vellent et, si quando Pelasgus
quempiam pulsare conaretur, omnes conglobati Attici huic suppetias ferrent.
Breuiter adeo inualescebat pubes Attica, vt plerisque in rebus priores tenere vide-
retur. Quare visum est Pelasgis, vt filios ex Atticis mulieribus susceptos trucida-
rent. Idque perfecerunt occisis vna et matribus; deinde sterilitate, orbitate, pesti-
lentia reliquisque plurimis adacti malis Delphicum oraculum consuluerunt, qua
via calamitatibus leuari possent. Hinc igitur ait per omnem Graeciam increbuisse
prouerbium, vt ingentia miserandaque mala Lemnia dicerentur. Partim igitur
hinc natum adagium putat partim illinc, quod aliquando Lemniae mulieres 352
graueolentia maritorum offensae, eos vniuersos sustulerunt auxilio Thoantis.
Cuius rei meminit et Euripides in Hecuba:
 Καὶ Λῆμνον ἄρδην ἀρσένων ἐξῴκισαν,  id est
 Maresque Lemno sustulere foeminae
 Funditus.
Item Seneca in Agamemnone: Et scelere Lemnon nobilem.

[A]CICADAM ALA CORRIPVISTI828




600




605




610

Τέττιγα πτεροῦ συνείληφας, id est Cicadam ala corripuisti. Dicitur in eos, qui
quempiam prouocant minime ex vsu suo. Lucianus in Pseudologista scribit
Archilochum, poetam iambographum et ad maledicendum egregie instructum,
ad hunc modum respondisse cuidam, a quo fuerat conuicio prouocatus: Τὸν τέτ-
τιγα πτεροῦ συνείληφας. [B] Est autem huius insecti mira quaedam et prodigiosa
loquacitas maxime efferuescente sole. Plinius negat iis vocem esse, sed stridorem
cum tractu, eumque sonum emittit non alis quemadmodum muscae, apes,
culices. Nam iis stridor simul cum volatu desinit, at cicadae si presseris alas, vehe-
mentius etiam perstrepit. Sed in pectore subesse ait duos specus attrituque mem-
branae mobili accedente spiritu per hos e visceribus sonum aedi. Ergo quemad-
modum [A] si cicadam natura garrulam ala prehendas, clarius obstrepit, ita si
poetico homini praebeas occasionem simultatis, non modo non tacebit, sed cla-
rius obstrepet et omnem bilem chartis illinet atris. Proinde Platonem aiunt
admonuisse, ne quis hominem poetam sibi faceret inimicum. Et Horatius genus
irritabile vatum
dixit.

[A]TENEDIA BIPENNIS829


LB 346
615
  c615-620



620




625




630

  c632-647


635




640




645




Τενέδιος πέλεκυς, id est Tenedia securis. Conueniet aut in eos, qui nimium seuere
iudicant ac puniunt, aut | qui celeriter expediunt controuersias et litium ambi-
guitates. Inde translatum, quod olim rex Tenedi securim gestans lites audire
consueuit causaque iudicata protinus eum, qui fecisset iniuriam, securi percutere,
aut quod Tenedius quidam rex legem tulit in adulteros, vt vtriusque corpus securi
concideretur, eiusque legis exemplum etiam in filium aedidit. Proinde in nomis-
mate iussisse insculpi altera ex parte securim, altera duos vultus ex eadem ceruice
prominentes. [C] Cuius rei meminit et Stephanus in vrbium catalogo. [B] Plu-
tarchus in commentario De Pythiis oraculis ostendit securim typum atque
insigne fuisse Tenediorum, idque propter cancros, qui sunt apud illos in loco, qui
dicitur Asterium. Verba Plutarchi, si quis forte requiret, sunt haec: Ὥσπερ ἀμέ-
λει Σελινούντιοί ποτε χρυσοῦν σέλινον ἀναθεῖναι λέγονται, καὶ Τενέδιοι τὸν πέλεκυν
ἀπὸ τῶν καρκίνων τῶν γινομένων περὶ τὸ καλούμενον Ἀστέριον παρ᾿ αὐτοῖς· μόνοι
γὰρ ὡς ἔοικεν ἐν τῷ χελωνίῳ τύπον πελέκεως ἔχουσι. [A] Lucianus in Philo-
pseude: Τοῦτ᾿ ἐκεῖνο ἥκειν γάρ μοι νομίσας πέλεκύν τινα κατὰ τῶν ψευσμάτων, id 354
est Ratus enim iuxta illud, quod vulgo dici consueuit, securim quandam mihi venisse
ad incidenda mendacia.
Mihi videtur allusum ad Alexandri Magni factum, qui
nodum insolubilem in Midae plaustro ense dissecuit, quemadmodum ostendi-
mus alibi. [E] Meminit et Pausanias in Phocicis, sed originem adagionis ad aliam
fabulam refert. Scribit autem securim inter anathemata fuisse monumentum Peri-
clyti, cuius pater Euthymachius Tenedius, qua de re vetusta ferretur fabula. Cyc-
non filium fuisse Neptuni ac regnasse in Colonis. Porro Colonae erant in terra
Troiana contra insulam, cui nomen Leucophrys. Porro cum Cycnus haberet
filiam nomine Hemitheam ac filium nomine Tennen ex Proclea (ea fuerat Clytii
filia, soror Caletoris, quem Homerus in Iliados ο tradit interfectum ab Aiace,
quod is Caletor in Protesilai nauim ignem iniecisset); haec igitur cum esset
defuncta, huic successit Philonome, Craugasi filia, quae cum adamaret Tennen ac
reiecta fuisset, mentitur apud maritum, quod ipsa nolens ab eo fuerit de stupro
sollicitata. Cycnus vxoris mendacio persuasus Tennen vna cum sorore cistae
inclusum abiicit in mare. Caeterum incolumes appulsi sunt in insulam Leuco-
phryn, cui post a Tenne nomen versum sit Tenedos. Cycnus tandem vbi compe-
risset se deceptum, nauigat ad filium simul et agniturus errorem suum et veniam
deprecaturus. Cum autem appulisset Cycnus et nauim ab arbore quapiam aut
saxo religasset, Tennes prae iracundia securi funes incidit. Vnde prouerbium dici
coeptum de iis, qui pertinaciter negarent aliquid. Hic est, qui Tenedia securi hoc
aut illud incidere posset. Huic non dissimilis historia refertur in prouerbio: Tene-
dius homo.

650 [A]THESAVRVS CARBONES ERANT830





655




660



LB 347
665

Ἄνθρακες ὁ θησαυρὸς πέφυκεν, id est Carbones thesaurus erant. In eos competit,
qui spe sua frustrantur quique magnificis rebus expectatis meras nugas reperiunt.
Ex euentu quopiam natum videtur, quo quispiam thesauri spe fodiens carbones
defossos inuenit. Eaque res in risum vulgique sermonem abiit. Nam antiquitus
carbones in terra defodi solent ad indicandos agrorum terminos, propterea quod,
vt testatur in opere De ciuitate Dei diuus Augustinus, nulla res durabilior
magisque perpetua quam carbones sub terra defossi. Lucianus in Zeuxide: Τὸ δὲ
κατὰ τὴν παροιμίαν ἄνθρακες ἡμῶν ὁ θησαυρὸς ἦσαν, id est Vervm iuxta prouer-
bium thesaurus noster carbones erant.
Rursum in Philopseude: Τὸ γοῦν τοῦ λόγου
ἐκεῖνο ἄνθρακες ἡμῖν ὁ θησαυρὸς πέφηνας, id est Proinde iuxta id, quod dici solet,
tu nobis, qui thesaurus credebaris, carbones extitisti. Idem in Timone de auro
inuento: Δέδια γοῦν, μὴ ἄνθρακας εὕρω ἀνεγρόμενος, id est Vereor itaque, ne
expergefactus carbones reperiam. Rursum in Votis: Καὶ ἄνθρακές σοι, ὁ θησαυρὸς
ἔσται, id est Ac thesaurus tibi carbones fuerint. Al|ciphron in epistola quadam: Οὐ
σποδός μοι πάντες οἱ θησαυροὶ γενήσονται; id est Nonne omnes thesauri mihi cinis
erunt?

[A]OCTAPEDES355831



670


  a673-676

675


Ὀκτάποδες, id est Octapedes, Scythico prouerbio dicebantur, qui duos posside-
rent boues et currum vnum. [B] Lucianus [E] in Scytha siue Proxeno: [A] Οἳ παρ᾿
αὐτοῖς ὀκτάποδες καλούμενοι, id est Qui apud illos octapedes vocantur. Dici pot-
erit per iocum in hominem, qui sibi locuples videatur, vel in eum, cui rusticanae
sunt opes. [B] Inter opes enim rusticanas praecipue recenset Hesiodus τὸν βοῦν 356
ἀροτῆρα, id est bouem aratorem. [G] Addit prouerbio gratiam allusio ad scor-
pium, polypum, sepiam et teuthidem, octonis pedibus animantia et ob id Grae-
cis dicta ὀκτάποδα. Scorpius etiam prouerbio locum fecit Octapedem excitas.
Siquidem hoc animal sub omni lapide dormire dicitur. Suidas ὀκτώπουν scribit
per ω non per α.

[A]SATIVS EST RECVRRERE QVAM CVRRERE MALE832


680




685



 Παλινδρομῆσαι, μᾶλλον ἢ δραμεῖν κακῶς,  id est
 Satius recurrere atque vti curras male.
Senarius prouerbio celebratus, cuius hic est sensus: praestat mutare consilium in
melius quam in male institutis pergere. Lucianus asinus sententiam hanc secum
voluebat non admodum asininam. Ἔκρινα τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου
 Παλινδρομῆσαι μᾶλλον ἢ δραμεῖν κακῶς,  id est
Visum est tandem iuxta vulgi sermonem
 Potius recurrere atque currere perperam.
Quin et hoc seculo vulgo dictitant non prorsus aberrare eum, qui medio e cursu
recurrat, significantes probandos eos, qui mature resipiscunt ab stultitia.

[A]SOLVS CVRRENS VICIT833

690




695



Μόνος θέων ἐκράτει, id est Solus currens vicit. De iis, qui vincunt nemine contra
certante. Translatum a stadiis. Nihil autem est negocii vincere, si nemo tecum
certet. Concinne dicetur in eos, qui sibi placent, quasi pulchre causam suam pro-
barint, cum nullus adsit, qui contra disputet. Lucianus in Imaginibus: Ῥᾷστον
δέ, οἶμαι, τοῦτό ἐστι κατὰ τὴν παροιμίαν, μόνον θέοντα κρατεῖν, id est Haud est
difficile, iuxta prouerbium, cum solus curras, vincere. Affine illi, quod alias recen-
suimus, Ἐρήμην νικᾶν, [B] id est Desertam causam vincere. [A] Nec alienum ab
illo Ἀκονιτὶ νικᾶν, [B] id est Citra puluerem vincere. [C] Et Ἀνιδρωτὶ νικᾶν, id est
Citra sudorem vincere, quorum alibi meminimus.

[A]LEONEM EX VNGVIBVS AESTIMARE834

700
  c700-702



705



  a709-712
710




715




Ἐκ τών ὀνύχων τόν λέοντα γινώσκειν, id est Ex vnguibus aestimare leonem, est ex
vna quapiam coniectura negocium vniuersum perpendere, ex paucis multa, ex
minimis maxima coniicere. Natum videtur adagium a Phidia statuario, qui, sicut
narrat Lucianus in Haeresibus, inspecto leonis duntaxat vngui quantus esset totus
leo perpendit totumque ex indicio vnguis effinxit. [B] Plutarchus in commenta-
rio De defectis oraculis videtur ad Alcaeum referre. Sic enim scribit: Οὐ κατ'
Ἀλκαῖον ἐξ ὄνυχος τὸν λέοντα γράφοντας, id est Non Alcaei more leonem ex vngui- 358
bus depingentes, hoc est ex re minima maxima colligentes. [A] Philostratus in vita
Apollonii: Οἷον ἐξ ὄνυχος ἤδη ὁρῶ, id est Qualem ex vngui iam esse video. [G]
Basilius magnus ad Maximum philosophum: Εἰκόνες ὄντως τῶν ψυχῶν εἰσὶν οἱ
λόγοι· κατεμάθομεν οὖν σε διὰ τοῦ γράμματος, ἵσον φασὶν ἐξ ὀνύχων τὸν λέοντα,
id est Animi imago re vera est oratio. Proinde cognouimus te ex literis non aliter
quam leonem, vt aiunt, ex vnguibus.
[A] Fit autem hoc mathematica ratione, [G]
sicuti docet Vitruuius lib. iii., [A] vt ex membro vel minimo totius corporis
modus colligatur. Quemadmodum Pythagoras Herculani corporis mensuram ex
Pisano stadio, quod Hercules suis pedibus fuerat metatus, ratiocinatus est. [B] Sic
ex vnius arteriae pulsu medici de tota hominis valetudine iudicant, sic ex coma
aut cingulo aut oculorum nutu totam hominis vitam licet coniicere. Sic ex vnica
epistola doctrinam omnem aestimamus, ex vnico responso totam hominis sapien-
tiam perpendimus. |

LB 348 [A]CAVDA DE VVLPE TESTATVR835

721



725
Ἡ κέρκος τῇ ἀλώπεκι μαρτυρεῖ, id est Cauda de vulpe testificatur. In eos dici soli-
tum, qui pusilla in re cuiusmodi sint, declarant. Est autem vulpi cauda pro cor-
pore maior ac pilosior, vt non sit facile celare. [G] Alioqui canis videri possit.
Vnde quadrabit de exitu declarante cuiusmodi fuerint reliqua. Quidam primo
aggressu agni, in euentu vulpes comperiuntur.

[A]FIMBRIA DE TEXTO IVDICO836

Ἐκ τοῦ κρασπέδου τὸ ὕφασμα γινώσκω, id est E fimbria textum omne cognosco,
hoc est ex vno aliquo pusillo reliquorum facio coniecturam. Translatum a nego-
ciatoribus, qui inspecta texti margine facile de vniuerso cuiusmodi sit, iudicant.

730 [A]DE GVSTV COGNOSCO837





735


  a738-740

740
Ἐκ γεύματος γινώσκω, id est Ex degustatione iudico, hoc est ex minima experien-
tia. Ductum item a negociatoribus, qui gustato duntaxat vino aut oleo de reliquo
mox pronunciant. [B] Est enim cuiusque arboris foetui suus quidam sapor et
indoles et forma quoque peculiaris; quae quoties mutarentur in diuersum, pro
ostento habitum fuit, vt eleganter Theophrastus in Historia plantarum lib. ii.,
cap. iiii. [A] Vnde Plinius Ad eum, inquit, gustum tibi reliqua promitto. [B]
Seneca: Et gustum tibi dare volui. [A] Et degustationem huiusmodi experientiam
vocamus. [G] Haud alienum fuerit huc asscribere, quod Irenaeus refert prouerbii
nomine, vt discas mare salsum esse, nihil opus totum ebibere. Siquidem e paucis
guttis deprehendere licet, quale sit vniuersum mare.

[A]AETHIOPEM EX VVLTV IVDICO359838




745
Τὸν Αἰθίοπα ἐκ τῆς ὄψεως γινώσκω, id est Aethiopem ex ipso vultu cognosco. Prae-
fert quisque aliquo signo, cuiusmodi sit moribus. [B] Prae se fert enim Aethiops
nigrore vultus, intortis capillis, labris tumentibus, dentium candore, patriam 360
suam. Nam vestem mutare potest Aethiops, faciem non potest.

[A]DE FRVCTV ARBOREM COGNOSCO839




750




755
Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γινώσκω, id est E foetu cognosco arborem, e factis homi-
nem iudico. Quae paroemia etiam in Euangelicis literis extat, quemadmodum
ostendimus in operis initio. [G] Vestis sordida, rasus vertex, ieiunium, oratio,
frons tetrica folia sunt, quae saepenumero mentiuntur, quemadmodum illa ficus
mentita est Christo, sed pro Christi gloria patienter tolerare infamiam, bene velle
maleuolis nec rependere iniuriam, fructus est arboris bonae. Haec si quis
constanter et alacriter praestat, arguunt animum syncerum. Nam simulatio nec
diuturna potest esse nec fieri potest, quin alicunde cedens naturae prodat animi
morbum.

[A]IN TENEBRIS SALTARE840




760




765

Ἐν τῷ σκότῳ ὀρχεῖσθαι, id est In tenebris saltare, est rem gerere clanculum nullo
teste nulloque iudice. Translatum ab iis, qui choros ducunt, quos in tenebris
nemo queat diiudicare rectene an secus moueant pedes. Lucianus in Sectis: Ἐν
σκότῳ, φασίν, ὀρχοίμεθα, id est In tenebris, vt aiunt, saltaremus. Quibus ex verbis
videtur adagium dici posse etiam in illos, qui temere nulloque iudicio, nulla certa
ratione rem agunt. Sentit enim Lucianus nos philosophia destitutos, tanquam in
tenebris saltaturos, vt quicquid in manus venerit, id esse credamus, quod quaere-
batur. [C] Apparet huc tacite allusisse Platonem libro De republica octauo: Ἵνα
μὴ σκοτεινῶς διαλεγώμεθα, πρῶτον ὁρισώμεθα, id est Ne tenebrose disseramus,
prius definiamus.
Nam qui confuse disputat, velut in tenebris saltat.

[A]AREOPAGITA841



770
  c770-773


LB 349
775


Ἀρειοπαγίτης, id est Areopagita. De tristi seueroque dicebatur aut etiam de iudice
vehementer incorrupto. Inuenitur et Σκυθρωπότερος Ἀρεοπαγίτου, id est Tristior
Areopagita. Athenis summa erat Areopagitarum autoritas. Hi erant iudices, qui de
capitalibus causis pronunciabant tanta integritate, vt noctu atque in tenebris, non
interdiu neque luci causas cognoscerent, quo non dicentes, sed duntaxat, quae
dicerentur, spectarent. Id ita esse testatur Lucianus in Sectis. Allusit ad
prouer|bium Cicero ad Atticum libro primo: Senatus Ἄρειος πάγος nihil constan-
tius, nil seuerius, nil fortius. Idem eiusdem operis libro quarto: Ex quo intellectum
treis τοὺς ἀρεοπαγίτας ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique
rempublicam flocci non facere.

[A]ATTICVS ASPECTVS842


780




785



Ἀττικον βλέπος, id est Atticus aspectus, perinde est quasi dicas: os impudens. In
eos dicebatur, qui vultu ipso prae se ferebant impudentiam dicendique confiden- 361
tiam. Nam hoc vitio notati sunt Atticorum mores. Aristophanes in Nubibus:
 Ἐπὶ τοῦ προσώπου τ᾿ ἐστὶν Ἀττικὸν βλέπος,  id est
 Ac vultu in ipso aspectus Atticus eminet.
Sic enim loquitur Strepsiades de filio Socratica e schola redeunte, quem ex ipsa 362
fronte coniicit malam causam agere posse, quod nescio quid Atticae astutiae
simul atque impudentiae praeferret. [G] Quin et Achilles apud Homerum Aga-
memnonem appellat κυνώπην ob impudentiam. Tales et κυνοβλώπας dici admo-
net Hesychius.

[A]LARI SACRIFICANT843

790
  c790-793



795




800

  c802-807


805



  c809-813
810




Ἑστίᾳ θύουσιν, id est Lari sacrificant. In tenaces dicetur, qui de suis nemini quic-
quam impertiunt, aut in conuiuas edaces, qui nihil appositis epulis mittunt ami-
cis neque quicquam faciunt reliquum. Nam antiquis religiosum erat ex iis, quae
laribus immolabantur, aliquid foras efferre. Huc allusit Aristophanes in Pluto,
apud quem Carion Mercurio obsecranti, vt aliquid sibi de sacrificio, quod intus
agebatur, impertiant. Ἀλλ᾿, inquit, οὐκ ἐκφορά, id est Efferre nequaquam licet.
Item in eadem fabula mulieri volenti pro foribus spargere bellaria:
 Ἔνδον γε, inquit, παρὰ τὴν Ἑστίαν ὥσπερ νόμος·
 Οὐδὲν ἐκφέρειν
 Πρεπῶδές ἐστιν, ἀλλὰ μᾶλλον εἰσφέρειν,  id est
 Intus profecto, vt moris est apud Larem,
 Nam nefas efferre quicquam, inferre sed decet magis.
Apud Romanos autore Plutarcho nefas erat mensam prorsus inanem tolli, vel
quod innuerent semper aliquid reseruandum in tempus posterum, vel vt assues-
cerent temperare cupiditati a praesentibus abstinentes, vel vt hoc pacto seruorum
animos sibi conciliarent, cum quibus mensam aliquo pacto communem habere
viderentur, vel quod religiosum haberetur in sacris quicquam vacuum conspici.
Porro mensa sacra quaedam res est. [F] Cato libro De re rustica monet, vt villica
certis diebus Lari sacrificet pro copia addita foco corona. [B] Huic diuersum ada-
gium fingi poterit Τῇ Ἑκάτῃ θύειν, id est Hecatae sacrum facere. Siquidem in
huius deae sacris ii, qui coenam inferebant, ipsi nihil inde gustabant neque quic-
quam auferebant praeter tumultum et fumum, vt inquit in Symposiacis Plutar-
chus. Idem fieri consueuit, si quid inferebatur reliquis diis, quos ἀποτρόπαιους
appellant. Torquebitur in eos, qui aliis consulunt, non sibi, aliis parant opes, ipsi
non fruuntur.

815 [A]PROTERVIAM FECIT844





820




825


  c828-840

LB 350
831
  a832-835


835




840




845




850




855




860




865




870




875




880


Erat hoc religiosum in nonnullis etiam aliis hostiis, ne quid ex sacris epulis relin-
queretur, aut si quid reliquum esset, id igni absumeretur, quemadmodum Moyses
tradit de agno paschali. Porro id genus sacrificii Romani proteruiam appellant.
Vnde celebratur illud Catonis festiuiter dictum in Albidium quendam, qui patri-
monium vniuersum luxu absumpserat vnis exceptis aedibus, quae incendio
conflagrarunt. Proteruiam, inquit, fecit, propterea quod ea, quae comesse non
potuerit, quasi combussisset. Autor Macrobius libro Saturnalium secundo. [C] 363
Ad hoc facit quod apud Athenaeum libro viii., Theocritus Chius Diocli gurgiti,
qui deuorato pisce calido dixit se coelum exussisse, Vnum, inquit, illud tibi super- 364
est, vt mare ebibas, atque ita tres res omnium maximas confeceris: terram, mare, coe-
lum
. [G] At quoties sumptus superat quaestum nec morbus decedit iam in natu-
ram versus, quid superest, nisi vt ad malas artes vertant sese, quo luxui semper
gliscenti suppeditet pecunia? Atque haec est vna non minima pestis Germaniae
nostrae, praecipue apud eos, qui nobilitatis titulo gloriantur - quanquam sunt in
his, qui nobilitatem fin|gunt, vt haec faciant impunitius, qui subornant, a quibus
vocentur Ionckeri - iactant arces paternas, addunt plumam galero, pingunt cly-
peum, in quo dextra librans macheram dissecet elephantem. Subscribunt episto-
lis suis tres literas: Equ. Si quis sit natus viculo quopiam, puta Ornithoplutus,
dicto Isocomo, non se scribit Isocomensem, nam id plebeium est, sed Ornitho-
plutus ab Isocomo. Atque tum sibi ius esse putant indicere bellum, cui visum est.
Si legum seueritas coherceret talium iuuenum intemperantiam, non essent tam
multi, quibus supplicia vel infligere cogerentur vel condonare. Per aleam enim,
chartas, scorta, compotationes et ocium venitur ad aes alienum, mox ad rapinas
et sycophantias. Curritur in militiam, redeunt cum praeda non ab hostibus parta.
His rudimentis exercitati nullum horrent facinus. Apud veteres erant leges sump-
tuariae atque adeo Corinthi, quae ciuitas erat caeteris corruptior, tamen lex erat
opposita sumptuosius quam pro rei familiaris modo viuentibus. Eam apud Athe-
naeum libro sexto Diphilus refert hisce versibus:
 Τοιοῦτο νόμιμον ἐστί, βέλτιστ᾿, ἐνθάδε
 Κορινθίοις, ἵν᾿ ἂν τιν᾿ ὀψωνοῦντ᾿ ἀεὶ
 Λαμπρῶς ὁρῶμεν, τοῦτον ἀνακρίνειν πόθεν
 Ζῇ καὶ τί ποιῶν κἂν μὲν οὐσίαν ἔχῃ,
 Ἧς αἱ πρόσοδοι λύουσι τἀναλώματα,
 Ἐᾶν ἀπολαύειν τοῦτον ἤδη τοῦ βίου.
 Ἐὰν δ᾿ ὑπὲρ τὴν οὐσίαν δαπανῶν τύχῃ,
 Ἀπεῖπον αὐτῷ τοῦτο μὴ ποιεῖν ἔτι.
 Ὃς δ᾿ ἂν δὲ μὴ πείθητ᾿, ἐπέβαλον ζημίαν.
 Ἐὰν δὲ μηδ᾿ ὁτιοῦν ἔχων ζῇ πολυτελῶς,
 Τῷ δημίῳ παρέδωκαν αὐτόν. Ἡράκλεις,
 Οὐκ ἐνδέχεται γὰρ ζῆν ἄνευ κακοῦ τινος
 Τοῦτον, συνίης, ἀλλ᾿ ἀναγκαίως ἔχει
 Ἢ λωποδυτεῖν νυκτὸς ἢ τοιχωρυχεῖν
 Ἢ τῶν ποιούντων ταῦτα κοινωνεῖν τισιν
 Ἢ συκοφαντεῖν κατ᾿ ἀγορὰν ἢ μαρτυρεῖν
 Ψευδῆ. Τοιοῦτον ἐκκαθαίρομεν γένος,  id est
 Hoc lege cautum est hic apud Corinthios:
 Si quempiam obsonare semper splendide
 Videmus, hunc rogamus, vnde viuat et
 Quid faciat operis; si facultates habet,
 Vt reditus harum soluere expensas queat,
 Perpetimur illum perfrui bonis suis.
 Sin forte sumptus superat ea, quae possidet, 365
 Prohibemus huic, ne faciat hoc in posterum.
 Ni pareat, iam plectitur mulcta graui.

 Sin sumptuose viuit is, qui nil habet,
 Tradunt eum tortoribus. Proh Hercules,
 Nec enim licet vitam absque malo vllo degere
 Talem scias, sed est necesse aut noctibus
 Abigere praedam aut fodere muros aedium

 Aut haec patrantum iungier commercio 366
 Aut in foro agere sycophantam aut perfidum
 Praebere testem. Nos genus hoc mortalium
 Eiicimus hac ex vrbe velut purgamina.

At hodie Germania in non obscuris ciuitatibus fert hoc genus nepotes et
ganeones, qui non solum nihil habent, verum etiam multis multa debent, neque
cuiquam illorum dicitur 'Heus tu, vnde suppetit res tuo luxui?' Quod si fieret,
fortasse comperirent esse verum, quod scripsit Diphilus.

[A]HIC FVNIS NIHIL ATTRAXIT845


885




890

 Αὕτη μὲν ἡ μήρινθος οὐδὲν ἔσπασεν,  id est
 Funis quidem iste piscium attraxit nihil.
Senarius prouerbialis, quo significabant operam frustra sumptam neque ex sen-
tentia euenisse, quod quis conabatur. Translatum ab hamato funiculo piscanti-
bus, qui saepe hamum retrahunt inanem. [E] Natum videtur ex fabula Aristo-
phanis, cui titulus Θεσμοφοριάζουσαι, vbi legitur hic senarius. [A] Ad adagium
allusit idem in Vespis: Ἀλλ᾿ οὐκ ἔσπασεν, id est Atqui non attraxit. De eo, qui
tetenderat patri laqueum, ne quo exiret.

[A]SEMPER TIBI PENDEAT HAMVS846



895
LB 351

Adsimili metaphora dixit Ouidius in Amoribus:
 Casus vbique valet, semper tibi pendeat hamus,
 Quo minime credis gurgite piscis erit. |
Id est semper experienda fortuna et omnis tentanda occasio. Simile illi Omnem
mouere lapidem.

[A]DIVES AVT INIQVVS EST AVT INIQVI HAERES847


900




905




910


Diuus Hieronymus ad Hedibiam scribit in hunc modum: Vnde et illa vulgata
sententia mihi videtur esse verissima. Diues aut iniquus aut iniqui haeres. Quod si
verum est illud Hesiodium non omnino temere esse, quicquid vulgo dicunt mor-
tales, prouerbium hoc haud oscitanter expendendum est iis, qui suis opibus stulte
se iactant. Neque enim fere parantur ingentes opes sine fraude. Et aut ipse pos-
sessor eas per fas nefasque congessit aut certe successit ei, qui has ea parauit via.
Plato libro De legibus v.: Ὥστε ὁ λόγος ἡμῖν ὀρθός, ὡς οὐκ εἰσὶν οἱ παμπλούσιοι
ἀγαθοί, id est Ita verum est, quod vulgo dicimus admodum diuites non esse bonos.
Circumfertur apud Graecos et hic versiculus ex Menandri comoediis:
 Οὐδεὶς ἐπλούτησε ταχέως δίκαιος ὤν,  id est
 Nunquam vir aequus, diues euasit cito.
[F] Huc respexit ille, qui Syllae iactanti sese dixisse legitur: Quomodo vir bonus 367
esse potes, qui tantas possideas opes, quum a patre nihil tibi sit relictum? Refert Plu-
tarchus in illius vita.

[A]HERCVLANVS NODVS848


915


  c918-923

920


  c923-929

925




930




935




940


Ἡράκλειον ἅμμα, id est Herculeus nodus, pro vinculo arctissimo atque indissolu-
bili legitur apud eruditos. [B] Seneca ad Lucilium: Vnus tibi nodus, sed Herculeus
restat. Sic enim vocat syllogismum, qui vix dissolui posset. [A] Quod in eos qua-
drabit, qui sunt arctissima necessitudine copulati. Idque vnde sit natum, Plutar- 368
chus propemodum indicat in Alexandri vita. Scribit enim Alexandrum Magnum
subacto oppido Gordio, Midae regia, visere voluisse plaustrum illud celebre
mirando artificio ex corni libro connexum. De quo talis fama apud baibaros
increbuerat, vt quisquis eius nodos explicuisset, ei totius orbis imperium portendi
fatis. Alexander ense dissecuit. Aristobulus scribit eum facillime dissoluisse
nempe adempto clauo, quo temoni iugum annectitur. [H] Allusit huc Ausonius
scribens Paulino suo Nae tu Alexandri Macedonis peruicaciam supergressus es, qui
fatalis iugi lora, quum soluere non posset, abscidit et Pythiae specu, quod nefas erat
patere, penetrauit.
Rursus ad eundem in carmine:
 Ocyus illa iugi fatalis soluere lora
 Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
 Principiis et vtroque caput celantia nodo.

[B] Nodum autem eum, quem ostendit Hercules, religiosum ac sacrum apud
priscos fuisse satis liquet ex iis Plinii verbis, quae sunt in Historia mundi lib.
xxviii., cap. vi.: Ac vulnera nodo Herculis praeligare, mirum quantum ocyor medi-
cina est. Atque etiam quotidiani cinctus tali nodo vim quandam vtilem habere
dicuntur.
Festus Pompeius ostendit antiquitus fuisse morem, vt noua nupta laneo
cingulo praecingeretur vincto nodo Herculis, quem vir ominis gratia soluebat in
lecto, vt et ipse felix esset in liberis suscipiendis, nam Hercules septuaginta libe-
ros reliquit. [G] Athenaeus libro xi. tradit Heracliotas Boeotiae gentem hoc insig-
ni a caeteris distingui, ὅτι ἔπεστιν ἐπὶ τῶν ὤτων αὐτοῖς ὁ λεγόμενος Ἡράκλειος
δεσμός, id est quod super aures gestent vinculum, quod Herculanum dicitur. [H] In
consimilem sensum M. Tullius vsurpauit trabali clauo actione in Verrem vii.: Et
vt hoc beneficium, quemadmodum dicitur, trabali clauo figeret, cum consilio causam
Mamertinorum cognoscit.
Meminit et Horatius clauorum trabalium.

[A]FVERE QVONDAM STRENNVl MILESII849


945
  c946-949



LB 352
951
  c950-955


955
  c956-961



960

  c962-965


965




970




975




980




985




 Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι,  id est
 Fuere quondam strennui Milesii.
Hoc senario notabant eos, qui a pristina fortuna defluxissent aut a maiorum
moribus degenerassent. Breuiter in omnes quadrabit, qui desierunt esse, quod
erant, facti deteriores: in senem, in pauperem factum e diuite, in priuatum qui
quandoque regnarit, in obscurum qui aliquando floruerit. Origo prouerbii varie
narratur a Graecis. Quidam aiunt Milesios olim belli gloria prae|ter caeteros flo-
ruisse, adeo vt quoscunque bello lacesserent, eos superarent. Proinde Polycrates,
Samiorum tyrannus, bellum quoddam gesturus, cum in animo haberet Milesios
socios ad eam rem accersere, oraculum super eo negocio consuluit. Deus respon-
dit:
 Quondam fuere strennui Milesii.
Alii diuersam adferunt fabulam. Cum Cares bellum aduersus quosdam moliren- 370
tur statuissentque eius gentis auxiliis vti, quae tum esset inter finitimos pollentis-
sima, quidam Milesios accersendos censuerunt, alii cum Persis res componendas.
Itaque consultus hac de re Apollo respondit modo dictum senarium. Dissipato
per omnem Asiam oraculo Milesii propemodum omnes in praelio cum Persis col-
lato caesi sunt. Itaque oraculum cum risu in prouerbium abiit. Rursum alii scri-
bunt Cares cum Dario belligerantes iuxta vetus quoddam oraculum, quo mone-
bantur, vt fortissimos auxilio aduocarent, in Branchidas fuisse profectos atque
eius loci deum consuluisse, num Milesiorum auxiliis oporteret vti, atque eum
respondisse quondam fortes fuisse Milesios, significantem videlicet eos iam
imbelles esse et delitiis effoeminatos. Verum hoc commentum ex ipsa temporis
ratione coarguit Zenodotus. Siquidem hunc senarium legi apud Anacreontem,
qui floruit aetate Cyri, Persarum regis, a quo Darius fuerit tertius. Angelus itaque
Politianus maluit ad Milesiorum mores in molliciem versos referre, quemadmo-
dum facit et Athenaeus [C] libro Dipnosophistarum xii. [A] Vsurpat hoc ada-
gium semel atque iterum Aristophanes in Pluto:
 Καὶ πρὸς ἐπὶ τούτοις εἶπεν ἀποπέμπων ὅτι
 Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι,  id est
 Ac praeter haec renunciauit hoc quoque
 Fuisse quondam strennuos Milesios.
Dicitur autem sub persona adulescentis, qui reuocatus ab anu, quam pauper ali-
quando diuitem emolumenti gratia coluerat, tunc diues effectus eandem exhaus-
tam fastidit. Allusit eodem in Vespis iocans in senes:
 Ὦ πάλαι ποτ᾿ ὄντες ὑμεῖς ἄλκιμοι μὲν ἐν χοροῖς,
 Ἄλκιμοι δ᾿ ἐν μάχαισιν,
 Καὶ κατ᾿ αὐτὸ δὴ τοῦτο μόνον ἄνδρες μαχιμώτατοι·
 Πρίν ποτ᾿ ἦν πρὶν ταῦτα, νῦν
 Δ᾿ οἴχεταί γε, κύκνου πολιώτεροι δή,  [C] id est
O qui quondam fortes fuistis in choreis, fortes in pugnis, et secundum hoc denique
tantum viri pugnacissimi; prius olim fuerunt, prius ista, nunc vero perierunt cygno
magis cani iam.
[G] Aristophanes in Ranis notat Μιλήσια στρώματα, id est stra-
gulas Milesias
, vt deliciis effoeminatorum. [A] Vsurpatur et a Synesio in epistola
quadam ad philosophon mulierem significans sese a pristina felicitate redactum
ad calamitatem.

990 [A]FVIMVS TROES850





995




1000




5

LB 353


10


  c13-19

15




20



Ἦμεν Τρῶες, id est Fuimus Troes. Hic loquendi color in Graecanicis tragoediis
adeo passim obuius est, vt tanquam in adagium abierit, vbi periisse quempiam
significant. Euripides in Hecuba:
 Κἀγὼ γὰρ ἦν ποτέ,  id est
 Et quondam ego fui. 372
Sophocles in Electra:
 Ὰπωλόμην δύστηνος, οὐδέν εἰμ᾿ ἔτι,  id est
 Miseranda perii, nulla sum posthac ego.
Id imitatus Vergilius secundo Aeneidos libro: Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens /
Gloria Teucrorum. Rursum alibi: Et campos, vbi Troia fuit, extinctam significans.
[E] Eandem sententiam diuersa metaphora extulit Ouidius libro De tristibus:
 Nos quoque floruimus, sed flos fuit ille caducus
 Flammaque de stipula nostra breuisque fuit.

[A] Ad eandem figuram pertinet et illud ex Terentiana [B] fabula, cui titulus [A]
Ἑαυτὸν τιμωρούμενος: Imo habui, Chreme tanquam periisse significans. Item
illud ex Rudentibus Plauti: Miserum isthuc verbum et pessimum est habuisse. Prae-
terea nobilis illa vox M. Tullii | de coniuratis supplicio affectis Vixerunt, cum
occisos significaret. Hanc sermonis figuram ex antiquissima illa Lacedaemonii
chori cantilena putant increbuisse. Eius chori mentionem facit Plutarchus in
libello, cui titulus Quo pacto laudare se quispiam citra inuidiam possit. Meminit
et Diogenianus in Graecorum adagiorum collectaneis. Constabat autem is chorus
triplici serie atque orbe: senum, puerorum, iuuenum. Senum haec erat cantio:
 Ἄμμες ποτ᾿ ἦμεν ἄλκιμοι νεανίαι,  id est
 Nos fuimus olim strennui iuuenculi.
Deinde puerorum haec erat:
 Ἄμμες δέ γ᾿ ἐσσόμεσθα πολλῷ κάρρονες,  id est
 Praestantiores nos futuri olim sumus.
Postremo iuuenum haec erat:
 Ἄμμες δέ γ᾿ εἰμέν· αἰ δὲ λῇς αὐγάσδεο,  id est
 At nos sumus, vel experire, si velis.
Hunc chorum, quem τριχορίαν vocant, instituit apud Lacedaemonios Tyrtaeus
iuxta triplex aetatum discrimen. Nam pueritia ingressus est vitae, virilis aetas pro-
gressus, senecta exitus.

[A]PYRAVSTAE INTERITVS851

25
  c25-28



30




35




40

Πυραύστου μόρος, id est Pyraustae interitus. In eos dicebatur, qui sibiipsis exitium
accersunt. Ait enim Zenodotus pyraustam insectum esse, quod lucernis aduolet
atque ita exustis alis concidat pereatque. Citat autem hunc ex Aeschylo senarium:
 Δέδοικα μῶρον κάρτα πυραύστου μόρον,  id est
 Magnopere stultum metuo pyraustae exitum.
Tradit eadem de pyrausta Aelianus De naturis animantium libro duodecimo 373
citans eundem ex Aeschylo locum. Meminit de pyrausta et Plinius libro vnde-
cimo, capite trigesimosexto Gignit, inquiens, aliqua et contrarium natura elemen-
tum, siquidem in Cypri aerariis fornacibus ex medio igni maioris muscae magnitu-
dine volat pennatum quadrupes; appellatur pyralis, a quibusdam pyrausta
, [G] aut,
vt nonnulli codices habent pyrotus. [A] Quandiu est in igne, viuit; cum euasit lon- 374
giore paulo volatu, tunc emoritur . [C] Cuiusmodi ferme tradidit Aristoteles tertio
libro de animalibus e niue vetustiore vermem nasci, qui niue exemptus non viuat.
[G] Eum nos vidimus in Alpibus. [A] Quod si placet ad hoc referre adagium,
conueniet et in eos, qui ὠκύμοροι sunt, id est qui celeriter intereunt. [B] Nec inue-
nuste deflecteretur in eos, qui nusquam viuere possunt nisi in propria patria. Si
contingat agere peregre, rebus omnibus offenduntur.

[A]POST FESTVM VENISTI852



45




Κατόπιν τῆς ἑορτῆς ἥκεις, id est Post festum venisti. Refertur a Diogeniano. Dici-
tur in eos, qui negocio cuipiam egregio non interfuerunt, propterea quod serius
iam re peracta accesserint. Socrates in Gorgia Platonis: Ἀλλ᾿ ἦ, τὸ λεγόμενον,
κατόπιν ἑορτῆς ἥκομεν καὶ ὑστεροῦμεν; id est Num, inquit, post festum, quemad-
modum dici consueuit, venimus ac serius?
Legitur et hoc pacto: Παναθηναίων
κατόπιν, id est Post Panathenaea. Item Πυθίων ὕστερον ἧκες, id est Post Pythia
venisti.

50 [A]MERX VLTRONEA PVTET853





55




60


Merces vltroneae putent, id est ingrata sunt, quae vltro non petentibus offeruntur.
Translatum videtur a negociatoribus, qui merces a venditore vltro oblatas, sus-
pectas habere solent, quasi studeant eas extrudere. Adagium refertur a diuo Hie-
ronymo in Quaestionibus Hebraicis. Tritum, inquit, prouerbium est vltroneas
putere merces. Vnde et nos de industria dicenda reticemus, vt auidius velis audire,
quae tacita sunt.
[B] Vsurpat idem in epistola ad Demetriadem virginem. [A] Ab
hac sententia non abludit illud Ouidianum:
 Quod venit ex facili, faciles segnesque tenemus.
 Quod spe, quodque metu torsit, habere iuuat.

Quin vulgo etiamnum in ore est, vltro delatum obsequium plerunque ingratum
esse. Cui tamen refragatur mimus ille non insulsus:
 Bis est gratum, quod opus est, vltro si offeras. |

LB 354 [A]ILLOTIS PEDIBVS INGREDI854


65




70




75
  a76-83



80




Ἀνίπτοις ποσὶν ἀναβαίνειν, id est Illotis pedibus ingredi. Est confidenter atque
imperite rem egregiam aggredi tanquam profane et irreuerenter. Translatum a
sacrorum ceremoniis, in quibus omnia pura lotaque iubebantur exhiberi. Lucia-
nus in Demonactis vita: Οὐ μὴν ἀνίπτοις γε ποσί, τὸ τοῦ λόγου, πρὸς ταῦτα ᾖξεν,
id est Haud quaquam illotis, vt aiunt, pedibus ad ista venerat, hoc est neutiquam
inexercitatus neque rudis. Idem in Rhetorum praeceptore notat eos, qui ἀνίπτοις
ποσίν, id est nullis bonis disciplinis instructi ad rhetoricum munus accedunt. 376
Aeneas sophista in epistola quadam: Οἱ μὲν πολλοί, τὸ δὴ λεγόμενον, ἀνίπτοις
ποσὶν ἐπιπηδῶσι τοῖς ἱεροῖς, id est Plerique quidem illotis, quod aiunt, pedibus
irrumpunt ad sacra.
A. Gellius in Noctibus: Illotis, quod aiunt, pedibus et verbis
reprehendit doctissimi hominis orationem.
Macrobius Saturnalium libro primo:
Illotis pedibus praetereunt. De literatoribus loquitur, qui reconditam illam in Ver-
giliano poemate doctrinam negligunt. [G] Huiusmodi Galenus libro De virtute
simplicium remediorum vii., ἀμύητους vocat καὶ βέβηλους. Καὶ οὐδέν, inquit,
ἴσως θαυμαστόν, εἴ γε καὶ μυστηρίων βίβλους ἐτόλμησαν ἔνιοι τῶν ἀμυήτων ἀνα-
γινώσκειν. Ἀλλ᾿ οὔτ᾿ ἐκείνας ἔγραψαν οἱ γράψαντες τοῖς βεβήλοις, οὔτ᾿ ἐγὼ ταῦτα
τοῖς μήπω περὶ τὰ πρῶτα γεγυμνασμένοις, id est Ac fortassis haud quaquam mirum
est, si et mysteriorum libros quidam sacris non initiati sunt ausi legere. At eos libros
nec illi qui scripserunt, scripserunt prophanis, nec ego haec scribo iis, qui nondum in
primis rudimentis sunt exercitati.
[A] In genere sermonem omnem parum vere-
cundum nimisque procacem ac petulantem, illotum prouerbio vocant.

85 [A]ILLOTIS MANIBVS855





90




95




100




105


LB 355
  c108-126
110
  c111-118



115




120




125

Ἀνίπτοις χερσίν, id est Illotis manibus. A Diogeniano refertur pro eo, quod est
irreuerenter atque imparate. Translatum item a sacrorum puritate. Hesiodus in
Operis et diebus vetat, ne quis mane Ioui libet vinum χερσὶν ἀνίπτοις, id est
manibus illotis:
 Μηδέ ποτ᾿ ἐξ ἠοῦς Διὶ λείβειν αἴθοπα οἶνον
 Χερσὶν ἀνίπτοισιν, μηδ᾿ ἄλλοις ἀθανάτοισιν,  id est
 Ne vnquam mane Ioui vinum libaueris ardens
 Illotis manibus neque diuum praeterea vlli.

Ac ne vel amnem quispiam ingrediatur aut fontem χεῖρας ἄνιπτος, [B] idem
vetat, id est [A] manibus illotis. Vnde χέρνιβος apud Homerum crebra mentio. Ea
vox perinde sonat, quasi dicat manuum lotionem, a qua rem diuinam antiquitus
auspicabantur atque etiam conuiuium vtpote rem sacram. [H] Gregorius cogno-
mento theologus in Apologia de fuga sua in Pontum coniungit vtrunque: Ἀνίπ-
τοις χερσίν, ὃ δὴ λέγεται, καὶ ἀμυήτοις ποσὶ τοῖς ἁγιοτάτοις ἑαυτοὺς ἐπεισάγουσιν,
id est Illotis, vt dici solet, manibus ac prophanis pedibus semet rebus sacratissimis
ingerunt. [F] Caius libro Pandectarum i., titulo De origine iuris, Si in foro, inquit,
causas dicentibus nefas, vt ita dixerim, videtur esse, nulla praefatione facta iudici rem
exponere, quanto magis interpretationem promittentibus inconueniens erit omissis
initiis atque origine non repetita atque illotis, vt ita dixerim, manibus protinus mate-
riam interpretationis tractare? [B] Vtrunque prouerbium recte vsurpabitur in eos,
qui vel audacius vel parum instructi rebus his, quibus oportuit, negocium inua-
dunt. Veluti si quis principis munus capessat nulla neque virtute neque sapientia
neque rerum vsu prae|ditus. Aut si diuinas literas interpretari conetur Graecae,
Latinae et Hebraicae linguae, denique et omnis antiquitatis rudis et imperitus,
sine quibus non stultum modo, verum etiam impium est theologiae mysteria 377
tractanda suscipere. Quod tamen, heu nefas, iam passim plerique faciunt, qui fri-
gidis aliquot instructi syllogismis et puerilibus sophismatis. Deum immortalem,
quid non audent? Quid non praecipiunt? Quid non decernunt? Qui si possent
cernere, quos risus vel potius quem dolorem moueant linguarum et antiquitatis
peritis, quae portenta proferant, in quam pudendos errores subinde prolabantur;
nimirum puderet illos tantae temeritatis et vel senes ad prima literarum elementa 378
redirent. Multi recte iudicant absque dialecticae praeceptis, vt ne dicam sophisti-
cis cauillis. Sapiebant mortales et prius quam deus istorum Aristoteles nasceretur.
Nullus vnquam sententiam alicuius intellexit ignarus sermonis, quo sententiam
ille suam explicuit. Proinde diuus Hieronymus cum constituisset arcanas inter-
pretari literas, ne illotis, vt aiunt, pedibus rem tantam aggrederetur, quaeso, num
sophisticis nugis instruxit ingenium? Num Aristotelicis decretis? Num his etiam
nugacioribus nugis? Minime. Quid igitur? Inaestimabili sudore trium linguarum
peritiam sibi comparauit. Quas qui ignorat, non theologus est, sed sacrae theolo-
giae violator. Ac vere manibus pariter ac pedibus illotis rem omnium maxime
sacram non tractat, sed prophanat, conspurcat, violat.

[A]AQVILAE SENECTA856


  c129-131
130



  c134-136
135




140

  a142-145


145



Ἀετοῦ γῆρας, id est Aquilae senecta. In senes dicebatur bibaces magis quam
edaces. Nam Plinius lib. x., [F] cap. iii., [A] refert aquilas neque senio neque
aegritudine oppetere, sed fame, in tantum superiore accrescente rostro, vt aperiri non
queat. Eoque aquilam tantum in senecta bibere aut de praeda sanguinem sugere,
[B] cum nullae fere aues aduncis vnguibus vtantur potu praeter tinnunculum et
miluum, quanquam hi quoque perquam raro bibant. Autor Aristoteles libro De
natura animalium octauo. Sed idem libro ix. narrans de aquilae rostro eadem
ferme quae Plinius; addit huic rei datam fabulam, quae significat hoc ideo acci-
dere aquilae, quod olim, cum homo esset, hospiti fecit iniuriam. [A] Terentius in
Heautontimorumeno: Visa vero est, quod dici solet, / Aquilae senectus. Verba sunt
Syri adulantis hero quod pridie strennue bibisset in conuiuio. Est autem veluti
peculiaris senibus bibacitas, [B] siue quod natura frigus aetatis vini calore pensare
desiderat siue quod vini hilaritas [A] minuit senectutis molestiam. Vnde Plato
quoque cum iuuenibus in totum interdixerit vsum vini, viris moderatum permi-
serit, senibus largiores compotationes concedit. [G] Tum quur senectus sit vino-
sior, causam reddit etiam Alexander Aphrodiseus in Problemate quarto ab vltimo,
quod aetas ingrauescens minuat calorem, vinum autem humectet simul et calfa-
ciat. Vnde et vulgo lac senum dicitur:
 Fertur et prisci Catonis
 Saepe mero caluisse virtus
,
vt inquit Flaccus.

[A]AQVILAE SENECTA, CORYDI IVVENTA380857

150




155


Ἀετοῦ γῆρας, κορύδου νεότης, id est Aquilae senecta, corydi iuuenta. De viuida
viridique senecta, quae praestantior sit aliquorum iuuenta. Nam anus aquila
praestat corydo auiculae etiam aetate integra. Citra allegoriam extulit Euripides
in Andromache:
 Πολλῶν νέων γὰρ κἂν γέρων εὔψυχος ᾖ
 Κρείσσων,  id est
 Multis enim iuuenibus antestat senex,
 Cui mens adest generosa.

[A]CAMELVS VEL SCABIOSA COMPLVRIVM ASINORVM GESTAT ONERA858


160

LB 356

Κάμηλος καὶ ψωριῶσα πολλῶν ὄνων ἀνατίθεται φορτία, id est Camelus etiam sca-
biosa conplurium asinorum tollit onera. De iis, qui vsqueadeo praecellunt quos-
dam, vt etiam senes aut alioquin aegroti praestantiores tamen sint illis integris.
Aut de his, qui rebus parum | prosperis tamen plus valent ob pristinae fortunae
reliquias quam alii rebus integris. [I] Vsus est Synesius.

[A]PALINODIAM CANERE859

165




170




175




180




185




190



Παλινῳδεῖν, id est Palinodiam canere, est diuersum ab his, quae prius dixeris,
dicere atque in contrarium vertere sententiam. Translatum est a Stesichori lyrici
poetae facto, cuius meminit Plato in Phaedro. Is cum Helenam carmine vitupe-
rasset, oculis orbatus est. Intelligens autem Achille, sicut scribit Pausanias [G] in
Laconicis, [A] Helenae iussu nunciante caecitatis suae causam, protinus palino-
diam cecinit Helenamque prius vituperatam laudauit, itaque visum recepit.
Hunc Socrates iocatur sese velle imitari et Amoris vituperati prius canere palino-
diam quam orbetur oculis. Sonat autem Graece παλινῳδία, quasi dicas recanta-
tionem. Quo quidem verbo Flaccus vsus est in Odis promittens palinodiam ami-
cae, quam contumelioso carmine prouocarat:
 Dum mihi
 Fias recantatis amica,
 Opprobriis animumque reddas.

Diuus Aurelius Augustinus ad Hieronymum: Quare arripe, obsecro te, ingenuam
et vere Christianam cum charitate seueritatem ad illud opus corrigendum atque

emendandum et palinodiam, vt dicitur, cane. Deinde alludens ad Stesichori fabu-
lam Incomparabiliter enim pulchrior est, inquit, veritas Christianorum quam
Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri martyres aduersus hanc Zodomam
quam pro illa illi heroes aduersus Troiam dimicauerunt. Neque ego hoc ideo dico, vt
oculos cordis recipias, quos absit, vt amiseris, sed vt aduertas; quos cum habeas sanos

et vigiles, nescio qua dissimulatione auertisti. Ad quae quidem respondens Hiero-
nymus Sed si mea cominus dicta reprehendas, inquit, et rationem scriptorum expetas 381
et quae scripserim, emendare compellas et ad palinodiam prouoces et oculos mihi red-
das, in hoc laeditur amicitia.
Verum de hac palinodia Augustinus ipse postea pro-
pemodum palinodiam canit scribens Hieronymo sese de Stesichoro ineptius
quam literatius addidisse. [B] Mihi videtur et arrogantius ad virum tanto doctio- 382
rem. Verum hoc venia dignum in Afro, iuuene et episcopo. [A] M. Tullius ad
Atticum: Expecta palinodiam diuinam. Vsurpauit hoc adagium nominatim
prouerbii vice Ioannes Chrysostomus. Item Plato in epistola ad Dionysium tertia.

[A]VERTERE VELA FVNEM REDVCERE860

195




200



Vertere vela est in diuersum mutare sententiam vitaeque institutum. Horatius in
Odis:
 Nunc retrorsum
 Vela dare atque iterare cursus
 Cogor relictos.

Translata metaphora a nauigantibus, qui cursus errorem versis velis corrigunt.
Hanc Persius in quinta satyra nonnihil nouans funem reducere dixit pro eo, quod
est institutum mutare in diuersum:
 Quae dederam supra, repeto funemque reduco.

[A]VENIA PRIMVM EXPERIENTI861

205




210




215

Συγγνώμη πρωτοπείρῳ, id est Venia primum experienti. Refertur a Diogeniano.
Ignoscendum his, qui rudes nouo quopiam in negocio incipiunt versari, si quid
per imperitiam peccarint. [H] Chrysostomus sententiam extulit in homilia qua-
dam: Καὶ τῷ μὲν ἐν ἀρχῇ πεσόντι συγγινώσκομεν ἅπαντες διὰ τὴν ἀπειρίαν, id est
Et ei, qui lapsus est in initio, veniam damus omnes ob imperitiam. [A] Fertur et hoc
Συγγνώμη τῷ πρῶτον ἁμαρτάνοντι, id est Venia primum delinquenti. Pindarus in
hymnis τὰς δύο ἀμπλακίας φερεπόνους dixit, quod iteratum facinus non oporteat
impunitum esse. [F] Alibi retulimus Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν λίθον. Celsus libro Pan-
dectarum i., titulo De legibus et senatu: Nam ad ea potius debet aptari ius, quae
et frequenter fiunt et facile, quam ad ea, quae perraro eueniunt
, quia quae semel aut
bis, vt ait Theophrastus, accidunt, contemnunt legislatores. Theophrasti Graeca
sic habent: Τὰ γὰρ ἅπαξ ἢ δὶς παραβαίνουσα νομοθέται. |

LB 357 [A]EVRIPVS HOMO862



220




225




230




235



  a239-249
240




245




250

Εὔριπος ἄνθρωπος, id est Euripus homo. In inconstantes ac moribus inaequalibus
homines dicetur. Quadrabit et in fortunae vices, quae res mortalium velut aestu
quodam sursum ac deorsum iactat, vt recte dixerit Plautus in Captiui duo: Dii
nos quasi pilas homines habent.
A maris Euripi prodigiosa quadam reciprocandi
celeritate ducta metaphora. Est autem Euripus maris pars inter Aulidem, Boeo-
tiae portum, et Euboeam insulam, cuius meminit [B] Strabo libro ix. et [A] Pli-
nius libro ii. Et quorundam tamen, inquit, priuata natura est velut Taurominitani
Euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis, tam rapida conuer-
sione, vt, quemadmodum autor est Pomponius Mela, ventos ac etiam plena ventis 384
nauigia secum portet. Neque dum huius tam stupendae rei causa satis idonea
peruestigata est a scriptoribus. Etiam si T. Liuius secundi belli Punici libro viii. a
ventis quibusdam illic flantibus ita rapi credit. Seneca in Hercule Oetaeo:
 Euripus vndas flectit instabilis vagas
 Septemque rursus flectit et totidem refert,
 Dum lassum Titan mergit Oceano iubar.

Boeotius item:
 Exaestuantis more fertur Euripi.
Cicero pro Plautio: Quod fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias
habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos
aestus habet ratio comitiorum?
Obiicit Aeschines Demostheni, quod subinde com-
mutata factione Euripum ipsum inconstantia sua vicisset. Vnde Graeci euripiston
hominem incerta fide vocant. [G] Gregorius theologus in epistola quadam ad
Sophronium, equitum magistrum: Ὁρᾷς οἷα τὰ ἡμέτερα καὶ ὅπως κύκλος τις τῶν
ἀνθρωπίνων περιτρέχει πραγμάτων, νῦν μὲν τῶν, νῦν δὲ τῶν ἀνθούντων καὶ ἀπαν-
θούντων, καὶ οὔτε τοῦ εὖ πράττειν ἑστῶτος ἡμῖν, οὔτε τοῦ δυστυχεῖν, ὃ δὴ λέγου-
σιν, ἀλλὰ τάχιστα, μετακινουμένου καὶ μεταπίπτοντος, ὡς αὔραις εἶναι μᾶλλον πισ-
τεύειν καὶ γράμμασι τοῖς καθ᾿ ὕδατος ἢ ἀνθρώπων εὐημερίᾳ, id est Vides quae sit
conditio rerum nostrarum, vtque rota quaedam negociorum humanorum cursu circum-
agatur, nunc his nunc illis florentibus ac marcentibus, dum neque prosperitas neque
aduersitas, vt aiunt, nobis constat, sed quam ocyssime in diuersum mutatur ac tran-
silit, vt auris ac literis aquae inscriptis fidere liceat citius quam humanae felicitati.

His verbis pulchre depingit Euripum humanae conditionis. [A] Inuenitur et
Τύχη εὔριπος, id est Fortuna volubilis. Nihil enim hac instabilius et εὔριπος διά-
νοια, quod cogitatio nunc huc nunc illuc feratur.

[A]ENDYMIONIS SOMNVM DORMIS863



255
  c255-259



260
  c260-263



265




270
LB 358
Ἐνδυμίωνος ὕπνον καθεύδεις, id est Endymionis somnum dormis. In eos quadrabit,
qui sese immodico somno saginant aut qui diuturno in ocio versantur nec vllis se
negociis exercent, sed mollem feriatamque agunt vitam. Natum a fabula notis-
sima Endymionis; is erat puer adprime formosus ac Lunae adamatus. Cui qui-
dem illa a patre Ioue precibus impetrauit, vt quicquid optasset, id ferret. Optauit
Endymion, vt perpetuum dormiret somnum ἀθάνατος καὶ ἀγήρως μένων, id est
immortalis perseuerans et expers senii. Vsus est hoc adagio Aristoteles decimo
Moralium libro colligens neque ocium conuenire diis neque rursus vllam aliam
actionem illis dignam videri praeter contemplationem. Porro quum constet inter
omnes illos viuere, consentaneum est eosdem et agere quippiam. Neque enim,
inquit, oportet eos Endymionis, vt aiunt, dormire somnum. Cicero libro De fini-
bus quinto disserens id maxime nobis insitum a natura, vt agamus aliquid,
Itaque, inquit, ne si iucundissimis quidem nos somniis vsuros putemus, Endymionis 385
somnum nobis nolimus dari idque, si accidat, mortis instar putemus. [B] Idem Tus-
culanarum quaestionum libro primo: Quanquam qui leuiorem faciunt, somni
simillimam volunt esse. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit viuere, vt,
cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse.

Endymion vero, si fabulas audire volumus, nescio quando in Latmio obdormiuit, qui
est | mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus.

[A]VLTRA EPIMENIDEM DORMIS386864



275




280


  c283-287

285


Ὑπὲρ τὸν Ἐπιμενίδην κεκοίμησαι, id est Vltra Epimenidis somnum dormisti. In
eos dicetur, qui perpetuum agunt ocium. Historia de Epimenide, Cretensi theo-
logo, extat in Noctibus Gellianis, extat et apud Diogenem Laertium. Is ambu-
lando fessus in specum quendam subierat, illic obdormiuit nec experrectus est a
somno ante exactos annos xlvii. Meminit huius Plinius lib. vii., cap. lii. his ver-
bis: Magna quidem fabulositate, quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo
accipio. Puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse

annis rerum faciem mutationemque mirantem velut postero experrectum die. Hinc
pari numero dierum senio ingruente, vt tamen in septimum et quinquagesimum
atque centesimum vitae duraret annum.
Lucianus in Timone: Ὑπὲρ τὸν Ἐπι-
μενίδην γὰρ κεκοίμησαι, id est Nam ipsum etiam Epimenidem somno vicisti. [B] Si
quid habet veri Pythagorae μετεμψύχωσες consentaneum est huius Epimenidis
theologi animam in sophisticos istos theologos demigrasse, qui tantum inanium
somniorum inuexerunt in orbem, quam multis vix sufficiat somnus in ducentos
continuatus annos.

[A]MATVRA SATIO SAEPE DECIPIT, SERA SEMPER MALA EST865


290




295
Columella De re rustica scribit hunc in modum: Sed quum omnia in agricultura
strennue facienda sunt, tum maxime sementis. Vetus est agricolarum prouerbium
maturam sationem saepe decipere solere, seram nunquam, quin mala sit. Hactenus
Columella. Admonet adagium in omni negocio maturandum esse neque paulo
satius esse, occupare tempus legitimum quam serius aggredi. Veluti si quis admo-
neat, vt puer tenera adhuc aetate praeceptoribus committatur erudiendus.
Consultius enim anteuertere quam prouectioribus annis tum demum incipere.

[A]FAMES MELIA866




300



Λιμὸς Μηλιαῖος, id est Fames Meliaea. De fame extrema deque rebus difficillimis.
Est enim Melus oppidum Thessaliae, quod Nicias, Atheniensium dux, obsedit
expugnauitque non tam machinis bellicis quam fame. [G] Haec ferme Suidas.
[A] Idem effert hoc pacto Λιμῷ Μηλίῳ, <id est> Fame Melia. Meminit huius his-
toriae Thucydides in quinto. [E] Prouerbium est apud Aristophanem in Auibus:
 Τοὺς δ᾿ αὖ θεοὺς ἀπολεῖτε λιμῷ Μηλίῳ,  id est
 Iterum deos fame enecatis Melia.

[A]SAGVNTINA FAMES867

305


  c308-311

310




315




320
Saguntina fames consimili ratione in prouerbium venit. Historiae meminerunt T.
Liuius, Valerius Maximus et M. Tullius in Philippicis. Est autem Saguntum His-
paniarum oppidum iuxta flumen Hiberum societate foedereque coniunctum
cum Romanis. Id longa Poenorum obsidione fameque eo redactum est, vt ciues 388
extructo in foro igni quicquid erat preciosarum rerum in eum coniicerent ac
postremo seque suosque liberos eodem praecipitarent, ne venirent in hostium
manus. Ausonius:
 Iam, iam peresam, iam Saguntina fame
 Lucaniacum liberet.

[B] Graeci vehementem et intolerandam famem, quaeque λειποθυμίαν inducat,
βούλιμον appellant et βουλιμιᾶν dicuntur, qui animo deficiunt praesertim ob
inediam. [G] Aristoteles sectionis viii., problemate iiii. quaerit, quur in frigore et
hybernis mensibus homines magis βουλιμιῶσιν, nam hoc verbo vtitur; et quam
Aristoteles vocat βουλιμίαν Theodorus vertit famem caninam. [B] Mos erat olim
apud Graecos famem virgis ex aedibus eiicere dicentes: Ἔξω βούλιμον, ἔσω πλοῦ-
τον καὶ ὑγίειαν, id est Foras famem, intro diuitias et sanitatem.

[A]FAMIS CAMPVS868


  c322-325
LB 359
325

Λιμοῦ πεδίον, id est Famis campus. In ciuitates dicitur ingenti fame pressas. Est
autem locus quispiam hoc nomine. Addunt, cum aliquando illic summa fame
laboraretur, apud Athenienses oraculum admonuis|se, vt famem loco designato
certis piaculis placarent. Illi designarunt campum, qui est post aerarium. Atque
hinc eum locum famis campum appellant.

[A]ELEPHANTVM EX MVSCA FACIS869



330




335

Ἐλέφαντα ἐκ μυίας ποιεῖς, id est Elephantum ex musca facis, id est res exiguas ver-
bis attollis atque amplificas. Lucianus in Muscae encomio: Πολλὰ δ᾿ ἔτι ἔχων
εἰπεῖν καταπαύσω τὸν λόγον, μὴ καὶ δόξω κατὰ τὴν παροιμίαν ἐλέφαντα ἐκ μυίας
ποιεῖν, id est Multa adhuc commemorare possem, sed finem dicendi faciam, ne videar
et ipse iuxta tritum prouerbium ex musca elephantum facere.
[B] Sumptum videri
potest ex Homero, qui inter praelia deorum et heroum muscae improbitatem
describit cum hac inuictum et acrem bellatorem conferens [G] Menelaum Iliados
ρ. Quin et diuus Augustinus libro contra Manichaeos De duabus animabus non
dubitat muscam conferre ac praeferre soli velut animal inanimi.

[A]ELEPHANTVS NON CAPIT MVREM870



340
  c341-345



345
Ἐλέφας μῦν οὐχ ἁλίσκει, id est Elephantus non capit murem. Generosus et excel-
sus animus negligit praedas viles ac lucella minuta. Vir egregie doctus non insec-
tatur minutulos istos literatorum simios. Homo praepotens non offenditur iniu-
riolis tenuium. [B] Id adagionis hac tempestate nimis ridicule vsurpatur a philo-
sophastris istis ac theologastris, si quando Latinae Graecaeque linguae inscitia
foedissime labuntur, quod fere nusquam non faciunt. Aquila, inquiunt, non capit
muscas, quasi vero isti sint aquilae, cum sophisticas illas nenias deblaterant aut 390
quasi linguarum cognitio non vel maxima pars sit eruditionis.

[A]AQVILA THRIPAS ASPICIENS871




350

Ἀετὸς θρίπας ὁρῶν, id est Aquila thripas aspiciens. De magnis, qui pusilla negli-
gunt. Est θρίψ auicula quaepiam minutissima, quam aquila, cum videat, vt est
oculatissima, haud tamen dignatur persequi, vtpote praedam vnguibus suis
parum dignam. Ad hunc quidem modum inuenio in commentariis Graecorum,
verum haud scio an mendose. Nam thripas reperio vermiculi genus esse.

[A]DE PILO PENDET. DE FILO PENDET872

  c353-355

355




360




365



Ἐκ τριχὸς κρέμαται, id est De pilo pendet. De re vehementer periculosa. Videtur
natum ab historia illa Dionysii tyranni propter gladium de pilo in caput impen-
dentem. Ad quod allusit Persius satyra tertia:
 Et magis auratis pendens laquearibus ensis
 Purpureas subter ceruices terruit.

Citatur hic versiculus apud Macrobium Iibro Saturnalium i. ex Ennianorum
Annalium libro iii.:
 Hac noctu filo pendebit Hetruria tota,
id est versabitur in summo discrimine. Hoc dicto non est aliud hodie vulgo tri-
tius. Synesius in epistola quadam: Ἀπὸ λεπτοῦ, φασί, μίτου τὸ ζῆν ἠρτῆσθαι, id
est Aiunt vitam de tenui pendere filo. Eodem pertinet dictum illud Laconicum,
cuius meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis. Nam cum quispiam
Lampen Aeginitam efferret tanquam longe ditissimum, propterea quod multa
possideret nauigia, Lacon quidam Οὐ προσέχω, ἔφη, τῇ εὐδαιμονίᾳ ἐκ σχοινίων
ἠρτημένη, id est Nihil, inquit, moror felicitatem de funiculis pendentem, nimirum
innuens nauticas opes incertas esse ac fortunae ludibriis obnoxias.

[A]NIL INTRA EST OLEAM, NIL EXTRA EST IN NVCE DVRI873

370




375

LB 360


380
  a380-383



385
Est versus prouerbialis apud Horatium in Epistolis, dicendus in eos, qui ad insa-
niam vsque impudentes non verentur et confessa negare et manifesto falsa pro
certis affirmare, denique quiduis dicere, ne victi in disputando videantur. Qua-
lem Plato inducit sophistam Euthydemum, qui canem aiebat suum patrem esse
et eundem patrem omnium et omnes omnia scire atque id genus portenta perti-
naciter, ne coargueretur, asseuerabat. Carmen Horatianum est huiusmodi:
 Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri. |
Nimirum inter sanos conuenit et nucem corticem habere durum et baccam oleae,
lapillum intus durum. Proinde ludit operam quisquis cum id genus hominibus 391
disceptat, qui dicunt lucem tenebras et tenebras lucem, vt ait vates ille diuinus.
[G] Simile est, quod adfert Galenus De virtute simplicium remediorum libro 392
secundo, quosdam Anaxagoram autorem citasse, qui pronunciasset niuem non
esse albam. Verba Galeni sic habent: Καί τινες ἐξ αὐτῶν καὶ τὸν Ἀναξαγόραν ἐπι-
καλοῦνται μάρτυρα περὶ χιόνος ἀποφηνάμενον, ὡς οὐκ εἴη λευκή, id est Atque isto-
rum nonnulli etiam Anaxagoram testem adducunt, qui de niue pronunciarit, quod

non sit alba.

[A]IVPITER ORBVS874




390
Ζεὺς ἄγονος, id est Iupiter orbus, vbi quis palam falsa asseuerat. Constat enim
Ioui quam plurimos esse liberos, vtpote deo longe mulierosissimo salacissimoque,
[B] qui non vna tantum corporis parte gignat, sed e femore Bacchum, e cerebro
Palladem produxerit.

[A]IN MARI AQVAM QVAERIS875



  c394-396
395




Ἐν θαλάσσῃ ζητεῖς ὔδωρ, id est In mari quaeris aquam. Ibi quaeris perinde quasi
difficile inuentu, vbi nihil aliud occurrat, veluti si quis in moribus scelestissimi
hominis vnum aut alterum admissum vestiget, cum tota vita sit contaminata aut
si quis in scriptoribus indoctis pauca captet, quae reprehendat, cum nihil occur-
rat non reprehendendum. Martialis, si memini, per mare, inquit, quaeris aquam.
[D] Item Propertius Elegiarum libro primo:
 Nunc tu
 Insanus medio flumine quaeris aquam.

400 [A]FLVVIVS CVM MARI CERTAS876


  c402-405


405


Ποταμὸς θαλάττῃ ἐρίζεις, id est Fluuius cum mari certas, vbi minimi cum maxi-
mis certamen suscipiunt. Est autem locus quispiam, vt autor est Suidas, in Leon-
tide, cui nomen Ποταμοί, id est Fluuii. Huius incolae Ποτάμιοι quasi Fluuiales
dicuntur. Hi notati sunt, quod quamplurimos in suam ciuitatem adscriberent,
quos ea non satis commode caperet. Atque hinc prouerbii iocus, quod, cum
fluuius esset, id est locus non admodum amplus, mare videretur aemulari, cum
omnes vndecunque in sese reciperet.

[A]BALBVS BALBVM RECTIVS INTELLIGIT877


410




415
  c416-418


Balbus balbum rectius intelligit, id est barbarus barbari orationem. Ita enim natura
comparatum est, vt, qui balbutit, hoc est parum expedite loquitur, melius intelli-
gat sermonem illius, qui et ipse consimili modo balbutiat, quam qui integre et
articulate loquatur. Concinne dicetur in eos, quibus indoctis indocta magis et
nota sunt et placent. Diuus Hieronymus hoc adagio monachi cuiusdam stulti-
tiam tangit, haud scio festiuiusne an acrius. Et idcirco, inquit, se eruditum putat,
quia Iouinianum solus intelligit. Est quippe prouerbium balbum melius balbi verba 393
cognoscere. Haec ille. Porro Iouiniani stilum vt portentuosum et vehementer ob-
scurum idem Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus
illius coarguit errores.

[A]HERBAM DARE394878

420

  c422-424


425


LB 361

430

Herbam dare pro eo, quod est victorem agnoscere ac se victum fateri, passim
obuium est apud doctos. Inde sumptum, quod, vt est autor Festus Pompeius, [B]
id erat pastoralis vitae indicium, propterea quod [A] antiquitus cursu aut alio
quopiam certamine superati herbam ex eodem statim loco decerptam aduersario
porrigebant, victoriae agnitae symbolum. Plinius lib. xxii., cap. iiii., loquens de
corona obsidionali graminea Dabatur, inquit, viridi e gramine decerpto inde, vbi
obsessos seruasset aliquis. Namque summum apud antiquos signum victoriae erat her-
bam porrigere victos, hoc est terra et altrice humo et humatione etiam cedere. Quem
morem, inquit, etiam nunc durare apud Germanos scio. | [B] Idem lib. viii., cap. v.
de elephante: Mirus namque pudor est victusque vocem fugit victoris, terram ac ver-
benas porrigit. [A] Festiuius autem erit adagium, si ad literariam victoriam trans-
feratur.

[A]DARE MANVS879



435


  a438-449

440




445




Simili figura dixit Horatius dare manus pro eo, quod est se victum agnoscere.
Nam qui se victori dedunt, ne interimantur, vltro manus ad vincula offerunt.
Horatius in Epodis:
 Iamiam efficaci do manus scientiae.
M. Tullius in sermone De amicitia: Ad extremum det manus vincique se patiatur.
[C] Id si ad animi res deflectatur, redditur venustius. [G] Est autem hominum
genus, qui nunquam agnoscunt se victos in disputando, etiam cum maxime sint
deiecti. Quales depingit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων secundo: Ἀλλ᾿
ὅταν τις ἀναίσχυντῇ περιπλέκων τε καὶ μήπω καταπεπτωκέναι συγχωρῶν ὅμοιός
ἐστι τοῖς ἰδιώταις τῶν παλαιστῶν, οἳ καταβληθέντες ὑπὸ τῶν παλαιστρικῶν καὶ
κατὰ τῆς γῆς ὕπτιοι κείμενοι τοσοῦτον δέουσι τὸ πτῶμα γνωρίζειν ὥστε καὶ κρα-
τοῦσι τῶν αὐχένων αὐτοὺς τοὺς καταβάλλοντας οὐκ ἐῶντες ἀπαλλάττεσθαι κᾀν
τούτῳ νικᾶν ὑπολαμβάνουσι, id est Verum vbi quis redargutus est, nihilo secius com-
plectitur tamen nec agnoscens se concidisse similis est vulgaribus istis palaestritis, qui
deiecti a luctatoribus et humi iacentes supini, tantum abest, vt lapsum agnoscant, vt
etiam ceruices eorum, a quibus deiecti sunt, teneant non sinentes illos auelli ac vel ita
se vicisse arbitrantur.

450 [A]VT CANIS E NILO880





455


Qui leuiter ac velut obiter artem quampiam aut autorem degustant, hi ceu canis
e Nilo
degustare dicentur. Id adagii natum est ex apophthegmate quodam, cuius
meminit Macrobius Saturnalium libro secundo. Id est huiusmodi: Post fugam
Mutinensem quaerentibus quid ageret Antonius, quidam familiaris eius respondit
:
quod canis in Aegypto: bibit et fugit. Nam in illis regionibus constat canes raptu cro-
codilorum exterritos bibere et fugere. Solinus ait eos non nisi currentes lambitare, 395
ne deprehendantur.

[A]HASTAM ABIICERE396881


460
  c461-463



465

Hastam abiicere dixit M. Tullius in oratione pro Murena pro eo, quod est causae
diffidere et contentionem relinquere. Translatum a militia. Desperat enim quis-
quis arma in bello abiicit et aut fugam spectat aut mortem expectat. Graeci sim-
plici vocabulo ῥιψάσπιδας vocant timidos et in bello fugitiuos, nimirum ab clypei
iactu. Id cognominis Demosthenes in praelio quodam emeruit, tam ignauus in
bello quam in concionibus inuictus. Cleonymus apud Aristophanem in Fucis
ἀσπιδαποβλής appellatur. Plato libro De legibus duodecimo declarat ῥιψάσπιδος
nomen multo probrosissimum esse.

[A]HARENACEDERE882



470

Confine est his Harena cedere pro desistere a certamine et victoriam vltro conce-
dere. Translatum a pugna gladiatoria. Sic et Horatius:
 Iam Scythae laxo meditantur arcu
 Cedere campis.

[A]IN HARENAM DESCENDERE883



475




480

In harenam descendere pro eo, quod est certamen inire. A gladiatoria item harena
translatum, de qua Flaccus:
 Ne populum extrema toties exoret harena.
Quae si ad rem animi transferantur, metaphoram habebunt prouerbialem. In
exemplis referendis, quoniam passim obuia sunt, non arbitratus sum vel immo-
randum mihi vel remorandum lectorem. [H] Meam harenam dixit Plinius in
Epistolis pro mea functione. Ita enim scribit Fabato: Itaque Beticio Prisco quan-
tum plurimum potuero, praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centum-
uiros.

[A]AVSTRVM PERCVLI884



485
LB 362

Austrum perculi, id est operam lusi, est apud Plautum in Epidico. Quo quidem
adagio non grauatus est vti Paulus in epistolis suis. Aer enim verberantis ictum
cedens eludit. Sumptum videri potest vel ab his, qui exercentur ad artem gladia-
toriam ensem per aera ventilantes. Vel ab historia, cuius meminit A. | Gellius de
gente quadam, quae cum hoc vento bellum gessit.

[A]DE FACIE NOSSE885


490


De facie nosse est leuiter cognitum habere, quasi quem semel atque iterum vide-
ris, duntaxat non quicum sis familiariter versatus. Id si transferatur ad res animi,
fiet venustius. M. Tullius In Pisonem: Habet hoc ipsa virtus, quam tu ne de facie
quidem nosti
, id est ne tenuiter quidem.

[A]VMBRAM QVIDEM EIVS NOVIT397886


495




500

Simillimum est huic illud, quod vsurpat M. Tullius in Epistolis ad Atticum libro
vii.: O hominem amentem et miserum, qui ne vmbram quidem τοῦ καλοῦ viderit.
Plutarchus Περὶ πολυφιλίας Menandrum citat, qui beatum dixerit eum, qui vel
σκιὰν φίλου, id est amici vmbram habeat. Et apud Athenaeum parasitus quispiam 398
panes rancidos et atros in conuiuium illatos ἄρτων σκιάς appellauit quasi manes
panium
, non panes. [B] Quanquam adagium magis videtur ductum ab antiqua
pictura, quae rem duntaxat vmbris ruditer repraesentabat. Et nota est specus Pla-
tonica, in qua qui desident, rerum vmbris oblectantur.

[A]NOMINE TANTVM NOTVS887



505


Huic simillimum est illud Horatianum in Sermonibus:
 Accurrit quidam notus mihi nomine tantum.
Nam hoc quoque prouerbio vulgus tenuem quandam ac vulgarem notitiam signi-
ficat. Atque id etiam plus habebit veneris, si ad res animi traducatur, vt si quis
dicat philosophiam alicui vix etiam nomine cognitam.

[A]PRIMA FACIE. PRIMA FRONTE888


510




515
  a515-520



520
Sapiunt haec quoque prouerbium, maxime cum ad res incorporeas referuntur,
Prima facie, prima fronte, pro eo, quod est primo obtutu et priusquam pressius ac
diligentius consideres. Fallit enim plerunque primus ille aspectus neque raro cali-
gant oculi pudore quodam. Deinde iterum atque iterum contemplati perspicimus
quaedam, quae nos antea fefellerant et primum illud oculorum iudicium quasi
recantamus. Huius adagii frequens est vsus apud scriptores Latinos, [E] nomina-
tim apud Quintilianum libro xii. [F] Papinianus libro xii., titulo De condictione
sine causa: Cessare condictio prima facie videtur. Item libro xvi., titulo Ad sena-
tusconsultum Velleianum: Cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam
obligationem suscipiat et aliis item aliquot locis. Celsus libro xxii., titulo De pro-
bationibus, capite Quingenta: Prima fronte aequius videtur, vt petitor probet, quod
intendit etc.

[A]INTVS ET IN CVTE889




525




Intus et in cute notus est modis omnibus cognitus, perinde quasi dicas foris atque
intus notus. Persius:
 Ad populum phaleras, ego te intus et in cute noui.
Id est aliis fucum facito, mihi plane notus es neque potes imposturam facere. [B]
Et summam cutem primam illam rei quasi frontem ac speciem vocamus. Auso-
nius in praefatione in periocha Homeri: Haec eius species apparet summam cutem
primi operis intuenti.
Et Horatius:
 Introrsum turpis speciosus pelle decora.

530 [A]DOMESTICE NOTVS399890





535

Simili figura dixit Lucianus in Pseudologista: Ἀνδρὶ ἐλευθέρῳ καὶ οἴκοθέν σε
ἀκριβῶς εἰδότι, id est Viro libero et qui te ex domestico conuictu cognitum habeat.
Id erit venustius, si ad res animi traducatur, vt si quis dicat artem rhetoricam
οἴκοθεν alicui notam. Eiusdem generis est Plinianum illud in epistola ad Attium
Clementem: Hunc ego in Syria, cum adolescentulus militarem, penitus et domi 400
inspexi.

[A]LIMINE SALVTARE891


LB 363
540




545
Huic pene diuersum est A limine salutare. Plurimum venustatis obtinebit et hoc,
si ad res incorporeas deflectatur. Veluti si quis dicatur theologiam a limine | dun-
taxat salutasse, qui videlicet neque valde diuturnam neque praecipuam operam
impenderit, sed rudimenta modo degustarit. [B] Seneca epistola quadragesima-
nona: Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda.
Agit de dialecticorum argutiis, quas abunde satis existimat leuiter attigisse. [A]
Translatum a vulgaribus istis amicis, qui non admittuntur in penetralia, sed pro-
cul atque a limine salutant ac deinde discedunt.

[A]PRIMORIBVS LABIIS DEGVSTARE892




550




555




Primoribus labiis degustare est breuiter quippiam attingere. Ductum ab iis, qui
cibum aut potum tenuiter degustant nihil inde in stomachum transmittentes.
Cicero Pro Coelio: Equidem multos et vidi in hac ciuitate et audiui, non modo qui
primoribus labiis degustassent genus hoc vitae. [E] Idem De natura deorum libro ii.:
Is quum dixit fore sempiternum hunc censes primis, vt dicitur, labiis degustasse phy-
siologiam, id est naturae rationem.
[A] Quintilianus libro xii.: Sed hoc transeo, de
quo neminem, qui literas vel primis, vt aiunt, labiis degustarit, dubitaturum puto.

Procopius sophista in epistola quadam: Πάλιν δὲ ταύτην ἐμεμφόμην, εἰ τοσούτου
γεύσασα πράγματος ἄκρῳ δακτύλῳ, φασίν, εἶτα τὴν ἡδονὴν ἀφαιρήσεται, id est
Rursum in hanc stomachabar, si cum tantam rem summo, vt aiunt, digito degustan-
dam praebuisset, deinde voluptate spoliaret.
Quibus in verbis illud noue dictum,
quod digito gustum tribuit, nisi hoc sensit, qui leuiter degustant, eos rem degus-
tandam summo digito admouere linguae.

560 [A]SVMMIS LABIIS893





565


LB 364

570

Summis labiis Graeci paulo diuersius vsurpant, nempe cum quis verbis duntaxat
simulat quippiam, non autem ex animo facit. Lucianus in Apologia: Καὶ ἀπ᾿
ἄκρου χείλους φιλοσοφῶν, id est Ac summis labiis philosophum agens. Item in Dia-
logis amatoriis: Ἐπ᾿ ἄκρου τοῦ χείλους τοὺς ὅρκους ἔχουσι, id est Summis in labiis
iusiurandum habentibus. De amatoribus loquitur, qui venereum iurant iusiuran-
dum non ex animo. [G] Seneca lib. i., cap. x.: Non a summis fabris ista venerunt,
habent hae voces fundamentum, [B] Ad eundem modum diuus Hieronymus in
epistola ad Rusticum monachum Vt non leui, inquit, cita|toque sermone et, vt ita
loquar, summis hbiis hospites inuitemus. Hic aulicis et ciuilibus quibusdam mos
est polliceri omnia, sed verbis illis solennibus, quibus nemo vel tantulum com-
mouetur, nisi egregie stultus.

[A]EXTREMIS DIGITIS ATTINGERE401894



575



  a579-582
580




585




590

Huic germanum est extremis attingere digitis, pro eo, quod est leuiter attingere,
quod ita demum adagium videbitur, si metaphora accesserit. M. Tullius in eo
loco, quem modo citaui: Equidem multos et vidi in hac ciuitate et audiui, non
modo qui primoribus labiis gustassent genus hoc vitae et extremis, vt dicitur, digitis
attigissent, sed qui totam adolescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando et
se ad frugem bonam, vt dicitur, recepisse.
Graeci sic efferunt: Ἄκρῳ ἅψασθαι τῷ
δακτύλῳ, id est Summo contingere digito. [G] Ita Basilius in epistolis: Οἶδα καὶ 402
αὐτός, εἰ καὶ ἄκρῳ δακτύλῳ τοῦ γλυκύτατου μέλιτος τῆς παρ᾿ ὑμῖν ἐκκλησίας
ἀπελαυσάμεθα πέρυσιν, id est Noui et ipse, tametsi summo digito mel dulcissimum
vestratis ecclesiae gustauimus anno superiore. [A] Translatum videri potest a luctan-
tibus. Nam Graeci vocant ἀκροχειρίζεσθαι colluctari cum quopiam citra reliqui
corporis congressum, sed summis duntaxat digitis. Lucianus in Demonactis vita:
Οὐδὲ κατὰ τὴν παροιμίαν ἄκρῳ τῷ δακτύλῳ ἁψάμενος, id est Neque summis, vt
aiunt, digitis attigerat. Euripides hyperbolen citra metaphoram vsurpauit in Iphi-
genia Aulidensi:
 Οὐχ ἅψεται σῆς θυγατρὸς Ἀγαμέμνων ἄναξ,
 Οὐδ᾿ εἰς ἄκραν χεῖρα,  id est
 Haud filiam continget Agamemnon tuam
 Non vel manu primore.

[A]DIMIDIVM PLVS TOTO895



595

  c597-600


600




605
  a605-611



610

  c612-615


615




620




625

LB 365


630




635




640
  c641-647



645




650
  a650-654



655




660
  a661-665



665




670




675




680




685




LB 366
691



695



  a699-703
700


  c703-706

705




710
Πλέον ἥμισυ παντός, id est Dimidium plus toto, aenigma prouerbiale, quo com-
mendatur aurea mediocritas. Refertur et exponitur a Platone libro De legibus iii.:
Ἆρα οὐκ ἀγνοήσαντες τὸν Ἡσίοδον ὀρθότατα λέγοντα ὡς ἥμισυ τοῦ παντὸς πολλά-
κις ἐστὶ πλέον; ὁπόταν ᾖ τὸ μὲν ὅλον λαμβάνειν ζημιῶδες, τὸ δὲ ἥμισυ μέτριον,
τότε τὸ μέτριον τοῦ ἀμετρου πλέον ἡγήσατο, ἄμεινον ὂν χείρονος, id est Nonne
quod ignorauerint Hesiodum rectissime dicentem dimidium saepenumero plus esse
quam totum? videlicet cum totum accipere noxium fuerit, dimidium autem modera-
tum, ibi moderatum immoderato plus esse duxit, vtpote quod sit deteriore melius.
Ad
eundem modum enarrant Hesiodi interpretes, nimirum in toto significatam esse
τὴν πλεονεξίαν, in dimidio τὴν ἰσότητα. Siquidem qui dimidio contentus est, is
in medio consistit, contra quisquis ad totum vsque progreditur, is mediocritatem
praetergressus ad extremum perueniat oportet. Meminit eiusdem adagii et libro
De republica v. [G] Rursus libro De legibus vi., declarans in ciuitate praecipuum
esse, vt eximiis viris committantur magistratus: Ἀρχὴ γὰρ λέγεται μὲν ἥμισυ
παντὸς ἐν ταῖς παροιμίαις ἔργου, καὶ τό τε καλῶς ἄρξασθαι πάντες ἐγκωμιάζομεν
ἑκάστοτε· τὸ δ᾿ ἐστί γε, ὡς ἐμοὶ φαίνεται, πλέον ἢ τὸ ἥμισυ, id est Principium enim
totius negocii dimidium dicitur in prouerbiis ac bene coepisse ab omnibus vbique

laudi datur; caeterum hoc mihi sane plusquam dimidium videtur. Plato alludit ad
vocis amphibologiam, nam ἀρχή Graecis et principium rei et magistratum sonat.
[A] Pittacus apud Laertium, vbi se sponte abdicasset magistratu, agri sibi a Myti-
lenaeis relicti dimidium resecuit, autore Sosicrate, dicens dimidium praestabilius
esse toto. Idem pecuniam a Croeso missam recusauit respondens sibi dimidio
plus esse quam vellet. Carmen extat apud Hesiodum libro primo operis, cui titu-
lus Ἔργα καὶ ἡμέραι. Scribit enim ad fratrem Persam in hunc modum:
 Ἤδη μὲν γὰρ κλῆρον ἐδασσάμεθ᾿, ἄλλα τε πολλὰ
 Ἁρπάζων ἐφόρεις μέγα κυδαίνων βασιλῆας
 Δωροφάγους, οἳ τήνδε δίκην ἐθέλουσι δικάσαι, 404
 Νήπιοι, οὐδ᾿ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός,
 Οὐδ᾿ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ᾿ ὄνειαρ.
Quos versus vtcunque vertimus ad hunc modum:
 Iamque patris nobis erat herciscunda facultas,
 At tu vltra sortem rapiebas plurima reges

 Doniuoros tibi concilians, qui soluere litem hanc
 Affectant. Verum stulti nescire videntur |
 Dimidium quam sit toto praestantius et quam
 Magna sit vtilitas maluae asphodelique virentis.
Quid autem sit asphodelus, videtur olim parum inter eruditos constitisse. Quan-
doquidem Gellius [B] libro xviii. [A] hanc quaestionem in studiosorum conuiuiis
propositam fuisse praedicat tanquam de re paucis cognita. [B] Theodorus alicubi
vertit albucum. [A] Quod autem ad huius adagii pertinet enarrationem, ex mul-
tis Luciani locis colligere licet asphodelum herbam esse plebeiam ac vilem atque
hac victitare manes, apud quos nullus luxus, nulla sit ambitio. Quinetiam apud
Theocritum idyllio septimo asphodelus inter rusticanas herbas commemoratur:
 Κνύζᾳ τ᾽ ἀσφοδέλῳ τε πολυγνάμπτῳ τε σελίνῳ.
Proinde poeta regum ac locupletum immoderatos luxus taxat illorum fastibus
popularium mediocritatem anteponens. Plutarchus item in Conuiuio septem
sapientum locum hunc Hesiodium putat ad frugalitatis admonitionem esse refe-
rendum. Suidas ex euentu natam paroemiam existimat huiusmodi quandam
adferens fabulam. Duo fratres erant, quorum alter moriens fratri testamento
mandauit et filii, quem pupillum relinquebat, tutelam et facultatum illius procu-
rationem. At is cum esset eiusmodi, cuiusmodi vulgo sunt homines, nimirum vt
plus apud eum valeret lucrum quam pietas, pueri res occupare conatur idque
dum molitur etiam sua perdidit. Deinde postulanti, vt sui ratio haberetur, quo
posset in locum meliorem restitui, responsum est ad hunc modum:
 Νήπιος οὐκ ἐνόησεν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός,  id est
 Dimidium quam sit toto praestantius istud,
 Haud nouit stultus.

[F] Suidas citat ex Marino quodam: Γέγονε δὲ <ἡμῖν> ἡ ἀρχὴ οὐκ ἀρχὴ μόνον,
οὐδὲ κατὰ τὴν παροιμίαν ἥμισυ τοῦ παντός, αὐτὸ δὲ ὅλον τὸ πᾶν, id est Contigit
autem nobis principium, non principium tantum neque iuxta prouerbium dimidium
totius, sed ipsum totum vniuersum. Regum igitur est dimidium totius, totum
auferre tyrannicum. [A] Itaque prouerbium trifariam licebit vsurpare: primum
cum mediocritatem illam vere auream efferemus, citra quam nihil est in rebus
humanis nec honestum nec iucundum nec laudatum. Mediocritatem autem
opportunitate metimur, quemadmodum Hesiodum imitatus ait Pindarus:
 Ἕπεται, δ᾿ ἐν ἑκάστῳ 405
 Μέτρον νοῆσαι δὲ καιρὸς ἄριστος,  id est
Adest vnicuique rei modus; ad eum cognoscendum optima oportunitas. Etenim pro
loco quod alias nimium est, alias erit parum. [F] Idem in Nemeis hymno vltimo:
 Κερδῶν δὲ χρὴ μέτρον θηρευέμεν 406
 Ἀπροσίκτων δ᾿ ἐρώτων ὀξύτεραι μανίαι,  id est
In lucris autem oportet modum sectari; nam immensarum rerum cupiditates vehe-
mentiores habent insanias. [A] Altera vtendi ratio fuerit, cum aequalitatem antefe-
remus, quam Pythagoras dixit amicitiae tum parentem tum altricem, contra inae-
qualitatem discordiarum bellorumque matrem, id quod eleganter extulit
Euripides in Phoenissis:
 Κεῖνο κάλλιον, τέκνον,
 Ἰσότητα τιμᾶν, ἣ φίλους ἀεὶ φίλοις,
 Πόλεις τε πόλεσι ξυμμάχους τε ξυμμάχοις
 Συνδεῖ· τὸ γὰρ ἴσον νόμιμον ἀνθρώποις ἔφυ,
 Τῷ πλέονι δ᾿ αἰεὶ πολέμιον καθίσταται
 Τοὔλασσον ἐχθρᾶς δ᾿ ἡμέρας κατάρχεται.
 Καὶ γὰρ μετρ᾿ ἀνθρώποισι καὶ μέρη σταθμῶν
 Ἰσότης ἔταξε κἀριθμὸν διώρισε,
 Νυκτός τ᾿ ἀφεγγὲς βλέφαρον ἡλίου τε φῶς
 Ἴσον βαδίζειν τὸν ἐνιαύσιον κύκλον,
 Κοὐδέτερον αὐτοῖν φθόνον ἔχει νικώμενον.
 Εἶθ᾿ ἅλιος μὲν νύξ τε δουλεύει βροτοῖς,  id est
 Illud, nate, fuerit pulchrius
 Aequalitatem amplecti, amicos haec enim
 Glutinat amicis semper, vrbes vrbibus
 Sociosque sociis nectit; etenim aequalitas
 Cum legibus respondet atque concinit.
 At quod minus sit, cum hoc quod est plus, praelium
 Vsque habet et hinc discordiarum exordia.
 Siquidem modos cunctorum et aequilibria
 Aequalitas mortalibus praescripsit et |
 Praefiniit numeros et atrae noctis ac
 Lucis diurnae secuit haec discrimina,
 Vt annuum aequis vicibus exigant simul
 Orbem nec altera alteri vnquam inuiderit
 Superata, deinde noxque solque seruiunt
 Mortalibus. Et reliqua.
Tertia vtendi ratio, si quando deterrebimus ab inferenda iniuria suadebimusque
satius esse iuxta Platonis sententiam iniuriam in sese admittere quam inferre
alteri. Nam id sibi velle prouerbium hoc demonstrat Plutarchus in commentario
De audiendis poetis. [F] Huc arbitror pertinere quod de Dario refert Plutarchus.
Quum enim praefectos prouinciarum ad sese accersitos percontatus esset, num
grauia essent tributa atque illi respondissent esse mediocria, iussit de singulis
dimidium pendi iudicans esse satius dimidium accipere cum beneuolentia
prouincialium quam totum cum odio suorum. Fortassis et hodie peccatur a non-
nullis aduersus hoc prouerbium. Dum enim theologi quidam ac praesules nihil 407
omnino volunt de suis dogmatibus ac iure concedere, veniunt in periculum ne
perdant et illa, quae bono iure tenebant. Mea sententia non semper aspernandum
illud comici Syri consilium:
 Potiusquam venias in periculum,
 Seruesne an perdas totum, dimidium [G] siue vt legunt alii diuiduum [F]
face.

[A]SERPENTIS OCVLVS896




715

Ὄφεως ὄμμα, id est Serpentis oculus. De his [B] dici consueuit, [A] qui acribus et
intentis intuerentur oculis. [B] Ab animante sumpta metaphora. [C] Sunt enim
huic animanti oculi duriores ac perspicaces. Vnde Flaccus:
 Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
 Quam aut aquila aut serpens Epidaurius?

[A]MOVETO LINEAM408897



720




725




730




735
Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne moue lineam. Pindaricorum hymnorum enarrator
exponens eum locum:
 Οὕτω δ᾿ ἐδίδου Λίβυς ἁρμόζων κόρᾳ
 Νυμφίον ἄνδρα· ποτὶ γραμμᾷ μὲν αὐτὰν στᾶσε
- loquitur autem de Antaeo, qui iuuenibus desponsam filiam extrema statuerit
linea, vt qui primus ad eam cursu peruenisset, is vxorem abduceret domum -
recenset huiusmodi prouerbium: Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne moueris lineam.
Idque translatum existimat a more veterum, qui metam ducta linea significabant,
in qua praemium propositum erat, quod auferret victor. Ducebatur autem et
altera linea pro carceribus, quemadmodum alibi diximus, vnde cursus erat ini-
tium. Igitur vtraque linea prouerbii ministrauit occasionem Ἀπὸ γραμμῆς, id est
Ab ipso initio et Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne moueas metam. Significat autem non
esse mutandas leges neque praetereundos fines rerum praescriptos. Huc peculia-
rius pertinet Theocriticum illud ἐν Βωκολιάσταις:
 Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον,  id est
 Atque a lineola lapidem mouet.
Alludit ad flumen Galateae saxum aliquod ab extrema ripa secum auferens. Est et
sacra linea in tesserarum lusu, de qua dictum est alias.

[A]EANDEM TVNDERE INCVDEM898




740



Eandem incudem assidue tundere est indefatigabili assiduitate in operis alicuius
studio perseuerare. Metaphora ducta a fabris, crebris ictibus incudem ferientibus
atque ita tandem aliquando ferri rigorem perpetuo labore vincentibus. Marcus
Tullius libro De oratore secundo: Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad
dicendum velim, his potius tradam assiduis, vno opere eandem incudem die noctuque
tundentibus.
Conueniet in grammatistas ac literatores, quibus sine fine eadem
sunt inculcanda pueris, vt haereant aliquando.

[A]LACERAT LACERTVM LARGI MORDAX MEMMIVS899

745
  c746-758

LB 367

750




755




760

 Lacerat lacertum Largi mordax Memmius.
Hunc versum Crassus orator vsqueadeo vulgo iactatum ait, vt Tarracinae passim
in omnibus parietibus inscriptus viseretur. Fabula, vnde natum est adagium, sic
habet. Memmius quidam Romanus cum ageret Tarracinae, | mulierculam quan-
dam deperibat, sed non citra riualem. Cum hoc igitur cum aliquando rixa inci-
disset, eo iracundiae prouectus est Memmius, vt Largii - nam id riuali nomen -
brachium mordicus arriperet. Ea res posteaquam in popularem abiit iocum, faceti
quidam et φιλόγελοι senarium hunc in omnibus eius vrbis parietibus quinque
literis notarunt depictis tribus LLL et duobus MM, videlicet vt aduenis percunc- 409
tandi ministrarent occasionem. Itaque cum M. Crassus Tarracinam aliquando
venisset, admiratus nouum literarum aenigma senem quendam oppidanum per-
cunctatus est, quidnam sibi vellent eiusmodi literae. Atque is exposita fabula ver-
siculum explicuit:
 Lacerat lacertum Largi mordax Memmius.
Huius rei mentionem fecit Marcus Tullius libro De oratore secundo. Tametsi L.
Caesar, qui haec loquitur apud Ciceronem, existimat narrationem hanc totam in
Memmium aduersarium dedita opera confictam fuisse.

[A]CICADA VOCALIOR410900



765

  a767-779


770




775



  c779-784
780
  a779-782



Τέττιγος εὐφωνότερος, id est Cicada vocalior. Dicebatur in hominem impendio
garrulum aut admodum musicum, [B] propterea quod hoc insectum rore dun-
taxat viuens cantu potissimum delectetur. Et quosdam ita musicae deditos, vt
neglecto cibo perituri fuerint inedia, in cicadas a diis mutatos, narrat apud Plato-
nem Socrates [E] in Phaedro. [F] Et Theocritus in Daphnide:
 Τέναγος ἐπεὶ τύγε φέρτερος ᾄδεις,  id est
 Quippe canis melius quacunque cicada.
Apud Diogenem Laertium refertur Timonis carmen in Platonis eloquentiam:
 Τῶν πάντων δ᾿ ἡγεῖτο πλατύστατος, ἀλλ᾿ ἀγορητής
 Ἡδυεπής, τέττιξιν ἰσογράφος, οἵ θ᾿ Ἑκαδήμου
 Δένδρει ἐφεζόμενοι ὄπα λειριόεσσαν ἱεῖσι,  id est
 Cunctos anteibat latissimus ille, suauis
 Orator, cuius non cedunt scripta cicadis,
 Quae super arboribus resident, lucis in opacis,
 Ac mittunt vocem moduhto gutture amoenam.

Est autem allusio, quam Latinus interpres non potest reddere, in πλατύστατος ad
Platonem et in Ἑκαδήμου ad illius Academiam. [G] Allusum item ad carmen
Homeri Iliados γ de senibus, qui ὄπα λειριόεσσαν ἱεῖσι, id est Vocem floridam
emittunt.
Apud Athenaeum libro sexto parasitus quispiam seipsum depingens
λαλεῖν, inquit, τέττιξ, id est garrulitate cicada sum. Et apud eundem libro vnde-
cimo Theopompus Τέττιξ κελαδεῖ, id est Cicada stridet, quod tamen illic videtur
boni ominis causa dici.




701-800    901-1000