CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA III 303

[B] AVT REGEM AVT FATVVM NASCI OPORTERE201



5




10




15




LB 107
21



25




30




35




40




45




50




55
  c55-57



60




65




70


LB 108

75

  c77-86


80




85




90




95




100




105

  c107-110


110




115




120




125
LB 109
  c125-128


130
  c131-133



135
  c136-138



140




145




150




155
  c156-159



160

  c162-169


165




170




LB 110
176



180




185




190




195




200




205




210




215
  c216-220



220




225
  c225-228
LB 111


230




235




240




245




250




255




260




265




270




275


Anneus Seneca vir amoenissimi, vt Tacitus ait, ingenii, quod quidem ex eo
liquet libello ludicro, quem scripsit in Claudium Caesarem, (nam is nuper in 304
Germania repertus in lucem emersit) huiusmodi refert adagium in eo, de quo
modo diximus opusculo: Aut regem aut fatuum nasci oportet. Sed praestat illud
ipsius verbis ascribere: Ego, inquit, scio me liberum factum ex quo suum diem obiit
ille, qui verum prouerbium fecerat Aut regem aut fatuum nasci oportere. Rursum in
eodem libello: Occidit in vna domo Crassum Magnum, Scriboniam, Bassioniam,
Assarios, nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum, vt etiam regnare posset. Iterum
alio in loco obscurius quidem, sed tamen eodem allusit carmine:
 Abrupit stolidae regalia tempora vitae.
Iam si vere scripsit Hesiodus non omnino de nihilo esse quod populari
sermone celebratur, fortassis haud abs re fuerit vestigare, quae res huic
prouerbio dederit occasionem, quod duo tam dissimilia nempe regem et
fatuum ita coniugit, vt vtrunque alteri simillimum videri velit, praesertim cum
haec sit peculiaris regum laus solaque vere regia, sapientia, prudentia,
vigilantia caeteros antecellere. Consentaneum est igitur priscos illos reges
maxima ex parte insigni stultitia praeditos fuisse, id quod partim e poetarum
fabulis | partim ex historiographorum monumentis licet cognoscere. Siquidem
Agamemnonem suum Homerus et hunc imitati tragici, ambitiosum potius
quam cordatum faciunt. Quid autem stultius quam vnicae filiae crudelissima
caede imperatoris mercari titulum? Quid ineptius quam pro barbara puellula
tam iuueniliter digladiari, vt, quod suos amores retinere non posset, Achillem
sua spoliaret amicula, nec id sane sine summo totius exercitus discrimine.
Tum autem quam inepte stomachatur Achilles orbatus suis amoribus, quam
pueriliter deplorat apud matrem. At hunc vnum nobis poeta velut absolutum
egregii principis exemplar proposuit. Ad haec: quam non sapienter indignatur
Aiax. Quam seniliter delirat Priamus, dum Helenam prostitutae pudicitiae
mulierculam amplectens ac filiam appellans negat se poenitere belli, in quo tot
clades acceperat, tot orbatus liberis, toties luctu funestatus, ne Paris non
potiretur amica. Quid multis? Tota Ilias, quam est longa, nihil aliud quam
quod eleganter scripsit Horatius:
 Stultorum regum et populorum continet aestus.
Quanquam et Odyssea suos habet procos et Alcinoos, crassos et stupidos.
Quin et Herculem ipsum robustum faciunt et animosum, sed hebetis crassique
animi. Iam Hesiodus, quem nonnulli volunt antiquiorem Homero esse,
principes δωροφάγους ac νηπίους appellat. Opinor quod et parum saperent in
administranda republica et opibus per fas nefasque cumulandis inhiarent
potius quam communibus populi commodis. Cuiusmodi fingunt et Midam
illum ob animi stoliditatem asininis auriculis insignitum. Et haud scio an huc
pertineat et illud, quod prisci theologi, nimirum poetae, sapientiam Apollini
tribuunt ac Palladi, Ioui deorum et hominum monarchae fulmen duntaxat
trisulcum et nutum illum ac supercilium, quo totum Olympum tremefacit, 306
relinquunt. Alioqui quis nepos, quis balatro vnquam nugatus est nugacius aut
nequius nequam fuit quam hic, cui regnum mundi dederunt? Technis fallit
vxorem, nunc cygnus, nunc taurus, nunc aurum factus, insidias struit mulier-
culis, subornat Ganymedes ac coelum nothis implet. Ad eundem modum
Neptunum et Plutonem feroces et inexorabiles fingunt, sapientiam non
tribuunt.
    Sed vt ad recentiores veniamus historias et missas faciamus fabulas, quid
tandem cordis fuisse credis Croeso Lydorum regi, - si modo talis fuit,
qualem depinxit Herodotus - qui gemmis et auro congesto fretus Soloni
indignabatur, quod sibi felicis cognomen non tribuerit? Aut quid fingi
stultius potest Xerxe, cum ad Athum montem legatos mitteret eumque
contumeliosissimis ac minacissimis literis territaret, cum Hellesponto mari
certum plagarum numerum infligi iuberet? Neque vero minus regaliter
desipuit Alexander ille Magnus, cum abdicato patre Iouis filius salutari
gauderet, dum vino certaret, dum in conuiuiis ab adulatoribus vt deum
adorari sese pateretur, dum queritur hunc orbem suis victoriis angustum esse
et Oceanum ingressus alios quaerit mundos, quos expugnet. Vt ne commemo-
rem interim Dionysios, Ptolemaeos, Iulios, Nerones, Tiberios, Caligulas,
Heliogabalos, Commodos, Domitios, quorum alius sibi dei nomen vindicauit,
cum esset hominis vocabulo indignus, alius se totum assentatoribus deriden-
dum propinauit, alius ambitione praeceps vniuersum orbem insanissimis
rerum tumultibus concussit.
    Sed ego iure videar ineptus, qui catalogum hunc ingrediar et aquam, vt
aiunt, quaeram in mari. Quin omnes potius et veterum et neotericorum
annales euolue, nimirum ita comperies vix seculis aliquot vnum aut alterum
extitisse principem, qui non insigni stultitia maximam perniciem inuexerit
rebus humanis. Siquidem princeps aut magno orbis totius malo stultus est aut
magno omnium bono sapit; tametsi procliuius est laedere quam prodesse, et
citius serpit vel peruadit potius pernicies quam vtili|tas. At nunc videmus
nonnullos principes quiduis expetere potius quam id, quod vnum principis
vocabulo dignos reddit, et stultam plebeculam omnia potius suspicere in
regibus quam id, quod solum erat requirendum. Iuuenis est: isto pacto
sponsum commenda sponsae, non principem reipublicae. Formosus est: recte
hoc nomine laudetur foemina. Bonis est lacertis aut lateribus: probe dixisti, si
laudas athletam. Robustus est et tolerans laborum: isto titulo calones ac lixae
commendantur. Multum auri congestum habet: foeneratorem diligentem
praedicas. Facundus est: sic admiror sophistam. Belle canit, belle saltat:
histrionum ac tibicinum laus ista est, non regum. Inuictus est bibendo (nam
hac quoque laude veteres delectati sunt principes): apte, si spongiam mihi
laudas. Procerus est et ab humeris inter omnes eminet: praeclarum, si quid ex
alto detrahendum sit. Iam illa 'scite ludit alea, scite laterunculis' laus est cum
infimis nebulonibus communis ac pudenda principi. Omnia congeras, cultum,
aurum, gemmas, imagines, ab Hercule deductum genus aut si mauis a Codro 307
Cecropeue, nisi pectus mihi narras longe a vulgi stultitia semotum, liberum a
sordidis humilium rerum cupiditatibus, a falsissimis multitudinis opinionibus,
non audio laudem rege dignam. Neque enim temere diuinus ille Plato scripsit
non aliter felices fore respublicas, nisi si aut philosophis committeretur 308
imperium aut quibus imperium contigisset, philosophiam sequerentur. Porro
philosophiam sequi non est pallium aut peram circumferre, barbam demittere.
Quid igitur? Ista quae vulgus stulte miratur, contemnere deque rebus longe
secus sentire quam hominum multitudo sentit. Nec video qui fieri possit, vt
qui putet sibi licere quicquid libet, qui diuitias vt magnum quiddam admire-
tur, qui pro imperio quoduis etiam iusiurandum violandum putet, qui inani
rapiatur gloria, qui pudendae seruiat libidini, qui mortem vehementer horreat,
salutarem principem agere possit. Ac primum quidem est recte de singulis
iudicare, propterea quod infectis opinionibus ceu fontibus, vnde omnes vitae
scatent actiones, omnia perperam gerantur oportet. Proximum est, vt abhor-
reant a turpibus, ferantur ad honesta. Nam vera sapientia non solum complec-
titur veri cognitionem, verumetiam studium et amorem honesti. Siquidem
liceat fortassis inuenire, qui perspiciat bellum sine graui rerum humanarum
pernicie suscipi non posse nec esse tanti veterem aliquem et obsoletum
ditionis titulum; verum impellit ambitio, vt omnia misceat armis. Et est
fortassis qui videat hinc maximam reipublicae pestem nasci, quod ad gerendos
magistratus asciscuntur non qui prudentia, rerum vsu, vitae integritate,
plurimum prodesse reipublicae possint, sed qui maxima pecuniae summa
licitentur; verum huc pertrahit auaritia, vt neglecto publico malo fisci
negotium agat. Et non deest qui intelligat principis esse munus, sicut ab
omnibus accipit vectigal, ita omnium consulere rebus, praesidere in iudiciis,
excludere maleficia, magistratus obseruare, corrigere leges inutiles. Verum ab
hoc studio reuocant voluptates, per quas non est ocium curis principe dignis
vacare. Est qui sentiat se plurimum prodesse posse rebus mortalium, verum
id quidem non sine vitae discrimine. Hic deseret rempublicam quisquis
existimabit infelicissimum esse mori.
    Proinde primum omnium principis animus omnibus erroribus liberandus
est, vt perspiciat quid vere honestum, quid vere gloriosum, quid vere
magnificum. Deinde instillandum turpitudinis odium et amor honesti, quo
videlicet perspiciat quid principem deceat, et nihil appetat, nisi quod sit bono
ac salutari principe dignum, vt honestum vbi sit, videat et hoc vno metiatur
omnia nec vnquam ab hoc aberret scopo. Atque hanc vocant sapientiam, qua
necesse est, vt princeps tanto caeteros antecellat mortales, quanto dignitate,
opibus, ornatu potentiaque antecedit. Atque vtinam saltem Christiani princi-
pes omnes sapientissimum il|lum regem imitentur, cui cum daretur optio,
quicquid vellet ab eo qui nihil non praestare poterat, nihil aliud optauit quam
sapientiam et eam sapientiam, qua populum sibi commissum recte gubemaret.
Atque idem, quaeso, quid aliud inculcat suo filio quam amorem ac studium
sapientiae? Eodem spectat quod Aegyptii simulachrum principis ita reprae-
sentabant, vt oculum pingerent cum sceptro. Nimirum quod oculus in
corpore, id verus princeps in republica. Quod sol in coelo, id princeps in
populo. Sol oculus mundi, princeps oculus multitudinis. Quod animus in
homine, id princeps in ciuitate. Animus sapit, corpus obtemperat; et imperat 309
quidem animus corpori, sed corporis bono nec sibi gerit regnum veluti
tyrannus, sed ei cui praesidet. Denique Dei moderantis vniuersa salutaris
princeps viuam imaginem refert. Atque eo magnificentior est princeps, quo
propius ad archetypi sui formam accessit. Deus nihil non perspicit, nihil non
sentit, nullis corrumpitur affectibus. Ita potentissimus est, vt idem sit optimus.
Omnibus bene facit etiam indignis. Non punit nisi raro, idque coactus. Nobis
administrat hunc mundum, non sibi. Hoc illi praemii loco est, si profuit;
contra qui pestilens est princeps, is cacodaemonis simulachrum ac vicem
reddere videtur. Aut non sapit aut si sapit, in publicam perniciem sapit. Quod
habet potentiae, in reipublicae pestem abutitur. Et cum plurimum noceat
omnibus, plus tamen vult nocere quam possit.
Nihil est bono rege praeclarius, nihil melius, nihil Deo propius; rursum
nihil malo principe foedius, nihil peius, nihil cacodaemoni similius. Numen 310
quoddam est princeps salutaris, at nulla belua nocentior tyranno. Tyrannus est
autem quisquis sibi gerit imperium, quocunque nomine pingatur aut sculpa-
tur. Non est nostrum de summis proceribus veluti pronunciare, sed tamen
cogimur non sine suspiriis hanc quam dixi sapientiam, in Christianis principi-
bus desiderare. Alioqui, vnde tot rerum nouationes, tot toties icta et rescissa
foedera, tam crebri tumultus, tot strages, tot pugnae, tot minae, tot dissidia,
nisi a stultitia proficiscuntur? Et haud scio an nonnulla huius mali pars nobis
ipsis sit imputanda. Clauum nauis non committimus nisi eius rei perito, quod
quatuor vectorum aut paucarum mercium sit periculum; et rempublicam, in
qua tot hominum milia periclitantur, cuiuis committimus. Vt auriga fiat
aliquis, discit artem, exercet, meditatur; at vt princeps sit aliquis, satis esse
putamus natum esse. Atqui recte gerere principatum, vt est munus omnium
longe pulcherrimum, ita est omnium etiam multo difficillimum. Deligis, cui
nauim committas; non deligis, cui tot vrbes, tot hominum capita credas? Sed
esto, receptius est quam vt conuelli possit. Nascuntur principes, et cuicunque
sors fauerit, siue probus sit ille siue improbus, siue stultus siue sapiens, siue
sanus siue motae mentis, modo figuram habeat hominis, ei summa rerum
credenda est. Huius arbitrio mundus bellis et caedibus miscebitur, sacra ac
prophana omnia perturbabuntur.
    Sed ea res si minus mutari potest, proximum tamen erat diligenti institu-
tione succurrere et, si non licet idoneum imperio deligere, enitendum est, vt
idoneum imperio faciamus eum, quemcunque fortuna nobis dedit. Videmus
qua sollicitudine, qua cura, qua vigilantia paterfamilias educat puerum, vnius
fundi dominum futurum. Quanto igitur maiori cura instituendus est is, qui
vel magno omnium bono futurus sit bonus, aut magno omnium exitio malus
et de cuius vnius nutu salus aut pernicies pendebit orbis? Quibus decretis,
quibus philosophiae praeceptis, hoc pectus erit praemuniendum non solum
aduersus tantas rerum | tempestates, quae solent in ciuitatibus exoriri,
verumetiam aduersus fortunae indulgentiam, quam arrogantia et stultitia fere
solet comitari, aduersus delicias, quibus vel optima natura corrumpi possit,
multo maxime vero aduersus adulatorum pestiferas assentationes et illud
venenatissimum 'euge', quod illi tum potissimum occinunt, cum princeps
insanit maxime. Hic mihi iam tum infantulo adhibendus erat artifex quispiam
egregius. Non enim recte fingitur princeps, nisi cum se nondum intelligit esse
principem. Statim, inquam, asciscendus formator, in quo deligendo conueniet
et hoc esse diligentiores, quod principem deligere non licet, instituere licet.
Hic mihi in pectusculum adhuc vacuum ac sequax instillet opiniones principe
dignas, muniat optimis de honesto decretis, ostendat discrimen veri principis
ac tyranni, subiiciat oculis, quam Deo propinqua res est salutaris rex, quam
tetra belua quamque abominanda tyrannus. Admoneat eum, qui sibi gerit
imperium non reipublicae, praedonem esse non principem, nihil interesse
inter piratas et principes piratarum animo praeditos, nisi quod hi, quo sunt
potentiores, hoc maiorem adferunt perniciem rebus humanis. Inculcet quam
multis hominum milibus, imo quam vniuerso mundo prodesse queat, si is 311
vnum sapientem ac bonum praestiterit virum. Doceat apud Christianos
homines imperium nihil aliud esse quam reipublicae administrationem, non
dominium. Imperium quidem appellari, sed meminerit se imperaturum et
liberis et Christianis, hoc est bis liberis. Ad hoc vt princeps sit aliquis, non
satis esse natum fuisse, non satis esse vetustas imagines, non sceptrum, non 312
diadema. Animus sapientia praecellens, animus pro publica incolumitate
semper solicitus et nihil spectans, nisi commune bonum, principem facit.
Praemoneat, ne sese vel applausibus stultae plebeculae vel adulatorum laudi-
bus metiatur. Ne quid agat impulsu odii, amoris, irae, aut vllius affectus
instinctu. In creandis magistratibus, in condendis legibus, in caeteris muniis
vnicum tantum spectet scopum, nempe honestum et publicam vtilitatem. Non
satis esse, si ipse nemini faciat iniuriam, officialium quoque suorum integrita-
tem praestandam esse principi. Non esse sitam in hoc principis laudem, si
ditionis terminos proferat, si finitimos submoueat armis, verum si quam forte
nactus est ditionem iustitia, frugalitate caeterisque pacis artibus efficiat floren-
tiorem. Doceat, vt ad benemerendum de bonis sit propensissimus, ad ignos-
cendum facilis, ad puniendum non aliter accedat quam amicus medicus
membrum deploratum amputaturus aut inusturus, vt omnia studiose vitet,
vnde perspiciat reipublicae magnum malum fore. Super omnia vero bellum
modis omnibus declinet, quod aliis e rebus alia atque alia mala nascuntur, at
bellum vniuersum malorum agmen semel effundit. Haec atque huiusmodi
decreta sunt animo puerili sapientum apophthegmatis et laudatorum princi-
pum exemplis infigenda.
    At nunc videmus vix vllos homines educari vel corruptius vel indiligentius
iis, quos tanti refert omnium quam optime institutos fuisse. Infans hic orbi
imperaturus stultissimis mulierculis committitur, quae adeo nihil instillant in
animum illius principe dignum, vt etiam si quid recte moneat praeceptor aut
si suapte sponte videatur ad mansuetudinem propensior, dehortentur et
principem, hoc est tyrannum, agere doceant. Denique nemo non blanditur,
nemo non assentatur. Applaudunt proceres, obsecundant ministri, adulatur et
praeceptor non hoc agens, vt patriae salutarem reddat principem, sed vt sibi
magnificam paret fortunam. Adulatur et theologus, quem vulgo confessorem
vocant, episcopen aliquam aucupans. Assentatur magistratus, assentantur qui
colludunt, qui conuiuunt, vt rectissime dixerit Carneades a regibus nullam
artem recte disci praeter artem equitandi; propterea quod solus equus,
quoniam non sentit principis ac plebei discrimen, nescit adulari re|gi, sed
excutit, quicunque is fuerit, qui non apte norit insidere tergo.
    Statim docetur fastum, docetur arrogantiam, admonetur licere quicquid
libet. Audit omnes omnium possessiones esse principis, principem esse
superiorem legibus, in pectore principis omnem legum et consiliorum mun-
dum esse reconditum. Audit sacras maiestates, serenitates, diuinitates, ter-
restre numen et huiusmodi magnificos titulos. In summa, dum adhuc puer est,
nihil aliud discit ludere quam tyrannidem. Mox rapitur ad puellas, inuitant,
laudant, inseruiunt omnes. Hic adest aequalium effoeminatissima turba, nullus
risus, nullus sermo nisi de puellis. Sub haec alea, choreae, conuiuia, citharae,
discursus, in his aetatis optima pars conteritur. Quod si quando libeat literis
oblectare ocium, leguntur aniles fabulae aut his perniciosiores historiae. Ex
his animus nulla praemunitus antidoto imbibit admirationem et zelum, vt 313
Graeci vocant, alicuius pestilentissimi ducis, puta Iulii Caesaris aut Xerxis aut
Alexandri Magni. Atque in his ipsis quae pessima sunt, maxime placent. Ab
his impetus dementes, ab his exemplum pessimum sumunt. Pone nunc, si
placet, ingenium non delectum e multis, quod oportuit, sed qualecunque
contigit; pone tam corruptam educationem, quae vel Aristidis ingenium
posset corrumpere; pone tot adulationis venena; pone delitias, quibus male
conuenit cum sapientia; pone voluptates; pone fortunae splendorem; pone
potestatem; pone aetatem ferocem et suapte sponte procliuem ad pessima;
super omnia pone pectus falsissimis infectum opinionibus: et miraris si hic ab
his profectus rudimentis ad gerendam rempublicam parum sapienter adminis- 314
trat? Sed iuuenis est, inquiunt; sapiet aliquando rerum vsu. At principem non
oportet esse iuuenem, etiam si iuuenis fuerit. Et cum misera est omnis
prudentia, quae colligitur vsu rerum, tum in principe miserrima est. Nimio
constabit reipublicae principis sui prudentia, si gerendo bello discet bellum
rem esse modis omnibus fugiendam; si non prius intelligat magistratus
integris viris esse committendos, quam improborum temeritate rempublicam
labefactatam conspexerit. Nec est committendum vt, sicuti qui cithara discunt
canere prius quam artem assequantur, citharas aliquot obterunt ac perdunt,
quemadmodum scripsit Xenophon, ita princeps reipublicae pernicie discat
rempublicam administrare. Non mirum igitur si quando videmus euenire, vt
praepostere res geratur, nimirum vt cum affectus e corpore orti ab animo
coerceri debeant, ab animo perturbationes proficiscantur in corpus, vt oculus
minus perspiciat quam reliquum corpus, vt omnibus noxius sit ac pestilens,
qui Dei vicem gerens omnibus debuit esse salutaris. An non videmus egregia
oppida a populo condi, a principibus subuerti? Rempublicam ciuium industria
ditescere, principum rapacitate spoliari? Bonas leges ferri a plebeis magistrati-
bus, a principibus violari, populum studere paci, principes excitare bellum?
    Haec, opinor, dederunt occasionem adagio quod retulimus, a quo quidem,
nescio quo pacto, longius sumus digressi, sed iam ad id redimus. Dictum est
igitur: Aut fatuum aut regem nasci oportere, quod huiusmodi ferme fuerint
barbari reges apud veteres, quorum vtinam nostrae tempestatis principes sint
dissimillimi. Nam et fatuis ob inopiam mentis omnia permittuntur, et regibus
ob potentiam omnia laudi quoque tribuuntur. Possimus et de pari regum ac
fatuorum felicitate dictum interpretari, quod regibus quicquid volunt, fortuna
suppeditet, fatui vero non minus felices sint sua philautia, per quam sibi
putant nihil bonarum rerum deesse. Porro prouerbium apud Romanos natum
videtur, apud quos regis cognomen erat inuisum ceu barbarum ac tyrannicum
et pugnans cum publica libertate, quam illi vel in primis tum sectabantur. |

LB 112 [A]MINVTVLA PLVVIA IMBREM PARIT202


280




285

Ψεκάδες ὄμβρον γεννῶσοα, id est Minutae guttulae imbrem parientes. Quoties res
initio pusilla crescit in maius. Quemadmodum apud Plautum [E] in Menaech-
mis: [A] Nunc in te cadunt folia, post cadent arbores. Quare in minutis
vigilandum, ne paulatim incidamus in maxima incommoda admonente pro-
uerbiali senario:
 Εἰ μὴ φυλάσσεις μίκρ᾽, ἀπολεῖς τὰ μείζονα,  id est
 Maiora perdes, parua ni seruaueris.
[C] Est enim psecas tenuis irroratio, qualem reddunt et nebulae densiores.

[A]CITRA VINVM TEMVLENTIA315203



290




295



Ἄοινος μέθη, id est Ebrietas absque vino. Theophrastus, vt testatur in Symposia-
cis Plutarchus, τὰ κουρεῖα ἄοινον μέθην ἐκάλει, id est tonstrinas ebrietatem absque
vino vocabat. Propterea quod illic desidentes sermonibus ita temulenti redde-
rentur, vt non aliter effutirent quicquid esset in animo quam inter pocula
solent ebrii voces interdum per temulentiam effutientes per iugulum, vt ait
Plinius, redituras. Horatius insolentiam ebrietatem appellat: Fortunaque dulci/
ebria. Vulgo panariam ebrietatem appellant arrogantiam licentiamque morum,
quae secundis rebus comes esse consueuit. Et est haec quidem non paulo
periculosior illa quam vinum adduxit. Siquidem vini aestus pauculis horis aut
etiam somno deferuescit, haec multis in omnem vsque vitam durare
consueuit.

[A]PALMAM FERRE204

300




305



  c309-311
310




315




320




325




330

LB 113


335




340




345




350

Palmam ferre et palmam tribuere et palmam praeripere et his consimiles orationes,
tametsi propter frequentem vsum simplices esse videantur, tamen prouerbiali 316
schemate dictae sunt; neque enim palma per se victoriam significat, sed
arborem ἐμπεδόφυλλον, id est perpetuo virentem frondibus, quam Graeci φοίνικα
vocant. Cur autem ab hac potissimum sumpta sit metaphora, illud arbitror in
causa fuisse, quod (quemadmodum in Conuiuialibus quaestionibus refert
Plutarchus) haec vna fuerit communis omnium sacrorum certaminum corona,
cum alioqui singuli ludi peculiares quasdam arbores [B] aut herbas [A]
haberent, quibus victores insigniebantur, veluti laurum, oleam, myrtum,
apium. Praeterea sunt qui putent hanc arborem initio Phoebo sacram fuisse
ante laurum et antiquissimum victoris insigne fuisse palmam, non aliam
quampiam arborem. Quamobrem autem haec arbor potissimum delecta sit ad
eum vsum ab antiquis, A. Gellius causam reddit libro Noctium Atticarum
tertio, capite sexto scribens arbori palmae peculiare quiddam inesse, quod
cum ingenio fortium virorum conueniat. Nam si super eius, inquit, lignum
magna pondera imponas ac tam grauiter vrgeas oneresque, vt magnitudo oneris sustineri
non queat, non deorsum palma cedit nec infra flectitur, sed aduersus pondus resurgit et
sursum nititur recuruaturque
, huiusque tam stupendae rei citat autores, Aristote-
lem in septimo Problematum libro et Plutarchum in octauo Symposiacorum.
Et Plutarchi quidem verba super hac re reperi in eo quem Gellius citat libro:
Φοίνικος γὰρ ξύλον, ἂν ἄνωθεν ἐπιθεὶς βαρυπιέζῃς, οὐ κάτω θλιβόμενον ἐνδίδωσιν,
ἀλλὰ κυρτοῦται πρὸς τοὐναντίον, ὥσπερ ἀντιστάμενον τῷ βιαζομένῳ. Τοῦτο δὴ καὶ
περὶ τοὺς ἀθλητικοὺς ἀγῶνας ἐστι. Τοὺς μὲν <γὰρ> ὑπ᾽ ἀσθενείας καὶ μαλακίας
εἴκοντας αὐτοῖς πιέζουσι κάμπτοντες· οἱ δὲ ἐρρωμένως ὑπομένοντες τὴν ἄσκησιν
οὐ μόνον τοῖς σώμασιν, ἀλλὰ καὶ τοῖς φρονήμασιν ἐπαίρονται καὶ αὐξοῦνται, id est
Nam palmae lignum, si superimposito pondere grauiter premas, haud deflectitur
deorsum, verum in contrarium curuatur, perinde quasi resistens oneri vim facienti. Hoc
ipsum sane accidit et in certaminibus athletarum. Etenim qui per imbecillitatem
animique molliciem cedunt illis, eos premendo deflectunt; at qui fortiter in eo studio
perdurant, hi non modo corporis robore, verumetiam animi prudentia prouehuntur atque

augentur. Idem affirmat Plinius libro decimosexto, capite quadragesimosecundo
Pondus, inquiens, sustinere validae abies, larix, etiam in transuersum positae. Robur,
olea incur|uantur ceduntque ponderi, illae renituntur nec temere rumpuntur, priusque
carie quam viribus deficiunt. Et palma arborum valida in diuersum enim curuatur. At
populus contra omnia inferiora panditur, palma e contrario fornicatur. Idem affirmat
Theophrastus libro De plantis quinto. Hoc virilis animi robur cum palmae
genuina vi congruens Vergilius scite descripsit, cum ait:
 Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
 Quam tua te fortuna sinet.

Nec abhorret hinc Horatianum illud:
 Duris vt ilex tonsa bipennibus
 Nigrae feraci frondis in Algido,
     Per damna, per caedes ab ipso 317
         Ducit opes animumque ferro.
 Non hydra secto corpore firmior
 Vinci dolentem creuit in Herculem,
     Monstrumue summisere Colchi
         Maius Echioniaeue Thebae.

 Merses profundo, pulchrior euenit.
 Luctere, multa proruet integrum

     Cum laude victorem geretque
         Praelia coniugibus loquenda.

[A]RELINQVE QVIPPIAM ET MEDIS318205



355




360




365

Λεῖπέ τι καὶ Μήδοις, id est Reliquum facito aliquid et Medis. Prouerbialis iocus in
eos, qui ex conuiuio nihil reliqui faciunt aut qui facultates vniuersas abligu-
riunt. Plutarchus in Symposiacis: Ἡμῖν μὲν οὖν τοῖς Βοιωτοῖς τὸ Λεῖπέ τι καὶ
Μήδοις διὰ στόματος ἐστιν, ἐξ οὗ Μῆδοι τήν τε Φωκίδα καὶ τὰ ἔσχατα τῆς
Βοιωτίας ἄγοντες καὶ φέροντες ἐπέτρεχον, id est Nobis quidem Boeotis illud in ore
est, Relinque quippiam et Medis, ex quo Medi et Phocidem ipsam et extremos Boeotiae
terminos incursarunt omnia vexantes miscentesque populationibus.
Subiicit autem,
quod etiam vulgo hodie dictitant, Λεῖπέ τι καὶ ξένοις ἐπελθοῦσιν, id est
Relinquito quippiam et hospitibus aduenturis. Adagium ad varios vsus trahi potest
aut per ironiam, vt si dicas diuiti, indignis et sumptuosis haeredibus suas opes
destinanti relinquere: Relinque quippiam et Medis, hoc est comparce tu quod
dissipent ii, qui tibi male volunt, aut immodice profuso aut intemperantius
garrulo, quemadmodum in Phormione Terentius: Parce sodes, / vt possis cum
illa.

[A]DEORVM MANVS206



370




375




380




385

LB 114


390



Θεῶν χεῖρες, id est Deorum manus. Olim per ironiam, vt opinor, dicebantur
efficacia illa pharmaca, quae plurimis ex rebus et e longinquo petitis conficiun-
tur, quibus hodie tum medici tum pharmacopolae vulgo faciunt imposturam.
Plutarchus quarta decade τῶν Συμποσιακῶν simul et prouerbium refert et
Erasistratum citat huiusmodi medicorum mixturas improbantem: Ἀλλὰ πολὺ
μᾶλλον, ὅταν μιγνύντες τὰς βασιλικὰς καὶ ἀλεξιφαρμάκους ἐκείνας δυνάμεις, ἃς
θεῶν χεῖρας ὠνόμαζον. Ἐρασίστρατος δὲ ἐλέγχει τὴν ἀτοπίαν καὶ περιεργίαν,
ὁμοῦ μεταλλικὰ καὶ βοτανικὰ καὶ θηριακὰ καὶ τὰ ἀπὸ γῆς καὶ θαλάττης εἰς τὸ
αὐτὸ συγκεραννύντας. Καλὸν γὰρ ταῦτα ἐάσαντας ἐν πτισάνῃ καὶ σικύᾳ καὶ
ὑδρελαίῳ τὴν ἰατρικὴν ἀπολιπεῖν. Ἀλλὰ νὴ Δία τὸ ποικίλον ἐξάγει καὶ γοητεύει
τὴν ὄρεξιν. id est Quin multo magis, cum regales illas et efficaces variorum remediorum
mixturas conficiunt, quas deorum manus appellarunt. Erasistratus autem coarguit

absurditatem et curiositatem eorum, qui simul et metallica et herbaria et ferina, quaeque
terra gignit, quaeque mare in vnum commiscuerunt. At bene haberet, si his omissis in
ptisana et cucurbita et hydrelaeo medendi artem finissent. Verum per Iouem ipsa rerum
varietas imponit nobis et appetentiam illicit.
[B] Hactenus Plutarchus. Meminit
huius adagii Galenus tractatu vi. citans ex Erophilo. [A] Libet obiter et C.
Plinii verba hoc loco subscribere, quibus medicorum mixturas taxat. Ea sunt
in praefatione libri xxiiii. Hinc, inquit, nata medicina. Haec sola naturae placuerat
esse remedia parata vulgo, inuen|tu facilia ac sine impendio, ex quibus viuimus. Postea
fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas inuenere istas, in quibus sua cuique
homini venalis promittitur vita. Statim compositiones et mixturae inexplicabiles
decantantur. Arabia atque India in remedio aestimantur. Hulcerique paruo medicina a
Rubro mari imputatur, cum remedia vera quotidie pauperrimus quisque coenet. Nam si

ex horto aut petatur herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiet. Hactenus 319
Plinius.

[A]QVOT HOMINES, TOT SENTENTIAE207

395




400




405




410
  c410-412



415




420




425



Nihil vel hodie vulgo tritius est quam haec Terentiana sententia: Quot
homines, tot sententiae.
Cui similis est apud eundem et illa Suus cuique mos erat.
Persius item:
 Mille hominum species et rerum discolor vsus.
 Velle suum cuique est nec voto viuitur vno.
Eodem pertinet et illud epigrammaticum, quo dictum est inueniri qui non
recusent agris paternis cedere, qui velit ingenio cedere, reperiri neminem. Hora- 320
tius decentissimam addidit allegoriam:
 Tres mihi conuiuae prope dissentire videntur,
 Poscentes vario multum diuersa palato.

Idem primam omnium odam huius argumento sententiae conscripsit aliis
studiis alios duci, aliis alia cordi esse. Allusit facetissime Terentius in
Phormione, cum e tribus aduocatis primus ait, secundus negat, tertius
deliberandum censet. Huc allusisse videtur et diuus Paulus apostolus, cum
admonet, vt ad praecludendam aemulationem sinamus vnumquenque in suo
sensu abundare. [C] Cui consilio si theologorum vulgus auscultaret, non esset
hodie tanta digladiatio de nihili quaestiunculis; sunt enim omnino quaedam
quae citra pietatis dispendium ignorari possunt. [A] Eam sententiam Euripi-
des in Phoenissis latius explicuit:
 Εἰ πᾶσι ταὐτὸ καλὸν ἔφυ σοφόν θ᾽ ἅμα,
 Οὐκ ἦν ἂν ἀμφίλεκτος ἀνθρώποις ἔρις·
 Νῦν δ᾽ οὔθ᾽ ὅμοιον οὐδὲν οὔτ᾽ ἴσον βροτοῖς,
 Πλὴν ὀνομάσαι· τὸ δ᾽ ἔργον οὐκ ἔστίν τόδε,  id est
 Cunctis idem si pulchrum et egregium foret,
 Nulla esset anceps hominibus contentio;
 At nunc simile nil, nil idem mortalibus,
 Nisi verba forsan inter istos concinunt;
 At re tamen factisque conuenit nihil.
Idem in Hippolyto coronato:
 Ἄλλοισιν ἄλλος θεῶν τε κ᾽ ἀνθρώπων μέλει,  id est
 Hic his, hic illis, et homo cordi est, et deus.
Huc respexit Homerus in Odysseae ξ:
 Ἄλλος γάρ τ᾽ ἄλλοισιν ἀνὴρ ἐπιτέρπεται ἔργοις,  id est
 Nanque aliis aliae res arridentque placentque.

[A]EVM AVSCVLTA, CVI QVATVOR SVNT AVRES208

430

  c432-445


435




440




445
LB 115



450




455




460




465




Inter Graecanicorum prouerbiorum collectanea refertur: Ἄκουε τοῦ τὰ
τέσσαρα ὦτα ἔχοντος, id est Eum ausculta cui quatuor sunt aures. Huius adagionis
huiusmodi quoddam interpretamentum adfert Zenodotus: Oraculo quondam
fuisse responsum Entimo Cretensi et Antiphemo Rhodiensi, vt eum obserua-
rent, cui quatuor essent aures. Is autem erat praedo quidam Phoenix, quem
cauendum esse monebat oraculum. Porro quod quatuor aures habere dictus
est, non satis liquet verene habuerit, an per allegoriam sit accipiendum, quod
quatuor locis exploratores haberet dispositos. Verum illi cum dei responsum
tanquam ridiculum negligerent, in praedonem inciderunt atque ab eo sunt 321
extincti. Itaque ex hoc euentu vulgo natam esse paroemiam existimant. Sed
mihi magis arridet, quod idem ex Aristophane grammatico refert: Lacedae-
monios Apollinis simulachrum ita solere fingere, vt quatuor haberet aures et
manus totidem, vel quod (vt autor est Sosibius) hac figura visus sit illis apud
Amyclas pugnantibus, vel significantes, vt equidem coniicio, viro prudenti res
quamplurimas tum audiendas esse tum vsu vitae periclitandas. Porro creditum
est antiquitus nulla oracula fuisse certiora quam Apollinis. Vnde iactatum
etiam illud: Τὰ ἐκ | τρίποδος. Atque ita monet prouerbium audiendos esse
illos, qui diuturno complurium rerum vsu prae caeteris sapiunt, ita vt fere
faciunt senes. Vnde et apud Homerum laudatur Nestoris oratio tanquam
omnium auditu dignissima, et in Odysseae secundo libro Aegyptium heroa
senem primo loco loquentem facit:
 Ὃς δὴ γήραϊ κυφὸς ἔην καὶ μυρία ᾔδη,  id est
 Qui iam incuruus erat senio, sed plurima norat.
Eodem spectauit Euripides in Phoenissis, ad quem locum allusit Lucianus in 322
Hercule Gallico, id quod obiter admonendum putaui, propterea quod is
dialogus inter multos alios a nobis Latinus est factus et allusio nonnihil habet
tenebrarum, sed carmen poetae referam:
 Ὦ τέκνον, οὐχ ἅπαντα τῷ γήρᾳ κακά,
 Ἐτεόκλεες, πρόσεστιν· ἀλλ᾽ ἡμπειρίᾳ
 Ἔχει τι λέξαι τῶν νέων σοφώτερον.
Verba sunt Iocastae iam anus ad Eteoclem adulescentem filium. Ea nos sic
vertimus:
 O gnate Eteocles, cuncta nequaquam mala
 Adsunt senectae, nam per experientiam
 Vsuque rerum dicere haud nihil rudi

 Potest iuuenta melius ac prudentius.
Idem nunc vulgus nostratium effert subsordida quidem, sed tamen apta
metaphora, cum aiunt: Prospectandum vetulo latrante cane, hoc est nequaquam
negligendum quoties senes periculum cauendum admonent; canes enim vetuli
non latrant temere quemadmodum iuuenculi.

470 [A]SEMPER FELICITER CADVNT IOVIS TAXILLI209





475




480




485




490


 Ἀεὶ γὰρ εὖ πίπτουσιν οἱ Διὸς κύβοι,  id est
 Semper cadunt feliciter tali Iouis.
Senarius est prouerbio celebratus dicique solitus in eos, quibus res omnes
perpetuo quodam fortunae fauore ex animi sententia cederent. Apparet
translatum a talorum iactu, vbi fortassis antiquitus obseruatum est Iouis talos
feliciores esse. Nam mos erat iactibus alearum ominis causa deorum aut
hominum nomina praefari. Vnde et Veneris iactus inter felices numeratur vel
prouerbio teste: Si saepe iacies, aliquando Venerem iacies. Nisi malumus ad Iouis
victoriam Iunonisque victae fabulam referre. Sunt qui putent quadrare in eos,
qui factis suis dignas poenas dependerint quasi Ioue non sinente culpam
inultam. Mihi videtur non absurde dici posse et in viros fortunatos ac
praepotentes, quorum etiam parum recte factis applauditur attestante versu
prouerbiali:
 Ὡς εὐκόλως πίπτουσιν αἱ λαμπραὶ τύχαι,  id est
 Quam facile semper res cadunt potentium.
Ab hac sententia non abhorret illud Euripidis in tragoedia, cui titulus
Phoenissae:
 Πάντα δ᾽ εὐπετῆ θεοῖς,  id est
 Sunt / cuncta diis procliuia.
Tum illud Homero frequens: 323
 Θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται,  id est
 Coelestes omnia possunt.

[A]THESSALORVM COMMENTVM210

c494-503
495




500



LB 116
505




510




515




520
Θεσσαλῶν σόφισμα, id est Thessalorum commentum, varias ad res accommodari
scribit Suidas, tum ad eos qui in acie locum deserunt, tum ad illos qui cultu
delicatiore vtuntur, tum ad hos qui dolis quempiam circumueniunt. Natum
autem arbitrantur ex huiusmodi quapiam historia: Arato Thessalo cuidam
oraculo responsum est, caueret ne clanculum vinceretur ab iis, qui maiore
splendidioreque voto oraculum aduersus ipsum ambirent. Quod ille simul-
atque audiuit, votum nuncupat se centum hominum capita deo sacrificatu-
rum. Deinde posteaquam ea, quorum gratia venerat, ex animi sententia
confecisset, votum ac sacrum persoluere sine fine cunctabatur tanquam neque 324
pium satis neque dignum Apolline. Qua quidem ex re natum aiunt, vt postea
quotannis hecatomben ei deo polliceri sint soliti, neque reddere tamen | quod
essent polliciti. Thessalorum fraudulentiam notat et Euripides in Phoenissis:
 Καί πως νοήσας Ἐτεοκλῆς τὸ Θεσσαλὸν
 Εἰσήγαγε τὸ σόφισμ᾽ ὁμιλίᾳ χθονός,  [C] id est
 At sentiens hoc Eteocles mox Thessalam
 Adhibuit artem gentis ob commercium.

[A] Idem alibi:
 Πολλοὶ παρῆσαν, ἀλλ᾽ ἄπιστοι Θετταλοί,  id est
 Multus quidem aderat, lubrica tamen fide
 Grex Thessalorum.

Idem declarat Demosthenes in Olynthiaca prima: Εἶτα τὰ τῶν Θετταλῶν ταῦτα
γὰρ ἄπιστα μὲν ἦν δήπου φύσει καὶ ἀεὶ πᾶσιν ἀνθρώποις, id est Accedunt, inquit,
ad haec res Thessalorum, quae profecto cunctis quoque mortalibus natura semperque
infidae fuerunt. A quibusdam sic refertur hoc adagium: Ἀεὶ γὰρ τὰ τῶν
Θεσσαλῶν ἄπιστα, id est Semper enim res Thessalorum infidae. Aristophanis
enarrator ab Iasone natum prouerbium existimat, quod is Medeae promissam
fidem soluerit, quod quidem illa illi exprobrat apud Ouidium in Heroidum
Epistolis. [C] Prouerbii meminit et is, qui fragmenta nobis Athenaei tradidit.

[A]THESSALORVM ALAE211



525




Θετταλικαὶ πτέρυγες, id est Alae Thessalicae. Prouerbiali ioco quondam diceba-
tur in vestes manicatas, quas Graeci χειριδωτούς vocant, quod hoc genere per
luxum ac delicias vterentur Thessali. Apud Maronem hoc amictus genus
tanquam parum virile Troianis ab hostibus opprobratur:
 Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Et apud Plautum quidam cultu Punico velut auis exotica ridetur propter
manicas aut angulos alarum instar, vtrinque propendentes atque extantes.

530 [A]THESSALA MVLIER212





535




540
  c540-542



545

Θεσσαλικὴ γυνή, id est Thessalica mulier. In veneficas malarumque peritas
artium dici solitum. Propterea quod ea gens praeter caeteras hoc nomine
notata est, id quod ex Apuleiano Asino pluribusque scriptoribus aliis satis
liquet. Vnde Horatius in Odis:
 Quae saga, quis te soluere Thessalis
 Magus venenis, quis poterit deus?
[E] Plautus in Amphitryone veneficum appellat Thessalum. Et Strepsiades 325
apud Aristophanem in Nubibus consulit Socratem an adhibenda sit Thessala
incantatrix, quae lunam coelo detrahat, quominus in Neomenia cogatur aes
alienum reddere. [A] Eam superstitionem in Thessalos a Medea profectam
existimant, quae cum illac fugeret per aerem vecta, scriniolum veneficiis ac
magicis herbis plenum deiecerit, eaque sparsa suppullulasse. [C] Quin et
Plinius libri trigesimi, cap. i. docet magiam ad Thessalos vsque propagatam
diu ab ea gente cognomen obtinuisse, adeo vt Menander quoque literarum 326
subtilitatibus peritus, Thessalam cognominarit fabulam complexam ambages foemina-
rum detrahentium lunam.

LB 117 [A]IN SINV GAVDERE213



550




555




560




565




570




575




In sinu gaudere est tacitam apud se voluptatem sentire neque quod vulgo
faciunt foras proferre gaudii notas. Tibullus:
 Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Propertius item:
 In tacito cohibe gaudia clausa sinu.
Idem:
 Alter in alterius mutua flere sinu.
De amantibus dictum, qui secretas animi curas inuicem effundunt, quas aliis
caelant tamen. Cicero Tusculanarum quaestionum libro iii.: Quoniam haec
plausibilia non sunt, vt in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.
Plinius Caecilius
libro ii., epistola i.: Quibus ex causis necesse est tanquam immaturam mortem eius in
sinu tuo defleam.
[H] Est aliquoties apud Senecam velut epistola cvi.: Si bona tua
non iactaueris, si scieris in sinu gaudere. [A] Atque ea quidem loquendi figura
videtur ab Homero sumpta mutuo, qui in Odysseae vicesimosecundo libro sic
ait:
 Ἐν θυμῷ, γρηῦ, χαῖρε καὶ ἴσχεο,  id est
 In tacito longaeva sinu preme gaudia nutrix.
Perinde dictum est in sinu, quasi dicas: in pectore tuo, non in labiis aut
fronte, quibus partibus vulgus consueuit prodere quid in animi penetralibus
occultat. [H] M. Tullius in epistola quadam ad Quintum fratrem: Mihi crede in
sinu est, neque ego discingor.
His verbis promittit fidem silentii. Nam si quis
discingatur, effluit quod sinui creditum est. Plutarchus in vita Catonis
Vticensis e sinu dixisse videtur pro intima familiaritate: Ὑπατους Πείσωνά τε
Καλπούρνιον, ὅς ἦν πατὴρ τῆς Καίσαρος γυναικός, καὶ Γαβίνιον Παῦλον, ἐκ τῶν
Πομπηίου κόλπων ἄνθρωπον, ὥς φασιν οἱ τὸν τρόπον αὐτοῦ καὶ βίον εἰδότες, id
est Pisonem Calpurnium, qui erat pater vxoris Caesaris, et Gabinium Paulum ex
intimis Pompeii sinibus, vt aiunt qui mores ac vitam hominis norunt.
Scaeuola lib.
Pandectarum xxii., tit. De probationibus cap. xxvii. paulo diuersius vsurpat:
Quod omnem, inquit, fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo
habui sine vlla cautione. In sinu meo
dixit pro in potestate ac fide mea, quod enim
alterius fidei committimus, in sinum deponere dicimur. Ita Terentius: Hanc
mihi in manum dat.

580 [A]FERAS, NON CVLPES, QVOD VITARI NON POTEST327214





585




590




595



A. Gellius scribit Publii mimi sententias aliquot ad communem sermonem
accommodatissimas vulgo circumferri solitas, e quibus haec vna est, quouis
philosophorum dogmate salubrior:
 Feras, non culpes, quod vitari non potest.
Quibus verbis admonemur, vt mala fatalia quae nulla ratione possint neque
declinari neque propelli, saltem animi aequitate leniantur. Nec aliud, tametsi
verbis aliis, docet Euripides in Phoenissis, cum ait:
 Δεῖ φέρειν τὰ τῶν θεῶν,  id est
 Toleranda fata numinum.
Idem in eiusdem tragoediae calce:
 Τὰς γὰρ ἐκ θεῶν ἀνάγκας θνητὸν ὄντα δεῖ φέρειν,  id est
 Quippe mortalem necesse est ferre fata numinum.
Homerus Odysseae libro ix.:
 Νοῦσόν γ᾽ οὔ πως ἔστι Διὸς μεγάλου ἀλέασθαι,  id est
 Nulli fas vitare malum ex Ioue rege profectum.
Huc pertinet et illud scitum Varronis dictum: Vxoris vitium aut tollendum esse 328
aut ferendum. Item adagium quod suo dicemus loco: Μὴ πρὸς κέντρον λακτίζειν,
id est Ne contra stimulum calcitres.

[A]SVRSVM VERSVS SACRORVM FLVMINVM FERVNTVR FONTES215

600



LB 118
605




610




615



  c619-623
620




625




630




635




640


Prouerbialis allegoria, qua quippiam praepostere fieri significamus legiti-
masque rerum vices inuerti, quod genus sit, si puer senem admoneat,
discipulus praeceptorem docere conetur, seruus imperare domino. Sumptum
est adagium ex Euripidis Medea:
 Ἄνω ποταμῶν ἱερῶν χωροῦσι παγαί,
 Καὶ δίκη καὶ πάντα πάλιν στρέφεται,
 Ἀνδράσι μὲν δόλιαι βουλαί, θεῶν δὲ
 Οὐκ ἔτι πίστις ἄρηρε.
Quibus verbis chorus indicat pristinum rerum ordinem inuerti: viros iam
dolis muliebribus vti neque manere promissis, contra mulieres audere virilia.
Vsurpat hanc paroemiam Lucianus in Terpsione, vbi haeredipeta delusus
Plutonem incusat, quod ipse iuuenis adhuc morte praereptus esset superstite
sene quem captauerat idque contra naturalem ordinem: Ἄνω γὰρ ποταμῶν
τοῦτό γε, inquit. Rursus idem in Apologia libelli Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων:
Πολλὴ γοῦν ἡ διαφωνία τοῦ νῦν βίου πρὸς τὸ σύγγραμμα καὶ τὸ ἄνω τοὺς
ποταμοὺς χωρεῖν καὶ ἀνεστράφθαι τὰ πάντα καὶ παλινῳδεῖν πρὸς τὸ χεῖρον τοῦτο
ἂν εἴη, id est Longe, inquit, lateque a scriptis tua nunc dissidet vita. Iamque illud,
quod aiunt, accideret, vt sursum versus incedant flumina cunctaque pariter inuerterentur
atque in deterius recantarentur.
Vsurpat et Diogenes Laertius in vita Diogenis
Cynici narrans quemadmodum Diogenes vbi, perinde quasi dominus esset
non seruus, hero suo mandaret, vt quod erat iussus faceret, atque ille
prouerbio respondisset, Ἄνω ποταμῶν ἱερῶν, 'atqui si medicum', inquit,
'aegrotus esses aere tuo mercatus, vtrum illi monenti pareres an istum ad
modum responderes, ἄνω ποταμῶν?'. Vsurpat et Aristoteles in Meteorologicis.
Eodem allusit Vergilius in Aeneide, cum ait:
 Amnis et Adriacas retro fugit Aufidus vndas,
vbi Seruius admonet subesse prouerbium de re neque verisimili neque
consistente. Flaccus in Odis sic extulit:
         Quis neget arduis
     Pronos relabi posse riuos

         Montibus et Tiberim reuerti;
 Cum tu coemptos vndique nobiles
 Libros Panaeti, Socraticam et domum,
     Mutare loricis Hiberis
         Pollicitus meliora, tendis?

[H] vbi prouerbium annotauit Porphyrion. [A] Item Ouidius in Heroidum 329
Epistolis:
 Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
     Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
 Xanthe, retro propera versaeque recurrite lymphae
,
     Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Item Propertius:
 Fluminaque ad caput incipiunt reuocare liquores.

[A]AD FELICEM INFLECTERE PARIETEM216


645




650

  c652-656


655


  c658-660

660




665
LB 119



670




675




680




685




690




695




700




705




710

Aristophanes in comoedia, cui titulus Ranae, bellissimum vsurpat adagium,
quod vtinam in literis duntaxat extaret, non etiam in omnium prope morta-
lium vita:
 Ταῦτα μὲν πρὸς ἀνδρός ἐστι
 Νοῦν ἔχοντος καὶ φρένας καὶ
 Πολλὰ περιπεπλευκότος 330
 Μετακυλίνδειν αὑτὸν αἰεὶ
 Πρὸς τὸν εὖ πράττοντα τοῖχον,  id est
 Nam viri est prudentis illud,
 Atque cordati catique
 Multum aquae cui nauigatum, vt
 Semper ad felicius se
 Cautus inflectat latus.
Prouerbium autem ita commodius effertur: Πρὸς τὸν εὖ πράττοντα τοῖχον
ῥέπειν, id est In felicem parietem vergere. Aristophanis interpres translatum
existimat ab his, qui naui vehuntur, qui si quando nauis alterum latus fluctu
deprimatur, protinus in alterum transcurrunt, quod altius extat ab vndis.
Dicetur et in hos, qui commodi sui respectu semper ad potentiores ac
fortunatiores amicos applicant sese ac, quemadmodum muscae ad culinae
nidorem aduolant reuolantque, ita fortunam potiorem in amicitia, non fidem
sequuntur. Aut qui, dum est anceps exitus belli, quietem agunt, porro
simulatque iam inclinarit fortuna, vt appareat vtra pars sit victoriam reporta-
tura, protinus ad | eam adiunguntur. Hoc animo legitur fuisse Metius ille
Vergilianus et Polymestor, qui victricia arma secutus magis quam hospitii fidem
Polydorum obtruncat et auro / vi potitur. Huiusmodi genus hominum eleganter
notat idem Aristophanes in Pluto. Siquidem hic Chremylus iam diues factus
queritur sese obtundi huiusmodi salutatoribus qui aurum olfecerant:
 Βάλλ᾽ ἐς κόρακας· ὡς χαλεπόν εἰσιν οἱ φίλοι
 Οἱ φαινόμενοι παραχρῆμ᾽ ὅταν πράττῃ τις εὖ,  id est
 Malam in crucem; vt res molesta, vbt ilico
 Ad res secundas demum amici prouolant.
Eodem pertinet Euripideum illud ex Medea:
 Πένητα φεύγει πᾶς τις ἐκποδὼν φίλος,  id est
 Tenuem atque egenum cuncti amici deserunt.
Aristophanes:
 Μή μοι ποτ᾽ ἔλθῃς, ὅταν ἐγὼ πράττω κακῶς, id est
 Ne tum mihi adsis, quando res cedunt male.
Interpres prouerbium subesse admonet dici solitum in eos, qui tum amicorum
consuetudinem deserunt, cum in periculis versantur; caeterum poetam verbis
in contrarium versis ad paroemiam allusisse, quae recte sic efferri consueuerit:
 Μή μοι ποτ᾽ ἔλθῃς, ὅταν ἐγὼ πράττω καλῶς,  id est
 Ne tum mihi adsis, quando res sunt prosperae.
Ad hoc facit et illud apud Euripidem in Oreste:
 Τοὺς φίλους 331
 Ἐν τοῖς κακοῖς χρὴ τοῖς φίλοισιν ὠφελεῖν.
 Ὅταν δ᾽ ὁ δαίμων εὖ δίδῷ, τί χρὴ φίλων;
 Ἀρκεῖ γὰρ αὐτὸς ὁ θεὸς ὠφελεῖν θέλων,  id est
 Iuuare amicos rebus afflictis decet.
 Quorsum opus amicis, cum benigna sors fauet?
 Siquidem ipsa per se sufficit Rhamnusia,
 Volens secundis adiuuare fauoribus.

Idem poeta propius allusit ad adagium in eadem tragoedia, nisi quod
catholicam sententiam ad praecones retulit:
 Τὸ γὰρ γένος τοῖόνδ᾽ ἐστ᾽ ἐπὶ τὸν εὐτυχῆ
 Πηδῶσ᾽ ἀεὶ κήρυκες· ὅδε δ᾽ αὐτοῖς φίλος,
 Ὃς ἂν δύνηται πόλεος ἔν τ᾽ ἀρχαῖσιν ᾖ,  id est
 Nanque id genus sunt vsque praecones, vti
 Feliciorum partibus se accommodent
 Amentque demum hunc, qui sit inter principes 332
 Reique qui temperet habenas publicae.
Idem in Hercule furente:
 Καὶ τῶν καλῶν μὲν ὅστις ἀπολαύειν θέλει,
 Συμπλεῖν δὲ τοῖς φίλοισιν δυστυχοῦσαν οὔ,  id est
 Cui res secundae, huic nauiganti quilibet
 Comes ire quaerit, non item infelicibus.

Huc pertinet, quod Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo prouer-
bium dictum ostendit: Χρόνον δεικνύναι τὸν φιλούμενον, id est Tempus indicare
quis vere amet.
Tempestas enim arguit amicitiam ac fucatos illos amicos detegit.

[A]AMICO AMICVS217



715




720




725



  a729-735
730
LB 120



735
Quod est apud Terentium in Phormione: Solus est homo amico amicus, Donatus
indicat esse paroemiam atque ita legi apud Apollodorum, cuius vtique
Phormio Graeca est: Μόνος ἐπίσταται φιλεῖν τοὺς φίλους, id est Solus nouit
diligere amicos.
Aristophanes apud Athenaeum: †
 Ἀλλ᾽ οὐδὲν μέλει
 Τῶν σκωμμάτων μοι· τῶν φίλων γὰρ ὢν φίλος
 Ἔργοισι χρηστός, οὐ λόγοις ἔφυν μόνον,  id est
 At nil moror dicteria;
 Amico amicus cum siem, factis neque
 Verbis modo prodesse propositum mihi,
 Sed re simul factisque.

Ipsa figura prouerbium prae se fert, quemadmodum initio demonstrauimus.
Quadrabit in eos, qui nullum officium refugiunt, modo gratum faciant amicis.
Huic affine videtur illud Euripidis in Medea:
 Βαρεῖαν ἐχθροῖς καὶ φίλοισιν εὐμενῆ,  id est
 Beneuolam amicis, rursus asperam hostibus.
[F] Theocritus in Aita:
 Ἀλλήλους δ᾽ ἐφίλησαν ἴσῳ ζυγῷ· ἦ ῥα τότ᾽ ἦσαν |
 Χρύσειοι πάλαι ἄνδρες, ὅκ᾽ ἀντεφίλησ᾽ ὁ φιληθείς,  id est
 Par amor ambobus, mortales aurei olim
 Viuebant, tum cum redamabat amatus amantem.

Aristoteles apud Laertium crebro solitus est dicere, ᾧ φίλοι, φίλος οὐδείς,
significans veram amicitiam interisse inter mortales.

[A]MVNERIBVS VEL DII CAPIVNTVR333218




740




745




750

Quod scripsit Ouidius:
 Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque.
     Placatur donis Iuppiter ipse datis.

Euripides in Medea vulgi sermone fuisse celebratum ostendit, cum ait:
 Πείθειν δῶρα καὶ θεοὺς λόγος·
 Χρυσὸς δὲ κρείσσων μυρίων λόγων βροτοῖς,  id est
 Donis vel ipsos dictitant flecti deos;
 Certe inter homines mille dictis luteum

 Praepollet aurum prorsus ac praeponderat.
Celebratur et hic versiculus, [E] quem etiam vsurpauit Plato libro tertio
Politiae:
 [A] Δῶρα θεοὺς πείθει καὶ αἰδοίους βασιλῆας,  id est
 Cum diuis flectunt venerandos munera reges.
Vnde Seneca philosophi cuiusdam apophthegma referens ait omnium esse 334
dulcissimum accipere.

[A]MANVM DE TABVLA219



755




760




765
M. Tullius in epistola quadam: Heus tu, manum de tabula! magister adest citius
quam putaramus.
Videtur autem hac prouerbiali figura manum de tabula
admonuisse, vt desisteret a scribendis dicteriis. Allusum autem apparet ad
Apellis nobilissimi pictoris dictum. Qui cum Protogenis opus immensi laboris ac
curae supra modum anxiae miraretur
, ait omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora,
sed vno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere
, memorabili praecepto
nocere saepe nimiam diligentiam. Haec Plinius libro xxxv., cap. x. Proinde si
quando admonebimus, vt recedat aliquis ab opere negocioue, quod in
manibus habet, iubebimus illum manum de tabula tollere. Peculiariter autem
conueniet in quosdam scriptores plus satis accuratos et morosae cuiusdam
diligentiae, qui sine fine premunt suas lucubrationes semper aliquid addentes,
adimentes, immutantes, et hoc ipso maxime peccantes, quod nihil peccare
conantur.

[A]EMERE MALO QVAM ROGARE220




770




775




780

M. Tullius in Verrinis actionibus adagii vice citat: Emere malo quam rogare.
Quo significatum est haudquaquam gratis accipi quod precibus emitur: imo
nihil emi charius quam quod roganti datur. Durum enim illud verbum
ingenuis animis 'rogo', nec inter amicos vnquam expectandum autore Seneca.
Translatum a veterum consuetudine, qua vicinus a vicino supellectilem
commodato rogabat, quam ipse forte domi non habebat. Hunc autem morem
antiquitus fuisse ex Plauti tum Aulularia tum Rudentibus licet cognoscere. L.
Apuleius in Floridis: Neque enim leui mercede emit qui precatur, aut paruum
precium accipit qui rogatur, adeo vt omnia vtensilia emere potius velis quam rogare.
Idem innuit obscurius quidem, sed eleganter Graecis celebratum prouerbium,
quod alio reddemus loco, Εὔχου τῷ πλησίον ἔχειν, ἐπὶ πλέον δὲ τῇ χύτρᾳ, id est
Precare vicino, vt habeat, magis autem ollae. Significat autem optandum quidem,
vt vicinum habeas locupletem, a quo queas vtendum sumere, quod ipse domi
non habeas, verum multo satius esse [B] te ipsum [A] domi possidere,
quicquid postulat vitae vsus.

[A]MANVM NON VERTERIM. [I] DIGITVM NON PORREXERIM221



785




LB 121
791



795
  c795-798


  c799-802
800




805


[A] Prouerbialis hyperbole: Manum non verterim pro eo, quod est: nihil
omnino laboro aut mea nihil refert. Nihil enim facilius quam manum vertere.
Extat [B] praeter alios [A] apud Apuleium in Apologia magiae: [E] Quid de
me, inquit, Mezentius sentiat, manum non verterim. Item Cicero libro quinto De
finibus: Ne manum quidem versuros fuisse. [I] Idem eius operis libro iii.: 335
Chrysippus quidem et Diogenes detracta vtilitate ne digitum quidem eius causa
porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior.
Agit illic de gloria siue |
bona fama, quae sit omnino contemnenda, si nihil adferat vtilitatis iuxta illud
e Satyra:
 Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
[F] De pollice verso diximus alibi. Quintilianus libro xi. scribit manuum
gestus tantum habere momenti in pronunciatione, vt propemodum velut
altera lingua pro omnibus verbis loquatur. Sed admirationi proprie conuenit ille
gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digito, redeunte
flexu simul explicatur atque conuertitur.
Interrogationi congruit ille, cum verti-
mus manum vtcunque composita est. Quin et hodie manum erectam inuertimus,
quoties discrimen minimum significamus. [G] In sermone quem modo citaui-
mus ex Quintiliano, quod est pro omnibus verbis, puto rectius legi, pro omnibus
membris
, vt intelligas quicquid caeterarum corporis partium gestu significari
potest, id solam praestare manum. [F] Apud Plutarchum in vita Timoleontis
quidam missus ad Andromachum post multa inhumaniter ac barbarice dicta 336
manum denique porrexit ac modo supinam, mox pronam ostendit minitans
hoc gestu se subuersurum illorum ciuitatem. At Andromachus ridens, nisi
quod manu similiter supinata ac mox versa, iussit illum quamprimum abire,
nisi vellet talem reddi nauem ipsius.

[A]SEMPER LEONTINI IVXTA POCVLA222


810
  c810-813



Ἀεὶ Λεόντιοι περὶ τοὺς κρατῆρας, id est Semper Leontini iuxta crateres. In
voluptarios quadrabit aut in eos, qui semper iisdem studiis sunt addicti.
Leontini Siciliae populi sunt, quos vbi Phalaris expugnasset, ne quando
rebellionem pararent, ademptis armis ad compotationes et voluptates reiecit;
atque hinc natum adagium, quod refertur a Diogeniano.

[A]CESTREVS IEIVNAT223

815

  c817-822


820




825




830




835



Κεστρεὺς νηστεύει, id est Cestreus ieiunat. De famelicis et voracibus dici
consueuit. [F] Vnde et qui fame oscitant, Κεστρεῖς dicuntur, et κεστρεύειν,
quod conuicium olim in Athenienses iactum tradit Hesychius. [A] Alii malunt
referre ad eos, qui vitam innocuam agunt et ab aliorum iniuriis abstinent nec
vllum emolumentum ex sua innocentia ferunt. Est enim cestreus piscis genus
quoddam, quod reliquis mutua deuoratione victitantibus vnum ab aliorum
carnibus abstinet ideoque non capitur esca, sed in limum abdit sese atque ibi
perdurat et, vt arbitrantur nonnulli, limo pascitur. [C] Quin captus etiam non
alitur escis aut vllo animante, cum sit acutis dentibus. Quin ipse impune
deuoratur a lupo atque ob id quia non sit edax, parum est esculentus. [A] In
metu vero caput occultat arbitrans totum corpus iam esse tutum. Vnde et
Aristophanes apud Athenaeum:
 Ἆρ᾽ ἔνδον ἀνδρῶν Κεστρέων ἀποικία;  id est
 Num intus virorum Cestreum colonia ?
[F] Alludit ad Cestrinam Chaoniae partem. [C] Et apud eundem Diphilus:
 Κεστρεὺς ἂν εἴην ἕνεκα νηστείας ἄκρας,  id est
 Cestreus futurus ob inediam grauissimam.
Rursum libro septimo refert ex Anaxandride:
 Τὰ πολλὰ ἄδειπνος περιπατεῖ, κεστρῖνός ἐστι νῆστις,  id est
 Incoenis obambulat fere, ieiunus ille mugil.
[A] Refertur adagium a Zenodoto, Diogeniano, Suida, Athenaeo [C] libro
Dipnosophistarum septimo, [A] qui quidem [C] praeter alia complura et illud 337
[A] asscribit piscem a nonnullis appellari ploten et a congro deuorari, vt
congrum ipsum a murena. Theodorus Gaza mugilem vertit.

[A]VBI AMICI, IBI OPES224

840




845
LB 122



850

Plautus in Truculento:
 Verum est verbum quod memoratur: vbi amici, ibidem opes.
Citatur et a Fabio prouerbii vice libro Oratoriarum institutionum quinto.
Sensus est potiores esse amicos quam pecuniam et ad vitae praesidium plus
habere momenti amicos citra pecuniam quam absque amicis opes. Vnde et
apud Scythas autore Luciano is habebatur ditissimus, qui certissimos et 338
optimos amicos possideret. Verum si quis | ad huius seculi mores respiciat,
adagium inuertendum existimabit: vbi opes, ibi amici. Quandoquidem:
 Vulgus amicitias vtilitate probat.
et
 lllud amicitiae quondam venerabile nomen
     Prostat et in quaestu pro meretrice sedet.

[A]TERRA VOLAT225



855



Ἡ γῆ ἵπταται, id est Terra volat. De re vehementer absona quaeque nullo
pacto fieri queat. Suidas hoc adfert exemplum τοῦ ἀδυνάτου. [E] Iulianus in
epistola quadam prouerbii nomine refert mutato verbo: Κούφη ἡ γῆ, καθάπερ
ὁ λόγος, id est Leuis terra, quemadmodum dicitur. [A] Adagium hoc ad illorum
affinitatem pertinet quae retulimus alibi: Ζεὺς ἄπαις, id est Iupiter orbus, et:
 Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

[A]ILIAS MALORVM226

860
  c861-863



865




870




875

Ἰλιὰς κακῶν, id est Ilias malorum. De calamitatibus maximis simul et plurimis.
Propterea quod in Iliade Homerica nullum mali genus non recensetur. Vnde
ex hac docti putant tragoediarum argumenta fuisse sumpta, sicut ex Odyssea
comoediarum. Est autem opus verbosum, vigintiquatuor voluminibus vix
absolutum. Vnde et quamuis orationem plus satis prolixam Iliade longiorem
vocant, vt Aeschines aduersus Demosthenem. [E] Ταῦτα δὲ εἰπὼν δίδωσιν
ἀναγνῶναι ψήφισμα τῷ γραμματεῖ, μακρότερον μὲν τῆς Ἰλιάδος, κενώτερον δὲ
τῶν λόγων οὓς εἴωθε λέγειν, id est [A] His dictis decretum scribae legendum tradit,
prolixius quidem lliade, vanius autem verbis iis quae dicere consueuit.
Eustathius
inuertit adagionem ad hunc modum: Καὶ παροιμία μέντοι κακῶν Ἰλιάδα φησίν,
αὕτη δὲ καλοῦ παντὸς Ἰλιάς, id est Iliadem malorum prouerbium ait, at haec omnium
bonorum llias.
Synesius in epistola quadam ad fratrem: Καὶ ὅλως κακῶν ἂν
Ἰλιάς περιέστη τὴν πόλιν ἡμῶν, id est In summa, malorum Ilias circunstetit vrbem
nostram.
[B] Plutarchus in Praeceptis coniugalibus: Ὁ δὲ ἐκείνων Ἰλιάδα κακῶν
Ἕλλησι καὶ βαρβάροις ἐποίησεν, id est At illorum nuptiae Iliada malorum Graecis
ac barbaris inuexerunt. [G] Loquitur enim de coniugio Paridis et Helenae, quod
inaestimabilium malorum fuit causa. [E] Vtitur et M. Tullius in Epistolis ad
Atticum: Tanta malorum impendet Ilias.

[A]LERNA MALORVM227


880
  c881-883



885

  c887-894


890




895




Λέρνη κακῶν, id est Lerna malorum, de malis item plurimis simul in vnum
congestis et accumulatis. Paroemiam Strabo commemorat libro Geographiae 339
octauo scribens Lernam lacum fuisse quempiam, Argiuorum ac Mycenaeorum
agro communem, in quem cum passim ab omnibus purgamenta deportaren-
tur, vulgo natum prouerbium Λέρνη κακῶν, [B] id est Lerna malorum. [A] In 340
hoc lacu poetae fingunt hydram illam septem capitum constitisse, quam
Hercules igni Graeco confecerit. Eam autem hydram Hesiodus scribit ex
Echidna et Typhaone prognatam, alitam a Iunone nimirum in odium Hercu-
lis. Zenodotus ait locum quempiam fuisse in Argolica, in quem cum omne
sordium genus promiscue coniicerent, foetidas inde ac pestilentes nebulas
solitas exhalari. Quanquam rectius autumat, vt adagium ad Danaidum fabu-
lam referatur. Nam ferunt Danaum quinquaginta iuuenes, Aegypti filios,
quibus totidem filias suas collocarat, omnes eadem nocte trucidasse atque
horum capita in eum locum fuisse congesta. Hinc ortum esse prouerbium.
Neque vero negat fieri potuisse, vt contumeliae causa in eundem locum in
quo capita composuerat, iusserit et purgamenta comportari. Itaque quoties
hominem significamus vehementer infamem atque omni turpitudinis genere
contaminatum aut coetum hominum pestilentium quasique sentinam et col-
luuiem facinorosorum, recte dicemus: Λέρνην κακῶν, id est Lernam malorum.
[E] Apud Hesychium Cratinus comicus theatrum, quod ex varia mixtaque
hominum colluuie constaret, Λέρνην θεατῶν appellauit.

900 [A] MARE MALORVM228

LB 123



905




910




915




920
Κακῶν θάλασσα, id est Mare malorum, dici solitum | de calamitatibus immensis
et omnigenis; inde sumptum, quod mare res quaedam est infinita vel quod
infinitis erumnis abundant qui in eo versantur. Euripides in Hippolyto
Stephanophoro:
 Κακῶν δ᾽ ὁ τάλας πέλαγος εἰσορῶ
 Τοσοῦτον, ὥστε μήποτ᾽ ἐκνεῦσαι πάλιν,  id est
 Tantum malorum pelagus aspicio miser,
 Vnde enatandi nulla spes alluceat.

Plautus in Asinaria meretricem et lenam mare vocat tanquam omnium autores
calamitatum,
 Mare, inquit, non est mare: vos estis mare acerrimum.
Aeschylus in Supplicibus:
 Κακῶν δὲ πλῆθος ποταμὸς ὣς ἐπέρχεται·
 Ἄτης δ᾽ ἄβυσσον πέλαγος οὐ μάλ᾽ εὔπορον,  id est
 Agmen malorum fluminis ritu ingruit,
 Velutique pelagus altum, ita vt fundo vacet
 Nec sine periclo nauigetur maximo.

[H] Quin et sacrae literae vim inexhaustam rei cuiuspiam significantes
abyssum appellant. Itidem diuus Chrysostomus Περὶ τῆς ἱερωσύνης lib. vi.
Θέα, inquit, τὴν ἄβυσσον τῶν πόνων: Vide, inquit, laborum immensum pelagus.

[A]MARE BONORVM229 341




925

Dicitur et diuersam in partem Ἀγαθῶν θάλασσα, id est Bonorum mare, de
magnis et vehementer cumulatis commoditatibus. Vel quod ipsum mare
ministret innumerabiles opes rerum, puta piscium gemmarumque, vel quod
amplissimum profundissimumque sit, adeo vt nec exhauriri possit nec redun-
det vnquam, cum tanta fluminum vis in ipsum influat.

[A]THESAVRVS MALORVM230



930
  c930-933



935




940
Θησαυρὸς κακῶν, [B] id est Malorum thesaurus. [A] Ad eundem modum
inuenitur cum alibi tum apud Euripidem in Ione:
 Οἴμοι, μέγας Θησαυρὸς ὡς ἀνοίγνυται 342
 Κακῶν,  id est
 Me miseram, vt ingens panditur thesaurus ac
 Penus malorum.

Extat inter Graecanicas sententias huiusmodi senarius:
 Θησαυρὸς ἐστὶ τῶν κακῶν κακὴ γυνή,  id est
 Thesaurus est mulier malorum, si mala est.
[D] Vsurpauit adagium Plautus in Mercatore: Tu quidem thesaurum huc appor-
tasti mali.
[A] Vnde est et illud crebrius in arcanis literis: Thesaurizant sibi
malum
, id est colligunt, accersunt quasique reponunt. Siquidem thesaurum
proprie vocamus rerum vtilium vim pariter reconditarum.

[A]ACERVVS BONORVM231




945




950




955




960



LB 124
965


Ἀγαθῶν σωρός, id est Bonorum aceruus. De opibus ingentibus. Vnde et
frequenter extructas dapes, extructas opes et cumulatas opes pro copiosis
legimus tanquam aceruatim congestas neque pondere neque numero, sed ipso
cumulo infusas. Aristophanes in Pluto:
 Ἡμῖν γὰρ ἀγαθῶν σωρὸς εἰς τὴν οἰκίαν
 Ἐπεσπέπαικεν οὐδὲν ἠδικηκόσιν,  id est
 Nobis bonorum aceruus influit in domum
 Sine fraude nemini patrata iniuria.

Idem in eadem fabula:
 Ὡς ἀγαθὰ συλλήβδην ἅπαντά σοι φέρω,  id est
 Vt agminatim cuncta tibi fero bona.
Rursum in eadem fabula per iocum in malam partem flexit:
 Δηλοῖς γὰρ αὐτὸν σωρὸν ἥκειν χρημάτων ἔχοντα,  id est
 Venisse narras, qui ferat pecuniarum aceruum.
Verba chori senilis, cui Carion seruus iocans ita respondet:
 Πρεσβυτικῶν μὲν οὖν κακῶν ἔγωγ᾽ ἔχοντα σωρόν,  id est
 Imo senilium ferat qui ad vos malorum aceruum.
Allusit autem ad senectutem illorum iam capulo vicinam. Nam σορός per ὃ
μικρόν tumulum significat sepulchralem, σωρός per ὦ μέγα cumulum atque aceruum.
Proinde consentaneum est seruum eius vocis syllabam data opera perperam
pronunciasse. Haec atque id genus alia tum fiunt venustiora, quemadmodum
iam saepius admonuimus, si paulo longius a simplici sensu detorqueantur.
Veluti si quis dicat in aliis o|ratoribus alias atque alias eminere dicendi
virtutes, in M. Tullio vno τῶν πάντων ἀγαθῶν σωρὸν εἶναι, [B] id est omnium 343
bonorum aceruum esse. [A] Resipiunt huius adagii naturam illa Ciceroni familia-
ria, 'cumulare officiis', 'cumulatissime satisfacere', 'cumulus meritorum'.

[A]BONORVM MYRMECIA232


970

  c972-974

  c974-976
975




980




985




990




995




1000




5
Ἀγαθῶν μυρμηκία, id est Bonorum myrmecia, de immensis opibus. Nam
myrmecia Graece significat cauernam aut agmen formicarum. Quanquam ab
illis formicis sumptum videri potest, de quibus meminit Plinius libro vnde-
cimo, capite tricesimoprimo; quas ait esse colore felium, magnitudine lupo-
rum Aegypti. Eas in septentrionali Indorum, qui Dardae vocentur, regione
aurum e cauernis egerere. Erutum hyberno tempore Indi furantur aestiuo feruore
conditis propter vaporem intra cuniculos formicis, quae tamen odore sollicitatae
prouolant, neque raro lacerant quamuis praeuelocibus camelis fugientes. Atque huc
videtur respexisse diuus Basilius, cum scribit ad nepotes, quicquid vltra
necessitatem vsus superesset, siue id esset Lydia gleba siue formicarum 344
auriferarum opus, hoc magis esse contemnendum, quo minus esset eo opus.
Quanquam nihil prohibet, quominus ad nostras formicas referatur, non solum
propter innumerabilem agminum multitudinem, verumetiam propter genui-
nam quandam animantis in accumulando penore industriam, ore trahentis
quodcunque potest atque addentis aceruo, quemadmodum scripsit Flaccus.
Qua quidem ex re factum opinor, vt antiquitus formicarum coetus opulentiam
portenderit, quemadmodum testatur Cicero libro De diuinatione primo,
Midae, inquiens, illi Phrygio cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana
congesserunt. Oitissimum fore praedictum est. Quod euenit.
Huc allusit Theocritus in
Encomio Ptolemaei:
 Μυρμάκων ἅτε πλοῦτος ἀεὶ, κέχυται μογεόντων,  id est
 Nec secus ac formicarum semper properantum
 Diuitiae sunt extructae.
[B] Idem in Syracusanis:
 Μύρμακες ἀνήριθμοι καὶ ἄμετροι,  id est
 Formicae numeroque modoque carentes,
turbam hominum frequentem significans. [C] Huic affine generi est quod
Plato libro De republica nono τὸ τῶν ἡδονῶν σμῆνος dixit, id est voluptatum
examen
, et Socrates apud Plutarchum Cheronensem, ἀρετῶν σμῆνος, id est
virtutum examen, pro turba numeroque immenso. [D] Porro locus quem
adducit Plutarchus, est in Menone Platonis. Confine est his quod idem adducit
in Cratylo: σμῆνος σοφίας, id est examen eruditionis. [C] Item quod apud
Athenaeum libro octauo Alexis scripsit in Pamphila:
 Παρέθηκε τὴν τράπεζαν, εἶτα παραφέρων
 Ἀγαθῶν ἁμαξας,  id est
 Apposita mensa est, plaustra deinceps intulit
 Bonorum.

[A]DATHVS BONORVM233

c7-10


10

Δάθος ἀγαθῶν, id est Dathus bonorum, in eandem sententiam dici consueuit. Est
autem Dathus Thassiorum colonia iuxta Strymonem cum alioquin opulenta ac
florens tum quod habet etiam auri venas, vt hinc in prouerbium abierit Δάθος
ἀγαθῶν, [B] id est Dathus bonorum, [A] de conferta rerum opulentia. [F]
Prouerbii praeter alios meminit Suidas, apud quem legimus Δατός, non Δάθος.

[A]THASSVS BONORVM234



15
  c15-20



20
Θάσσος ἀγαθῶν, id est Thassus bonorum. Similiter natum adagium nempe a loci
fertilitate. Nam Thassus insula est iuxta Thraciam. Zenodotus huiusmodi
quandam fabulam refert: Callistratus orator demigrans Athenis persuadere 345
conatus est Atheniensibus, vt regionem quae ex aduerso erat incolerent, multa 346
splendida de eius feracitate iactitans, et quod auri venas haberet, et quod
glebam optimam. 'Denique in summa', inquit, 'Thassus bonorum est'. Hinc
in vulgi sermonem abiisse Θάσσος αγαθῶν, [B] id est Thassus bonorum, [A] de
iis, qui splendida pollicentur. |

LB 125 [A]HOSTIVM MVNERA NON MVNERA235

  c22-24


25



  c29-34
30




35
  c36-39



40




45




50




55




60




65




70




75




80



LB 126
85

Priscorum superstitio credidit obseruanda vel maxime munera, a quibus, quo
animo mitterentur. Propterea quod quae darentur ab iis, qui nobis male
cuperent, exitio plerunque fuisse constare. Ita vt fuit pyxis illa fallax per
Pandoram a Ioue Prometheo missa. Quemadmodum fuit et vestis, qua Medea
nouam nuptam Iasonis donauit. Rursum vestis illa, quam Deianira misit
Herculi. Prouerbiorum interpretes existimant hanc paroemiam ex historia
natam, quae refertur apud Homerum Iliados libro septimo. Narrat autem
Hectorem et Aiacem inita amicitia dona inter sese permutasse atque Hectorem
Aiaci donasse gladium, Aiacem Hectori dedisse baltheum, deinde pariter
ambobus suum munus exitio fuisse. Siquidem Aiax victus ab Vlysse cogni-
tisque iis, quae per insaniam tum dixerat tum fecerat, eodem gladio sibi necem
consciuit. Item Hector per occasionem balthei occisus est ab Achille iuxta
muros Troianos. Adagium refertur apud Sophoclem in Aiace Mastigophoro,
sed ita refertur, vt non ab Aiace natum, sed tanquam vetus iam tum ab eo
videatur vsurpari. Siquidem is posteaquam mori decreuisset, execratur eum
gladium quem quondam ab inimicissimo dono acceperat, eumque sibi fuisse
inauspicatissimum ait neque quicquam omnino postea feliciter apud Argiuos
successisse. Deinde suspicionem hanc vulgato dicto confirmans ait:
 Ἀλλ᾽ ἔστ᾽ ἀληθὴς ἡ βροτῶν παροιμία
 Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα κοὐκ ὀνήσιμα,  id est
 Quin verum id est mortalium prouerbium,
 Non esse dona dona, quae veniant tibi
 Ab hoste, verum inauspicata ac noxia.

Hac de re fertur epigramma Graecum huiusmodi:
 Ἕκτωρ Αἴαντι ξίφος ὤπασεν, Ἕκτορι δ᾽ Αἴας
     Ζωστῆρ᾽ ἀμφοτέρων ἡ χάρις εἷς θάνατος,  id est
 Aiaci datus ensis ab Hectore, baltheus Aiace
     Hectori, vtrique suum donum erat exitio.

Rursum ex alio quodam epigrammate:
 Οὕτως ἐξ ἐχθρῶν αὐτοκτόνα πέμπετο δῶρα,
     Ἐν χάριτος προφάσει μοῖραν ἔχοντα μόρου,  id est
 Atque ita ab hoste hosti veniunt letalia dona,
     Quae studii specie fata necemque ferunt.

Huc spectat et illud quod apud Euripidem Medea recusans Iasonis xenia 347
tanquam perniciem allatura,
 Κακοῦ γὰρ ἀνδρὸς, inquit, δῶρ᾽ ὄνησιν οὐκ ἔχει,  id est
 Laedit, iuuat nil improbi munus viri.
Seruius ostendit et Vergilium huc allusisse, cum ait in Aeneidos libro quarto:
 Ensemque recludit
 Dardanium, non hos quaesitum munus in vsus.
De gladio loquitur ab Aenea relicto, quo Dido sese confodit, quem Aeneam
hostem et impium eadem vocat. Huic ascribendum loco, quod arcanae
scripturae prouerbia admonent, ne de inimico reconciliato simus securi. Item 348
prouerbialis ille senarius:
 Λόγον παρ᾽ ἐχθροῦ μήποτ᾽ ἡγήσῃ φίλον,  id est
 Ab hoste dicta ne vnquam amica duxeris.
Et alter huic similis:
 Ἐχθροῖς ἀπιστῶν μήποτ᾽ ἂν πάθοις βλάβην,  id est
 Diffisus hosti nil feres vnquam mali.
Prouerbium accommodari poterit etiam ad illos, qui pauperes munusculis
quibusdam captant diuites ad eum modum liberalitatem illorum velut elicien-
tes. Neque enim hoc est dare munus, sed flagitare. Vnde Plutarchus in
commentariolo Περὶ <τοῦ> ΕΙ τοῦ ἐν Δελφοῖς probat, quod Dicaearchus
Archelao dictum ab Euripide putat:
 Οὐ βούλομαι πλουτοῦντι δωρεῖσθαι πένης,
 Μή μ᾽ ἄφρονα κρίνῃς, ἢν διδοὺς αἰτεῖν δοκῶ,  id est
 Donare pauper diuiti velim nihil,
 Ne stultus habear scilicet, si muneris

 Titulo atque specie dona videar poscere.
Quadrabit [C] et in eos, qui per artes magicas daemonum vtuntur obsequiis
(nam ea demum exeunt in perniciem vtentium), [A] et in haeredipetas
postremo, qui quouis officio captant non ex animo, sed aliud spectantes. |
Itaque mutatione voculae nouabitur paroemia nempe hoc pacto: Κολάκων
ἄδωρα δῶρα et πενήτων ἄδωρα δῶρα. Denique ποιητῶν ἄδωρα δῶρα, quemad-
modum admonuimus in operis initio.

[A]DAVVS SVM, NON OEDIPVS236



90




95




100




105



  c109-112
110




115




120
Oedipi ingenium scite proponendis simul et dissoluendis aenigmatum scyrpis
nobilitatum est propter dissoluta sphingis problemata, adeo vt in prouerbium
abierit eius nominis appellatio. Velut apud Terentium in Andria seruus
dissimulans intelligere quod herus dixerat, Dauus, inquit, sum, non Oedipus. Id
quod commutato nomine potest ad quemlibet accommodari: 'Paulus sum,
non Oedipus', 'Antonius sum, non Oedipus'. Quin ipsa per se figura
prouerbialis est potestque ad eundem modum fingi ex quauis vel persona vel
re vulgo nobilitata vt 'Qui possim haec omnia meminisse? Petrus sum non
Lucullus'. 'Qui possim tantis sufficere laboribus? Nicolaus sum, non Hercu-
les'. 'Qui potero rem tam duram persuadere? Ricardus sum, non Cicero'. Sed
Terentiano dicto simile est illud Euripidis in Hippolyto coronam gestante:
 Οὐ μάντις εἰμὶ τἀφανῆ γνῶναι σαφῶς,  id est
 Non sum augur, abdita scire vti queam palam.
Itidem in Hecuba: 349
 Οὔτοι πέφυκα μάντις, ὥστε μὴ κλύων
 Ἐξιστορῆσαι σῶν ὁδὸν βουλευμάτων,  id est
 Diuinus haud sum nec, nisi audiero, queam
 Viam tuorum nosse cogitatuum.
Ergo torqueri poterit in eos, qui de industria loquuntur obscurius et
αἰνιγματικῶς aut in hos, qui vel ob imperitiam vel superstitiosam incognita-
rum vocum affectationem stilum obscurant ac vate magis egent quam lectore.
Cuiusmodi fuisse Heraclitum tum Plato locis aliquot tum Aristoteles Rheto-
ricae artis libro tertio testatur additque eam hominis obscuritatem ex ancipiti
verborum compositione fuisse profectam, cum incertum esset, vtro verbum
aliquod esset referendum ad superiorane an ad sequentia. Proinde ad huius
intelligendos libros Socrates Delio quopiam natatore opus esse dixit. Ad quod
alludens Martialis ita iocatur in Sextum obscuritatis affectatorem:
 Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris,
     Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Eundem Heraclitum cum suo vitio Iouiniano diuus opprobrat Hieronymus.
Quanquam Laertius scribit eum philosophum, si quando libeat, oratione
luculentissima vti, vt appareat ex industria affectatam obscuritatem, adeo vt 350
discipulis etiam solitus sit praecipere σκότισον, id est obscura.

[A]FINEM VITAE SPECTA237




125




130




135




140

LB 127


145




150




155




160




165




Extat apud Herodotum historia longe notissima, quemadmodum Solon
Croeso responderit nemini competere nomen beati, nisi qui feliciter vitae
cursum peregisset. Quod referens Iuuenalis,
 Quem pox, inquit, facunda Solonis
 Respicere extremae iussit spatia vltima vitae.
Hanc sententiam copiosius extulit Sophocles in Oedipo tyranno:
 Ὥστε θνητὸν ὄντ᾽ ἐκείνην τὴν τελευταίαν ἰδεῖν
 Ἡμέραν ἐπισκοποῦντα μηδέν᾽ ὀλβίζειν, πρὶν ἂν
 Τέρμα τοῦ βίου περάσῃ μηδὲν ἀλγεινὸν παθών,  id est
 Itaque mortali supremus ille fatorum dies
 Vsque respectandus, vt ne quem beatum iudicet
 Quin mali nihil vniuersum passus aeuum exegerit.

Eandem paulo diuersius idem extulit in Trachiniis:
 Λόγος μὲν ἔστ᾽ ἀρχαῖος ἀνθρώπων φανείς,
 Ὡς οὐκ ἂν αἰών᾽ ἐκμάθοι βροτῶν, πρὶν ἂν
 Θάνοι τις, οὔτ᾽ εἰ χρηστὸς οὔτ᾽ εἴ τῳ κακός,  id est
 Vetus inter homines extat hoc prouerbium,
 Haud posse quenquam quempiam cognoscere,
 Bonus an malus sit, antequam fatalibus
 Defunctus annis vltimum obierit diem.
Consimiliter Euripides in Andromache:
 Χρὴ δ᾽ οὔποτ᾽ εἰπεῖν οὐδέν᾽ ὄλβιον βροτῶν,
 Πρὶν ἂν θανόντος τὴν τελευταίαν ἴδῃς,  id est
 Ne quempiam pronuncies mortalium
 Vnquam beatum citius atque mortuo
 Illo supremum videris vitae diem.

Idem in Troadibus:
 Τῶν δ᾽ εὐδαιμόνων
 Μηδένα νομίζετ᾽ εὐτυχεῖν, πρὶν ἂν θάνῃ,  id est
 Ne quempiam horum, quos benignis flatibus
 Fortuna prouehit, beatum enuncies
 Prius atque vita excesserit feliciter.

Eandem repetit aliis verbis in Heraclidis:
 Τῇ δὲ νῦν τύχῃ 351
 Βροτοῖς ἅπασι λαμπρὰ κηρύσσει μαθεῖν,
 Τὸν εὐτυχεῖν δοκοῦντα μὴ ζηλοῦν, πρὶν ἂν
 Θάνοντ᾽ ἴδῃ τις· ὡς ἐφήμεροι τύχαι,  id est
 Caeterum hoc rerum statu
 Mortalibus denunciat palam omnibus
 Docetque, ne qui prosperis successibus
 Vti videtur, hunc beatum existiment
 Prius atque demigrasse vita viderint;
 Vsqueadeo sunt mutabiles rerum vices.
Ouidius in Transformationibus sic extulit:
 Sed scilicet vltima semper
 Expectanda dies homini est, dicique beatus
 Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Quin hodieque passim omnibus est in ore ab exitu rem spectandam esse.

170 [A]POSTERIORIBVS MELIORIBVS238





175




180




185




190




195




200




LB 128
206



210


Inter Graecanicas paroemias refertur Δευτέρων ἀμεινόνων, id est Alteris
melioribus.
Quo significabant ea quae prima experientia parum bene successe-
rant, secunda nonnunquam commodius euenire et prioris consilii erratum
posteriore consilio corrigi. Quod quidem nonnulli putant a sacris ortum, in
quibus si prima victima non fuisset litatum, iterabant sacrum meliora speran- 352
tes, id quod satis indicat leno Plautinus, qui saepius Veneri caesa victima litare
non poterat. Plato libro De legibus quarto videtur ad talorum iactum aut
lusum consimilem referre. Propterea quod non raro fit, vt cui lusus incom-
mode ceciderit, is deintegro nouari ludum atque iterari postulet sperans fore
vt iam felicius ludat. Ait enim: Πάλιν οὖν, οἷόν φασιν οἱ παίζοντες, ἀμεινόνων ἐξ
ἀρχῆς δευτέρων ἐπαναπολήσωμεν, id est Rursum igitur, quemadmodum ludentes
dicere consueuerunt, secundis denuo melioribus repetamus.
Quanquam et hoc loco
παίζοντες referri potest non ad lusum aliquem, sed iocum magis prouerbialem.
Sed interpretamento priori Tullius adstipulatur, qui secundo De diuinatione
libro sic ait: Quae est autem inconstantia deorum, vt primis minentur extis, bene
promittant secundis.
Idem in Philippicis, [G] oratione duodecima: [A] Posteriores
enim cogitationes, vt aiunt, sapientiores esse solent.
Idem ad Quintum fratrem: Ego
vero nullas
δευτέρας φροντίδας habere possum in Caesaris rebus, hoc est nullum
idoneum reperio consilium, quo superioribus malis possim mederi. Huc
respexit et Dauus ille Terentianus, cum ait:
 Hac non successit, alia aggrediamur via.
Quin eodem allusisse videtur et Aristoteles primo τῶν Μετὰ τὰ φυσικά libro,
cum ait: Δεῖ δὲ εἰς τοὐναντίον καὶ τὸ ἄμεινον κατὰ τὴν παροιμίαν ἀποτελευτῆσαι.
Loquitur de his, qui causarum naturalium admiratione prouocati accedunt ad
philosophandum. Quos causis cognitis vult iam desinere mirari et ad meliora
conuerti. Porro prouerbium videri potest ex Euripidis ortum tragoedia, cui
titulus Hippolytus coronatus:
 Κἂν βροτοῖς
 Αἱ δεύτεραί πως φροντίδες σοφώτεραι,  id est
 Siquidem solet mortalibus prudentior
 Posterior esse aliquando cogitatio.
Verba sunt nutricis ad Phaedram quasi recantantis ac palinodiam canentis
superioris orationis, posteaquam videt eam de moriendo cogitare. Respexit
huc et in Supplicibus: |
 Ἀλλ᾽ ἐν δόμοις μὲν ἢν τι μὴ καλῶς ἔχῃ,
 Γνώμαισιν ὑστέραισιν ἐξορθούμεθα,
 Αἰῶνα δ᾽ οὐκ ἔξεστιν,  id est
 In aedibus si quid parum recte est, licet
 Corrigere posterioribus sententiis,
 At non item aeuum.
[H] Inde et metanoea dicta Graecis, quod posterior cogitatio perspicit aliter
agendum fuisse.

[A]ACTVM EST353239


215




220




225




230

Prouerbialiter his verbis etiam hodie desperationem significamus: Actum est,
Graeci πέπρακται. Euripides in Hippolyto coronato:
 Φεῦ φεῦ πέπρακται, βασιλὶς οὐκέτ᾽ ἔστι δή,  id est
 Eheu, peracta res, hera occidit palam.
Terentius in Eunucho: Actum est, ilicet, / peristi. Donatus existimat actum est
sumptum a iure, ilicet a iudicio, peristi a supplicio. Nam haec tria pariter verba
incremento quodam indicant desperationem. Quoniam autem fas non erat
rescindere iudicum sententiam et eadem de re bis iudicium adipiscier, vt ait
Terentius, vulgo receptum est, vt de negociis desperatis actum esse diceretur.
Etiamsi postea repertum est, vt quidam per iudicem in integrum restitueren-
tur. Aut certe ideo dictum est actum est, quod quicquid peractum est, hoc iam
infectum esse non potest iuxta prouerbiales sententias, quae testantur, ne deo
quidem permissum esse, vt quod factum sit, efficiat infectum. Plautus:
 Nisi quid re praesidium apparas, acta haec res est.
 Certum est moriri.

Dicimus autem vel absolute 'actum est', vel cum adiectione quapiam huius-
modi: 'Actum est de republica'. 'Actum est de tuis omnibus'. 'Actum est de 354
rebus humanis'. 'Actum est de tua salute, ni vigilas'.

[A]REM FACTAM HABERE240



235




240




245
Huic pene diuersum est illud, quod aliquoties apud Martialem legitur Rem
factam habere
pro eo, quod est: certam et indubitatam. Siquidem promissa
parum certa sunt. Verum iis demum queas fidere, quae iam praestita sint
atque exhibita. Velut ad Procillum:
 Tu factam tibi rem statim putasti.
Rursum:
 Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Rem factam dixit quasi non promissam, sed paratam atque absolutam. Vnde et
argentum factum dicimus, non rude, sed elaboratum ac caelatum. Aut respexit
ad morem iuris, iuxta quem dixit Terentius: Facta transacta omnia. [H] Et M.
Tullius in Catilinam inuectiua iii.: Atque illud quod faciendum primum fuit, factum
atque transactum est.
[A] Quoties in contractibus adhibetur quicquid ad
legitimam conuentionem pertinet.

[A]FVMOS VENDERE241




250




255




260



LB 129
265




270




275




280




285




290




295




300




305




310


LB 130

315




Nimis quam elegans adagium extat apud Martialem: Fumos vendere pro eo,
quod est: principum beneuolentiam simulato commendationis officio per
occasionem familiaritatis precio vendere. Nam fumus initio quidem magnum
quiddam esse videtur, verum euanescit ilico. Martialis carmen hoc est:
 Vendere nec vanos circum palatia fumos,
 Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.

Vnde et praestigiosam rerum magnarum spem atque ostentationem, fumum
ac nebulas vocamus. Diuus Hieronymus contra Rufinum: De tanta librorum
sylua vnum surculum ac fruticem proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae.
Nam Rufinus opprobrarat Hieronymo, quod poetarum literas quasi fumos
obiiceret virginibus non intellecturis. At Hieronymus prouerbii telum impe-
rite tortum in eum retorquet doctius indicans eo verbo non obscuritatem, sed
inanem ac falsam ostentationem significari. [B] Plutarchus De deo Socratis:
Τὸν δὲ τῦφον ὥσπερ τινὰ καπνὸν φιλοσοφίας εἰς τοὺς σοφιστὰς ἀποσκεδάσας, id
est Fastum autem ceu fumum quendam philosophiae in sophistas dispersit. [A] Porro
genus hoc hominum maximam aularum regalium pestem Helius Lampridius
eleganter ac luculenter exponit in imperatoris Heliogabali vita. Eius verba
libuit subscribere: Zoticus, inquit, sub eo tantum valuit, vt ab omni|bus officiorum
principibus sic haberetur quasi domini maritus esset. Erat praeterea idem Zoticus, qui
hoc familiaritatis nomine abutens omnia Heliogabali dicta ac facta venderet fumis quam 355
maxime diuitias enormes sperans, cum aliis atque aliis polliceretur, omnes falleret
egrediensque ab illo singulos audiret dicens: 'De te hoc locutus sum'; 'Hoc de te audiui';
'Hoc de te futurum est'. Vt sunt homines huiusmodi, qui si admissi fuerint ad nimiam

familiaritatem principum, famam non solum malorum, sed et bonorum principum
vendunt. Et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami

rumigeratione pascuntur. Hactenus ille. Caeterum adagium fecit insignius Thu-
rini Verconii supplicium, quod quidem in vita Alexandri Seueri idem Helius
refert ad hunc modum: Solus, inquit, post meridiem vel matutinis horis idcirco
nunquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognouerat, speciatim Verconium
Thurinum; quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, vt
Alexandri, quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa
persuaderet, infamaret imperium. Sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum
omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, vt quendam immitteret, qui a se

quiddam publice peteret, ab illo autem occulto quasi praesidium postularet, vt pro se
Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset et Thurinus suffragium promisis-
set dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, vt
adhuc impetraret euentum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et
Thurinus quasi aliud agens nutibus annuisset neque tamen interim quicquam dixisset
,
impetratum autem esset quod petebatur, Thurinus autem ab illo qui meruerat, fumi
venditor ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit. Probatis per
testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et quibus audientibus quid

promisisset, in Foro Transitorio ad stipitem illum ligari praecepit et fumo apposito, 356
quem e stipulis et lignis humidis fieri iusserat, necauit praecone dicente: Fumo punitur
qui vendidit fumum. At ne in vna tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesiuit
diligentissime antequam damnaret, et inuenit Thurinum saepe etiam in causis ab vtraque
parte accepisse, cum euentus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut prouincias
acceperant.
Atque inibi paulo post: Nec dedit alicui facultatem vel fumorum
vendendorum de se vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Thurino, qui illum

quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. Quid autem dixerit Forum Transitorium,
ipse in eiusdem vita videtur explicare, cum alio quodam loco sic ait: Qui de eo
fumum vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit
per eam viam qua esset seruis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum.

Porro genus illud supplicii Auidius Cassius imperator primus excogitasse
legitur, vt stipitem praelongum poneret pedum centum octoginta, id est materiam, et a
summo vsque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum apponeret incensisque aliis,
alios fumi cruciatu, timore etiam necaret.
Hactenus ille. Immane profecto suppli-
cium, sed tamen factis tam pestilentibus dignum.
    Atque vtinam non etiam hodie, non principum modo, verumetiam episco-
porum aulae passim hoc teterrimo hominum genere scaterent ac non complu-
res haberent Thurinos atque adeo plus quam Thurinos, quippe qui non
officium modo falso promissum vendunt, verumetiam ipsum silentium videli-
cet Demosthenicum quiddam referentes, imo (quod est vtroque sceleratius)
linguae venenis officiunt iis, a quibus officii pacti mercedem acceperunt;
vtinamque nostri temporis principes Alexandrum Seuerum curent imitari, qui
cum esset ethnicus, praeterea Syrus genere, postremo vehementer adolescens,
tamen adulatoribus, delatoribus, iudicibus furacibus, fumi venditoribus atque
id genus aulae pestibus vsqueadeo erat infensus, vt | vir alioqui moribus
placidissimis his demum esset implacabilis. Circumfertur et hoc tempore
prouerbium in splendida promissa aulicorum. Aiunt enim 'thus aulicum'
significantes thureum illum vaporem, qui nunc inter sacra spargitur acerra
pensili. Quod quidem a nostro non admodum abludit. Addunt et 'aquam
consecratam aulicorum', eam aquam significantes quae pro templis proponi-
tur, vt, qui ingrediuntur aut egrediuntur, ea sese conspergant.

320 [A] COLVMEN FAMILIAE242





325




330




335

Columen familiae dixit Terentius in Phormione, non dubium quin prouerbiali-
ter, Getam seruum natu grandem, cui peregre profecturus tanquam paeda-
gogo et curatori iuuenum mores et rem domesticam senex commendarat.
Donatus columen dici putat, perinde quasi columnam dicas, cui reliqua
domus innitatur, vnde antiquitus seruos maiores 'columellas' dictos. Huic
adstipulatur illud Vergilianum: In te omnis domus inclinata recumbit. Item illud
Euripidis ex Iphigenia in Tauris:
 Στῦλοι γὰρ οἴκων εἰσὶ παῖδες ἄρσενες,  id est 357
 Domus columnae liberi sunt masculi.
[E] Pindarus in Olympiis Hectorem appellat columnam Troiae:
 Ὃς Ἕκτορ᾽ ἔσφαλε, Τροίας
 Ἄμαχον ἀστραβῆ κίονα,  id est
Qui Hectorem subuertit, inexpugnabilem, immobilem columnam. De Achille loquitur.
[A] His affine quod dixit Iuuenalis:
 Miserum est alienae incumbere famae,
 Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.

[A]ANCORA DOMVS243



340




345




350
Simili figura apud eundem Euripidem Hecuba Polydorum familiae gentisque
ancoram nominat:
 Ὃς μόνος οἴκων ἄγκυρα τ᾽ ἐμῶν,  id est
 Qui iam solus
 Generis superest ancora nostri.

Porro ancoram Graecis pro refugio prouerbialiter vsurpari solere alibi notaui- 358
mus, cum sacram ancoram exponeremus. Denique quicquid illud est cui
innitimur cuiusque fulcimur fiducia, ancoram vocant sumpta a nauibus
metaphora, quae cum ancoris fultae sunt, veluti defensae a fluctibus quiescunt.
Vnde et illud apud Aristidem in oratione Panathenaica prima: Πάντες ἐπὶ
δυοῖν ὁρμεῖν ἔδοξαν οἱ Ἕλληνες, id est Omnes Graeci sibi videbantur in portu
quodam esse, duabus nixi ancoris
, quasi gemino fulti praesidio. Quem locum et
paulo superius adduximus.

[A]NVLLVS SVM244




355




360




365

Prouerbiales sunt et illae apud comicos hyperbolae: Nullus sum et occidi, perii,
quibus desperationem et ingens malum significamus. Euripides ex Iphigenia
in Tauris:
 Δειλοὶ δ᾽ εἰσὶν οὐδὲν οὐδαμοῦ,  id est
 Timidi atque inertes sunt nihil videlicet.
Rursum in Iphigenia Aulidensi:
 Οὐδὲν ἦσθ᾽, ἀλλ᾽ ἐξεπλήσσου τῇ τύχῃ,  id est
 Nihil eras, sed perditum fortuna consternauerat.
[C] Opinor hoc ipsum esse quod ex Platone citat Athenaeus libro decimo:
 Ὑμεῖς γὰρ οὐδὲν, καθάπερ ἡ παροιμία,  id est
 Vos quippe nihil, vt dicitur prouerbio,
quanquam hoc non ad exitium, sed contemptum pertinet. [A] Sumptum
videri potest ab Homero, apud quem Odysseae libro nono Vlysses fingit sibi
nomen Οὖτις, id est Nullus, innuens se propemodum perisse. Atque huius
nominis commento deceptus est Cyclops.

[A]NOLENS VOLENS245



370




375



Omneis id genus figuras prouerbiales esse, sicuti superius ostensum est,
Donatus admonuit, quae nimirum constant ex contrariis, propterea quod
aenigmaticum quiddam habere videantur. Sunt autem frequentes apud Grae-
cos poetas vt apud Euripidem in Hecuba:
 Ὃ δ᾽ οὐ θέλων τε καὶ θέλων,  id est
 Atque ille nolens pariter ac volens.
Idem in Iphigenia in Tauris:
 Φεύγω τρόπον γε δὴ τιν᾽ οὐχ ἑκὼν ἑκών,  id est
 Sane exulo quodammodo nolens volens.
Ad hanc pertinet formam quod ait Terentius in Andria: Tu coactus tua voluntate 359
es. |

LB 131 [A]CONTRA STIMVLVM CALCES246

380




385




390




395




400




405
Πρὸς κέντρα λακτίζειν, id est Contra stimulos iactare calcem, est frustra repugnare
iis, quos vincere nequeas aut eos prouocare, qui lacessiti noceant; aut reluctari
fatis et incommodum, quod euitare non queas, impatienter ferendo non solum
non effugere, verumetiam conduplicare. Veluti si quis vxorem nactus rixosam
assidue cum ea litiget nihil profecturus, nisi quod illam reddat rixosiorem. 360
Terentius in Phormione: Nanque inscitia est / aduersum stimulum calces. Donatus
παροιμίαν esse admonet cum eclipsi, deesse enim iactare, quod vnico verbo
Graeci dicunt λακτίζειν. [E] Plautus in Truculento: Si stimulos pugnis caedis,
manibus plus dolet.
[A] Extat hoc adagium etiam in Actis apostolorum: Durum
est tibi contra stimulum calcitrare
, id est durum aduersum Deum pugnare.
Euripides in Bacchis:
 Θύοιμ᾽ ἂν αὐτῷ μᾶλλον ἢ θυμούμενος
 Πρὸς κέντρα λακτίζοιμι θνητὸς ὢν θεῷ,  id est
 Potius sacra illi fecerim quam calcibus
 Stimulos ferire coner iracundia

 Citus in deum, mortalis ipse cum siem.
Pindarus [E] in Pythiis: [A] Ποτὶ κέντρον δέ τοι / λακτιζέμεν τελέθει, id est
Contra stimulum autem calcitrare est. Metaphora ducta est a bobus, quos
agricolae lignis praeacutis a tergo fodiunt; vnde et βουκένται dicuntur in
prouerbio,
 Πολλοὶ βουκένται, παῦροι δέ τε γῆς ἀροτῆρες,  [B] id est
 Multi boum stimulatores, pauci autem terrae aratores.
[A] Quod si quando calcibus repugnent aduersus stimulum, grauius etiam
laeduntur boues, tantum abest vt stimulo noceant. [B] Plutarchus in commen-
tario Περὶ τῆς ἀοργησίας cuiusdam meminit Ctesiphontis pancratiastae, qui per
iracundiam mulae calcitranti recalcitrarit.

[A]IN AVREM DICERE247




410




415
Εἰς οὖς λέγειν, id est In aurem dicere, vel hodie vulgo dictitant pro eo, quod est:
clanculum ac secreto committere. Translatum ab iis, qui propius admoti ad
aurem insusurrant, quae nolint ab aliis exaudiri. Vnde est illud apud Home-
rum aliquoties:
 Ἄγχι σχὼν κεφαλὴν, ἵνα μὴ πευθοίατο ἄλλοι,  id est
 Admoto capite, reliqui ne audire valerent.
Horatius in Sermonibus: In aurem / dicere nescio quid puero. Euripides in Ione:
 Δεῦρ᾽ ἔλθ᾽ ἐς οὖς γὰρ τοὺς λόγους εἰπεῖν θέλω,  id est
 Accede, in aurem vt quae volo tibi eloquar.
Lucianus in Gallo: Πρὸς οὖς τισι τῶν Συρακουσίων κοινολογούμενος, id est Ad
aurem cum Syracusanis quibusdam communicans.
Huc pertinet et illud Euangeli-
cum: Et quae in aurem audistis, praedicate super tecta, id est quae secretis
colloquiis accepistis, palam praedicate.

420 [A]NEC OBOLVM HABET, VNDE RESTIM EMAT361248





425

Prouerbialis hyperbole in eos, qui maxima rei familiaris inopia laborant.
Lucianus in Timone: Χθὲς μὲν οὐδὲ ὀβολόν ὥστε πρίασθαι βρόχον ἐσχηκότας, id
est Qui pridie ne obolum quidem habebant, quo laqueum emerent. Pauperrimus autem
sit oportet, qui tenuitatis taedio sese laqueo praefocare velit. Porro plus quam
pauperrimus videtur, cui ne numulus quidem suppetit, vt restim emat, qua se
suspendat.

[A]HINNVLVS LEONEM249



430


  a433-436

435
  c436-438

LB 132

440
Prouerbialis est allegoria: Ὁ νεβρὸς τὸν λέοντα, id est Hinnulus leonem,
subaudiendum 'cepit', 'vicit' aut 'prouocat' aut id genus aliquid pro ratione
sententiae, quoties praepostero rerum ordine qui viribus multo est inferior,
superat potentiorem. Lucianus de captatore testamenti, qui iuuenis a sene,
captator a captato captus est: Τοῦτο ἐκεῖνο τὸ τῆς παροιμίας, ὁ νεβρὸς τὸν
λέοντα, id est Hoc est illud quodprouerbio dicunt, Hinnulus leonem. [F] Huc respexit 362
quisquis fuit, qui scripsit Megaram Herculis:
 Ἦ ῥ᾽ ὅτι ἄλγεα πάσχει ἀπείριτα φαίδιμος ὑιός
 Ἀνδρὸς ὑπ᾽ οὐτιδανοῖο, λέων ὡσεί θ᾽ ὑπὸ νεβροῦ;  [G] id est
 An quoniam immensis affligitur inclyta proles |
 A viro inerte, leonem vt si binnulus vrgeat acrem?.
[A] Non inconcinne trahetur ad id quoque, quoties fit vt longe inferior
lacessat potentiorem aut multis partibus indoctior certet cum eruditissimo.

[A]IVNGERE VVLPES250




445

De re palam absurda dicitur: Ζευγνύειν τὰς ἀλώπεκας, Vulpes iungere. Vergilius
in Palaemone:
 Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Meui,
 Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Est enim vulpes animal ab aratro vehementer alienum.

[A]MVLGERE HIRCVM251


  c449-453
450




455


Τράγον ἀμέλγειν, id est Mulgere hircum, eundem habet sensum. Lucianus in vita
Demonactis inter huius festiuiter dicta commemorat et illud: Cum conspiceret
duos quosdam philosophos, vtrosque pariter indoctos, inter se disceptantes et alterum
quidem ridiculas quasdam quaestiones proponentem, alterum item aliena neque quicquam
ad rem facientia respondentem: 'Quid', inquit, 'amici, an non horum alter hircum
mulgere videtur, alter cribrum supponere?'.
Refertur a Diogeniano his verbis,
Πότερον ὁ τὸν τράγον ἀμέλγων ἢ ὁ τὸ κόσκινον ἐπιτιθεὶς ἀφρονέστερος; id est
Vtrum stultior, qui mulget hircum, an qui cribrum supponit? cum vterque pariter
absurde facit. Ab hoc sane non abludit illud: Similes habent labra lactucas et
Dignum patella cooperculum.

[A]DE ASINI VMBRA252


460




465




470



  c474-491
475




480




485




490




LB 133
496



500




505




510




515




520




525

Ὑπὲρ ὄνου σκιᾶς, id est Super asini vmbra, pro eo, quod est: de re nihili.
Sophocles in Cedalione apud Suidam: Τὰ πάντ᾽ ὄνου σκιά, id est Cuncta asini
vmbra
, hoc est nugae nihilique res. Apud eundem Aristophanes in Daedalo:
Περὶ τοῦ γὰρ ὁ πόλεμος νῦν ὑμῖν ἐστι; περὶ ὄνου σκιᾶς, id est Qua de re nunc inter
vos bellum est? Nimirum de asini vmbra.
Citatur ab eodem et Aristoteles ἐν
Διδασκαλίαις, qui fabulam quandam extare dixerit hoc titulo: Ὄνου σκιά, [B]
id est Asini vmbra, [A] Archippi comoediam, opinor, sentiens, de qua
meminit Zenodotus. Lucianus in Sectis: Πάντες ὡς ἔπος εἰπεῖν περὶ ὄνου σκιᾶς
μάχονται οἱ φιλοσοφοῦντες, id est Omnes, vt ita dixerim, de asini vmbra depugnant
philosophi.
Aristophanes in Vespis:
 Περὶ τοῦ μάχη νῶϊν περὶ ὄνου σκιᾶς,  [B] id est 364
 De quo pugna est nobis? de asini vmbra.
[A] Demosthenes in Philippica quadam: Πρὸς ἅπαντας περὶ τῆς ἐν Δελφοῖς
σκιᾶς νυνὶ πολεμῆσαι, id est Cum omnibus in praesentia de Delphica vmbra
digladiari. Proinde sunt qui credant hoc adagii primum ab autore Demosthene
natum fuisse fabulam huiusmodi referentes: Cum aliquando Demosthenes
quendam in causa capitali defenderet ac iudices haberet parum attentos, sed
dicenti obstreperent, ille 'Paulisper', inquit, 'aures mihi praebete, siquidem
rem narrabo nouam ac lepidam atque auditu iucundam'. Ad quae verba cum
illi iam aures arrexissent, 'Adulescens', inquit, 'quispiam asinum conduxerat
rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus. Inter viam autem cum aestus
meridianus ingrauesceret nec inueniret quonam vmbraculo solis ardorem
defenderet, depositis clitellis sub asino sedens eius vmbra semet obtegebat.
Caeterum id agaso non sinebat hominem inde depellens clamansque asinum
esse locatum, non asini vmbram. Alter item ex aduerso tendebat asseuerans
etiam vmbram asini sibi conductam esse. Atque ita inter eos acerrima rixa in
longum producta est, ita vt etiam ad manus venerint, hoc pertinaciter
affirmante non conductam esse asini vmbram, illo pari contentione respon-
dente vmbram etiam asini conductam esse. Demum in ius ambulant'. Haec
locutus Demosthenes, vbi sensisset iudices diligenter auscultantes, repente
coepit a tribunalibus descendere. Porro reuocatus a iudicibus rogatusque, vt
reliquum fabulae pergeret enarrare, 'De asini', inquit, 'vmbra libet audire, viri
causam de vita periclitantis audire grauamini?'. Paulo aliter narrat Plutarchus
in vita Demosthenis his quidem verbis: Λέγειν δέ ποτε κωλυόμενος ὑπὸ
Ἀθηναίων ἐν ἐκκλησίᾳ βραχὺ ἔφη βούλεσθαι πρὸς αὐτοὺς εἰπεῖν, τῶν δὲ σιωπη-
σάντων, 'νεανίας', εἶπεν, 'θέρους ὥρᾳ ἐμισθώσατο ἐξ ἄστεος ὄνον Μέγαράδε.
Μεσούσης δὲ τῆς ἡμέρας καὶ σφοδρῶς φλέ|γοντος τοῦ ἡλίου ἑκάτερος αὐτῶν
ἐβούλετο ὑποδύεσθαι ὑπὸ τὴν σκιάν· εἶργον δὲ ἀλλήλους, ὁ μὲν μεμισθωκέναι τὸν
ὄνον οὐ τὴν σκιὰν λέγων· ὁ δὲ μεμισθωμένος τὴν πᾶσαν ἔχειν ἐξουσίαν Καὶ ταῦτα
εἰπὼν ἀπῃει. Τῶν δὲ Ἀθηναίων ἐπισχόντων καὶ δεομένων πέρας ἐπιθεῖναι <τῷ
λόγῷ>, 'εἶθ᾽ ὑπὲρ μὲν ὄνου σκιᾶς' <ἔφη> 'βούλεσθε ἀκούειν, λέγοντος δὲ ὑπὲρ
σπουδαίων πραγμάτων οὐ βούλεσθε;', id est Cum in concione dicenti obstreperent
Athenienses, ait se breuiter illis velle narrare quiddam. At silentio facto 'Adolescens',
inquit, 'aestatis tempore asinum mercede conduxerat, vt eo ab vrbe Megaram proficiscens
vteretur. Porro meridie cum sol acriter aestuaret, vterque cupiebat sub vmbram asini
succedere. Verum alter alterum arcebat, cum hic diceret asinum conductum esse, non

vmbram, rursus alter qui conduxerat, se plenum habere ius responderet'. Atque haec
locutus discedere parabat. Retinentibus autem Atheniensibus vtque reliquam fabulae
partem adderet orantibus, 'Itane', inquit, 'de asini vmbra audire cupitis, de rebus seriis

loquentem auscultare non vultis?'. Quidam aiunt asinum Athenis non Megaram,
sed Delphos fuisse conductum, quod idem apparet ex verbis Demosthenis,
qui Delphicam vmbram nominat [B] in calce orationis De pace: Οὐκοῦν
εὔηθες καὶ κομιδῇ σχέτλιον, πρὸς ἑκάστους καθ᾽ ἕνα οὑτωσὶ ἤδη προσενηνεγμένους 365
περὶ τῶν οἰκείων καὶ τῶν ἀναγκαιοτάτων, πρὸς ἅπαντας περὶ τῆς ἐν Δελφοῖς σκιᾶς
νυνὶ πολεμῆσαι, [C] id est An non igitur stultum ac vehementer miserum singulos
aduersus singulos ita commissos de rebus propriis ac maxime necessariis, cum vniuersis

de vmbra Delphica nunc depugnare. [B] Apuleius in Asino iocatur ex sese natum.
[A] Vsurpauit hoc adagium Menander in Enchiridio, et Plato in Phaedro,
cum ait oratores imperitos impudenter ac periculose facere, quoties apud
plebem imperitam et ipsam, non vmbram asini, rem videlicet leuem ac nullius
momenti, sed turpia pro honestis laudant: Μὴ περὶ ὄνου σκιᾶς, inquit, ὡς ἵππου
τὸν ἔπαινον ποιούμενος, ἀλλὰ περὶ κακοῦ ὡς άγαθοῦ. Procopius in epistola
quapiam: Καὶ αὐτὸς δὲ οἶμαι περὶ τῆς τέχνης, ὦ σοφώτατε, τἀναντία φρονῶν
σκωμμάτων, ὡς ἔοικε, χάριν ὄνου φασὶ σκιὰν ἐγκαλεῖς, id est Ipse etiam opinor,
doctissime, de arte pugnantia cum sentias, deridendi sicut videtur gratia, de asini, quod
aiunt, vmbra litem moues.
[C] Vsus est eodem Origenes in praefatione libri tertii,
quem scripsit aduersus Celsum. [A] Sed iamdudum tempus vt ab asini vmbra
digrediamur, ne quis iure nos rideat περὶ ὄνου σκιᾶς plus satis curiosos.

[A]DE LANA CAPRINA253 366



530




535




540
Huic simillimum est illud Latinorum adagium De lana caprina, quod a simili
quopiam euentu natum apparet, contentiose decertantibus duobus, vtrum
lanam haberet caper an setas. Aut alioqui de villis caprinis dimicantibus, re
videlicet inutili minimique momenti, cuiusmodi iocus fertur et de asini lana.
Horatius in Epistolis ad Lollium:
 Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
 Derisor lecti sic nutum diuitis horret
,
 Vt puerum saeuo credas dictata magistro
 Reddere vel partes mimum tractare secundas;
 Alter rixatur de lana saepe caprina,
 Propugnat nugis armatus.

Loquitur de morosis in amicitia, qui quantumlibet friuola de causa litem cum
amico suscipiunt.

[A]DE FVMO DISCEPTARE254




545



Huic confine est illud, quod apud Aristophanem legitur in Nubibus:
 Καὶ λεπτολογεῖν ἤδη ζητεῖ καὶ περὶ καπνοῦ στενολεσχεῖν.
In philosophos dictum, qui de fumo, hoc est de rebus nihili, nimium anxie
disputant. Inest autem non parum comici salis in illis ipsis verbis ad iocum
confictis, λεπτολογεῖν, στενολεσχεῖν, quorum alterum significat de rebus tenui-
bus ac friuolis disceptare, alterum de meris nugamentis sollicitum et anxium
torqueri. Quapropter etiam Socratis scholam φροντιστήριον appellat.

[A]TALPA CAECIOR255

LB 134
551



Refertur a Suida ac Diogeniano: Τυφλότερος ἀσπά|λακος, id est Caecior talpa,
de iis, qui supra modum caecutiunt aut qui minime iudicant. Nam iocundior
fiet metaphora, si quidem ad animum transferatur. Plinius vndecimo libro
scribit ex quadrupedum genere talpae visum deesse, oculorum tamen inesse
effigiem, siquis praetentam detrahat membranam. Atque hinc ortum adagium.

555 [A]CAECIOR LEBERIDE256


  c557-559


560




565




570


  c573-577

575


Ad eandem sententiam pertinet illud: Τυφλότερος λεβηρίδος, id est Caecior
leberide.
Citatur ex Aristophane. Est autem leberis, quemadmodum ostendimus
et alibi, pellis illa sicca, quam serpentes, cicadae et si quod aliud animantis
genus exuunt, quoties sibi iuuentam renouant. In hac enim apparet effigies
duntaxat oculorum ac membranula quaedam tenuissima, qua serpentum oculi
praeteguntur. Sunt qui tradant hoc, quod notissimum est de serpentibus ac
cicadis, etiam piscibus quibusdam accidere. Eam vero pellem Lycophron in 367
iambico carmine syphar appellat:
 Σῦφαρ θανεῖται, πόντιον φυγὼν σκέπας,  id est
 Syphar interibit, tectum vt effugit maris.
Syphar autem συμβολικῶς idque suo more senem appellat, vel quod aetas ea
caecutiat vel quod iam effoeta atque arida succo viribusque destituta sit.
Sophron in Mimis:
 Τί μὰν Ξύσιλος, τί γὰρ σῦφαρ ἀντ᾽ ἀνδρός;  [B] id est
 Quid enim Xysilus, quid syphar pro viro?
[A] Xysilum appellans aridum et pruriginosum senem παρὰ τὸ ξύειν aut
syphar quasi iam non hominem ipsum, sed pellem duntaxat exuccam atque
inanem. Quod quidem et ipsum prouerbium resipit. Aiunt autem leberidem
proprie significare membranam extremam, qua foetus vaccarum obtegitur, in
qua et ipsa vestigia duntaxat oculorum apparent. Adagium trifariam effertur:
Τυφλότερος λεβηρίδος, id est Caecior leberide, Γυμνότερος λεβηρίδος, id est
Nudior leberide et Κενώτερος λεβηρίδος, id est Inanior leberide.

[A]TIRESIA CAECIOR368257


580




A notissima fabula sumptum: Τυφλότερος Τειρεσίου, id est Caecior Tiresia.
Iuuenalis:
 Nec surdum nec Tiresiam quemquam esse deorum.
Tiresiam prouerbiali figura pro caeco dixit, quemadmodum Horatius pro
paupere Irum:
 Intererit multum diuesne loquatur an Irus.

585 [A]HYPSEA CAECIOR258





590

Non dissimili figura dixit Horatius in Sermonibus:
 Ne corporis optima Lyncei
 Contemplans oculis, Hypsea caecior illa,
 Quae mala sunt, spectes.

Satis apparet paroemiam ab Hypsea muliere quapiam infami notaeque caecita-
tis esse profectam.

[A]SINE SACRIS HAEREDITAS259



595




600




605


  c606-608
LB 135
610




615



Vbi qua commoditas de improuiso praeter sumptum obiecta esset, veteres sine
sacris haereditatem
vocabant. Et omnino quicquid citra nostram operam ali-
cunde obtigisset lucri, quasi prouerbialiter haereditatem appellabant, propter-
ea quod ea quae sic obueniunt, gratis quasique dormientibus a fortuna donari
videntur. Ergasilus parasitus apud Plautum in Captiui duo:
 Sine sacris haereditatem sum adeptus effertissimam.
Et alibi: Annona est sine sacris haereditas. Nam haeredes alioqui vel pro salute
laborantis vel in parentalibus defuncti sacra quaedam suo sumptu factitare
mos erat. Idem Plautus alibi: Mihi tales haereditates non saepe obueniunt. Cicero in
Verrem actione quinta: Hic Verres haereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in
eius regnum ac manus venerat iste. [F] Andreas Alciatus Praetermissorum libro
primo mauult adagionis originem ad prisci iuris consuetudinem referri. Lex
enim duodecim Tabularum sic habebat: Sacra priuata perpetua manento. Ea
verba interpretatur Cicero libro De legibus ii. vt omnis ad quem patrisfamilias pecunia
perueniret, is teneretur sacra celebrare. Refertque Sceuolae pontificis interpretationem,
qua traditum est quinque modis astringi sacris haereditatem. Proinde ad quos ex iure
propinquitatis redibat haereditas, | tenebantur communium sacrorum socie-
tate. Suauius autem esse solet quod inopinato contingit boni, quemadmodum
sine sacris haereditas. Haec aliaque doctissime sane disserit Alciatus noster,
cuius equidem sententiae lubens addo meum suffragium, quanquam a mea 370
minimum dissentienti. [A] Porro in Plautino dicto allusum arbitror ad
Graecorum illud adagium: Ἄθυτα ἱερὰ κατεσθίειν, id est Non sacrificata sacra
deuorare
. Item ad Hesiodium illud:
 Ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιρρέκτων ἀνελόντα / ἔσθειν,  id est
 Ante sacrum factum cibum ab ollis tollere raptum
 Atque edere.

[A]INTER CAESA ET PORRECTA260

620




625




630

Elegans in primis adagium extat apud M. Tullium in Epistolis ad Atticum. Et
multa
, inquit, imo omnia quorum κεφάλαιον, ne quid inter caesa et porrecta, vt aiunt,
oneris mihi addatur aut temporis. Videtur significare cunctationem et ancipitem
haesitationem ac velut interuallum illud inter omittendum quod coeptum est
et incipiendum quod nouari oportet. Sumptum est autem e prisco auspicio-
rum ritu, in quibus inter caesa et porrecta sacerdos ceremonias quasdam agebat,
quemadmodum testatur M. Varro libro De lingua Latina secundo. Nam flamen
Dialis, inquit, auspicatur vindemiam et vt iussit vinum legere, agna Ioui facit, inter
cuius exta caesa et porrecta flamen prorsus vinum legit.
Porro quod exta caesa
prorogationem temporis apud veteres significauerint, declarat Cicero libro De
diuinatione secundo Quid enim, inquiens, habet aruspex, cur pulmo incisus etiam in
bonis extis dirimat tempus et proferat diem?.

[A]PENSVM SOLVERE261



635




640

Pensum persoluere est tuas implere parteis debitoque perfungi officio. Transla-
tum a lanificio muliebri, in quo singulis certum lanae pondus in opus
distribuebatur. [D] Plautus in Persa: Pensum meum quod datum est, confeci. [E]
Idem in Bacchidibus: Ego pensum meum lepide accurabo. Et M. Tullius libro De
oratore tertio: Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque
reuocabo.
[A] Varro De re rustica: Nos nostrum pensum absoluimus. Hieronymus
ad Rusticum: Et operis tui pensa persoluas. Verum quo longius erit detorta
metaphora, hoc erit adagium venustius; veluti si ad sermonem, ad studium,
ad officium aut alias animi res referatur.

[A]NE PER SOMNIVM QVIDEM262



645




650




655




660


LB 136

665


  a668-672

670




675




680




685

Οὐδ᾽ ὄναρ, id est Ne in somnio quidem. Graecis prouerbialiter dictum est pro eo,
quod est: nulla ratione, nullo tempore. Alioqui nemo fere tam omni felicitate
destitutus, quin aliquando [C] per quietem [A] vel somniet laetiora quaepiam.
Lucianus ἐν τῷ Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων: Οὐδ᾽ ὄναρ λευκοῦ ποτε ἄρτου
ἐμφορηθείς, id est Ne per somnium quidem vnquam albo pane satiatus. Idem
vsurpauit in Gallo, cum ait regibus ne per somnium quidem aliqua re iucunda 371
frui licere: Ὑφ᾽ ὧν οὐδ᾽ ὄναρ ἀπολαῦσαί τινος ἡδέος ἐγγίνεται. [D] Rursus Περὶ
τοῦ ἠλεκτρου: Ἀιδόντων δὲ ἡδὺ καὶ οἷον σὺ φῄς, οὐδ᾽ ὄναρ ἀκηκόαμεν, id est
Porro suauiter canentes et eo modo quo tu praedicas, ne per somnium quidem audiuimus.
[A] Huc eleganter allusit Theocritus ἐν Βουκολίσκῳ, apud quem Eunica puella
ciuilis rusticum basium dare conantem ab se repellit dicens tantum abesse, vt
illi sit datura basium, vt hoc ne per somnium quidem oporteat sperare.
Carmen sic habet:
 Ἔρρ᾽ ἀπ᾽ ἐμοῖο· 372
 Βωκόλος ὢν μ᾽ ἐθέλεις κῦσαι; τάλαν, οὐ μεμάθηκα
 Ἀγροίκως φιλέειν ἀλλ᾽ ἀστικὰ χείλεα θλίβειν,
 Μὴ τύ γέ μευ κύσῃς τὸ καλὸν στόμα μηδ᾽ ἐν ὀνείροις,  id est
 Aufer te hinc procul inque malam rem,
 Tu mihi suauiolum dare vis homo rusticus? atqui
 O miser, haud didici dare basia agrestibus vnquam, |
 Sed magis vrbanis soleo oscula figere labris.
 Non mihi tu nitidum os labris sordentibus vnquam
 Contigeris, nec per somnum.
Vtitur eodem et M. Tullius in Epistolis ad Atticum: [E] Πολιτικὸς ἀνὴρ οὐδ᾽
ὄναρ quisquam inueniri potest. [A] Theocritus in Megara Herculis vxore: Τὸ δ᾽
οὐδ᾽ ὄναρ ἤλυθεν ἄλλῳ, id est Quod alii ne per somnium quidem accidit. [G] Galenus
Περὶ φυσικῶν δυνάμεων libro ii.: Καὶ ταῦτα οὐκ ἐχρῆν ἀγνοεῖν τὸν Ἐρασίστρα-
τον, εἴπερ κἂν κατ᾽ ὄναρ ποτὲ τοῖς ἐκ τοῦ περιπάτου συνέτυχεν, id est Atque haec
oportebat non esse ignota Erasistrato, si modo vel in somnis vnquam illi cum
Peripateticis incidisset consuetudo.
[A] Solent autem vel extremae sortis homines
aliquando magnifica quaedam somniare, quemadmodum apud Lucianum
Micyllus, qui per somnium opulentissimus, experrectus cerdo quispiam erat
Iro pene pauperior. Nam somniare sperandi genus est. Vnde et Vergilius in
Bucolicis spes inanes amantium somnia vocat: An qui amant, ipsi sibi somnia
fingunt?
[C] Huc respexit et Flaccus in Satyris, cum ait:
 Cum te seruitio longo curaque leuarit
 Et certum vigilans, quartae sit partis Vlysses
,
 Audieris, haeres.
[A] Itaque ne per somnium quidem perinde valet, quasi dicas, quod ne
sperare quidem audeas. [B] Plutarchus in libello, quem scripsit aduersus
Stoicos, adagium extulit paulo diuersius: Ὧν οὐδ᾽ ὀνείρατα λαβεῖν μᾶλλον ἔστι
παρὰ τὰς κοινὰς ἐννοίας, id est Quorum ne somnia quidem magis capere licet extra
communes cogitationes. [G] Diuus Chrysostomus Aduersus Iudaeos concione
tertia sic extulit: οὐδ᾽ ὡς ὄναρ.

[A]PER NEBVLAM, PER CALIGINEM, PER SOMNIVM263



690




695




700




705
Quarum rerum ambiguam quandam ac tenuem peneque euanidam memoriam
aut intelligentiam obtinemus, eas res per nebulam recordari, per somnium
meminisse, per caliginem videre, prouerbio dicimus. Vt quae puelli vidimus,
senes quasi per somnium recordamur vix tenuibus quibusdam simulacris
rerum inhaerentibus animo nostro, qualis est ferme vulgarium insomniorum
memoria. Porro quod per mediam nebulam intuemur, eius confusam duntaxat
imaginem ac velut vmbram incertam aspicimus. Cuiusmodi sunt quae per
caliginem cernuntur in tenebris. Hinc igitur ducta metaphora. [E] Huiusmodi 373
sermonis formae frequenter obuiae sunt apud scriptores. Plautus in Pseudolo:
 Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
 Per nebulam nosmet scimus atque audiuimus.

Idem in Captiuis duobus: In memoriam regredior audisse me / quasi per nebulam.
M. Tullius libro De finibus quinto: In infirma aetate imbecillaque mente vis naturae
per caliginem cernitur.
Plato De legibus libro septimo: Ἃ δὴ λέγω, δηλῶσαι
πειρητέον οἷον δείγματα ἐξενεγκόντα εἰς φῶς· νῦν γὰρ λεγόμενους ἔοικε κατά τι
σκότος, id est Caeterum quae dico, conandum est, vt velut exemplis in lucem prolatis
reddamus perspicua. Nam haec videntur similia iis, quae dicuntur per caligimm

quandam. Eodem in libro legitur καθ᾽ ὕπνον, id est per somnum siue in somnis.

[A]DE ASINI PROSPECTV374264




710
  c710-715



715
  c715-717
LB 137

  c719-722
720




725




730




Ὄνου παρακύψεως, id est De asini prospectu. Vetus adagium dici solitum in eos,
qui ridendo titulo quempiam calumniantur aut de friuolis rebus aliquem in
ius vocant. Euentus qui fabulae praebuit occasionem, varie narratur ab
autoribus. Quidam huiusmodi quaedam memorant: figulus quispiam varias
auium formas finxerat easque in officina collocatas habebat. At asinus quidam
inobseruantius sequente agasone, inserto per officinae fenestellam capite,
pariter et aues et reliqua vasa deiecit comminuitque. Is cuius erat officina,
agasonem in ius vocat. Cumque rogaretur ab omnibus, quanam de re litem
moueret, de asini, inquit, prospectu. Alii aues non fictiles, sed veras fuisse
volunt, quae asino, sicuti dictum est, per fenestram immittente caput distur-
batae perticam ruperunt reli|quaque vasa subuerterunt. Reliqua fabulae
vtcunque conueniunt. Lucianus in Asino suo paroemiam hanc fingit ex se
natam, quod dum asinus conaretur obliquato capite per fenestram prospicere
quid ageretur, tum sese tum dominos suos prodidit. Eamque rem magno
omnium risu exceptam in adagionem abiisse: Ἐξ ὄνου παρακύψεως, id est Ex
asini prospectu.
Porro iuxta Luciani sententiam magis quadrabit in eos, qui
stoliditate sua, dum inepte student dissimulare, ridicule produntur. Hunc
Luciani locum aemulans Apuleius in nono Metamorphoseos suae libro scribit
ad hunc modum: Qua contentione et clamoso strepitu cognito curiosus alioqui et
inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata ceruice per quandam fenestrulam,
quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, vnus e commilitonibus casu fortuito
conlimatis oculis ad vmbram meam cunctos testatur in coram. Magnus denique continuo
clamor exortus est. Et emersis protinus scalis, iniecta manu quidam me veluti captiuum

detrabunt iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista
etiam illa reuelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortula-
num, poenas scilicet pensurum in publicum deducunt carcerem summoque risu de meo
prospectu cauillari non desinunt. Vnde etiam de prospectu et vmbra asini natum est
frequens prouerbium.
Hactenus Apuleius.

735 [A]SVO IPSIVS INDICIO PERIIT SOREX265





740




745

Cui confine est illud Terentianum ex Eunucho:
 Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
Verba sunt Parmenonis, qui delusus a Pythia prodiderat se seni. Donatus
admonet esse prouerbium in eos, qui suapte voce produntur. Atque hinc
existimat ductam esse metaphoram, quod soricum proprium sit vel stridere
clarius quam mures vel strepere magis, cum obrodunt friuola. Ad quam vocem multi se
intendentes quamuis per tenebras noctis transfigunt eos.
Vsurpat hoc adagium diuus
Aurelius Augustinus in primo De ordine libro erga suum Licentium, qui dum
pulsata tabula soricem strepitu absterret, ipse sese prodebat Augustino quod
vigilaret. [I] Allusit eodem Origenes homilia in Genesim tertia. Sed videbor, 375
inquit, ipse meis indiciis captus.

[A]INDVITIS ME LEONIS EXVVIVM266



750




755




760




765




LB 138
761



775




780




785



Ἐνδύετε μοι τὴν λεοντῆν, id est Induitis me leonis exuuium. In eos dici solitum,
qui suscipiunt negocium maius facultate quique se magnificentius gerunt
quam pro sua conditione. Quidam ab Hercule sumptum putant, cuius hic
ornatus erat, vt leonis exuuio tegeretur, deinde altera manu clauam altera
gestaret arcum, atque hoc ornatu descendit ad inferos Cerberum extracturus.
Huc alludens Aristophanes in Ranis Bacchum fingit, Herculis instar, leonis
exuuio clauaque instructum ad inferos descendere parantem, vt Euripidem
cum Aeschylo certantem audiret. Ridetur autem ab Hercule, quod id gestami- 376
nis neutiquam illum deceret, vtpote mollem et effoeminatum. Eodem pertinet
quod Menippus ille Lucianicus eodem ornatu se ab inferis redisse adsimulat.
    Nihil autem prohibet, quominus prouerbium ad apologum illum referatur,
cuius meminit Lucianus in Piscatore: Apud Cumanos asinus quispiam pertae-
sus seruitutem abrupto loro in syluam aufugerat. Illic forte repertum leonis
exuuium corpori applicabat suo. Atque ita pro leone se gerebat homines
pariter ac feras voce caudaque territans. Nam Cumani leonem ignorant. Ad
hunc igitur modum regnabat aliquandiu personatus hic asinus pro leone
immani habitus ac formidatus. Donec hospes quispiam Cumas profectus, qui
saepenumero viderat et leonem et asinum (atque ob id non erat difficile
dignoscere aurium prominentium indicio neque non aliis quibusdam coniectu-
ris), asinum esse deprehendit ac probe fustigatum reduxit dominoque agnos-
centi reddidit. Interim autem risum non mediocrem concitabat omnibus
Cumanis asinus iam agnitus, quos dudum creditus leo metu propemodum
exanimauerat. [G] Cumanos autem hic appellat, non qui sunt | in Italia, sed
qui sunt in Aeolide supra Lesbum. Nam et Lesbii et Cumani notati sunt
stoliditatis vt indicat Stephanus.
    [A] Vsurpat hoc adagium Socrates Platonicus in Cratylo negans oportere
deterreri sese magnitudine disputationis institutae, posteaquam semel leonis
pellem esset indutus. Lucianus in Pseudologista: Οὐδὲ δεῖ τινος τοῦ ἀποδύσον-
τος τὴν λεοντῆν, ὡς φανερὸς γένοιο κανθήλιος ὤν, εἰ μή τις ἄρα ἐξ Ὑπερβορέων
ἄρτι ἐς ἡμᾶς ἥκοι ἢ ἐς τοσοῦτον Κυμαῖος εἴη ὡς μὴ ἰδὼν εὐθὺς εἰδέναι ὄνων
ἁπάντων ὑβριστότατόν σε ὄντα, μὴ περιμείνας ὀγκωμένου προσέτι ἀκούειν, id est
Nec opus est quopiam, qui tibi leonis exuuium detrahat, quo palam fiat te canthelium
esse, nisi si quis sane ab ipsis Hyperboreis hospes modo ad nos aduenerit aut vsque adeo
Cumanus sit, vt qui viderit non protinus intelligat te asinorum omnium asinum
ferocissimum esse aut expectet, vt te praeterea rudentem audiat.
Eusebius Caesariensis
Aduersus Hieroclem: Οἰχήσεται μὲν ἡμῖν ὁ φιλόσοφος, ὄνος δὲ τῇ τοῦ λέοντος
ἐπικρυπτόμενος δέρει, [B] id est Abibit nobis quidem philosophus, caeterum asinus
leonis intectus pelle. [A] Demutauit non nihil de prouerbio Lucianus in
Philopseude, cum ait: Τοσοῦτον χρόνον ἐλελήθει με ὑπὸ τῇ λεοντῇ γελοῖόν τινα
πίθηκον περιστέλλων, id est Tantum temporis non animaduerti eum sub leonis exuuio
ridiculam quandam simiam tectam habere.

[A]MIDAS AVRICVLAS ASINI267

790
  c790-793



795




800




805

  c807-818


810




815




820

Μίδας ὄνου ὦτα, id est Midas auriculas asini. Refertur a Diogeniano. Natum a
fabula notissima Midae regis Phrygiae, cui Phoebus, quod stolide Panem
canentem sibi praetulisset, asininas affixit auriculas. Quas cum diu mitra
occuluisset, tandem a tonsore animaduersum est ac prolatum in vulgus. Porro
adagium recte dicetur vel in stolidos et crassis auribus pinguique iudicio
homines vel in tyrannos; quibus cum aures sint asininarum instar longae,
procul etiam audiunt velut auscultatoribus dimissis, qui audita referant. [B] 377
Quos Plutarchus in libro De curiositate ὠτακουστάς appellat et προσαγωγίδας.
[A] Eoque Lucianus in libello, cui titulus Non esse facile credendum
delatoribus, calumniae depingens imaginem Midae aures illi tribuit propter
studium subauscultandi captandique quid alii rerum faciant: Ἐν δεξιᾷ τις ἀνὴρ
κάθηται τὰ ὦτα παμμεγέθη ἔχων μικροῦ δεῖν τοῖς τοῦ Μίδου προσεοικότα, id est
Ad dexteram vir quispiam sedet auriculis maximis, quales ferme Midae fuerunt.
Aristophanes in Pluto:
 Μίδας μὲν οὖν, ἢν ὦτ᾽ ὄνου λάβητε,  id est
 Midas quidem itaque, si asini aures sumatis.
Quo loco interpres admonet prouerbii de auriculis asininis eiusque commenti
varias allegat causas. Quosdam autores esse, Midam hunc ob contemptum
aliquando vituperatumque Bacchi numen in asinum fuisse conuersum. Alii
narrant, cum aliquando praeteriret asinos huius dei atque eos affecisset iniuria, 378
iratum Bacchum Midae auriculas asininas addidisse. Sunt qui dicant huic aures
natura praelongas fuisse et asininarum instar prominentes atque hinc fabulae
iocum ortum esse. Quanquam pluribus placet hac allegoria significatum,
Midam vtpote tyrannum Corycaeos ac subauscultatores dimittere solitum, per
quos quaecunque per omnem regionem vel fierent vel dicerentur, cognosce-
ret, nimirum illis vtens aurium vice. Proinde cum vulgus admiraretur ab illo
resciri etiam ea, quae clam ac procul fierent, occasionem fabulae dederunt, vt
Midas diceretur auriculas asini habere, vel quod nullum aliud animal acrius
audiat quam asinus excepto mure vel quod aures habeat omnium longissimas.
Persius: Auriculas asini quis non habet? Ferunt nonnulli primum a poeta
scriptum fuisse: Auriculas asini Mida rex habet; deinde metu Caesaris scriptu-
ram mutasse: quis non habet.

[A]HINC ILLAE LACHRYMAE268



LB 139
826




830



Ex Andria Terentiana per allusionem prouerbialiter vsurpatum videtur ab
Horatio: Hinc illae lachrymae. [D] Vsurpauit ad hunc modum M. Tullius in
actione pro M. Caelio: Hinc illae lachrymae, nimirum et haec causa | est horum
omnium scelerum atque criminum. Dicetur autem [A] de rei causa aliquandiu
dissimulata, quae vere tandem deprehendatur. Veluti si quis dicat barbaros
damnare Graecas literas, ne scilicet ipsi parum docti videantur, commode
subnectet: Hinc illae lachrymae, hoc est quod eos male habet. Sumuntur autem
frequenter id genus allusiones a claris autoribus et in prouerbii vicem
transferuntur, etiam si nulla figura prouerbialis adsit. Quod genus illud ex
Homero saepius iteratum in Epistolis Ciceronis ad Atticum: Αἰδέομαι Τρῶας,
[B] id est Vereor Troianos.

[A]HAEC HELENA269

835




840
Non dissimili figura dixit Lucianus in Eunucho: Αὕτη, ὦ Πάμφιλε, Ἑλένη
ὑπὲρ ἧς ἐμονομάχουν, id est Haec ipsa erat Helena, pro qua digladiabantur.
Loquitur autem de duobus Peripateticis mercedis ac lucri cupiditate turpiter
apud iudices contendentibus. Allusit ad monomachiam, id est singulare
certamen, quod inter Menelaum et Paridem factum describit Homerus Iliadis
libro tertio.

[A]EBVR ATRAMENTO CANDEFACERE270




845




850


Ebur atramento candefacere est genuinae formae cultum atque ornatum exter-
num inducere, quo decus illud natiuum obscuretur magis quam illustretur.
Proinde lena Plautina puellae naturali forma praeditae, tamen cerussam ad
oblinendas malas postulanti,
 Vna, inquit, opera ebur atramento candefacere postules. 379
Propterea quod omne lenocinium rebus natura pulchris dehonestamentum
adferat, non venustatem. Veluti si quis veritatem, qua nihil est pulchrius,
rhetorum pigmentis conetur exornare. Porro quemadmodum cerussa ad
candorem conciliandum adhiberi consueuit, itidem purpurissa ad tingendas
rubore malas. [E] Simili forma dixit in Mostellaria:
 Noua pictura interpolare vis opus lepidissimum.

[A]SYNCERVM VAS INCRVSTARE271


855




860

Eodem ferme pertinet Horatiana metaphora, quae in Sermonum libro i.
legitur, satyra tertia:
 At nos virtutes ipsas inuertimus atque
 Syncerum cupimus vas incrustare
,
hoc est quae per se recta sunt, ea nominibus alienis impositis deprauamus
atque obtegimus. Quanquam potest et ad superiorem sententiam eleganter
accommodari, hoc est cum rebus per se decentibus tectorium inducimus,
quod tegat et obscuret natiuum decus, non augeat.

[A]PVLCHRORVM ETIAM AVTVMNVS PVLCHER EST380272

c863-866

865




870



Τῶν καλῶν καὶ ὀπώρη καλή, id est Pulchrorum etiam autumnuspulcher. Metaphora
prouerbialis nata ex Archelai apophthegmate, quod ab eo dictum Plutarchus
refert in Euripidem, qui iam pubescentem atque exoletum Agathonem in
conuiuio suauiabatur. Non abludit ab illo Homerico, quod alio reddemus
loco: Ἐκ τῆς καλάμης γινώσκειν, [B] id est E culmo cognoscere. [A] Vernis enim
mensibus nihil non tenerum ac nitidum, cum omnia adhuc in flore aut in
herba sunt. Caeterum autumni tempore posteaquam iam in culmos aut caulem
excreuerunt, horridiora videntur. Quadrat igitur in ea, quae cum natura sint
egregia, ne tum quidem fastidienda videntur, cum maturuerunt. Alioqui nihil
fere tam foedum, quod non aliquando niteat aetate. Dicetur non ineleganter et
in hos, qui belle portant aetatem.

[A]MAGNORVM FLVMINVM NAVIGABILES FONTES273

875




Simili metaphora videtur dictum et illud, quod refert ac notat Fabius in
octauo Institutionum libro: Magnorum fluminum nauigabiles fontes sunt. Eam
sententiam ait se iuuene decantatam fuisse. Significat autem praepotentium
quantulacunque plus pollere quam vniuersas tenuium opes. Caeterum notat
Fabius hoc sententiarum genus, quod palam falsae videantur.

880 [A]GENEROSIORIS ARBORIS STATIM PLANTA CVM FRVCTV EST274



LB 140

885

Simillimam huic eodem loco subiicit: Generosioris arboris statim planta cum
fructu est. Quo quidem id innui videtur, egregia beneque nata ingenia statim
ma|turescere et ad frugem peruenire. Taxat Fabius et hoc sententiae genus.
Mihi tamen visum est in adagiorum catalogum has quoque referre, quod
vulgo celebres fuisse testatur, et impudentior hyperbole, sicut paulo superius
dictum est, non reiicitur ab hoc genere.

[A]CORNICVM OCVLOS CONFIGERE275



890




895




900




905




910




915




920




M. Tullius in oratione pro Murena scribit ad hunc modum: Deinde, etiam si
quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enunciatis vestris mysteriis
totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos
enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam
dies tanquam a Chaldaeis petebantur. Inuentus est scriba quidam, Cn. Flauius, qui
cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit et ab
ipsis iureconsultis eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne

dierum ratione peruulgata et cognita sine sua opera lege posset agi, notas quasdam
composuerunt vt omnibus in rebus ipsi interessent.
Idem in actione pro L. Flacco:
Hic Hercule 'cornici oculum' vt dicitur: nam hunc Hermippum, hominem eruditum,
ciuem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Porro prouerbium natum sit ex 381
apologo quopiam, an ex euentu, an ex metaphora sumptum, non satis liquet.
Vndecunque fluxerit, perinde valere videtur cornicum oculos configere, quasi dicas
nouo quodam inuento veterum eruditionem obscurare efficereque, vt superio-
res nihil scisse, nihil vidisse videantur. Effertur autem per ironiam. In eadem
sententia vsus est diuus Hieronymus Apologetico aduersus Rufinum secundo:
Nunc vero, cum pro varietate regionum diuersa ferantur exemplaria et germana illa
antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut ex pluribus 382
iudicare quid versum sit, aut nouum opus in vetere condere illudentibusque Iudaeis
cornicum, vt dicitur, oculos configere.
Haec Hieronymus sentiens, quasi sua
castigatione prolata Iudaei iam nihil scituri viderentur, a quibus id temporis
Veteris Testamenti veritas petebatur. Nec admodum diuerse vsurpauit Macro-
bius libro Saturnalium septimo Et quia, inquiens, his loquendi labyrinthis nos
impares fatemur, age, Vecti, hortemur Eustathium, vt recepta contraria disputatione
quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, vt suis telis lingua
violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tanquam cornix cornici
oculos effodiat.
Hactenus Macrobius.
Illud non ab re fuerit admonere lectorem, vt etiam atque etiam consideret,
num cornicum viuacitas et concordia huic adagioni locum fecerit. Siquidem
cornix antiquitus concordiae symbolum erat. Eiusdem viuacitas etiam Graeco
prouerbio celebrata est. Vt is videatur cornicum oculos velle configere,
quisquis ea quae antiquitas magno consensu approbauit, damnare ac rescin-
dere conuellereque conetur. Nec admodum absurdum, si quis in hunc modum
accipiat, vt dicatur oculos cornicum configere, qui perspicacissimis oculatissi-
misque visum adimat offundatque tenebras aut qui rem ipsissimam acu, quod
aiunt, tangat, tantus videlicet artifex, vt non solum scopum aut auem, verum
et ipsos oculos iaculo feriat.

925 [A] GLADIATORIO ANIMO276





930


Prouerbii speciem habet quod legimus in Phormione Terentiana:
 Hem gladiatorio animo ad me affectant viam.
Quo significatur ita tendi ad nocendum alteri, vt id cum proprio etiam
periculo tentetur, animo pertinaci paratoque vel perdere vel perire. Nam
gladiatori composito ad certamen haec pugnae proposita sors est aut occidere,
si occupauerit aut occumbere, si cessauerit. Aristoteles audaciam huiusmodi
cum propriae salutis contemptu coniunctam Celticam appellat. |

LB 141 [A]FRVSTO PANIS277


935




Frusto panis, pro re quantumlibet pusilla ac vili nostris quoque temporibus
vulgo dictitant. M. Cato in oratione quadam M. Coelio vilitatem opprobrans non
loquendi tantum, verumetiam tacendi: 'Frusto', inquit, 'panis conduci potest, vel vti
taceat vel vti loquatur'.
Citatur locus ab A. Gellio in Noctibus Atticis. Videtur
hyperbole sumpta vel a canibus, quos frusto panis inuitare solemus, vel a
mendicis.

940 [A]QVEM MATER AMICTVM DEDIT OBSERVARE278





945




950




955




960

Quem mater amictum dedit obseruare pro eo, quod est: pueriliter ex alieno
praescripto viuere, legitur apud Quintilianum libro quinto. Nam quid, inquit, 383
illa miserius lege veluti praeformatas infantibus literas prosequentium et, vt Graeci
dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium?
Quibus ex Fabii
verbis apparet Graecis in prouerbio fuisse. Vsurpat autem et indicat adagium
Lucianus in Nigrino: καὶ 'πόθεν ὁ ταὼς οὗτος;' καὶ 'τάχα τῆς μητρός ἐστιν
αὐτοῦ', id est et 'vnde hic pauo?' atque 'fortassis materna vestis est'. Dicuntur haec
scommata in eum, qui versicolore veste amictus aduenerat. [B] Plutarchus in
commentario De fortuna Alexandri: Δίκην νηπίου παιδὸς φυλάττοντα τὴν
περιβολήν, ἣν ἡ πάτριος αὐτῷ συνήθεια καθάπερ τίτθη περιέθηκε, id est More
pusilli pueri seruantem amictum, quem illi patriae consuetudo veluti nutrix addiderat.
[A] Quin hoc ipsum, quo nihil iam tritius, ex praescripto viuere prouerbiali
metaphora dictum apparet tracta videlicet a pueris, quibus, vt inquit Plato, ἐν
τῇ γραφίδι, id est in tabula graphiaria, doctor exemplar praescribit, quod
imitantes literarum notulas consuescant effingere. Hoc imitationis genus velut
addictum ac seruile ridet Horatius:
 O imitatores, seruum pecus, vt mihi saepe
 Risum, saepe iocum vestri mouere tumultus.

Et Fabius nihil putat ad bene dicendum inutilius quam ita seruire praeceptis
artis, vt non ausis digitum latum ab illis discedere, si quando causae ratio
postulabit.

[A]QVID DISTENT AERA LVPINIS384279



965




970



Prouerbii faciem habet, quod est apud Horatium in Epistolis:
 Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis,
id est nouit discrimen rerum vilium et preciosarum. Agit autem Horatius de
iis, qui beneficia non ita conferunt in quosuis velut abiiciant, sed ita collocant,
vt expendant et eius meritum ac dignitatem cui praestant et precium muneris
quod largiuntur. Porro lupini vilitatem prouerbialiter notauit et Iuuenalis:
 Tunicam mihi malo lupini,
 Quam si me toto laudet vicinia pago.
Notat et Lucianus in libello De mercede seruientibus, cum rogat num vsque
adeo defuerit lupini et aquae fontanae copia, vt in eam sese coniiceret
seruitutem.

[A]ME MORTVO TERRA MISCEATVR INCENDIO280

975




980




985


LB 142

990
Extat Graecus senarius παροιμιώδης apud Suetonium Tranquillum in vita
Neronis:
 Ἐμοῦ θανόντος γαῖα μιχθήτω πυρί,  id est
 Me mortuo conflagret humus incendiis.
Quod cum a quodam sermone communi diceretur, Nero respondens 'imo',
inquit, 'ἐμοῦ ζῶντος', [E] id est me viuo, [A] alludens ad vrbis incendium, quod
paulo post effecit. Meminit huius prouerbii [B] M. Tullius libro De finibus
bonorum tertio: Quoniamque illa vox inhumana et scelerata dicitur eorum, qui negant
se recusare, quominus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur, quod
vulgari quodam versu Graeco pronunciare solent. Item [A] Seneca libro De
clementia secundo, cum dicit multas voces magnas, sed detestabiles in vitam
humanam peruenisse celebresque vulgo fieri vt illam: Oderint, dum metuant. Cui, inquit,
Graecus versus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet. Quin eadem
sen|tentia hodieque vulgo durat inter mortales: 'Mihi', inquiunt, 'morienti
mundus vniuersus moritur'. Qua significant nihil sua referre, quid posteris
accidat vel boni vel mali, cum ipsi tollantur e vita nequaquam sensuri.

[A]MARE COELO MISCERE281




995




1000




5




Mare coelo miscere. Prouerbialis hyperbole est pro eo, quod est: omnia
perturbare nihilque non facere. T. Liuius: Quid est, quod coelo terram, terrae
coelum misceant? [D] Idem alibi: Quid tandem est, cur coelum ac terras misceant?
[A] Iuuenalis: Clames licet, et mare coelo / confundas, homo sum. Lucianus in
dialogo Promethei et Mercurii: Τί οὖν διὰ τοῦτο ἐχρῆν, τὸ τοῦ λόγου, τῇ γῇ τὸν
οὐρανὸν ἀναμεμῖχθαι; id est Quid igitur oportebat ea gratia terrae, quod dici solet, 385
miscere coelum? Vergilius in quinto de Iunone omnia tentante: Maria omnia coelo
/ miscuit.
Idem paulo diuersius in duodecimo:
 Non si tellurem effundat in vndas
 Diluuio miscens coelumue in Tartara soluat.
Aristophanes in Lysistrata non dissimili figura dixit:
 Τὰ δ᾽ ὑπέρτερα νέρτερα θήσει / Ζεὺς ὑψιβρεμέτης,  id est
 Quin et supera infera reddet / Iuppiter altifremus.
[H] Plutarchus in vita Romuli sic vsurpat, vt coelum terrae misceant, qui ex
hominibus deos, ex diis homines faciunt, et quae sunt hominum fabulantur de
diis: Ἀπογνῶναι μὲν οὖν παντάπασι τὴν θειότητα τῆς ἀρετῆς ἀνόσιον καὶ ἀγεννές,
οὐρανῷ δὲ μιγνύειν γῆν ἀβέλτερον, id est In totum abnegare diuinitatem virtutis
impium est et ingenerosum, caeterum coelo miscere terram stuporis est.

10 [A]MISCEBIS SACRA PROPHANIS386282





15

Consimili figura dixit Horatius: Miscebis sacra prophanis, id est nihil non facies,
item confundens fasque nefasque. Apud veteres multum erat discriminis inter
res hominum ac res deorum, adeo vt Homerus etiam vocabula discernat,
quibus dii consueuerunt vti, a vocibus humanis, et Pythagoras a quibusdam
iusserit abstineri, quod numinibus essent consecrata. Vnde qui nihil habent
pensi quique nihil non audent, miscent sacra prophanis.

[A]SVSQVE DEQVE283



20
  a20-22

  c23-31

25




30



Apud Plautum atque alios autores prouerbialiter positum inuenitur Susque
deque fero
et Susque deque habeo pro eo, quod est: nihil mea refert, nil laboro. [G]
Plautus in Amphitryone:
 Quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit,
 Atque id me susque deque esse habituram putat.

[B] Aulus Gellius libro Noctium sextodecimo scribit susque deque ferre idem
valere quod aequo animo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum
negligere et contemnere simillimumque esse illi, quod Graeci dicunt ἀδιαφορεῖν.
Citat autem Laberium in Compitalibus:
 Nunc tu lentus es, nunc tu susque deque fers,
item M. Varronem in Sisenna: Quod si non horum omnium similia essent principia,
susque deque esset.
Denique versus hos ex Lucilio refert:
 Verum hic ludus ibi susque omnia deque fuere.
 Susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque.
[A] Imitatum ex illo Graeco schemate: Ἄνω καὶ κάτω, [B] id est Sursum ac
deorsum
, [A] quo nullum ordinem nullumque rerum discrimen significamus.

[A]VLTROQVE CITROQVE284

35




LB 143
41


Vltro citroque prouerbiali figura dicitur valetque, perinde quasi dicas 'hinc
atque illinc' [E] siue 'vtrinque'. [A] Fit autem venustior metaphora, quoties
ad mutuam altercationem, disceptationem, confabulationem rixamue refertur.
Quod genus est apud Ciceronem De republica: Multisque verbis vltro citroque
habitis ille nobis consumptus est dies.
[E] Idem in libris Officiorum: Beneficiis vltro
et citro datis acceptisque. [G] Seneca De be|neficiis lib. v.: Beneficium et gratiae
relatio vltro citroque ire debent. Consimili forma dicimus: [A] 'Vltro citroque
agitata causa' et 'vltro citroque datis et acceptis cladibus'. 'Vltro citroque
certatum conuitiis'.

[A]SVRSVM AC DEORSVM387285

45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100

Huic simillimum est illud ex Eunucho Terentiana:
 Sex ego te totos, Parmeno, hos menses quietum reddam,
 Ne sursum deorsum cursites
,
id est: huc atque illuc aut certe subinde ad Thaidem ab hero, rursum ab hero
ad Thaidem intercursites, ita vt solent amantium ministri. Quod quidem
plusculum habebit decoris, si longius transferatur, vt si quis dicat iureconsul-
tos a volumine ad volumen, a lege ad legem, ab interprete ad interpretem,
subinde transferentes sese sursum ac deorsum vagari. Ea metaphora mutuo
sumpta videtur a Sisyphi fabula saxum voluentis apud inferos. Cui Graecum
illud ἄνω καὶ κάτω, [B] de quo modo meminimus, [A] ita finitimum est, vt
idem esse videatur. Demosthenes in prima contra Philippum oratione: Ἐὰν
ἄλλοθι που, συμπαραθεῖτε ἄνω καὶ κάτω, id est Quod si alio quopiam in loco
Philippum adesse nunciatum sit, pariter accurritis sursum ac deorsum. Aristophanes 388
ἐν Ἀχαρνῆς:
 Οἱ δ᾽ ἐν ἀγορᾷ λαλοῦσι κἄνω καὶ κάτω
 Τὸ σχοινίον φεύγουσι τὸ μεμιλτωμένον,  id est
 At hi in foro loquuntur et resticulam
 Sursum ac deorsum minio vitant litam.

Euripides in Bacchis:
 Ἄνω κάτω τὰ πάντα συγχέας ὁμοῦ,  id est
 Sursum deorsum cuncta confundens simul.
Plato in Phaedro: Χρὴ πάντας τοὺς λόγους ἄνω καὶ κάτω μεταστρέφοντα
ἐπισκοπεῖν, id est Oportet rationes omnes sursum ac deorsum versemus atque ita
consideremus.
[D] Idem in Theaeteto: Καὶ γένοιτ᾽ ἂν τὸ λεγόμενον ἄνω κάτω
πάντα, id est Fiatque quod dicitur, sursum deorsum omnia; [H] vsus est et in
Parmenide. [A] Vtitur eodem Aristides rhetor cum aliis aliquot locis tum in
Cimone: Ἔγωγε οὐχ ὁρῶ πῶς ἂν μᾶλλον πάντα ἄνω καὶ κάτω γένοιτο, id est Ego
sane non video quo pacto possint vniuersa magis sursum ac deorsum misceri.
[B]
Menander apud Plutarchum:
 Οὐδὲ στρεφόμενους ἄνω κάτω / οἴμοι λέγειν,  id est
 Neque dum se agunt sursum deorsum dicere
 Heu mihi.
[A] Pro ἄνω καὶ κάτω dixit Euripides πάλιν τε καὶ πρόσω, quasi dicas antrorsum
ac retrorsum.

 Φύρουσιν ταῦθ᾽ οἱ θεοὶ πάλιν τε καὶ πρόσω,  id est
 Miscent enim haec sursum ac deorsum numina.
[H] Versus a scribis corruptus constabit si legas:
 Φύρουσιν ταῦτα θεοὶ πάλιν τε καὶ πρόσω.
[G] Apud Athenaeum libro sexto:
 Ἀλλὰ μεταφέρει
 Ἕκαστος αὐτῶν ταῦτ᾽ ἄνω τε καὶ κάτω,  id est
 Sed ista singuli / sursum deorsum transferunt.
De poetis loquitur, qui nihil ipsi reperiunt noui, sed ab aliis inuenta miscent et
aliter tractando faciunt sua. [A] Proinde prouerbium accommodabitur vel ad
omnia tentantem vel ad omnia confundentem vel ad intelligentiam omni ex
parte negocium circunspicientis. [C] Huic plane simillimum est quod extat
apud Terentium in Ecyra: Cursari rursum prorsum pro eo, quod est: huc illuc.
[G] Nam 'rursum' proprie sonat retro et 'prorsum' ante. [C] Prouerbiale
schema annotauit et Donatus. [G] Cuiusmodi sunt et illa: sursum deorsum, intro
foras, hac illac et Graecis: Ἄνω καὶ κάτω, πρόσσω καὶ ὀπίσσω. Quo longius 389
recesserit a rebus corporeis, hoc plus venustatis habebit adagium. Quod genus
est illud Iuliani ad Galenum libro quo hunc refellit: Οὐδ᾽ ἂν πείσειεν ἡμᾶς τε ἢ
αὐτοὺς ἐπ᾽ ἀληθείᾳ, ὅτι ἴσασι τί φύσις ἐστίν, ἣν ἄνω τε καὶ κάτω θρυλλοῦσι
τραγῳδοῦντες πανταχοῦ, id est Nequaquam persuasuri sunt vel nobis vel sibiipsis vere
ipsos scire quid sit natura, quam sursum ac deorsum celebrant vbique magnifice
praedicantes. Ita qui variis modis rem apud sese expendit ἄνω κάτω λελογικέναι
dici poterit. |

LB 144 [A]OMNIVM HORARVM HOMO286

c103-105

105




110




115




120




125




130
  c130-132
a130-133


135

Qui seriis pariter ac iocis esset accommodatus et quicum assidue libeat
conuiuere, eum veteres omnium borarum hominem appellabant. Atque ita voca- 390
tum Asinium Pollionem autor est Fabius. Apud Suetonium Tiberius duos
quosdam combibones suos, iucundissimos, et omnium horarum amicos profiteri
solet, etiam codicillis. Eiusmodi amicum eleganter simul et graphice depinxit
Ennius sub persona Gemini Seruilii. Carmen quanquam extat apud Aulum
Gellium Noctium Atticarum libro duodecimo, capite quarto, tamen non
grauabor adscribere:
 Hocce loquutus vocat qui cum bene saepe libenter
 Mensam sermonesque suos rerumque suarum
 Comiter impertit, magna cum lapsa diei
 Pars foret, e summis rebus paruisque gerundis
 Parte fuisset de paruis summisque gerundis
 Consilio indu foro lato sanctoque senatu;
 Cui res audacter magnas paruasque iocumque
 Eloqueret, quae tincta malis et quae bona dicto
 Euomeret, si quid vellet tutoque locaret,
 Quocum multo volup ac gaudia clamque palamque;
 Ingenium, cui nulla malum sententia suadet,
 Vt faceret facinus leuis, haud malus, idem
 Doctus, fidelis, suauis homo, facundus, suoque
 Contentus atque beatus, scitus, secunda loquens in
 Tempore, commodus et verborum vir paucorum,
 Multa tenens antiqua, sepulta et saepe vetustas
 Quae facit, et mores veteresque nouosque tenentem,
 Multorum veterum leges diuumque hominumque
 Prudentem, qui multa loquiue tacereue possit.
[F] Talis et inter philosophos fuisse traditur Aristippus, qui Dionysii iussu
cum caeteris nec in foeminea purpura saltare detrectauit Platone recusante,
addens vel in Bacchanalibus oportere pudicum esse. Hinc Horatius: Omnis
Aristippum decuit color.
[A] Contra qui suis quibusdam sunt moribus neque
faciles ad cuiusuis hominis conuictum, perpaucorum hominum homines
dicuntur vt apud Terentium. Apud Horatium autem: Communi sensu caret,
inquimus.

[A]PECVNIAE OBEDIVNT OMNIA287



140




145




150




155




160




165
LB 145
  c167-189


170

  c173-185
  c173-180

175




180
  c181-185



185




190




195



  c199-204
200




205




210




215




220
Tam omnibus nationibus in ore fuisse videtur haec sententia quam nunc etiam
omnibus est in vsu: Pecuniae obediunt omnia. Et refertur in prouerbiis Hebraeo-
rum [B] apud Ecclesiasten, capite decimo, [A] nec eo secius a Graecis pariter
ac Latinis autoribus celebratur. Euripides in Phoenissis:
 Τὰ χρήματ᾽ ἀνθρώποισιν τιμιώτατα,
 Δύναμίν τε πλείστην τῶν ἐν ἀνθρώποις ἔχει,  id est
 Mortalibus nil charius pecunia, 391
 Atque inter homines vna plurimum valet.
Item Aristophanes in Pluto:
 Ὡς οὐδὲν ἀτεχνῶς ὑγιές ἐστιν οὐδενός,
 Ἀλλ᾽ εἰσὶ τοῦ κέρδους ἅπαντες ἥττονες,  id est
 Proh, vt nihil sanum reperias vspiam, 392
 Sed pariter omnes seruiunt victi lucro.
Huc alludit et Demosthenicum illud in prima Olynthiaca: Δεῖ δὴ χρημάτων καὶ
ἄνευ τούτων οὐδὲν ἔστιν γενέσθαι τῶν δεόντων, id est Breuiter opus est pecuniis
neque citra has quicquam eorum quae facienda sunt, confici potest.
Rursum Aristopha-
nes in eodem Pluto facetissime persequitur, quicquid rerum vel bonarum vel
malarum geritur inter mortales, id pecuniarum gratia fieri, quin etiam diis
ipsis non aliam ob causam rem diuinam fieri. Atque inter alia permulta hanc
catholicam sententiam refert:
 Εἴ τί γ᾽ ἔστι, λαμπρὸν καὶ καλὸν
 Ἢ χαρίεν ἀνθρώποισι, διὰ σὲ γίγνεται.
 Ἅπαντα τῷ πλουτεῖν γάρ ἐσθ᾽ ὑπήκοα,  id est
 Si quid eximium est aut splendidum,
 Si quid venustum hominibus, abs te vno venit.
 Siquidem opibus vniuersa simul obediunt.

Proinde Horatius pecuniam reginam appellat:
 Scilicet vxorem cum dote fidemque et amicos
 Et genus et formam regina pecunia donat.
[B] Sed nemo festiuius pecuniae tyrannidem descripsit quam Euripides
Bellerophontem ad hunc modum loquentem faciens. Referuntur autem a
Seneca libro Epistolarum vicesimoprimo (nam ipsa quidem fabula non extat)
versus aliquot. Hi quoniam sunt in primis lepidi ac venusti, non grauabor
asscribere, sed aliquot locis emendatos. Quandoquidem apud Senecam haben-
tur deprauati:
 Sine me vocari pessimum, vt diues vocer.
 An diues an bonus, nemo, omnes quaerimus
,
 Non quare et vnde, quid habeas, tantum rogant.
 Vbique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
 Quid habere nobis turpe sit, quaeris? nihil.
 [E] An diues omnes quaerimus, nemo an bonus,
 [B] Aut diues opto viuere aut pauper mori.
 Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
 Pecunia, ingens generis humani bonum,
 Cui non voluptas matris aut blandae potest
 Par esse prolis, non sacer meritis parens.
 Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
 Merito illa amores coelitum atque hominum mouet.
Cum hi, inquit, nouissimi versus in tragoedia pronunciati essent, totus populus ad
eiiciendum et actorem et carmen consurrexit vno impetu, donec Euripides in medium ipse

prosiliit petens, vt expectarent viderentque quem admirator auri exitum faceret. Dabat 393
in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat. [D] At ex his versibus,
quos Latinos recitat Seneca, posteriores aliquot repperi Graecos apud Athe-
naeum in Dipnosophistis libro iiii. sed citra nomenclaturam autoris. Eos hoc
loco subscribam:
 Ὡ χρυσέ, δεξίωμα κάλλιστον βροτοῖς, 394
 Ὡς οὔτε μήτηρ ἡδονὰς τοιάσδ᾽ ἔχει,
 Οὐ παῖδες ἐν δόμοισιν, οὐ φίλος πατήρ,
 Οἵας σὺ χοἵ σε δώμασιν κεκτημένοι.
 Εἰ δ᾽ ἡ Κύπρις τοιοῦτον ὀφθαλμοῖς ὁρᾷ,
 Οὐ θαῦμ᾽ ἔρωτας μύριους αὐτὴν ἔχειν,  [G] id est
 O captus aurum hominibus ornatissimus,
 Vt nec genitrix nec pater nec liberi
 In aedibus tales voluptates ferunt,
 Quales paris tu his, qui domi te possident.
 Quod si hoc modo Veneris renident lumina,
 Haud mirum amores si cit innumerabiles.
Subit interim admirari peruersum praeposterumque mortalium ingenium.
Sententiam improbam in ficta fabula sub persona improba ab histrione
recitatam in theatro non ferunt ac per tumultum eiiciunt, sibi quisque domi
ignoscit. Quotus enim quisque est qui studio vitaque non loquitur, quod illic
histrio sonabat? Horrent voces in theatro et non horrent rem in omni vita?
Quid infamius, quid execratius apud omnes mendacii vocabulo, quid ipsa re
in moribus hominum vsitatius? Quid periurio detestabilius? Excute vitam
hominum, periurii plena sunt omnia. Vide quid populo iurent principes, quid
episcopi, quid abbates, imo quid in baptismo Christiani omnes. Confer mores,
quantam inuenies periuriorum μυρμηκίαν. Quam abominamur furis nomen!
At in vita nihil aliud inuenies. Nisi forte furtum non est accipere pecuniam
mutuam animo non reddendi, negare depositum, quum tutum est, mala fide
inuadere haereditatem aut possessionem alienam, imponere emptori, suffurari
nonnihil de materia quam suscepisti, pro gemmis vitra obtrudere, aliud vini
genus pro alio vendere. Denique nullam praetermittere occasionem fraudandi
proximum. Sed ad prouerbia redeo.

[A]VERITATIS SIMPLEX ORATIO288




225

LB 146


230




235




240




245



Refertur in Diogeniani collectaneis hoc adagium. Extat autem in Phoenissis
Euripidis ad hunc modum:
 Ἁπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ,
 Κοὐ ποικίλων δεῖ τἄνδιχ᾽ ἑρμηνευμάτων·
 Ἔχει γὰρ αὐτὰ καιρόν· ὁ δ᾽ ἄδικος λόγος
 Νοσῶν ἐν αὑτῷ φαρμάκων δεῖται σοφῶν, |  id est
 Nam veritatis sueuit esse oratio
 Simplex, vafris nec est egens ambagibus

 Interpretum, siquidem ipsa per se congruit.
 At sermo iniquus, quia per se sit morbidus,
 Medicamenta exquisita deposcit sibi.

[B] Citatur a Seneca epistola xlix.: Nam vt ille ait tragicus: veritatis simplex oratio 395
est. [A] Prouerbium vsurpabitur vel in rhetores ac poetas, qui mendacia
verborum lenociniis fucare solent, vel in blandiloquos, qui, quod non ex
animo dicant, solent accuratius adornare sermonem ac veros affectus hoc
diligentius imitari verbis, quo magis vacant affectibus:
 Vt qui conducti plorant in funere dicunt
 Ac faciunt prope plura dolentibus ex animo
,
cum interim simplex illa rusticanaque veritas negligat id genus orationis
fucos, τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην, [B] id est ficus ficus, ligonem ligonem [A]
appellans, vel in diuinos, qui vaticinia sua verbis ambiguis efferunt, ne queant
deprehendi sitque rima quaepiam per quam elabantur; denique in eos, qui
perplexe loquuntur, dum verum dissimulant. Nam hoc indicio saepenumero
deprehenditur vanitas velut in Eunucho Terentiana:
 Pergiri scelesta mecum perplexe loqui?
 Scio, nescio, abiit, audiui, ego non adfui.
 Non tu isthuc mihi dictura aperte es, quicquid est?

[A]TVNICA PALLIO PROPIOR EST289

250




255



Apud Plautum [E] in Trinummo [A] legitur allegoria prouerbialis: Tunica
pallio propior est. Quo significatum ex amicis nos aliis atque aliis magis esse
deuinctos neque parem omnium habendam esse rationem. [B] Apud veteres 396
primum in officio locum habebant parentes, proximum pupilli nostrae fidei
crediti, tertium clientes, quartum hospites, quintum cognati et affines, vt
indicat Gellius libro v., capite xiii. [A] Praeterea quaedam negocia propius
aliis ad nos pertinere. Pallium extrema vestis apud Graecos quemadmodum
apud Romanos toga. Tunica toga tegebatur, vt frequenter apud Homerum
χλαῖναι καὶ χιτῶνες simul nominantur.

[A]GENV SVRA PROPIVS290

260
  c260-265



265




270




275




280




285
LB 147

Γόνυ κνήμης ἔγγυον, id est Genu sura propius. Qui Graecas paroemias college-
runt, aiunt hoc adagium ex euentu quodam esse natum. Cum in praelio
quidam conspiceret duos amicos pariter de vita periclitantes, fratrem et
consobrinum, neque posset vtrique simul ferre suppetias, omisso consobrino
fratrem defendit atque hanc interim sententiam pronunciauit, quae postea
transierit in prouerbium: Γόνυ κνήμης ἔγγυον. Id refertur ab Aristotele libro
Moralium nono Accedunt, inquiens, eodem et prouerbia vniuersa, vt anima vna et
amicorum communia sunt omnia et amicitia est aequalitas et tibiae genu propinquius.
Theocritus in Idyllio, cui titulus Charites, tribuit hoc adagium viro tenaci, qui
sibi viuat neque quicquam velit impertiri amicis:
 Πᾶς δ᾽ ὑπὸ κόλπου χεῖρας ἔχων πόθεν αὔξεται ἀθρεῖ
 Ἄργυρος, οὐδέ κεν ἰὸν ἀποτρίψας τινὶ δοίη,
 Ἀλλ᾽ εὐθὺς μυθεῖται· 'ἀπωτέρω ἢ γόνυ κνάμα·
 Αὐτῷ μοί τι γένοιτο', id est
 Verum quisque sinu dextram occulit, illud et vnum
 Cogitat, vnde sibi congesta pecunia crescat
 Nec cuiquam abstersa rubigine donet amico.
 Imo statim hoc: 'mihi sura genu longinquior', inquit,
 'Ipsi malim aliquid detur mihi'.
[C] Athenaeus libro ix. eo deflexisse videtur, vt dicat de iis potius, quae
propius ad rem pertinent. [A] Ex hoc igitur Plautus suum illud effinxisse
videtur: Tunica pallio propior. Confinis est huic adagio illa Hesiodi sententia:
 Μηδὲ κασιγνήτῳ ἶσον ποιεῖσθαι ἑταῖρον,  id est
 Sed nec germano quisquam est aequandus amicus.
Est enim inter hos, quos amamus, habendus ordo. Nihil autem vetat,
quominus ad rem torqueatur. Quod genus si quis dicat maiorem habendam
esse vitae quam pecuniae, corporis quam vestis, animi quam corporis
rationem, recte adduxerit: γόνυ κνήμης ἔγγυον.

[A]OMNES SIBI MELIVS ESSE MALVNT QVAM ALTERI397291


290




295




300




305




Eandem ferme sententiam Terentius simpliciter extulit in Andria:
 Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,
 Omnes sibi esse melius malle quam alteri.
Rursum in eadem fabula prouerbium ad personam detorsit:
 Heus proximus sum egomet mihi.
Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo: Δοκεῖ γὰρ ἐνίοις μάλιστα
ἕκαστος αὐτὸς αὑτῷ φίλος, id est Nonnullis enim videtur quemque sibi potissimum
amicum esse.
Item Plato libro De legibus v.: Τοῦτο δὲ ἔστιν ὃ λέγουσιν, ὡς φίλος
αὑτῷ πᾶς ἄνθρωπος φύσει, τέ ἐστι καὶ ὀρθῶς ἔχει, id est Hoc est autem quod aiunt,
vnumquenque natura sibi amicum esse idque recte fieri.
Quin et hodie theologorum
prouerbium celebratur 'charitatem a seipso proficisci' natum videlicet ex his 398
Cantici mystici verbis: Ordinate in me charitatem. Verum de eo quid sentiam
alias vbi locus inciderit, diligentius tractabimus. Sed Terentianam sententiam
Euripides extulit in Medea:
 Ὡς πᾶς τις αὑτὸν τοῦ πέλας μᾶλλον φιλεῖ,  id est
 Quod quisque semet plus amico diligit.
Vel sic:
 Quod quisque se plus atque amicum diligit.
Rursum in Graecarum sententiarum collectaneis:
 Φιλεῖ δ᾽ ἑαυτοῦ πλεῖον οὐδεὶς οὐδένα,  id est
 Nemo seipso diligit quenquam magis.

310 [A] ΦΙΛΑΥΤΟΙ292





315




320




325



Qui sibi vehementer placent quique suis ipsorum commodis impense student
aliorum rebus vel neglectis vel etiam afflictis, a Graecis eleganter φίλαυτοι
vocantur. Vitium ipsum φιλαυτία dicitur. Quod apposite circumloquens
Horatius Caecus, inquit, amor sui. Id vitii Plato malorum omnium fontem
autumat. Aristoteles nono Moralium libro satis indicat hanc φίλαυτου probro-
sam appellationem ceu prouerbialem vulgo iactatam fuisse, cum ait homines
sui supra modum amantes a multitudine male audire, quippe qui foedo
infamique cognomine vocentur φίλαυτοι. [G] Contra qui sibi displicent,
putiduli vocantur. Martialis:
 Altera rancidula est, altera putidula est.
Est autem id vitium fere insitum, vt sua cuique magis probentur quam aliena,
quod tamen eximie videtur fuisse in Afris. Nusquam autem haec pestis
immedicabilior quam in dogmatibus, quorum persuasione semel imbuti
sumus; id quod eleganter notat Galenus libro Τῶν φυσικῶν δυνάμεων primo:
Οὕτως ἄρα δυσαπότριπτόν τι κακόν ἐστιν ἡ περὶ τὰς αἱρέσεις φιλοτιμία καὶ
δυσέκνιπτον ἐν τοῖς μάλιστα καὶ ψώρας ἁπάσης δυσιατώτερον, id est Adeo de sectis
contentio malum est, quod aegre excutitur, et cum primis ineluibile, denique quauis scabie
insanabilius.

[A]EXTRA TELORVM IACTVM293

330




335
  a336-340



340




LB 148
346



350




355




360
Ἔξω βελῶν, id est Extra telorum iactum pro eo, quod est: in tuto citraque
periculum. Translatum a bellis, vbi qui nolunt feriri iaculis, longius semouent
sese quam vt possint contingi iactu teli, aut in loco a iaculis defenso se
continent. [C] Vnde illud frequens apud historicos: Iam ad teli iactum
peruenerant. Q. Curtius [H] lib. iii.: Iam in conspectu, sed extra teli iactum vtraque 399
acies erat. Idem [C] libro iiii.: Vt extra teli iactum essent. Ac rursum: Nondum ad
teli iactum peruenerant, [G] quod Graeci dicunt ἐντὸς βελῶν. Neque vero tantum
ii dicuntur ἔξω βελῶν esse, qui longius absunt quam vt iaculo contingi
possint, verumetiam qui vtcunque tuti sunt. Seneca libro De beneficiis
septimo simili tropo dixit extra ictum: Iniuriam deo sacrilegus quidem non potest
facere, quem extra ictum sua diuinitas posuit. [A] Lucianus in Votis: Ἐπισκοπεῖν
ἔξω βέλους ὑπεραιωρούμενον. Optat quispiam pennas, vt e sublimi spectare
possit dimicantes ipse tutus a iaculis. Idem: Καὶ ἔξω ἦν βέλους, id est Iamque
extra teli coniectum erat. Polyphemus de Vlysse, qui iam fugerat, vt eum
Cyclops telo assequi non posset, [G] Odysseae Κ ad finem. [A] Idem rursus:
Αἱ δὲ Μοῦσαι διὰ τί σοι ἄ|τρωτοι καὶ ἔξω βελῶν εἰσίν; id est Cur Musas non feris
atque a tuis telis sunt tutae? [B] Allusit huc idem in Nigrino: Καὶ καθάπερ ὁ Ζεὺς 400
τὸν Ἕκτορα, ὑπεξαγαγὼν ἐμαυτὸν ἐκ βελέων, φασίν,
 Ἔκ τ᾽ ἀνδροκτασίης ἔκ θ᾽ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ,
τὸ λοιπὸν οἰκουρεῖν εἱλόμην, id est Quemadmodum Iupiter Hectorem, ita meipsum a
iaculis eximens, vt aiunt :
 Atque a caede virum atque a sanguine deque tumultu,
reliquum vitae tempus domi sedere destinabam. [A] Est autem apud Homerum
Iliados ξ:
 Ἐκ βελέων, μὴ πού τις ἐφ᾽ ἕλκεϊ ἕλκος ἄρηται,  id est
 Extra tela, vti ne quis vulnus forsitan addat
 Ad vulnus.
Contra quem obnoxium periculo videri volemus, hunc ἐντὸς τοῦ βέλους dicere
poterimus. Lucianus in Baccho: Οὐδ᾽ ἐντὸς βέλους γενέσθαι ὑπομείναντες, id est
Ne tantisper quidem manentes, vt intra teli iactum essent. Vergilius in xi.:
 Iamque intra iactum teli progressus vterque.

[A]POST PRINCIPIA294


  a363-366

365




370




375


Eandem ferme sententiam habet Post principia. Sumptum item a bellis, in
quibus tutissimus locus est post principia. Siquidem in prima acie stabant
hastati, in secunda principes, robustior aetas, hos sequebantur scutati omnes, maxime
insignes armis, post hos triarii et rorarii, quemadmodum indicat T. Liuius
decadis primae lib. viii. Itaque nullus in acie locus tutior quam post principia.
Terentius in Eunucho:
 Tu hosce instrue, hic ego ero post principia; inde omnibus signum dabo.
Erat autem hic locus timido nebuloni conueniens, id quod ridens Gnatho,
 Illuc, inquit, est sapere, vt hosce instruxit, ipsus sibi cauit loco.
 Idem hoc Pyrrhus factitauit.
[B] Donatus admonet eum vsum verbo militari. Porro Vegetius libro De re
militari secundo testatur principales in acie milites proprie dici principia. Sic
enim ait: Antiqua ordinatione legionis exposita principalium militwn et: vt proprio
verbo vtar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo.
[A] Axius apud Varronem: Ego vero, vt aiunt, post principia in castris. [G] In
prouerbio Res ad triarios rediit plura de his comperies.

[A]PROCVL A PEDIBVS EQVINIS295


380



Ἐκ τῶν ποδῶν ἱππείων, id est Procul a pedibus equinis. Etiam hodie vulgo
dicitur, cum significant fugiendum esse periculum. Hac voce monere 401
consueuerunt, vt quisque sibi caueret in certaminibus equestribus: Ἔξω τῶν
ποδῶν ἱππείων, id est Extra pedes equinos. Eam deinde vulgus prouerbii vice
vsurpauit.

[A]PORRO A IOVE ATQVE A FVLMINE296

LB 149
386



390
  c390-394



395




400
  a401-408


  c404-408
405




410


Πόρρω Διός τε καὶ κεραυνοῦ, id est Procul a Ioue pa|riter atque a fulmine. Refertur
a Diogeniano. Admonet non esse agendum cum praepotentibus, qui nutu
possint perdere si quando libeat, maxime cum regibus ac tyrannis. Habent 402
enim fulmen, si quando commoueantur. [B] Porro Ioui fulmen attribuunt
poetae, et reges quidam hac effigie suos colossos fingi voluerunt autore
Plutarcho. Cuius est haec cum primis elegans ὁμοίωσις. Quemadmodum in
vulnere prius apparet sanguis quam plaga et quemadmodum prius emicat
fulgur quam tonitrus audiatur, ita apud tyrannos, hoc est principes ferme
omneis, prius erumpit condemnatio quam probatio, et periit delatus prius
quam coarguatur. [A] Citatur a Suida huiusmodi hemistichion:
 Ἄλευ᾽ ἀπὸ μείζονος ἀνδρός,  id est
 Maiorem vitato virum.
Refertur et hoc a Diogeniano inter adagia. Monet autem parum esse tutum
habere commercium cum principibus, quibus quod libuit licet et in quos
apposite dixeris illud Graecorum apophthegma: Μέγας οὖν ὁ κίνδυνος βούλε-
σθαι, ἃ μὴ δεῖ τὸν ἃ βούλεται ποιεῖν δυνάμενον, id est Ingens periculum velle quae non
decet eum, qui possit quicquid voluerit efficere.
[F] Huc pertinet quod Calisthenem
admonuit Aristoteles, vt cum Alexandro aut raro loqueretur aut iucunda.
Item quod refert Plutarchus in vita Solonis: is spretus est a Croeso, quod de
felicitate nimium libere respondisset. Itaque cum Aesopus fabularum scriptor
admoneret illum, Ὅτι τοῖς βασιλεῦσι δεῖ ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἥδιστα ὁμιλεῖν, id est
Quod cum regibus aut quam minime aut quam iucundissime colloquendum esset, Solon
retorsit dictum hunc in modum: Μὰ Δία, ἀλλ᾽ ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἄριστα, id est
Non per Iouem, imo potius aut quam minime aut quam optime. [I] Allusit ad
prouerbium Ouidius, hoc attactus fulmine:
 Viue tibi, quantumque potes praelustria vita.
     Saeuum praelustri fulmen ab arce venit.

[A]SEPTEM CONVIVIVM, NOVEM CONVICIVM297



415




420




425
  a425-431
  c427-432


430




435



Septem conuiuium, nouem conuicium. Elegans vel ob ipsam προσονομασίαν senten-
tia, qua significatum est in conuiuium paucos adhibendos esse, alioqui fore
tumultuosum atque insuaue. Quod significans Horatius,
 Locus est, inquit, et pluribus vmbris,
 Sed nimis arcta premunt olidae conuiuia caprae.

Extabant antiquitus leges quae praescriberent simul et moderatum conuiua-
rum numerum et sumptus modicos. M. Terentius Varro apud Gellium censet
conuiuas intra Gratiarum et Musarum numerum oportere consistere, ne aut
plures sint nouem aut pauciores tribus. Sed hoc adagium vetat ad Musarum
vsque numerum peruenire. [B] Plinius libro vicesimooctauo, capite secundo
scribit Seruium Sulpitium commentum fuisse causam, cur ominosum esset
mensam relinquere, quod illis temporibus nondum numerabantur conuiuae
plures tribus. [G] Chaerephon apud Athenaeum libro sexto videtur admittere 403
conuiuas vsque ad triginta, duntaxat in nuptiis. Caeterum quibus datum erat
negocium numerandi conuiuas, γυναικονόμους appellant. Refert inibi fabulam
non illepidam: Parasitus quum inuocatus venisset ad nuptias et postremus
accumberet, gynaeconomi numeratis conuiuis iusserunt illum abire, quod
contra legem super numerum triginta sequutus esset. At ille 'Numerate',
inquit, 'denuo a me sumentes initium'. Hoc pacto non erat futurus supernu-
merarius. [A] Refertur apud Iulium Capitolinum in vita L. Veri imperatoris.
Et notissimum quidem, inquit, eius fertur tale conuiuium, in quo primum duodecimm 404
accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero conuiuarum, Septem conuiuium,
nouem vero conuicium. Conuicium autem dixit pro clamore quasi conuocium. [F]
Torqueri potest ad polyphiliam aut ad turbam rationum in argumentando aut
exemplorum in suadendo aut etiam ad polytechniam. Quauis in re turba
confusionem parit ac molestiam. |

LB 150 [A]DE GRADV DEIICERE298

440




445


Prouerbialis allegoria De gradu deiicere pro eo, quod est: animo consternari ac
velut a statu mentis dimoueri. M. Tullius Officiorum libro primo: Fortis vero
animi est et constantis non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deiici,
vt dicitur, sed praesentis animi vti consilio.
Consimilis figurae est 'in gradum
reponere' quasi in pristinum locum restituere. Quintilianus Institutionum
libro quarto: Aut si quid titubauerint, opportuna rursus eius a quo producti sunt
interrogatione velut in gradum reponantur.
Ad eandem formam pertinent 'mouere
loco', 'deturbare gradu', 'restituere in locum'.

[A]POST MALA PRVDENTIOR299


450




455




Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτερος, id est Post acerba prudentior. [B] Vbi quis suo malo
fit cautior, non aliter quam qui gustato veneno non prius intelligunt esse
venenum, quam noxiam eius vim sentire coeperint. [A] Finitimum est ei,
quod alibi dicetur:
 Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω,  [B] id est
 At nouit rem factam denique stultus.
Item ei:
 Κλέων Προμηθεύς ἐστι μετὰ τὰ πράγματα,  id est
 Rebus peractis est Cleon Prometheus.
Adagium recensetur in collectaneis Apostolii, quem equidem autorem non
adducerem in medium, nisi cogeret inopia magis idoneorum.

460 [A] EX OVO PRODIIT300

a461-466



465

Ἐξ ὠοῦ ἐξῆλθεν, id est Ex ouo emersit. Aiunt dici solitum de magnopere
formosis ac nitidis, quasi neges communi hominum more natos, sed ex ouo
more Castoris et Pollucis. Siquidem est in poetarum fabulis Ledam, Tyndari
filiam, ex Iouis concubitu peperisse oua, e quorum altero prodiere gemini
Castor et Pollux, insigni forma iuuenes, ex altero nata est Helena, cuius forma
literis omnium est nobilitata.



101-200    301-400